PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0009

SANCTISSIMO PATRI ALEXANDRO VIII PONTIFICI MAXIMO

Ad tuae sanctitatis vestigia, beatissime Pater, venerabundi, at securi accedimus, quo tua non minus dignitas, quam tua dignatio nos vocat. Summus es, sed omnium Pater; idem ipse qui olim fuisti, natura facilis ac benignus adversus omnes, qualem nos nuper et verbis toties, et factis coram experti sumus. Majestate itaque cedente, quidni cedat pudor, ut tantae dignationis atque ejus, qua nostram dudum congregationem prosecutus es, benevolentiae memores, jucunda tui Pontificatus initia obsequiorum nostrorum publica professione celebremus? Et ecce nobis in animo agitantibus, ultro sese obtulit sanctus Bernardus, magnus ille abbas Clarae-Vallensis, qui festinantibus prelis quasi exaltationi tuae praecurrens, in novam lucem sub tuae sanctitatis auspiciis prodire gestiebat. Quin etiam ille quondam honorum ac dignitatum osor, nunc summae tuae potestatis consortium ambit, non auctoritatem ut minuat tuam, sed ut fulciat, ut pastoralis regiminis curas et sollicitudines levet, ac sacrae doctrinae ministerium in se suscipiat.

Neque vero est, beatissime Pater, quod tam celebri et eximio doctori vices suas committere vereatur sanctitas tua. Nemo quippe illo melius de sancta apostolica sede meruit, nemo rectius de ea sentit, nemo de summo pontifice magnificentius loquitur. Te quippe principem episcoporum, te haeredem apostolorum, te potestate Petrum, unctione Christum agnoscit, et praedicat. Parumne hoc? Etiam assertorem veritatis, fidei defensorem, refugium oppressorum, ultorem scelerum, regum patrem, legum moderatorem, canonum dispensatorem, et, ut caetera uno comprehendat, vicarium Christi, et Christum Domini confitetur et asserit. Denique in te suspicit plenitudinem potestatis, sed quae maximam curam et sollicitudinem exigat: adeo ut ei censeat orbe exeundum, qui forte volet explorare, quae non ad tuam pertinent curam.

Te vero, sanctissime Pater, ad tantum pondus sustinendum finxit divina providentia, cum ingenium facile, sublime, amplissimum, judicium exquisitissimum, prudentiam et sagacitatem incredibilem tibi liberaliter concessit. Innatam prudentiam confirmavit longus rerum agendarum usus, cum per singulos honorum gradus deductus, non prius ex inferioribus provectus es, quam congruis meritis aditum tibi parasses ad altiores. In actuosa vita semper compos tui, in privata nunquam remissus aut otiosus. In maximis et arduis rebus, ubi alii sub sarcina gemunt, tu ipse, quasi nihil agendo, omnia tranquillus exsequeris: et quae aliis laboris impatientiam, quietis ac inertis otii amorem afferre solet provecta aetas; tuae sanctitati contra quietis et otii impatientiam, laboris amorem ac diligentiam inspirat, augetque. Isti sedulitati non dies toti sufficiunt. Ipsius etiam noctis inducias tuae requieti subducis, dictitare solitus, diligentia et festinatione opus esse in ista aetate, cui multa, et quidem maxime, agendo incumbunt; ratus cum Bernardo, non esse locum otio, ubi sedula urget sollicitudo omnium Ecclesiarum. Sic exemplo tuo jubes facessere leges, quae majorem annis sexaginta otio reddunt.

Cum sic a natura, a gratia, ab ipsa rerum experientia sis comparatus, Pater sanctissime, in ista tamen suprema dignitate procuranda, non tam tuis te credis consiliis, quam alienis. Hinc 0011 ista ad cardinales vox, maximo certe pontifice digna, nihil e re christiana te moliturum unquam aut facturum, quod ad eorum consilium prius non relatum fuerit. Quod si quem alium insuper consiliarium maxime prudentem, expertumque in istum sacrum senatum adhibere volet sanctitas tua, nullum magis idoneum incorruptumque inveniet, quam Bernardum; cujus vel soli De consideratione libri, plane cedro digni, tot oraculis referti sunt, ut ad dirigendos summos pontifices, imo ad regendam universam Ecclesiam, quasi divinitus dictati esse videantur. Id sane pro comperto jamdudum habuere sanctissimi decessores tui, non modo Eugenius III, ad quem scripti sunt, sed prae caeteris Pius V, et Gregorius XIII, qui sacros illos libros tanti faciebant, ut eorum lectionem etiam mensae adhiberent. In eisdem porro libris, atque in aliis ejusdem sancti doctoris scriptis, invenient omnes quid fugiant, quid sequantur, cardinales, episcopi, aliique inferiorum ordinum ministri. Ab eisdem etiam reges et principes discent leges regnandi, ipsique plebeii homines, nedum ingenui ac nobiles, Christianae vitae pro suo quique statu documenta haurient. Hoc auctore per te plebes clericis, clerici sacerdotibus, sacerdotes Deo in ea qua oportet humilitate subjecti erunt. In monasteriis et locis religiosis servabitur ordo, disciplina vigilabit. Super prava opera et dogmata censura ecclesiastica vigebit, et vestra ipsorum apostolica mandata et instituta, ea qua dignum est sollicitudine observabuntur. Hoc duce increduli convertentur ad fidem, perversi ordinabuntur ad rectitudinem; subversi ad veritatem revocabuntur, subversores invictis rationibus convincentur, ut vel emendentur ipsi, si fieri potest; sin minus, perdant auctoritatem alios subvertendi. Denique hoc doctore cessabit ambitio, dominandi libido, cupiditas; nec dignitates honoribus, sed virtutibus, sed cura et sollicitudine aestimabuntur. Atque ita demum Ecclesia in eum reflorescet statum, qui sanctissimum pontificem, qui Alexandrum, qui Petrum, imo qui et Christum ejus sponsum deceat.

