PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0013

PRAEFATIO GENERALIS.

0013

I. Posteaquam studiorum meorum primitias in S. Bernardi opera impenderam, non ita primae illius editionis curam abjicere visum est, ut de ea expolienda et exornanda, imo etiam, si necessarium esset, penitus reformanda nequaquam cogitarem. Cum enim eam juvenis ac pene rudis tiro aggressus essem, non sic rem a me perfectam, numerisque omnibus absolutam fuisse existimavi, quin multa in Bernardo et restituendo, et illustrando limatius et accuratius elaborari possent, ubi litterarum major usus, et experientia diuturnior accessisset. Quapropter, etsi processu temporis in aliena prorsus a tanto doctore studia longius abductus essem, ita nihilominus sanctissimi viri recordatio et amor pectori meo semper inhaesit, ut si qua in evolvendis, versandisque aliis auctoribus, quae ad ipsius opera vel emendanda, vel illustranda conferre possent, mihi occurrerent; haec omnia diligenter adnotare, et in opportunum tempus ad secundam editionem seponere non omitterem. Atque ita demum accidit, ut cum tempus pene nullum huic meditationi vacuum mihi ob alias lucubrationes antea concederetur; jam tepescente et refrigerato per has bellorum tempestates aliarum litterarum cultu, unus mihi fere in manibus relictus sit Bernardus, qui ut juventutis, sic ingravescentis aetatis otium occuparet. Libenter itaque hoc otio, ex superiorum nostrorum indulgentia, usus sum ad novam lucem dandam auctori optime de omnibus merito; nec dissimulare possum, me non parum laboris ac diligentiae, una cum collegis ac sociis meis, in id operis posuisse, ut non tam secunda, quam nova prorsus, et, quoad in nobis erat, elaborata editio haberetur.

II. Erunt fortasse, qui tot editionum repetitiones improbaturi sunt, easque in litteratorum incommodum verti causabuntur. Nec diffiteor sane longe optabilius fore, si prima statim editione auctores quique in eum statum, qui ad perfectionem quam proxime accedat, omnino restitui possent. Verum qui in ejusmodi studiis versati sunt, nae illi optime norunt quam operosum sit, ne dicam impossibile, id assequi in tanta veterum librorum copia hinc inde dissipata, in tanta etiam eorumdem discrepantia: ut multo ac longo labore, atque etiam aliquando Oedipo et interprete opus sit, tum ad faciendam non tam voluminum, quam foliorum hac illacque dispersorum collectionem, ac variantium lectionum delectum; tum ad sanandos locos male affectos et ad obscura penetranda; tum denique ad instruendam genuinorum operum censuram. Quae omnia, aliaque id genus permulta, ut prima statim recognitione ad amussim comparentur, necessarius est felicior genius, quam ut eum mihi tribuere liceat, nec scio an quisquam sibi arrogare possit. Utut est, malim primae, si qua est, temeritatis culpam deprecari, quam fortasse augere excusando, aut priorem editionem relinquere imperfectam. Aliam itaque castigatiorem, politioremque adornare visum est operae 0015 pretium: atque adeo post novam sancti doctoris operum recognitionem et collationem ad vetera exemplaria factam typographici denuo pistrini importunis servitiis me cum meis sociis mancipavi, certa quadam animatus fiducia, hoc consilium novumque laborem nostrum non ingratum fore cordatis viris, cum facti nostri rationes, atque novae hujus editionis, quas quidem speramus, utilitates penitus intellexerint.

§ I. — De variis sancti Bernardi operum editionibus: ubi novissimae hujus editionis tum causae, et rationes, tum commoda, utilitatesque explicantur.

III. In primis nihil magis Bernardi meritum et pretium arguit, quam adeo frequentes et toties repetitae ejus operum editiones, sive ante, seu post inventam artem typographicam. Quippe multiplex illa editio argumento est, quam comparetur Bernardus a multis, quam avide legatur, quam denique ab omnibus ametur. Neque id sane mirandum. In ejus enim scriptis elucet ingenium natura nobile, generosum, excelsum; sed humanum, civile, et honestum. Eloquentia quasi congenita, sine fuco, non sine ornamento, sed nativo. Stylus pressus, oratio vivax, dictio propria, cogitatus sublimes, affectus pii, lepores sponte nascentes, totus sermo unum Deum ac coelestia spirans. Ardet, non urens, sed inflammans. Pungit et stimulat, non ut irritet, sed ut moveat. Corripit, increpat, non ut detrahat, sed ut attrahat. Arguit, minatur, terret; sed amando, non indignando. Blanditur, sed non adulatur; laudat, sed non extollit. Urget blande, perstringit absque molestia; delectat, recreat, placet. Quippe oratio ejus, inquit Sixtus Senensis, ubique dulcis et ardens, ita delectat, et ardenter incendit, ut suavissima lingua ejus mel et lac verborum fluere, et ex ardentissimo ejus pectore ignitorum affectuum incendia erumpere videantur. Jam vero doctrinam habet minime vulgarem, Scripturae sacrae verbis ac succo refertam; sic autem Patrum sententiis inhaerentem, ut tamen propria ejus esse sentiatur. Ita quippe scribit de rebus divinis, de gratia et libero arbitrio, de moribus et officio pontificum, clericorum, monachorum, laicorum, ut fontem haec indicent, non rivum aut canalem. Et miramur si vir tantus amatur? si ejus scripta comparantur, leguntur, teruntur ab omnibus? si editiones eorum sine numero fiant? si viri docti et eruditi illis augendis, illustrandis, emendandis, et ad nativam integritatem revocandis operam adhibeant suam? si Roma ipsa, orbis domina et magistra, quae Bernardum quondam docentem, imo et redarguentem venerata est; si Roma, inquam, ipsa libros de Consideratione, Eugenio III primum oblatos, tum Nicolai V jussu elegantissime descriptos, demum pontificiis typis sub Clemente VIII publicari passa est, totum Bernardum editura in lucem, si Gerardus Vossius operam itidem suam in totum Bernardum contulisset? Quo minus mirandum est, si in metropoli Galliarum tantum Galliae lumen regiis typis meruit honorari.

IV. Quanquam quod tot Bernardi editiones et recognitiones factae sunt, aliae etiam fuerunt causae, et quidem non improbandae, imo necessariae. Una et quidem praecipua est, quod cum in variis plurimisque codicibus scriptis hinc inde dispersa fuerint sancti doctoris opera, non potuerunt prima statim editione simul prodire omnia, sed per particulas, quatenus in hominum studiosorum manus et cognitionem veniebant.

Prima quippe editio videtur fuisse illa, quae Moguntiae a Petro Schoyffero facta est anno 1475, complectens sermones de tempore et de sanctis, necnon etiam de diversis, atque librum ad milites Templi, cum aliis nonnullis Bernardo perperam ascriptis.

Eodem tempore Rothomagi, absque anni designatione, vulgata sunt tria beati Patris opuscula, nempe libri de Consideratione, apologia ad Guillelmum abbatem, et liber de Praecepto et Dispensatione.

Accessit anno 1481 editio Bruxellensis, quae sermones de Tempore et de Sanctis, atque prima vice Epistolas suppeditavit, editoris uti et typographi nomine praetermisso. Deinde Parisiensis anni 1494, epistolas trecentas et decem exhibens cum sermonibus in Cantica, per magistrum Rouauld, sacrae theologiae doctorem castigatis et emendatis.

Hanc excepit editio Spirensis anno 1501, et post annos duos Veneta, sed absque epistolis; caeterum spuriis et alienis scriptis media ex parte jam infarta. Brixiensem item anni 1495 suggerit Possevinus, quae homilias in Missus est, cum aliis quibusdam opusculis continebat

Prima, quae Bernardi Opera fere omnia in unum corpus redegit, est editio Parisiensis anni 1508, seraphica, uti praefertur, melliflui devotique doctoris sancti Bernardi scripta complectens, diligentissime cum archetypis bibliothecae Clarae-Vallensis tunc demum in optimam unius codicis formam redacta, cura et industria magistri Joannis Bocardi, impensis autem Joannis Parvi bibliopolae jurati Universitatis Parisiensis.

Post annos sex, et quidem anno 1515, Jodocus Clictoveus Neoportuensis eadem opera denuo recognovit, ac typis Joannis Cleyn Alemanni vulgavit Lugduni, adjectis Gilleberti de Hoylandia sermonibus in Cantica; quae recognitio multoties Lutetiae Parisiorum, uti et Lugduni recusa fuit.

Interim anno 1520 alia prodiit editio Lugdunensis, per duos monachos Clarae-Vallenses, Lambertum Campestrem et Laurentium Dantiscenum, adornata; quae sane omnium emendatissima est.

Secundum hos recognitores (nam varias editiones mitto) Franciscus Comestor Arneducaeus, socius collegii Sorbonici, aliam sancti doctoris recognitionem adortus est, praefixa Ludovico De Rie episcopo Genevensi nuncupatoria epistola, in qua testatur, se revolvendo vetera exemplaria, quae refertissima collegii 0017 Sorbonici bibliotheca tum suppeditabat, incidisse in epilogum libri de Diligendo Deo, in editis praetermissum; deinde in opusculum de Amore Dei ac Dignitate amoris: quos libros viduae Claudii Chevallonii cum aliis edendos suppeditavit anno 1547.

Non una hujusce recognitionis editio facta est: cum interim Antonius Marcellinus aliam editionem Basileae apud Joannem Hervagium adornari curavit anno 1552, solerti, quod ipse asserit, ad vetustiorum exemplarium fidem collatione facta, cum nova censura, novoque ordine operum; ut primum locum tenerent Sermones, subsequentem Epistolae, tertium Tractatus, postremum spuria et aliena.

Hanc editionem antevertit Veneta, cujus meminit Joannes Gillotius Campanus in praefatione ad editionem Nivellianam, apud Parisios anno 1572 procuratam: ubi etiam mentionem injicit recognitionis factae a theologis Parisiensibus, qui postremas editiones tam suo privato conatu, quam ex collatione veterum codicum, quos in Galliarum bibliothecis corrogare licuit, restituerunt: ut qui post tot, tantosque viros, ait ille, redintegrata instaurare, et sanatis iterum mederi tentaret, labefacere, malumque inferre videretur. Quanquam idem Gillotius subdit, se adjecisse quasdam correctiones non poenitendas, et argumenta sive distinctiones capitum in libros quinque de Consideratione ad Eugenium, et in libellum de Praecepto et Dispensatione, quos Henricus Cuycius Cutemburgensis ad septem manuscripta exemplaria correxerat. Exponit deinde operam suam, tum in secernendis Bernardi operibus nativis a spuriis, tum in nativis ad rectum et commodum ordinem redigendis: tametsi inter genuina Gillotius spuria nonnulla vel jam edita reliquit, vel de novo adjecit, cum Floribus ex S. Bernardi operibus collectis.

Verum ante sex annos, videlicet anno 1566, alia editio Parisiis prodierat apud Guillelmum Merlinum et Sebastianum Nivellium, praemissa epistola Francisci Comestoris, mox laudati, ad episcopum Genevensem: cui editioni adjecta est Appendix Hervagiana, Basileae apud haeredes Joannis Hervagii vulgata, opera ac studio Jacobi Pamelii Brugensis, qui Bernardi parvos Sermones numero sexdecim, tum Parabolam de Christo et Ecclesia, item Soliloquiorum librum, et alia nonnulla Bernardo supposita protulit in lucem. Eodem anno Ludovicus Miraeus Rosetanus aliam Bernardo Appendicem, a Francisco Comestore acceptam, Lutetiae itidem apud Carolam Guillard adjici curavit.

Mitto alias ejusdem saeculi editiones pene innumeras; ut nullus fere annus abierit, qui non aliqua Bernardi operum editione fuerit insignis. Omnium elegantissima fuit illa quae anno 1586 sub symbolo navis facta est, cum epistola nuncupatoria Joannis Gillotii ad R. P. Guidonem Cornuatium abbatem Vallis-Clarae, ejusdemque praefatione ad lectorem.

Quin etiam eodem saeculo plerique Bernardi Sermones cum Opusculis in Gallicum idioma translati sunt, nempe anno 1575, per Hubertum Lescotum canonicum regularem, sed absque Epistolis; quae in versione item Gallica anni 1622 per Philippum Le Bel doctorem Parisiensem adjectae sunt, uti et in novissima versione R. P. Gabrielis a S. Malachia Fuliensis.

V. Jam vero quod attinet ad varias editiones saeculo nostro factas, omnes percensere res fuerit pene infinita, nec minime necessaria. Duas tantum notare juvat: unam Edmondi Tiraquelli monachi Cisterciensis, anni 1601, alteram Joannis Picardi, anni 1609, cum notis et aliquot epistolarum accessione, et cum epistola nuncupatoria Tiraquelli ad R. P. Edmundum a Cruce abbatem Cisterciensem; atque etiam cum epistola et praefatione Gillotii.

Haec Picardi editio eodem anno Antwerpiae apud Joannem Keerbergium recusa est, atque inde multoties repetita donec tandem optima omnium et accuratissima prodiit anno 1641 Jacobi Merloni Horstii, viri piissimi ac doctissimi, recensio, quae alias omnes obscuravit, saepissime deinceps ad prelum revocata.

VI. Quid ab erudito viro in illa editione praestitum sit, paucis observare juvat. Principio mirari se dicit, quod cum inter omnia sanctorum Patrum opera, nullus frequentius versetur in manibus, quam Bernardus, unus tamen adeo hactenus neglectus sit, ut frequentissime quidem, semper tamen idem, imo subinde deformior, corruptiorque prodiret, tanquam vel indignus, vel non indigens curatione. Id in causa fuisse, cur ipse medicam adhibuerit manum. Et primo quidem omnia Bernardi opera in sex tomos distribuisse, ut primus epistolas; secundus sermones de Tempore et de sanctis; tertius sermones in Cantica; quartus tractatus varios; quintus aliena; sextus denique duorum sancti doctoris discipulorum, Gilleberti et Guerrici, opera complecterentur, adhibita pro loco trutina ac censura. Deinde se Tractatus in capita et sectiones distinxisse; tum epistolis singulis ac tractatibus argumenta seu summaria praefixisse. Ad haec non pepercisse diligentiae neque sumptibus, quominus ex variis variarum regionum bibliothecis Bernardinam editionem augeret; tametsi multa, quae a nonnullis indicantur, puta a Possevino, aliisque, consequi non potuerit. Praeter ea, praeambula complura adjecta; Vitam S. Bernardi septem libris, cum diversis elogiis et chronologia praemissam. Denique adjectas adnotationes prolixas, praeter alias breviores sparsim per totum opus insertas ad marginem, cum indicibus uberioribus locorum Scripturae, rerum et verborum. Caeterum se conscium esse immensi laboris, quo editionem omnino correctissimam reddere conatus sit; etsi typographorum diligentia votis suis non plane responderit. Aliam quidem editionem, et auctiorem, et accuratiorem, parabat vir doctus: sed huic proposito immortuus est die aprilis vigesima, anno 1644.

0019 VII. Primam nihilominus editionem illam, quantum homini docto, diligenti, ac Bernardi perquam studioso, sed privato, licuit, feliciter exsecutus est Horstius: ita ut ejus editio ambabus, ut aiunt, manibus accepta fuerit ab omnibus et probata, et in variis provinciis ac locis saepissime recusa. Verum cum Bernardi textum Horstianum ad gallicanos codices complures praefectorum nostrorum jussu exegisset noster Claudius Cantelovius; quosdam nihilominus in illo textu deprehendit naevos, qui horum codicum ope sanari postulabant. Et Bernardi quidem sermones de Tempore ac de Sanctis in secunda forma emendatissimos emisit in lucem. Verum, cum aliis eadem diligentia evulgandis daret operam, hanc ipse mihi provinciam morte resignavit, adolescenti in re litteraria novo et inexperto, cui nunquam venisset in mentem cum doctissimo Horstio laborem et industriam conferre, nisi renitentem ac cunctabundum ad persequendum demortui Cantelovii opus praefectus noster generalis piae memoriae, reverendissimus Bernardus Audebertus, me compulisset. Parui itaque vel invitus, et symbolam in primis ex Cisterciensis bibliothecae exemplaribus conferente religioso viro Jacobo Lannoyo ejus praefecto, editus tandem Bernardus est in majori et in minori forma, non eo quidem modo quo decebat, sed qualem ferre potuit rudis mea aetas, aut vero qualem a librario, suae magis, quam publicae rei addicto, impetrare licuit.

