EPISTOLAE, CCI - CCC. EPISTOLA CCI. AD BALDUINUM ABBATEM
REATINI MONASTERII. Hortatur ut strenue
incumbat officio suo: huc vero requirit verbum praedicationis, exemplum operis,
et praecipue studium orationis.1. Epistola quam
misisti, affectum tuum redolet, 0369B movet meum. Et doleo quod
prout moveor non possum rescribere. Nec immoror in excusandis excusationibus,
sciens quod scienti me loquor. Nosti, inquam, sub qua sarcina gemo: et gemitus
meus a te non est absconditus. Tu vero pro schedulae brevitate affectum non
aestimes, quem nulla sui prolixitate explicare posset oratio. Et malitia quidem
occupationum potest facere ut paucis scribam, sed non ut parum diligam. Actum
sane excludat, vel impediat actus: sed numquid affectum? Sicut mater unicum amat
filium, ita te diligebam, haerentem lateri meo, placentem cordi meo. Diligam et
absentem, ne solatium meum ex te, et non te videar dilexisse. Eras
perneccessarius mihi. Atque hinc vel maxime claret quam sincere te diligam.
Hodie 0369C nempe non te caruissem, si quaesissem quae mea sunt.
Nunc autem vides quod, spretis utilitatibus meis, tuis compendiis non invidi,
ponens te utique ibi, unde aliquando transponaris super omnia bona Domini
tui. 2. Tu autem cura inveniri fidelis servus et prudens,
conservis tuis coeleste triticum communicare absque invidia, et absque desidia
erogare; et noli frustra assumere excusationem, quasi de tui novitate aut de
imperitia, quod putas forte, vel simulas. Nam nec sterilis verecundia grata est,
nec humilitas praeter veritatem laudabilis. Officium ergo tuum attende. Pelle
pudorem consideratione officii, age ut magister. Novus es, sed debitor: et ex
tunc te noveris debitorem, 0369D ex quo te alligasti. Numquid
novitas excusabit apud creditorem [al. conditorem] damna
lucrorum? Numquid prima tempora vacua praeterire patitur fenerator? Sed non sum,
inquies, ad ista sufficiens. Quasi vero devotio tua accepta non sit ex eo quod
habes, non ex eo quod non habes. De solo tibi credito talento respondere tibi
para, 193 securus de reliquo. Si multum accepisti, da multum.
0370A Quod si modicum est, et id tribue. Etenim qui in modico
fidelis non est, nec in maximo. Totum da, quia totum repetendus es usque ad
novissimum quadrantem: sed sane quod habes, non quod non habes. 3. Memento etiam voci tuae dare vocem virtutis. Quid illud, inquis?
Ut opera tua verbis concinant, imo verba operibus, ut cures videlicet prius
facere quam docere. Pulcherrimus ordo est et saluberrimus, ut onus quod
portandum imponis, tu portes prior; et ex te discas qualiter oporteat aliis
moderari. Alioquin subsannabit te sapiens, utpote pigrum illum, cui labor sit
manum porrigere ad os (Prov. XXVI, 15): arguet te et Apostolus
dicens; Tu qui alios doces, teipsum non doces (Rom.
II, 21). Sed et notaberis 0370B vitio Pharisaeorum, qui
alligant onera gravia et importabilia, et imponunt ea in humeros hominum, digito
autem suo nolunt ea movere (Matth. XXIII, 4). Sermo quidem vivus et
efficax, exemplum est operis, facile faciens suadibile quod dicitur, dum
monstrat factibile quod suadetur. Ergo in his duobus mandatis, verbi scilicet
atque exempli, summam tui officii ad conscientiae securitatem pendere intellige.
Tu tamen, si sapis, junges et tertium, studium videlicet orationis, ad
complementum utique trinae illius repetitionis in Evangelio de pascendis ovibus
(Joan. XXI, 15-17). In hoc noveris illius trinitatis sacramentum in
nullo frustratum a te, si pascas verbo, pascas exemplo, pascas et sanctarum
fructu orationum. Manent itaque tria haec: verbum, exemplum, 0370C oratio: major autem his est oratio. Nam etsi, ut dictum est,
vocis virtus sit opus; et operi tamen et voci gratiam efficaciamque promeretur
oratio. Heu avellor, abripior! non licet ultra. Illud tamen breviter admonitus
sis, ut, quam citius poteris, gravi me cures solvere cura; et quid sibi vult,
quod inter alia questus es, vulnus a quo non sperabas te pertulisse, non
negligas manifestius aperire: id enim anxie me sollicitat. EPISTOLA CCII. AD CLERUM SENONENSEM. Electionem novi Praesulis
non inconsulte et praecipitanter instituendam.Destituti benedicto pastore vestro, opus
est, 0370D charissimi, ut de substituendo alio sollicite
satagatis. Sed sane id non praecipitanter agendum, non tumultuose aut
inconsulte, ne forte vacuetur quod praeter rationem et ordinem praesumetur et
vos intrare incipiatis circuitum quorumdam qui in circuitu vestro sunt. De
vicinis, si placet, Ecclesiis sumite experimentum; et illarum vexatio det intellectum auditui
in causa praesenti. Grandis quippe res 0371A est in manibus,
nobili Senonensi Ecclesiae instaurare pastorem. Grandis prorsus, nec sine grandi
adorienda consilio. Exspectandum proinde suffraganeorum consilium episcoporum,
exspectandus assensus Religiosorum qui sunt in episcopatu, atque in commune
tractandum commune negotium. Alioquin, dilectissimi, moleste, credite,
intuebimur tribulationem Ecclesiae vestrae, moleste vestram ipsorum confusionem.
Quod utrumque continget facile, si illud contingat effici, quod oporteat
revocari. Ergo indicatur jejunium, convocentur episcopi, Religiosi adsciscantur:
nec sua (quod absit!) solemnitate fraudetur tanti sacerdotis rite celebranda
electio, Aderit, ut confidimus, Spiritus sanctus votis vestris, et honor erit
vobis 194 honorificantibus 0371B ministerium
vestrum, dum pari voto et consilio studueritis quod gloria sit Dei, et salus
populi. EPISTOLA
CCIII. AD ATTONEM EPISCOPUM ET CLERUM
TRECENSEM. Monet ut Ansellum clericum Trecensem ab armis et
conjugio revocent.Legimus, Si
erraverit quis ex vobis a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam
qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a
morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. V, 19, 20).
Errat Ansellus noster, errat: cui dubium? Si dimittimus eum sic, non solus
errabit. Quantos trahet post se suo exemplo illustrissimus juvenis? Nec modo
sequaces, sed et omnes qui poterunt eum revocare, nec revocabunt, eodem errore
0371C judicamus involvi. Mundus ego sum a sanguine ejus. Et ei
praedixi per epistolam, et vobis nunc dico, quia rem illicitam praesumit. Nec
clerici est pugnare armis militaribus, nec subdiaconi uxorem ducere .
Annuntiate peccatori opus ejus, ne ille in peccato suo moriatur, sanguinem vero
ejus de manu vestra requirat qui suo eum redemit sanguine pretioso. En de coelo
clamat: Virgo Israel corruit, et non est qui sublevet eam
(Amos V, 2). Quousque in luto aurum jacet? Tollite margaritam,
tollite, levate 0372A splendidissimam atque pretiosissimam gemmam
de sterquilinio: levate eam, antequam porcorum, id est spurcorum spirituum,
pedibus conculcetur, et jam non sit vas in honorem, sed in
contumeliam. EPISTOLA
CCIV. AD ABBATEM SANCTI-ALBINI Suum erga eum affectum aperit: mutuum vero conspectum, si praesens
vita non permittat, futurae reservari.Etsi facie
ignotus es mihi, sed non fama: nec parum aut vile quid tui gratulor me tenere
munere illius. Nam talis, fateor, per eam insinuatus es meo pectori, ut, licet
in multis occupatum, ipsa tamen serenissima recordatio tui, mi dilectissime
frater [al. mi dulcissime frater], facile me plerumque ex
0372B omnibus vindicet sibi, ita ut in ea libenter immorer et
suaviter requiescam. Caeterum quo memoriam plus accepto, eo avidius suspiro
praesentiam Sed quando istud, aut si quando istud? Utique etsi non ante,
profecto in civitate Dei nostri: si tamen non habemus hic manentem civitatem,
sed illam inquirimus. Ibi, ibi videbimus nos, et gaudebit cor nostrum. Interim
vero delectabor et laetabor nihilominus in his quae dicta sunt mihi, sperans et
exspectans quod reliquum est de visione corporali in die Domini, ut gaudium meum
plenum sit. Adde, obsecro, ad ea bona quae abs te et de te nobis assidue
veniunt, tuas tuorumque pro nobis orationes, pater charissime et
desideratissime. EPISTOLA CCV. AD EPISCOPUM
ROFFENSEM. Durius se litteris ejus, sed
citra culpam, perstringi.0372C Dure
scribitis non merenti. Quid peccavi? Si monui magistrum Robertum Pullum aliquantum 195 tempus facere Parisiis, ob sanam doctrinam quae apud illum
esse dignoscitur; id putavi necessarium, et adhuc puto. Si rogavi Sublimitatem
vestram ut permitteretis, etiam nunc idipsum rogarem, nisi eam de priori prece
indignatam sensissem. Si dixi hominem fultum gratia amicorum, quorum in curia
0373A non minima
auctoritas est; id dixi, quod vobis formidavi, et adhuc formido. Nam quod post
appellationem factam extendistis manum (ut accepimus) ad res appellantis, nec
laudavi, nec laudo. Verumtamen voluntati vestrae in aliquo contradicere nec
consului ei nec consulo. De caetero vestri sumus, coronam vestram suscipere, et
colere semper digna et debita veneratione parati. Hujus testimonio conscientiae
audemus adhuc ad vos, prece duntaxat atque consilio, ut magister Robertus cum
integritate gratiae vestrae per aliquantum tempus possit Parisius demorari.
Retribuat vobis Dominus in vita aeterna, quod viscera nostra refovistis: filios
nostros loquor, quos misimus in Hiberniam. EPISTOLA CCVI. AD REGINAM JEROSOLYMORUM. Commendat quemdam consanguineum suum, et paucis monet Reginam ita
vivere, ut regnet perpetuo.0373B Audierunt homines quod locum gratiae habeam apud vos et multi
profecturi Jerosolymam petunt se vestrae Excellentiae per me commendari. Ex
quibus est iste juvenis consanguineus meus, juvenis, ut aiunt, strenuus in
armis, suavis in moribus. Et gaudeo quod ad tempus elegit militare Deo magis
quam saeculo. Itaque facite morem vestrum, et bene sit huic propter me; sicut
caeteris omnibus propinquis meis fuit, qui per me vobis innotescere potuerunt.
De caetero cavete ne voluptas carnis et gloria temporalis impediant vobis iter
regni coelestis. Nam quid prodest paucis diebus regnare super terram, 0373C et regno coelorum aeterno privari? Sed confido in Domino quod
melius facietis: et si verum est testimonium quod de vobis perhibet charissimus
avunculus meus Andreas, cui multum
credimus, et hic et in aeternum Deo miserante regnabitis. Peregrinis, egenis, et
maxime inclusis curam impendite: quia talibus hostiis promeretur Deus. Scribite
nobis frequentius: quia et vobis non oberit, et nobis proderit, si esse vestrum, et bona studia plenius certiusque
noverimus. EPISTOLA
CCVII. AD ROGERIUM REGEM SICILIAE.
Hortatur ut se pauperibus Religiosis benignum et beneficum
exhibeat.0374A Longe lateque satis
dilatata est magnificentia vestra super terram. Etenim gloria nominis vestri
quos fines non attigit? Sed audite consilium diligentis vos. Studete, quod in
vobis est, hanc ipsam gloriam referre ad illum a quo est, si non vultis eam
perdere, aut certe perdi ab ea. Hoc autem sic fiet, si inter eos quos regiae
magnificentiae celebris opinio evocat de longinquo, discretionis oculum
aperitis, manumque extenditis non tam cupidis quam egenis. Et vere beatus qui intelligit, non super cupidum, 0374B sed super egenum et pauperem (Psal.
XL, 1). Illum, inquam, pauperem qui invitus petit, et verecunde accipit,
et accipiens glorificat Patrem suum qui in coelis est. Cum autem Deo sua gloria
de vestro munere ex ore egentium ita fideliter resignabitur, uberiori procul
dubio rivo fluat vobis necesse est ille fons gloriae, qui diligentes se diligit,
et glorificat glorificantes se: ut qui seminat in benedictionibus, de
benedictionibus et metat (II Cor. IX, 6 ). Pro hujusmodi 196 obsecro vos ponere oculos vestros super latorem praesentium,
quem pro certo ad vestram regiam praesentiam non cupiditas traxit, sed coegit
necessitas. Necessitas dico non sua, sed suorum, multorum videlicet a quibus
missus est, servorum Dei fidelium. Audite patienter quid patiantur, 0374C audite et compatimini; quia si compatimini, et conregnabitis.
Nec contemnendum regi regnare cum talibus: ipsorum est enim regnum coelorum, qui
contempserunt vitam mundi. Facite vobis illos amicos de mammona iniquitatis: ut
cum defeceritis a terreno regno vestro, recipiant vos in suum regnum aeternum
(Luc. XVI, 9). EPISTOLA CCVIII AD EUMDEM. Desideratus a Rege, mittit ex suis, quos ut viscera sua benigne
suscipi et foveri rogat.0375A Si me
quaeritis, ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Fertur namque mea
humilitas invenisse gratiam apud regiam majestatem, ita ut quaerat videre me. Et
quis ego sum, ut dissimulem beneplacitum Regis? Accurro, et, qui quaerebar, ecce
adsum: non in praesentia corporis infirma, in qua despexit Dominum Herodes
(Luc. XXIII, 11); attamen in visceribus meis. Nam quis me separabit
ab his? Sequar eos quocumque ierint: et si habitaverint in extremis maris, non
erunt absque me. Habes, Rex, lumen oculorum meorum, habes cor meum, et animam
meam. Quid si modicum nostri abest? Corpusculum 0375B loquor,
vile istud mancipium, quod etsi voluntas exponeret, sed retineret necessitas.
Non valet sequi volantem animum, quoniam infirmum est, et solum pene illi
superest sepulcrum. Sed quae cura? Anima mea in bonis demorabitur, cum semen
meum haereditabit terram. Semen meum, semen bonum. Germinabit, si tamen in
terram bonam ceciderit. Laetabitur et delectabitur in crassitudine anima mea;
quippe, ut confido, dabitur illi de fructu manuum suarum. Reposita est haec spes
mea in sinu meo, ut patienter feram ab his vel corpore separari. Non mireris,
Rex. Ante elegissem a corpore peregrinari, quam istos emittere, si solus causae
deesset Deus. Suscipe illos tanquam advenas et peregrinos, 0375C verumtamen cives sanctorum, et domesticos Dei Parum dixi cives;
reges sunt. Ipsorum est enim regnum coelorum, jure et merito paupertatis. Non
decet frustra e longinquo esse vocatos, et suis sedibus exsules inutili
peregrinatione vagari. Putas poterunt cantare canticum Domini in terra aliena?
Sed non recte forte dixerim alienam, quae semini bono spontaneum expandit sinum,
et pretiosum depositum jam laeto in gremio pie fovere suscepit. Cecidit, ut
video, cecidit granum bonum in terram bonam et optimam: spero in Domino quod
radicabit, germinabit, multiplicabitur, et referet fructum in patientia
(Luc. VIII, 15). Porro hunc cum Rege partibor, et unusquisque
secundum suum accipiet (I Cor. VIII, 8. EPISTOLA CCIX. AD EUMDEM. Praedicat regiam ejus munificentiam in suscipiendis et fovendis
Religiosis a se missis.0375D Habetis
quod petiistis, fecistis quod promisistis. Quos in verbo vestro exposuimus, et
misimus peregrinari, regia sunt liberalitate suscepti. Occurristis eis cum
panibus, eduxistis eos in refrigerium, constituistis eos super excelsam terram,
ut comedant fructum agrorum, ut sugant mel de petra, 0376A oleumque de saxo durissimo; butyrum de armento, et lac de
ovibus, et ficus cum medulla tritici, et sanguinem uvae 197
bibant meracissimum. Et haec quidem terrena sunt, sed coelestia mercantur. Sic
itur ad astra (VIRG. Aen. IX, 640): talibus hostiis promeretur
Deus. Istorum est enim regnum coelorum, qui regi terrae in terra viventium
reddere poterunt pro his terrenis vitam et gloriam sempiternam. Misimus vobis
magistrum Brunonem, olim mihi per dies multos individuum comitem, nunc autem
patrem multarum quidem animarum laetantium in Christo, sed egentium in saeculo.
Experiatur et ipse munificam manum regis, ut augeatur numerus amicorum, qui
ipsum recipiant in aeterna tabernacula. Quod illi facitis, mihi facitis: quia
quod illi deest, a me exigitur. 0376B At quia marsupium nostrum
minus sufficiens est, ad vestrum sane, quod aliquando grossius esse liquet,
pauperem Christi merito destinare curavi.
EPISTOLA CCX. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Remensem
praesulem Pontifici commendat.Dominum Remensem gloriae vestrae commendamus, non
tanquam de caeteris, sed vere prae caeteris unum: idque tam secure, quam securi
sumus de sua erga vos fideli devotione, sincera dilectione, voluntate subdita
atque obedientissima. Honoretur, quoniam vas est in honorem. Sentiat, quod in
vobis est, non frustra se honorificare ministerium suum: non frustra pollere his
moribus quibus 0376C honoretur Deus, ornetur Ecclesia, qui
denique deceant Domini sacerdotem. EPISTOLA CCXI. AD EUMDEM. Causam Cantuariensis archiepiscopi, necnon Londinensis episcopi
commendat.Dominus Cantuariensis, vir bonus, et testimonium habens a bonis, injuste
in causam trahitur, et ab agendo violenter retrahitur. Parabat iter: nam in
vestra praesentia fuerat terminanda; et ecce intercipitur a turbine et
tempestate bellorum. Sit excusatus apud vos, cui molesta est excusandi
necessitas: tum quia praesumit de justitia, tum quia desiderio desiderabat
videre faciem vestram. Addit 0376D et hoc puer vester, ut si qua
alia petitio est venerabilis sacerdotis, tanto citius admittatur, quanto dignior est qui petit.
Audeo adhuc, et quia semel coepi, loquar ad dominum meum. Ille, ille antiquus
amicus, fidelis servus, devotus filius (Robertum loquor Londinensem episcopum)
clamat ad vos quod occupator ille, qui eum praevenit in sedem quam Deo auctore
ipse sortitus est, ipsius Ecclesiae vadia
terrasque distraxerit, et distracta restituere nolit. Quod quam sit injuriosum,
0377A et qualiter corrigendum, meae humilitatis non est tantae
sapientiae praedictare. EPISTOLA CCXII. AD EUMDEM.
Causam Salamanticensis episcopi pathetice agit apud
Pontificem, insignem ejus humilitatem commendans.Vir
illustris, Salamanticensis quondam episcopus, rediens ab Urbe, non pigritavit
divertere ad puerum vestrum, et auxilium ab homunculo flagitare non
despexit. Quo audito, recordatus sum prophetiae dicentis: Montes et colles coram Deo humiliabuntur, et erunt prava in
directa, et aspera in vias planas (Isai. XL, 4). Sic vos
ludere nostis, alta comprimere, sedare tumentia, et 198
enormia redigere in mensuram. Verumtamen cum tragoediae 0377B suae historiam in auribus meis homo seriatim exposuisset,
laudavi judicem, judicium approbavi; sed, dico vobis, compassus sum judicato.
Sic quippe totam suam lacrymosam illam orationem conclusit, tanquam in calce
ipsius diceret cum Propheta: Exaltatus autem humiliatus sum et
conturbatus (Psal. LXXXVII, 16); et: Quia
elevans allisisti me (Psal. CI, 11). Cumque memorarer
justitiae vestrae et virilis animi quem sciebam, coepi tamen simul cogitare
divitias miserationum vestrarum, quas in plurimis expertus sum, et dixi: Quis
scit si convertatur et ignoscat dominus, et relinquat post se benedictionem?
Certe, inquam, in omnibus et per omnia instructus est et aemulari, et ignoscere,
et debellare 0377C superbos et parcere nihilominus subjectis
(VIRG. Aen. IV, 852), nisi quod magistrum sequens, etiam consuevit
misericordiam superexaltare judicio. Et acquievi solita illa mea praesumptione
loqui ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Et ministrabat materiam spei,
preci fiduciam, pietati rationem, quod adverterem hominem, non, ut assolet,
versum in furorem cum indignatione recedere, et repetere natale solum, moliri
scandala, tentare seditiones: sed dedit locum irae, et induit spiritum
mansuetudinis, et declinavit ad vestros Cluniacenses, et inclinavit se humilium
genibus, humilium precibus communivit, armis potentibus a Deo. His telis statuit
adversum vos dimicare, et rigoris murum oppositum sibi talibus, ut jactat,
pietatis machinis labefactare conabitur. 0377D Confidit autem
quod respicietis in orationem humilium, nec spernetis precem eorum; et vincet
pietas, quem tremunt potestates. Ego quoque securus cum talibus tendo manus,
flecto genua, supplico pro supplici: audacter pronuntians debere misero suam
prodesse humilitatem, cui adeo insolentia sua nocuit; nec decere virtutem vinci
a vitio in retributione. EPISTOLA CCXIII. AD EUMDEM. Expostulat cum Pontifice, quod reconciliatio Petri Pisani, opera
sua et auctoritate ipsius Papae facta, irritetur.0378A Quis mihi faciet justitiam de vobis? Si haberem
judicem ad quem vos trahere possem, jam nunc ostenderem vobis (ut parturiens
loquor) quid meremini. Exstat quidem tribuual Christi: sed absit ut ad illud
appellem vos, qui illic (si vobis necessarium, et mihi possibile esset) vellem
magis totis viribus stare, et respondere pro vobis! Itaque recurro ad eum cui in
praesenti datum est judicare de universis, hoc est, ad vos. Vos appello ad vos:
vos judicate inter me et vos. In quo, quaeso, puer vester 0378B tam male meruit de vestra Paternitate, ut eum inurere et
insignire placeret nota et nomine proditoris? Numquid non me vestrum vicarium
dignatio vestra constituit in reconciliatione Petri Pisani, si forte illum Deus per me revocare a faece
schismatis dignaretur? Si negatis, probabo tot testibus, quot in curia tunc
temporis fuerunt. Numquid non denique post haec, juxta verbum domini mei, homo
in suo ordine et honore receptus est? Quisnam ergo constantiae vestrae suo
consilio, vel magis suo dolo subripuit indulta repetere, et quae processere de
labiis vestris, facere irrita? Et hoc ego dixerim, non ut apostolicum
reprehendam rigorem, et zelum igne Dei succensum contra schismaticos, qui in
0378C spiritu vehementi conterat naves Tharsis, et instar Phinees
confodiat fornicantes, juxta illud: Nonne qui oderunt te,
Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? (Psal. CXXXVIII,
21.) Sed ubi non est par culpa, par plane non debet procedere 199 poena: nec convenit eadem involvi sententia eum qui peccatum,
cum his quos magis peccatum deseruit. Propter eum qui, ut peccatoribus parceret,
sibi ipsi non pepercit, auferte opprobrium meum, et restituendo quem statuistis,
vestrae etiam tam sanae et integrae opinioni consulite. Super hoc jam alia vice
scripseram vobis: sed quia non est responsum mihi, puto non pervenit ad vos hoc
ipsum quod scripseram. EPISTOLA CCXIV. AD EUMDEM. Episcopum Cameracensem et abbatem Godescalcum
commendat.0378D Si cura, si memoria
quantulacumque mei exstat adhuc in corde domini mei, et si qua portiuncula
antiquae gratiae invenitur etiam nunc in oculis ejus a puero ejus, liceat hanc
experiri viro nobili et humili 0379A Nicolao Cameracensi episcopo. Fateor me
obnoxium illi, et omnium quae pro eo facere valeo debitorem: non solum quia
ubicumque potest, honorat nos et nostros, sed et propter veritatem, et
mansuetudinem, et justitiam, quae eum etiam apud vos commendabilem reddere
possunt. Et, nisi fallor, qui eum tribulant, falsi sunt, et non est in ore eorum
veritas. Denique vos probabitis, et non est mihi verbis laborandum super hoc.
Est praeterea cum eo vir religiosus et sanctus Godescalcus abbas , pro
quo similiter, si quid ad merita ejus nostra interventio addere potest, obnixe
oro ut in suis petitionibus exaudiatur. Arbitror enim nullam illum facere, quae
non digna sit exaudiri. EPISTOLA CCXV. AD EUMDEM.
Pro episcopo et decano Autissiodorensi.0379B Scribo vobis frequentissime vilis vermiculus, et
in hanc impellor audaciam precibus amicorum. Fateor, audax sum, sed non mendax.
Non suspicetur dominus meus in ore pueri sui inventum iri mendacium in omnibus
quae ad ipsum scripserit. Volo amicis gerere morem, non tamen in meam mortem.
Nec enim ignoro ubi legerim: Os quod mentitur, occidit
animam (Sap. I, 11). Falsitatem proinde nego, importunitatem
non excuso: ipsa inveniat veniam, caetera non timemus. Amicus est dominus
Autissiodorensis episcopus, et praecipuus; quis
nesciat? Habet quam communicet amico anxietatem, non falsitatem. Fidelem pro
decano ipsius afferimus 0379C excusationem, absolutionem
exigimus. Filii sumus unius patris (quod solita praesumptione loquor) qui estis
vos. Confidimus quia non repellet filios pater, sed voluntatem timentium se
faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et laetos faciet illos (Psal.
CXLIV, 19). 200 EPISTOLA CCXVI.. AD
EUMDEM. Comitem Radulfum, qui repudiata uxore sua aliam
duxerat, patronos in curia reperire queritur.Scriptum
est: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth.
XIX, 6). Surrexerunt viri audaces, qui non 0380A timuerunt
conjunctos a Deo contra Deum disjungere . Neque id solum,
insuper et adjecerunt conjungere non conjungendos, addentes praevaricationem.
Lacerantur sacra Ecclesiae, scinduntur, proh dolor! vestes Christi; idque, ad
cumulum doloris, ab his a quibus resarciri debuerant. Amici tui, Deus, et
proximi tui adversum te appropinquaverunt et steterunt (Psal. XXXVII,
12). Nam qui mandatum tuum transgrediuntur, non sunt alieni, non sunt
extranei a sanctuario tuo, sed eorum hodie locum tenent, quibus dixisti: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV,
15). Comitem Radulfum et uxorem ejus Deus conjunxerat per ministros
Ecclesiae, et Ecclesia per Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. Quomodo
quos Ecclesia conjunxit, 0380B disjunxit camera? In quo facto
illud solum convenienter provisum est, quod in tenebris facta sunt opera
tenebrarum. Qui enim male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non
arguantur opera ejus a luce. Quid meruit comes Theobaldus? quid peccavit homo
ille? Si peccatum est quod diligit justitiam et odit iniquitatem, non potest
excusari. Si peccatum est quod reddidit Regi quae regis sunt, et quae sunt Dei
Deo, non potest excusari. Si archiepiscopum Bituricensem suscepit ad imperium
vestrum, hoc est maximum et primum peccatum. En sanguis iste de manu ejus
exquiritur! Qui retribuunt mala pro bonis, detrahunt ei, quoniam sequitur
bonitatem. Multi clamant ad vos in toto corde suo, ut injuriam filii vestri et
oppressionem Ecclesiae digna 0380C animadversione vindicetis, et
artifices hujus sceleris cum ipso eorum capite, cui quidquid libuit, licuit,
apostolico vigore coerceatis, ut in verticem ipsius iniquitas ejus
descendat. EPISTOLA
CCXVII. AD EUMDEM. Theobaldum causa justitiae et fidelitatis erga Sedem apostolicam,
premi queritur: sed ad iniqua promissa compulsum ope Pontificis expediri
rogat.Tribulatio et angustia invenerunt nos. Commota
est et contremuit terra in mortibus hominum, in 0381A exsiliis
pauperum, divitum quoque vinculis et carceribus. Ipsa religio venit in
opprobrium et contemptum. Probro ducitur apud nos saltem mentionem facere pacis.
Nusquam fides, nusquam innocentia tuta (VIRG., Aen. IV, 672).
Amator innocentiae et pietatis cultor eomes Theobaldus pene traditus est in
animam inimicorum ejus. Impulsus est ut caderet, sed Dominus suscepit eum; et
gaudet quod justitia et vestra obedientia in causa sit, apostolo acquiescente,
qui ait: Si quid patimini propter justitiam, beati
(I Petr. III, 14): et in Evangelio: Beati qui
persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10. Vae
nobis! haec 201 omnia praesentire, sed minime praecavere
potuimus. Quid plura? Ut non penitus desolaretur terra, et omne regnum in se
ipsum divisum concideret, 0381B com pulsus est ille devotissimus
filius vester, et ecclesiasticae libertatis amator et defensor, sub jurejurando
promittere quatenus sententiam excommunicationis, a legato vestro bonae memoriae
magistro Ivone datam in terram et personam adulteri tyranni , qui caput et auctor exstitit horum omnium
malorum et dolorum, atque in ipsam adulteram, faceret amoveri: quod sane tamen
praefatus princeps fecit prece et consilio nonnullorum fidelium sapientiumque
virorum. Dicebant namque id a vobis facile et absque laesione Ecclesiae
impetrari, dum in manu vestra sit eamdem denuo sententiam, quae juste data fuit,
incontinenti statuere, et irretractabiliter confirmare: quatenus et ars arte
deludatur, et pax proinde obtineatur; et qui gloriatur in malitia, et 0381C potens est in iniquitate, nihil inde lucretur. Multa habeo
dicere vobis, sed non est opus de omnibus scribere, cum praesens sit qui omnia
scit, et viva voce planius potest et plenius aperire. EPISTOLA CCXVIII. AD EUMDEM EXCUSATORIA, ET NOVISSIMA. Solita se
apud Innocentium gratia excidisse animadvertens, causas offensae occasione
testamenti Ivonis cardinalis natas modeste diluit.Domino et Patri reverendissimo INNOCENTIO, BERNARDUS, nihilum id quod
est. 1. Putabam me aliquando aliquid vel modicum esse: sed
nunc, ut sentio, prorsus ad nihilum redactus sum, dum nescivi. Nec enim me
dixerim 0381D omnino nihilum tunc fuisse, cum oculi domini mei
super puerum suum essent, et aures ejus ad preces meas: cum omne quod scriberem,
obviis manibus accepisset, et vultu hilari perlegisset, benignissime atque
plenissime ad omnia postulata respondens. Modo autem me merito non modicum dico,
sed nihilum, quoniam ab heri et nudiustertius avertit faciem suam a me. Cur hoc?
quid peccavi? Multum, 0382A fateor, si pecunia cardinalis Ivonis
bonae memoriae meo arbitrio distributa fuit, et
non ad nutum ipsius: quod utique ad aures domini mei fuisse perlatum, mihi
relatum est. Sed confido quia nunc hujus rei veritatem cognoscetis, et veritas
liberabit me. Non sum tam hebes, ut ignorem Ecclesiae esse quidquid ille rerum
suarum non dederit. 2. Sed jam audite simpliciter veritatem. Si
inventum fuerit in ore meo mendacium, ipsum os meum condemnabit me. Quando homo
exuit hominem, absens eram, imo et valde remotus. Audivi autem ab his qui
adfuerunt, quod ipse fecerit suum testamentum; et quod fecit, fecit et scribi:
et de rebus suis quae voluit, quibus voluit, ipse divisit: quod residuum fuit,
duobus abbatibus assistentibus tunc 0382B sibi, et mihi pariter
qui absens eram, dividendum commisit; eo quod nobis nota essent loca pauperiora
sanctorum. Porro abbates illi domum venientes, et non invenientes me (detinebar
enim tunc temporis ex vestro mandato pacis quaerendae negotiis), nihilominus
pecuniam, sicut eis visum est, diviserunt, me non solum non connivente, sed et
nesciente quid fecerint. Cedat jam, si placet, manifestae indignatio veritati,
nec mihi deinceps frons rugetur, aut supercilium deponatur: sed solita redeat
serenitas blando et benigno vultui, ac suo denuo sole laeta facies
induatur. 202 3. Nam quod item comperi
displicuisse me in multis scriptitationibus meis, hoc me jam metuere non
oportebit, quoniam facile emendabo. 0382C Scio, scio, praesumpsi
plus quam oportuit, parum attendens quis cui scriptitare praesumerem: et ad id
quidem audendum vestra me armarat benignitas, non negabitis. Urgebat deinde
charitas amicorum: etenim perpauca pro me scripsi, si bene memini. Sed ne quid
nimis. Dabo, si potero, zelo meo de caetero temperamentum, scientiam; et ponam
digitum meum super os meum. Tolerabilius enim offendam aliquos amicorum, quam
multis precibus defatigem christum Domini. Et nunc quoque non sum ausus scribere
vobis de imminentibus Ecclesiae periculis, et gravi schismate quod timemus, ac
plurimis quae sustinemus incommodis. Scripsi autem sanctis episcopis vestro
lateri adhaerentibus: ab ipsis audire poteritis, si scire placuerit, quae
scripserim 0382D ego. EPISTOLA CCXIX. AD TRES EPISCOPOS CURIAE, ALBERICUM OSTIENSEM,
STEPHANUM PRAENESTINUM, IGMARUM TUSCULANUM , ET GERARDUM CANCELLARIUM. Pro interdicto quod erat in terra Regis propter archiepiscopum
Bituricensem.1. Quantum malum schisma in Ecclesia sit,
et 0383A quam sit detestandum et omnimodis devitandum, evidenter
quondam ostendit famosa et horrenda mors virorum illorum, quos ob istiusmodi
pestem terra deglutiens, vivos transmisit ad inferos. Ostendit et illa
persecutio Guibertina, sive Burdini temeritas, quos nostra jam
tempora experta sunt, inter regnum et sacerdotium dividentes plaga pene
incurabili, et castigatione crudeli. Ostendit et illa quae nuper adhuc, post
multam et multifariam Ecclesiae vexationem et vastationem, tandem Deo miserante
finem accepit rabies Leonina. Merito proinde
Salvator in Evangelio: Vae, inquit, homini illi per quem scandalum venit! (Matth. XVIII,
7.) Vae nobis qui vivimus, plangere quae pertulimus, dolere quae
sentimus, tremere quae exspectamus! Et, quod 0383B pejus est, ad
tam malum habitum humanae res devenerunt, ut nec rei humiliari velint, nec
judices misereri. Dicimus iniquis: Nolite inique agere; et
delinquentibus: Nolite exaltare cornu (Psal. LXXIV, 5); et non
audiunt nos, quia domus exasperans est (Ezech. II, 5). Supplicamus
his quorum est peccata arguere, peccantes servare, ne calamum quassatum
conterant, et linum fumigans non exstinguant: et magis in spiritu vehementi
conterunt naves Tharsis. 2. Si denuntiamus filiis cum Apostolo
ut obediant patribus per omnia, quasi aerem verberamus. Si patribus loquimur ne
ad indignationem provocent filios (Ephes. VI, 1, 4), in nos potius
eorum indignationem provocamus. Nec delinquentes satisfacere 0383C nec rectores seu correctores condescendere ullatenus
acquiescunt. Omnes suum stomachum sequuntur, et totis viribus funem in diversa
trahentes, rumpunt. Heu! necdum recenti Ecclesiae plagae cicatrix occalluit, et rursum scindere parant, rursus
corpus Christi affigere cruci, rursus fodere 0384A latus
innoxium, rursus vestimenta dividere, atque ipsam, quod in ipsis est, tunicam
inconsutilem, quamvis frustra, dirumpere satagunt. Si qua in vobis sunt viscera
pietatis, tantis vos opponite malis, ne in illa praecipue terra scissura fiat,
in qua solent, sicut optime nostis, scissurae aliae resarciri. Nam si auctor
scandali, ore singulariter Judicis, tremendo addicitur maledicto, quibus 203 putamus benedictionibus dignos hujus nequitiae fugatores et
propugnatores? 3.