Id fere perfectum et absolutum Bernardo vivente, satagente, collaborante; nec dubium quin modo simile quid contingat, si Bernardo vocem et auctoritatem integram restituat Alexander. Hanc vocem Bernardo tribuerunt Patres synodi Stampensis, cum dubio pontifice invicem dissidentes, voces universim suas et sua quique suffragia in ejus ore ac sententia reposuerunt. Eamdem mox vocem sibi propitiam sensit Innocentius II, qui sancti Patris praedicatione et auctoritate ab omnibus tandem pro legitimo Pontifice agnitus, ejusdem lingua et calamo usus est adversus schismatis reliquias, adversus nascentes haereses atque errores. Inde Bernardus evasit oraculum ac interpres conciliorum, Senonensis, Remensis, et aliorum; adeo ut ex ejus ore penderent fere omnia, nihilque in Ecclesia, aut in aulis regum ac principum, imo nec in privatis fere familiis, absque ejus consilio et sententia gereretur. Vidit illum Roma non semel: quae quantum ei tribuerit, vel ex hoc solo conjici potest, quod Anacleto exstincto, cum Victorem pseudopontificem, usurpatis insignibus nudatum, ad Innocentii pedes adduxisset, tanta apud Romanos in reverentia deinceps habitus est, ut ab omnibus Auctor pacis et Pater patriae praedicaretur. Denique «exeuntem Roma prosequitur, deducit clerus, honorat populus, universa nobilitas comitatur. Neque enim poterat sine communi moerore dimitti, qui colebatur amore communiO si eodem honore, eadem reverentia modo tractarentur legerenturque sanctissimi doctoris libri! Quantus inde fructus, quanta utilitas in rempublicam Christianam redundaret! Certe, quoad in nobis fuit, sacris ejus scriptis nativae formae gratiam et integritatem, ut gratius, fructuosiusque lectitarentur, restituere conati sumus. Tuum est, beatissime Pater, eidem reddere vocem virtutis, quam illi nec ipsa mors adhuc penitus eripere potuit. Viget etiam nunc apud pios quosque, imo etiam apud haereticos ipsos, ejus auctoritas; vigebitque amplius in posterum, si tuae vocis oraculo denuo confirmetur. Si tua sanctitate probante, monente, jubente, omnibus legendus, terendus, sequendusque proponatur Bernardus, erit vox ejus tanquam VOX Domini confringentis cedros, intercidentis flammam ignis (Psal. XXVIII). Nulla Bernardo vitia, nulla adversa potestas aut vis resistere, Deo suffragante, valebunt. Et confringentur sub Alexandro cedri, id est capita superborum et tyrannorum; et 0013 intercidetur flamma discordiarum atque bellorum. Et jam suscitavit Deus spiritum vicini regis, qui repletus zelo, miseransque optimi regis dejectionem, ferat opem, ut a suis pulsum, desertumque a caeteris regem, regno restituat suo, quemadmodum suo tempore factum Bernardus scribit de piissimo illo Hiberniae rege, qui a germano exturbatus, dedit locum irae, ut suorum sanguini parceret. Funestissimam hanc scenam nostris oculis renovatam conspicimus; similem ejus exitum a maximo pontifice, a maximo rege, suspensis interim animis, exspectamus et exoptamus. Sic fiet, ut quem Ottobono quondam cardinali et legato, qui postmodum Adrianus V fuit, honoris causa cessit Henricus III, eumdem thronum alterius Ottoboni, id est Alexandri VIII, curis et subsidiis postliminio acceptum referat Jacobus II. Sed longius abripit nos impetus votorum nostrorum pro gloria tui pontificatus, beatissime Pater, cui non alio ad res magnas aggrediendas monitore, non alio incentore opus est quam Alexandro, ubi in causa Deus est, et Ecclesia. Tantum sanctissimis consiliis tuis propitius sit ille, cujus vicem geris, tuosque de nostris, si liceat, annos augere velit ad omnia illa gerenda et efficienda quae in Dei gloriam, in Ecclesiae utilitatem a tua sanctitate agitantur, et sperantur. Nos vero prorsus felices ac fortunatos reputabimus, si hoc votorum nostrorum pignus, hoc perennis observantiae in se monumentum, benignis, uti alias solet, oculis accipiat sanctitas tua, nosque omnes paterna sua benevolentia et apostolica benedictione dignetur.

Offerebat supplex nomine suae congregationis F. JOANNES MABILLON M. B