VIII. Cum vero ejusmodi studiorum continuo usu multa in dies observassem, quae ad limandam et illustrandam Bernardi editionem conferre poterant; haec omnia, ut jam dixi, diligenter notare studui, ut si quando tempus et otium mihi suppeterent, aliam emendatiorem, politiorem, perfectioremque adornarem. Verum cum ad id operis me accingerem, in alium scopulum me conjecit misera typographicarum legum conditio, ex qua tandem, tanquam tempestate quadam, in hunc qualemcunque portum delatus sum, ea sane fortuna, quam nihil attinet modo commemorare.

IX. Etsi vero a moribus meis et ab instituto nostro prorsus alienum esse debeat propriam venditare operam, interest tamen hoc in limine demonstrare, quibus in rebus novissima haec editio tum ab Horstiana tum etiam a priori nostra differat. Et primo quidem in conferendis vetustis codicibus antea mihi non visis, iis maxime, quos vel in variis provinciis a nobis subinde perlustratis consulere et revolvere licuit, vel quos in bibliothecam Colbertinam magno rei litterariae commodo post nostram editionem congessit vir bonis litteris juvandis et illustrandis natus Stephanus Baluzius, secundas curas adhibui; tum ex variis lectionibus eas seligere, et in textum restituere curavi, quae Bernardi sententiae accommodatiores videbantur: quae res usum veterum librorum pene assiduum, gustum usu acquisitum, maturiusque judicium exigit, quam litteratorum vulgus opinatur, qui aranearum telas captare nos existimant, dum has, quas putant, minutias consectamur. Verum sentiant id genus homines de nobis quidquid volent; modo nostram operam approbet non hominum plausus, sed publica Ecclesiae, reique litterariae utilitas.

X. Neque tantum in textu restituendo censura a me adhibita est, sed etiam in secernendis Bernardi genuinis scriptis a supposititiis et falsis, quae in editione Horstiana et nostra priori inter Bernardina adhuc delitescebant. Hinc expunctae epistolae duae, ex Bernardi Brito Annalibus ab Horstio Bernardinis insertae: rejecti sermones quatuor aut quinque ex sermonibus de Tempore et de Sanctis; rejectus etiam liber Declamationum; et alia nonnulla, quae Bernardi non esse ex certis argumentis et indiciis manifestum est.

XI. Ad hanc censuram faciendam adjumento fuere non modo Vitae Bernardinae scriptores, imprimis Gaufridus, qui praecipuorum sancti doctoris operum indicem exhibent; sed etiam veteres codices, veterumque auctorum citationes, prae caeteris vero antiqua collectio ex Bernardi scriptis, quae Liber Florum, Florilegium, et Bernardinum appellatur, primum edita Parisiis anno 1503, multo probabilior alia collectione, quae anno 1571 ab Huberto Scuteputaeo canonico regulari facta est, in Bernardi editos a Joanne Picardo intrusa. Longe vero antiquior est prima illa collectio, cujus auctorem nobis suggessit vetus codex Cisterciensis, in quo haec habetur cum sequenti inscriptione: «Incipit prologus domni Willermi, monachi Sancti Martini Tornacensis, in Bernardino, quem idem excepit et compilavit de libris et dictis sancti Bernardi abbatis Clarae-Vallis.» Prologus ita incipit: «Cum non essem alicui exercitio magnopere occupatus,» etc. ut in editis, in quibus desideratur auctoris nomen, quem saeculo tertio decimo vixisse facile colligitur ex antiquitate codicum, in quibus haec collectio reperitur. Porro etsi quaedam opuscula, quae Bernardum auctorem non habent, laudet collector iste, utputa epistolam ad fratres de Monte Dei, meditationes, librum Declamationum; in caeteris tamen non levis est momenti ad internoscendos maxime Bernardi sermones: quod in causa fuit, ut sicubi de quibusdam dubitandi ratio occurrit, ut in sermonibus de Diversis, has ex Bernardino citationes adnotare visum sit. Nec vero mirum, quod tum epistola ad Fratres de Monte-Dei, tum Declamationes et Meditationes in illa collectione sub Bernardi nomine adducantur: cum et sanctus Bonaventura idem peccet in laudata epistola; et libri Declamationum et Meditationum ex Bernardi centonibus constent, ut suis locis dicturi sumus.

XII. Praeter censuram operum, aliquid etiam mutatum in ordine Horstiano, nempe in dispositione cum tomorum, tum opusculorum. Nam ubi Horstius epistolis secundo loco subjecit sermones de Tempore ac de Sanctis; tertio loco sermones in Cantica; quarto vero opuscula seu tractatus: consultius visum est epistolis 0021 subjicere Opuscula seu Tractatus, qui plerique vel epistolari modo scripti sunt, vel ex epistolarum classe in tractatuum ordinem redacti. Ex hoc ordine consequitur, ut tertio loco succedant sermones de Tempore et de sanctis; quarto, sermones in Cantica: quibus in quinto subsequitur eorumdem sermonum continuatio, id est Gilleberti Sermones in eadem Cantica. De ordine duorum reliquorum tomorum, quinti nimirum ac sexti, in praefatione ad tomum quintum uberius dicendum erit; uti etiam de prioribus in singulis ad eos praefationibus agendum.

XIII. Atque ut genuina omnia Bernardi opera uno volumine continerentur, libros de ejus Vita et Gestis, quos Horstius in primo volumine praemiserat, rejecimus in finem tomi sexti seu secundi voluminis; ne vel germana Bernardi opera a sese divellerentur, vel nimium inaequalis esset voluminum magnitudo. Porro in fine prioris voluminis, uti et secundi, proprios indices copiosissimos collocavimus, ut priores indices omnia genuina opera, posteriores aliena complecterentur.

XIV. Denique uberiores notae et observationes, quae ab Horstio vel a me quondam in epistolas et alia opuscula conditae sunt, textui subjiciuntur. Brevis interim chronologia praemissa est tomo primo, quod ipsarum notarum veluti fax quaedam, et quasi commune quoddam sit fundamentum. Ad haec singulis fere opusculis, in tomo secundo contentis, admonitiones praeposuimus ad argumentum cujusque libri explicandum, aliasque circumstantias ad id pertinentes. Haec fere sunt, quae universim in hac novissima Bernardi editione praestitimus.

XV. Verum ut ad examen tomi primi, qui Bernardinas epistolas complectitur, descendamus, non mediocrem operam denuo adhibuimus in iis emendandis, illustrandis, ordinandis et augendis. Ad emendationem quod attinet, varios variarum bibliothecarum codices consuluimus, Vaticanos, Colbertinos, Belgicos Sancti Petri apud Gandavum, et Aureae-Vallis, praeter eos, quibus in priori editione usi fuimus. Ex uno codice Corbeiensi quasdam aliquanti momenti inscriptiones restituimus, variaque loca tum ex eodem codice, tum ex duobus Colbertinis bonae notae, quorum unus signatus est n. 1410; alter n. 2476, Bernardi etiam opuscula continens, cum quo eadem opuscula contulimus. Ad haec notae marginales singulis fere epistolis appositae sunt ad historica maxime facta paucis explicanda.

XVI. De ordine epistolarum diu anceps fuit cogitatio, an ordinem receptum servaremus, an potius novum institueremus. Variae in utramque partem rationes sese offerebant. Ad servandum antiquum ordinem movebat primo antiquitas illius ordinis, quem ipso Bernardo adhuc vivente institutum fuisse constat, nimirum pro trecentis illis ac decem epistolis, quarum ultima est ea, quae ad Arnoldum Bonae-Vallis abbatem a Bernardo extrema scripta fuit. Nam caeterae, sparsim hinc inde dispersae, a posteris deinde in corpus Epistolarum in editis libris redactae sunt, non semel, sed per varia intervalla, prout sese vel collectoribus vel auditoribus obtulerunt. Deinde antiquo ordini favebat temporis ratio, in veteri illa epistolarum collectione utcumque servata: cum alias timendum esset, ne plus incommodi ex illius recepti ordinis mutatione, quam utilitatis consequeretur, ob receptas nimirum epistolarum citationes, ne quid dicam de solemni ordine veterum exemplarium. In contrarium pugnabat epistolarum quarumdam confusio intolerabilis, ubi ordine praepostero aliquando responsio ad quasdam litteras facta, longo intervallo eas praecedebat. Accedebat aliud ex eo consequens incommodum, quod ejusdem argumenti tractatio perturbate relata, a se ipsa devulsa et distracta erat. In his angustiis mediam inire viam satius visum est, vulgatum scilicet ordinem retinendo in prioribus trecentis ac decem epistolis: in aliis vero quae subinde adjectae sunt, eas ad rationes temporis revocando, apposito ad marginem ordine, quem unaquaeque epistola antea obtinebat. Ubi vero quaedam ex novo hoc ordine epistolae praecedentibus cohaerere debuerant, illarum lectionem praemittendam aut subjungendam esse monuimus. Sic antiquo ordini servatus est honos, et e novo sublata confusio. Sed ne veterem illum ordinem vivente ipso Bernardo concinnatum gratis dixisse videamur, testem appellamus Guillelmum, S. Theoderici quondam abbatem, qui ante Bernardum vivere desiit. Is enim in libro primo de Vita sancti doctoris, ipso superstite scripto, tradit n. 50 Bernardi ad Robertum consanguineum suum epistolam, quae in medio imbre non fuerat madefacta, «ob tam grande miraculum in codice epistolarum ejus,» scilicet Bernardi, «a fratribus non immerito primam fuisse ordinatam.» Caeterum id a se factum memorat tertiae Vitae scriptor a nobis editus, quem Gaufridum sancti viri notarium esse existimamus.

XVII. In omnibus tamen antiquis libris non omnino constans est epistolarum ordo, tametsi in plerisque cum vulgato consentit usque ad epistolam trecentesimam decimam; qui numerus in omnibus item codicibus non habetur. Ex quo intelligitur, non unam, sed plures factas fuisse Bernardinarum epistolarum compilationes. In tribus codicibus Vaticanis habentur illae epistolae, et in primo quidem elegantissimo, signato n. 662, continentur epistolae ducentae nonaginta sex eodem fere ordine atque in editis; quarum postrema est ad Hibernienses, de transitu beati Malachiae. In alio codice n. 664, idem etiam ordo in epistolis ducentis quinquaginta duabus; ex quibus ultima est ad Hugonem militem Templi. Verum in tertio, 0023 qui n. 663 praeditus est, exstant epistolae ducentae quadraginta, quarum ordo ab editis penitus diversus est: ita ut prima sit illa, quae in antehac editis trecentesima decima tertia, ad Haimericum cardinalem; extrema ducentesima septuagesima quinta, ad Eugenium papam de electione Autissiodorensi. In aliis codicibus idem fere ordo servatur atque in editis, nisi quod in Gandavensi monasterii Sancti Petri haec epistolarum compilatio dividitur in tres partes: quarum prima continet epistolas centum; altera, epistolas sexaginta quatuor supra centum; tertia epistolas septuaginta sex; quarum penultima est Bernardi ad Rorgonem de Abbatis-Villa; ultima Joannis Casae-Marii ad Bernardum. Et fortasse in nullo alio codice plures simul habentur Bernardi epistolae, quam in isto Gandavensi; quo codice, vel certe simili, usus est Willermus Tornacensis monachus in suo Bernardino superius laudato, ubi epistolas ex prima, secunda, et tertia parte adducit. Caeterum in codice Vallis-Clarae ordinis Cisterciensis exstant epistolae trecentae septem; in Aureae-Vallensi, trecentae sex, utrobique postrema ad Arnoldum abbatem, quae certe Bernardi extrema est. Primam illam haud dubie collectionem ad se mitti petebat Joannes Saresberiensis in epistola nonagesima sexta, ad Petrum Cellensem: cui in epistola sequenti «pro epistolis beati Bernardi» gratias agit.

XVIII. Jam vero ut de epistolarum accessione in hac editione facta (quod postremo loco tractandum erat) agamus, praemittendum est, in prima Bernardinarum epistolarum editione Bruxellensi anni 1481, atque in Parisiensi anni 1494, exhiberi trecentas decem epistolas, quarum antepenultima est ad Arnoldum Carnutensem abbatem; penultima ad fratres Hibernienses, in obitu sancti Malachiae episcopi, ultima ad Guidonem abbatem Arremarensem. In editione vero anni 1520 per duos Clarae-Vallenses monachos, ut diximus, adornata, exstant epistolae omnino trecentae quinquaginta et una, quarum extrema est ad Hugonem novitium, postea Bonae-Vallis abbatem. At epistola ad Arnoldum trecentesima decima est; epistola vero ad Hibernienses trecentesima undecima. Hujus discriminis ratio est, quod in priori illa editione desunt epistolae duae, nempe epistola octogesima quarta, quae est secunda ad Simonem abbatem Sancti-Nicolai; et epistola centesima quadragesima septima, ad Petrum abbatem Cluniacensem. Jodocus Clictoveus in sua editione anni 1515 et in consequentibus habet epistolas tantum trecentas quinquaginta, omissa epistola ad Hugonem novitium, quae in editione Basileensi anni 1552 ab Antonio Marcellino restituta fuit, uti et in sequentibus usque ad Joannem Picardum. Is epistolas jam vulgatis adjecit, sed absque ordine dispositas; quarum duas extra ordinem editis praemisit ex codice Pithaeano, caeteras longo post vulgatas intervallo protulit ex bibliotheca sua Victorina. Detractis itaque quibusdam epistolis perperam repetitis, Horstius vulgatum earum numerum redegit ad trecentas sexaginta sex, quibus duas ex Bernardo Brito spurias, et ex codicibus Anglicanis septemdecim genuinas addidit, una cum epistola Fastredi abbatis coronidis loco adjecta, quae numerum trecentarum octoginta sex absolvebat. Denique in priori nostra editione epistolae undecim additae sunt; et in hac novissima epistolarum numerus ad quadragintas octoginta duas accrevit, tum ex viginti octo Bernardi epistolis recens in Germania repertis, et Appendicis instar Horstio Coloniae adjectis; tum ex quibusdam alibi inventis, tum denique ex aliis, sive ad Bernardum, sive in Bernardi causa scriptis, quae ad Bernardinas illustrandas necessariae visae fuerunt. Omnes porro istas epistolas redigimus in tres classes quarum prima quae prior est epistolas trecentas et decem exhibet, antiquum ac vulgatum retinet ordinem; secunda, ad epistolam quadrigestesimam quinquagesimam quartam reliquas Bernardi genuinas epistolas; tertia dubias, spurias et alienas complectitur. Haec fere sunt quae in primi tomi recognitione praestitimus; caetera diligens Lector facile observabit. Reliquis tomis singulis praefixa est sua praefatio, in qua quid in unoquoque praestitum sit, abunde docetur.