De duobus non excusamus Regem. Nam et juravit illicite, et perseverat
injuste. Verum id non voluntate, sed verecundia. Nam probro
ducitur, sicut optime nostis, apud Francigenas juramentum solvere, quamlibet
male publice juratum 0384B sit, quamvis nemo sapiens dubitet
illicita juramenta non esse tenenda. Verumtamen ne in hoc quidem excusari posse
fatemur. Neque enim excusare nos, sed veniam postulare suscepimus. Vos videte an
excusare aliquatenus eum possit ira, aetas, majestas. Poterit sine dubio, si
misericordiam judicio superexaltandam decernatis: quatenus videlicet talis
aliqua consideratio in rege et puero habeatur, ut hac ei vice tali quidem tenore
parcatur, quo tale aliquid de caetero non praesumat. Parcatur sane dixerim, si
fieri possit salva in omnibus Ecclesiae libertate, simul et archiepiscopo debita
veneratione servata, quem manus apostolica consecravit. Hoc ipse Rex humiliter
petit, hoc nostra universa citramontana nimium jam afflicta Ecclesia suppliciter
0384C deprecatur. Alioquin damus manus morti, tabescentes et
arescentes prae timore ex exspectatione, quae supervenerunt universo orbi.
Siquidem deprecatio mea super hoc ab anno priore; et, peccatis meis exigentibus,
deprecationem meam non exauditio, sed indignatio; indignationem autem desolatio
pene 0385A universae terrae secuta est. Si quid zelo urgente
erupit quod non fuit, aut secus quam fuit dicendum; sit, quaeso, apud vos quasi
non dictum: ubi vero dixi quod oportuit, et ubi oportuit dici; sit non frustra
dictum. EPISTOLA
CCXX. AD LUDOVICUM REGEM FRANCORUM.
Iniquam regis postulationem in causa Radulfi rejicit, monens
eumdem non premere innocentes, et irritare contra se Regem
supremum.1. Libenter quidem, sicut ipse fateri
dignamini, etiam propria attestante conscientia, quae ad honorem vestrum et
regni vestri utilitatem spectant, pro nostro exiguo posse, et quaerimus, et
quaeremus. 0385B Caeterum quod nostrae humilitati querimini super
anathemate mox innovando in comitem Radulfum , et vultis me dare operam omnimodis ut non fiat,
ob multa mala quae secutura inde putatis, prorsus non video quomodo implere
possim, et mandato obviate apostolico: quod etsi possem, non video quod
rationabiliter possem. Doleo quidem de malis, si inde proveniant: sed non ideo
tamen debemus facere mala, ut veniant bona. Satius tutiusque hoc totum profecto
omnipotentis Dei judicio et dispositioni relinquimus, qui potest facere ut et
bona quae ipse vult fieri, fiant et maneant; et mala quae mali moliuntur, non
veniant; aut certe in eos ipsos potius, qui ea volunt et quaerunt,
veniant. 2. Valde autem contristat me unum quod in litteris
0385C vestrae Celsitudinis continetur, quod videlicet debeat
obviare res ista paci factae inter vos et comitem Theobaldum. An nescitis vos
graviter offendisse in eo quod comes Theobaldus violentia guerrae vestrae contra
Deum et justitiam jurare compulsus est, non solum quia quaereret, sed etiam quia
efficeret ut praedictus comes Radulfus et terra ejus tam indebite, imo tam
illicite absolveretur? Quid iterum vultis peccatum peccato addere, et iram Dei
super vos (quod absit!) accumulare? Quid peccavit comes Theobaldus, ut iram
vestram rursum incurrere mereatur, qui et absolutionem comitis Radulfi, licet
injustam, sicut scitis, tanto labore et difficultate obtinuit; et redivivam
excommunicationem, quamvis justissime redeuntem, nec 204
quaesivit, nec quaerit, utpote 0385D quod timore vestro etiam
abjuravit? Nolite, quaeso, nolite, domine mi Rex, Regi vestro, imo onmium
Conditori, tam evidenter in suo regno et in sua possessione audere resistere, et
manum extendere tam frequenti et temerario ausu adversum terribilem, et eum qui
aufert spiritum principum, terribilem apud reges terrae. Acriter loquor, quia
acriora vobis formido: quod non ita vehementer timerem, nisi vos vehementer
diligerem. EPISTOLA
CCXXI. AD EUMDEM. Unde supra. — Graviter Ludovicum regem arguit, quod, pravis
consiliis adhaerescens, pacis consilia respuat. Se quidem hactenus regii nominis
studiosum, deinceps solius veritatis patronum, necnon malefactorum ejus testem
fore.0386A 1. Scit Deus quantum vos, ex
quo novi, dilexi, et vestrum honorem volui: scitis vos quanto labore quantaque
sollicitudine toto anno praeterito quaerendae paci vestrae intendi una cum aliis
fidelibus vestris. Timeo autem ne sine causa laboraverimus in vobis. Vos namque,
ut manifestum est, a bono et sano consilio quod acceperatis, nimium cito
nimiumque leviter resilitis: et ad mala priora, quae 0386B dudum
non immerito perpetrasse vos plangebatis, adhuc recentibus illis plagis, rursum,
ut audio, nescio quo diabolico consilio, festinatis. A quo enim nisi a diabolo
procedere hoc consilium dixerim, per quod fit ut incendiis incendia, homicidiis
homicidia addantur, clamor denuo
pauperum, et gemitus compeditorum, et sanguis interfectorum auribus personent
Patris orphanorum, et Judicis viduarum? (Psal. LXVII, 6.) Plane his
hostiis hostis ille antiquus nostri generis oblectatur, quoniam ipse homicida
est ab initio (Joan. VIII, 44). Et nolite frustra occasionem sumere
de comite Theobaldo ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXC,
4), cum vir ille paratum se dicat, et hoc omnimodis deprecetur, venire ad
conventiones quae inter vos cucurrerunt 0386C quando facta est
pax, et secundum judicium diligentium nomen vestrum, eorum scilicet qui
mediatores inter vos exstiterunt, per omnia satisfacere velit, ut, si
praevaricationis forte ab ipsis argui poterit (quod non existimat) continuo, ad
honorem vestrum corrigere non cunctetur. 2. Verum vos nec verba
pacis recipitis, nec pacta vestra tenetis, nec sanis consiliis acquiescitis: sed
nescio quo Dei judicio, omnia vobis ita vertitis in perversum, ut probra
honorem, honorem probra ducatis, tuta timeatis, timenda contemnatis: et, quod
olim sancto et glorioso regi David Joab legitur exprobrasse, diligitis eos qui
vos oderunt, et odio habetis eos qui vos diligere volunt (II Reg. XIX,
6. Neque enim qui vos instigant priorem iterare malitiam adversus 0386D non merentem, quaerunt in hoc honorem vestrum, sed suum
commodum, imo nec suum commodum, sed diaboli voluntatem; ut Regis (quod absit!)
potentiam concepti furoris habeant effectricem, quem suis se posse adimplere
viribus non confidunt, inimici coronae vestrae, regni manifestissimi
turbatores. 3. At quidquid vobis de regno vestro, de anima et
corona vestra facere placeat, nos Ecclesiae filii, matris injurias, contemptum
et conculcationem 0387A omnino dissimulare non possumus, quae
illi, praeter illa quae in eam jam praecessisse miserabiliter plangimus, iterum
de novo partim inferri, partim imminere sentimus. Profecto stabimus et
pugnabimus usque ad mortem, si ita oportuerit, pro matre nostra, armis quibus
licet, non scutis et gladiis, sed precibus fletibusque ad Deum. Et ego quidem,
qui me memini, praeter quotidianas preces quas pro pace et salute vestra atque
regno coram 205 Domino supplex ipso teste fundebam, etiam
apud Sedem apostolicam litteris et nuntiis causam vestram egisse, fateor, usque
pene ad propriae conscientiae laesionem, et ipsius summi Pontificis justam (quod
diffiteri non debeo) contra me indignationem; ego, inquam, assiduis vestris,
quos innovare quotidie non cessatis, excessibus 0387B provocatus,
dico vobis, incipio poenitere super insipientia mea priori, qua plus justo
vestrae adolescentiae hucusque favi; et de caetero pro mea exiguitate non deero
veritati. 4. Non tacebo quod cum excommunicatis iterato foedus
et societatem inire satagitis: quod in necem hominum, combustionem domorum,
destructionem ecclesiarum, dispersionem pauperum, raptoribus et praedonibus,
sicut dicitur, adhaeretis, juxta illud Prophetae: Si videbas
furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas
(Psal. XLIX, 18); quasi non satis per vos mala facere valeatis. Non
silebo quod illicitum illud maledictumque juramentum inconsultissime usurpatum a
vobis contra Bituricensem Ecclesiam (pro quo, heu! tot et tanta mala 0387C jam nunc merito provenerunt) non ita tandem corrigitis, ut
Christi ovibus apud Catalaunum pastorem praefici non sinatis: insuper et fratri
vestro ,
ejusque militibus, sagittariis, ballistariisque domos episcopales contra jus et
fas habitandas, et res Ecclesiae in hujusmodi nefarios usus profligandas
audacter nimium exponatis. Dico vobis: non erit diu inultum, si haec ita facere
pergitis. Et ideo, domine mi rex, amicabiliter moneo vos et fideliter consulo
vobis ut citius ab hac malitia desistatis, si forte jam ferire parantis manum,
Ninivitae regis exemplo, poenitentia et humilitate praevenire possitis. Dure
loquor, quia duriora vobis formido: sed mementote a Sapiente dictum, Meliora esse verbera amici, quam
fraudulenta oscula inimici (Prov. XXVII, 6). EPISTOLA CCXXII. AD JOSLENUM SUESSIONENSEM EPISCOPUM, ET
SUGERIUM ABBATEM SANCTI-DIONYSII. Queritur apud eos, uti Regis
consiliarios, de iniquis ejus contra Theobaldum molitionibus, contra pactum et
pacem initam.0387D 1. Scripseram Regi,
arguens eum super malis quae 0388A fiunt in regno ejus, ipsius,
sicut dicitur, assensu: et quod rescripsit, dignum duxi vobis, qui de consilio
ejus estis, insinuandum. Miror enim si ita credit ut loquitur, et, si non
credit, quomodo conscio mihi utique omnium (sicut scitis) quae ad pacem
reformandam facta fuerunt, ista persuadere conatur. Ait enim, sicut potestis
videre in litteris ejus, cum male servata in parte Comitis pacta conaretur
ostendere: «Adhuc suspensi manent episcopi nostri: adhuc terra nostra interdicta
est.» Quasi vero cujusquam ecclesiastici absolutio interdicti ad comitem
Theobaldum pertineat, aut hoc ipse aliquo modo pepigerit se facturum. «Illusus
est,» ait, «comes Radulfus, et iterum relegatus est.» Et hoc quid ad comitem
Theobaldum? Nonne quidquid de 0388B hac re promisit, fideliter
elaboravit, et efficaciter adimplevit? Ille vero deprehensus est in astutia sua,
et cecidit in foveam quam fecit. En est hoc totum cur irrita faceret Rex pacta
sua, quae distinxerunt labia vestra? An propter hoc decuit incandescere iram
Regis contra Deum et Ecclesiam ejus, contra se ipsum et regnum suum? Itane
propter hoc debuit oblivisci honoris sui, ut, ad debellandum hominem suum, quem
non dico diffidaverat, sed nec submonuerat vel posuerat ad rationem, mitteret
fratrem suum, idque per Catalaunum 206, de qua potissimum
civitate scitis quid Rex cum comite Theobaldo pepigerit? 2. Sed
Rex adhuc aliud addit, quod matrimoniis sibi moliatur conjungere, contra ejus
fidelitatem, 0388C comitem Flandrensem et Suessionensem. Et de
fidelitate quidem suspicio est, non certitudo. Porro inanes suspiciones certis
pactionibus praejudicare quale sit, vos videritis. Quanquam id omnino credendum
non fuerit de tali viro. Numquid enim hostes sunt Regis, quibus alligatur Comes,
et non magis homines ejus et ejus amici? Nonne consanguineus Regis, et, sicut
fatetur, baculus regni comes Flandrensis est? Quid ergo contra Regis fidelitatem
facit ejus homo, et fidelis ipsius, si aliis ejus amicis, suorum matrimoniis
copulatur? Nonne si quis simplici oculo rem, ut est, consideraret, magna potius
pax regni, magnumque robur, et magna posset putari securitas? 0388D 3. Illud autem miror, quomodo Rex dicere non
timuerit, cognoscere se quia noverim ego, comitem Theobaldum in partem suam,
contra Regem, comitem Radulfum trahere attentasse. Nam et viva voce nuntio
nostro plus dixit quam scripserit, quod mandaverim saepius dicto Radulfo maximam
partem peccatorum ejus me suscipere, si vellet comiti Theobaldo 0389A adhaerere. Si natus est homo ille per quem ista mandaverim,
veniat et arguat me palam: si scripsi litteras, proferantur in medium. Viderit
ipse cui crediderit: certus ego sum quia nunquam noverim quod imponit. Idem
arbitror et de comite Theobaldo, quia et ipse omnimodis diffitetur. Videat
proinde Deus et judicet, quod nunc de suspicione comes Theobaldus arguitur ab eo
qui manifeste contra pactiones suas ipsum sibi attraxit comitem Radulfum, contra
Dei praecepta, contra sententiam summi Pontificis adultero et excommunicato
communicans. 4. Ait quoque Rex: «Pene habuimus duos gravissimos
oppugnatores.» Et propheta subsannans respondet: Ibi
trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5).
«Ecce,» inquit, «oppugnamur, 0389B qui non oppugnavimus:
persecutionem patimur, qui non persecuti fuimus.» Quis oppugnat, obsecro? quis
oppugnat, quisve persequitur? Nonne comes obsecrat et humiliatur, honorare
paratus ut regem, servire et obsequi tanquam domino suo, obnixe pro pace
supplicans, et bonam Regis (quod in se est) sibi conciliare satagens voluntatem?
Esto quod non sit ita, sed magis Comes Regi mala omnia moliatur: nonne ad id
quod statutum fuisse scitis, fuerat recurrendum? Sic enim inter se pepigerunt
ut, si qua de conventionibus illis controversia aut dissensio nasceretur, nihil
mali sibi invicem facerent aut quaererent, donec coram nobis tribus pariter, et
domino Autissiodorensi , ventilata
res esset atque discussa, qui et tunc mediatores fuimus: et si quid emergeret
0389C controversiae, debuimus esse reconciliatores. At id modo
omnimodis Comes flagitat: sed Rex abnuit. 5. Denique esto quod
omnino male meruit Comes: sed Ecclesia Dei quid meruit? Quid, inquam, meruit,
non jam sola Bituricensis Ecclesia, sed et Catalaunensis, etiam et Remensis,
etiam et Parisiensis? Habeat Rex
adversus Comitem jus: sed de quo jure, obsecro, de quo jure praesumit ut
Ecclesiarum possessiones et terras devastet, ut Christi ovibus pastores praefici
non permittat: ut his quidem electorum promotionem prohibeat, aliis vero, quod
hactenus inauditum est, dilationem electionis indicat, donec universa
consumpserit, donec diripuerit pauperum facultates, donec penitus desoletur
terra? An vos ei consulitis talia? Mirum valde, si 0389D contra
vestrum consilium fiunt haec: 207 mirum magis et malum, si
vestro consilio fiunt. Etenim consulere talia, manifeste schisma fabricare est,
Deo resistere, Ecclesiam ancillare, et novam in servitutem ecclesiasticam
redigere libertatem. Si quis Dei fidelis, si quis Ecclesiae filius est, profecto
stabit et opponet se, quoad poterit, murum pro domo Dei. Nam et vos ipsi, si
pacem desideratis Ecclesiae, sicut oportet filios pacis, quomodo non dicam
tractatis 0390A ea, sed vel interestis consiliis tam malignis?
Quidquid enim mali fecerit, merito non Regi juveni, sed consiliariis senibus
imputatur. EPISTOLA
CCXXIII. AD JOSLENUM EPISCOPUM
SUESSIONENSEM. Satisfacit episcopo, cujus litteris praefixa
talis erat salutatio, «Salutem in Domino, et non spiritum blasphemiae.» Requirit
nihilominus in eo majorem zelum ad vindicandas Christi et Ecclesiae
injurias.1. Minime quidem ego spiritum blasphemiae
habere me arbitror, sed nec cuiquam maledixisse, aut maledicere velle me scio,
principi praesertim populi mei. Caeterum quidquid illud sit, quo se laesam
vestra Dignitas judicat, peto veniam. Scio enim qui dixit: Blasphemamur, et obsecramus (I Cor. IV, 13).
0390B Dico ergo cum beato Job: Quae locutus
sum, utinam non dixissem: et ultra non addam (Job. XXXIX, 35).
Jam, domino abbati Sancti-Dionysii pro communi querimonia scribens, utrique
vestrum responderam, et putaveram me fecisse satis. Et quoniam, ut video, nondum
quievit indignatio vestra, quae forsitan adversus Ecclesiae conculcatores
justius incanduisset, etiam vobis dico: schismaticos vos aut fomitem esse
scandali, nec dixi, nec scripsi, nec credidi, et dico securus; nec vereor quod
me mea pagina arguat mendacii. Scrutamini eam, si placet: et si ita inveneritis,
reum me fatebor grandis sacrilegii, et revera, sicut notatis, spiritu
blasphemiae agitatum illa scripsisse. 2. Ne tamen humilis
satisfactio spiritum videatur 0390C excludere libertatis, dolui
fateor, et doleo, quod nondum ea vos libertate, qua deceret, comperimus Christi
ulcisci injurias, Ecclesiae defendere libertatem. Dolor iste compulit me
scribere dura, non tamen illa quae impingitis. Putaveram siquidem (et adhuc
putarem, nisi timerem vobis in hoc esse molestus) nequaquam sufficere quod
schismatis non estis auctores, nisi et eos qui sunt, cujuscunque dignitatis
sint, tota libertate pro viribus coerceatis, et eorum consilium atque consortium
exsecretis. Putarem, inquam, gloriam vobis esse, si dicere possetis et vos: Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo
(Psal. XXV, 5). Numquid solum decebat zelus ille prophetam, et non
hodie quoque a Domini sacerdote requiritur, de quo dicebat: 0390D Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super
inimicos tuos tabescebam? (Psal. CXXXVIII, 21.) Optarem sane
(ut salva vestra Serenitate id quoque eloquar) hunc zelum vos
exercuisse in puerum regem, qui, non tam
pueriliter quam crudeliter, sine causa irrita fecit et vestra sane consilia, et
sua pacta. Sine causa regnum suum conturbat: bella ubique coelis terrisque
suscitat: ecclesias vastat, sacra temerat, exaltat iniquos, bonos persequitur,
0391A perimit innocentes. Haec, inquam, vellem vos dolere, his
contradicere et resistere, quod in vobis est. Sed meum non est magistrum docere
Joslenum, minus autem reprehendere episcopum, qui magis me et alios peccantes
redarguere et errantes corrigere debet. En 208 quantum vos
timeo. Clausam habetis epistolam, qui de priore aperta male suspicatus estis.
Nam ego quidem nihil in hoc aliud cogitavi, nisi quod ad diversos scribentem
necesse est, juxta consuetudinem, epistolam cera non claudere . Jam et pro hoc
quoque veniam peto. EPISTOLA CCXXIV. AD STEPHANUM PRAENESTINUM EPISCOPUM. Malefacta Ludovici regis et
injurias in Ecclesiam, episcopos, aliosque exponit.0391B 1. Loquitur Jeremias ad Deum pro adversariis suis,
ita dicens: Recordare, Domine, quod steterim in conspectu tuo,
ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis; et
infert: Propterea, inquit, da filios
eorum in famem, et deduc eos in manus gladii (Jerem. XVIII, 20,
21). Et adhuc alia in hunc modum aeque gravia imprecatur illis. Quod 0392A propterea nunc apud vestram Reverentiam memorandum putavi,
quoniam simile mihi aliquid cum Propheta video accidisse. Vos enim scitis
quomodo ego quoque pro Rege steterim in conspectu domini mei, corpore quidem
absens, sed praesens spiritu, ut loquerer pro eo bonum. Bona siquidem
pollicebatur. Nunc autem, ipso reddente pro bono malum, cogor contraria
scribere. Pudet erroris, et falsae spei quam de eo conceperam: et gratias ago
quod pro eo simpliciter supplicans non fuerim exauditus. Putabam me deferre regi
pacifico, et ecce invenior gravissimo hosti Ecclesiae assentasse. Conculcantur apud nos sancta Ecclesia, turpiter
ancillatur. Nam et electiones episcoporum prohibentur fieri; et sicubi id
praesumptum a clericis fuerit, electus episcopari 0392B non
sinitur. Denique sedet in tristitia Ecclesia Parisiensis, proprio destituta
pastore; et nemo est qui de substituendo alio mutire audeat. 2.
Non sufficit spoliari bonis praesentibus domos episcopales: etiam in terras et
in homines manus sacrilega circumquaque desaevit, totius insuper anni ex eis
sibi reditus vindicando. Vestra Catalaunensis fecit quidem electionem; sed qui
electus est, 0393A ecce jam diebus multis debito honore
frustratur, et scitis quam non absque gravi gregis dominici detrimento. Commisit
Rex germano suo Roberto vices episcopi: et
ille in cunctis terris rebusque Ecclesiae potestative versans, et pro vice sua
ubique haud segniter agens, infert coelis quotidianas hostias, non plane
pacificas, clamores pauperum, lacrymas viduarum, planctus orphanorum, gemitus
compeditorum, sanguinem interfectorum. Verum angustus est malitiae ejus ille
episcopatus. Remensem invadit, atque in terra sanctorum iniqua gerit, non
clericis, non monachis, non sanctimonialibus parcens. Denique sanctae Mariae,
sancti Remigii, sancti Nicasii, sancti Theoderici terras fructiferas, et villas
populosas, ita in ore gladii devastavit, ut 0393B pene in
solitudinem redegerit universas. Frequens in omnium auribus vox: Haereditate possideamus sanctuarium Dei (Psal. LXXXII,
13). Sic Rex emendat quod in Ecclesiam Bituricensem Herodiano juramento
commisit. 3. Praeterea Rex, nobis quidem non parum
laborantibus, pacem cum comite Theobaldo fecerat; firmae, ut putavimus,
amicitiae foedus inierat; et ecce occasiones quaerit quomodo recedat ab amico.
Atque hoc grande crimen quod impingitur Comiti, quia cum baronibus Regis de
liberis suis contrahit matrimonia. 209 Suspecta est illi dilatatio charitatis, nec se putat regem,
si se amaverint principes. Conjiciat prudentia vestra quid animi erga subditos
gerat, qui de odio atque discordia, si fuerit inter 0393C suos,
se aestimat fortiorem. Videat et perpendat si est hic homo a Deo, qui in suorum
magis mutua simultate quam charitate confidit, cum charitas sit Deus (I
Joan. IV, 8): quod minime faceret, si sapientiam illius haberet qui ait:
Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus
aemulatio (Cantic. VIII, 6). Propterea ergo pacis conventiones
et constitutiones manifeste transgreditur: nec tenet pacta sua, quae
distinxerunt labia sua. Denique revocavit in domum suam, et ad consilium suum
virum adulterum et excommunicatum, quem ex constituto ejecerat; et pro exercenda majori
malitia, aliis multis nequam aeque excommunicatis, perjuris, incendiariis,
homicidis, Rex et advocatus Ecclesiae 0393D adversus Ecclesiae
(quod non est dubium) amatorem et defensorem denuo sociatur, juxta illud
prophetae: Si videbas furem, currebas cum eo, et eum adulteris
portionem tuam ponebas (Psal. LXIX, 18). 4.
Ad haec cogit suo more episcopos ad maledicendum benedicendis, et iterum
benedicendum maledicendis: et quoniam non obtemperatur pro suo 0394A libitu sibi, circuit mare et aridam, ut inveniat juratores,
quorum perjuriis, quos fortassis Deus conjungit, per homines separentur. Qua
fronte, obsecro, tantopere aliis praescribere de consanguinitate laborat, homo
cum sua (quod palam est) tertio ferme consanguinitatis gradu permanens
consobrina? Et quidem inter filium comitis Theobaldi, et comitis Flandrensis
filiam; et item inter comitem Suessionensem, et filiam comitis Theobaldi, si
consanguinitas sit, nescio: scienter enim illicita matrimonia nec laudavi unquam
nec laudo: sed sciatis vos, et sciat dominus meus, prohibere horum nuptias, si
quo modo conjungi fas fuerit, exarmare Ecclesiam est, et multam illi subtrahere
fortitudinem. Nec aliam puto adversantium ipsis nuptiis 0394B intentionem, nisi ut in terris praefatorum principum non possint
habere refugium quicunque audebunt contradicere schismati quod minantur.
Hucusque zelus meus. Non possum enim ego emendare quod potui redarguere: potui
et commonere eum qui possit. Zelus domini mei faciet hoc. Ipsum duxi necessarium
in magno Ecclesiae labore atque periculo compellandum; et per nullum dignius
quam per vos, qui ejus lateri et spiritui adhaeretis. Apud quem, quaeso, habete
me excusatum, quod Rege mutato mutaverim stylum, qui ad ipsum Deum Dei prophetam
dixisse scitis: Cum viro innocente innocens eris, et cum
perverso perverteris (Psal. XVII, 26). EPISTOLA CCXXV. AD DOMINUM EPISCOPUM SUESSIONENSEM. Hortatur ad studium
pacis.0394C Laboravimus, sed de
profectu adhuc quaestio est. Seminavimus multum, sed intulimus parum. Fatemur
nos eguisse vestra opera et praesentia. Verum quod eam non requisivimus in tanta
necessitate, per amicum communem sancti Dionysii abbatem docebimini. Nunc itaque
ne de caetero dissimuletis, sed secundum sapientiam vobis a Deo datam studeatis
quae ad pacem sunt, monemus sanctam sollicitudinem vestram. Nam rogandus non
estis pro tali re, qua utique constat non modo valde honorificari ministerium
vestrum, sed et turpari admodum si negligitis. In indicta celebritate apud
Sanctum-Dionysium 0394D speramus videre vos. 210 EPISTOLA CCXXVI. AD
LUDOVICUM REGEM FRANCORUM. Bernardus et Hugo queruntur de
pertinacia regis in male coeptis: irritos esse suos in concilianda pace labores
non sine regni ejus exitio dolentLUDOVICO Dei gratia
illustri regi Francorum et 0395A duci Aquitanorum, HUGO
Autissiodorensis qualiscunque minister, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas,
diligere justitiam, et judicare terram sapienter. 1. Diu est
quod egressi de domibus nostris, expositis propriis utilitatibus pro pace vestra
et regni, fideliter, sicut nobis Deus est testis, laboramus. Tristamur autem
quod aut nullum aut exiguum nostri laboris fructum adhuc tenemus. Adhuc pauperes
clamant post nos, adhuc terra vadit quotidie in desolationem. Quaeritis quae
terra? Vestra, non alia. Intra regnum enim, et contra regnum vestrum ista omnia
mala perpetrantur. Nam sive amici, sive inimici vestri sint qui de guerra ista
pauperantur, captivantur, conteruntur; non aliunde 0395B quam de
regno vestro sunt. In quo manifeste imminere jamjamque videtur sermo Salvatoris
dicentis: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur
(Luc. XI, 17). Huc accedit quod ipsi divisores et desolatores vos
constituerunt sibi hujus nequitiae caput et principem, quem praecipue debuerant
metuere defensorem, et sentire ultorem. Nos autem credebamus vos tactum a Deo et
illuminatum tantam illorum nequitiam advertisse, et errorem vestrum agnovisse;
et cupere omnino consiliis sanioribus a laqueo isto retrahere pedem. 2. Caeterum ab hac spe pene dejecit nos colloquium illud habitum
nuper inter nos apud Corbolium. Scitis enim quomodo et quam irrationabiliter (ut
0395C pace vestra dixerimus) a nobis tunc recessitis. Unde factum
est quod sermonis illius, qui vobis in dicto nostro displicuit, reddere ad
liquidum rationem pro vestra nobis turbatione non licuit: quam si exspectare
placito corde dignaremini, forsitan cognovissetis et vos quod nil vobis indecens
aut importabile dictum fuisset, secundum quod jam res vestra processit. Nunc
autem sine causa turbatus, turbatos nos et confusos, et quid faciamus dubios
anxiosque tenetis, homines qui vobis bona cupiunt et quaerunt. Quod non est
aliud, nisi quia fraus iniquorum, et rumusculi parum scientium hominum,
dicentium malum bonum, et bonum malum, conturbant vos. Verum nos, etsi
conturbati, non tamen omnino desperati de auxilio Spiritus, quem vestrum animum
0395D salubriter super malis praeteritis concussisse persensimus,
adhuc stamus et exspectamus ut redeatis ad cor, et quod prudenter coepistis,
efficaciter compleatis. Hujus rei gratia misimus fratrem charissimum nobis
Andream de Baldemento, qui 0396A vobis ista plenius viva
voce insinuet, et quidquid ad haec respondere placuerit, fideliter renuntiet
nobis. Si autem persistitis, quod absit! non acquiescere sanis consiliis, mundi
nos sumus a sanguine vestro: Deus non permittet Ecclesiam suam sive a vobis sive
a vestris diutius conculcari. EPISTOLA CCXXVII. AD EPISCOPUM
SUESSIONENSEM Opem episcopi
perquam sollicite et ardenter implorat.Semper quidem
egui officiis amicorum, homo nimirum mente semper et corpore miserandus: sed
nunc 211 maxime opus et tempus miserendi, cum, urgente
conscientia et aggravata manu Domini super me, duro me carceri mancipavi durus judex in memetipsum. Si adhuc pater estis (nam 0396B fuisse vos fateor), sentiat filius, et ille filius, in quo usque
ad hanc diem filialis ergo vos affectus non tepuit. Scio, scio difficile posse
extorqueri clavam de manu Herculis: et ideo multum insto, quia rem peto
difficilem. At quanto difficilior, tanto violentior ad promerendam
redhibitionem. Grandis me fatebor beneficii debitorem, grandis prorsus, si
obtinuero. Nec ignoro dare quam accipere beatius esse (Act. XX,
35): sed cedo necessitati, occurro periculis, angustiis consulo, honesti
plane nunc aut dissimulator aut immemor. Cedens itaque honorabiliorem vobis, ut
dignum est, partem, mihi verecundiorem assumo, non modo ad accipiendum
inverecundior, sed et importunior ad petendum. Peto ergo suppliciter, peto
instanter, peto opportune, importune. 0396C Nec enim illud peto,
quod vos non deceat dare, aut me postmodum poeniteat accepisse: etsi ita petere
modo minus me deceat. Nam si liberatis pauperem a potente, in hoc nobis multum
praestabitis, vobis plurimum. Eia, monstravimus affectum, rem vos scitis,
fructum praestolantur afflicti. EPISTOLA CCXXVIII. AD PETRUM CLUNIACENSEM ABBATEM,
CONQUERENTEM QUOD EI NON RESCRIBERET.Reverendo patri et
domino PETRO, Dei gratia Cluniacensium abbati, frater BERNARDUS Clarae-Vallis
vocatus abbas, se ipsum quantulus est. 1. Itane jocari libet?
Dignanter sane atque amicabiliter: sed si ita luditis ut non illudatis. Nolite
mirari hoc. Nam suspectum id mihi facit vestra ipsa 0396D tam
subita et inopinata dignatio. Non enim multum temporis est, quod scribens ad vos
debita reverentia vestram Magnitudinem salutavi, et non respondistis mihi
verbum. Nec multo ante rursum scripseram ad vos ex urbe Roma, et nec tunc quidem
vel unum 0397A iota recepi. Modo miramini quod revertenti nuper
de Hispania nugas meas denuo ingerere non praesumpsi? Quod si culpa est
quacunque ex causa non scripsisse, sine culpa profecto non erit noluisse, ne
dicam contempsisse rescribere. En in quo pro me faceret justitia (quia id a me
flagitatis), nisi mallem occurrere gratiae redeunti, quam retardare eam mihi,
dum vel me inutiliter excusare volo, vel alium accusare. Sed hoc dixi, ne quid
clausum in mente retinerem quod ore non promerem, quod id vera recuset amicitia.
De caetero quia charitas omnia credit (I Cor. XIII, 7), jam omnis
suspicio de medio fiat. Gaudeo quod recaluistis priscae amicitiae recordari, et
vel laesum revocare amicum. Libenter redeo revocatus. Felix qui revocor.
Nullarum jam memor 0397B sum injuriarum. En ego, qui
fueram vestrae profecto Sanctitatis servus, et nunc, et ante, gratias ago:
optime locatus sum, intimus vobis denuo factus, sicut dignamini scribere. Si
forte intepueram, ut arguitis, haud dubium quin velociter recalescam, fotus
vestrae visceribus charitatis. 2. Et nunc quod placuit scribere
obviis manibus suscepi. Legi avide, libenter relego, et placet saepius
repetitum. Placet, fateor, jocus. Est enim et jucunditate gratus, et serius
gravitate. Nescio siquidem quo modo inter jocandum ita disponitis sermones
vestros in judicio, ut et jocus levitatem non redoleat, et auctoritas conservata
hilaritatis non minuat gratiam. Porro auctoritas ita servatur, ut illud sancti
viri merito 212 vobis possit aptari: Si
quando 0397C ridebam, non credebant mihi (Job XXIX,
24). Eia rescripsimus vobis, et puto jam jure exigimus ampliora quam
promisistis. Dignum est ut sciatis quae penes nos sunt. Decretum est mihi ultra
non egredi monasterio, nisi ad conventum abbatum Cistercium semel in anno. Hic
fultus orationibus vestris, et benedictionibus consolatus, paucis diebus, quibus
nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea. Propitius sit mihi Deus, ut
non amoveat orationem 0398A vestram et misericordiam suam a me.
Fractus sum vitibus, et legitimam habeo excusationem, ut jam non possim
discurrere ut solebam. Sedebo et silebo, si forte experiar quod de plenitudine
intimae suavitatis sanctus propheta eructat: Bonum est,
inquiens, exspectare Dominum in silentio (Thren.
III, 26). Et ne solus videamini mihi lusisse, puto jam non audebitis me
de hoc silentio meo reprehendere, et more vestro appellare soporem quod, ut
puto, congruentius ac magis proprie sanctus Isaias cultum justitiae nominat
(Isa. XXXII, 17), et de quo legitis in hoc ipso propheta, dicente
Domino: In silentio et spe erit fortitudo nostra
(Isa. XXX, 15). Commendate me orationibus sancti conventus
Cluniacensis, salutato prius ex me servo omnium, 0398B si dignum
judicatis. EPISTOLA CCXXI PETRI VENERABILIS AD BERNARDUM ABBATEM. Bernardi litteris
humanissime respondet, simulque causas dissensionum inter Cluniacenses et
Cistercienses exponit.Singulari veneratione colendo,
totis charitatis brachiis amplectendo, individuo cordis mei hospiti, domno
BERNARDO Clarae-vallis abbati, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas,
salutem, ad quam suspirat, aeternam. 1. Quoniam tam dulcibus et
jucundis amici litteris, quibus et ipse jucundus et citus occurrere debuissem,
tardus rescriptor occurro: mirabitur fortassis solers Sanctitas vestra, et
segnitiei vel contemptui, 0398C ut timeo, deputabit. Sed absit
utrumque! nec absit tantum, sed prorsus utrumque abest: cum fere nihil unquam,
quantum ad litteras pertinet, vel libentius susceperim, vel studiosius legerim.
