PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0057

Additur in editione anni 1719.

Haec sunt quae praefari visum est D. Mabillonio de nova hac sancti Bernardi operum editione: quae si viris studiosis accurata videbitur, gratiam habebunt erudito illi auctori, qui toto vitae tempore eruendis expoliendisque Bernardi operibus, aliis licet iisque gravissimis studiis distractus, omnem curam, diligentiam omnem impendit. Habebunt et D. Massueto qui operam suam in hanc editionem conferre coeperat, et porro conferre perrexisset, ni praematura mors studiorum ejus cursum abrupisset. Huic debentur ex I vol. duae recens inventae epistolae, scilicet 418 et 419, et tertia ducta ex tom. IV Miscell. Baluz., ordine 425, nec non et duae chartae, quarum prima est pro Luxoviensi et S. Apri monasteriis; altera pro monasterio S. Amantii. In altero vero volumine haec reperientur nova, nimirum tertius liber epistolae ad fratres de Monte-Dei et Admonitio D. Massueti, qua epistolam integram Guillelmo a S. Theoderico ascriptam, Guigoni V, Majoris Carthusiae priori vindicat. Item alia ejusdem observatio, quae Tractatus de contemplando Deo, ac de natura et dignitate amoris Guillelmo a S. Theoderico adjudicat. Denique epistola Tromundi monachi Clarae-Vallensis de S. Bernardi canonizatione, antehac inedita.