XIX. Postremo quae Bernardi opera in variis bibliothecis delitescere causatus est Horstius, ea non esse Bernardi jam olim observavimus. Quippe liber in Hexaemeron, est Arnoldi abbatis Bonae-Vallis in agro Carnutensi; Commentarius in psalmos poenitentiales, Innocentii III; Expositio in psalmum Afferte, Richardi Victorini; alia in psalmum quinquagesimum, Urbani; Commentarius in Pauli Epistolas, Bernardi Clavonensis Augustiniani, teste Possevino. Commentarius in Apocalypsim a Caramuele falso tributus Bernardo est: qui commentarius cum quaedam Bernardi opuscula in codice subsequeretur sub titulo «cujusdam,» Caramuel legit «ejusdem» atque hunc Bernardo, uti et praecedentia ascripsit. Sane nulla superesse Bernardi opuscula, saltem alicujus momenti, haud edita existimo, praeter nonnullas epistolas, quae hactenus desiderantur. Sunt autem sequentes, videlicet: Epistola una ad Hugonem Pontiniaci abbatem, ut patet ex epistola trigesima tertia, ad eumdem, n. 1; epistolae duae ad Innocentium II, adversus Petrum Bisuntinum, ex epistola centesima nonagesima octava. Una item ad eumdem pro Petro Pisano, ex fine epistolae ducentesimae decimae tertiae. Plures item ad eumdem pro introductione Praemonstratensium in Virdunense monasterium Sancti Pauli, ex epistola ducentesima quinquagesima tertia, n. 1. Una ad Ansellum subdiaconum Trecensem indicatur in epistola ducentesima tertia, ad Attonem. Una excusatoria ad Sugerium, in epistola ducentesima vigesima tertia, ad Joslenum, n. 1. Duae ad Joannem de Buzaio, in epistola ducentesima trigesima tertia, ad eumdem. Una ad Eugenium III, in gratiam episcopi Clari-Montis, ex fine epistolae ducentesimae octogesimae quartae, ad ipsum Eugenium. Item altera ad eumdem Eugenium pro Ecclesia Tornacensi, ex Herimanno monacho Tornacensi, n. 115. Una encyclica contra duella, ad Remensem 0025 et Senonensem archiepiscopos, ad episcopos Suessionensem et Autissiodorensem, et ad Theobaldum et Radulfum comites, ex epistola alias trecentesima quinquagesima octava, nunc trecentesima septuagesima sexta. Ad haec Petrus Venerabilis in quadam epistola, quae modo inter Bernardinas exstat ordine trecentesima octogesina octava, refert fragmentum cujusdam sancti doctoris epistolae pro Anglico quodam abbate in haec verba, n. 4, «Quasi subversum sit judicium,» etc. quae quidem in nullis Bernardi litteris legere memini.

XX. Meminit etiam Ordericus Vitalis unius Bernardi epistolae ad Natalem abbatem Resbacensem pro Uticensibus monachis, qui S. Ebrulfi reliquias petebant, Guarino, eorum abbate imprimis id curante, et postulante a Natali abbate. «Gaufridus Claras-Valles se ire velle intimavit: et si secum ire vellet annuit. Ambo itaque cum suis famulis Claras-Valles abierunt: benigne a fratribus illius coenobii suscepti sunt, qui Regulam sancti Benedicti omnino ad litteram observare satagunt. Domnum vero Bernardum, illius monasterii patrem, quaesierunt: cum eo locuti sunt, et plurima sciscitantes, magnam in eodem sapientiam invenerunt. De sanctis enim Scripturis luculenter tractavit, et votis eorum et interrogationibus satisfecit. Causam quoque Uticensium ut audivit, Guarinum abbatem benigne adjuvit, litterasque exhortatorias Resbacensi conventui destinavit. Guarinus ergo abbas epistolam venerabilis Bernardi protulit, quam Resbacensis conventus libenter suscepit, et audita libentius complere decrevit.» Ita Ordericus in libro sexto.

XXI. Praeterea Ademarus Ecolismensis monachus in Chronico, ubi de origine Carthusiensium agit «Hic ordo, inquit, teste Bernardo, inter omnes ecclesiasticos ordines primatum tenet, non ratione temporis, sed vigore sanctitatis. Unde ipse vocat eum speciosissimam columnam Ecclesiae:» quod in editis non invenitur.

XXII. Denique Joannes Picardus, ex Joanne Mauburno in tractatu de Habitu canonicorum regularium, laudat quamdam epistolam ad Fulconem, ex qua haec verba Mauburnus delibat: «Non comperies nigras aut griseas a collo dependentes; sed alias a mulierculis mutuantur a collo dependentes, rubricatas murium pelles:» quasi haec verba ex quadam epistola nondum edita referantur. Verum ad sensum exstant in epistola secunda ad Fulconem, n. 11. Item quae idem Picardus ex eodem Mauburno tanquam haud vulgata refert de dotibus cardinalis, haec habentur in libro quarto de Consideratione, n. 12. Haec sunt quae de hac epistolarum editione praemittere visum est operae pretium.

§ II. — De Bernardi sanctitate, doctrina, et auctoritate in Ecclesia.

XXIII. Antequam ulterius procedamus, juvat expendere duos, qui Bernardo tribui solent, titulos, nempe quod sit inter doctores mellifluus, atque ultimus inter Patres, sed primis certe non impar. Doctoris nomen Ecclesia his tribuit, quorum doctrina publico ipsius suffragio approbata est, maxime ubi sanctitati, concentus accedit. Patres vocat eos, quos sanctitas, doctrina, et antiquitas commendat; doctrina, inquam. Scripturae et traditioni potius, quam rationibus philosophicis inhaerens. Itaque doctores appellari possunt statim a morte viri sancti doctrina illustres: Patres vero nonnisi quos recepta jamdudum auctoritas venerabiles fecit, et modus tractandi res, a philosophica ratione alienus. Utrumque elogium merito sortitus est Bernardus. Et primum quidem in ipsa ejus canonizatione eidem tribuit Alexander III in missa, quam de eo tunc celebravit, dicto Evangelio, quod solis doctoribus sanctis assignatur ex Matthaei capite quinto, Vos estis sal terrae (Math. V). Diserte vero Innocentius III idem elogium confirmavit in Collecta a se composita, In qua «beatus Bernardus abbas et doctor egregius» appellatur. Melliflui adjectivum, quod recentius est, sancto doctori asseruit Theophilus Raynaudus libello singulari, qui Apis Gallicana inscribitur. Primi inter editores hoc epitheton in fronte apposuerunt, Lugdunensis quidem anno 1508, tum Jodocus-Clictoveus anno 1515, atque etiam duo illi monachi Clarae-Vallenses jam superius laudati; idemque ab aliis subinde postea neglectum restituit Horstius. Verum inter elogia illud referre praestat: cum nudum sancti Bernardi nomen satis ipsius operum titulum commendet, quod auctoris implet elogium. Sane si quod aliud epitheton Bernardo convenit, maxime Qeodidavktou, ab aliis editoribus eidem tributum: propterea quod doctrina non tam humanis viribus acquisita, quam coelitus infusa praeditus fuisse videatur.

XXIV. Quanquam ei non defuit labor et industria in legendis versandisque auctoribus, non modo sacris, sed etiam profanis, ut ex horum verbis subinde adductis manifestum est. Verum haud dubie in saeculo haec didicerat juvenis, quae etiam seni in memoriam aliquando recurrebant. At rebus theologicis accurate operam dederat monachus: quarum rerum cognitio quam profunda et sublimis in eo esset, docent imprimis sermones duo in Cantica, nempe octogesimus et octogesimus primus, ubi de imagine Dei, quae in Verbo et in anima est, et de simplicitate Dei tam alte et apte disserit, ut nemo melius ante vel post eum. Idem etiam dicendum de Christi pro nobis patientis satisfactione, quae miro sane modo in epistola centesima nonagesima ad Innocentium explicatur. Ad haec quid in canonum scientia eximiis ejus de Consideratione libris comparari potest? Hinc confirmatur istud Leonis Magni effatum; «Verus recti amor in 0027 semetipso habet et apostolicas auctoritates, et canonicas sanctiones.» Denique doctor sanctus quantum in Scripturae sacrae lectione versatus fuerit, ubique clamant ejus scripta, «quae nihil aliud quam centones divinorum voluminum,» ut Sixti Senensis verbis utar, dici possunt; quippe undecunque Veteris ac Novi Testamenti sententiis ita distincta, ceu gemmeis emblematibus, hisque adeo commode et apte insertis, ut ibi nata esse credantur:» Qui quidem scribendi modus sicut in quovis argumento promiscue usurpari non decet; ita in rebus sacris non debet improbari. Huc enim adduci potest quod Petrus apostolus ait: Si quis loquitur, quasi sermones Dei (I Petr. IV). Quod vero Bernardus quosdam Scripturae locos in sensum improprium ac minime litteralem quandoque detorquet, adeo ut ludere potius in verbis, quam verba ipsa exponere videatur; id sane ea ratione excusare licet, quod in Scriptura multiplicem sensum, qui ad mores informandos conducat, accommode erui posse crediderit vir sanctus, praesertim ubi non de fide agitur, sed de pio quodam argumento exornando, ad excitandam scilicet auditorum attentionem ac delectationem.

XXV. Jam vero sanctissimum virum non tantum in Scripturae sacrae, sed etiam in sanctorum Patrum lectione apprime, quantum ferebant variae ipsius occupationes, versatum fuisse, nemo inficiabitur, qui ejus scripta diligenter lectitarit. Nam et Patres aliquando, eorumque sententiae in his laudantur, et doctrina eorum per omnia ejus opera respersa est. Unde cum «quercus et fagos» se magistros habuisse dicit, id eo modo interpretandum est, quem cardinalibus ipse suggerit in libro quarto de Consideratione, n. 12, nempe «in omni re orationi plus fidendum, quam propriae industriae vel labori,» quod Bernardo re quidem vera Gaufridus aptavit. Caeterum quantum ex lectione Patrum, praesertim sancti Augustini, profecerit, probat imprimis liber de Gratia et Libero Arbitrio, quod Augustinianae doctrinae eruditum quoddam summarium est. Ambrosium Augustino adjungit in epistola seu opusculo undecimo, ad Hugonem Victorium; additque, ab his duabus Ecclesiae columnis non facile se avelli. Athanasium item laudat in opusculo decimo, contra Petrum Abaelardum; aliquando etiam Gregarium Magnum. Denique in clausula homiliarum de Laudibus Virginis, multa a Patribus accepisse se fatetur. Mirum vero est, hominem sanctum, tot morbis et infirmitatibus obnoxium, tot curis distractum, negotiisque non modo domesticis (quae sane nec levia, nec pauca erant in tam numeroso monachorum coetu), sed maxime publicis interpellatum, parem fuisse, aut tot libris legendis, aut tam disertis eruditisque scriptis elaborandis: adeo ut praeter naturale ingenium, quod in eo excellentissimum et sublimissimum erat, divinam quamdam ipsi loquenti, agenti, docenti, ac scribenti sapientiam adfuisse nemo dubitare possit. Unde «confessus est aliquando,» ait Gaufridus, «sibi meditanti vel oranti sacram omnem, velut sub se positam et expositam, apparuisse Scripturam.» Etsi vero fateri solitus erat, se melius Scripturarum sensum assequi «in primae originis suae fonte, quam in decurrentibus expositionum rivis; sanctos tamen et orthodoxos earum expositores humiliter legens, nequaquam eorum sensibus suos sensus aequabat, sed subjiciebat formandos: et vestigiis eorum fideliter inhaerens, saepe de fonte, unde illi hauserant, et ipse bibebat.» Haec sancti doctoris erga sanctos Patres reverentia passim elucet in ejus scriptis, ut in epistola nonagesima octava, n. 1, sermone quinto in Cantica, n. 6, et alibi. Ad eos porro legendos otium ipsi concessit diutina illa infirmitas quae primis praefecturae suae annis ipsum a coetu fratrum abesse, et quasi privatum seorsim in monasterio degere coegit, primo quidem «ex praecepto» Guillelmi «episcopi» Catalaunensis,» et abbatum «sui ordinis, testante altero Guillelmo abbate; deinde vero ex vi ingravescentis infirmitatis. Vidit illum Guillelmus abbas «feriatum ab omni sollicitudine domus, tam interiori quam exteriori, vacantem Deo et sibi, et quasi in deliciis paradisi exsultantem.» Tunc vir sanctus disseruit illi de Cantico canticorum, uti fusius ille prosequitur. Accessit Bernardo convalescenti ad impetrandam in sacra studia feriationem procuratio Girardi germani sui, qui ejus vices in monasterio ita supplebat, ut Bernardus sermone vigesimo sexto in Cantica ei ascribat spiritualium studiorum suorum profectum. Haec vero studia erant, orare, legere, scribere, meditari, et similia, ex sermone quinquagesimo primo in Cantica, n. 3. Sic beatus Pater vixit per annos quindecim, id est a condito monasterio Clarae-Vallensi, ad schisma Petri Leonis: quo tempore magnis arduisque rebus adhibitus, talis demum evasit, qualem postea tota Europa, ne dicam orbis universus, admirata est.

XXVI. Non immerito itaque magnus ille Nicolaus Faber, Ludovici Justi praeceptor, teste Francisco Balbo in ejus Vita, cum Patres omnes summopere venerari solitus erat, tum maxime divum Augustinum, cujus lectioni assidue inhaerebat, et ex recentioribus divum Bernardum, quem ultimum Patrum nominabat. Et certe hoc elogium nullus veterum melius meruerit secundum Augustinum, quam Bernardus, nullus ita post eum: cum nulli aut sanctitas miraculis et factis illustrior, aut doctrina purior, traditionisve tenacior, aut dicendi scribendive modus divinior, aut denique major fuerit auctoritas. «Cujus enim,» ut Guillelmi verbis utar, «voluntati sic detulit, cujus consilio sic se humiliavit omnis tam saecularis, quam ecclesiasticae 0029 dignitatis altitudo? Reges superbi, principes et tyranni, milites et raptores sic eum timebant, ut videatur in eis impletum, quod in Evangelio legitur Dominus dixisse discipulis suis: Ecce, inquit, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes (Luc. X), etc. Porro inter spirituales . . . longe ei alia auctoritas erat. Sicut enim dicitur per prophetam de sanctis animalibus, quia cum fieret vox supra firmamentum, quod imminebat capiti eorum, stabant, et submittebant alas suas (Ezech. I): «sic hodie,» inquit, «ubique terrarum spirituales quique, loquente eo seu tractante, stant cedendo praecedenti, et sensibus ejus vel intelligentiis submittunt sensus vel intelligentias suas. Testantur hoc scripta ejus,» etc. Merito proinde Caesarius Heisterbacensis monachus ait tantam fuisse ejus auctoritatem, «ut per unius os Bernardi purpurati patres, reges, principesque terrarum, quasi per commune mundi oraculum, loquerentur.» Haec sancti doctoris existimatio ad nostram usque aetatem propagata est, ut fidem faciunt illustrium virorum de eo testimonia, in quibus Bartholomaeus a Martyribus, piissimus ille Bracarensis antistes, Bernardi cultor et admirator, non inferiorem locum obtinere debet.

XXVII. Hanc porro auctoritatem cum multa ei viventi conciliabaut, tum maxime eximia ejus in honoribus ipsis humilitas, quo nihil, ipsius Bernardi judicio, sublimius. Audi Ernaldum: «Plurima autem in eum probabilia et laude digna concurrunt. Alii namque doctrinam, alii mirantur miracula. Ego quidem, ait ille, «his omnibus honorem defero: sed prae omnibus, quantum in me est, hoc sublimius duco, hoc propensius praedico, quod cum esset vas electionis, et nomen Christi coram gentibus et regibus ferret intrepidus; cum obedirent ei principes mundi, et ad nutum ejus in omni natione starent episcopi; cum ipsa Romana Ecclesia singulari privilegio ejus veneraretur consilia, et quasi generali legatione concessa, subjecisset ei gentes et regna; cum etiam, quod glorio ius judicatur, facta ejus et verba confirmarentur miraculis: nunquam excessit, nunquam supra se in mirabilibus ambulavit: sed de se semper humiliter sentiens, venerabilium operum non se auctorem credidit, sed ministrum; et cum esset omnium judicio summus, suo sibi judicio constitit infimus.» Quippe «vincebat sublimitatem nominis humilitas cordis: nec tantum poterat universus eum mundus erigere quantum se ipse dejicere solus.» Neque vero tanta sui demissio et abjectio profectum ejus apud alios minuebat, imo amplius augebat. «Nimirum quo humilior, eo semper utilior fuit populo Dei in omni doctrina salutari.»

XXVIII. Patris sanctitati ex aequo respondebat sanctimonia filiorum, quae in Patris etiam gloriam redundabat. Testis ipsa Romana curia, quae Innocentium ad Claram-Vallem comitata est. «Flebant episcopi, flebat ipse summus pontifex; et omnes mirabantur congregationis illius gravitatem, quod in tam solemni gaudio oculi omnium humi defixi, nusquam vagabunda curiositate circumferrentur; sed complosis palpebris, ipsi neminem viderent, et ab omnibus viderentur. Nihil in ecclesia illa vidit Romanus quod cuperet. Nulla ibi supellex eorum sollicitavit aspectum; nihil in oratorio, nisi nudos viderunt parietes. Solis moribus poterat inhiare ambitio, nec damnosa poterat esse fratribus hujusmodi praeda, cum minui non posset asportata religio.» His columnis ac praesidiis fulta erat Bernardi auctoritas, adeo ut «austeritatem suavitas morum tolleret, auctoritatem sanctitas conservaret: quasi de coelo afferens inter homines miraculum quoddam conquisitae apud Deum plusquam humanae puritatis. Porro sanctitatem illam ac puritatem attestabantur miracula, quae adeo clara et illustria fuerunt, ut etiam ejus adversarii ea faterentur; tam crebra et frequentia, ut Bernardus ipse obstupesceret, apud Gaufridum.