Tarditatis causa ex parte exstitit lator earum, qui Cluniacum veniens, nec me
ibi inveniens, cum ipse non valde remotus, hoc est Marciniaci, essem, litteras quas ferebat mihi nec detulit nec misit, sed
Cluniaci dimisit. Et ne velut accusare bonum virum 0399A videar;
credo eum aut quibuslibet negotiis retractum, aut acerrimae, quae tunc
incumbebat, hiemis austeritate, ne me conaretur adire, deterritum. Moratus sum
et ego ibidem, tam nivibus quam negotiis detentus per mensem: et vix in initio
Quadragesimae domum redii. Suscepi tandem a subpriore, cui traditae fuerant,
litteras illas vestras. Tractus est statim animus; et cum in affectum vestri
multum ante caleret, longe amplius per easdem litteras flatu pectoris vestri
succensus, nihil ultra frigidum tepidumve sibi inesse permisit. Tractus, inquam,
sicque tractus est, ut, quod nunquam nisi sacrorum reverentia Librorum me
fecisse memini, perlectam epistolam mox exosculatus sim. Et ut eos quos poteram,
quia tunc non omnes poteram, in vestrae 0399B charitatis
affectum, more mihi solito, excitarem, circumpositis quibusque quod mihi soli
legeram, relegi, eosque erga vos in majorem dilectionis affectum pro viribus
commovi. Recondi statim eas, et argenteis sive aureis, quos, pro more mihi a
patribus relicto, ad opus eleemosynae mecum ferre soleo, adjunxi. Nec incongrue.
Nam super omne aurum et argentum vestra mihi gratia, bona vestra charitas est
pretiosa. 213 2. Rescribere quod animo
insederat, sequenti die statim volui: sed a quotidiano, imo pene continuo
exactore alia reposcente prohibitus, conticui. Imperavit mihi plane silentium,
cui resistere non poteram, durissimus imperator; et cura multiplex infinitarum
causarum non uno tantum, sed 0399C
multis me diebus silere coegit. Transibant quandoque quindecim dies, quandoque
integer mensis, quandoque continui menses, quibus scribere semper nitebar; nec
imperatore jam dicto permittebar. Rupi tandem importunum vinculum: et, licet
aegre, jugum oneris et sceptrum exactoris furtim scriptitando superavi. Ac ne
superfluus videar tantopere excusans tarditatem resribendi, ipse excusare
coegistis, dum dixistis: «Non multum temporis est, ex quo scribens ad vos,
coronam vestram debita veneratione salutavi, et non respondistis mihi
verbum: nec multo ante rursum ex urbe Roma vobis scripseram, et nec tunc quidem
vel unum iota recepi. Modo miramini quod revertenti nuper de 0399D Hispaniis nugas meas denuo vobis ingerere non praesumpsi? Quod
si culpa est quacunque ex causa non scripsisse, sine culpa profecto non erit
noluisse, ne dicam contempsisse rescribere.» Hoc quidem vos. 3.
Sed quid ego? Istud plane. Negare, inquam, culpam, quam imponitis, nullo modo
possem, si tanto amico primo scribenti rescribere contempsissem. Fateor enim
quod primum scribenti vere rescribere debuissem: sed, prout recolere possum, dum
in Urbe moraremini, scripsi ego prior, rescripsistis posterior vos. Non ergo ad
me pertinuit rescribere, qui prior scripseram: sed vestrum fuit 0400A rescribere, quia prior scripseram. Et potuissem quidem scribere
etiam rescribenti: sed plena, scriptoque meo ad unguem satisfaciens responsio
vestra silentium mihi imposuit respondendi. Quod si ita est, culpa mihi imposita
me deserens, vos incipit intueri, quia inculpabilem culpare, et sarcina aliena,
ne dicam vestra, aggravare humeros fratris innocentis voluistis. Quod vero vice
alia idem a me factum dicitis, quia rei memoria menti non inest, responsio
deest. Quae si forte adesse potuerit, aut probabilis excusatio aut humilis
satisfactio deesse non poterit. Sed addidistis: «En in quo pro me faceret
justitia.» Et ego: Interim juxta causas praemissas pro me facit justitia, quia
apud me non invenitur culpa. Jam, si non parcerem, et laesum, quod de vobis
dixistis, 0400B amicum me vocare potuissem, et laesionis vel
injuriarum poenam merito exigerem. Sed parco more meo, sed cuncta etiam non
rogatus remitto. «Nullarum,» ut dixistis, «memor sum injuriarum.» Nam et hoc ad
sequentem materiam pertinet, ut qui notas simultates de multorum cordibus, non
ludo, sed serio excludere satago, et ad excludendum vos incitare intendo; prior
ipse omnibus indulgeam, et quod ut alii faciant, laboro, ante ipse faciam. 4. Sd rursum forte dicetis: Itane jocari libet? Libet equidem, sed
vobiscum. Vobiscum certe, sed non ita cum aliis. Nam cum quibusdam aliis
gravitatem excedere, vanitatem incurrere formidarem: at vobiscum vanitatem non
vereor; charitatem, ne labatur, persequor. Unde dulce mihi est semper 0400C vobiscum loqui, et melleam inter nos charitatis dulcedinem
jucundis sermonibus conservare. Caveo enim, quantum possum, de illorum fratrum
numero esse, qui oderant Joseph in corde suo, nec poterant ei quidquam pacifice
loqui (Gen. XXXVII, 4). Utinam et sic (quod non glorians dico)
omnes nostri vestrique fratres facerent, et a linea charitatis, qua sola post
fidem, et Baptismatis sacramentum fratres dicuntur, et qua speciali
consanguinitate sibi junguntur, non degenerarent, metuerentque quod ait
Apostolus: Periculum in falsis fratribus (II Cor.
XI, 26). Utinam plane hoc omnes facerent, et cor a cogitatu doloso,
linguam, juxta Psalmum quem frequentant, a verbo aspero custodirent. Videntur
0400D ista, quae praemisi, magna promittere, et velut ad
peragenda maxima 214 se praeparare. Sed ne de his illud
usitatum dicatur, Quid tanto dignum feret
hic promissor niatu? (HORATIUS, De arte poetica, vers.
138) fateor me non tantum maximam, sed nec magnam, nec modicam
habere causam vobis scribendi (earum tamen rerum quas magnas vel maximas
saeculares aestimant, et de quibus se magnos vel maximos fieri posse filii
saeculi sperant). Est tamen magna, et in tantum causas omnes praecellens, ut
excellentior omnibus ab Apostolo dicatur; et si ejus 0401A nomen
quaeritur, ab eo charitas nominatur (I Cor. XII, 31; XIII,
13).5. Haec mihi tota et sola causa scribendi fuit;
quam me personae vestrae integram servare confido, quamque nostros vestrosque
sibi ad invicem melius solito servaturos, vestro maxime studio, non despero. Nam
quantum ad eam charitatem spectat, quam vobis in abdito cordis mei jam ab
antiquo reservo; videtur mihi quod aquae multae, ut scriptum est, non poterunt
eam exstinguere, nec flumina obruere. Hoc in quibusdam casibus mihi saepe
expertus videor, quod aquae multae non poterunt eam exstinguere, nec flumina
obruere (Cantic. VIII, 7). Quando enim exstingui vel obrui poterit
sincerus erga vos et ignitus mei pectoris affectus 0401B quibuslibet sinistri rumoris rivulis, cum nec aquae multae
decimarum potuerint eum exstinguere, nec impetus Lingonensium fluminum
obruere? Nostis quod dico, nec ob aliud dico nisi ut constantis in
amoris proposito erga vos animi mei insignia recolens, stabilem de caetero me
esse posse, prudentia vestra praesumat. Praesumo et ego hoc idem de vobis, nec a
cordis vestri penetralibus me cujuslibet impulsu posse excludi confido. Sed cum
uterque nostrum pastor dicatur, cum ovilia nostra non parva Christi multitudine
sint referta, cum utrique praecipiatur, Diligenter agnosce
vultum pecoris tui (Prov. XXVII, 23): videndum est si pecus
nostrum nobis notum est, si valet, si languet, si debile, 0401C si robustum, si mortuum certe vel vivum. Nam cum dilectus ille
Discipulus dicat, Qui non diligit, manet in morte
(Joan. III, 14), quid ego de languore pecudis meae sollicitor, cum
eam jam mortuam esse cognoscam? Si enim in morte manet qui non diligit, in qua
morte manet qui odit? si in morte manet qui non diligit, in qua morte manet qui
detrahit? Ad quid hoc dico? 6. Cerno aliquos, tam de nostris
ovilibus, quam de vestris, adversum se invicem jurata bella suscepisse: et eos
qui in domo Domini habitare unanimes debuerant, a charitate mutua descivisse.
Video eos de ejusdem domini esse familia, de ejusdem regis esse militia: eodem
nomine christianos, eodem et monachos nuncupari. Intueor non 0401D solum communis fidei vinculo, sed insuper ejusdem monasticae
regulae jugo submissos dominicum agrum multis sed diversis sudoribus excolere:
et cum eos, ut dixi, christianum nomen conjungat, cum monastica professio uniat,
sola eos mentium nescio quae occulta et nefanda varietas separat, et ab illa
sincera cordium unitate, in quam videntur congregati, disgregat. Et, o res plena
lamentis, nec ullis lacrymarum fontibus digne deflenda! superbum archangelum de
coelis projectum rursum coelestia occupasse, et qui in aquilone sedem suam
stabilire non potuit, in meridiana, hoc est in splendidiore coeli parte, eam
firmasse. Vere ita plane, ita se fecisse 0402A gloriatur, quando,
expulso eo qui habitat in coelis, et cujus locus non in mutuo rancore, sed in
fraterna pace factus est, mentibus hominum professione coelestium, exemplo
splendentium, jure tyrannico principatur. Cumque fortem illum, atrium suum
diuturna pace custodientem, fortior superveniens vicerit; cum mundi principem
foras ejecerit; cum solium ejus, qui rex est filiorum superbiae, etiam in laicis
christianis everterit: quibus putas planetibus erit dolendum, si eversum in
aliis nequitiae suae thronum Satan in monachorum cordibus erexerit? Absit, absit
ut ille qui sic a Salvatore enervatus dicitur, ut ipsius etiam ancillis ligetur,
ut ipsi a servis ejus velut avi illudatur, in tantum ipse servis ejus et
ancillis 215 illudat, eisque ut 0402B vilibus
mancipiis dominetur! 7. Sed cur sibi adversantur? cur sibi
detrahunt? cur ab invicem consumuntur? Veniat, rogo, veniat materies litis in
medium: et si quid justae querelae adversum se invicem afferre potuerint, aequis
decernentibus arbitris terminetur. Quid exigis, quaeso, frater a fratre? et ut
in duobus nominatis omnium dissidentium varietas comprehendatur, quid exigis,
inquam, frater Cluniacensis, a fratre Cisterciensi, vel e converso? Si urbes
sunt, si castra, si villae, si fundus, si possessio aliqua terrena vel parva,
vel magna; si denique aurum, si argentum, si quaelibet quantitas vel qualitas
pecuniae; dic age, propone. Adsunt judices, non iniquitatis, 0402C sed aequitatis, omnes hujusmodi lites statim dirimere
praeparati. Facile pax reformabitur, laesa charitas curabitur, postquam pro
talibus vel similibus ortum fuisse tantum cordium discidium cognoscetur. Sed
video utrumque vestrum omnia ista abjecisse, nihil vobis in terris residui
fecisse; pauperem Christum beata paupertate ditatos vos sequi proposuisse. Non
est ergo hic materies quam quaerebam. Sed non desistam, non fatigabor, non
quiescam, donec ad fundum inquisitae veritatis perveniam. 8.
Est fortasse inter vos litis hujus causa, diversa consuetudo, varia monastici
ordinis observatio. Sed si haec, charissimi, tanti mali causa est, valde
irrationabilis, et, quod salva utriusque vestrum 0402D gratia
loquor, valde puerilis et stulta est. An non videtur vobis irrationabilis,
puerilis et stulta, quam omnis ratio destituit, et cui omnis sanum sapiens
contradicit? Nam si varia consuetudo, si multiplex rerum infinitarum varietas,
Christi servos a mutua charitate divellere debet; quid jam pacis, quid
concordiae, quid unitatis, quid tandem de lege Christi non solum monachis, sed
et omnibus Christianis residuum erit, de qua a magno Apostolo dictum est: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem
Christi? (Galat. VI, 2.) Si, inquam, lex Christi, id est
charitas, ab omnibus diversos usus sequentibus relinquenda est; nusquam 0403A plane ultra quaerenda est. Nusquam enim inveniri poterit,
postquam ab omnibus morem diversum sequentibus exclusa fuerit. Nonne,
charissimi, totus orbis terrarum Christi Ecclesiis jam ab antiquo refertus est?
Cumque omnem pene numerum excedat multiplicitas Ecclesiarum sub una fide et
eadem charitate Deo famulantium, tanta pene apud eas invenitur varietas usuum,
quanta infinitas est locorum. Hoc in cantibus, hoc in lectionibus, hoc in
omnibus ecclesiasticis officiis, hoc in vestitu vario; hoc, praeter authentica
quae mutari non possunt jejunia, in jejuniis diversis; hoc in universis
similibus, quae pro temporum, locorum, gentium, regionum varietatibus, a
praelatis Ecclesiarum, quibus, secundum Apostolum, quantum ad talia pertinet,
0403B in suo sensu licet abundare (Rom. XIV, 5),
instituta sunt. Relinquent ergo omnes istae Ecclesiae charitatem, quia
mutaverunt consuetudinem! cessabunt esse Christiani, quia videntur in diversis
usibus varii! peribit ab his omnibus summum pacis bonum, quia unusquisque modo
vario operatur bonum! Non ita sensit vita et verbo doctor Ecclesiae Ambrosius,
qui de jejunio sabbati loquens, quod Romae servari viderat, et Mediolani
episcopus factus servari non invenerat, ait: «Quando Romae sum, jejunium a
Romana Ecclesia servatum custodio: quando Mediolani, morem ejusdem Ecclesiae
sequens non jejuno (AUG. epist. 54)» Hinc et pater Augustinus bonae
matris suae devotionem describens, narrat eam juxta morem quem apud Africanas
Ecclesias 0403C teneri viderat, oblationes suas contra
Ecclesiarum Italiae observantiam Mediolani voluisse offerre, sed ab Ambrosio
prohibitam fuisse (Confessionum lib. VI, cap. 2). 9. Sed quid in istis laboro! Frustra rem patentem multiplicibus
testimoniis vel exemplis cingerem: maxime cum nec apud antiquos ipsius paschalis
temporis dissonantia, nec apud modernos ipsius sacrificii christiani inter
Graecos et Latinos nota varietas, charitatem laedere, vel schisma aliquod
unitatis gignere potuerit. Testes sunt praecedentis rei Patres sancti et eorum,
216 quos Ecclesiae reliquerunt, approbati libri, quod alio
tempore Oriens, alio Occidens, alio in eadem Britanniae insula 0403D Angli, alio Scoti christiani, scilicet antiquiores, Pascha
Domini celebrabant. Testes sumus et nos temporis nostri, qui Romanam Ecclesiam,
et totam latinam Linguam offerre Deo salutare sacrificium azymi panis videmus;
cum graeca Ecclesia et maxima Orientis pars, ac barbarae sed Christianae gentes
sacrificare de fermentato dicantur. Cum hoc ita sit, nec antiqui nec moderni
propter tam celebres et famosas usuum dissonantias a charitate mutua
desciverunt: quia nihil quod fidem vel charitatem laederet, in his omnibus
invenerunt. Ad quid istud! Ut, si propter varios usus vestri, o fratres, animi
variati sunt si propter diversitatem consuetudinum diversificati sunt; si
propter alium et alium morem ab Ecclesiarum institutoribus vobis traditum, a
pacis 0404A vel unitatis charitate languerunt; tantorum Patrum
tam venerandis exemplis in unum redeant, et more sanctorum, qui convaluerunt de
infirmitate, fortes facti sunt in bello, a charitatis super omnem morbum
formidando languore convalescant. 10. Sed dicetis: «Aliter
usuum varietas accipienda est in diversis Ecclesiis, aliter in ejusdem Ordinis
viris. Si Ecclesiarum multarum usus salva fide et charitate variantur, mirum non
est; sed si ejusdem propositi et professionis homines non eumdem institutionum
morem servaverint, mirum est.» Estne, inquam, hoc totum, quod vos charissimi, ab
invicem dividit? est hoc totum, quod charitatem in vobis laedit? est hoc totum,
quod filios pacis inter se pacificos esse non sinit? Si laicus homo cum his 0404B qui oderant pacem pacificus erat (Psal. CXIX, 7),
monachus homo cum monacho homine nefando duello certabit? Filius lucis filios
tenebrarum, ne pacis bonum turbetur, diligit: filius lucis filium lucis, quod ad
propositum, non ad monachum refero, impugnabit? Si haec certe tota est animorum
vestrorum indignatio, si haec tota charitatis laesio, facile curabitur, sed si
abfuerit obstinatio. Attendite ergo ne lucem sensuum vestrorum propriae
sententiae amor obnubilet, quia unitatem assequi non meretur, quisquis non
ipsam, sed quod vult ipse, tuetur. Unde rogo ut, absque studio partium et
propriae sententiae defensandae, utrum haec justa discidii causa sit
discutiatis; et, cum injustam esse cognoveritis, discissos animos uniatis. Nam
ecce sub eadem Regula 0404C uterque vestrum militat, qua speciali
militia salutem aeternam se quisque vestrum posse consequi sperat. Quod si
neuter vestrum spe sua frustratur, nescio quis locus discordiae, quis discidio,
quis oblocutioni superesse jam possit. 11. Dixistis enim mirum
esse si ejusdem propositi et professionis homines non eumdem institutionum
servaverint morem. Ad quod ego: si ejusdem propositi et professionis homines non
eumdem institutionum morem servaverint, et tamen observationibus diversis ad
eamdem salutem et aeternam vitam pervenerint, quid refert! Quid plane refert,
quid obest, si vario tramite ad eamdem regionem, si multiplici via ad eamdem
vitam, si multiplici itinere 0404D ad eamdem, quae sursum est.
Jerusalem pervenitur, quae est mater nostra? Si enim tu, o Cluniacensis,
Cisterciensem, aut tu, Cisterciensis, Cluniacensem in assumpto proposito errare
cognosceres, et juxta Scripturam, per viam quae videtur hominibus recta, ad
interitum tendere praevideres; justa, fateor, tibi esset causa fratrem
corrigendi, revocandi, aut, si audire te nollet, objurgandi et detestandi. Tunc
certe si obloquereris, si contradiceres, si et odires, te juste judicare, te
recte agere confiterer, maxime cum de talibus audiam magnum prophetam Deo
dicentem: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super
inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt
mihi (Psal. CXXXVIII, 21, 22). Gratularer insuper te non 0405A surdum esse auditorem Scripturae dicentis: Discurre, festina, suscita amicum tuum; ne des somnum oculis tuis,
nec dormitent palpebrae tuae (Prov. VI, 3, 4): et illius: Maledictus 217 qui
prohibet gladium suum a sanguine (Jerem. XLVIII, 10). Tunc
justas plane odiorum tibi causas esse faterer, et ad debellandos hostes Dei, et
eos qui secundum Apostolum in hypocrisi faciunt mendacium (I Tim. IV,
2), gressus tuos et ego accinctus zeli gladio comes individuus comitarer.
At nunc cum sub eadem [supple regula] variis sed sacris
institutis utrumque vestrum de terris ad coelos tendere videam, et per diversas
semitas ad idem bravium tendentes sic currere, ut comprehendatis: non superest
tibi, ut mihi videtur, causa aliqua indignandi, non odiendi, non
obloquendi. 0405B 12. Sed exigis adhuc ut quod
dixi probem, et quomodo sub eadem Regula, vel ejusdem Regulae professione, per
diversos tramites tuto monachus incedere possit ostendam. Ad quod mihi
perfacilis patet responsio, et auctoritas juncta rationi non deest: posse et te
Cluniacensem tuo usu, et te Cisterciensem tuo more, et feliciter per viam
mandatorum Dei currere, et felicius ad finem cursui debitum pervenire. Et quia
eam, quae semper in talibus praemittenda est, auctoritatem praemisi;
praemittatur et in hac serie ipsa, nec ratio modico saltem intervallo
disjungatur ab ipsa. 13. Sed quid objicis, frater? «Dico
ejusdem Regulae professos ejusdem Regulae mandata non similiter 0405C observare.» Verum est, inquam, quod dicis, ejusdem Regulae
mandata in quibusdam capitulis ab ejusdem Regulae professis dissimiliter
observari. Sed ne hujusmodi monachos propter ista reos existimes, ne hac de
causa praevaricationis arguere audeas, audi coelestem, imo Regis coelorum
auctoritatem: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum
lucidum erit (Luc. XI, 34). Audi et Apostolum: Omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI,
14). Audi et patrem Augustinum: «Habe charitatem, et fac quidquid vis.»
Audi et ipsum Regulae scriptorem, imo ipsius Regulae dictatorem Spiritum
sanctum: «Sic,» inquit, «abbas omnia temperet atque disponat, ut animae
salventur; et quod faciunt fratres, 0405D absque murmuratione
faciant (Reg. S. Benedicti, cap. 41).» Et quid clarius? quid
apertius? quid lucidius? Nonne ipsa verborum serenitas absque omni prorsus
nubilo sese ostendit, et clarissimam veritatis lucem, remoto omnium nubium
velamine, mortalibus manifestat? Ecce Magister coelestis totum corpus tuum, o
frater, simplicitate oculi, hoc est universa opera tua, puritatis intentione,
lucida esse docet: ecce post ipsum summus Ecclesiae doctor omnia tua in
charitate fieri praecipit: ecce maximus post Apostolos Ecclesiarum instructor,
omnem tibi quae volueris faciendi potestatem, charitate manente, concedit: ecce
ipse, cui inniteris, Benedictus pater, abbatem sic omnia temperare jubet, ut
animae salventur et murmur absit: et saluti sub eadem Regula 0406A diversa sequentium metuis! Nonne cernis tutissimos ab omni
periculo, quorum (et quod majus est) praecepta a qualibet varietatis mobilitate
vel culpa, intentio salvandi animas juxta ipsam Regulam excusat! 14. Sed jam, ut et ipsa ratio auctoritatibus praemissis in omnibus
famulari intelligatur, eique indivisibiliter cohaerere, subjungantur aliqua de
instanti quaestione capitula, in quibus simplici oculo, sincera charitate,
salvandarum animarum intentione, quaedam mutata monstrentur. Nam his
demonstratis, nihil, ut arbitror, quantum ad praesens negotium pertinet, tibi
quaerendum relinquam. Simplici namque oculo tu uteris, qui non ipsi post annum
novitio aditum claustri aperis: 0406B quia, juxta apostolum
(I Joan. IV, 1) et Regulae verba (Reg. S. Benedicti, cap.
58), spiritum noviter venientis, utrum ex Deo sit, per totius anni
spatium perscrutaris. Simplici oculo et tu uteris, qui advenientem infra ejusdem
anni metam suscipis: quia eum per tantum temporis dilatum, ad pristinas faeces,
et ad prioris vitae detestanda mala redire formidas. Simplici oculo tu uteris,
qui duabus tunicis, et duabus cucullis, vel ejusdem generis paucis additis
vestibus contentus es; quia etsi non praeceptum (ibid., cap. 55),
consilium tamen vel existimationem scriptoris Regulae sequi, quam alterius
generis vestes addere vel assumere maluisti. Simplici oculo et tu uteris, qui
usum 218 mediocrium pelliciarum admisisti: quia debilibus,
quia 0406C infirmis, quia delicatis, quia omnibus, quantum ad
frigidiores terrarum partes pertinet, ne murmurarent, ne languerent, ne
rationabili necessitate subtracta et aliqui a proposito recederent, providisti.
Simplici oculo tu uteris, qui nonnisi tertio fugitivos revertentes recipis: quia
et ipsa Regulae verba conservare (ibid. cap. 29), et a frequenti
fuga stultos vel instabiles monachos studes, negato demum reversionis aditu,
deterrere. Simplici oculo et tu uteris, qui plus quam tertio monachum redeuntem
recipis: quia times ne, venia denegata, expositus hostibus pereat, et ovem
vagabundam lupus, qui et clausas rapere ac dispergere solet, interimat. 0406D 15. Simplici oculo tu uteris, qui absque
exceptione aliqua regularia jejunia, tam aestatis, quam hiemis, observas: quia
et prout ea tradita sunt, vis conservare, et prolixioris abstinentiae
cumulatiorem fructum recipere. Sed, quod puro charitatis animo loquor, octo
diebus Natalis Domini, Epiphania, Purificatione, qui vere per omnia dies
dominici sunt, jejunia a quibuslibet observari non satis approbo. Simplici oculo
et tu uteris, qui et hos dies quos praedixi, et omnem authenticam duodecim
lectionum solemnitatem ab hac regularium jejuniorum consuetudine excipis: quia
ipsum Dominum, quia Apostolos, quia quosdam alios sanctorum et sic honorare
conaris, et omnium pene religiosorum sic jejunantium morem imitari proponis.
Simplici 0407A oculo tu uteris, qui opus manuum secundum Regulae
praeceptum observas: quia et Regulae obedire (Reg. S. Benedicti, cap.
48), et otiositatem inimicam animae, secundum ejusdem Regulae dicta,
talibus exercitiis, tam sacris, non solum monachicis sed et apostolicis
institutionibus vis cavere, et, in quantum facultas datur, juxta patres
antiquos, et vitae necessaria providere. Simplici oculo et tu uteris, qui hoc
opus manuum ex parte postposuisti: quia non in silvis nec in desertis, sed in
medio urbium et castrorum constitutus et undique populis circumseptus, nec
toties et toties ire ac redire horum causa operum, per promiscuam utriusque
sexus multitudinem, absque aliquo vel plurimo periculo potes; nec insuper
opportuna loca, ubi talibus exerceri operibus possis, plerumque 0407B possides. Sed ne inimica religiosis otiositas te vacante locum
tibi nocendi inveniat, aut ubi et quando potes manibus operaris, aut ubi non
potes, opus hoc manuum operibus divinis per vices variando compensas: sicque, ne
domum pectoris tui vacantem nequam spiritus sibi vindicet, quibus potes sacris
studiis totum vitae tuae tempus occupas. 16. Simplici oculo tu
uteris, qui in omnibus advenientibus vel discedentibus hospitibus, inclinato
capite, vel prostrato omni corpore in terram, Christum adoras, eisque universis
pedes abluis: quia praecipuum hospitalitatis bonum, secundum Evangelii et
Regulae (ibid., cap. 53) decreta, summo excolere studio, ut decet,
satagis, et tam sanctae 0407C humanitatis exhibitione condignam
mercedem tibi vindicare contendis. Simplici oculo et tu uteris, qui non ante
omnes hospites prosterneris, qui non omnibus pedes abluis: quia impossibile
omnino tibi esset ante tantam hospitum multitudinem assidue advenientem semper
in terram prosterni, omnibus pedes abluere; in tantum ut, si ad ista continue
vacare velles, cunctis aliis Ordinis tui exercitiis omissis, nec istud solum
explere valeres. Et quia quod impossibile tibi esse perspicis, omittis; quod
hospitum susceptioni necessarium est, pro viribus exhibes, eosque quo potes
honore prosequeris: a jam dictis, quae explere non vales, simplicitate oculi
excusaris. Simplici oculo tu uteris, qui mensam abbatis cum hospitibus et
peregrinis semper 0407D esse vis: quia et Regulae obedire
(ibid., cap. 56), et hospitibus tibi humanius deservire videris.
Simplici oculo et tu uteris, qui mensam abbatis non semper cum hospitibus, sed
semper cum fratribus esse decernis: quia multorum abbatum (ut mitius loquar)
profusioni, qui hospitum occasione 219 sibi propitii, suis
impii esse solebant, eum ad mensam communem revocando mederis. 17. Simplici oculo tu uteris, qui velut Esdras legem, qui velut
Machabaei ruinas templi Dei, sic tu monastici Ordinis plurima detrimenta,
multasque in multis multorum monasteriorum morumque ruinas reparare laboras: et,
delicatis magis quam necessariis condescensionibus explosis ad antiqui et 0408A primi fervoris morem, nostrorum temporum teporem revocare
contendis. Simplici oculo et tu uteris, qui ita et Regulae et Ordinis mandata
moderaris, ut, secundum ejusdem Regulae verba (ibid. cap. 64), sit
et quod fortes cupiant, et infirmi non refugiant: ut qui pane non potest, lacte
saltem, ne vitam perdat, alatur: et qui anhelis cursibus propositum bravium
comprehendere non valet, lento saltem pede ad illud pertingere doceatur; quia
non minus patriae inhabitator dicitur, qui ad eam post annum, quam qui post
mensem revertitur. Quod tamen salvo itinerantium diverso labore dico: quia,
juxta apostolicam vocem: Unusquisque propriam mercedem
accipiet secundum suum laborem (I Cor. III, 8). Habes tu hujus
propositi tui Benedictum auctorem, 0408B cujus licet scripta, ubi
charitas jubet, ipso teste minime sequi cogaris, sequi tamen, quia tanto viro
congrua visa sunt, devotione laudabili delectaris. Habes et tu institutionum
tuarum eumdem Benedictum auctorem, qui ad finem charitatis universa scripta sua
redigi praecipit, et animarum saluti quoquo modo, isto vel illo ordine
inservire. Habes et Maurum praecipuum inter ejus discipulos discipulum, qui ab
eo missus ad Gallias, aliqua vel multa de ejus Regula, eo quem supra scripsi
oculo legitur immutasse. Habes et plurimos post ipsum monasteriorum patres, quos
Spiritu Dei pro temporibus, pro locis, pro personis, ad moderanda saepe dictae
Regulae scripta actos esse, et vita praecellens, et innumera tam in vita quam
post mortem 0408C a Deo per ipsos facta miracula, luce clarius
manifestant. 18. Et quid ultra dicam? Simili ratione per
reliqua omnia quae videntur diversa capitula currente, simplicem oculum, quem
alius charitatem, alius salvanda rum animarum intentionem nuncupat, ubique
reperies; et hoc modo nihil diversum, nihil dissonum (quia per charitatem fiunt
omnia unum) in his quae varie servari videntur, invenies. Istis adjicio, quod
tamen omnibus patet, nihil pene talium in Regula praeceptum, sed cum conditionis
additamento, et abbatis temperamento prolatum. Quod etiam si imperative dictum
fuisset, nequaquam simplici oculo, id est charitati evangelicae, praejudicare
potuisset. Talia 0408D enim, ut nosti, de numero praeceptorum
mobilium sunt: et quando charitas imperat, absque aliquo transgressionis timore
movenda sunt. Nec suspecta esse debet hoc respectu Regulam professis Regulae
praevaricatio: quia regula illa illius sancti patris ex illa sublimi et generali
charitatis regula pendet, ex qua et in qua, juxta Veritatis verba, universa lex pendet et Prophetae (Matth. XXII,
40). Quod si universa lex, tunc et illius Regulae lex. Monachus ergo
Regulam patris Benedicti profitens, tunc eam vere servat, quando in servatis vel
mutatis quibuslibet ejus capitulis, charitatis legem ubique conservat. 19. Quid igitur? Si haec certe, o fratres, tota mutui erat causa
discidii, nonne jam vobis prorsus 0409A exclusa videtur? nonne
jam fraterna pace uniri debent corda monachorum, cum varia illa, propter quae
discissa fuerant, simplex fecerit charitas unum? Nonne multa unum facit, quae
sub uno monastici Ordinis, vel unius Regulae proposito diversa, sed bona
sequentes, ad unum summi boni vel sempiternae vitae debitum finem perducit? Fiat
ergo pax, o Jerusalem, in virtute tua, ut sequatur et abundantia in turribus
tuis. Sed ne forte inveniamur de illis esse qui dicunt: Pax,
pax, et non est pax (Jerem. VI, 14); scrutemur si qua adhuc
divortii causa supersit, ne forte, nobis dormientibus ac securis, repentinus de
caverna sua anguis exsiliat, et aliquem ex nostris vel vestris incautius
quiescentem mordeat. 0409B 20. Fortassis enim
vestes istae coloris diversi incentivum 220 discordiae
praestant, et multiformis varietas vestium varietatem quoque parit et mentium.
Nam, ut pene assidue cerno, et omnibus ipsis quoque negligenter intuentibus
advertere perfacile est, niger (ut sic dicam) monachus album fortuitu
occurrentem obliquo sidere respicit: albus nigrum vix media oculi parte et
quando se ingerit, contuetur. Vidi plurimos, non recordor quoties, de nigrorum
numero, occurrentem quempiam album, quasi monstrum ridentes, et velut si
chimaera vel centaurus, vel portentum aliquod peregrinum oculis ingereretur,
voce vel gestu corporis se stupere significantes. Vidi e converso loquaces
prius, et multa passim occurrentia ad 0409C invicem conferentes
albos, nigro quolibet adveniente subito obmutuisse, et velut ab hostibus hostium
secreta rimantibus, silentii sibi remedio praecavisse. Intuitus sum utriusque
generis hominum linguas tacentes; oculos, manus, pedesque loquentes: et quod
voce, ne proderentur, indicare nolebant, gestuum suffragio clarius inclamasse.
Vocem mutam, membra loquacia; et, perverso naturae ordine, lapidibus clamosos
homines, hominibus taciturnos. Recordatus sum saepe, talia videns, illius
Salomonici verbi, quo de simili hominum genere fatetur: Annuit
oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni
tempore jurgia concitat (Prov. VI, 13, 14). Et, o pessimi
angeli et 0409D a Deo projecti pravum et pertinax consilium! qui
nolens se solum aeternae paci periisse, socios sibi suae perditionis undecunque
acquirit: et, ut gloriosiore palma laetetur, cedros vel abietes paradisi Dei,
cujus ipse olim colonus exstitit, violento nequitiae suae impulsu subruere
conatur. Dolet sibi periisse haeresum palmam, qua priscis temporibus Ecclesiam
Dei scindere consueverat: et, videns se fidem nullo jam pacto laedere posse,
Spiritu Dei eadem fide replente orbem terrarum, ad charitatis mutuae laesionem
totum conatum convertit. Nam quia, ut infideles sint, hominibus christianis jam
persuadere non potest; toto conamine, ne se invicem diligant, elaborat. Jam
Arii, jam Sabellii, jam Novati, jam Donati, jam Pelagii, jam antiquioris horum
exsecrandi 0410A Manichaei secta periit; jam innumerabilium
haereticorum nebulae lucem fidei obumbrantes, Dei flante spiritu, evanuerunt, et
meram nobis diem, omni remota caligine, reliquerunt: sed his succedens africus
turbo, omnia subito turbare contendit; et quia fidem praevaluisse cognoscit,
laesione charitatis pristina damna recompensare molitur. 21.
Sed ut, deploratione omissa, ad ea quae coeperam stilum reducam: cur tibi, o
albe monache, nigredo fratris tui, non mentis, sed vestis, exsecranda videtur?
Cur tibi, o niger monache, albedo fratris tui, non mentis, sed vestis, admiranda
creditur? Nonne uterque vestrum de ovibus Pastoris illius est, qui dicit: Oves meae vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas, et
sequuntur me: et ego 0410B vitam aeternam do eis, et non peribunt
in aeternum, neque rapiet eas quisquam de manu mea? (Joan. X, 27,
28.) Et quis unquam pastor, non dicam Deus, sed vel homo, de velleribus
ovium suarum discoloribus disputavit? quis unquam causatus est? quis unquam
magis albas, quam nigras; nigras, quam albas, suas esse oves judicavit? quis
unquam non utrum nigrae vel albae, sed utrum nigrae vel albae de eodem suo grege
essent, attendit? Et, o malitia hominum! et, o innocentia pecudum! o constans in
sua origine creata in brutis animalibus substantia! o perversa in rationali
animante natura! quis unquam albus aries nigrum dedignatus est? quae unquam ovis
nigra albam detestata est? Nonne communiter, nonne pacifice, nonne omnino
tranquille, 0410C sine omni multiplicis coloris quaestione,
absque omni inquietudine, caulas pastorales replent? Et quidem aliquando aries
arietem cornibus impetit, ovis ovem crebris pulsibus tundit: sed hos vel has non
varietas coloris ad pugnam excitat, sed innata cunctis animalibus ac modo
quolibet ira excita provocat. At nunc, ut video, stolidior pecude homo, in
honore positus non intelligit: et, quod magis deflendum 221
est, monachus homo a charitatis unitate vario variatus colore sese disjungit.
Noli, noli, oro te, frater, si ovis Christi esse cupis, vario de vellere
causari: quia nullum de ovili suo Pastor ille projicit, nisi quem non coloris
varietas, sed fidei vel charitatis laesio ab ovium suarum grege secernit. 0410D Non, inquam, secernit quempiam ab ovili suo propter colorem, qui
de tam semotis regionibus, de tam diversis religionibus, in uno christianae
fidei ovili Judaeum congregavit pariter et Gentilem. 22. Hoc
fortassis docuit et patientia illius sancti patriarchae Jacob, qui decies a
Laban immutatam mercedem aequo animo tulit: et nihil differre inter album et
nigrum, vel varium pecus, eodem boni pastoris animo et cura multicolorem gregem
pascendo monstravit (Gen. 30). Et cum dicat Apostolus: In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium,
sed nova creatura (Gal. VI, 15); et alio loco, Ubi non est Gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium,
Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus
(Coloss. III, 0411A 11); quis puerilis animus in
tantum desipere potuit, ut vel variarum vestium colorem, vel diversum
consuetudinum morem, servata nova creatura in Christo aliquid, quantum ad
salutem differre putaret? Quod si quantum ad salutem nil refert, cur varius
vestium color monachos separat? cur schisma generat? cur animos dividit? cur
charitatem laedit? Non est, non est causa aliqua, non ratio ulla, non dico
audiendi, non dico dividendi, sed nec grunniendi in istis. Habes tu idoneum
defensorem albedinis tuae, simplicem, ut supra dixi, oculum conscientiae tuae:
quo, ne longo temporis usu niger inductus, putaret nonnisi sub atro colore suo
monachum esse posse, albam cucullam et tunicam induisti; et quia sub nigrorum
habitu innumerabiles 0411B hujus Ordinis tepefactos a proposito
cernebas, ad majorem et novum monasticae religionis fervorem hoc hactenus
inusitato vestium candore excitare arte laudabili voluisti. Habes et tu non
dissimiliter probabilem auctorem nigredinis tuae, longissimum a patribus
traditum consuetudinis morem: quo tutior tibi videris sequendo vetera, quam
adinveniendo nova. Habes uterque utriusque coloris tui inexpugnabilem
propugnatricem ipsius communis Regulae vocem (Reg. S. Benedicti, cap.
55); quae praecipit ut de vestium colore aut grossitudine non causentur
monachi, sed illius coloris aut qualitatis vestibus utantur, quae in provincia
qua habitant vel facilius inveniri vel levius comparari potuerint. Tutatur ergo
albedinem tuam ratio supradicta, vel fortasse 0411C major, quam
nondum novi, aliqua: tuetur et nigredinem tuam paterna auctoritas, quae omni
rationi aequipollet, et quam inferiorem judicari ab aliquo sanum sapiente non
decet. 23. Et cujus patris exemplum ad hoc asserendum afferre
potero? Et quem majorem magno Martino reperire valebo? Ille, inquam, ille magnus
Martinus monachus et episcopus, nigrarum colorem vestium suis vestibus
dedicavit, de qua re sic in ejus Vita legitur: «Quem cum nigro ac pendulo pallio
circumtectum contigua de latere jumenta vidissent, paululum in partem alteram
pavefacta cesserunt.» Quod vero monachus fuerit, monasterium quod non longe ab
oppido Pictaviensi, monasterium quod Mediolani, monasterium quod sibi Turonis
0411D construxit, testantur. Ecce monachus Martinus, ecce nigris
vestibus contectus Martinus. Sed quid et de his Hieronymus in epistola ad
Nepotianum missa scribit? «Vestes,» ait, «pullas aeque ut candidas devita.»
Monens cum scilicet ut fastum vel jactantiam caveret, non solum in candidis
vestibus, quibus tunc magis saeculares utebantur, sed etiam in pullis, quibus
illius temporis religionis professores uti consueverant. De his admirandus ille
Nolanus episcopus Paulinus, jam dicti Martini, Ambrosii, Augustini, Hieronymi
contemporaneus ac familiaris, multisque saepe ab ipsis, sed et a magno papa
Gregorio laudibus praedicatus, iter cujusdam nobilissimae, sed ad religionis
monasticae propositum 0412A nuper 222
conversae feminae describens, sic in epistola Sulpicio Severo directa loquitur:
«Vidimus gloriam Domini in illo matris et filiorum itinere, uno quidem, sed
longe dispari cultu. Macro illam et viliore asellis burico sedentem, tota hujus
saeculi pompa, qua honorati et opulenti poterant, circumflui senatores
prosequebantur: carrucis nutantibus, phaleratis equis, auratis pilentis, et
carpentis pluribus gemente Appia atque fulgente. Sed splendoribus vanitatis
praelucebat christianae humilitatis gratia. Admirabantur divites pauperiem
sanctam, at illos nostra pauperies ridebat. Vidimus dignam Deo hujus mundi
confusionem, purpuream, sericam, auratamque supellectilem, pannis veteribus et
nigris servientem. Benediximus Dominum, 0412B qui humiles
excelsos facit, esurientes implet bonis, et divites dimittit inanes.» Ecce non
solum viri antiquae religionis, sed etiam mulieres, sanctitatis propositum
assumentes, vestibus nigris usae scribuntur. 24. Nam ut quod
sentio fatear, visum est, ut mihi videtur, magnis patribus illis nigrum hunc, de
quo agitur, colorem magis humilitati, magis poenitentiae, magis luctui
convenire: quibus studiis quia totam monachi vitam maxime invigilare oportet,
decreverunt ut color moribus, vestes virtutibus, qua possent cognatione
jungerentur. Vestes enim candidas magis gloriam quam abjectionem, magis gaudium
quam moerorem antiquitus designasse; magis 0412C etiam Ecclesiae,
ut omnibus notum est, sic interpretantibus, et angelus resurgentis, et angeli
ascendentis Domini praecones indicarunt, ipseque Salvator in illa
transformationis suae gloria vestibus niveis praeclarus apparens, ostendit. Inde
bonus et doctus vir Sidonius Arvernus episcopus, quorumdam vitia mordaci
reprehensione irridens, inter alia quibus in eos invehitur, «Procedunt,» inquit,
«albati ad «exsequias, pullati ad nuptias:» ostendens eos in tantum moribus et
actu confusos, ut apparatum funereum nuptiali, nuptialem funereo, perverso
ordine permutarent. Nam qui morem communem temporis illius servabant, non albati
ad exsequias, pullati ad nuptias; sed albati ad nuptias, pullati ad 0412D exsequias procedebant: ut albati nuptiali gaudio, pullati luctui
funereo concordarent. Vidi nuper ipse in Hispaniis constitutus, et admiratus
sum, antiquum hunc morem ab Hispanis adhuc omnibus observari. Mortua quippe
uxore maritus, mortuo marito conjux, mortuis filiis patres, mortuis patribus
filii, defunctis quibuslibet cognatis cognati, exstinctis quolibet casu amicis
amici, statim arma deponunt, sericas vestes, peregrinarum pellium tegmina
abjiciunt, totumque penitus multicolorem ac pretiosum habitum abdicantes, nigris
tantum vilibusque indumentis se contegunt. Sic crinibus propriis, sic jumentorum
suorum caudis decurtatis, seque et ipsa atro prorsus colore denigrant. Talibus
luctus dolorisve insignibus subtractos charissimos 0413A deflent:
et integri ad minus spatium anni in tali moerore publica lege consummant. 25. Hac tanta auctoritate vel ratione tibi colorique tuo, niger
monache, satisfaciu; nec tamen ideo albi albedinem condemno. Laudaris tu, quia
patrum tuorum sanctum non vis excedere morem: laudatur et ille, quia vestium
insolito candore, sui magis ac magis animi in sancto proposito excitat etiam hoc
modo fervorem. Distinguit se quodammodo tali colore, non a communi (quod nefas
esset) charitate; sed a multorum hujus ordinis nota omnibus tepiditate. Cum sis
igitur sub uno pastore Jesu Christo, cum habites in uno ovili Ecclesiae, cum ex
una vivas aeternorum fide et spe, tam tu albe, quam tu niger monache, quid de
variis velleribus, ut 0413B parum austerius loquar, stultissimae
oves causamini? Quid tam nulla, imo tam stulta de causa, contra vos ad invicem
movemini? cur tam puerili occasione primam illam stolam charitatis scinditis?
cur ipsa habitacula separatis? cur vos ipsos non jam ovino, sed lupino dente
mordetis? cur detrahitis? cur laceratis? Videte, cavete ne hoc nomen
innocentiae, quo oves nuncupanimi, non de 223 illis vos
faciat quas positurus est summus Pastor a dextris, et de quibus ipse ait, Ores meae vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas, et
sequuntur me; et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum
(Joan. X, 27, 28): sed, quod absit! inter illas vos constituat, de
quibus legitur et cantatur, Sicut oves inferno positi sunt;
mors depascet 0413C eos (Psal. XLVIII, 15).
Cernitis adhuc stultam esse causam, de colore disputare? damnabilem, fratrem pro
colore odire? pessimam, fratri pro colore detrahere? Si tota haec mutui causa
erat discidii, si sola tanti materia divortii; si, inquam, schismatis monastici
haec sola et tota erat occasio: nonne hac tam multis rationibus explosa, cordium
vestrorum jam vetus scissura unietur? nonne laesa charitas curabitur? nonne ad
pacis filios evangelica pax revertetur? Satisfacite igitur paci, filii pacis, et
cum ea perpetuum foedus in te: ne forte, si aliter fiat, proferatur quandoque
etiam contra vos dirissima illa prophetae sententia: Non est
pax, dicit Deus meus, impiis (Isai. XLVIII, 22.) Et jam, Deo
gratias, aestimo me quorumdam nostri Ordinis virorum 0413D antiquas odiorum causas et latebras penetrasse, nec jam ad
quaerendum etiam sollicito cogitatui aliquid superesse. Quod si res ita se
habet, neque tu, albe, nigrum, neque tu, niger monache, album, si praescripta
servare volueritis, infestabis: neque adversus fratrem pro diverso consuetudinum
more, vel pro vario tam saepe nominato colore, a statu altissimae charitatis
moveberis. 26. Sed quid dixi? quomodo mente excessi? ubi
intellectus animi? unde acies obscurata videndi? Putabam me omnem scandalorum
materiam invenisse, arbitrabar me omnes odiorum latebras detexisse. Suspicabar,
ut dixi, solam diversitatem consuetudinum, solam varietatem colorum, qualitatem
0414A aut quantitatem vestium, aut escarum, charitatem inter
monachos vulnerasse, et tanti mali istam tantummodo causam existere. Cernebam
festucam in oculo fratris: sed trabem permaximam, et quercum praevalidam in meo
vel ipsius oculo videre non poteram. At nunc clarificato oculo, serenata die, et
sole meridiano jam nil latere permittente, video, video, inquam, quod liceat
mihi dicere pace omnium, unde tamen certus sum, quod licebit mihi omnium pace
bonorum. Nam qui indignabitur, de se, ut ait Hieronymus, dictum fatebitur. Non
refugit manum medentis pars sospes corporis: sed quae se palpantis digitis
tremens subducit, pestem sine dubio intrinsecus latere ostendit. Quid est ergo
quod exciderat? 0414B 27. Dic, dic, inquam, tu,
ut mei propositi prius hominem alloquar, die, o niger monache, da gloriam Deo;
et quod in imis cordis tui contra fratrem adhuc latet, denuda. Quis, inquis,
pati potest novos homines veteribus anteferri; eorum studia nostrorum actibus
praeponi; nostros viliores, illos chariores videri? Quis aequo oculo aspicere
potest mundum ex plurima sui parte a nostro veteri Ordine averti, ad ipsorum
novum propositum converti? relinqui tritas a saeculis vias, concursus fieri ad
ignotas hactenus semitas? Quis patiatur novos veteribus, juniores senioribus,
albos nigris monachis anteferri? Hoc tu, inquam, niger, dicis. Sed tu, albe,
quid proponis? Felices nos, inquis, quos longe probabilior institutio commendat,
quos beatiores 0414C aliis monachis mundus praedicat, quorum
opinio, aliorum existimationem; quorum dies, aliorum lucernam; quorum sol,
aliorum sidus obscurat. Nos religionis perditae restauratores, nos emortui
Ordinis resuscitatores; nos languentium, tepentium, sordentium monachorum
justissimi condemnatores: nos moribus, nos actibus, nos usibus, nos vestibus a
caeteris divisi, et veterum teporem ostentui fecimus, et novum nostrorum
fervorem praecellere approbamus. Ecce, ecce, vera illa occultior, sed longe
aliis charitati infestior causa, quae mentium vestrarum unitatem scindebat, quae
ipsas domos ab invicem secernebat, quae ad verba detractoria vel maledica
linguas vestras persaepe, juxta prophetam, ut gladium 0414D acuebat (Psal. CXXXIX, 4). 224 28. Sed retundatur lethalis gladius gladio verbi divini, et
ne levi inanis gloriae vento tantis sudoribus fruges collectae dispergantur, si
sapientes estis, satagite. Et, o infelix nimiumque deflenda jactura! si
longissimi aevi tui mundissimam continentiam, si invincibilem obedientiam, si
jejunia infracta, si perpetuas vigilias, si tam grave jugum disciplinae, si tot
palmas patientiae; si, ut breviter multa concludam, tantos tamque innumeros, non
jam terrenae, sed coelestis vitae labores, per tanta tempora ad stipendium
aeternitatis, a te per Dei gratiam congregatos unus nequam serpentis sibilus
disperserit, et te solo flatu evacuans, inanem in conspectu summi Judicis draco
veternus effecerit: et 0415A ubi est quod Salvator hoc morbo
adhuc laborantibus discipulis ait, Videbam Satanam quasi
fulgur de coelo cadentem? (Luc. X, 18.) Ubi est quod, facta
huic simili contentione inter eos quis eorum videretur esse major, alibi dicit:
Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut
junior; et qui praecessor est, sicut ministrator? (Luc. XXII,
26.) Ubi latet absconditum ab oculis memoriae, quod excelsus ille et
magnus, cujus, juxta Psalmum, magnitudinis non est finis
(Psal. CXLIV, 3); et qui, juxta Apostolum, est
super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), servis
suis non se praeferens vel confere is, sed submittens, sequitur et dicit: Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat
(Luc. XXII, 27.) Corripitur apostolus, ne se praeferat apostolo: et
0415B non corripietur monachus, ne se praeferat monacho!
Supponitur a Christo magistro minori discipulo major, inferiori superior: et
super Cisterciensem ego Cluniacensis elevari conabor! Submittit se suis
discipulis ipse Christus: et super fratrem, longe forsitan meliorem, tumentem
superbia levabit cervicem christianus, et monachus? Dejicit se majestas, et
jactat se infirmitas? Humiliat se celsitudo, extollitur putredo? Servit Deus, et
imperare nititur limus? Et quomodo cecidisti, frater, de gradu Regulae tuae, quo
te conscendisse gloriabaris, «ut monachus omnibus se inferiorem et viliorem non
solum sua lingua pronuntiet, sed et intimo cordis credat affectu?» (Reg.
S. Benedicti, cap. 7.) Et quid ultra laboro? Non est necesse religiosis,
sapientibus, 0415C litteratis, acrius instare, nec, ut vulgo
dicitur, Minervam docere, vel ligna ad silvam, vel aquam ad flumina sive mare
deferre. Intelligit, agnoscit utriusque vestrum sapientia, sicut sine fide, sic
et sine charitate impossibile Deo placere: nec aliquem, humilitate abjecta,
posse eamdem charitatem nisu quolibet retinere. Unde enim humilitas recedit, ibi
necessario superbia succedit: ubi superbia succedit, ibi statim et invidia
accedit: ubi invidia oritur, confestim charitas moritur. Nam neque eum cui
invidet, invidus potest diligere, nec in non diligente charitas aliquo modo
permanere. 29. Propter ista, unde abest charitas, abest
humilitas: et unde abest humilitas, abest et charitas. Hoc docet clare et
Apostolus, cum dicit: 0415D Charitas non
aemulatur, non agit perperam, non est ambitiosa. Et quia nec etiam
alienarum rerum cupida, subdit: Non quaerit quae sua sunt
(I Cor. XIII, 4, 5). Inflationem ergo omnem, ambitionem omnem,
cupiditatem omnem, avaritiam omnem excludit chartas: imo per charitatem, juxta
sequentia Apostoli, expellitur tota simul iniquitas. Jam si hanc charitatem,
quam legem Christi idem apostolus vocat (Galat. VI, 2), vis, frater
Cluniacensis, frater Cisterciensis, integram conservare; si per ipsam maximos
tibi thesauros in coelo recondere, si reconditos conservare; da totam quam
potueris operam, et causas, non dico eam fugantes, non dico eam perimentes, sed
vel parum eam laedentes, a te abige: si expulsae 0416A redire
voluerint, firmi pectoris redeuntibus ostium claude, et cohabitatricem
sempiternam totis sanctae animae tuae amplexibus retine. Sublevabit te charitas
ipsa firmiter retenta ad regna coelorum, quae nimia ac dulci vi sua inclinavit
usque ad terras Regem coelorum. Fidelis inde testis est Apostolus, dicens quod
propter nimiam charitatem Filium suum miserit Deus in similitudinem carnis
peccati, (Rom. VIII 3). Gaudebis perenniter coram Deo charitate, et
gaudium tuum, sicut ipse promisit, nemo tollet a le (Joan. XVI,
22). 225 quando erit Deus omnia in omnibus, quando
satiaberis a longinqua esurie tua, cum manifesta fuerit gloria ejus; quando, cum
apparuerit, similis ei eris; et, per hanc charitatem ei sempiterne unitus,
videbis eum sicuti est. 0416B 30. Jam tandem ad
vos, mi charissime, cui praesens epistola mittitur, stilus recurrat: ut a quo
sumpsit initium, in ipso suam fortassis importunam prolixitatem finiat. Causa
mihi scribendi, ut superius professus sum, teste conscientia, sola vere charitas
fuit: ut, quantum ad utrumque nostrum attinet, flatu collocutionis eam
recalescere, et in mutui affectus solitas vel majores flammas erumpere cogerem.
Restat ut vos, quem lacteam fortemque columnam, cui innititur monastici Ordinis
aedificium, summa providentia praeparavit, et velut rutilum sidus exemplo
verboque non solum monachis, sed et toti latinae Ecclesiae nostro tempore
insigniter lucem donavit: restat, inquam, ut totam, quam potueritis, huic divino
operi detis operam, 0416C etunius nominis et Ordinis maximas
congregationes nequaquam ultra dissidere patiamini. Studui ego semper ut sanctos
illos congregationis vestrae monachos nostris fratribus commendarem, et ipsos
illis perfectae unione charitatis, si fieri posset, etiam inviscerarem. Hoc
publice, hoc privatim, hoc in magnis nostrorum conventibus facere non neglexi;
et ut rubiginem illam livoris et zeli contrarii, quae interiora viscerum
latenter rodere solet, eraderem, modis quibus potui, laboravi. 31. Instate et vos, pro magna illa gratia a Deo vobis collata, agro
communi: ut sicut nullus post vos nostris diebus plura utilia in illo plantasse
probatur, ita laudabili studio et industria, omne satis utilibus 0416D contrarium avellatur. Expellite sublimi illo et ex Spiritu Dei
flammante eloquio ab eorum cordibus, ut mitius loquar, puerilem illam
aemulationem, a lingua susurrationem: et loco istorum, velint, nolint, fraternam
ingerite dilectionem. Non segreget ultra greges vestros a nostris gregibus usuum
diversitas, colorum varietas: sed a summa unitate derivata, corrupta reparans,
discissa redintegrans, divisa vivificans, universa uniat charitas. Sic plane,
sic decet ut, quibus est unus Dominus, una fides, unum Baptisma, quos continet
una Ecclesia, quos manet una perennis et beata vita; eis quoque, juxta
Scripturam, sit cor unum et anima una (Act. IV, 32). Misi gemmeo
amico salis gemmam, cujus corporalem usum vobis utilem olim audivi, et cujus
specialem 0417A intellectum suprascriptis necessarium esse
putavi. Nam quamlibet multos et pretiosos apparatus virtutum suarum aeterni
Regis mensae si sine fraterni amoris sale intulerint, ut insulsi rejicientur: si
hoc sale eos condierint, epulae jam placentes cum offerentibus admittentur. Nam
qui in lege sua nullum sacrificium sine sale suscipit, nullius munus virtutis
sine tali condimento sibi placere ostendit, etc. EPISTOLA CCXXX. AD TRES EPISCOPOS OSTIENSEM,
TUSCULANUM, PRAENESTINUM. Monet illos officii, ut
a Christi grege in episcopatu Metensi lupos arceant.Ad
hoc vos Deus in sublimitate posuit, ut tanto 0417B majori
Ecclesiae suae utilitati vivatis, quanto in ea eminentiori auctoritate
praeestis. Alioquin deponet ille 226 Paterfamilias potentes
de sede, qui pro accepta potestate inventi fuerint suis utilitatibus defuisse.
Quanta sustineat sponsa Christi damna in episcopatu Metensi, etsi nos amplius horremus, quia viciniores sumus, tamen et vos
arbitror non latere. En quantus lupus illud ovile Christi tum insidiis, tum
manifestis assultibus quotidie molitur irrumpere, et disperdere oves Christi
sanguine congregatas. Idque non ab heri et nudiustertius, sed ex quo adhuc
fuerat lupicellus, non cessat illum dominicum gregem quibus potest viribus
infestare, et vastare rapinis, incendiis, homicidiis. Ego itaque, quod in me
est, demonstro lupum, instigo canes: 0417C jam quid intersit
vestra, vos videritis; meum non est docere doctores. EPISTOLA CCXXXI. AD EOSDEM PRO ABBATE
LATINIACENSI. Innocentiam abbatis
asserit ac tuetur, et capita accusationum in eum producta diluit. Denique zelum
disciplinae religiosae in ipsis requirit.1. Vobis
audeo loqui quidquid in buccam venerit. Nam etsi oportuerit sustineri modicum
quid insipientiae meae, geret mihi procul dubio morem benevolentia vestra, quae
sapientibus et insipientibus debitrix est. Et hoc dico, non quia cogitem 0418A praecipitare verbum quod ad rem non pertinet, aut levitate uti
intendam, aut nugari delectet, praesertim apud vos, qui videmini columnae
Ecclesiae: sed ex abundantia cordis os loquitur, et veritas, dolore urgente
intrinseco, taciturnitatis impatiens, prorumpit in medium. Mei enim, dico vobis,
pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quod exsecranda, ut videtur,
conversione tam frequenter sapientiam vincit malitia. Adduntur ubique cornua
impiis, et exarmatur justitiae zelus: et non est qui facere bonum, non dico
velit, sed possit. Superbi inique agunt usquequaque, et nemo audet mutire
contra. Et utinam vel innocentia tuta esset, et justitia ipsa suimet sufficeret
defensioni. Quid peccavit abbas Latiniacensis?
An quod bonus monachus, 0418B et melior abbas? quod bonae
opinionis, et melioris est vitae? An quia monasterium, cui praeest, et decoravit
religione, et bonis temporalibus ampliavit, et bonorum fratrum numero cumulavit?
En sanguis iste de manu ejus exquiritur. Si crimen est acceptum esse Deo et
hominibus; tollatur, et crucifigatur. Negari enim non potest hoc illum esse,
coelo et terra testibus. Si crimen est esse hospitalem, benignum, sobrium,
castum, humilem; decidat merito ab inimicis suis inanis. Revera namque et in his
excusari non potest, convincentibus se propriae vitae sanctitate, et famae
gloria. 2. At imponitur ei, noluisse suscipere nuntium domini
mei. Prorsus gravis offensa, si ita est. Non negat abbas, hominem qui mittebatur
in Angliam, 0418C cum esset honorifice susceptus hospitio,
quaerere loqui cum eo; sed paranti exire intervenit Humbertus praepositus,
dicens se potius exiturum, et homini vice ipsius satisfacturum. Si quo minus
quod oportuit, actum fuit cum viro; cujus culpa fuerit, vobis relinquimus
judicandum. Accusatur item quod litteras domini Papae praedicto Humberto
violenter abstulerit, et diruperit. Sed exstant litterae integrae et bullatae:
nec vi eas, sicut mentitur, amisit, sed sponte dimisit, consilio 227 utique comitis Theobaldi, et nostro. Dicitur
quoque quod quosdam monachos in captionem posuerit. Atque id quidem 0419A falsum. Sed si quosdam turbatores et conspiratores in diversa
claustra divisit, ne simul positi plus nocerent, quis hoc recte judicantes
reprehendat? Jam de terris et bonis ecclesiae quasi distractis et alienatis, et
datis ab eo cognatis suis, coram venerabilibus episcopis Suessionensi et
Autissiodorensi, comiteque Theobaldo, advocato utique monasterii, satis
responsum est, et adhuc respondetur, sic illum dedisse suis, quomodo alienis, id
est ad eumdem censum vel consuetudinem. 3. Porro autem a
saeculo non est auditum quod monachus rebellis, superbus, ambitiosus,
privilegium propriae libertatis ex apostolica auctoritate meruerit. A tempore
Judae Iscariotis non est inventus similis illi, qui sic insurgeret in magistrum,
et traderet 0419B sanguinem justum. Felix magister, cui cum
Magistro omnium communis prophetica illa vox est: Homo pacis
meae, in quo sperabam, qui edebat panes meos, magnificavit super me
supplamationem (Psal. XL, 10). Et olim quidem eratis, contra
apostolum Petrum, dominantes in clerum (I Petr. V, 3); imo et,
contra coapostolum ejus Paulum, dominabamini fidei totius orbis (II Cor.
I, 23): at nunc novum aliquid addidistis, usurpantes amplius et in ipsam
religionem. Quid restat, nisi ut adjiciatis et ipsis Angelis sanctis dominari?
Nisi quod in hoc posterior Judas priorem vicisse versutia et fraude videtur:
quod cum illius facinus condiscipuli horruerint universi; iste callidior potuit
ad connivendum, imo ad favendum suae malitiae, non quoslibet, 0419C sed ipsos Apostolorum principes circumvenire. Non imputo domino
meo, cui, tanquam homini, subripi
potuit; et hoc oro, ne Deus imputet. Absit autem, ubi veritatem agnoverit, ut
praevaleat tam exsecrabilis maligni hujus sacrilegusque conatus! Et ego de hac
re ad ipsum quoque solito ausu scripsissem, si non sensissem ipsum, quidquid
scribimus, minus solito acceptare. Quaeso,
dolete vos, qui monachi estis, vicem
magistri vestri beati Benedicti: cui jam, ut videtis, prope est ut ubique
contradicatur, et pereat omnis vigor monasticae disciplinae, monachis adversus
abbates suos cornua sumentibus de manu forti. EPISTOLA CCXXXII. AD EOSDEM. Contra abbatem Sancti Theofredi.0419D Si vera sunt quae audistis de abbate Sancti
Theofredi, non potestis ea
dissimulare sine periculo vestro, et propter officium, et propter conscientiam.
Conscientiam dico non tantum vestram, sed etiam aliorum. Sunt autem verisimilia,
credo quod et vera. Verax est enim, qui testimonium perhibet de his, praesentium
lator. Unde hoc quoque sciam quaeritis? Fascem teneo litterarum missarum a viris
0420A sanctis, quos ego novi quia sancti et veridici sunt · et
omnes illae pariter continent tam laudes et praeconia hujus, quam illius
horrendas blasphemias, quem accusat. EPISTOLA CCXXXIII. AD ABBATEM JOANNEM DE BUSAIO,
QUI ABBATIAM SUAM RELIQUERAT, ET ABIERAT IN SOLITUDINEM. Blande eum
revocat a solitudine, ad quam, dimisso monasterii regimine, se
contulerat.Filio charissimo JOANNI, frater BERNARDUS,
in spiritu ambulare, et timorem Domini non derelinquere. 1.
Dicere non possum in quanta amaritudine animae meae et tristitia cordis scribam
ad te, Joannes 228 charissime, pro eo quod me video in tot
0420B scriptitationibus meis proficere nihil, quia non capit in
te sermo meus. Scripsi semel et denuo, nisi fallor: et exigentibus peccatis meis in nullo adhuc respondet mihi
labor meus. Ecce tertio jacto semen, Deum omnipotentem deprecans ut non
revertatur ad me vacuum, sed prosperetur, et faciat ad quod illud mitto,
laetificans nos tandem aliquando de fructu tuae obedientiae et salutis. Si
audieris me, imo si exaudierit me Deus, lucratus sum filium meum: si non,
convertam me denuo ad arma consueta, orationes videlicet et lacrymas, non quidem
contra te, sed pro te. Luxi, et lugebo, et anxia traham suspiria ex imis
visceribus pro meis visceribus. Quis det te mihi fratrem meum sugentem ubera
matris meae? quis revocet te mihi in illam quietem 0420C animi,
concordiam morum, societatem spiritus, serenitatem conscientiae, in qua te
aliquando tenui et possedi? 2. Et ne quod ex me detrimentum in
aliquo patiaris seu impedimentum, illud falsum esse non dubites, quod tibi a
nescio quo vel quibus falsiloquis persuasum audivimus, quia ego videlicet
cogitarem sine ratione et judicio te a regimine fraternarum animarum, quod tibi
credideram, submovere. Non est hoc verum: sed audi potius de hac re paucis quod
verum est. Hoc et si voluissem, non licuisset · et si licuisset (ut de propria
conscientia loquar), ego nullatenus voluissem. Haec veritas. Si ergo hoc totum
fuit quod avertit cor tuum; veritate comperta quid restat, nisi ut resipiscas,
redeas ad te, 0420D redeas ad nos, arguas insuper te ipsum
levitatis et credulitatis incautae? Si enim tantum potuit una maledicta suspicio
ad te alienandum et praecipitandum; quanto magis nunc absoluta certitudo valere
debet ad erigendum et revocandum te! Turpe est tibi falsitate posse seduci, et
veritate reduci non posse. Habeat sane veniam acquievisse ad tempus palliatae
falsitati: at vero deprehensae jam et nudatae acquiescere adhuc, imo etiam non
multum irasci, quantum confusionis habet? Quamobrem 0421A irascere et noli peccare, si vis nos vel Deum potius non irasci.
Nam quod subreptum est tibi, miserationem magis quam indignationem meretur.
Nimirum homo es, navigans, sicut et omne humanum genus, in hoc mari magno et
spatioso manibus, ubi reptilia, quorum non est numerus. Quis se jactet in eo
assiduis non impelli ventis, non jactari fluctibus? Noveris te naufragasse in
eis, periculum in falsis fratribus incidisse. Iterum dico: haec veritas.
Deceptus fuisti, et spiritus mendax in ore pseudoprophetarum supplantavit
te. 3. Sed ecce evanuit falsitas, luce veritatis oborta. Si
adhuc (quod absit!) pergis in tua obstinatione persistere; ego te interim non
judicabo, est qui quaerat et judicet. Ego autem parco tibi, dissimulans 0421B et differens interim in virga venire ad te. Porro in
misericordia et spiritu mansuetudinis allicere te nobis curabo, si potero: nam
id mihi sentio familiarius esse, et tibi persuasibilius fore non dubito. Illum
sane evaginare super te gladium non cunctabor, qui in materno meo pectore jacet
reconditus; continuus utique dolor cordi meo, et creberrimi ad Deum gemitus pro
te, donec venias. Quod si omnes hujus tam pie ferientis cusis, secundum duritiam
tuam et cor impoenitens, frustraveris ictus, nec possit quandoque dicere anima
tua, Quia vulnerata charitate ego sum; tu de te videris: nam non solum jam
veritas, sed et charitas liberabit nos. Sed quid dixi? Quomodo, miser, quomodo
liberabor, effusis visceribus, filio pereunte? Non quiescet affectus, 0421C etsi non sequatur effectus: non sedabitur dolor, non cessabunt
lacrymae. Exhibebo tibi, quamdiu vixero, alterum Samuelem: tu utinam non alterum
Saulem mihi Rogabo te, rogabo pro te, ut venias. Veni, veni, priusquam moriamur:
ut qui dileximus nos in vita, in morte non separemur. 229 EPISTOLA CCXXXIV. AD
HERBERTUM ABBATEM SANCTI STEPHANI DIVIONENSIS. Temerariae
scriptionis culpam Joanni condonari rogat.Si frater
Joannes dixit in nos vel scripsit quod 0422A non decuit, vel
quomodo non decuit, non tam nos laesit, quam se ipsum. Magis namque ita scribendo
suam prodidit levitatem, quam nostrum deprehendit errorem. Quanquam etsi
laesisset in aliquo, nostrum tamen non erat reponere malum. Attendens proinde
non quod ille meretur, sed quod me decet, donari juveni etiam a vobis hanc
culpam rogo et supplico, quae magis gloriolam quam malitiam redolere videtur:
ita tamen, ut manum deinceps inhibeat a scribendis tractandisve quae supra ipsum
esse constiterit. Nam, ut liquido satis apparet, in hoc exiguo quod praesumpsit,
opus erat stilo et animo maturiori. Certum enim sit vobis, hominem, licet in
brevi pagina, aut non scripsisse ut sensit, aut non sensisse ut
debuit. EPISTOLA
CCXXXV. AD DOMINUM PAPAM COELESTINUM,
PRO INTRUSO EBORACENSI Auctoritatem sedis apostolicae adversus
infamem et simoniacum Eboracensis Ecclesiae invasorem implorat.0422B 1. Oportet vos secundum justitiam, quae ex lege
est, suscitare semen fratris vestri defuncti. Quod digne implebitur, si papae
Innocentio, cui in haereditate Domini successistis, et defenditis bene gesta, et
minus adimpleta perficitis. Prae manibus est in quo id liceat experiri. Causam
Eboracensis Ecclesiae per eum fuisse decisam quis nesciat? At quomodo 0422C exsecutioni mandatum sit quod egressum est de labiis tanti viri,
utinam nesciretur. Quis det ut non annuntietur in Geth, neque in compitis
Ascalonis? (II Reg. I, 20.) Sed, ut verbum abbreviatum faciam
auribus occupatis, audiat paucis dominus mens quid dictum fuerit, et quid factum
teneamus. Cum in multis accusaretur is qui sibi vindicare electionem in praefata
Ecclesia impie cupiebat, tandem omnis controversia ad testimonium viri illustris
Willelmi, ipsius Ecclesiae tunc decani, conquiescere jussa est: ut
nisi capitulum intrusionis, quod huic inter caetera impingebatur, ille 0423A propriae manus juramento amoveret, suis omnino conatibus tanta
frustra retur ambitio. Hoc autem non ex judicio, sed ex misericordia: sic enim
rogaverat ipse. Mitissima plane sententia, quippe cum de plurimis et pessimis
pulsaretur, quae nullatenus propulsare valebat. Sed utinam vel ipsa stet. Quid
enim si non sufficit juri, dummodo sufficiat Ecclesiae liberationi? Non causamur
sententiae remissionem quae nil nocuit. Neque enim profuit adversario etsi
largior indulgentia, qui ne ipsum quod ultro spoponderat, implere praevaluit.
Nam de quo praesumere visus est, defecit ei, ne sibi ipsi deficeret pejerans.
Quando enim vir bonus attestaretur homini, quem rumor publicae opinionis et
operis veritas detestatur? Quid ergo? ille non juravit, et iste episcopus
est. 0423B 2. O rem ignorantia omnium dignam, et
perpetuo, 230 si fieri posset, silentio comprimendam! Verum
id sero. Heu! notus est orbi triumphus diaboli. Ubique pertonat plausus
incircumcisorum et planctus bonorum, pro eo quod videatur sapientiam vicisse
malitia. Monstratur digito matris Ecclesiae turpitudo: patris Innocentii verenda
irridentur, denudata a servo nequam, quoniam mortuum putat: sed vivit in vobis.