XXIX. Non mirum proinde, si tantum potuit ejus auctoritas, primum quidem «circa resuscitandum,» ut Guillelmus loquitur, in monasterico ordine antiquae religionis fervorem,» deinde, ex Gaufrido, «in Catholicorum moribus corrigendis, in schismaticorum furoribus comprimendis, in haereticorum erroribus confutandis.» Quod tum ex ejus Vita, tum ex ejusdem scriptis, maxime ex epistolis manifestum est.

§ III. — De Bernardi profectu in emendandis moribus clericorum, monachorum, et laicorum.

XXX. Corruptos sui saeculi mores passim luget ac deplorat vir sanctus, maxime in Ecclesiae ministris, quorum plerosque ad meliorem frugem adduxit: adeo ut tota Ecclesiae ac cleri, imprimis Gallicani, facies suis monitis ac sermonibus penitus immutata fuerit, et in antiquum decus restituta. Quippe Eugenium, virum sanctissimum, Romanae sedi suppeditavit, atque in eo Romanos pontifices omnes ad rectam et legitimam suae dignitatis administrationem erudivit et accendit, libris editis de Consideratione, plane divinis. In episcopis Henricum Senonensem, Stephanum Parisiensem, aliosque permultos ab aulico vivendi genere ad mores episcopali ordine dignos revocavit: multos etiam e suis, in aliorum exemplum, episcopos protulit. Clericis omnibus salutaria monita dedit in sermone de Conversione, ad clericos. Quae omnia si quis accurate videre cupit, legat librum sextum de Vita sancti Bernardi gallice edita, cujus Vitae tres 0031 libri posteriores ex ejus scriptis magna cum pietate et cum insigni delectu contexti sunt, De moribus et officio episcoporum legenda imprimis epistola quadragesima secunda ad Henricum Senonensem, quae in Tractatuum classem modo tomo secundo relata est. Merito itaque in libro de episcopis Virdunensibus dicitur is esse Bernardus, «cujus consiliis regna et Ecclesiae Gallicanae hodie,» inquit auctor, «innituntur.»

XXXI. Erat in eo mirifica dicendi gratia, «ut non posset ne ipsius quidem stilus, licet eximius, totam illam dulcedinem, totum retinere fervorem.» Quippe «placabilem, et persuasibilem et eruditam linguam dederat ei Deus, ut sciret quem et quando deberet proferre sermonem; quibus videlicet consolatio vel obsecratio, quibus exhortatio congrueret vel increpatio: ut nosse poterunt aliquatenus qui ejus legerint scripta, etsi longe minus ab eis, qui verba ejus saepius audierunt. «Quod si ejus scripta legendo ita accendimur, quanto magis illi qui loquentem audiebant? Non itaque mirum, quod Deus tot et tanta, in sui temporis hominum salutem per eum operatus est.

XXXII. Quis vero explicet, quae et quanta ab eodem patrata sint ad monastici instituti primigenium fervorem denuo suscitandum? Testantur hoc eximiae ejus hac de re epistolae ac scriptiones, liber de Praecepto et Dispensatione, apologia ad Guillelmum abbatem, variique sermones: in quibus monachos ad retinendum revocandumque veterum Patrum primarium institutum animavit, id est, ad poenitentiae labores, austeritates, modestiam et humilitatem, paupertatem, mundi contemptum, amorem solitudinis ac silentii, et ad continuum profectum: in quibus totius rei monasticae cardinem versari intelligebat. Hinc non immerito Petrus Venerabilis in epistola, quae est inter Bernardinas ducentesima vigesima nona, vocat eum, n. 30, «lacteam fortemque columnam, cui innititur monastici ordinis aedificium:» ac «rutilum sidus,» quod «exemplo, verboque non solum monachis, sed et toti Latinae Ecclesiae suo tempore insigniter lucem donavit.»

XXXIII. Laurentius de Leodio in libro de Episcopis Virdunensibus, duos ordines, Cisterciensem et Praemonstratensem, comparat cum duobus cherubin propitiatorium obumbrantibus: «quorum unus Cisterciensis, duce Bernardo sanctissimi nominis abbate, monasticum ordinem, jam pene lapsum, ad primam apostolicae vitae normam reparavit.» Et «Cisterciensis quidem, per istud temporis,» inquit, «triennium, jam in ducentas circiter abbatias magni nominis, meriti, et numeri accrevit; et usque in barbaros Sarmatas et extremos Scythas jam diffundi coepit.» Tantum potuit Bernardi fama et opinio sanctitatis, ejusque discipulorum! Inde factum est, ut ordinis Cisterciensis, qui Bernardum alumnum habuit, quasi fundator habitus sit ipse Bernardus, ab ejusque monasterio Clarae-Vallensi dictus ordo Clarae-Vallensis suo tempore; imo postea et sancti Bernardi, etsi id vetuit Innocentius VIII in litteris unionis monasterii Clarae-Vallensis cum Cisterciensi. Hinc in litteris Alberonis episcopi Virdunensis apud Laurentium de Leodio mox laudatum, abbates Trium-Fontium et de Caladia dicuntur «de ordine Clarae-Vallensi;» et a Petro Cellensi «Cisterciensis sive Clarae-Vallis ordo» vocatur in libro primo, epistola vigesima quarta. Sic in epistola Samsonis Remensis antistitis, quae est ordine quadringentesima trigesima quinta inter Bernardinas, ordinis Clarae-Vallensis mentio non semel habetur. Quanquam dici potest, ordinis Clarae-Vallensis nomine lineam tantum Clarae-Vallensem, non totum ordinem, saepius designari.

XXXIV. Qualis ac quanta fuerit sive Cisterciensium, sive Clarae-Vallensium sub Bernardo districtio et rigiditas, non est necesse hoc loco exponere, quando id satis superque patet tum ex Bernardi litteris ac scriptis, tum ex ipsius Vita, maxime ex libro primo, cap. 5, ubi primi Clarae-Vallis incolae Deo servisse memorantur «in paupertate spiritus, in fame et siti, in frigore et nuditate, in vigiliis multis. Pulmentaria saepius ex foliis fagi conficiebant. Panis ex hordeo, et vicia, et milio erat.» Ita Guillelmus testis oculatus. Bernardo in epistola prima, ad Robertum, «olus, faba, pultes, panisque cibarius cum aqua,» Cisterciensium deliciae perhibentur. Nec aliae apud Fastredum in epistola sua inter Bernardinas. «Tanta in cibo parcimonia,» inquit Stephanus Tornacensis in epistola septuagesima secunda, «ut duobus tantum pulmentis utantur, quae aut ager ex leguminibus, aut ex oleribus hortus affert. Ipsi pisce tanto rarius utuntur, quanto frequentius apud eos audiri solet, quam videri.» Plura videsis apud eumdem auctorem, et apud Petrum Cellensem. Perseveravit hic ordinis vigor non modo ad finem saeculi duodecimi, quod patet ex Petri Blesensis epistola octogesima secunda, sed etiam ultra medium saeculum decimum tertium testante Jacobo a Vitriaco in Historiae orientalis et occidentalis capite decimo tertio: «Carnes,» inquit, «nisi in gravi infirmitate non manducant. Piscibus, ovis, lacte, et caseo non vescuntur communiter.»

Eamdem vitae severitatem nos Galli etiam nunc reflorescere conspicimus in piissimis monachis beatae Mariae de Trapa, aliisque nonnullis eorum imitatoribus: qui vitae suae puritate, austeritate, solitudinis amore, silentio, labore, aliisque religiosis virtutibus, id factu possibile astruunt, quod de Bernardo, ejusque discipulis legebamus, nec fere credebamus.

XXXV. Subjungit idem Jacobus a Vitriaco in capite sequenti, feminarum sexum fragiliorem «a principio ordinis ad tantae districtionis severitatem» aspirare ausum non fuisse; sed id demum in morem postea 0033 venisse. Verumtamen vivente ipso Bernardo non fuit omnino expers istius instituti femineus sexus. Id probat Hermannus Laudunensis monachus in libro tertio de Miraculis sanctae Mariae, cap. 17, ubi agit de Monsteriolo, Cisterciensium virginum ad Laudunum parthenone, a Bartholomaeo episcopo constructo: in quo sanctimoniales sub Guiburge abbatissa, «depositis omnibus lineis indumentis atque pelliciis, solis tunicis laneis utebantur; et non solum nendo vel texendo, sed etiam in agris fodiendo, et cum securi et ligone silvam succisam exstirpando, spinas et vepres evellendo, manibus propriis assidue laborantes, cum silentio victum sibi quaerebant, vitamque Clarae-Vallensium monachorum per omnia imitabantur.»

XXXVI. Longius progrederetur oratio, si quotquot Bernardus ad monasticam vitam pertraxit, illustriores utriusque sexus homines, quos scilicet novimus, in medium adduceremus: quales fuere Henricus, Ludovici VI Francorum regis filius, Ermengardis Britanniae ducissa, Adelais Lotharingiae, et alii, aliaeque innumerae. Verum illud paulo minus praedicandum et mirandum, quod hominibus in saeculo remanentibus piissimam et rectissimam vivendi rationem persuasit. «Adhaesit ei prae omnibus quidem ex principibus comes Theobaldus, et se, et sua in subsidia Clarae-Vallis exposuit, et in manibus abbatis posuit animam suam, deposita altitudine principali, se inter servos Dei conservum exhibens, non dominum, ut obediret ad omnia, quaecunque domus illius infimi postulassent.» Quid tantus princeps, monente et hortante Bernardo, praestiterit, tum in construendis, dotandis juvandisque monasteriis, tum in egenis sublevandis, tum denique in exercendo optimi principis officio, testis est Ernaldus abbas, ex quo praemissa retulimus: testes etiam Bernardi epistolae de eodem. Theobaldi pium studium aemulabatur nobilis et illustris femina Beatrix, ut discimus ex epistola centesima decima octava. Denique, quantum Bernardi auctoritas in corrigendis hominum moribus valuerit, exemplo est conversio Guillelmi Aquitaniae ducis, quem ex pertinacissimo schismatico obsequentissimum et piissimum principem effecit. Ut paucis cum Gaufrido absolvam: «Quae scelera non arguit? quae odia non exstinxit? quae scandala non compescuit? quae schismata non resarcivit? quas haereses non confutavit?» Verum haec duo postrema, nempe quae ad schismata et haereses pertinent, peculiarem exigunt tractationem.

§ IV. — De schismate Anacleti per sanctum Bernardum compresso.

XXXVII. Etsi Baronius, aliique scriptores ecclesiastici, de schismate, post Honorii II obitum, anno 1130, Innocentium inter et Anacletum conflato, multa scripsere; nonnulla tamen ampliori explicatione egent, quae ex veterum monumentorum lectione supplere conabimur, ad illustrandas Bernardi hoc de argumento epistolas; atque, ut ordine procedat oratio, primo quidem inquirendum, quales Gregorius de Sancto Angelo cardinalis, et Petrus Leonis (nam haec Innocentii et Anacleti prima nomina erant) ante schisma fuerint. Deinde propius consideranda Innocentii electio, ejusque accidentia et conditiones, atque Anacleti oppositio. Postremo quid exinde consecutum sit, investigandum.

XXXVIII. Petrus Leonis, ex gente Leonina Romanus, ex monacho Cluniacensi creatus est primum (si Onuphrio credimus) a Paschali II, diaconus cardinalis tit. sanctorum Cosmae et Damiani: dein a Callisto II, presbyter cardinalis Sanctae mariae trans Tiberim, tit. Callisti, anno 1120. «Fuit hic Petrus,» uti ex Chronico Mauriniacensi discimus, «Petri filius, filii Leonis. Leo vero a Judaismo pascha,» id est transitum, «faciens ad Christum, a Leone baptizari, et ejus nomine meruit insigniri.» Leonem IX interpretare. «Hic vir,» scilicet Leo ex Judaeis, «quia scientissimus erat, in curia Romana magnificus effectus, genuit filium nomine Petrum, magnae famae, magnaeque potentiae post futurum. Ea tempestate inter regem Teutonicorum, qui ex successione Caroli Magni Romanorum patricius erat, et Ecclesiam Romanam illa turbulentissima de investituris orta est seditio. In qua vir ille in tantum armis strenuus, consilio providus, et Ecclesiae Romanae fidelis exstitit, ut ei cum caeteris munitionibus, quae Romae sunt, illam quoque, quae illius urbis videtur obtinere similitudinem, turrim dico Crescentii, quae a parte Galliarum in parte Tiberini pontis sita est, papa committeret, et eum prae caeteris familiarem haberet. Hac occasione mirabiliter excrescens, quotidie sui melior efficiebatur, et divitiis, possessionibus, honoribus augmentabatur.» Haec praemittenda fuerunt, quoniam ex Petri genere, Judaismo, potentia, turre Crescentii (arcem Sancti Angeli appellant) qua Anacletus se tutabatur, pendet rei gestae notitia. Pergit chronographus Mauriniacensis: «Inter caeteram sobolem, cujus plurima multitudine sexus utriusque a quibusdam Antichristus gloriabatur, genuit hunc Petrum, de quo sermo nunc est: qui litteris traditus, a quibusdam Antichristi praembulus appellabatur.» Hoc convicium ex consequentibus seu ex eventu ei impositum existimem. «Iste studii gratia Gallias atque Parisius adiit: et cum repatriaret, apud Cluniacum, ditissimum atque sanctissimum coenobium, monachilem habitum induit. Aliquantisper inibi regularibus institutionibus inbutus, a papa Paschali II patris admonitione retrahitur ad curiam; et cardinalis effectus tempore Callisti papae, cum eodem Gregorio, qui postea Innocentius II, missus ad Gallias, Carnoti, Belvacique concilia celebravit.» Nulla hic mentio de titulo diaconi cardinalis, quem titulum Petro Leonis a Paschale concessum fuisse Onuphrius tradit: qua in re potior est auctoritas chronographi Mauriniacensis, ejus temporis aequalis.

0035 XXXIX. Gregorius diaconus cardinalis tit. Sancti Angeli ab Urbano II creatus dicitur; ac deinde legatus a Callisto II in Galliam missus cum Petro Leonis, anno 1124, Sagium Neustriae civitatem cum eo accessit, teste Orderico. De hac legatione ita scribit Vincentius in libro secundo de Vita Stephani Grandimontensis cap. 49: «Excellentissimi quoque cardinales, Gregorius et Petrus Leonis, inter quos postmodum de papatu schisma fuit, cum in Galliam missi, in partibus Lemovicis legatione sua fungerentur, ad hunc virum Dei» Stephanum «pariter convenerunt.» Et quidem constitutioni Sugerii abbatis anno 1125 subscripserunt ambo ut legati, apud Chesnium: «Ego Petrus sedis apostolicae presbyter cardinalis et legatus laudo et confirmo. Ego Gregorius Sancti Angeli diaconus cardinalis et apostolicae sedis legatus, etc.» Eodem tempore Bernardus quasdam epistolas scripsit Petro diacono cardinali legato, nimirum epistolam decimam septimam et sequentes: quem ipsum esse Petrum Leonis aliquando cum Manrico opinatus osum. At cum Petrum illum cui Bernardus scribit, diaconum, non presbyterum cardinalem fuisse constet; epistolae illae Petro Leonis convenire non possunt, qui tunc sine dubio presbyter cardinalis erat, ut probat non solum Onuphrius cum aliis, sed etiam praemissa ipsius Petri subscriptio, atque Sugerii testimonium, quod mox adducemus. Itaque Petrus ille diaconus cardinalis ac legatus, cui Bernardi superiores epistolae inscriptae sunt, fortassis is ipse fuerit, qui adversus Pontium abbatem Cluniacensem exauctoratum, ejusque fautores Pontianos; in Galliam accessit ex mandato Honorii papae; cujus rei auctorem habemus Petrum Venerabilem in libro secundo de Miraculis, cap. 13: «Decesserat jam e vita supra scriptus venerandus papa Calixtus, nec se inferiorem papam Honorium acceperat successorem. Hic tantae Ecclesiae» Cluniacensis «tantos tumultus audiens, misso de latere suo legato, domino scilicet Petro cardinali, Pontium et Pontianos, qui tunc sic vocabantur, omnes adjuncto sibi Lugdunensi primate Hubaldo, terribili anathemate condemnavit.» Cujus vero tituli is cardinalis fuerit, non facile est definire: nam plures tunc temporis erant, praeter Petrum Leonis, eo nomine cardinales; nimirum Petrus episcopus Portuensis, Petrus Pisanus tit. Sanctae Susannae, Petrus Burgundus tit. Sancti Marcelli, Petrus tit. Sancti Aequitii, qui prima Honorii creatione promotus est anno 1125, Petrus presbyter cardinalis tit. Sanctae Anastasiae anno sequente, ac demum biennio post Petrus diaconus tit. Sancti Adriani. Sed ante horum duorum creationem Bernardi epistolae scriptae videntur.

XL. Interea moritur Honorius pontifex medio februario anni 1130. Praecedentem assignat chronographus Mauriniacensis de more Gallicano, quo novi anni initium a Paschate deducebatur. Tum «cardinales,» ait idem chronographus, «qui cum cancellario» Haimerico «inibi aderant, et Honorio infirmanti assederant, Gregorium quemdam,» eum scilicet quem modo laudabamus, «scientia ac religione praeclarum, sibi praeficiunt, et nimis festinanter, ut a quibusdam dicitur, pontificalibus induunt insignibus. Id illius gratia dispensationis factum dicunt, ut Petrum quemdam, qui saeculariter ad papatum videbatur aspirare, spe sua frustrarentur. Fuit hic Petrus Petri filius, filii Leonis,» et caetera, quae superius de eo retulimus. Factum clarius exprimit Sugerius in libro de Vita Ludovici Grossi, ubi ait, «Romanae Ecclesiae majores et sapientiores,» exstincto Honorio, «ad removendum Ecclesiae tumultum» consensisse, «apud Sanctum Marcum, et non alibi, et nonnisi communiter Romano more celebrem fieri electionem.» At «qui assiduitate et familiaritate propinquiores apostolici fuerant, timore tumultuantium Romanorum illuc convenire non audentes, antequam publicaretur domini papae decessus, personam venerabilem, cardinalem de Sancto Angelo diaconum Gregorium, summum elegisse pontificem: qui autem Petri Leonis parti favebant, apud Sanctum Marcum pro pacto alios invitantes convenisse; dominique papae morte comperta, ipsum eumdem Petrum Leonis, cardinalem presbyterum, multorum, et episcoporum, et cardinalium, et clericorum, et Romanorum nobilium consensu votive elegisse:» sicque schisma perniciosum conflatum fuisse. Prior itaque erat Innocentii electio: sed praepropera, nec ab universo eligentium coetu facta. «Cum autem Petri Leonis pars tum parentum suffragio,» addit Sugerius, «tum Romanae nobilitatis praesidio praevaleret;» Innocentius Urbem deserit, et ad partes Galliarum navigio descendit, «nuntiisque ad regem Ludovicum destinatis,» ejus opem efflagitat. Quamobrem Ludovicus Stampas indicit «concilium archiepiscoporum, episcoporum, abbatum et religiosorum virorum; et eorum consilio magis de persona, quam de electione investigans,» Innocentio dat manus, auctore Bernardo, in cujus suffragium totius concilii vota convenerant teste Ernaldo in libro secundo de ejus Vita, cap. 1. Sub haec Sugerius, uti ipse persequitur, mandato regis obviam Innocentio missus Cluniacum usque; cujus loci abbas Petrus Venerabilis et monachi Anacleto, monacho quondam suo, Innocentium praetulerant, ut postea notabimus ad epistolam centesimam vigesimam sextam. Rex ipse usque ad Floriacense sancti Benedicti monasterium cum regina et filiis suis papae occurrit, et regium verticem, «tanquam ad sepulcrum Petri inclinans, pedibus ejus procumbit.» Ejus exemplo rex Angliae Henricus, itidem Innocentio «Carnotum occurrens, devotissime pedibus ejus prostratus,» suam suorumque obedientiam ei promittit. Innocentius vero «visitando Gallicanam Ecclesiam, ad partes se transfert Lotharingorum. Cui cum imperator Lotharius civitate Leodii cum magno archiepiscoporum, et episcoporum, et Teutonici regni optimatum collegio celeberrime occurrisset; in platea ante episcopalem ecclesiam humillime se ipsum stratorem offerens, pedes per medium sanctae processionis ad eum festinat, 0037 alia manu virgam ad defendendum, alia frenum albi equi accipiens, tanquam dominum deducebat. Descendente vero tota statione, eum suppodiando deportans, celsitudinem paternitatis ejus notis et ignotis clarificavit.» Haec anno 1130 gesta: ubi Sugerius silet de Bernardo, quem assiduum Innocentii comitem itineris per Galliam fuisse ex Ernaldo discimus.

XLI. Antequam caetera persequamur, non ab re fuerit observare, quid tunc temporis Leodii actum sit. Id explicant Annales Magdeburgenses seu Saxonici mss. ad annum 1131: «Dominica ante mediam Quadragesimam, undecimo Kalendas aprilis, celeberrimus conventus triginta et sex episcoporum et principum fit Leodii, domno apostolico Innocentio et rege Lothario ac regina praesentibus; ubi multa tam de ecclesiasticis quam de regni utilitatibus provide ordinata sunt. Ibidem Halberstadensis episcopus Otto, ab Honorio papa jam triennio episcopatu privatus, interventu regis et principum, officii sui restitutionem promeruit.» Ernaldus tradit, eo in conventu actum de investituris, quas tandem Lotharius, agente Bernardo, Ecclesiae remiserit. Hoc concilium praecesserat synodus Wirceburgensis; uti habent iidem Annales, ab auctore aequali scripti. «Concilium sexdecim episcoporum mense octobri a rege Wirceburgi congregatur, cui adfuit archiepiscopus Ravennae, apostolicae sedis legatus: ubi Gregorius, qui et Innocentius, qui Petro Leoni in electione praevaluit, a Lothario rege et omnibus ibi congregatis eligitur, et confirmatur.»

XLII. Post conventum Leodiensem Innocentius, teste Sugerio, remeat in Franciam Paschae festum apud Sanctum Dionysium transigit et «transactis tribus post Pascha diebus,» Parisios accedit. «Exinde Galliarum ecclesias visitando, et de earum copia inopiae suae defectum supplendo, cum per terram aliquantisper deambulasset, Compendii demorari elegit.» Subinde concilio Remis habito, ut tradit Sugerius, et quidem decimo quarto Kalendas novembris, testante Dodechino, ibidem Ludovicus Junior regia insignia ab Innocentio accepit octavo Kalendas easdem, prout notavit Robertus Sigeberti continuator. Annales Saxonici manuscripti ad annum 1131: «Innocentius papa, iterum collectis ecclesiasticis viris,» id est post synodum Leodiensem, «et fidelium turbis, apud Remensem urbem in festo sancti Lucae grandi synodo per aliquot dies praesidebat.» Addit Sugerius, papam «soluto concilio,» Autissiodori moras egisse; ac demum cum Lothario repetiisse Italiam. Autissiodori moram chronographus concilio Remensi postponit.

XLIII. Ernaldus in libro secundo de Vita Bernardi, capite primo, concilium Remense ante Leodiense collocat, atque Innocentium Leodio Claram-Vallem, ac deinde, post brevem in Gallia moram cum Lothario Romam contendisse scribit. At synodum Remensem Leodiensi posteriorem esse constat, tum ex Sugerii narratione, tum ex Annalibus Saxonicis, sed maxime ex Chronico Mauriniacensi, in quo Innocentii iter accurate describitur. Tradit quippe chronographus, post agnitum Carnoti ab Henrico Anglorum rege Innocentium, «statutum fuisse in curia ad patricium Romanorum et Teutonicorum regem iter dirigere, et de Carnoto statione prima apud Mauriniacum hospitari,» quod Benedictinorum monasterium est in suburbio Stampensi. In illo vero comitatu, praeter episcopos et cardinales, adfuisse «Bernardum abbatem Clararum-Vallium, qui tunc temporis in Gallia divini verbi famosissimus praedicator erat;» et Petrum Abaelardum monachum et abbatem, qui «vir religiosus, et excellentissimarum,» id est theologicarum, «rector scholarum» dicitur. Mauriniacensis ecclesiae dedicatione facta, «luce tertia dominus papa cum suo comitatu discessit, et ad suum colloquium, quod apud Leodium fuit, profectus est . . . Exinde rediens Innocentius ad Galliam, diuque Autissiodori commoratus, cum tempus convocati concilii, quod in festivitate beati Lucae evangelistae Remis celebraturus erat, appropinquaret, conciliato prius apud Turonum Gaufrido Martello . . . rursus per Aurelianensem, Stampensemque rediens provinciam, sua praesentia Parisius illustravit.» Interea Philippi regis designati mors accidit. Mortis hujus audito nuntio, papa praecordialiter permotus, mittit a latere suo ad consolandum regem venerabiles episcopos, Gaufridum Catalaunensem, et Matthaeum Albanensem.» Tum Remos profectus, in frequenti synodo Ludovicum regem solemniter inungit. Litterae obedientiae et fidei indices ei mittuntur a Lothario Alamannorum, et ab Henrico Anglorum, itidemque ab Hildefonso seniore citerioris, et juniore interioris Hispaniae regibus. Ad haec ingenti gaudio pontificem recrearunt «excellentissimorum eremitarum Carthusiensium litterae, quae per quemdam venerabilem abbatem de ordine Cistellensi delatae, et in concilio per Gaufridum Carnotensem episcopum recitatae sunt.» Abbas iste erat Pontiniacensis, nempe Hugo, ut testantur litterae, quas idem chronographus refert in fine libri secundi. Addit initio tertii, Innocentium paulo post concilium Remense, Romam repetiisse. «Sed quia Petrus, injustus convicarius, maximam partem sibi sociaverat civitatis, Innocentius ecclesiam beati Petri, in qua divini sacerdotii dignitas pendebat, solus per se obtinuit: Petrus vero Lateranensis palatii sedem, ad quam imperialis celsitudo pertinet, occupavit.» Exstant hac de re litterae Lotharii imperatoris in tomo sexto Spicilegii, in quibus Norbertus archiepiscopus Magdeburgensis cancellarii titulo afficitur, nempe vices agens Brunonis Coloniensis, ut legitur in Chronico Saxonico, qui Bruno in Italiam cum imperatore profectus non fuerat. Verum Innocentius civitati consulens, Pisas se contulit, ibique ad mortem usque Petri demoratus est, id est ad annum 1137.

XLIV. Petrus interea temporis, seu Anacletus, nihil non molitur, ut quoscunque insigniores viros ad partes suas adjungat. Ex episcopis ei adhaesit Girardus Engolismensis, qui cum legati munus sub pontificibus proximis gessisset, illud idem vel ab Anacleto impetrare in votis habuit. Idem Guillelmum Pictavorum 0039 comitem ad Anacletum pertraxit. Praeterea Rogerium Apuliae ducem ut sibi conciliaret Anacletus, sororem suam ei tradidit uxorem, eumque Siciliae regem coronavit, teste Orderico in libro duodecimo. In epistolis Anacleti pontificem se ferentis, quae omnes in codice Casinensi habentur, partim apud Baronium editae, una est, in qua vehementer conqueritur de abbate Farfensi, quem, quia sibi contrarius erat, «Ecclesiae funda percussit,» id est, «excommunicationis sententia condemnavit.»

XLV. Tot tantaeque turbae, quas fusius fortasse quam locus pateretur, hic descripsimus, multum negotii Bernardo facesserunt, qui varias epistolas circumquaque scripsit ad conciliandos Innocentio schismaticos, et continendos in officio fideles; varia item itinera ejusdem rei causa suscepit, ut ex sequentibus epistolis, et ex Vitae libro secundo, capp. 6 et 7, intelligitur.

XLVI. Superest hic agendum de Girardo Engolismensi episcopo, cujus mores egregie descripsit Arnulfus, tum Sagiensis archidiaconus, dein episcopus Lexoviensis, in tractatu adversus eum edito, quem Acherius noster in tomo secundo Spicilegii typis vulgavit. Ait eum patria Northmannum, ob paternae domus familiarem inopiam inde profectum, et «casu» tandem electum antistitem Engolismensis Ecclesiae, ut «exitum qualemcunque» eligentium discordia consequeretur. Tum nepotibus suis, «obscuro loco» natis, dignitates ecclesiae suae conferre, crimina impunita relinquere, legati munus a summo pontifice quaerere et impetrare, in singulos grassari, concilia et synodos convocare ad fastum. Addit Arnulfus, eum electo Innocentio primum favisse: sed cum legati munus ab ipso impetrare non potuisset, ad Petri Leonis partes concessisse; a quo ipsi nova legatio concessa est, ut quidquid ab Alpibus usque ad fines Occidentis interjacet, ejus ditioni subjectum esset; adjectumque, ut «ubicunque calcaret pes» ejus, ibi etiam «esset legatio.» Hac vero dignitate accepta satis egisse, ut Anglorum et Hispanorum reges ad Anacleti partes pertraheret; sed frustra. Pictaviensis ac Lemovicensis Ecclesiarum episcopis ejectis alios nefarios substituisse: ipsum etiam Girardum Ecclesiae Burdigalensi incubasse, episcopum simul et archiepiscopum; quod etiam Ernaldus in libro secundo de Vita sancti Bernardi, cap. 5 tradit. Deinde Anacleti fautores Arnulfus enumerans, ita subdit: «Infidelis universitas illa, quam sequeris, Petri Leonis est, nondum fermento Judaicae corruptionis penitus expiata: et tyrannus ille, quem altrix tyrannorum Sicilia sustinet . . . Huic numero solus Pictaviensis comes adjicitur, voluptatum vir, animalis homo, arcana spiritualium non attingens, ob repulsam petitionis illicitae mancipatus errori.» Hi Anacleti fautores. «Partem vero nostram,» inquit Arnulfus, «omnis imperator, omnis rex, omnis princeps, omnis homo denique profitetur, quicunque Christiani nominis insignitur honore.» Sed «horum in hoc mihi consensus praecipuus est, horum me movet, motum trahit, tractum tenet auctoritas, quibus datum est nosse mysterium regni Dei, quorum in coelis esse jam ex parte conversatio perhibetur: quales revera sunt, qui Carthusiae perpetuas nives inhabitant; et qui a Cisterciensi vel Cluniacensi monasterio profluentes, lucis suae radios undique diffuderunt.» Haec Arnulfus in Girardum, quem tamen alii nonnulli laudant: sed Arnulfi praevalere debet auctoritas. «Nihil enim scripsi,» inquit, «quod non vel ipse cognoverim, vel auctore probabili non haberem, vel quod saltem fama publica non affirmet.» De eo plura in notis ad epistolam centesimam vigesimam septimam. Interea moritur Girardus anno 1136. Tunc Gaufridus Carnotensis episcopus mandato Innocentii «omnem Galliae regionem, ipsius quoque Aquitaniae, studiose circuiens, omnia sanctarum ecclesiarum altaria, quae vel Girardus ille seditionis auctor et obtentor, vel Gilo Tusculanensis episcopus, aut eorum complices, chrismalis unctionis benedictione schismatis tempore consecraverant, propriis manibus dissipavit,» ut legitur in Chronici Mauriniacensis libro III. Sed diutius his immoramur. Plura qui de Innocentii et Anacleti professione, vita et moribus scire voluerit, legat Arnulfi Tractatum mox laudatum. Paschalis II litterae de legatione Girardo commissa exstant in Spicilegii tomo tertio: Synodus Losdunensis sub eo habita anno 1109, tomo quarto.