Si is exitus imminebat, cur e longinquo Romam est pertracta causa spurcissima,
umbra magis et angulo digna? cur tanta mari terraque a multis assumpta
fatigatio? cur a finibus terrae evocati viri religiosi qui eum accusarent, et
pauperum Christi marsupia longi itineris expensis exhausta 0423C sunt? Non poterat episcopari turpis infamisque persona (quod
invitus dolensque loquor), nisi quae in illo horrebat Anglia, Francia
abominabatur, etiam Roma cognosceret? Quam melius in Romana curia causa ejus
minime ventilata fuisset et non tangeret vel sacra limina generalis atque
horribilis fetor! Quam tolerabilius ignorasset apostolica Sedes tam intolerabile
malum, quam tolerat manifestum! Quid istud temeritatis fuit? Publice infamatus,
ante judicem accusatus, nec purgatus, imo et convictus, et sic consecratus est.
Viderit qui huic manum post ista imposuit, an magis exsecratus dicere debuerim. Non enim
negabit sic se ista habere, non negabit sic se ex litteris apostolicis ad se pro
hoc ipso directis eadem comperisse. Dicat forte aliquis, 0423D quia non est datum judicium, non fuisse convictum. Ego dico et
confessum. Nam qui, ut judicium evaderet, ultro elegit ad testimonium Willelmi
decani confugere: illo sibi deficiente, quid nisi judicio suo a causa decidit,
ore proprio condemnatus? 3. Quae cum ita sint, videte, domine
Pater, ne declinet cor vestrum in opus malitiae, quoniam, secundum prophetam,
declinantes in obligationem adducet Dominus cum operantibus
iniquitatem (Psal. CXXIV, 5). Alioquin quod consilium datis
miseris abbatibus illis, quos ad accusandum eum vocatio 0424A apostolica Romam traxit; sed et aliis quam pluribus ex illo
episcopatu viris religiosis? sintne obedituri huic, et sacramenta accepturi ab
homine bis intruso, primo quidem per Regem, deinde per Legatum? Quippe qui illum
in sanctuarium Dei, contra jus et fas, contra mandatum summi Pontificis, in
injuriam summae Sedis et totius Romanae curiae, cum non potuit per ostium, fodit
argenteo, ut aiunt, sarculo, unde impudenter intrusit. Ante, nisi fallor, suis
sedibus exsulabunt, quam dare acquiescant manus idolo huic, nisi vestra violenta
auctoritas obviarit. Caeterum quam sanctiori vestroque apostolatu digniori zelo
gladium Phinees in confusionem duorum tam turpiter fornicantium stringeretis,
quam tot sanctos aut de suis fugere locis permittitis, aut 0424B contra conscientias suas cogitis remanere? EPISTOLA CCXXXVI. AD TOTAM CURIAM ROMANAM. Unde
supra.Dominis et patribus reverendis, episcopis et
cardinalibus curiae, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et
nostras qualescunque orationes. 1. Omnibus scribendum fuit de
eo quod spectat ad omnes. Nec vereor ne forte praesumptionis arguar, quippe qui,
licet omnium minimus, tamen 231 Romanae curiae injuriam a me
non judico alienam. Urimur assidue, dico vobis, urimur graviter nimis, ita ut
nos taedeat etiam vivere. In domo Dei videmus horrenda. Et, quia corrigere nos
non possumus, 0424C saltem suggerimus his ad quos spectat. Si
quidem emendaverint, bene; sin autem, nos animas nostras liberavimus: vos
excusationem non habebitis de peccato. Non ignoratis prolatam esse sententiam a
domino papa bonae memoriae Innocentio, cum vestro et Romanae curiae generali
assensu, irritam esse Willelmi Eboracensis electionem, imo intrusionem, nisi
Willelmus alter, tunc decanus, quod objectum ei fuerat, propriae manus juramento
repelleret. Nec vos latuit quam plena esset sententia, non judicii, sed
misericordiae: nimirum cum hoc Willelmus ipse quaesisset. Sed utinam vel ipsa
stet, et quod adversus eam factum est, stare non possit. Quid enim? Non juravit
ille, et iste in cathedra 0424D pestilentiae sedet. Quis tribuat
ut adversus fornicationem hanc Phinees cum pugione procedat, aut vivat in sede
sua Petrus, qui spiritu labiorum suorum interficiat impios? Multi clamant ad vos
in toto corde suo, ut sacrilegium hoc digna animadversione vindicare studeatis.
Alioquin, dico vobis, scandalum magnum nimis erit in Ecclesia Dei: et timeo ne
Romanae Sedis auctoritas gravem admodum jacturam et detrimentum grande
suscipiat, nisi in eum qui pervertit generalem ejus sententiam vindicta
processerit, et taliter, ut caeteri metum habeant.
0425A 2. Quid enim de eo dicam, quod occultas et vere tenebrosas
litteras habuisse se gloriatur Willelmus ille? utinam a principibus tenebrarum,
non a principibus Apostolorum. Et ecce audierunt filii incircumcisorum:
subsannant Romanam curiam, a qua post datam tam manifestam sententiam, furtim
datas esse aiunt contrarias litteras. Quid dicam vobis? Si non vos urit
scandalum grave, quo scandalizantur non pusilli, sed magni et perfecti viri; si
non compatimini pauperibus abbatibus, quos a finibus terrae vocatio apostolica
Romam traxit; si non miseremini magnis et religiosis monasteriis, quibus omnino
sub incubatore illo destructio imminet; si (quod primum dicere debui) zelus
domus Dei non comedit vos: numquid usque adeo inimici hominis 0425B versutia praevalebit, ut proprium quoque contemptum, et infamiam
hanc pessimam Ecclesiae principes aequanimiter ferant? Quid enim si sacrilegam
homo ille consecrationem recepit? Profecto longo gloriosius erit jam elevatum
dejicere Simonem, quam prohibere conantem. Alioquin quid facietis religiosis
viris, qui omnino non inveniunt, salva conscientia, vel ipsa communia Sacramenta
de leprosa manu suscipere! Ante, ni fallor, eligent fugere, quam dare manus
morti; et exsulare prius, quam vesci idolothytis. Quod si contra conscientias
suas coegerit eos Romana curia curvare genua ante Baal, videat Deus et judicet:
videat curia illa coelestis, in qua nulla poterit ambitione subverti judicium.
In fine omnium obsecrat vos puer vester per viscera 0425C misericordiae Dei nostri, si quis in vobis est zelus Dei,
miseremini Ecclesiae sanctae, saltem vos amici ejus; et quantum potestis, date
operam, ne tam detestabili facto detur assensus. 232 EPISTOLA CCXXXVII. AD TOTAM
CURIAM ROMANAM, QUANDO ELEGERUNT ABBATEM SANCTI-ANASTASII IN PAPAM EUGENIUM
. Miratur Bernardum abbatem S.
Anastasii, abstractum ab otio et solitudine, ad totius Ecclesiae curam rapi:
timetque hominem, quieti assuetum, et rebus gerendis minus exercitatum, tanto
oneri haud parem fore: unde fideli cardinalium ope eum sublevari
rogat.0426A Dominis et patribus
reverendis, cardinalibus, et episcopis omnibus qui sunt de curia, puer
Sanctitatis eorum. 1. Parcat vobis Deus; quid fecistis?
Sepultum hominem revocastis ad homines; fugitantem curas et turbas curis denuo
implicuistis, et immiscuistis turbis. Fecistis novissimum primum, et ecce
novissima illius periculosiora prioribus. Crucifixus mundo per vos revixit
mundo: et qui elegerat abjectus esse in domo Dei sui, ipsum vos in dominum
omnium elegistis. Cur consilium inopis confudistis? cur pauperis hominis, et
mendici, et compuncti 0426B corde judicium perturbastis? Currebat
bene: quid vobis visum est saepire vias ejus, avertere semitas, gressus
involvere? Quasi descenderet de Jerusalem, et non magis ascenderet de Jericho,
sic incidit in latrones: et qui se tanquam violentis quibusdam diaboli manibus,
carnis illecebris, et gloria saeculi potenter excusserat, non tamen valuit
effugere manus vestras. Num idcirco Pisam deseruit, ut reciperet Romam? Num qui in una
Ecclesia non sustinuit vicedominatum, dominatum in omni Ecclesia
requirebat? 2. Quid igitur rationis seu consilii habuit,
defuncto summo Pontifice repente irruere in hominem rusticanum, latenti injicere
manus, et excussa e manibus securi et ascia vel ligone, in palatium trahere,
0426C levare in cathedram, induere purpura et bysso, accingere gladio ad faciendam vindictam
in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in
compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis? Sic non erat inter vos sapiens
et exercitatus, cui potius ista convenirent? Ridiculum profecto videtur,
pannosum homuncionem assumi ad praesidendum principibus, ad imperandum
episcopis, ad regna et imperia disponenda. Ridiculum, an miraculum? Plane unum
horum. Non nego, non diffido 0427A posse fuisse hoc etiam opus
Dei, qui facit mirabilia magna solus: praesertim cum audiam usquequaque ex ore
multorum, quoniam a Domino factum est istud. Sed nec ego oblitus sum judiciorum
Dei antiquorum, et Scripturae plurimos recensentis ex privata seu etiam
rusticana vita olim assumptos in voluntate Domini ad regendum populum ejus.
Denique nonne (ut unum e pluribus memorem) tali quodam modo elegit David servum
suum, et suscepit eum de gregibus ovium, de post fetantes accepit eum
(Psal. LXXVII, 70, 71)? Ita, inquam, ita et de nostro Eugenio in
beneplacito Domini potuit contigisse. 3. Non sum securus tamen,
quoniam filius delicatus est, et tenera verecundia ejus, assueta potius 0427B otio et quieti, quam tractandis quae foris sunt: timendumque ne
non ea auctoritate, qua oportuerit, sui apostolatus officia exsequatur. Quid
putatis gerere animi nunc hominem illum, qui de secreto internae contemplationis
et amica solitudine cordis, tanquam infans e gremio et sinu matris subito
perturbatus, tractum se ad medium videt, et quasi ovem ad victimam ductum ad tam
insueta et insuavia? Nisi Dominus supponat manum suam, heu! necesse est obruatur
et opprimatur onere insueto et nimio, quod et gigantinis, ut aiunt, vel ipsis
quoque angelicis humeris formidabile 233 videatur. Verumtamen
quia sic factum est, et, sicut multi dicunt, a Domino factum est, vestra
interest, charissimi, vestris ferventibus studiis fidelibusque 0427C obsequiis sollicite confoveri, quod vestris manibus constat
elaboratum. Si qua ergo consolatio in vobis, si qua virtus charitatis in Domino,
si qua miseratio pietatis, si qua compassionis viscera, assistite et collaborate
illi in opere ad quod assumptus est per vos a Domino. Quaecunque sunt vera,
quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque sancta, quaecunque amabilia,
quaecunque bonae famae, haec ei suggerite, haec suadete, haec agite; et Deus
pacis erit vobiscum. EPISTOLA CCXXXVIII. AD DOMINUM
PAPAM EUGENIUM PRIMA Bernardus Eugenio, recens in Pontificem
assumpto, gratulatur ac condolet: ipsum ad munus apostolicum fortiter obeundum
animat, ut conceptae de se multorum exspectationi respondeat.0427D Amantissimo Patri et domino, Dei gratia summo
Pontifici EUGENIO, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, modicum id quod
est. 1. Auditum est in terra nostra, et celebri sermone
vulgatum verbum hoc, quod factum est de vobis a Domino. Presseram stilum
hactenus, rem tacitus considerabam. Exspectabam enim litteras vestras, et
praeveniri a vobis in benedictionibus dulcedinis. Exspectabam virum fidelem, qui
veniret a latere tuo, qui diceret cuncta per ordinem: quid, quomodo, 0428A vel qualiter actum esset. Exspectabam si quis forte de filiis
meis reverteretur, qui leniret dolorem patris, qui diceret: Joseph filius tuus vivit; et ipse dominatur in tota terra
Aegypti (Gen. XLV, 26). Hinc est quod litterae istae non sunt
voluntatis, sed necessitatis, et amicorum extortae precibus, quibus negare non
possum modicum illud quidquid residuum est vitae meae. Jam enim de reliquo
breves erunt dies mei, et solum mihi superest sepulcrum. Quia tamen semel
coepi, loquar ad dominum meum. Jam enim filium dicere non audeo, quia filius in
patrem, pater mutatus est in filium. Qui post me venit, ante me factus est: sed non
invideo, quia quod mihi deerat, in eo me habere confido, qui non solum post me,
sed etiam per me venit. Nam si 0428B dignaris, quodammodo per
Evangelium ego te genui. Quae est ergo spes nostra, et gaudium nostrum et corona
gloriae? Nonne vos ante Deum? Denique filius sapiens gloria est patris
(Prov. X. 1). Amodo tamen non vocaberis filius, sed vocabitur tibi
nomen novum, quod os Domini nominavit (Isa. LXII, 2). Haec est
mutatio dexterae Excelsi, et multi in mutatione ista gaudebunt. Nam quemadmodum
olim Abram in Abraham (Gen. XVII, 5). Jacob in Israel (Gen.
XXXII, 28); et, ut de tuis magis praedecessoribus tibi proponam, sicut
Simon in Cepham (Joan. I, 42), Saulus in Paulum (Act. XIII,
9): sic filius meus Bernardus in patrem meum Eugenium, laeta prorsus et
utili, ut speramus, translatione promotus est. 0428C Digitus Dei
est iste, suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem, ut
sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. 2. Superest
ut, facta hac mutatione tui, ipsa quoque quae tibi commissa est, Domini tui
sponsa mutetur in melius, et jam nequaquam Sarai, sed Sarra de caetero nominetur
(Gen. XVII, 15). Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus
intellectum. Si amicus sponsi es, ne dixeris dilectam ejus. Principem meam; sed,
Principem: nil tuum in ea vindicans, nisi quod pro ea, si oportuerit, etiam 234 animam dare debes. Si Christus te misit, aestimabis te non
ministrari, sed ministrare venisse: et ministrare non solum substantiam, sed
ipsam quoque animam, sicut praefatus sum. Verus successor Pauli 0428D dicet cum Paulo: Non quia dominamur fidei
vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23).
Petri haeres audiet Petrum dicentem: Neque ut dominantes in
clerum, sed forma facti gregis (I Petr. V, 3). Sic enim jam
non ancilla, sed libera etiam et formosa speciosissimi sponsi per te in
desideratos adsciscetur amplexus. Alioquin per quem alium haec tam debita
libertas sperabitur, si et tu (quod absit) in Christi haereditate quaeras quae
tua sunt, qui jam et ante didiceras, non dico tua non retinere, sed nec tuus
esse? 0429A 3. Ergo fiduciam talem habens in te,
qualem in nullo praedecessorum tuorum a multis retro temporibus visa est
habuisse, exsultat merito ubique et gloriatur in Domino omnis Ecclesia
sanctorum: sed specialiter illa, cujus uterus te portavit, et cujus ubera tu
suxisti. Quid ergo? Nonne et
mihi licet gaudere cum gaudentibus? nunquid non ero unus de numero laetantium?
Exsultavi, fateor, sed cum tremore: exsultavi, sed in ipso exsultationis meae
articulo timor et tremor venerunt super me. Ego enim etsi nomen patris deposui,
sed non timorem, sed non anxietatem, postremo nec affectum, nec viscera patris.
Considero gradum, et casum vereor: considero fastigium dignitatis, et intueor
faciem abyssi jacentis deorsum. Attendo 0429B celsitudinem
honoris, et e vicino periculum reformido, pro eo quod scriptum est: Homo cum in honore esset, non intellexit (Psal. XLVIII,
13, 21) Quod quidem ad causam magis, quam ad tempus arbitror esse
referendum: ut sic intelligatur dictum, cum in honore esset,
non intellexit, ac si diceretur, Honor absorbuit intellectum. 4. Et quidem elegeras abjectus esse in domo Dei tui, et recumbere in
novissimo loco in convivio ejus; sed placuit dicere ei qui te invitavit: Amice, ascende superius (Luc. XIV, 10). Itaque
ascendisti in altum; noli altum sapere, sed time, ne forte contingat sero
miserabilem illam emittere vocem: A facie irae et
indignationis tuae, elevans allisisti me 0429C (Psal.
CI, 11). Altiorem quippe locum sortitus es, sed non tutiorem;
sublimiorem, non securiorem. Terribilis prorsus, terribilis est locus iste.
Locus, inquam, in quo stas, terra sancta est; locus Petri est, locus Principis
Apostolorum, ubi steterunt pedes ejus. Locus illius est, quem constituit Dominus
dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Si forte declinaveris
a via Domini, sepultus est in eodem loco, ut sit tibi contra te in testimonium.
Merito tali pastori, tali nutritio commissa est Ecclesia, cum adhuc tenera, cum
adhuc in cunabulis esset; cujus edocta magisterio et exemplo educata, omnia
terrena calcaret: utpote qui excusserat manus suas ab omni munere, qui dicebat
de corde suo et conscientia bona: Argentum 0429D et aurum non est mihi (Act. III, 6). Haec
hactenus. 5. Caeterum causa, quare ante tempus scripserim
vobis, haec est. Wintoniensis episcopus et Eboracensis archiepiscopus non
gradiuntur uno spiritu cum Cantuariensi archiepiscopo: sed incedunt sibi ex
adverso, et haec vetus est de legatione querela. 0430A Verumtamen
quis est ille, et qui sunt illi? Nonne Eboracensis ipse est, cui te praesente, cum adhuc esses quasi unus ex
nobis, fratres tui restiterunt in faciem, eo quod reprehensibilis erat? Sed
speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Certum
est tamen quod non intravit per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde. Si
pastor fuisset, diligendus erat; si mercenarius, tolerandus: nunc autem cavendus
et repellendus, utpote fur et 235 latro. Quid dicam de domino
Wintoniensi? Opera quae ipse facit, testimonium perhibent de eo. Porro
archiepiscopus Cantuariensis, cui adversantur, vir religiosus est, et
suaveolentis opinionis. Pro ipso petimus, ut respondeat ei justitia sua. Verum
illorum iniquitas super 0430B eos, ut sit sicut scriptum est: Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super
eum (Ezech. XVIII, 20). Cum acceperis tempus, secundum opera
manuum illorum retribues illis, ut sciant prophetam esse in Israel. 6. Quis mihi det, antequam moriar, videre Ecclesiam Dei, sicut in
diebus antiquis; quando apostoli laxabant retia in capturam, non in capturam
argenti vel auri, sed in capturam animarum? Quam cupio illius te haereditare
vocem, cujus adeptus es sedem! Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). O
vox tonitrui! o vox magnificentiae et virtutis! ad cujus terrorem confundantur
et convertantur retrorsum omnes qui 0430C oderunt Sion! Hoc
vehementer exspectat et omnino expetit a te mater tua; hoc filii matris tuae,
pusilli cum majoribus desiderant, hoc suspirant: ut omnis plantatio, quam non
plantavit Pater coelestis, tuis manibus eradicetur. Ad hoc enim constitutus es
super gentes et regna, ut evellas, et destruas; et aedifices, et plantes. Multi
audito hoc verbo dixerunt apud se: Jam securis ad radicem arborum posita est.
Multi dicunt in corde suo: Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis
advenit, in quo sarmenta sterilia recidentur, ut ea quae praevalent, uberius
fructum afferant. 7. Confortare igitur, et esto robustus: manus
tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Vindica tibi animi constantia et vigore
spiritus partem, quam 0430D dedit extra fratres tuos tibi
omnipotens Pater, quam et tulit de manu Amorrhaei in gladio et arcu suo. In
omnibus tamen operibus tuis memento te esse hominem, et timor ejus qui aufert
spiritum principum, semper sit ante oculos tuos. Quantorum in brevi Romanorum
Pontificum mortes tuis oculis 0431A aspexisti! Ipsi te
praedecessores tui tuae certissimae et citissimae decessionis admoneant; et
modicum tempus dominationis eorum paucitatem dierum tuorum nuntiet tibi. Jugi
proinde meditatione inter hujus transeuntis gloriae blandimenta, memorare
novissima tua: quia quibus successisti in sedem, ipsos sine dubio sequeris ad
mortem. EPISTOLA
CCXXXIX. AD EUMDEM. Depositionem Guillelmi Eboracensis urget apud Pontificem, cui soli
ea potestas competat.Importunus sum, sed habeo
excusationem: Eugenii apostolatus excusat me. Aiunt non vos esse Papam, sed me:
et undique ad me confluunt, qui habent 0431B
negotia. Nec desunt in tanta multitudine amicorum, quibus officium negare non
possum, non solum absque scandalo, sed etiam absque peccato. Et nunc est etiam
alia excusatio non minus idonea, quia causa [al. cura] honestissima est.
Contra idolum illud Eboracense iterato stilus dirigitur: ea scilicet
necessitate, quod saepenumero hoc telo impetitum a nobis, necdum confossum est.
Cur hoc? Quia nil forte a nobis tale directum est, qualis fuit gladius Jonathae,
qui nunquam rediit retrorsum. Nec sane fuit culpa jaculi, sed dirigentis
jaculum. Patet enim quod non in ea, qua oportuit, fortitudine missum est. Nec
mirum. Quis enim in manu forti sagittas mittere potest, nisi filius excussorum?
Qui locum 0431C Petri tenet, potest uno ictu extinguere Ananiam,
uno Simonem Magum: et, ut planius quod loquimur fiat, peremptoriam dare
sententiam ad depositionem episcoporum, solius Romani Pontificis noscitur 236 esse: pro eo nimirum, quod etsi alii multi vocati sunt in
partem sollicitudinis, solus ipse plenitudinem habeat potestatis. Solus proinde
si dicere audeam, in culpa est, si culpa non feritur, quae ferienda est: et eo
impetu, quo fuerit ferienda. Quo autem impetu, non dico ferienda, sed fulminanda
0432A fuerit praedicti Eboracensis culpa, vestrae conscientiae
derelinquo. Caeterum quod factum non est, vobis credimus reservatum, ut in eo
experiatur Ecclesia Dei, cui ipso auctore praeestis, fervorem zeli vestri,
potentiam brachii vestri et animi sapientiam: et timeat omnis populus sacerdotem
Domini, audiens sapientiam Dei esse in illo ad faciendum
judicium. EPISTOLA
CCXL. AD EUMDEM, DE EBORACENSI
INTRUSO. Laudat zelum Eugenii. Porro eum nunc ostendi vult in
deponendo Eboracensi, illam sedem fraudulenter occupante.1. Quam cupio semper illa de vobis audire, in 0432B quibus glorificetur Deus, honoretur ministerium vestrum, et
anima mea laetificetur! Inde est quod audita responsione vestra de quibusdam,
qui ad officium legationis nimium videbantur et ambitiose aspirare, et
impudenter sperare, supra quam dicere possumus, facti sumus laetantes. Non autem
nos tantum, sed et omnes qui diligunt nomen vestrum, gavisi sunt gaudio magno.
Porro visis litteris vestris, quas pro causa Rutinensis ecclesiae
destinastis, tunc prorsus, tunc repletum
est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Haec atque hujusmodi digna
sunt vestro apostolatu, summam Sedem nobilitant, decent plane orbis Episcopum.
Unde et flecto genua mea ad ipsum unici hujus vestri primatus auctorem, ut det
vobis sic sapere, 0432C et sic agere semper in evellendo, et
plantando; in destruendo, et aedificando: siquidem in ruinam et resurrectionem
multorum ascendistis hanc cathedram. Ruant, ruant qui noxie stant; erigantur
digni. Ponatur securis ad radicem sterilium plantationum, purgentur fructiferae,
ut fructum plus afferant. Praesidente, inquam, humili Eugenio, deponantur
superbi de sede, et exaltentur humiles: esurientes impleantur bonis, et divites
dimittantur inanes. 0433A Nuper nempe exsultatione universae
terrae ita factum est in causa cujusdam pauperis episcopi. 2. Age ergo, transeat jam sanctus hic pietatis zelus et ad miseram
illam Ecclesiam transmarinam, quia tempus miserendi ejus. Vinea Domini Sabaoth
est, vinea electa, vinea speciosissima: sed, heu! in desertum pene redacta, quia
singularis ferus depascitur eam. Cur dicunt inter gentes, Ubi est Deus ejus? ubi
quem posuerunt custodem in vineis? ubi manus putans? ubi sarculus excolentis?
Quousque sarmento inutili occupatur tellus, suffocatur fructus? Et certe tempus
putationis advenit. Siquidem homo pacis ejus, in quo speravit, quod se purgare deberet, non
purgatione, sed amputatione opus esse testatur. Exstant denique litterae ipsius
de eo ad 0433B apostolicae Sedis legatum, in quibus manifeste
manifestam asserit intrusionem, electionem negat. Ita ergo quem sibi paraverat
defensorem, accusatorem sustinet. Ad haec quae ubique de eo publica fama
concelebrat, etiam virum militarem possent omni jure spoliare cingulo
militari. 3. Quomodo jam poterit stare, ubi multiplex vobis
subest ratio dejiciendi? et voluntas non deest? Legi siquidem zelum vestrum pro
Ecclesia illa in litteris vestris, et jam exigo de manibus vestris. Quanam via
procedendum sit ad ejus dejectionem (neque enim una 237 mihi
esse videtur) non est meum dictare sapienti. Nec multum nostra interest, qua
parte arbor infructuosa cadat, dummodo cadat. Dico tamen, 0433C qui sibi possessionem vindicat furtivarum commercio litterarum,
nonne fur est et latro? Denique ubi asserit habuisse se clandestinas litteras
exsecrationis suae, aut verum est, aut falsum quod loquitur. Si verum, reus est
furti, et summi Pontificis criminator: si falsum, debet audire: Occidisti, et
possedisti. Os enim quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Sed
absit ut tanta de tali viro credatur duplicitas, quanta ab isto ei imponitur.
Nempe Innocentius hic erat: cui si pro se respondere liceret, procul dubio
diceret huic, quia Ego palam in te dedi sententiam, et in occulto locutus sum
nihil. EPISTOLA
CCXLI. AD HILDEFONSUM COMITEM SANCTI
AEGIDII, DE HENRICO HAERETICO. Henricum, Petri Brusii haeretici successorem, ejusque impia
dogmata, et impura facinora describit, pungens Comitem, quod talem in sua
ditione sineret impune grassari.0434A 1. Quanta audivimus et cognovimus mala, quae in Ecclesiis Dei fecit
et facit quotidie Henricus haereticus? Versatur in terra vestra sub
vestimentis ovium lupus rapax: sed ad Domini designationem, a fructibus ejus
cognoscimus illum (Matth. VII, 15, 16). Basilicae sine plebibus,
plebes sine sacerdotibus, sacerdotes sine debita reverentia sunt, et sine
Christo denique Christiani. Ecclesiae synagogae 0434B
reputantur; sanctuarium Dei sanctum esse negatur: Sacramenta non sacra
censentur: dies festivis frustrantur solemniis. Moriuntur homines in peccatis
suis: rapiuntur animae passim ad tribunal terrificum, heu! nec poenitentia
reconciliati, nec sancta [al. sacra] communione muniti. Parvulis
Christianorum Christi intercluditur vita, dum Baptismi negatur gratia: nec
saluti propinquare sinuntur, Salvatore licet pie clamante pro eis: Sinite, inquit, parvulos venire ad me
(Matth. XIX, 14). Ergone qui homines et jumenta salvavit,
quemadmodum multiplicavit misericordiam suam Deus, ad solos tamen innocentes non
patitur eamdem tam multam misericordiam pervenire? Quid, quaeso, quid invidet
parvulis Salvatorem parvulum, qui natus est eis! 0434C Invidia
haec diabolica est: invidia hac mors intravit in orbem terrarum. An putat
parvulos Salvatore non egere, quia parvuli sunt? Si ita est, ergo gratis magnus
Dominus factus est parvus: ut omittam, quod flagellatus est, quod sputis
illitus, quod cruci affixus, quod denique mortuus est. 2. Non
est hic homo a Deo, qui sic contrario Deo et facit, et loquitur. Proh dolor!
auditur tamen a pluribus; et populum qui sibi credat, habet. O infelicissimum
populum! Ad vocem unius haeretici siluerunt in eo omnes propheticae et
apostolicae voces, quae de convocanda in una Christi fide e cunctis nationibus
Ecclesia, uno veritatis spiritu cecinerunt. Ergo fefellerunt divina oracula,
falluntur 0435A omnium oculi et animi; qui quod legunt
praedictum, intuentur impletum. Quam certe manifestam omnibus veritatem solus
iste stupenda, et prorsus Judaica caecitate, aut non videns, aut invidens
adimpletam, simul nescio qua arte diabolica persuasit populo stulto et
insipienti, de re manifesta nec suis credere oculis: fefellisse priores, errare
posteros: totum mundum etiam post effusum Christi sanguinem perditum iri: et ad
solos, quos decipit, totas miserationum Dei divitias, et universitatis gratiam
pervenisse. Et nunc hujus rei gratia, licet in multa corporis infirmitate, iter
arripui ad has partes, quas
potissimum singularis ferus 238 depascitur, dum non est qui
resistat, neque qui salvum faciat. Quippe de tota Francia pro simili 0435B effugatus malitia, has solas sibi invenit expositas; in quibus
fiducialiter sub tuo dominatu in gregem Christi toto furore bacchatur, quod
tuone honori congruat, princeps illustris, ipse judicato. Nec mirum tamen, si
serpens ille callidus decepit te, quippe speciem pietatis habens, cujus virtutem
penitus abnegavit. 3. Sed nunc audi quis ille sit. Homo
apostata est: qui relicto religionis habitu (nam monachus exstitit ), ad spurcitias
carnis et saeculi, tanquam canis ad suum vomitum, est reversus. Prae confusione
autem habitare inter cognatos et notos non sustinens, vel potius non permissus
ob magnitudinem criminis, succinxit lumbos suos, et iter qua nesciebat,
arribuit, factus gyrovagus et profugus super 0435C terram. Cumque
mendicare coepisset, posuit in sumptu Evangelium (nam litteratus erat), et
venale distrahens verbum Dei, evangelizabat ut manducaret. Si quid supra victum
elicere poterat a simplicioribus populi, vel ab aliqua matronarum, id ludendo
aleis, aut certe in usus turpiores turpiter effundebat. Frequenter siquidem post
diurnum populi plausum, nocte insecuta cum meretricibus inventus est praedicator
insignis, et interdum etiam cum conjugatis. Inquire, si placet, vir nobilis,
quomodo de Lausana civitate exierit; quomodo de Cenomannis; quomodo de Pictavi;
quomodo de Burdegali: nec patet ei uspiam reversionis aditus, utpote qui foeda
post se ubique reliquerit vestigia. Tu de tali arbore 0435D tandem bonos sperabas fructus? Terrae profecto in qua est, fecit
fetere odorem in universa terra: quia non potest, juxta
sermonem Domini, arbor mala fructus bonos facere
(Matth. VII, 18). 4. Haec ergo, ut dixi, causa
adventus mei. Nec a me ipso nunc venio, sed vocatione pariter et miseratione
0436A Ecclesiae trahor: si forte spina illa, et prava ipsius, dum
adhuc parva sunt germina, de agro dominico exstirpari queant, non mea, qui
nullus sum, sed sanctorum, cum quibus sum, episcoporum manu, tua quoque potenti
dextera cooperante. In quibus praecipuus est venerabilis Ostiensis
episcopus, ab apostolica Sede ad hoc ipsum directus; homo qui
magna fecit in Israel, et victoriam dedit Ecclesiae suae in multis per illum
Dominus omnipotens. Tua interest, vir inclyte, honorifice suscipere illum, et
eos qui cum ipso sunt; ac ne tantus labor tantorum virorum, pro tua potissimum
tuorumque salute susceptus, inefficax sit, secundum potestatem desuper datam
tibi operam dare. EPISTOLA CCXLII. AD TOLOSANOS,
POST REDITUM SUUM. Sollicite fugiendos, imo et fugandos
haereticos. Exercendam hospitalitatem. Nec quosvis praedicatores
admittendos0436B 1. In adventu
charissimi fratris et coabbatis nostri Bernardi de Grandi-Silva, exsultavimus,
et delectati sumus in his quae dicta sunt nobis ab illo de constantia et
sinceritate fidei vestrae in Deum, de perseverantia dilectionis et devotionis in
nos, de zelo et odio adversus haereticos, ita ut quisque vestrum merito dicere
possit: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super
inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt
mihi (Psal. CXXXVIII, 21, 22). Gratias agimus Deo, quia non
fuit otiosus adventus noster ad vos. Et mora quidem 0436C brevis
apud vos, sed non infructuosa. Veritate nimirum per nos manifestata, manifestata
autem non solum in sermone, sed etiam 239 in virtute, deprehensi sunt lupi,
qui venientes ad vos in vestimentis ovium, devorabant plebem vestram sicut escam
panis, sicut oves occisionis: deprehensae vulpes, quae demoliebantur
pretiosissimam vineam Domini, civitatem vestram; deprehensae, sed non
comprehensae. Propterea, dilectissimi, persequimini et comprehendite eos, et
nolite desistere, donec penitus depereant, et diffugiant de cunctis finibus
vestris, quia non est tutum dormire vicinis serpentibus. Sedent in insidiis cum
divitibus in occultis, ut interficiant innocentes. Fures sunt
et latrones, 0436D quales in Evangelio Dominus notat
(Joan. X, 8). Subversi sunt, et parati ad subvertendum, plane
maculatores famae vestrae, corruptores fidei vestrae. Corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV,
33): praesertim talium sermo, sicut dicit beatus
Apostolus, serpit ut cancer (II Tim. II,
17) 0437A 2. Quis dabit mihi ut habeam
opportunitatem semel adhuc veniendi ad vos? Nam voluntatem habeo, si quo modo
possim in voluntate Domini secundo videre vos, laborem non reputaturus, quamvis
corpore infirmus et debilis, pro vestra exhortatione et salute. Interim autem
sic state in Domino, charissimi, sicut coepistis et accepistis a nobis. Obedite
episcopo, caeterisque praepositis vestris, magistris Ecclesiae. Habete
diligentiam hospitalitati, quia per hanc multi placuerunt Deo. Abraham pater
vester pro studio sancto quod in suscipiendis peregrinis habere solitus erat,
angelos hospites suscipere meruit (Gen. XVIII). Similiter et Loth
nepos ejus pro simili devotione et pia consuetudine de eorum susceptione
exsultavit (Gen. XIX). 0437B Et vos itaque simili
forma non Angelos, sed Dominum Angelorum suscipite in peregrinis, pascite in
egenis, operite in nudis, visitate in languentibus, redimite in captivis.