XLVII. Per funesta ac diuturna schismatis illius tempora, quantos Bernardus labores sustinuerit, quot itinera confecerit, ex ejus Vita et epistolis, ut jam diximus, intelligitur. Hujus rei causa ter in Italiam profectus est, ejusque tandem opera schisma compressum, mortuo Anacleto anno 1138: cui schismatici Victorem antipapam substituerunt, «non tam pertinacia schismatis, quam ut opportunius per aliquam temporis moram papae Innocentio reconciliarentur.» Et re quidem ipsa Victor «ad virum sanctum,» id est Bernardum, «nocte se contulit; et ille eum, nudatum quidem usurpatis insignibus, ad domini Innocentii pedes adduxit.» Et hic funesti ac diuturni schismatis finis.

XLVIII. Tanti beneficii, maxime per Bernardum accepti, memor Innocentius, Cisterciensibus decimas ex omnibus quas habebant possessionibus propria auctoritate relaxavit, inconsultis iis ad quos ejusmodi decimae pertinebant. Et haec nova discidiorum causa, quae non parum molestiae Bernardo accersivit. Conquesti sunt potissimum hac de re Cluniacenses, quibus magna rei familiaris jactura ex gratuita illa Innocentii liberalitate afferebatur: eoque progressa est eorum indignatio, ut monachi Gigniacenses vicinum sibi Cisterciensium monasterium, Miratorium dictum, susquedeque verterint. Totam hujus tragoediae historiam explicant epistolae potissimum duae, una Petri Venerabilis, altera S. Bernardi, quae sunt inter 0041 Bernardinas ducentesima vigesima octava et ducentesima octogesima secunda, et Notae nostrae ad easdem. Neque vero statim exstincta est lis illa, sed processu temporis ad alias etiam regiones permanavit.

XLIX. Id patet ex epistola octogesima secunda, quam Richardi archiepiscopi Cantuariensis nomine, Petrus Blesensis «abbati et conventui Cisterciensi» scripsit. In ea enim epistola, praemissis Cisterciensium laudibus, subdit in uno eorum famam decolorari, quod «monachis et clericis decimas auferrent. Et quae est,» ait, «haec injuriosa immunitas, ut exempti sitis a decimarum solutione, quibus obnoxiae terrae erant, antequam vestrae essent; et quae solutae sunt hactenus, non personarum obtentu, sed territorii ratione? Si in vestram possessionem terrae devolutae sunt, quare in hoc periclitatur alienum jus? nam ad vos terrae, juxta communem aequitatem, cum suo onere transierunt.» Et objecto sibi papae, id est Innocentii, privilegio, reponit, id potuisse «tolerari ad tempus, quod causa necessitatis fuerat introductum: dum ordo» scilicet Cisterciensis «in paupertate gaudebat, dum in usus egentium suae tenuitatis viscera liberaliter effundebat.» Verum, multiplicatis possessionibus «etiam in immensum, privilegia haec potius ambitionis, quam religionis instrumenta censeri.» Caeterum «quidquid indulgeant privilegia Romanae Ecclesiae, non expedire, contra conscientiam quod alienum est usurpare.» Ad extremum, si pertinaces et inflexibiles hac in re se exhibebunt, interminatur Richardus, se «vinculo anathematis innodaturum universos» qui aliquid Cisterciensibus dederint, aut vendiderint, «unde jus decimationis obveniat;» et ad thronum summi judicis appellaturum, «ne quis hujus vinculum excommunicationis absolvat.» Quin etiam se principum favorem obtenturum, «ut gladio spirituali manus civilis assistat; et quidquid contra principale oraculum, venditum aut donatum» ipsis Cisterciensibus fuerit, «confiscetur.» Haec ex genio Petri Blesensis.

L. De eadem re itidem conquestus est Gaufredus prior Vosiensis in Chronico: ubi postquam Cistercienses laudavit, quod eleemosynas de labore suo multas tribuerent; quod in choro psallerent ordinate, pluraque peragerent honesta: in eis tamen id notat, quod caeteris terras et decimas auferrent: ad haec, quod quorumdam sanctorum memoriam indiscrete abraderent. Haec auctor ille exeunte saeculo duodecimo scribebat: quo tempore tempestas illa de decimarum relaxatione, ab Innocentio in gratiam Cisterciensibus facta, nondum sedata erat.

§ V. — De erroribus Petri Abaelardi, et Gilberti Porretani a sancto Bernardo refutatis.

LI. Illud non parum confert ad Bernardi gloriam, quod non alios habuit adversarios, quam homines erroneos aut haereticos; imo non homines ipsos, sed eorum errores. Inter errantes censendi sunt in primis Petrus Abaelardus, et Gilbertus seu Gislebertus Porretanus: inter haereticos nequissimus Henricus, ejusque asseclae, ad ipso dicti Henriciani. De duobus primis hoc loco, de Henrico ejusque sequacibus in proximo capite agendum.

LII. Petrus Abaelardus vivis coloribus se ipse depingit in Historia calamitatum suarum, eumdemque postea Otto Frisingensis episcopus benigno penicillo expressit. Ejus vitae compendium habes in nostris Notis ad Bernardi epistolam centesimam octogesimam septimam, ubi Abaelardi defensores ac patroni refutantur. Hic tantum summam eorum quae Bernardus contra eum gessit, exhibere juvat: ac deinde ex ipsis ejus defensorum verbis ostendere, quam iniqui sint in veritatem, qui Abaelardo favent prae sancto Bernardo.

LIII. Imprimis observare licet, Abaelardum, longe antequam cum Bernardo quidquam commercii habuisset, a Conone sedis apostolicae legato provocatum fuisse ad concilium Suessione anno 1121 celebratum: atque in eo librum ejus de Theologia, in quo erronea capitula continebantur, flammis traditum fuisse, auctore in monasterium Sancti Medardi retruso. Inde vero egressus, per varios hic inde discursus, prima sua dogmata disseminare pergit. Hinc haereticus audit apud plerosque. Quod nomen graviter ferens, Bernardum, quem hujusce convicii auctorem existimabat, ad concilium Sennonense anno 1140 invitum ac renitentem pertraxit. Hic coram episcopis et aliis secundi ordinis illustribus viris iterum auditus Abaelardus ipse, atque a Bernardo confutatus; examinata, iterumque proscripta ejus doctrina, intacto auctore, qui ad sedem apostolicam appellavit. Verum intellecto, synodi sententiam ab Innocentio II fuisse approbatam, ab appellatione destitit, atque hortante Petro Venerabili in Cluniacense monasterium se recepit, et tandem apud Cabilonem in Coenobio Sancti Marcelli laudabili fine quievit.

LIV. Varias Bernardus contra Abaelardum epistolas scripsit, quarum praecipua est ad Innocentium epistola centesima nonagesima, quae inter opuscula undecimo loco relata est. In hac epistola Bernardus praecipua errorum capita, quae in Abaelardi scriptis animadversa fuerant, summatim refert, ac valide revincit. In hac editione eidem epistolae seu opusculo ex codice Vaticano praemittimus capitula quatuordecim ex Abaelardi scriptis a Bernardo excerpta, quae una cum dicta epistola Innocentio submissa sunt. De tota hac controversia fuse agemus in admonitione eidem opusculo undecimo praemissa. Hic tantum quaedam de Abaelardi defensoribus delibamus.

LV. Primus adducitur Abaelardus ipse, qui in apologia sua conqueritur, sibi quaedam «per malitiam» 0043 imposita fuisse: inprimis quod «Pater sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus sanctus nulla potentia.» Quae verba «non tam haeretica, quam diabolica» abhorret, nec in suis scriptis posse reperiri affirmat. Verum de hoc, aliisque capitulis agendum in observationibus ad Bernardi opusculum undecimum. Interim in eadem apologia sua fatetur Abaelardus, se aliqua scripsisse «per errorem, quae non oportuit;» at «nil per malitiam, aut per superbiam:» additque, se, si qua per multiloquium excessit, paratum semper esse «ad satisfactionem de male dictis» suis corrigendis sive delendis;» ac demum se Ecclesiae filium, «cuncta quae recipit recipere; quae vero respuit respuere.» Bene. Nolumus Abaelardum haereticum: sufficit pro Bernardi causa eum fuisse in quibusdam errantem; quod Abaelardus ipse non diffitetur.

LVI. Quid vero contra sanctum doctorem, aut pro Abaelardo Otto Frisingensis? Nimirum Bernardum «ex Christianae religionis fervore zelotypum, et ex habituali mansuetudine credulum:» adeo «ut magistros, qui humanis rationibus et saeculari sapientiae confidenter nimium inhaerebant, abhorreret, et si quidquam ei Christianae fidei absonum de talibus diceretur, facile aurem praeberet» Verum haec ipsa in sancti doctoris gloriam cedunt: cum nihil magis ad doctorem catholicum pertineat, quam ejusmodi homines, philosophicis ratiunculis plus justo tribuentes; maxime ubi nova cudunt vocabula, quae in errorem inducere possunt incautos, quamprimum reprimere. «Porro,» ut cum Guillelmo loquar, «si nimietas in eo reprehenditur sancti fervoris, habet certe apud pias mentes excessus iste reverentiam suam . . . Felix cui solum reputatur ad culpam, quod caeteri sibi solent praesumere ad gloriam.» Verum Otto ipse, quantumvis Abaelardo favens, fatetur tamen, ipsum tres sanctae Trinitatis personas nimis attenuasse, non bonis usum exemplis;» atque ob hoc apud Suessionem in provinciali synodo, «Sabellianum haereticum judicatum.» Quid ergo mirum, si eadem iterum recantans, male audit apud sanae fidei amatores?

LVII. De Berengario Pictaviensi, qui apologiam pro Abaelardo praeceptore suo contra synodum Senonensem et Bernardum scripsit, non est quod multum curemus: tum quia homo flocci fuit ac nullius auctoritatis; tum quia idem, ad saniorem mentem reversus, noluit amplius esse «patronus capitulorum objectorum Abaelardo, quia etsi sanum saperent, non» tamen «sane sonabant:» librum suum suppressurus, si potuisset, ut ipse testatur in epistola ad episcopum Mimatensem. Caeterum etsi Abaelardi opera, in quibus errata sua resperserat, modo non habeamus omnia, in iis tamen quae restant, multa sunt «salebrosa,» ut notarunt theologi Parisienses, qui «singulis periculosioribus dictis amuletum» in limine ejus operum adhibuerunt: ex quibus optandum quidem esset, ut praefatio apologetica expungeretur. Sed de Abaelardo satis.

LVIII. Non minorem Bernardo invidiam conflavit Gilberti Porretani episcopi Pictaviensis damnatio, quam Abaelardi. Is «Pictavis oriundus,» ait Otto Frisingensis, ex discipulo magister, ex magistro tandem ejusdem civitatis episcopus evasit. «Ab adolescentia magnorum virorum disciplinae se subjiciens, magisque illorum ponderi, quam suo credens ingenio, non levem ab eis, sed gravem doctrinam hauserat,» cum scientiae laude morum gravitate conjuncta. Magistri illi fuerunt «primo Hilarius Pictaviensis, post Bernardus Carnotensis, ad ultimum Anselmus et Radulfus Laudunenses, germani fratres.» Hilarium hunc non alium esse existimo ab illo magno Hilario Pictaviensi episcopo, cujus auctoritate Gilbertus abutebatur, teste Gaufrido. Bernardus Carnotensis non aliunde, quam ex Ottonis testimonio mihi notus: Radulfus Laudunensis ex Guiberto et Hermanno Laudunensi monacho, et ex Gaufrido sancti Bernardi notario notissimus, uti et Anselmus ejus frater, Laudunensis Ecclesiae decanus. Commentarios in psalmos et in Pauli Epistolas, atque in Boetium dum condit Gilbertus, nonnulla secus quam licebat de divinitate, aliisque religionis capitibus philosophatur. «Erant inter caetera, quae illi objiciebantur, de divina majestate,» ait Otto, «quatuor capitula,» nempe: «Divinam essentiam non esse Deum; proprietates personarum non esse ipsas personas; theologicas personas in nulla praedicari propositione; divinam naturam non esse incarnatam.» Haec clarius in consequentibus exponemus. «Minora» capitula item alia jactitabat, videlicet: «Nullum mereri praeter Christum; nullum baptizari nisi salvandum,» et alia id genus, quae Gaufridus commemorat.

LIX. Cum vero in frequenti suorum clericorum conventu sermonem habuisset episcopus, eosdemque errores disseminasset; duo ejus archidiaconi, Arnaldus et Calo, rem ad Eugenium III, tunc ad Gallias venientem, apud Senas in Tuscia deferunt. Pontifex causae examen in Gallias remittit. Archidaconi interim Bernardum in partes suas pertrahunt. Examen factum Antissiodori et Parisiis, judicium prolatum in concilio Remensi anni 1148. Quid in singulis conventibus actum sit, paucis Otto commemorat, pluribus Gaufridus Bernardi notarius, qui et opusculum de rebus in concilio Remensi hac de re gestis, et post annos inde quadraginta epistolam scripsit ad Henricum cardinalem episcopum Albanensem. Utramque scriptionem hic habes in fine tomi sexti.

0045 LX. De conventu Autissiodorensi, qui ab uno memoratur Ottone, nihil singulare comperimus: sed contra non pauca de Parisiensi. Habitum fuisse «in solemnitate paschali» tradit Gaufridus, ac proinde anno 1147: quandoquidem concilium Remense «mediana Quadragesima» anni sequentis fuit celebratum, ex Ottone et quidem undecimo «Kalendas aprilis,» ex Appendice ad Sigebertum. «Itaque coram pontifice apud Parisios coram cardinalibus, episcopis, aliisque venerabilibus et eruditis viris sistitur Gilbertus, de his capitulis responsurus. Id actum per aliquot dies. Producuntur contra eum duo magistri, Adam de Parvo-Ponte, vir subtilis, et Parisiensis Ecclesiae canonicus recenter factus; et Hugo de Campo-Florido, cancellarius regis, sancte affirmantes se aliqua eorum ex proprio ejus ore audisse. Interim dum hinc inde multa sibi objicerentur, inter caetera dixisse traditur: «Confiteor Patrem alio esse Patrem, alio Deum; nec tamen esse hoc, et hoc.» Dictum indigne tulit Joslenus Suessionensis episcopus. Haec prima die contigerunt. Alia die accusatus, quod in prosa de Trinitate «tres personas tria singularia vocasset,» Rothomagensis archiepiscopus (Hugo tertius is erat) causam aggravavit, dicens, «Deum potius debere dici unum singulare.» Ita fere Otto episcopus Frisingensis, de conventu Parisiensi.

LXI. Paulo aliter Gaufridus de eo agit, cui synodum Viterbiensem in eadem causa habitam praemittit. Gilberti ad pontificem delatorem unum memorat archidiaconum Arnaldum, cui cognomen tribuit. «Qui-nonridet.» In conventu vero Parisiensi unum Gilberto adversarium opponit Bernardum, «cui omne negotium Christi, ubicunque eum contigisset adesse, tanquam omnino proprium, protinus incumbebat. Requisitus episcopus ut suam ipsius in Boetium expositionem, in qua suspecta continebantur capitula, proferret: ad manus se non habere respondit. Negabat autem episcopus, docuisse vel credidisse aliquando se, vel litteris commendasse, «quod divinitas non esset Deus,» etc. Huc testes producebat e discipulis suis potissimum duos, Rotoldum scilicet Ebroicensem episcopum, postea Rothomagensem; et magistrum Ivonem Carnotensem, alium sine dubio ab illustri illo Ivone episcopo Carnotensi.» Existimo hunc esse magistrum Ivonem, canonicum regularem abbatiae Sancti Victoris apud Parisios, deinde cardinalem ab Innocentio II creatum, ad quem Bernardi epistola centesima nonagesima tertia. In his altercationibus pontifex jubet praedictum librum afferri ad futurum concilium, «quod eodem anno in civitate Remorum celebrare proponebat:» tametsi dilatum est in medianam Quadragesimam anni insequentis, sed intra unum annum a conventu Parisiensi, quem in festo paschali praecedente habitum diximus.

LXII. «Interim missam ab auctore expositionem in Boetium Godescalcus, tunc in Monte-Sancti-Eligit prope Atrebates abbas, postmodum ejusdem urbis episcopus, Eugenii mandato examinat, et ex ea capitula suspecta elicit, atque ex libris sanctorum Patrum auctoritate ipsis contrarias notat. Plura in Gilberti vitam et doctrinam attulisset Albericus Ostiensis episcopus et in Aquitania legatus, nisi eum paulo ante mors praematura e medio sustulisset. Demum in concilio Remensi ventum est ad discussionem capitulorum, quae praedictus abbas Godescalcus notaverat: sed quia ipse nimis erat elinguis, liber ille cum sanctorum testimoniis ei contrariis a domino papa traditus est sancto Bernardo. Concilium constabat ex quatuor regnorum episcopis, Galliae, Germaniae, Angliae et Hispaniae. In his aderant viri magni, nec mediocriter litterati, Gaufredus de Oratorio Burdigalensis archiepiscopus, cujus suffraganeus erat Gilbertus; Milo Morinorum episcopus, Joslenus Suessionensis, et Sugerius abbas Sancti Dionysii, cui Francorum rex Ludovicus, Jerosolymam proficiscens, totius regni commiserat administrationem, et quidem, addit Otto, «juxta illius coenobii praerogativam.» Gaufredus de Oratorio, etsi Gilberti doctrinam non probabat, sed homini favebat.

LXIII. «Prima die consistorium ingressis, Gilbertus magnorum voluminum corpora per clericos suos afferri curavit, causatus, decurtata tantum testimonia ab adversariis proferri. Et: «Quid necesse est, ait Bernardus, circa hujusmodi verba diutius immorari? Non aliunde procedit scandali hujus origo, nisi quod plures credere vos credunt, et docere, quod divina essentia vel natura, divinitas ejus, sapientia, bonitas, magnitudo, non est Deus, sed est forma, qua est Deus. Hoc si creditis, palam dicite: aut negate.» Ille ausus est dicere, formam hanc Deum non esse. Tum Bernardus: «Ecce, ait, tenemus quod quaerebamus: scribatur ista confessio.» Ita praecepit summus pontifex; et domnus Henricus Pisanus, tunc Romanae Ecclesiae subdiaconus, futurus postea Clara-Vallensis monachus, et ex abbate Sancti Anastasii Sanctorum Nerei et Achillei presbyter cardinalis, ad ejus mandatum perrexit et attulit chartam, calamum et encaustum. Cum autem scriberet istam confessionem: «Et vos,» infit ad Bernardum Gilbertus, «scribite, quod divinitas est Deus.» Ad hoc Bernardus: «Scribatur, inquit, stylo ferreo in ungue adamantino.» Cum multis ultro citroque disputatum esset, dixerunt cardinales, se deinceps rem definituros. Commoti hoc dicto episcopi, quod cardinales sibi solis causae definitionem reservarent, Bernardum interpellant, ut Gilberti capitulis alia contraria cum symbolo fidei conderentur: ne (quod Gilberti plurimi ex cardinalibus fautores volebant) re infecta concilium solveretur. Itaque Bernardus id praestitit: tumque episcopi confessionem ab se subscriptam per Hugonem Autissiodorensem, Milonem Morinensem episcopos, ac Sugerium abbatem pontifici obtulerunt confirmandam; id quod facile obtinuerunt. Vocatus demum in conventum Gilbertus, in insigni palatio, cui 0047 nomen est Tau (sic Remensis archiepiscopi aedes appellabantur ob formam graeci elementi), capitulis singulis a se prolatis libere renuntiavit; eademque pontifex damnavit cum libro auctoris, districte praecipiens, ne eumdem librum legere, vel transcribere quis auderet, nisi prius eum Romana Ecclesia correxisset. Dicente Gilberto, se ad nutum pontificis correcturum, pontifex negavit.» Haec carptim ex Gaufrido.

LXIV. Quaedam singularia habet Otto, quaedam item a Gaufrido discrepantia. Et primo quidem tradit, Gilberti examen «finita synodo, et promulgatis decretis» initum fuisse: tum «decursa medianae Quadragesimae hebdomada, sacroque Dominicae Passionis tempore inchoante,» Gilbertum in medium vocatum ad judicium. Deinde lectis ab eo orthodoxorum Patrum libris in sui defensionem, Eugenium taedio affectum intulisse, quod Gaufridus Bernardo tribuit, simpliciter diceret Gilbertus, «anne illam summam essentiam crederet esse Deum.» Hunc vero diutina collatione fatigatum, inconsiderate respondisse, «Non.» Quod dictum, mox ab ejus ore raptum notarius exceperit. Sub haec conventu dimisso, totum quod superfuit illius diei spatium cum nocte sequente, amicis suis cardinalibus, quos habuit non paucos, prensandis Gilbertum adhibuisse.

LXV. Die subsequente recitatum ipsius scriptum, ejusque rationem ab episcopo exactam: eum vero ita demum sententiam suam exposuisse, ut si Dei nomen pro natura ipsa sumatur, Deum quidem esse concederet; secus si pro persona: ne, si id «indeterminate» profiteretur, eo adduceretur, ut quidquid de qualibet persona dicitur, et de essentia pariter esset asserendum: atque adeo «sicut personam Filii, ita divinam essentiam indeterminate incarnatam, passamque» confiteri cogeretur. Hanc porro distinctionem ab eo assertam testimoniis Patrum, Theodoreti et Hilarii, atque auctoritate concilii Toletani: «quam auctoritatem cum determinare vellet Clara-Vallensis abbas, et aliqua verba protulisset, quae cardinalibus displicerent;» Gilbertum petiisse, ut id scriberetur: Bernardum vero, quod Gaufridus notat, respondisse: «Scribatur stylo ferreo, ungue adamantino.» Demum abbatem sanctum episcopos convenisse, simulque eum eis fidem suam contra Gilberti capitula exposuisse. Quod Gallicanae Ecclesiae factum tam graviter sacer cardinalium senatus acceperit, ut hac de re ad pontificem conquesti sint, tum contra episcopos, tum contra Bernardum ipsum, quod «tanquam finiturae sententiae ultimam manum apponendo,» ipsis inconsultis, fidem suam scribere ausi fuissent; quae res ad Romanam sedem pertineret. Tandem Bernardum jussu pontificis, ut cardinales placaret, accersitum, humiliter et cum reverentia respondisse: «Se, vel dominos episcopos nihil de praefatis capitulis diffinisse: sed quia ab eodem episcopo Pictavino audierat, ut fides sua scriberetur; idcirco, quia solus nollet, illorum auctoritate ac testimonio simpliciter se quod sentiret exposuisse.» Quo humili ac modesto responso accepto, praedicta cardinalium indignatio conquieverit, «ita tamen ut praefatum scriptum, tanquam inconsulta curia prolatum, velut auctoritatis pondere carens, pro symbolo in Ecclesia non haberetur.» Atque ita «de tribus capitulis propter praemissam tumultuationem nihil definiri potuerit.» Quod mirum non esse ait Otto qui et addit, Gilbertum in quarto ab aliis discordasse episcopis, «cum illi profiterentur naturam incarnatam, sed in Filio»: Gilbertus vero: «personam Filii incarnatam non sine sua natura. De primo tantum Romanus pontifex definivit, ne aliqua ratio in theologia inter naturam et personam divideret, neve Deus divina essentia diceretur ex sensu ablativi tantum, sed etiam nominativi.» Quam summi pontificis sententiam Gilbertus reverenter exceperit, atque archidiaconis suis in gratiam receptis, «cum ordinis integritate et honoris plenitudine» ad propriam dioecesim remeaverit.

LXVI. In his omnibus apparet, Ottonem Gilberto admodum favisse; nec proinde mirandum, quod in consequentibus addubitet, «utrum praedictus abbas Clara-Vallensis in hoc negotio ex humanae infirmitatis fragilitate, tanquam homo, deceptus fuerit: vel episcopus, tanquam vir litteratissimus, propositum astute celando, Ecclesiae judicium evaserit.» Verum Otto morti proximus, teste Radevico, librum suum, in quo haec scripserat, sibi afferri praecepit, et religiosis viris tradidit: «ut si quid pro sententia magistri Gilleberti dixisse visus esset, quod quempiam posset offendere, ad ipsorum arbitrium corrigeretur.» De tota hac disputatione merito Gaufridus lectores ad Bernardi sermones in Cantica remittit, nempe ad sermonem octogesimum, in quo vir sanctus, eos, qui Gilberti sententiam propugnare pergebant, haereticos pronuntiare non dubitat: tametsi auctoris nomini ob resipiscentiam parcit.

§ VI. — De Henricianis, aliisque haereticis a Bernardo repressis.

LXVII. Gilbertum et Abaelardum, qui ex perverso philosophiae usu theologiam deformabant, ratione et auctoritate revicit Bernardus: at haereticos factis etiam et exemplis superavit. Variae id genus pestes varias Galliae provincias aevo illo infestabant: Tanchelmus Antwerpiensis in Flandria, Petrus Brusius in Provincia, a quo dicti Petrobrusiani; Henricus in Aquitania, alii sine certo duce in Lotharingia et in locis Coloniae-Agrippinae vicinis, quos ob id Colonienses appellabimus. His omnibus Arnaldistas adjungere licet.

0049 LXVIII. Tanchelmum, ejusque sequaces aggressus est beatus Norbertus, ut ex ejus Vita constat; atque eorumdem «cursum et impetum retardavit» in Trajectensi dioecesi Fridericus Coloniensis antistes: qua de re exstat apud Tengnagelum epistola Trajectensis Ecclesiae ad eumdem Fridericum «de Tanchelmo seductore,» ubi istius haeresis origo et summa describitur. Quid in Petrobrusianos egerit Petrus Venerabilis, tractatus contra illos ab eo editus docet. Bernardi in rem Christianam studium exercuit in primis Henriciana haeresis, quam factis et scriptis strenue exagitavit. Legenda hac de re epistola ducentesima quadragesima, et subsequens, cum capite sexto libri tertii de Vita Bernardi auctore Gaufrido, quae omnia ex aliis monumentis illustrare juvat.

LXIX. Henricus, quem vir sanctus «monachum apostatam,» et post eum Gaufridus appellat, «pseudoeremita» vocatur in Actis episcoporum Cenomannensium, tomo tertio Analectorum, ubi ejus mores et perversi actus accurate describuntur. Quo ex loco ortus sit, non satis indicant haec verba: «Per idem fere tempus,» nempe sub Hildeberto episcopo, «in adjacentium finibus regionum surrexit quidam hypocrita, quem propria actio, mores perversi, dogma detestabile scorpionibus et parricidalibus dignum protestantur suppliciis.» Is sub ementito «sanctitatis et scientiae» nomine turpia flagitia exercens, omnium mortalium «excessus, caeteris incognitos,» ex solo aspectu se cognoscere jactitabat. Missi ad Cenomannos duo ejus discipuli, «die Cineris suburbia civitatis» attigerunt. «Gerebant ex sui doctoris consuetudine baculos ac vexillum crucis, colore et exteriori conversatione habitum praetendentes poenitentium.» Hac specie deluci Cenomanni, eos «tanquam angelos susceperunt.» Eosdem etiam «blande» excepit Hildebertus episcopus, qui «Romanum iter» aggressurus, «inter caetera suis injunxit archidiaconis, ut illi pseudoeremitae Henrico pacificum ingressum et licentiam sermocinandi ad populum permitterent:» cujus rei postmodum ipsum abunde poenituit. Ex his forte quis inferat, Henricum fuisse ortum ex proxima Cenomannis regione, quibus primum suae perversae doctrinae virus propinavit. Si enim jam aliunde notus fuisset, eum in suam civitatem non tam facile admisisset Hildebertus antistes doctus et oculatus. Verum ex longinqua regione istuc accedere potuit, et fortasse ex Italia, ut postea dicturi sumus.

LXX. Henrico civitatem ingresso, «vulgus solito more applausit novitati.» Quin etiam «plerique clericorum eidem alimenta ministrabant, tribunalque praeparabant, unde concionator ille turbas alloqueretur,» qui «mirum ad modum facundus erat.» Eo audito, «plebs in clericos versa est in furorem,» eos habens «sicut ethnicos et publicanos: adeo ut «famulis eorum minaretur cruciatus, nec eis aliquid vendere, vel ab eis emere vellent.» Imo «non tantum eorum aedes obruere, et bona dissipare, sed illos lapidare, aut affigere patibulo decreverant, nisi princeps et optimates nefandis ausibus restitissent.»

LXXI. Hoc serius licet comperto, clerus Cenomannensis Henrico, ejusque sociis praedicationem edito libello interdixit. Quare Henricus, Hildeberti reditu intellecto, «secessit in castrum Sancti Carilefi,» nequaquam ab incoeptis desistens, sed ad pejora prorumpens in dies. Interim cum Hildebertus, ex Romano itinere reversus, populo benedictionem impertiri vellet, indigne habitus est a populo, haeretici sermonibus corrupto. Tum ille seductorem adiit, sciscitatus,» cujus ordinis fungeretur officio.» Hic vero se diaconum esse respondit: qui ex illa provincia discedere jussus, «clam aufugit, caeteras regiones, nisi ocior esset fama, simili modo perturbaturus,» et viperino flatu suo infecturus. Hactenus ex Actis Hildeberti.

LXXII. Inter haec duo Henrici discipuli, Cyprianus et Petrus, ab ejus praestigiis resipuerunt, ut fidem facit encyclica Hildeberti epistola septuagesima octava, in qua ita eorum magister depingitur: «Henricus is erat, magnus diaboli laqueus, et celebris armiger Antichristi. Huic et habitu religionem, et verbis litteraturam simulanti, tandiu praescripti fratres adhaeserunt, donec eis et turpitudo in vita, et error innotuit in doctrina. Ubi enim cognoverunt vias ejus vias esse non rectas, prius ad se reversi sunt; dehinc ad nos transierunt, cujus dioecesim sic infecerat, ut renitens ei clerus vix inter parietes ecclesiae suam tueretur libertatem.» Ita Hildebertus serius agnovit, quantum periculi immineat ex incauta approbatione novorum doctorum qui sub specie pietatis animos auditorum corrumpunt.

LXXIII. Ex his patet, Henricum illum longe prius Cenomannos infecisse, quam ad partes Tolosanas, unde eum expulit Bernardus, subiret: quippe cum Romanum iter, quod Hildebertus adhuc Cenomannensis episcopus aggressus est, quo tempore infamis ille praestigiator zizania sua seminavit apud Cenomannos, contigerit ante annum 1125, quo anno Hildebertus in metropolim Turonicam migravit. At vero Bernardus nonnisi anno 1147 ad Tolosanas partes profectus est. Et certe in epistola ducentesima quadragesima prima, quam in partibus Tolosanis constitutus scripsit ad Hildefonsum comitem, id satis innuit vir sanctus his verbis: «Inquire, si placet, quomodo de Lausana civitate exierit, quomodo de Cenomannis, quomodo de Pictavi, quomodo de Burdegali.» Haec quippe videtur esse series itineris illius apostatae, qui a Lausana, deinde a Cenomannis praedicandi exordium sumpsit. Et fortasse Lausanam venerat ex Italia, ex qua ejusmodi faeces in partes Gallicanas transmigrarunt, reliquiae Manichaeorum, uti et illi Cameracenses haeretici ex Italia advecti, qui anno 1025 damnati sunt in synodo Atrebatensi, quo etiam tempore similer ejusmodi pestes apud Aurelianos igni perierunt. Et quidem Henricianos appellat Manichaeos Exordium Cisterciense in libro septimo de Vita sancti Bernardi, cap. 17, ubi legatus papae, aliique episcopi, «pro 0051 confutanda haeresi Manichaeorum,» ad partes Tolosanas cum viro sancto accessisse memorantur. Jam vero quo pacto ejusmodi haereticis, eorumque sequacibus, Manichaeorum nomen et errores competant, illustrissimus Meldorum episcopus in eximio opere suo, quod de Variationibus haereticorum scripsit, luculenter ostendit libro undecimo.

LXXIV. Iidem Henriciani haeretici in Petrocorios effusi, Pontio duce et antesignano, uti docet Heriberti epistola in tomo tertio nostrorum Analectorum: ubi peculiaria Pontianorum illorum commenta referuntur. Inde est, quod Bernardus ad Petrocorios seu Petragoricos populos se contulit, ut patet ex tertia parte libri sexti qui est de ejus Miraculis, n. 4, ubi Arianos plurimos apud Tolosates invenisse, eosque, uti et Henricum haeriticum, fugasse memoratur. Quin etiam idem Henricus, in Pisano concilio antea damnatus, et Bernardo, ut monachus in Clara-Valle fieret, commissus dicitur. Verum ille acceptis a Bernardo ad Clarae-Vallenses litteris, in suscepto semel errore obfirmate persistere maluit, quam ad salutis viam hoc compendio redire.