Talibus hostiis promeretur Deus, qui in judicio dicturus est: Quod uni ex his minimis meis fecistis, mihi fecistis
(Matth. XXV, 40). 3. Hoc etiam moneo vos,
charissimi, quod et dicebam vobis cum praesens essem, ut nullum extraneum sive
ignotum praedicatorem recipiatis, nisi qui missus a summo, seu a vestro
permissus pontifice praedicaverit. Quomodo, inquit, praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X, 15)? Ipsi
sunt, qui induentes sibi formam pietatis, et virtutem ejus penitus abnegantes,
profanas novitates vocum et sensuum, tanquam melli venenum, verbis coelestibus
intermiscent. 0437C Cavete proinde eos tanquam veneficos; et
cognoscite in vestimentis ovium lupos rapaces. Sit vobis commendatus lator
epistolae venerabilis abbas Grandis-Silvae, et domus ejus, quae
et nostra est, nuper nobis, et nostro Ordini ab ipso tradita, et ecclesiae
Clarae-Vallis specialiter associata. Ostendite nobis in ipso, et in sanctis qui
cum eo sunt, quantum profeceritis ex nostra admonitione in operibus
misericordiae; et date in eis experimentum vestrae charitatis et devotionis,
quam habetis erga nos. Quidquid illis feceritis, mihi factum reputate. Gratia
Dei et pax sit vobiscum, amen. 240 EPISTOLA CCXLIII. AD ROMANOS, QUANDO RECESSERUNT A DOMINO PAPA EUGENIO. Romani, Arnaldo haeretico factionem inflammante,
antiquae Reipublicae ac libertatis formam restituere nitebantur, sola sacrorum
cura Pontifici relicta. Itaque vectigalia Pontificum sibi vindicant, jubentes
Pontificem decimis, et oblationibus-tantum more prisco contentum vivere. Hinc
nata rebellio, et in Eugenium acrius concitata. Cujus occasione Bernardus
aspere, sed juste increpat Romanos tam iniquos in Pontificem, cujus injuria in
sanctos et omnes Catholicos redundet, non evasura Dei vindictam, nisi mox
resipiscant.0437D Nobilibus, et
optimatibus, atque universo populo 0438A Romano, frater BERNARDUS
Clarae-Vallis vocatus abbas, declinare a malo, et facere quod bonum est. 1. Sermo mihi est ad te, popule sublimis et illustris, cum sim vilis
exiguaque persona, ac nullius pene momenti homuncio. Id quidem verecundum atque
onerosum mihi consideranti, quis, quibus scribam, simulque quam aliter hoc alius
judicare possit. Sed levius reor verecundia apud homines periclitari, quam
condemnari apud Deum silentio, veri taciturnitate et absconsione justitiae. Ipse
enim dicit: Annuntia populo meo scelera eorum (Isa.
LVIII, 1). Erit mihi etiam in testimonium ante faciem Domini, si dicere
potero: Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem
tuam et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX, 11). Pro hujusmodi
sane 0438B non vereor, quamvis verecundia reluctante, pro mea
ignobilitate scribere de longinquo ad populum gloriosum, atque his litteris
transmontanis sui ipsorum periculi atque peccati commonere Romanos, si forte
audiant, et quiescant. Quis scit si convertantur ad precem pauperis, qui non
cedunt potentium minis, non omni armaturae fortium? Nonne quondam in Babylone,
ad vocem pueri junioris unius, omnis ille populus, qui a sensibus iniquis
judicibus seductus fuerat, reversus est ad judicium, et sic servatus est sanguis
innoxius in die illa (Dan. XIII)? Ita nunc quoque, etsi
adolescentulus sum ego et contemptus (adolescentulus dico, non annorum
paucitate, sed meritorum), potens est tamen Deus dare etiam voci meae vocem
virtutis, 0438C per quam fiat ut et is populus, quem nihilominus
constat esse seductum, ad judicium revertatur. Mea ergo defensio ad eos qui mihi
hinc forte succensendum indignandumve putaverint, haec sit. 2.
Si neque hoc satis est, etiam istud adjicio. Communis est causa, et non est
distinctio pusilli et magni. Dolor nempe in capite est, ac per hoc minime
alienus ne a minimis quidem vel extremis quibusque corporis partibus. Nec a me
ergo. Pervenit profecto usque ad me, quamvis omnium minimum, dolor maximus iste,
quia maximus est; et quia cum sit capitis, non potest non esse et corporis,
cujus membrum sum ego. Numquid non dolente capite clamat lingua pro omnibus
corporis membris, in capite se dolere, et omnia per ipsam suum 0438D caput, suumque capitis fatentur incommodum? Dimittite proinde,
quaeso, dimittite, ut plangam paululum apud vos dolorem meum; nec meum tantum,
sed et totius Ecclesiae. Nonne ipsius vox est hodie per universum mundum: Caput
meum doleo, caput meum doleo? Quis namque vel novissimus Christianorum in toto
sit orbe, qui non glorietur hoc capite, quod ambo illi gloriosi principes
terrae, alter amisso, alter submisso in cruce capite, suo triumpho exstulerunt,
suo sanguine ornaverunt? 0439A Ad omnem itaque 241 spectat Christianum injuria Apostolorum, et sicut in omnem
terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5), sic laesio eorumdem ab
omnibus usquequaque sentitur, usquequaque plangitur et doletur. 3. Quid vobis visum est, o Romani, offendere principes mundi, vestros
autem speciales patronos? Cur Regem terrae, cur Dominum coeli, furore tam
intolerabili, quam irrationabili in vos pariter provocatis, dum sacram et
apostolicam sedem, divinis regalibusque privilegiis singulariter sublimatam,
ausu sacrilego incessere, suoque minuere honore contenditis, quam vel soli
contra omnes, si oportuisset, defendere debuistis? Sic fatui Romani; non
judicantes, neque quod honestum est discernentes, 0439B caput
vestrum atque omnium, quod in vobis est, deturpatis, pro quo magis nec vestris
ipsis cervicibus parcendum a vobis foret, si necessitas exegisset? Patres vestri
Urbi orbem subjugaverunt: vos Urbem properatis orbi facere fabulam. En Petri
haeres Petri sede et urbe a vobis expulsus est: en rebus et domibus suis,
vestris manibus spoliati sunt cardinales atque episcopi ministri Domini. O
popule stulte et insipiens, o columba seducta non habens cor! Nonne ille caput,
et illi oculi tui erant? Quid ergo nunc Roma, nisi sine capite truncum corpus,
sine oculis frons effossa, facies tenebrosa? Aperi, gens misera, aperi oculos
tuos, et vide desolationem tuam jamjamque imminentem. Quomodo in brevi mutatus
est color optimus (Thren. 0439C IV. 1), facta est
quasi vidua domina gentium, princeps provinciarum (Thren. I.
1)? 4. Verum initia malorum sunt haec: graviora timemus.
Numquid non prope interitum es, si persistis? Revertere, revertere, Sunamitis,
revertere ad cor tuum: agnosce jam vel sero, quae, quanta, a quibus patiaris,
vel passa sis. Recordare qua causa, quo fine, per quos, et in quos usus, non
longe ante hos dies cunctarum, quae in te sunt, ecclesiarum omnis orantus et
census profligatus est. Quidquid in altaribus et in altarium vasis,
quidquid in ipsis sacris imaginibus auri et argenti reperiri tunc potuit,
manibus impiorum direptum et asportatum est. Quid ex his omnibus tu 0439D in tuis nunc marsupiis invenis? Porro decor domus Domini
irrecuperabiliter periit. Et nunc quid tibi visum est iterare malitiam, innovare
denuo super te dies malos? Quid modo vel lucri amplioris, vel certioris spei
arridet tibi? nisi quod in eo novissima tua cernuntur incautiora prioribus, quod
tunc quidem non solum multi de plebe, sed etiam de clero, et de principibus
nonnulli per orbem in schismate illo faverunt tibi: nunc vero sicut manus tuae
contra omens, sic manus omnium contra te. Mundus est a sanguine tuo mundus
omnis, praeter te solam, et filios tuos qui in te sunt. Vae ergo 0440A nunc tibi, popule miserande, et vae duplo quam ante, non ab
exteris nationibus, non a feritate barbarorum, non a millibus armatorum. Vae
tantum a facie tuorum tibi; vae a domesticis et amicis, a clade intestina, a
cruciatu praecordiorum, a tortionibus viscerum. 5. Agnoscisne
jam quia non omnes pacifici qui domestici, nec omnes amici qui videntur? Et si
alias noveramus, sed nunc per te manifestius edocemur omnem veritatem illius
sermonis Domini, quem dixit: Quoniam inimici hominis domestici
ejus. (Mich. VII, 6, et Matth. X, 36). Vae fratri a fratre in
medio tui, et filiis a parentibus! vae non a gladiis, sed a labiis iniquis et a
lingua dolosa! Usquequo male in malo vos alterutrum confortatis, et 0440B gladiis labiorum invicem sternitis, invicem perditis, ut ab
invicem consumamini? Congregamini, oves dispersae, redite ad pascua, redite ad
Pastorem et Episcopum animarum vestrarum. Redite, praevaricatores, ad cor. Quod
loquor, non quasi hostis convicians, sed quasi amicus objurgans. Habet vera
amicitia nonnunquam 242 objurgationem, adulationem
nunquam. 6. Sed jungimus et obsecrationem. Obsecramus pro
Christo, reconciliamini Deo, reconciliamini principibus vestris, Petrum loquor
et Paulum, quos utique in vicario et successore suo Eugenio suis sedibus et
aedibus effugastis. Reconciliamini, inquam, orbis principibus, ne forte incipiat
pro eis pugnare orbis terrae contra insensatos. An nescitis 0440C quia his offensis nihil omnino valetis, his propitiis nihil
omnino timetis? Non, inquam, non timebis sub horum tutela millia populi
circumdantis te, urbs inclyta, civitas fortium. Reconciliare proinde illis,
simul et millibus martyrum, qui quidem apud te, sed contra te sunt propter
grande peccatum quod peccasti, in quo et persistis. Reconciliare etiam omni
Ecclesiae sanctorum, qui ubique terrarum audito hoc verbo scandalizati sunt.
Alioquin pagina ista contra te in testimonium erit: sed et ipsi Apostoli et
martyres tui stabunt in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et
qui abstulerunt labores eorum. Sed jam finem loquendi omnes pariter audiamus.
Annuntiavi justitiam, praenuntiavi periculum, 0440D veritatem non
tacui, hortatus sum ad meliora: superest ut aut de vestra citius correctione
laetemur; aut de justa imminenti damnatione certi, inconsolabiliter lugeamus,
arescentes et tabescentes prae timore et exspectatione, quae supervenient
universae urbi. EPISTOLA
CCXLIV. AD CONRADUM REGEM ROMANORUM.
Hortatur Regem ad defensionem auctoritatis pontificiae
adversus rebelles Romanos.1. Nec dulcius, nec
amicabilius, sed nec arctius omnino regnum sacerdotiumque conjungi seu
complantari 0441A in invicem potuerunt, quam ut in persona Domini
ambo haec pariter convenirent; utpote qui factus est nobis ex utraque tribu
secundum carnem summus et Sacerdos, et Rex. Non solum autem, sed et commiscuit
ea nihilominus ac confoederavit in suo corpore, quod est populus christianus, ipse caput illius: ita ut
hoc genus hominum apostolica voce genus electum, regale
sacerdotium appelletur (I Petr. II, 9.) In alia quoque
scriptura quotquot sunt praedestinati ad vitam, nonne omnes reges et sacerdotes
nominantur (Apoc. I, 6, et V, 10.)? Ergo quae Deus conjunxit, homo
non separet. Magis autem quod divina sanxit auctoritas, humana studeat adimplere
voluntas; et jungant se animis, qui juncti sunt institutis. Invicem se foveant,
invicem 0441B se defendant, invicem onera sua portent. Ait
Sapiens: Frater adjuvans fratrem, ambo consolabuntur
(Prov. XVIII, 19). Quod si alterutrum se (quod absit) corroserint
et momorderint, nonne ambo desolabuntur! Non veniat anima mea in consilium eorum
qui dicunt, vel imperio pacem et libertatem Ecclesiarum, vel Ecclesiis
prosperitatem et exaltationem imperii nocituram. Non enim utriusque institutor
Deus in destructionem ea connexuit, sed in aedificationem. 2.
Si hoc scitis, quousque vos communem contumeliam, communem dissimulatis
injuriam! Nonne ut apostolica Sedes, ita et Caput imperii Roma est! Ut ergo de
Ecclesia taceam, num honor Regi est truncum in manibus tenere imperium! Et
quidem 0441C ignoro quid vobis super hoc consulant sapientes
vestri et principes regni: sed ego, in insipientia mea loquens, quod sentio non
tacebo. Ecclesia Dei ab exortu sui usque ad haec tempora pluries tribulata est,
et pluries liberata est. Denique audite quid ipsa de se loquatur in Psalmo.
Ipsius enim vox est: Saepe expugnaverunt me a juventute mea;
etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum 243 meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem
suam (Psal. CXXVIII, 2, 3). Certus esto, o Rex, quoniam nec
nunc quoque relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum. Non est
abbreviata 0442A manus Domini, nec facta impotens ad salvandum.
Liberabit et hoc tempore absque dubio sponsam suam, qui suo redemit eam, suo
spiritu dotavit, donis coelestibus exornavit, ditavit nihilominus et terrenis.
Liberabit, inquam, liberabit: sed si in manu alterius, viderint regni principes,
idne honor Regis, regnive utilitas sit. Non est utique. 3.
Quamobrem accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, et restituat sibi
Caesar quae Caesaris sunt, et quae sunt Dei Deo. Utrumque interesse Caesaris
constat, et propriam tueri coronam, et Ecclesiam defensare. Alterum regi,
alterum convenit Ecclesiae advocato. Victoria, sicut in Domino confidimus, prae
manibus est. Superbia et arrogantia Romanorum plus quam fortitudo eorum. Quid
0442B enim? Numquid quispiam magnus vel potens, verbi gratia,
imperator, aut rex, foedam rem istam in imperium pariter sacerdotiumque
praesumit? Sed populus hic maledictus et tumultuosus, qui suas nescit metiri
vires, cogitare finem, considerare proventum, in insipientia sua et in furore
suo ausus est hoc grande sacrilegium attentare. Absit ut vel ad momentum stare
possit ante faciem Regis popularis manus, vulgi temeritas. Factus sum insipiens,
qui cum sim vilis, ignobilisque persona, tanquam aliquis magnus, consiliis
tantae magnitudinis tantaeque sapientiae me ingessi, et de re magna. At quo
ignobilior atque abjectior, tanto liberior sum ad loquendum quod charitas
suggerit. Unde et adhuc addo in eadem insipientia mea: Si quis aliud, quam
locutus 0442C sum vobis (quod non credimus) suadere conabitur, is
profecto aut non diligit Regem, aut parum intelligit, quid regiam deceat
majestatem: aut certe quae sua sunt quaerit, et non valde quae vel Dei, vel
Regis sunt, curare convincitur. EPISTOLA CCXLV. AD DOMINUM
PAPAM EUGENIUM, PRO AURELIANENSI EPISCOPO. Gaudet ob zelum pontificis in causa Aurelianensis episcopi,
etc.Ita, quaeso, ita facite. Semper consideretur non a quo,
sed quid petatur. Pro Aurelianensi episcopo 0443A non est
exauditus Rex, minime tamen offensus, quia cor ejus in manu Dei est. Quod etsi
contigisset sustinendum fuerat, ne Deus offenderetur: qui utique ex hoc magis
propitiabitur, et citius respirare faciet a tribulatione malorum et dolore, si
justitia teneatur, si non relinquatur veritas. Haec et his similia, quae de
vobis per orbem celebri in dies jucunditate crebrescunt, quanta cor meum
suavitate repleant, non est facile dictu. Haec pro his. De caetero si suggestum
vobis a quopiam fuerit de me amplius onerando, scitote mihi vires non suppetere
ad ea quae porto. Quantum mihi, tantum parcetis et vobis. Propositum meum
monasterium non egrediendi eredo non latere vos. De fratre Baldicio, quamvis dilecto, quamvis
necessario, obeditum est sine mora. 0443B De abbate mittendo ad
Sanctum-Anastasium , si factum non est, fiet statim ut factum non
esse sciemus. Porro de alia mittenda persona, quia in ultimis litteris vestris
nihil scripsistis, nihil praesumpsimus. Caeterum et hoc tam celeriter fiet, quam
vobis accelerare placuerit. Plenius vobis et manifestius de his omnibus
respondebunt dominus Autissiodorensis, et frater
Baldicius. Quod sanctae memoriae Balduinus
Pisanus archiepiscopus fecit in Sardinia de excommunicatione 244 Arvorensis judicis, quia nonnisi juste hoc virum bonum
fecisse credimus, vestra auctoritate ratum et inconcussum manere rogamus. Porro
Turritanus judex , quia bonus dicitur esse princeps, sit vobis 0443C commendatus, et a vobis manuteneatur. EPISTOLA CCXLVI. AD EUMDEM PRO EODEM, QUANDO PRAEDICTUS AURELIANENSIS DEPOSITUS
EST. Aurelianensem, sponte se episcopatu abdicantem, pontifici
commendat, ut honori ejus cautum esse velit: id humilitatem ejus, et pontificis
clementiam decere.1. Tempus est ut et ego scribam, non
jam pro episcopo, sed pro paupere et humili monacho; idque, quod
miserabilius est, facto de divite et sublimi. Hic jam non habet adulatio locum,
habet miseratio. Multi pro eo scripserunt, ut remaneret episcopus: sed multum
hoc erat; non potui adduci ego, ut id auderem. Nunc vero, si res humanius
aestimetur, ipsa nunc exigit quod ante vitabam. Spes erat homini 0443D adhuc; nam sperandi ratio suberat talis. Dicebat: Valde
immutatus est rerum status, ex quo mihi sententia purgationis imposita fuit. Et
quidem gravem illam satis accepi, et quae vel ab innocentissimo difficile
impleri posset. Quid nunc, cum cuncta pene in impossibile versa sunt? Nivernis
non est episcopus, sed ne Trecis
quidem: Autissiodorensis transalpinavit. Comprovincialium sane 0444A
episcoporum, per quos me purgare oportuit, pars multa haec est. Non certe
purgatores deficiunt mihi, sed episcopi vel desunt, vel absunt. Quid ergo?
rectene a me exigi potest quod inveniri non potest? Si res ita judici comperta
fuerit, mirum si de impossibili sententiam ferat: aut si non ex toto
impossibile, nimium [al. minimum] quod forte minus est,
leviter effugiet ultro negligentius perscrutantem: nempe misericordiam vult, non
sacrificium. Quae enim utilitas in sanguine meo, ut quaerat iniquitatem meam, et
peccatum meum scrutetur? Magis autem, quia benignus et misericors est, aliquid
obliviscetur, aliquid dissimulabit, aliquid et de suo addet. Dominus est. An non
licet ei quod vult facere? Etiamsi non, quantum sat est, rationem mihi
suppeditare 0444B adverterit; quidni tota tamen libertate utetur,
prompteque misericordiam superexaltabit judicio, vir apostolicae mansuetudinis
et auctoritatis? 2. Ergo cum sic liceret sperare timenti, nec
frustra, ut sibi suisque videbatur, cessit tamen, et nostro se totum commisit,
arbitrio. Ac ne occasione ipsius diutius ecclesia fatigaretur, consulente me
anticipans terminum, et securis ictum, ultro episcopum exuit. Unum est,
clementissime Pater, unde homini generoso ac verecundo in tam miseranda fortuna
posset non parum consolationis afferri. Quaeritis quid? Profecto non ambulat in
magnis, nec in mirabilibus super se. Sufficit, si vestra 0444C indulgentia possit retinere sacerdotem, qui episcopus fuit:
tantum a nota infamiae et perpetuae inustionis cauterio, scuto bonae voluntatis
vestrae obumbretur sibi. O dignam omni exauditu precem! Non rogat ut gloriosus,
sed ne inglorius sit, qui exstitit gloriosus. Quidquid illud sit quod medium
est, eo contentus est. Liceat cadenti a gloria, honesto quo poterit
mediocritatis sese excipere gradu, solamque non devenire in extremitatem
opprobrii. Juvenis est, nobilis genere est, in sublimitate positus fuit: nec
tamen humilem refugit locum, sed probrum. Nihilne merebitur vel ista humilitas?
Humiliatus est impius Achab, profuit ei (III Reg. XXI, 27-29): et
in viro fideli ac nobili humilitas pretium non habebit? Absit a summa 245 Sede, absit a sancta 0444D mente vestra, cor
contritum et humiliatum despicere. 3. Si diceremus, Humiliavit
se, exaltetur; nihil in hoc temere a nobis praesumptum. Possemus forsitan
excusare, nimirum ex regula quam optime nostis (Matth. XXIII, 12).
Nunc autem non dicimus, Exaltetur; sed, Ne conculcetur, et confundamur ab
exspectatione nostra. Imo vero si mala suscepimus 0445A de manu
domini, bona quare non suscipiamus? Numquid enim potestatem habetis deponere
potentes de sede, et exaltare humiles non habetis? Porro potestate accepta malle
in malo, quam in bono uti, abuti est. Praeterea angitur debitis multis, cum sit
pauper et inops: jubeat auctoritas vestra de rebus episcopalibus ea solvi. Durum
est enim simul et honore privari, et onere premi debitorum. EPISTOLA CCXLVII. AD EUMDEM PRO REMENSI ARCHIEPISCOPO. Displicet ei praeceps et severior in Samsonem archiepiscopum
Remensem sententia, de Pallii usu sublato.Amantissimo
patri et domino EUGENIO, Dei gratia summo Pontifici, BERNARDUS Clarae-Vallensis
vocatus 0445B abbas, modicum id quod est. 1.
Parcat vobis Deus: quid fecistis? Faciem hominis verecundissimi confudistis; et
cujus laus est 0446A in Ecclesia, ipsum in facie Ecclesiae
humiliastis. Laetificastis omnes inimicos ejus: sed quantos vos contristasse
putatis? Non est modus condolendi, quia amicorum non est numerus. Dilectus a Deo
et hominibus, grandis criminis luit poenas, nullius convictus, nullius
confessus. Tenemus Phinees, sentimus zelum; Israelites perfoditur, sed non cum
Madianitide. Imponitur ei quod Regem coronavit ;
sed in hoc non existimat excessisse se tenorem privilegiorum suorum. Objicitur
quod scienter divina praesumpserit celebrare in ecclesia interdicta: negat. Suo
tempore probabitur illud, purgabitur istud. Esto tamen: putemus omnia constare,
quaecumque in absentem adversariis ejus licuit, aut libuit loqui. Debuitne hoc
solo excessu, cujus caetera 0446B laudabilia exstiterunt, tam
dure feriri, tam severe animadverti? Semel excessisse, etiam virtus poterat
reputari, si de vestro, non de vultu inimicorum ejus 0447A judicium prodiisset. Deinde quid in arcto illo fieri oportebat?
Dies celebris, solemnis curia, juvenis rex; et, quod his majus est, Dei
negotium, de Jerosolymitana scilicet expeditione, propter quod omnes
convenerant; prorsus haec omnia Missarum, et coronae regiae solemnis debitique
honoris frustrationem nullatenus admittebant. Sed nec ipsi Bituricensi
archiepiscopo omnino expediebat, ut honor Regis per eum impediretur. 2. Quae cum ita se habuerint, aestimamus locum misericordiae non
deesse, ubi tanta necessitas typhum excusat contumaciae. Numquid
potestatem habetis tantum percutere, et nequaquam sanare! Nostis qui dixerit:
Percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39).
Absit ut cujus tenetis vicem, non usurpetis 0447B et vocem, vocem
praecipue pietatis. Ergo sola hac vice redeat sagitta Jonathae retrorsum, et si
necesse fuerit, in me magis mittatur. Tolerabilius, fateor, habuissem, interdici
mihi Missarum celebrationem, quam archiepiscopo Pallii usum. Est etiam quod non
mediocriter vestro pio rigori obviat in hac parte, quod filio vestro regi
Ludovico possit hinc non parvae offensionis et irritationis occasio dari, cum
ipse sibi tota mali hujus videatur esse occasio. Quod plane tempore isto non
expedit: ne bonum, 246 quod vestro hortatu bono et magno
animo coepit, dignum (quod absit) non habeat exitum, si in scandalo et animi
perturbatione hoc egerit. De caetero mandastis et obedivi, et fecundavit
obedientiam praecipientis 0447C auctoritas. Siquidem annuntiavi
et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Vacuantur urbes et castella, et
pene jam non inveniunt quem apprehendant septem mulieres virum unum, adeo ubique
viduae vivis remanent viris. EPISTOLA CCXLVIII. AD EUMDEM. Praemonet Pontificem, ne Sagiensi, quantumvis supplici, reditum in
episcopatum molienti, faciles aures praebeat.1. Non
est mihi, more multorum, prooemiis uti ad vos, ambituve verborum: a re ipsa
incipio. Homo fallax venit ad vos, credo ut fallat; sed absit ut vos. Hoc enim
non nisi in multorum discrimen, 0447D idque maximum posset
accidere. Semper quidem, sicut fallere malum, ita falli a malo est plerumque et
malum. Sed interest quis et in quo fallatur. Quanto vestra potestas et dignitas
major, tanto ea 0448A quae vobis forte subreptio fit, non modo
periculosior, sed et turpior est, praesertim in ecclesiasticis causis. Si verbi
gratia, Sagiensis haec vulpecula fraudulenta, concinnans dolos vobis, sicut
callide cogitat illudere, poterit et ad vineam Domini sabaoth, quam brevi
tempore parte non modica demolita est, vestra auctoritate redire; quanta putatis
malignitate de caetero saevituram? Heu! quod reliquum est, devorabit. Nempe qui
venit vulpecula, redibit leaena: et in quosque, tam cleri, quam populi, non jam
calliditate utetur, sed crudelitate. Vigilandum itaque adversus astutiam, ne ad
tantam saevitiam denuo prorumpere possit. 2. Non ergo vos
moveat hominis facies miseranda, vilis habitus, vultus supplex, demissa
supercilia, 0448B verborum humilitas: sed nec ipsae quidem
lacrymulae, currentes, ut aiunt, ad nutum ejus, doctae mentiri. Haec omnia in
facie sunt: et scitis qui dixerit, Nolite secundum faciem
judicare (Joan. VII, 24). In his atque similibus forma
pietatis existit, sed non semper et virtus. Vestimenta ovium sunt haec,
frequenter, sicut designavit Dominus, usurpata a lupis in stragem maximam ovium,
dum non se abscondunt, quoniam illi abscondite veniunt (Matth. VII,
15). Inde est quod aliqui etiam ex nostris pro eo scripserunt, talibus
circumventi mendaciis, parum advertentes quod a Sapiente sapienter ac veraciter
dicitur: Est qui se humiliat nequiter, et interiora ejus plena
sunt dolo (Eccli. XIX, 23). Vos ergo non attendatis ad verba
ejus, neque ad corporis gestus: 0448C opera interrogate. A
fructibus ejus cognoscetis eum. Multa et gravia dicuntur de eo: dicentur et in
eum, si est qui quaerat et judicet. Nolo dicere omnia quae audivi. Nec enim
omnibus credendum est, sed nec omnibus decredendum. Unam pono breviter meam
conjecturam: certine aliquid habeat, vos judicabitis. Cur datos sibi judices
declinavit? Si personas causatur, non erant suspecti. Si loci importunitatem;
erat hoc in terra sua, et in cognatione sua, ubi et expensis paucis, et itinere
non longo, facile et absque labore totum negotium poterat explicari. Restat
proinde nihil aliud suspicandum, quam fugisse hominem subdolum accusantium
multitudinem, qui extra patriam eum minime prae inopia sequi possent. 0448D Gratias agimus domino Lexoviensi, qui zelo domus Domini tactus,
nec marsupio pepercit, nec corpori. Bonus 247 frater, cui
studium est semen defuncti fratris suscitare. Gratias et vos agite illi, quia 0449A
vestro quoque nomini haec ejus cura non parum conferre videtur: qua fit ut
convincatur malignus, et sic dejiciatur; quae est gloria vestra. EPISTOLA CCXLIX. AD EUMDEM. Priorem Casae-Dei, electum in
episcopum Valentinensem, uti dignum commendat.Si rebus
raritas pretium facit, nil in Ecclesia pretiosius, nil optabilius bono utilique
pastore. Nempe rara avis est ista. Proinde sicubi talis interdum reperiatur, et
occasio detur, confestim 0449B Mirum si
bonus non fuerit ad opus ad quod assumitur. Scire vultis unde id sperem? Boni
hoc volunt, nec potest bonus non esse qui bonis placet. Nec minus validum
argumentum mihi videtur quod bonus sit, si malis e regione displiceat. Decet
Sanctitatem vestram votis assentire bonorum: ne si ab isto forte resilire
contingat, alium quem nolletis, studio et consensu pravorum contingat
recipere. EPISTOLA CCL.
AD BERNARDUM PRIOREM PORTARUM. Repulsam fratris
Natalis in episcopum electi non debuisse tam moleste ferri a Religiosis. Id sua
opera factum non esse. Veritum forte Papam, ne juvenilis aetatis vitia nunc
demum calumniae paterent.Reverendissimis patribus et
dominis amantissimis, 0449C BERNARDO priori Portarum, et sanctis
qui cum eo sunt, BERNARDUS Clarae Vallis vocatus abbas, salutem in Domino. 1. Ex quodam Beatitudinis vestrae rescripto comperi, scripsisse me
aliquid, quod me indicaret commotum, vosque istud non parum metuere. Verum id
frustra. Non est quod a puero vestro timendum sit vobis, reverendissimi patres,
qui vos in veritate diligo ut amicos, et suspicio ut sanctos. Nisi forte non me,
sed mihi paterno timuistis affectu, quod motus vobis viderer non ex ratione; aut
si ex ratione, forte plus quam oporteret. Motus, fateor, fui, sed pro vobis, non
contra vos, atque id tenuiter satis: si et hoc temere, sed non temere confiteor
adversum me injustitiam meam, et vos remittetis 0449D temeritatem
peccati mei. Ignoscite mihi: sic sum, zelus domus vestrae comedit me. Non patior
plane, quod in me est, decolorari tantae specimen sanctitatis: 0450A nam corrumpi posse, absit ut verear. Prorsus autem displicet in
pulcherrimo corpore non solum morbus, sed et naevus. Non plane bonus color, si
sanctorum quispiam anxie ferre abjectionem suam videatur, de qua etiam et non
gaudere, et non gloriari, minus est a perfecto. Porro in proposito perfectionis
apparere imperfectum, naevus est. Ergo hic color mihi in fratre Natali
displicuit. Quid enim, 248 etsi castum id fuerit coram Deo?
Nempe oportet providere bona etiam coram hominibus. 2. Sed
dicitis: Non ipse graviter tulit, sed nos. Ad idem revertitur. Iterum dico quod
sentio. Cur vobis grave fuerit, non video, nisi quia ipsi grave esse sensistis.
Vos judicate, an hoc eum decuerit, praesertim in novitate vitae. Nam ante hanc
(ut salva 0450B ejus pace dixerim) non caruit hac
nota: an vero nec culpa, suae ipsius conscientiae relinquendum est. Et quid si
forte hoc cogitavit [al. judicavit] dominus Papa: cum, sicut
dicitis, electioni ejus assentire renuerit? Veritus quippe, ut aestimo, linguas
obtrectatorum, vetuit festinatam novi eremitae promotionem: ne, ut dixi, lingua
maliloqua dicere posset, hunc esse, quem semper optaverat, eremi fructum.
Verumtamen quidquid dominus Papa intenderit, sive hoc, sive aliud, me ignorasse
sciatis illud ejus consilium: ne quis dicat quod meo instinctu id fecerit. Nam
quod ad me pertinet, mihi decretum est, ubi opportune possem, non solum non
impedire, sed etiam totis viribus, et ambabus, ut 0450C dicitur
trahere manibus, ubi de gratia, quae in eo est, Deo fructificare valeret. Quis
dabit mihi homines litteratos et sanctos in Ecclesiis Dei praeesse pastores, si
non in omnibus, certe in pluribus, certe in aliquibus saltem? Quid enim si
juvenis aliqua olim juveniliter egisse memoratur? Vetera transierunt, nova facta
sunt omnia. Consepultus est iterum Christo per eremi baptismum: ego olim sepulta vitia retractabo? 3. Jam quod
abbas Caziacensis sive Trecensis dure dicuntur scripsisse vobis, omnino, cum
audivi, dure accepi, et cum accepero tempus, non dissimulabo, quantum quidem
charitas postulabit, et familiaritas, quae mihi pro eorum religiositate ad ipsos
est. Deo autem gratias, qui dedit vobis non 0450D vinci a malo,
sed vincere in bono malum, quia non respondistis eis malum pro malo, aut
maledictum pro maledicto. Porro illas, quas ad me adversus 0451A praefatos abbates ante scripseratis litteras, nec studio nec
voluntate mea ad ipsorum notitiam pervenisse sciatis. Et de his satis. 4. Tempus est ut non obliviscar mei. Clamat ad vos mea monstruosa
vita, mea aerumnosa conscientia. Ego enim quaedam chimaera mei saeculi, nec
clericum gero, nec laicum. Nam monachi jamdudum exui conversationem, non
habitum. Nolo scribere de me quod vos per alios audisse existimo, quid actitem,
quid studeam, per quae discrimina verser in mundo, imo per quae jacter
praecipitia. Si quominus audistis, precor ut inquiratis, et secundum quod
audieritis, et consilium impendatis, et orationum suffragia. EPISTOLA CCLI. AD DOMINUM EUGENIUM PAPAM. Balmenses monachos
pro merito punitos in gratiam recipi cupit, et cum Aeduensibus
conciliari.0451B Amantissimo patri et
domino EUGENIO, Dei gratia summo Pontifici, frater BERNARDUS Clarae-Vallis
dictus abbas, modicum id quod est. Balmenses monachi graviter
deliquerunt, sed non impune. Vobis pro hoc ipso
laus et gratiarum actio ab universa debetur Ecclesia, quia non siluistis, non
dissimulastis, non quievistis. Efferbuistis ut 249 debuistis:
percussistis, sed ut sanaretis. Quod si obliviscatur misereri dominus, et
contineat in ira sua misericordias suas, unde sanitas? Fiducialiter proinde post
judicium misericordiam praestolamur, 0451C ut misericordiam et
judicium cantemus Domino. Scimus, scimus, non deviabit Vicarius a vestigiis ejus cujus
vicarius est; nimirum cum ille dicat: Qui mihi ministrat, me
sequatur (Joan. XII, 26). Dicit autem de illo propheta: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se
benedictionem! (Joel. II, 14.) Hanc de vestris quoque
posterioribus audacter exigimus. Alioquin non decet ut perdatis innocentem cum
impio. Etenim qui malum fecerunt, facti de medio sunt. Quid restat, nisi ut
reliquiae salvae fiant? Quidni salventur qui obedierunt vobis, qui obedierunt
praedecessori vestro? Paulum loquor, qui aiebat: Auferte malum
ex vobis (I Cor V, 13). Itaque miseremini illis, et non
praejudicet 0452A iniquitas sceleratorum justitiae innocentium.
Haec dico, quia causa est eis cum Aeduensibus in praesentia vestrae Majestatis,
et timent ne noceat sibi iniquitas aliorum. Sane id praecipue obsecramus, ut
concordiae et paci ipsorum operam detis. Utrisque siquidem bene volumus, atque
ita utrisque credimus expedire. EPISTOLA CCLII. AD EUMDEM, PRO
EBORACENSI. Sententiam, contra Eboracensem jam olim ab
Innocentio latam, tandem exsecutioni mandari postulat, ne mala ejus opera
dissimulanti Pontifici imputentur.Saevit frustrata
ambitio, imo desperata furit. Currit 0452B ad laqueum homo
perditionis, et debitam jam olim in se sententiam damnationis accelerat. Vel
nunc manifesta sunt peccata ejus, praecedentia ad judicium. Anticipat manum
succisoris arbor maledicta et spinosa, et cunctantem securim in semet provocat.
Heu! quam justius illa jamdudum cecidisset (al.
excidisset], quam sancti illi, quos contra jus et fas male stando dejecit?
Etenim si non staret, stantes minime dejecisset. Et illi quidem in innocentia
sua, et pro innocentia corruerunt, multo melius stantes: sed sanguis innoxius de manu illorum
procul dubio requiretur, qui vires furtivas tam noxiae arbori, ne statim
corrueret, ministraverunt. Clamat contra eorum capita sanguis sanctorum de
terra, 0452C quorum animae in manu Dei sunt, et non tanget eos
tormentum malitiae. Verumtamen viscera mea erant: effusa sunt; non recipio de
verbis consolationem. Etsi possent esse qualicumque solatio sive 250 remedio, deficiunt tamen prae dolore, moerore praecluduntur,
interrumpuntur singultibus. Unum tamen ipsumque extremum, quod utique magis
scribere, quam proloqui possum, adhuc audite, vel potius legite. Si adhuc
steterit, proh dolor! verendum, ne ipsius status sit vester casus, dum quidquid
adjecerit, utpote mala arbor, quae non potest nisi malos fructus facere
(Matth. VII, 18), non illi jam, sed vobis merito
imputetur. EPISTOLA
CCLIII AD ABBATEM DE PRAEMONSTRATO. Asperioribus
Praemonstratensium litteris placide respondet, recensens sua in eos beneficia.
Refellit quoque singula querelarum capita, constantem se ipsis amicum fore
professus.0453A 1. Audivi auditionem
vestram, et timui. Scribitis enim contra me amaritudines: absit autem ut tam
rationabiliter quam terribiliter. Quid peccavi? an quod vestram personam semper
amavi, vestrum Ordinem fovi, et promovi semper, quod in me fuit? Fidem, si
verbis non habetur, opera faciunt. Ut quidem mea mihi conscientia respondet, ego
a vobis debui commendari. Sed quia contraria potius loqui et scribere libet,
dabo ego voci meae vocem virtutis ex factorum testimonio. Id quidem grave.
Videar improperare 0453B beneficia, quod utique non decuerat. Ut
minus sapiens faciam, vos me cogitis. Cui unquam vestrum, sive vestrorum nostra
opera opus fuit, et 0454A defuit? Primo quidem locus ipse
Praemonstrati, in quo degitis, noster fuit, et nostro munere habuistis . Nam nobis frater Wido (hoc nomen primi
incolae loci) per manum episcopi ante donaverat. Deinde quod hi de Bello
Loco vobis se associaverunt, nostri
potissimum studii fuit. Apud Jerosolymam rex Balduinus, dum adhuc viveret, locum
Sancti-Samuelis donavit nobis, et mille aureos
simul, de quibus aedificaretur: vos dono nostro et locum habetis, et aureos
habuistis. Apud Virdunum pro ecclesia beati Pauli, ut eam vos haberetis, quantum
laboraverim, multi norunt: et quantum profecerim, ipsi sentitis. Si quominus
recognoscitis vos, exstant epistolae nostrae ad beatae memoriae papam
Innocentium, hujus rei veri judices, 0454B et quasi vivi testes.
Illis de Septem-Fontibus locum quem primum inhabitaverunt (Francevals nomen ei) nos contulimus. 0455A 2. Propter quod horum vultis recedere ab amicis? Numquid
redditur pro bono malum, quia minamini violare pactum, valedicere paci, societatem deserere, 251
scindere unitatem? Sed esto. De bono opere non me lapidatis, sed de injuria,
quod fratrem Robertum, cum esset de vestra professione, susceperim, habitum ei
monachicum tradens. Non inficior, apud nos est. Putaveram autem me super hoc
satisfecisse vobis, cum susceptionis illius rationem, ordinem, necessitatem,
viva et veridica voce exposui, idque non semel. Quia vero necdum quiescitis, non
erit mihi pigrum rescribere quod responderam, quando vobis durum non est
repetere quod excusaveram. 3. Minime ergo praedictum fratrem
Robertum aliquando, 0455B ut a vobis exiret, sollicitavi: magis
autem a multis annis id cupientem, non semel, sed saepe compressi. Quonam
denique modo suspectus haberi possum, quod fratrem Robertum subduxerim vobis,
cujus consilio et hortatu magistrum Othonem habetis? Si nescitis, ipsum
interrogate: si bene novi hominem, non negabit, Possem et alios forsitan non
paucos nominare, sive conversos ad vos, sive reversos: quos hodie non haberetis,
nisi a nobis suasi fuissent, vel coacti. Parco autem, non inops materiae, sed
verecundiae satisfaciens dives. Inveni ego in claustris vestris, qui ad verbum
praedicationis nostrae compuncti et conversi ad nos venire disposuerant: cum
ecce sollicitantibus vestris retrahentes pedem, 0455C recepti et
retenti sunt in Ordine et habitu vestro. Postmodum vero, remordente eos
conscientia, exire voluerunt: et, ni fallor, exissent, nisi nostro firmarentur
non assensu tantum, sed et hortatu. 4. Sed jam audite (quia
iterum vultis audire) quomodo tandem fratrem Robertum receperim. Dominus papa
praecepit, nempe rogatus ab illo et ejus amicis. Dicebat vestrum sese et abbatis
ejus assensum prece sua obtinuisse, ne quis dicat quod praecepto extorsit.
Negatis: quid ad nos? ipse viderit. Si vobis summum et sanctum Pontificem
falsitatis arguere libet, ignoscite nobis: quia nos tantae sanctitati non
credere, et tantae majestati non obedire nefas ducimus. Quanquam et venerabilis
abbas Godescalcus, qui de vestris
est (nam is a domino 0455D Papa ad vos hujus rei gratia fuerat
destinatus), non plane negaverit reportasse se a vobis, et liberam fratris
emancipationem, et vestram ipsius spontaneam concessionem (al., male, consessionem]. 5. Jam de fratre
Fromundo non est quod nos lacessatis, eum nequaquam eum sine voluntaria abbatis
sui concessione receperim: quod quidem nec vos latuisse amara illa epistola
demonstrat in qua nobis de sola capituli non exspectata conniventia 0456A calumniam struitis. Quasi vero vel in mutua nostra conventione
id prohibitum fuerit: vel emancipatio filii ad capitulum, et non potius ad solum
spectet abbatem. 6. Adjicitis et de domo quadam fratrum
vestrorum de Basso-Fonte, quod eam nos de medio tulimus, licet extra statutos
terminos constitutam. Atque utinam priusquam nos argueretis, eosdem
interrogassetis fratres, non solum quis eam de medio tulerit, sed etiam qua de
causa. Neque enim celassent vobis, ut confidimus, hujus rei veritatem. Caeterum
audite eam nunc vel a nobis, ac deinde, si ita placet, eos interrogate.
Coeperant aedificare locum, ubi aliquas e sororibus suis constituerent, longe
quidem ab abbatia sua, in confinio autem duarum grangiarum domus nostrae et
prope pascua ovium 0456B nostrarum. Rogavimus eos tanquam amicos,
et quibus forte non inutiles fuissemus, ne seminarium scandali, et dissensionum
fomitem suis pariter et nostris pararent, posteris relinquendum. At illi
nihilorminus aedificabant. Haec fuit tota violentia nostra: sic nos de medio
tulimus domum illam. Inexcusabiles sumus, si rogare, vim irrogare est 252 7. Revera episcopus (quod negandum non est)
indignatus, non modo quod oratorium in suo episcopatu, sed et quod domum in
fundo ecclesiae et terra feudi sui aedificare se inconsulto praesumpissent
coepto intervenit operi, quamvis frustra; nam nec vetiti ab eo destiterunt.
Exinde transeunti mihi per terram illam, is qui tunc erat abbas, Bassi-Fontis
0456C occurrens, indicavit quod ab aedificatione cessassent.
Verumtamen non tam propter nos, sicut ex ejus relatione cognovi, quam propter
militem illum, qui terram eis visus dedisse gravabat eos in multis, ita ut de eo
plurimum quererentur. Quamquam etsi pro sola charitate nostra id voluntarie
dimisissent, nec religionem eorum dedecuisset, nec immeritis forsitan
praestitisse beneficium viderentur. Miror sane unde haec tandem querela
emerserit, cum et abbas ille in bona, nisi fallor, et devota erga nos voluntate
praesentem finierit vitam: et qui substitutus est ei, frequenter et familiariter
conveniens nos in necessitatibus suis, nullam nobis querimoniae hujus aliquando
fecerit mentionem. Denique et in eadem postea domo humanissime susceptus
hospitio, nihil 0456D hinc ab ipso abbate, vel alio quoquam
audivi. Sed et vobiscum in Clara-Valle postmodum praesens fuit abbas, et
nuperrime Barri, jam instante capitulo vestro, unde litterae illae querulae, ne
dicam calumniosae, venerunt: et nec hic, nec ibi super hoc, sive ab eo, sive a
vobis, vel tenuiter quidem memini me fuisse conventum. 8.
Praeterea causamini, quod quomunculam fratrum vestrorum de Brena conversus Igniacensis combassit. 0457A O domunculam! nempe umbraculum quoddam ramorum erat, ubi sederet
frater, qui stantes adhuc in agro segetes custodiret. Neque hoc combustum
malitia, sicut fideli relatione cognovimus: sed quod positum in agro quodam
fratrum Igniaciensium, terram occuparet, quam excoli oportebat. Denique vix uno
taxata est nummulo domuncula haec: et abbati de Brena ita jam, nisi fallimur,
super hoc satisfactum, ut omnino nec queratur, nec habeat unde queratur. Si
quominus, ubi id nos rescire feceritis, parati sumus ad omnem satisfactionem.
Sic et de abbate Longi-Pontis, ubi primo querelam vestram accepimus, quod inter terminos
vestros domum vellet aedificare, prohibuimus eum: et jam credimus destitisse.
Sin autem; et id fiet, ubi 0457B factum non esse noverimus.
9. Super omnia plangitis, quod ecclesiam Sancti Foillani, quae de Ordine vestro
est, abbas noster de Villari fecerit imbanniri [id est
interdici]. At forte justius vobis fratris et coabbatis vestri de praedicta domo
Sancti Foillani incredibilis obstinatio, quam summi Pontificis justissima [al. reprehensibilis] animadversio displiceret. Novi siquidem,
quod multis vestrorum ipsius abbatis animositas displiceat graviter: mirum
valde, si non etiam vobis. Ita ergo dico vobis, huic indignamini: siquidem ipse
est, cujus aut cupiditas, aut contumacia fratribus vestris divina fecerit
officia interdici. Et quidem prolixum est hoc negotium, et difficile esset 0457C universa ejus subterfugia epistolari brevitate concludi: causam
tamen interdicti quam breviter intimabo. Post duas aut plures conventiones
pacis, post definitivam sententiam judicii, juxta mandatum capituli vestri per
vestros et nostros abbates promulgatam, accitus demum episcopus Cameracensis, ad
cujus parochiam locus Sancti Foillani pertinere cognoscitur, cum videret abbatem
obstinato animo omnia violare, etiam sententia eum ecclesiastica cogere voluit,
ut dicebat. Ille vero, ut redimeret tempus, summi Pontificis audientiam
appellavit. Ventum est ante eum: qui postquam testimonio tam vestrorum abbatum,
quam aliorum religiosorum 253 indubitanter agnovit abbatem
Sancti-Foillani non solum resilire a compositionibus, sed et judicio 0457D contraire, ecclesiam ejus imbanniri jussit, donec satisfecisset.
Demum rogastis tam vos, quam ipse domnum Cisterciensem, et nos; multisque tam
vestris, quam vestrorum precibus extorsistis, praesente etiam ipso episcopo, qui
promulgandae sententiae interdicti mandatum acceperat, ut provideretur adhuc
forma aliqua pacis. Absente abbate de Villari, tractata compositio, dictumque
episcopo est, ut si 0458A vel ipsam observaret, abbas
Sancti-Foillani abstineret ab interdicto. Discedens autem nec illam tenuit, sed
domum, quam et judicii sententia, et compositiones omnes diruendam esse
definierant, ita ut semel etiam diruta jam fuisset, atque interim contra
conventionem et judicium reaedificata; hanc, inquam, et tenuit, et tenet, et
alteram quoque superaedificavit. Quidni exsequeretur episcopus mandatum
apostolicum, quod acceperat de promulganda sententia interdicti, praesertim
addita praevaricatione? Ego tamen sperans tandem aliquando vincere in bono
malum, eamdem sententiam differri feci usque ad octavas Epiphaniae, si forte
interim vir ille recogitaret, ut vel formam judicii exsequeretur, vel
compositionem aliquam observaret. Atque utinam 0458B sic
contingat, et faciat Deus pacis, ut requiescat super illum pax nostra! 10. Cum haec ita se habeant, non est quod de nobis queri debeatis:
cum justius nos de vobis, ut apparet, queri possimus. Reliquum est ut diligentes
vos diligatis, praesertim solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis:
illo, inquam, vinculo, quod inter nos et vos causa pacis charitatisque firmatum
est, utiliter quidem, et non minus forsitan vobis quam nobis. Si rumpendum
decernitis, non expedit quidem, sed nec licere ullatenus puto. Nempe ubi
communis est causa, personae reatus praejudicare non deberet, etsi vera essent
quae in nos dicitis. Ego autem, fratres, quidquid faciatis, decrevi semper 0458C diligere vos, etiam non dilectus. Occasiones quaerat, qui vult
recedere ab amico: mihi studii est, et erit, nec cuiquam amicorum justam in me
discessionis causam dare, nec scrutari in alio: quod hoc quidem fictae, illud
vero neglectae amicitiae sit. Et quia secundum prophetam glutino bonum est (Isa. XLI, 7); solvere, vel
potius abrumpere vos poteritis, sed non me. Adhaerebo vobis, etsi nolitis:
adhaerebo, etsi nolim ipse. Olim me alligavi forti vinculo, charitate non ficta,
illa quae nunquam excidit. Cum turbatis ero pacificus, conturbantibus quoque
dabo locum irae, ne diabolo dem. Vincar jurgiis, vincam obsequiis. Invitis
praestabo, ingratis adjiciam, honorabo et contemnentes me. Et nunc tristis est
anima 0458D mea quod quacunque occasione offenderim
vos; eritque tristis, usquedum vestra indulgentia relevetur. Si tardaveritis,
ibo, et excubabo pro foribus; perseverabo pulsans, instabo opportune, importune,
donec vel merear, vel extorqueam benedictionem. Plus quam medium hiemis transiit
jam, et tunicam nostram [id est charitatem] usque adhuc
frustratus exspecto. 254 EPISTOLA CCLIV. AD
ABBATEM GUARINUM ALPENSEM. Laudat in sene abbate studium
reformandi Ordinis. Temporis brevitatem non obsistere studio perfectionis. In
vita spirituali semper proficiendum, nunquam standum.0459A Reverendo Patri, et omni veneratione digno, domno
abbati Alpensi GUARINO, et universis ejusdem loci fratribus, frater BERNARDUS,
vestrae sanctitatis servus, de bono in melius semper proficere. 1. Revera nunc in te, Pater, experior quod in sacris Litteris legisse
me memini: Cum consummatus fuerit homo, tunc incipit
(Eccli. XVIII, 6). Jam seni requies, jam corona debebatur emerito:
et ecce 0459B tanquam novus in Christo miles, nova iterum tibi
excitas bella, provocas adversarium; et rem fortium praesumis fessus senex, dum
ad iterandum certamen, antiquum hostem, etiam quodammodo invitum compellis.
Enimvero dum praeter morem tuum, tuorumque praedecessorum traditiones, divinitus inspiratus ecclesias et ecclesiastica beneficia relinquis;
synagogas Satanae, id est cellulas extra coenobium, in quibus tres, vel quatuor fratres sine ordine,
sine disciplina habitare solent, destruis; feminas a monasterio arces, caeterisque pietatis ac
disciplinae bonis studiosius invigilas solito: quid aliud primus et maximus ille
peccator, nisi videbit et irascetur, dentibus suis fremet 0459C et tabescet? Sed quae cura? E contra tu in ejus confusione et
tua consolatione cantabis Deo tuo: Qui timent te, videbunt me
et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi (Psal. CXVIII,
74). Nec timendum quod succumbat hosti, qui nec cedit aetati. Vincit
annos animus, et frigente jam corpore fervet sanctum in corde desiderium;
artubusque fatiscentibus, durat tamen incolumis propositi vigor, nec sentit
rugosae carnis infirma spiritus promptus. Nec mirum. Utquid enim metuat veterani
domicilii ruinas, qui fabricam spiritualem videt in dies in sublime consurgere,
proficere in aeternitatem? Certus namque est, si terrestris domus ista
dissolvitur, quod aedificationem habet ex Deo, domum non manu factam, aeternam
in coelis (II Cor. V, 1). 0459D 2.
Sed dicet aliquis: Quid si morte praeventus fuerit homo, necdum videlicet
spirituali aedificio consummato? Perfectus quippe non habet quo proficiat: et
qui proficit, eo ipso quo proficit, perfectus non esse convincitur. Est quod
securi de illo plena fide respondeamus. Dicemus nempe: Consummatus 0460A in brevi, explevit tempora
multa (Sap. IV, 13). Bene multa, qui universa complectitur.
Quomodo enim non explevit omnia tempora, qui transiit ad aeternitatem? Quanta
sane tempora non longaevitate, sed longanimitate; hoc est, non annorum serie,
vel dierum numero, sed mentis devotione, et inexstinguibili semper proficiendi
desiderio percurrere potuit, tanta sibi in meritis non immerito vindicavit.
Retinet quippe virtute, quod amisit in tempore. Porro vera virtus finem nescit,
tempore non clauditur. Unde est, illud: Charitas nunquam
excidit (I Cor. XIII, 8); et item: Patientia
pauperum non peribit in finem (Psal. IX, 19); et: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi
(Psal. XVIII, 10). Nunquam justus arbitratur se comprehendisse 0460B (Philipp. III, 13): nunquam dicit: Satis est, sed
semper esurit sititque justitiam: ita ut si semper viveret, semper, quantum in
se est, justior esse contenderet, semper de bono in melius proficere totis
viribus conaretur. Non enim ad annum vel ad tempus, instar mercenarii, sed in
aeternum divino se mancipat famulatui. Audi denique vocem justi: In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis
vivificasti me; et 255 rursum: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in
aeternum (Psal. CXVIII, 93, 112). Non igitur ad tempus.
Proinde justitia ejus manet, non aliquanto tempore, sed
in saeculum saeculi (Psal. CXI, 3).
Sempiterna itaque justi esuries sempiternam meretur refectionem: et licet in
brevi consummetur 0460C pro tempore, judicatur tamen explesse
tempora multa pro virtutis perpetuitate. 3. Quomodo denique
temporis brevitas bonorum praejudicet perpetuae devotioni, quae pertinacem
reproborum malitiam excusare non sufficit? Ob hoc enim procul dubio inflexibilis
et obstinatae mentis punitur aeternaliter malum, licet temporaliter perpetratum,
quia quod breve fuit tempore vel opere, longum esse constat in pertinaci
voluntate: ita ut, si nunquam moreretur, nunquam velle peccare desineret; imo
semper vivere vellet, ut semper peccare posset. Proinde potest et de isto per
contrarium itidem dici: Consummatus in brevi, explevit tempora
multa; quod merito multorum, imo omnium temporum receperit vicem, qui nullo
tempore 0460D malam voluerit mutare intentionem [al. voluntatem]. Itaque indefessum proficiendi studium, et
jugis conatus ad perfectionem, perfectio reputatur. 4. Quod si
studere perfectioni, esse perfectum est; profecto nolle proficere, deficere est.
Ubi ergo sunt qui dicere solent: Sufficit nobis, nolumus esse meliores 0461A quam patres] nostri? O monache, non vis proficere? Non. Vis ergo
deficere? Nequaquam. Quid ergo? Sic mihi, inquis, vivere volo, et manere in quo
perveni; nec pejor fieri patior, nec melior cupio. Hoc ergo vis quod esse non
potest. Quid enim stat in hoc saeculo? Et certe de homine specialiter dictum
est: Fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu
permanet (Job XIV, 2). Ipse denique hominis
saeculique Auctor, quandiu in terris visus est, et cum hominibus conversatus
est, nunquam [al. nunquid] stetit. Et quidem, teste Scriptura, pertransiit benefaciendo et sanando omnes (Act. X,
38.) Pertransiit autem, sicut non infructuose, ita non remisse, non
pigre, non lento gressu; sed, quemadmodum item de ipso scriptum est: Exsultavit 0461B ut gigas ad currendam viam
(Psal. XVIII, 6). Porro currentem non apprehendit, qui et ipse
pariter non currit. Et quid prodest Christum sequi, si non contingat consequi?
Ideo Paulus aiebat: Sic currite ut comprehendatis
(I Cor. IX, 24). Ibi tu, Christiane, fige tui cursus profectusque
metam, ubi Christus posuit suam. Factus est, inquit, obediens usque ad mortem (Philipp. II, 8).
Quantumlibet ergo cucurreris, si usque ad mortem non perveneris, bravium non
apprehendis. Bravium Christus est. Quod si illo currente tu gradum sistis, non
Christo appropias, sed te magis elongas; timendumque tibi est quod ait David:
Ecce qui elongant se a te, Domine, peribunt (Psal.
LXXII, 27). Itaque si proficere currere est: 0461C
ubi proficere, ibi et currere desinis; ubi vero [al. ubi
ergo] non currere, ibi et deficere incipis. Hinc plane colligitur quia nolle
proficere, nonnisi deficere est. 5. Vidit scalam Jacob, et in
scala angelos, ubi nullus residens, nullus subsistens apparuit; sed vel
ascendere, vel descendere videbantur universi (Gen. XXVIII, 12):
quatenus palam daretur intelligi, inter profectum et defectum in hoc statu
mortalis vitae nihil medium inveniri; sed quomodo ipsum corpus nostrum continue
aut crescere constat, aut decrescere, sic necesse sit et spiritum aut proficere
semper, aut deficere. Interest tamen, quod nequaquam juxta ordinem corporalium
vicissitudinum etiam spiritus sua vel incrementa capit, vel patitur 0461D detrimenta. Nam semper in robusto et vegeto corpore animus
mollior atque tepidior jacet; et rursum in corpore debili et infirmo fortior
viget promptiorque spiritus. Quod se utique in se expertum contestans Apostolus,
Quando infirmor, inquit, tunc fortior
sum: sed et libenter gloriatur in infirmitatibus suis, Ut
inhabitet in me, ait, virtus Christi (II Cor.
XII, 9, 10). 256 6. Quod quidem sic
astruimus exemplis, ut 0462A probemus et oculis, dum in te,
pater, manifestum fit nobis quod dicitur: cujus quippe et si homo exterior
corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV,
16). Unde etenim tantus ardor innovandi ordinis, nisi ex renovatione
mentis? Sic bonus homo de bono thesauro suo profert bona (Matth. XII,
35); sic arbor bona fructus bonos facit (Id. VII, 17). Primi
et purissimi fructus tui. Sed quaenam arbor hos protulit: nisi puritas cordis?
Alioquin quando impurus animus tanto studio Regulae inquireret eligeretque
puritatem? Nec de turbido fonte limpidus emanat rivus, nec de sordida mente
munda cogitatio. Intus est procul dubio, intus est quod delectat: et ex illa
plenitudine intrinseca erumpit totum quod foris exuberat: atque 0462B in mente fulget, quod sic placet in opere. 7.
Sequimini, filii, patrem: imitatores ejus estote, sicut et ipse Christi. Dicite:
In odore unguentorum tuorum curremus
(Cant. I, 3): siquidem bonus odor Christi est in omni loco
(II Cor. II, 14). Nam ut taceam de vobis, qui praesentes cominus
percipitis fragrantiam; tanta ad nos usque, qui longe absumus, ex studiis ejus
bonis pervenit hujus suavissimae respersionis ubertas, ut nobis certissime fiat
odor vitae ad vitam. Puto quod et in coelestibus jam persenserint odorem
suavitatis, et quadam solito festiviori exsultatione decantent: Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex
aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii?
(Cant. III, 6); et illud: Emissiones tuae 0462C paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus
(Cant. IV, 13). Quicunque inter vos hunc in coelis jubilum non
audit, invidet: quisquis hunc non sentit odorem, ut omnium pace dixerim,
putet. EPISTOLA
CCLV. AD LUDOVICUM REGEM
FRANCORUM. Monet regem, ne
concilium hoc tempore Ecclesiae et regno tam necessarium, ipsiusgue regis honori
cessurum, impediat.LUDOVICO, Dei gratia
excellentissimo regi Francorum, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, fidelis
suus, salutem a Rege regum, et Domino dominantium, ipsi, et dilectae ejus, et
filiis ejus. 1. Regna terrae et jura regnorum tunc sane sana
0462D suis dominis atque illaesa persistunt, si divinis
ordinationibus ac dispositionibus non resistunt. Cur, domine, irascitur furor
tuus contra Dei electum quem tua quoque sublimitas suscepit, et praeelegit, tibi
quidem in patrem, filio autem tuo etiam in Samuelem? Armatur regia indignatio,
non plane in extraneos, sed in semetipsam et suos. Non mirum si, juxta
Scripturam, Ira viri justitiam Dei non operatur
(Jac. I, 20); quae propriae quoque utilitatis, 0463A sed dignitatis, sed salutis facit saepe ut nec manifestum
omnibus advertas periculum, sentias damnum. Colligitur concilium. Quid in hoc detrahitur regiae
gloriae, regni utilitatibus? Ibi universae Ecclesiae commendabitur ac
rememorabitur excellentiae vestrae prompta et specialis devotio, quod regum
primus, aut certe inter primos, rabiei persequentium eamdem matrem vestram
strenuissime et christianissime defendendo obviastis. Ibi, gloriose, ab ingenti
illa multitudine debitae gratiae referentur vobis: ibi a millibus sanctorum
orabitur pro vobis et vestris. 2. Alias autem quam sit hoc
tempore necessarius conventus episcoporum, nullus ignorat, nisi qui durus corde
matris Ecclesiae angustias non attendit. 0463B At calor,
inquiunt, nimius est. Quasi nos glacialia corpora habeamus. An corda nobis magis
congelata sunt, et nemo est qui, juxta prophetam, compatiatur super 257 contritione Joseph? (Amos VI, 6.)
Sed haec alias. Nunc autem ego minimus in regno vestro, sed dignitate, non
fidelitate, dico vobis: Non expedit velle impedire tantum et tam necessarium
bonum. Nec desunt evidentes causae, quibus id manifestum facere possem, quas et
nunc proferre in medium ad manum mihi est, nisi quod sat arbitror dictum
sapienti. Tamen si quid ex apostolicae auctoritatis rigore processit, unde se
merito esse turbatam celsitudinis vestrae serenitas arbitretur; qualiter hoc
ipsum revocetur, aut temperetur, prout oportet ad honorem vestrum, fideles
vestri qui aderunt [al. 0463C male, adhaerent] totis
viribus enitentur. Inter quos nos quoque, si quid possumus, non
dissimulabimus. EPISTOLA
CCLVI. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM. Excitat Eugenium ad suppetias orientali Ecclesiae ferendas; nec
abjiciendum animum ob acceptam cladem in amissione civitatis Edessae. Miratur
vero se Carnoti in ducem belli electum.1. Non est leve
verbum quod sonuit: triste satis et grave est. Et cui triste? Imo cui non
triste? Soli filii irae iram non sentiunt, nec tristantur tristibus, sed
laetantur et exsultant in rebus pessimis. De caetero communis tristitia est,
quia communis 0463D est causa. Bene fecistis justissimum zelum
nostrae gallicanae Ecclesiae collaudando, et corroborando auctoritate litterarum
vestrarum. Non est, dico vobis, in causa tam generali et tam gravi tepide
agendum, sed ne timide quidem. Legi apud quemdam sapientem: «Non est vir fortis,
cui non crescit animus in ipsa rerum difficultate (SENECA, in epist. 22,
ad Lucillum).» Ego autem dico, fideli homini magis et inter flagella
fidendum. Intraverunt aquae usque ad animam Christi, tacta est pupilla oculi
ejus. Exserendus est nunc uterque gladius in 0464A passione Domini, Christo denuo patiente, ubi et altera vice
passus est. Per quem autem nisi per vos? Petri uterque est, alter suo nutu,
alter sua manu, quoties necesse est, evaginandus. Et quidem de quo minus
videbatur, de ipso ad Petrum dictum est: Converte gladium tuum
in vaginam (Joan. XVIII, 11). Ergo suus erat et ille, sed non
sua manu utique educendus. 2. Tempus et opus esse existimo
ambos educi in defensionem orientalis Ecclesiae. Cujus locum tenetis, zelum
negligere non debetis. Quale est hoc, principatum tenere, et ministerium
declinare? Vox clamantis: «Venio Jerosolymam iterum crucifigi.»
(EGESIPPUS, De excid. lib III, cap. 2.) Ad quam vocem etsi alii
tepidi, alii et surdi sint; successori Petri dissimulare non licet. Loquetur et
ipse: Etsi 0464B omnes scandalizati fuerint,
sed non ego (Matth. XXVI, 33); nec terrebitur damnis prioris
exercitus, quibus magis resarciendis operam dabit. Numquid ideo non debet facere
homo quod debet, quia Deus facit quod vult? Ego vero pro tantis malis, tanquam
Christianus et fidelis, meliora sperabo, et omne gaudium aestimabo, quod in
varias tentationes incidimus (Jac. I, 2). Revera panem doloris
comedimus, et potati sumus vino compunctionis. Quid diffidis, amice sponsi,
quasi non more suo vinum bonum servaverit usque adhuc benignus et sapiens
sponsus? Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se
benedictionem (Joel. II, 14). Et certe sic operari, sic judicare
superna divinitas solet: scienti loquor. Quando magna bona mortalibus 0464C provenerunt, quae non magna praevenerint mala? Nam, ut caetera
taceam, nonne illud unicum et singulare beneficium nostrae salutis praecessit
mors Salvatoris? 3. Tu ergo, amice sponsi, amicum te in
necessitate probato. Si triplici illo amore, de quo tuus interrogatus est
praedecessor (Joan. XXI, 15-17), tu quoque toto corde, tota anima,
258 tota virtute Christum diligis, ut oportet, nihil
reservabis, nihil dissimulabis in tanto periculo sponsae ejus: sed quidquid
habes virium, quidquid zeli, quidquid sollicitudinis, quidquid auctoritatis,
quidquid potestatis, impendes. Singulare periculum singularem exigit operam.
Fundamentum concutitur, et tanquam 0464D imminenti ruinae totis
est nisibus occurrendum. Et haec propter vos, fidenter quidem, sed fideliter
dicta. 4. De caetero verbum illud quod jam, ni fallor,
audistis: quomodo videlicet in Carnutensi conventu
(quonam judicio satis miror) me quasi in ducem et principem militiae elegerunt,
certum sit vobis nec consilii mei, nec voluntatis meae fuisse vel esse; sed nec
possibilitatis meae (quantum metior vires meas) pervenire usque illuc. Quis sum
ego, ut disponam castrorum acies, ut egrediar ante facies armatorum? 0465A aut quid tam remotum a professione mea, etiamsi vires
suppeterent, etiamsi peritia non deesset? Sed neque hoc meum est vestram docere
sapientiam: nostis haec omnia. Tantum obsecro per illam charitatem, qua mihi
specialiter debitores estis, ne me humanis voluntatibus exponatis; sed, sicut
singulariter vobis incumbit, divinum consilium perquiratis; et operam detis, ut
sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat. EPISTOLA CCLVII. AD EUMDEM, PRO FRATRE PHILIPPO.1. Est
negotium quod caeteris non miscemus, quoniam caeteris amplius tangit et angit nos, et eget
singulari propriae precis instantia. Philippus noster cum se exaltavit,
humiliatus est: sed cum se humiliavit, 0465B non est exaltatus,
quasi utrumque pariter Dominus non dixisset (Math. XXIII, 12).
Rigor est, sed sine dispensatione; judicium, sed sine misericordia. Multi (quod
negandum non est) sic mensuraverunt: sed nullus ita sibi voluit mensurari. Si
autem in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis (Matth. VII,
2), erit profecto judicium sine misericordia ei qui non fecerit
misericordiam. Capax est vester apostolatus rei utriusque, et zeli scilicet et
miserationis. Et honor quidem majestatis judicium diligit: sed absit, ut ad
praejudicium mansuetudinis. Quanquam dispensator ille, cujus laus est in
Evangelio, elegit potius fraudem facere suo domino, quam proximo non misereri.
Denique pro centum nunc quidem octoginta, nunc vero quinquaginta 0465C redhibuit. Juste laudatus est, qui domino suo rerum maluit, quam
personarum jacturam facere. Et quia dignus est qui sic operatur, mercede sua;
uno tali opere quos ille retinuit servos, iste sibi fecit amicos (Luc.
XVI, 1-8). 2. Quid facimus? Videmur intrasse causam, non
porrigere precem. Non expedit ita. Si pergimus ista dicere, judicium provocamus,
non misericordiam. Nulla mihi fiducia in argumentationibus istis, non plus quam
in telis aranearum. Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum (Prov. I,
17). Novi quam validiora valeant mihi responderi, praesertim a tali
ingenio. Quamobrem arma mea preces pauperum sunt, et abundamus in genere isto.
His cedat necesse 0465D est machinis turris fortitudinis, etsi
alias inexpugnabilis. Non repellet pauperum preces pauperum pater, paupertatis
amator. Quinam isti? Non sum solus: et si solus, fortasse praesumere possem.
Omnes filii vestri qui mecum sunt, et qui mecum non sunt, mecum tamen sunt in
hac supplicatione. Quis numeret eos? Solus sane frater Philippus excipitur, 0466A qui nec postulat, nec petit postulari, et an velit, ignoro:
magis, quod in se est, elegit abjectus esse in domo Dei sui. Sed nec nos quidem
pro homine, sed pro Ordine postulamus, cui 259 dispensationem
in eo factam non parum profuturam confidimus. EPISTOLA CCLVIII. AD EUMDEM, PRO FRATRE
RUALENO. Rualenum,
jussu Pontificis abbatem Sancti Anastasii constitutum, sed invitum admodum ac
renitentem, remitti ad se rogat.In veritate comperimus
Rualenum nostrum nedum requiescere in quo positus est, sed nec aliquando
requieturum confidimus. Quamobrem opus est maturato remedio, non solum illi, sed
et mihi. 0466B Uror, dico vobis, quandiu ille in scandalo est.
Nolite mirari hoc; una anima sumus, nisi quod ego mater, ille filius: nam patris
in eo cessi vobis et nomen, et auctoritatem. Solus qui transfundi non potuit,
mihi remansit affectus, qui me excruciat. Mater autem non potest oblivisci filii
uteri sui (Isai. XLIX, 15). Id me fuisse quis dixerit? ego adhuc
esse sentio. Clamat matrem pectus triste, et continuus dolor cordis mei pro eo.
Quaeritis de quo querar? De me. De vobis nihil queror, sed vobis. Ego, ego saeva
et pia mater propriis visceribus non peperci, ut castificarem cor meum in
obedientia charitatis. Immolavi de sinu meo chari pignoris hostiam: et non in
angaria, fateor, sed in voluntate mea parui voluntati, 0466C quae
quos vult, angariat. At ille non ita. Renitebatur, quamvis frustra, plane
angariatus tam a me, quam a vobis. Numquid ego timere potui tanta obstinatione
semper renisurum? Pii cordis est cedere importunitati, quae ad id quod oportet
adduci non patitur. Alioquin invitum tenere ad quod invitus tractus est, durum
pro illo, fructuosum nemini est. Porro occupare locum, et non facere fructum,
nec loco expedit, nec vos decet, nec nos. «Nemo,» ut ait beatus Ambrosius,
«invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit: quia nihil prodest spiritus
timoris, ubi non est spiritus charitatis (S. AMBR. in psal. I).»
Obsecramus itaque per viscera misericordiae Dei nostri, exhibete viscera patris;
et infantem, dum adhuc vivit, remittite ad ubera matris, cujus fortassis hic
0466D totus languor est, quod sit praepropere ablactatus. Melius
enim vivere sinitur, quam dividitur. Quae utilitas in sanguine ejus? Unum scio:
non patris, non matris illa vox erit, Nec mihi, nec tibi sit,
sed dividatur (III Reg. III, 26). Hoc vos forte non timetis,
quia non creditis proventurum. Sed scriptitationes et mussitationes
frequentissime venientes in 0467A manus nostras, plenae sunt
timore isto, minitantes hominis fugam et divisionem, vel potius diruptionem, non
modo a vobis, sed et a nobis. EPISTOLA CCLIX. AD EUMDEM.