LXXV. Henricum vivis coloribus depingit Bernardus in praedicta epistola ducentesima quadragesima prima, ubi eum litteratum, speciem habentem pietatis, sed aleis et meretricibus deditum scribit. Impia ejus dogmata haec fere commemorat: Sacerdotum et clericorum respectus nullus; sacramentorum atque festorum abolitio; baptismus parvulis negatus. Alterius classis erat apud Hildebertum in epistola quinquagesima prima haereticus ille, qui sanctorum intercessiones rejiciebat, ipsum Hildebertum in suae sectae patrocinium traducere perperam conatus. An vero iidem cum Henricianis fuerint haeretici illi, quos Bernardus in sermone sexagesimo quinto et subsequenti super Cantica impugnat, modo inquirendum.

LXXVI. Et quidem non alios fuisse aliquando mihi fuit persuasum: at reperta Evervini abbatis Steinfeldensis epistola, quae praedictis sermonibus occasionem dedit, mutanda est sententia. Colonienses quippe fuerunt isti haeretici, in nonnullis quidem consentientes cum Henricianis, sed ab his in multis discrepantes. Colonienses in duas classes distinguit Evervinus. Uni dicebant Ecclesiam apud se tantum esse, quasi ipsi soli vestigiis Christi inhaererent. In cibis vetabant lactis usum, et quidquid inde conficitur. In sacramentis suis velo se tegebant, et quotidie cibum et potum suum in Christi corpus et sanguinem se consecrare asserebant: caeteros in sacramentis procul a veritate abesse. Praeter baptismum aquae, alium admittebant in igne et spiritu per solam manuum impositionem. Baptismum vero nostrum cum nuptiis respuebant. Denique aiebant, quemlibet e suis electum seu baptizatum habere potestatem alios, qui digni fuissent, baptizandi; et in mensa sua corpus Christi et sanguinem conficiendi.

LXXVII. Alii vero sacerdotibus Ecclesiae, utpote saeculari more viventibus, consecrandi potestatem adjudicabant, aliaque sacramenta conferendi, excepto baptismo, quem solis adultis, non parvulis conferebant. Omne conjugium, praeter illud, quod inter virgines masculum et feminam contrahitur, fornicationem reputabant. Postremo suffragia sanctorum, jejunia, caeterasque corporis macerationes respuebant, uti et purgatorium, et suffragia pro mortuis.

LXXVIII. Itaque Henricianis et Coloniensibus haereticis communis fuit genius, odium in Ecclesiae ministros, sacramenta, baptismum parvulorum, et nuptias: pauca peculiaria, quae non sectae genus, sed quamdam tantum capitum diversitatem arguunt. Uno verbo, diversi fuerunt rami, sed ex eadem radice prodeuntes. Nec dubitem, Colonienses illos haereticos ex Tanchelmi officina prodiisse. Is laicus in Flandria, teste Abaelardo, maxime apud Antwerpiam, errores suos disseminans, in tantam se erexit dementiam, ut se Dei Filium vocitari, et a seducto populo, ut dicitur, templum aedificari sibi faceret. Ob id Antwerpiae in ecclesia Sancti Michaelis ab episcopo Tornacensi, cujus ditioni tunc locus subjacebat, institutus est coetus duodecim clericorum, qui se impiis dogmatibus opponerent: quae ecclesia postmodum sancto Norberto tradita est. Quae fuerint Tanchelmi perversa dogmata, discimus ex epistola Trajectensis Ecclesiae ad Fridericum antistitem Coloniensem «de Tanchelmo seductore.» Is quippe aiebat, «Ecclesias Dei lupanaria esse reputanda; nihil esse quod sacerdotum officio in mensa Dominica conficeretur; pollutiones, non sacramenta nominanda; ex meritis et sanctitate ministrorum virtutem sacramentis accedere:» quae omnia belle praemissorum haereticorum deliriis conveniunt. Presbyter quidam, Evervacherus nomine, «a sacerdotali dignitate apostatans, nefandi hominis magisterio adhaesit, et illum Romam prosecutus» est, idemque postea multa damna intulit Ecclesiae Trajectensi. Porro Friderico gratias agit clerus Trajectensis, quod Tanchelmi «cursum et impetum retardavit.» Ex quo intelligitur, ejus errores usque in Trajectensem, imo et in Coloniensem (ut ex Evervini epistola patet) dioecesim penetrasse, atque ab eodem auctore Colonienses illos haereticos ortos fuisse.

LXXIX. Hugo Metellus, tunc apud Tullum-Leucorum canonicus regularis, testis est in epistola ad Henricum ejusdem urbis episcopum, ejusmodi pestes in solum Tullense irrepsisse. «Latent in episcopatu tuo,» inquit, «imo jam apparent pestilentes homines, qui veriori nomine bestiae appellari possunt, quia bestialiter vivunt. Conjugium enim detestantur, baptismum abominantur, sacramenta Ecclesiae derident, nomen Christianum abhorrent.» Haec sine dubio Coloniensium haereticorum infesta et infausta soboles erat.

0053 LXXX. Henricianis successere, seu accessere ejusdem farinae homines, qui se Catharos, id est solos mundos, jactitabant: quorum errores, qui Mediolani quondam eorum magister fuerat. Bonacursus detexit, confutavitque libro edito, in Spicilegii tomo decimo tertio; ex quo eos Manichaeorum erroribus, uti et superiores illos, infectos fuisse manifestum est. Catharos insectari videtur Gillebertus de Hoilandia in sermone trigesimo sexto in Cantica, n. 6: «Erumpunt,» inquit, «his diebus ligna quaedam, quae non plantavit Pater coelestis; ligna, quae non sunt plantata ex Libano nostro. Fortitudinem praetendunt operis, injuriarum insensibilitatem, parcimoniae tolerantiam. Cedrina videntur sed Libani non sunt: quia immunda est eorum mens et conscientia.» Adversus Catharos item exstant sermones Ecberti abbatis Schonaugiensis.

LXXXI. Passagios et Arnaldistas Catharis adjungit Bonacursus: quorum illi Mosaicae legis ritus omnes observandos esse dicebant, Filii et Spiritus sancti aequalitatem negantes, et Ecclesiae universae doctores omnes, Romanaeque imprimis auctoritatem abjicientes: hi vero, id est Arnaldistae, «pro malitia clericorum sacramenta Ecclesiae esse vitanda» censebant.

LXXXII. Ita dictos existimo ab Arnaldo illo factioso homine, qui specie libertatis ac reipublicae in Urbe restituendae, omnia pontifici temporalia jura abrogari volebat, sola sacrorum potestate cum decimis et oblationibus ipsi relicta. Is ex Italiae civitate Brixia oriundus, ejusdemque Ecclesiae clericus Petrum Abaelardum praeceptorem habuerat, singularitatis amator, testante Ottone Frisingensi, novitatis cupidus, qui a Gallicano studio in Italiam reversus, religiosum habitum, quo melius incautos deciperet, induit, monachorum nihilominus osor, et maxime clericorum; sed laicorum adulator. «Dicebat enim, nec clericos proprietatem, nec episcopos regalia, nec monachos possessiones habentes, aliqua ratione salvari posse: cuncta haec principis esse. Praeter haec de sacramento altaris, de baptismo parvulorum non sane dicitur sensisse.» Atque adeo Petrobrusianorum et Henricianorum erroribus affrictus erat. Innocentius II hominem ex Italia fugavit, et Turegum apud Helvetos secedere compulit. Comperta morte Innocentii, circa principia pontificatus Eugenii Romam ingressus, cum eam in pontificem commotam vidisset, seditionis ignem excitavit. Res vero eo tandem progressa est, ut cardinales male habiti, pars etiam sauciati; ipse Eugenius Urbe pulsus sit. Pontificis causam tuendam suscepit Bernardus, scripsitque egregiam hac de re epistolam ad Romanos, quae est ducentesima quadragesima secunda. Ei succedit alia ejusdem argumenti ad Conradum regem Romanorum, quem litteris suis, ab Ottone relatis, Romani ad suas partes pertrahere frustra moliti sunt. Sic nulli Ecclesiae negotio, nulli necessitati deerat vir sanctus, qui ad communem reipublicae Christianae utilitatem natus erat. Ad extremum Arnaldus comprehensus, atque a praefecto Urbis, cui tantopere assentatus fuerat, ligno adactus est, cadavere in favillas redacto, «ne a stolida plebe corpus ejus venerationi haberetur.» Plura de eo videsis apud Ottonem, et ex eo in notis ad Bernardi epistolam centesimam nonagesimam quintam.

§ VII. — De expeditionis sacrae praedicatione per sanctum Bernardum facta, ejusque infelici successu.

LXXXIII. Inter extremos Bernardi labores censenda est praedicatio sacrae expeditionis in terram sanctam: quae res quantum sudoris, quantum molestiae ipsi attulerit, ex ejus Vita et scriptis facile intelligere licet. Hujus expeditionis occasio, ut ex Ottone Frisingensi discimus, nata est per Ludovicum Juniorem Francorum regem; qui ad loca sacra pergendi desiderio pressus, quod germanus suus Philippus, «eodem voto astrictus,» morte intercedente exsequi non potuerat, consilium suum regni principibus aperit. Hi Bernardum consulendum decernunt. Accersitus abbas sanctus, tanti momenti negotium «ad Romani pontificis examen» referendum censet. Id magnopere laudavit probavitque Eugenius, «auctoritate praedicandi, animosque cunctorum ad hoc commovendi praenominato abbati, qui apud omnes Galliae ac Germaniae populos ut propheta vel apostolus habebatur, concessa.» Paret tandem apostolicis litteris Bernardus, «et excitatis ad transmarinam expeditionem multorum animis,» Ludovicum regem apud Vizeliacum cruce signat «cum Theodorico Flandrensi, et Henrico Theobaldi Blesensis filio, comitibus,» aliisque baronibus et nobilibus

LXXXIV. Interim Radulfus quidam monachus crucem itidem dum in Germania praedicat, Christianos in Judaeorum necem accendit. Hominem litteris repressit Bernardus, atque ipsemet sacrae expeditionis praedicationem aggressus est in orientali Francorum regno, hoc est in ea Germaniae regione, quae ad Rhenum sita est. Hinc Conradus imperator generalem conventum Spirae indixit: quo Bernardus profectus, «Principi cum Friderico fratris sui filio, aliisque principibus et viris illustribus crucem sumere persuasit, plurima in publico vel occulto faciendo miracula.» Fridericum Sueviae ducem, qui filium suum cruce signatum in digne ferebat, Bernardus emollivit; Radulfum monachum in claustrum suum retrudi jussit; et loco sui Adamum Eberacensem abbatem Conrado, in Bajoariam pergenti, ad urgendum itineris negotium dedit socium. Exstat Bernardi hac de re epistola ad Francos orientales, quae modo est ordine trecentesima sexagesima tertia, quam proxime subsequitur alia ad Henricum archiepiscopum Moguntinum ad reprimendum 0055 Radulfum. «Igitur non solum ex Romano imperio,» ait Otto, sed etiam ex vicinis regnis, id est occidentali Francia, Anglia, Pannonia, innumeris populis ac nationibus hac expeditionis fama ad sumendam crucem commotis, repente sic totus pene Occidens siluit, ut non solum bella movere, sed et arma quempiam in publico portare nefas haberetur.»

LXXXV. Tanta porro totius Occidentis commotio Bernardi praedicationi tributa est: verum cum haec expeditio non bene pro votis successisset, tota etiam mali eventus invidia in eum rejecta, pro communi more mortalium, qui ex eventis res aestimare solent. Neque fere ulla alia res fuit, quae Bernardi animum majori dolore affecerit, quam ista, non tam sui, quam Dei causa. Unde ipse initio libri secundi de Consideratione: «Si necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens in me recipio detrahentium linguas maledicas,» etc. Adeo porro omnium fere animi hoc eventu turbati sunt, ut sanctus doctor beatum pronuntiet eum «qui non fuisset scandalizatus in eo.» Quanta denique fuerit Bernardi super hoc tristitia, patet tum ex epistola ducentesima octogesima octava, quam in lecto, forsan ex animi aegritudine, decumbens, hac de re scripsit: tum ex epistola Joannis abbatis Casae-Marii ad Bernardum ipsum, quae modo est inter Bernardinas trecentesima octogesima sexta, in qua virum sanctum, quem ob sinistrum expeditionis eventum audierat afflictum, consolatur.

LXXXVI. Non defuere tamen, qui Bernardi partes defendendas susceperint: quos inter non ultimo loco numerandus est Otto episcopus Frisingensis, Bernardo non admodum favere solitus. Is in libro de Gestis Friderici, capite sexagesimo excursum facit ad excusandum eventum illius expeditionis, cui et ipse interfuit. In fine excursus philosophici potius quam historici, ita concludit in gratiam Bernardi: «Quamvis si dicamus, sanctum illum abbatem spiritu Dei ad excitandos nos afflatum fuisse, sed nos ob superbiam lasciviamque nostram salubria mandata non observantes, merito rerum personarumque dispendium reportasse, non sit ab antiquis rationibus vel exemplis dissonum.» Unum tamen addit, nempe «spiritum prophetarum non semper subesse prophetis:» ut nempe innuat incertum esse, an Bernardus ex spiritu divino de hac expeditione, ejusque eventu conjecerit.

LXXXVII. Attamen Bernardus ipse initio libri secundi de Consideratione ad Eugenium, ubi factum a calumnia tuetur, se ad id divinitus impulsum esse non diffitetur. Diximus: «Pax,» inquit, «et non est pax: promisimus bona, et ecce turbatio.» Tum haec subdit ad sui defensionem: «Quasi vero temeritate in opere isto, aut levitate usi simus. Cucurrimus plane in eo, non quasi in incertum, sed jubente te, imo per te Deo.» Et inferius, objectis sibi hominum improperiis: «Unde scimus quod a Domino sermo egressus sit? quae signa tu facis, ut credamus tibi?» ita reponit Eugenium alloquens: «Non est quod ad ista ipse respondeam: parcendum verecundiae meae. Responde tu pro me et pro te ipse secundum ea quae audisti et vidisti.» Quibus verbis miracula, ab se in praedicationis confirmationem facta, sine dubio modeste insinuat.

LXXXVIII. Verum omnium optime Gaufridus sanctum parentem suum a calumnia vindicat in libro tertio de ejus Vita, cap. 4. Primo quod illius expeditionis primum propositum ab eo non sit profectum «Cum enim multorum jam animos permovisset audita necessitas, a rege Francorum semel et iterum propter hoc expetitus, apostolicis etiam litteris monitus, nec sic acquievit super hoc loqui, vel consilium dare, donec per ipsius tandem pontificis generalem epistolam jussus ab eo est, tanquam Romanae Ecclesiae lingua, exponere populis atque principibus.» Deinde quod praedicandi officium, ab eo ex obedientia susceptum, divinitus confirmatum sit tot tantisque miraculis ac signis, «quanta vel numerare, nedum narrare difficile foret.» Denique quod si ex illa profectione orientalis Ecclesia liberari non meruit, certe coelestis meruit impleri et laetari, nempe ob eorum mortem, «qui in fructibus poenitentiae purgatas variis tribulationibus Christo animas reddiderunt.» Et quidem hoc ipsum est, quod Joannes, Casae-Marii abbas sanctus, sibi ex revelatione compertum Bernardo significavit.

LXXXIX. Sed quid moramur in vindicando Bernardo? cujus tanta auctoritas id jamdudum obtinuit apud omnes, etiam heterodoxos, ut ejus vita, eximia sanctitas, et doctrina communi omnium suffragio et existimatione sint approbatae.

XC Haec sunt quae praefari visum est de nova hac sancti Bernardi operum editione: quae si viris studiosis accurata videbitur, gratiam habebunt studiorum meorum sociis, domno Michaeli Germano et D. Theoderico Ruinarto, atque etiam D. Edmundo Martenio, qui operam suam in hanc editionem strenue et peramanter impenderunt. Mihi vero haec una sit gratia, qui unus scopus fuit, sancti Bernardi cultoribus, Ecclesiae, et reipublicae Christianae vel tantillum qualicunque labore meo profuisse.