Unde supra. — Se eadem velle, et eadem nolle cum Pontifice;
adeoque Rualenum suum libenter sistere jubenti Pontifici ad abbatiam Sancti
Anastasii.Etsi quid aliquando volui, quod velle me
noluistis; mansuetudinis vestrae dignatio eo me provocat, ut quod vultis, non
modo velim, sed et avide velim. Placet vobis ut frater Rualenus abbas sit apud
Sanctum Anastasium? et mihi placuerat et ante: sed quia nimis ille nolebat,
placitum in non placitum venit. Porro vestro beneplacito non connivente, 0467B rursum, ut justum est, non placitum in placitum redit. Experiri
licet. Factum est quod praecepistis, non quia praecepistis, sed quia voluistis.
Ex voluntate ergo, et non quasi ex tristitia, vel ex necessitate. Exsecutio
maturata mandati 260 obedientiam probat: de voluntate stilus
interrogetur. Si contentus forem mandatum facere, nonne juxta verbum Domini
servus inutilis essem, solvens debitum? (Luc. XVII, 10.) Nunc autem
quia adjeci velle; jam non servus, sed filius. EPISTOLA CCLX. AD
RUALENUM ABBATEM. Compatitur Rualeno in demandata sibi
praefectura, cui tandem acquiescendum monet.0467C Satis superque afflixit nos absentia tua, Rualene charissime:
sed longe magis comperta tua tristitia turbati sumus. Etenim justius te, quam
nostram de te desolationem seu destitutionem plangere nobis videmur. Et
desolatio quidem non parum damnosa, et non parum molesta, nempe tam dulci filio,
tam utili fratre, tam necessario adjutore. Verum quo verius ista de tua
amabilitate memoramus, affectuosius compatimur moerori tuo, pluris multo
habentes tuum incommodum, et longe aegrius ferentes, quam nostrum damnum.
Denique non dissimulavimus, non quievimus, non siluimus, tentantes super hoc
Deum pene usque ad irritandum summum et sanctum Pontificem, ut quomodocunque,
vel cum nostro periculo te revocaremus. Sed quia adhuc frustrati 0467D sumus in cunctis molitionibus et conatibus nostris; supernis
tandem judiciis vel fatigati cedentes, et dantes potentiae manus, quoniam quod
volumus non valemus, id velle cogimur, quod possumus. Tu igitur, frater
charissime et desideratissime, confortare in Domino, et noli jam contra stimulum
calcitrare: ne dum pungeris tu, plurimi qui te in Domino plurimum 0468A amant, pariter compungantur. Parce tibi et nobis, qui tui amore
nec ipsi nobis pepercimus: magis autem induere fortitudine, confidens et sciens
quia gaudium Domini fortitudo tua. Induere laetitia salutari, ut et nos de tua
jucunditate laetantes, hilarem datorem diligenti Deo, tum pro tua pace, tum pro
nostra consolatione laudes et gratias referamus EPISTOLA CCLXI. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM. Abbatem Sancti Urbani, ob susceptum militem Templï censuris
subjectum, absolvi petit.Unus de militibus Templi
voluit monachari in Ordine nostro: nec defuerunt de nostris, qui ei in 0468B tali voluntate assentirent. Sed cum non auderent eum in suis
claustris recipere, quoniam non licebat, occulte eum duxerunt ad quamdam
abbatiam, quae dicitur Vallis, mandantes et suggerentes abbati, ut
nigrum habitum de alio Ordine monachorum faceret ei tradi; et sic eum
reciperent, nostrumque illi darent. Et factum est ita. Res nobis innotuit, et
per nos delata ad capitulum est. Capituli decreto frater ille foras missus est.
At fratres de Templo minime hoc contenti, litteras nihilominus a vestra
majestate episcopo Catalaunensi attulerunt, quibus abbatem Sancti Urbani (nam is
est qui militi habitum tradiderat) ab introitu ecclesiae suspenderet, donec se
vestro conspectui praesentaret. Inde est quod abbas de Vallibus, quo rogante
ille hoc fecit, 0468C nil mali suspicatus, compulsus est in magna
anxietate animi fratrem latorem praesentium mittere ad pedes misericordiae
vestrae, ut qui per eum intricatus est, per eum expediatur: si tamen hoc tam
ipse, quam etiam nos alii filii vestri, a vestra sancta Paternitate potuerimus
promereri. 261 EPISTOLA CCLXII. AD EUMDEM PRO MONACHIS MOSOMENSIBUS.
Non possum deesse [al. add. denuo] domino
Remensi in petitione sua, praesertim cum digna sit exauditu. Rogamus proinde, et
omni instantia supplicamus pro pauperibus monachis Mosomensibus, ut ab
oppressione quam sustinent, sicut per latorem praesentium nosse poteritis,
citius liberentur, 0468D et ab eis injuriae sive calumniae
malignantium in manu vestra valida propulsentur. Hoc enim est pro quo pauperes
de longe miserunt clamantes ad vos. Jam quale responsum a vobis oporteat
reportari, doceat vos amantium tam justitia, quam paupertas; et praefati viri,
qui pro eis intervenit, et vos non parum diligit, reverentia. EPISTOLA CCLXIII. EPISCOPO SUESSIONENSI
PRO ABBATE CAZIACENSI.0469A Porrexeram
preces, cum possem forte jubere, et me putaveram exuaditum. Sed quia comperi non
ita esse, mihi videor non jam simpliciter fore communiterque petendum, sed
clamandum in vociferatione: neque enim tenuiter seu aequanimiter fero repulsam,
quam hactenus expertus non sum. Facite itaque quod debetis, facite quod soletis:
nam consuetudo debitorem vos fecit. Facite, inquam, etsi non quia rogamini,
certe quia jubemini. Itaque revertimini ad judicium. Nec enim justitiae videtur
esse, ut vir religiosus, et amicus noster et filius vester, abbas Caziacensis,
quod juris est monasterii sui perdat propter verbum incaute a se inconsulteque
0469B prolatum, et absque ecclesiae suae assensu.
Quanquam etsi illi verbo omnino pertinaciter adhaereat adversarius, utpote
justitiae non confidens; justo, ut putamus, judicio praedicto abbati non debebit
obesse: cum viri illi, in quorum conniventia [id est arbitrio] res
posita est, non concordasse, sed potius dissensisse sciantur. Ex hoc credimus,
quia non contristabitis nos, neque conturbabitis. Sic Deus laetificet animam
vestram, sic vos ab omni perturbatione conservet, Pater amande et honorande, et
si omnibus servis Christi, sed nobis specialiter. EPISTOLA CCLXIV. PETRI CLUNIACENSIS ABBATIS AD BERNARDUM ABBATEM. Suum erga Bernardum desiderium indicat, et in solatium absentiae
dilectum sibi Nicolaum mitti obnixe postulat.0469C Forti ac splendidae monastici Ordinis, imo totius Ecclesiae Dei
columnae, domino BERNARDO Clarae-Vallis abbati, PETRUS humilis Cluniacensis
abbas, salutem quam repromisit Deus diligentibus se. Si
liceret, si Dei dispositio non obstaret, si in hominis potestate esset via ejus;
maluissem charissimae Beatitudini tuae nexu indissolubili adhaerere, quam
principari inter mortales alicubi, vel regnare. Quid enim? nonne regnis omnibus
terrenis praeferri a me deberet grata non solum hominibus, sed et angelis ipsis
cohabitatio tua? Concivem te illorum si dixero, licet nondum spes in rem
transierit, per misericordis Dei gratiam mendax non ero. Si plane 0469D mihi datum fuisset usque ad ultimum spiritum tecum hic esse,
daretur fortassis posthac et ubi esses etiam perpetuo esse. Quo enim currerem
nisi post te, tractus odore unguentorum tuorum a te? Quod quia semper non datur,
utinam vel saepe daretur! Et quia nec illud est, utinam saltem frequenter videam
missos a te! Et hoc quoque quia raro 262 contingit, volo ut
vel in proximo Sanctitas tua 0470A amantem se per suum
Nicolaum usque ad Octavas Domini mecum mansurum visitet, in quo tuus, ut
mihi videtur, ex parte et meus ex toto spiritus requiescit. Videbo te, sancte
frater, in illo audiam te per illum, et quaedam, quae secreto nota fieri volo
sapientiae tuae, mandabo per ipsum. Sanctae animae tuae, sanctisque sub regimine
tuo omnipotenti Domino servientibus, me nostroque, quantis possum precibus,
quanta possum devotione commendo. EPISTOLA CCLXV RESCRIPTUM BERNARDI ABBATIS AD EUMDEM. Laudari
detrectat, velut indignus: vicissim tamen laudes praeconi suo
rependit.Quid facis, o bone vir? Laudas peccatorem,
miserum 0470B beatificas! Restat ut ores, ne inducar in errorem.
Inducor autem, si tantis delectatus praeconiis, ignorare me coepero. Propemodum
id mihi contigerat visis litteris Beatitudinis tuae et beatificationis meae.
Quam beatus nunc essem, si verbis beari possem! Beatum tamen me dixerim, sed
favore tuo, non meis laudibus. Beatum, quod diligor a te, quod diligo te.
Quanquam et hanc mihi, dulcem licet, buccellam liquandam arbitror, nec omnino
plenis, ut aiunt, buccis admittendam. Miraris cur hoc? Nempe non video in me
unde tantum diligi meruerim, praesertim a tanto. Scio autem quia plus justo
velle diligi, minus est a justo. Quis mihi det tantae humilitatis insigne tam
imitari posse, quam admirari? Quis mihi tribuat sancta et desiderata 0470C praesentia tua, non dico semper, non dico saepe, sed vel semel
in anno frui? Puto quia nulla vice reverterer vacuus. Non, inquam, frustra
conspicerem virtutis exemplar, disciplinae summam, speculum sanctitatis: quodque
minus usque adhuc a Christo didicisse me fateor, non incassum fide oculata
perciperem, quam sis et tu mitis, et humilis corde. Verum si tibi pergo facere,
quod a te mihi factum queror; etsi veritatem dicam, veritatis tamen legi non
concordabo, in qua legitur: Quod tibi non vis fieri, alii ne
feceris (Tob. IV, 16). Itaque jam respondeamus petitiunculae
vestrae, qua epistolam conclusistis. Is quem mitti vobis jubetis, modo mecum non
est, sed cum domino Autissiodorensi; et 0470D ita infirmus, ut
sine nimio incommodo nec ad nos usque posse adhuc venire
dicatur. EPISTOLA
CCLXVI. AD SUGERIUM ABBATEM SANCTI DIONYSII. Animat eum, ut
mortem intrepidus excipiat. Desiderium suum ejus ante mortem visendi
significat.Charissimo et intimo amico suo SUGERIO, Dei
gratia abbati Sancti Dionysii, frater BERNARDUS, 0471A gloriam
quae ab intus est, et gratiam quae desuper venit. 1. Homo Dei,
ne trepides exuere hominem illum qui de terra est, illum qui te deprimit usque
ad terram, et conatur deprimere usque ad inferos. Iste est qui vexat, qui
onerat, qui oppugnat. Quid tibi et terrenis exuviis, qui ad coelum iturus, stola
gloriae mox indui habes? Praesto est, sed vestito non dabitur: vestire novit
illa, non supervestire. Sustine ergo patienter, imo libenter accipe nudus et non
vestitus inveniri. Denique et Deus ipse vult vestiri: sed cum nudus, non cum
vestitus est. Homo Dei non revertetur ad Deum, nisi is qui de terra est et terra
est, in terram ierit. Hi enim duo homines sibi invicem adversantur, 263 nec erit pax, donec ab 0471B invicem
separentur: et si pax fuerit, non erit pax Domini, non erit pax cum Domino. Non
es tu de illis qui dicunt: Pax, et non est pax
(Ezech. XIII, 10). Te exspectat pax illa, quae exsuperat omnem
sensum; te exspectant justi donec retribuatur tibi; te exspectat gaudium Domini
tui. 2. Et ego quidem, charissime, vehementer afficior ante
videre te, ut benedictio morituri veniat super me. Et quoniam non est in homine
via ejus, non audeo, unde certus non sum, pro certo polliceri: sed quod nondum
video, quomodo possim, satis ago ut possim. Forte veniam, forte non veniam. Sed
quodlibet horum sit, dilexi a principio, diligam sine fine. Fidenter dico, non
possum perdere sic dilectum usque in finem. Non mihi perit, sed praeit, cujus
0471C animae mea adhaesit glutino quod non dissipabitur, et
vinculo quod non dirumpetur. Tantum memento nostri cum perveneris quo nos
praevenis: ut et nobis cito detur venire post te, et ad te pervenire. Interim
tamen nullatenus putes quod tua dulcis memoria recedat a nostra, etsi praesentia
dolentibus subtrahatur. Quanquam potens est Deus te adhuc 0472A nobis donare rogantibus, servare indigentibus: quod utique non
est diffidendum. EPISTOLA CCLXVII. ABBATI CLUNIACENSI.Filius
vester frater Galcherus, factus est et noster, secundum regulam illam: Omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10).
Non sit minus familiaris, quia communis: sed si est quod possit alia gratia, sit
familiarior atque acceptior, ut mihi, quia vester est; sic vobis, quia noster
est. EPISTOLA CCLXVIII.
AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM. Monet promotionem cujusdam indigni
subreptitie factam, adeoque revocandam sententiam.Alii
vereantur majestatem in vobis, et tremulis 0472B labiis ac
digitis quod ad rem pertinet, vix ad id unquam longis ambagibus anfractibusque
perveniant. Ego certe utilitatem vestram et honorem vestrum tantummodo
attendens, rem, ut est, nude et aperte illico aperio; et sine cunctatione et
obvolutione, tanquam uni nostrum, apostolico, quod opus est, intimare non
vereor. Subreptum est vobis, et graviter: quod non dubius affirmaverim. Quis
vobis suggessit hominem de ambitione notatum, convictum, condemnatum, ad
ecclesiasticam cogere dignitatem? Quasi non satis per se ipse se ingerere
voluisset. Nonne is est, quem sanctae memoriae Lambertus episcopus deprehensum in maleficiis
detestandis, quae ipse stimulante ambitione perpetrarat, non solum a gradu, in
quo erat, sed a spe 0472C
totius promotionis solemniter, ut debuit, degradavit? Non est nisi revocare
sententiam, et propter anxietatem sanctorum fratrum de Corona, qui pro hoc
clamant ad vos, et ob reverentiam episcopi sancti et docti, qui in hac re auctor
exstitit: sed et propter conscientiam, conscientiam dico vestram, non alterius.
Unum restat, ut hoc et pro mea conscientia 0473A inferam: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5).
Peccatis enim, si non irascimini tanti suggestori mendacii, tam indignae
sententiae subreptori. 264 EPISTOLA CCLXIX. AD EUMDEM. Litteris a se per dolum extortis robur et auctoritatem
derogat.Serpens decepit me. Homo versipellis et
versutus, justitiae inops, audientiae fugitans, propriae conscientiae inimicus,
fraternae incubans injuriae, nescienti mihi litteras pro seper dominum
Belvacensem
elicuit. Quid enim ille a me non obtineret? Si non vultis ultra modum onerare
conscientiam meam, nil 0473B lucretur subreptione dolosus, nec de
litteris nostris opprimat innocentes. Quanquam ne hoc quidem mihi satis fuerit,
nisi et poenam portet quam meruit subreptor malignissimus, et avarissimus
exactor. EPISTOLA
CCLXX. AD EUMDEM Scribit in causa Prioris Cartusiani contra transgressores quosdam.
Mortem abbatis Cisterciensis nuntiat, et successorem commendat.1. Qui tentant nos, non dormitant, neque dormiunt. Quomodo nunc de
novo persecuti sunt in montibus, insidiati sunt in deserto? Cartusienses turbati
sunt : turbati sunt et moti sunt sicut
ebrius, et 0473C propemodum omnis sapientia eorum devorata est.
Scias, domine mi: inimicus homo hoc fecit. Quid dico, fecit? et adhuc facit.
Adhuc fiduciam habet, ut et illa sanctitas influat in os ejus. Esca ejus electa:
nosti optime. Quosdam jam praevaricatores constituit: alios, quos per se
expugnare non poterat, per illos impugnat bello domestico et intestino. Ab ipsa
fundatione loci et Ordinis non est auditum, ut quis exiens, sine satisfactione
reciperetur. Qui male 0474A exierant, pejus reintraverunt,
addentes praevaricationem. Quid putas, Pater sancte, illi facturi sunt, quorum
egressio in transgressione, regressio in superbia est? Et nunc superbia eorum
ascendit semper (Psal. LXXIII, 23). Exsultant in re pessima quam
egerunt, insultant injuriam patientibus. Vicere, triumphant: Prior jam non est
Prior. Dum superbit impius, incenditur pauper. Exire etiam vult: non potest
videre destructionem Ordinis sui. Et jam exisset, si solus exire potuisset. Qui
Prior necesse est ut bonus sit: nam quorum innititur consilio, audivimus a bonis
bonos esse. 2. Videsne, clementissime Pater, quantum subreptum
sit tibi? Nihilne dignum recipiet subreptionis auctor? Si bene te novi, portabit
judicium quicunque 0474B est ille. Venerunt ad te in vestimentis
ovium, in habitu sancto; species decepit te. Quid mirum? et tu homo es. Sed jam
prodita in lucem fraude, exsurgat zelus, et partes suas viriliter exsequatur
adversus malignantes. Non veniat anima tua in consilium eorum: dissipetur
consilium Achitophel. Teipsum custodi. Non est paris periculi scientiae subripi,
et zelum dormire. Illud excusat ignorantia, hoc negligentia inexcusabile facit.
Forte ascendat ex adverso, et aliud persuadere conetur. Mentiatur iniquitas
sibi, et non domino meo. Nam haec veritas; et res sic se habet. Nil vero
jucundius, nil justius in judiciis vestris, quam cum se istiusmodi occasio
praebet, si qui nocere voluit, cadat ipse in foveam quam fecit, et convertatur
dolor ejus in caput ejus 0474C et in verticem ipsius iniquitas
ejus descendat (Psal. VII, 16, 17). Zelus domini mei faciet hoc. Et
priorabitur iterum, ut confido, qui Prior fuit: ut non glorietur omnis
iniquitas. Alioquin (quod non frustra timemus) nisi Prior restituatur in gradu
suo, Ordo non diu erit in 265 statu suo. Inspiret Deus vobis
paterne accipere ista, et respondere bona ad nostram omnium consolationem, qui
valde desolati sumus, et afflicti super vires. 0475A 3. Domnus Cisterciensis deseruit nos:
plaga magna in Ordine. Mihi vero duplex incumbit moeroris ratio, qui in uno
homine et patrem amisi, et filium. Et nunc habemus pro eo domnum Gozvinum
Bonae-Vallis abbatem. Sit beneplaciti vestri confortare eum litteris
apostolicis, et quod de eo factum est, vestro roborare favore. Nostis eum, et
non est ei apud vos opus commendatore, quem satis commendat vita sua, et
sapientia sibi data a Deo. Dominus Valentinus convalet: et ubi valet,
operatur bona. Propterea amatores boni diligunt eum, et ipse diligit bonos. In
hoc apparet quia bonus est. Vestrum est tales diligere et fovere. Puer vester
plus solito infirmatur: guttatim defluit, forte minime dignus qui occidatur
semel, et cito ingrediatur 0475B ad vitam. EPISTOLA CCLXXI. AD COMITEM CAMPANIAE THEOBALDUM. Monet filium ob minusculam aetatem ad
dignitates ecclesiasticas non esse promovendum.Scitis
quia diligo vos: sed quantum, novit Deus melius quam vos. Me quoque diligi a
vobis non dubito, sed propter Deum: quem si offendero, non erit quod me diligere
debeatis, cum jam non fuerit in causa Deus. Quis enim ego sum, ut de me tantillo
tantus princeps curetis, nisi quandiu Deum in me esse creditis? Ergo ut offendam
eum, fortassis nec vobis expedit. Offendo autem procul dubio, si facio quod
requiritis. Nam honores et dignitates ecclesiasticas non ignoro deberi his, qui
eas digne secundum 0475C Deum administrare et velint, et possint.
Porro eas acquiri parvulo filio vestro precibus meis, vel vestris, nec vobis
justum, nec mihi tutum esse noveritis .
Nam nec cuiquam, vel adulto, plures in pluribus ecclesiis habere licet, nisi
dispensatorie quidem, ob magnam vel Ecclesiae necessitatem, vel personarum
utilitatem. Quamobrem si vobis videtur hic durus sermo, et placet quod
cogitastis implere; parcite mihi in hoc: nam vos satis, ni fallor, per 0476A vos et per alios amicos vestros istud obtinere potestis. Ita nec
vos minus quod vultis, efficitis; nec ego peccavi. Sane Willelmulo nostro cupio bene per omnia: sed ante
omnia Deum. Hinc est quod contra Deum nolo aliquid habeat, ne non habeat Deum.
Quod si alius secus voluerit, nolo per me habeat, ne perdam et ego Deum. Ubi
vero emerserit quod secundum Deum habere possit, probabo me amicum; et operam
meam, si opus fuerit, non negabo. Apud amatorem justitiae in excusando eo quod
pro justitia est, non multum mihi laborandum. Vos autem apud comitissam per ea quae vobis rescripsi, habete me excusatum.
Valete. EPISTOLA
CCLXXII. EPISCOPO LAUDUNENSI. Commonet eum
piae liberalitatis.0476B Vestri sumus.
Si hoc scitis, imo quia non ignoratis, lator praesentium per nos vobis, et per
vos aliis omnibus, quos offendisse videtur, efficaciter firmiterque
reconcilietur. Alioquin offenditis, quem vestrum non negatis: quod omnino facere
non audetis. Ex quo episcopari coepistis, nullam a vobis adhuc 266, benedictionem accepimus; neque sacculum, neque peram, neque
calceamenta in pedibus EUGENII PAPAE EPISTOLA AD CAPITULUM CISTERCIENSE, EPISTOLAE CCLXXIII
PRAEMISSA. Capitulo Cistercii habendo se cupere interesse, si per
occupationes pontificias liceret. Hortatur ad studium et zelum disciplinae et
perfectionis religiosae in Capitulo promovendum.0476C EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis
filiis G. Cisterciensi,
et universis abbatibus apud Cistercium in nomine Domini congregatis, salutem et
apostolicam benedictionem. 1. Optaremus, filii dilectissimi,
corporali praesentia sacro vestro interesse collegio, unde sicut vobiscum in
unitate sancti Spiritus ambulamus, ita de vivificatione sancti Spiritus et
progressionibus 0477A animae praesentialiter et communiter
tractaremus. Quia vero ex divinae dispositionis arbitrio in medio pelagi ad
regendam navim Ecclesiae constituti, circum saevientium procellarum inundatione
contundimur, ut non quod volumus, sed quod nolumus, faciamus; et susceptae
administrationis officio alligamur, unde ad optatum locum gressum flectere non
possimus: per spiritum et litteras nostras vobis praesentiam exhibemus, et,
quatenus permittitur, charitate ac desiderio vestro nos conventui praesentamus;
cupientes quidem, et quanto possumus affectu rogantes, ut et vos conjunctum
nobis vestrum spiritum habeatis, et in communi super nos omnipotentis Dei
gratiam propensius imploretis. In montis siquidem vertice constituti, ubi
undique ventorum 0477B flatibus propulsamur, speramus nos ex Dei
dono aliquatenus in tanto turbine posse subsistere, si orationum vestrarum
interventum apud Deum meruerimus obtinere. Ut autem apud eum de orationibus
vestris promptam semper valeamus invenire fiduciam, et quod nostris meritis non
valemus, vestris intercessionibus assequamur: optamus charitatem vestram de his
quae ad Deum sunt, de observantia ordinis, de custodia disciplinae, ita semper
fore sollicitam, et contemptis quae retro sunt, ita se in anteriora unumquemque
vestrum extendere, ut nulla nubes in operibus vestris appareat, quae orationes
vestras, quominus ad Deum penetrent, valeat aliquando praepedire. 0477C 2. Quoties itaque, filii dilectissimi,
convenitis in unum, de corrigendis quae in aliquibus vestrum corrigenda sunt, et
statuendis quae ad animarum salutem et profectum ordinis fuerint statuenda,
communem curam habete, quoniam qui modica spernit, paulatim decidit
(Eccli. XIX, 1); nec ea quae minora videntur in
vobis, incorrecta relinquite. Inutiliter enim portas civitatis obserat [al.
observat], qui vel unum foramen, unde ingrediantur, hostibus relinquit apertum,
dicente scriptura, «Idem facit sentina neglecta, quod ventus irruens;» et:
«Vitasti grandia; vide ne obruaris arena.» Respicite, quaeso, ad veteres patres,
qui nostrum sacrum Ordinem statuerunt; et considerate, qualiter relicto mundo,
et contemptis omnibus, mortuis mortuos suos sepelire 0477D dimissis, ad solitudinem volaverunt, unde aliis circa frequens
ministerium satagentibus, ipsi ad pedes Jesu cum Maria sederunt (Luc. X,
39, 40), ut tanto uberius coeleste manna perciperent, quanto longius ab
Aegypto discessissent. Ipsi quidem egressi sunt de terra et de cognatione sua;
obliti sunt populum suum, et domum patris sui: et quoniam Rex eorum speciem
concupivit, crescere fecit eos in gentem magnam, et usque ad extremum 267 terrae propagines eorum extendit, ita quod splendor
claritatis eorum universum corpus Ecclesiae 0478A illustravit; et
Sareptana mulier ad eorum vocem innumera vasa de modico oleo, quod habuerat in
lecytho, replevit (III Reg. XVII, 10, 16). Sane illi primitias
Spiritus acceperunt, et oleum suavitatis eorum ad nos usque defluxit. 3. Unde cogitandum vobis est attentius et agendum, ut non degeneretis
de eorum virtutibus, sed quales fuistis in germine, sitis etiam in virgulto: et
qui ex eis vitae semina suscepistis, idem cum eis germen afferatis, et fructum.
Intuemini qualiter illi, quorum lampades exstinguuntur, de oleo vestro exoptant
accipere; et multi, qui computruerunt sicut jumenta in stercore suo, ad
respectum supernae gratiae regimini vestro committi, et orationibus desiderant
commendari. Et quoniam filii saeculi hujus 0478B vos renitentes
etiam ad regimem sui trahere moliuntur, et de quiete contemplationis et deserti
silentio volunt vos aliquoties ad occupationes et negotia revocare; ad mentis
oculum patrum vestrorum instituta reducite, et propheticum habentes exemplum,
eligite magis abjecti esse in domo Dei, quam habitare in tentoriis peccatorum
(Psal. LXXXIII, 11). Et quia nihil habetis quod non accepistis; de
Domino in bonitate, de vobis autem in humilitate sentite, unde illius videamini
vestigia sequi, qui ait: Cum omnia bene feceritis, dicite,
Quia servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10). Si enim genera
linguarum, si gratiam sanitatum, si prophetandi scientiam accepistis; si verba
vestra meliora sunt, imo fragrantiora 0478C unguentis optimis; si
mundus reveretur vos, et in odore unguentorum vestrorum currere delectatur; ejus
opus certum est esse, qui ait: Pater meus usque modo
operatur (Joan. V, 17). EPISTOLA CCLXXIII. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM. Laetatur ob litteras,
zelo et affectu plenas, a Pontifice ad capitulum scriptas. Hortatur, ut ea
sollicitudine pergat fovere omnes, sed praecipue sui Ordinis Religiosos. Abbatem
Trium Fontium a praefectura sua abstractum queritur.Amantissimo patri et domino EUGENIO, Dei gratia summo Pontifici,
frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, modicum id quod est. 1. Vox turturis audita est in capitulo nostro: 0478D exsultavimus, et delectati sumus. Plane eloquium castum,
fervidum zelo, cautum scientia. Spiritus vitae spirabat in litteris, spiritus
vehemens, intonans et increpans, et aemulans nos Dei aemulatione. Fateor, non
facile dixerim quid me amplius delectarit in illis, vestra benignitas, an nostra
utilitas; inclinata majestas, an erecta humilitas; mordens severitas, an mulcens
paternitas. Qui in nobis quantulumcumque esuriebant justitiam, refecti sunt; qui
minus, compuncti sunt; qui minime, confusi sunt. Ita, quaeso, ita jugiter
faciatis. Sollicitudo quae 0479A omnibus debetur, nullo modo his,
quibus specialilius debetur, subtrahenda est, sed propensius exhibenda. Charitas
benigna est: dilatare se, non minorare novit. Colligat sane et alios, sed
nobiscum: nec alienum a vestro apostolatu fovere ejusmodi, qui cum apostolis
loqui possunt: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus
te (Matth. XIX, 27). Non sunt relinquendi, qui ipsi se
reliquerunt. Pusilli Domini sunt, in ipsum credentes: non deseret eos fidelis
servus et prudens, is praesertim cui credita universitas est. Nempe
universitatis portio hi: et quidem pusillus grex, sed qui, ni fallor, meruerunt
patrem habere Deum, accepturi coronam gloriae de manu Domini, et diadema regni
de manu Dei sui. Nec enim rapinam arbitrantur esse se haeredes 0479B Dei, cohaeredes autem Christi. Denique 268
audierunt: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri
vestro dare vobis regnum (Luc. XII, 32). De his interim
satis. 2. Abbas Trium Fontium bene plantatus erat,
utpote secus decursus aquarum. Vereor ego, ne arbor bona faciens fructum bonum,
explantata faciat nullum. Vidimus interdum vitem in prima plantatione fecundam,
in secunda sterilem. Vidimus lignum bene plantatum virescere, transplantatum
arescere. Graviter proinde vulnerastis cor meum, si non remittitis eum: quia
sumus cor unum et anima una. Quandiu divisum erit, necesse erit ut utraque pars
suo sanguine cruentetur. Heu! onus quod ambo vix portabamus, quomodo portabo
solus, 0479C subducto baculo senectutis meae? Si de me parum est,
moveat vos totius Ordinis plaga non parva: et ne spe incerti boni, tam certa
interim mala fieri velitis. Quod si omnino vobis in eo complacuit, ut retineatis
eum; placeat, obsecro, commendatum habere ipsum, ac deinceps ad Deum levare
manus, ut dignetur idoneum pro eo virum providere domui illi. De caetero super
his quae pro communi utilitate totius ordinis, et pro aliis quoque negotiis
eidem abbati dignum, imo et necessarium judicavimus ad 0480A vos
perferenda committere, festinatum exposcimus Benignitatis vestrae responsum; sed
responsum facti, non verbi. EPISTOLA CCLXXIV. AD HUGONEM
ABBATEM TRIUM FONTIUM, QUANDO ERAT ROMAE.
Poenitet commendasse nepotem episcopi Autissiodorensis,
improbans collatam illi praeposituram.Poenitet me
scripsisse pro juvene illo; et velim, si fieri possit, revocari precem, per quam
videor approbasse judicium amici super collata et male collocata ab eo praepositura,
quod utique non facio, nec feci unquam. Sed vicit me, fateor, ut sic scriberem,
dilectio qua tenebar, vehementer astrictus avunculo adolescentis, affectu grandi
nimis, 0480B sed minus spirituali in hac parte. Urgebat maxime
plaga recens de morte illius. Videar levitate usus: sed malo periclitari apud
dominum meum praecipitatione scribendi, quam apud Deum suspicione mendacii.
Quamquam caute ac provide de praepositura scripsi, nihil ad ipsum; quod
indubitanter scirem duos ut memini, praedecessores ejus ipsam aliter ordinasse,
atque alias suo confirmasse privilegio. Tu autem si efficere potueris apud
ipsum, ut Ecclesiae privilegium, et privilegio efficaciam reddat, bonum opus
operatus es. Utinam a naevo sanguinis hujus sanctum purgaret episcopum, et
adolescenti in aliis provideret! EPISTOLA CCLXXV. AD DOMINUM
PAPAM EUGENIUM, PRO ANTISSIODORENSI ELECTIONE. De statu
electionis Antissiodorensis, et fraude in ea commissa pontificem certiorem
facit.0480C Cum primum vobis pro
Antissiodorensi Ecclesia scripsi, de prima audieram electione, de secunda nihil.
Et ecce me veluti prophetante, opprobrium quod suspicatus sum, secutum est: et
timor quem timebam, evenit. Mementote quomodo actum sit Nivernis , et videte
si non simili arte, imo fraude non dissimili, eodemque auctore, ut aiunt, et
nunc secunda electio praesumpta est: ut scilicet uno nominato 0481A duos ejiciant, et sic demum tertium, quem volunt, subinducant.
Miserunt et isti ad me, ut pro sua parte scriberem, et visum 269 est mihi mittere fratrem a latere meo, qui de utraque certius
actione cognosceret, nosque certificaret. Qui intrans ecclesiam, et de omnibus
diligenter explorans, testimonio omnium qui convenerant, invenit nullum
presbyterorum, praeter unum, fratrem scilicet ipsius fratris Gaufridi, Hugonem; nullum de diaconibus praeter Stephanum
solum, ex parte illa esse: exceptis his, qui auctores exstiterant, personis
ecclesiae, cantore, archidiacono, et, ut dicebatur, thesaurario: neque enim ipse
praesens tunc adfuit. Porro in parte altera, preter alios inferioris ordinis,
diaconos novem, et presbyteros undecim consentire. Duodecimus, 0481B qui et archipresbyter est, pro neutra parte velle se
subscribere, pro neutra scripsisse testabatur: quanquam priorem plus vellet.
Sigillum Ecclesiae praefatus Hugo tenebat,
homo non pacis, sed partis alienae: nec consideravit in tradendo quod debuit,
sed quod voluit. Sic se res habet. Et ego solita praesumptione unum infero: nec
malitiam gloriari oportet, nec sapientiam decipi decet, nec Ecclesiam suspendi
diutius expedit. EPISTOLA CCLXXVI. AD EUMDEM,
POST OBITUM EPISCOPI ANTISSIODORENSIS. De irreligioso episcopi
Antissiodorensis testamento, non sine fraude Stephani diaconi facto, monet
Pontificem: illudque scandali causa irritari debere.1.
Adhuc suggero aliquid, quod ante non tacuissem, si ante mihi compertum fuisset,
sicut nunc 0481C est. Adest homo qui peccare fecit Israel,
sanctum loquor episcopum: qui cum
in morte aliquantum stupidus esset et turbatus, iste eum fecit mori pene
intestatum. Cum enim pauperibus et ecclesiis aut nihil, aut parum daret, nepoti
suo carnali adolescentulo, saeculari inutili, totum pene quod acquisierat mensae
episcopali, Stephano suggerente et sollicitante, dimisit. Aiunt septem
ecclesias, et decimas, et prata in propria silva episcopi; insuper, quod pudor
est omni religioni, de mobilibus aureos suos, et proprias equitaturas; et, cum
minus illae sufficerent ad conficiendum iter, ut pro his firmandis ad vos
veniret, jussisse tradi etiam monasterii equitaturas. Quanquam quidam existimant
episcopum 0481D donationes istas nescisse, sed Stephanum fecisse,
et sigillasse quae voluit: et credendum. Nempe et anno praeterito in articulo,
ut putabatur, mortis positum, ecclesiam quandam eidem nepoti donare 0482A fecerunt: quod donum postea convalescens, sicut certissime
comperimus, fecisse se minime recognovit. Quis denique credat, virum sanctum,
spiritualem, si sapuit, si compos sui fuit, testamentum tale fecisse? Quis vel
saecularissimus hoc dixerit testamentum sacerdotis? Haeccine dispositio hominis
sobrii et spiritualis, illius qui omnia dijudicat, et ipse a nemine judicatur? A
quo enim, si ita remanserit, sive in coelo, sive in terra, iste non
judicabitur? 2. Tu ergo, serve Dei, qui tenes gladium Petri,
amputa confusionem opprobrii a religione, scandalum ab Ecclesia, crimen a
persona, a spiritualium omnium, qui eum in spiritu et non carnaliter diligebant,
et tuo ipsius corde amaritudinem et dolorem. 0482B Exsurge,
Phinees: sta et placa, ut sanetur quassatio. Sta, inquam, inflexibilis adversus
carnem et sanguinem, quo 270 ariete murum tuae constantiae
filii hujus saeculi procul dubio concutere conabuntur. Vera pietas est in
avunculum, si super hujusmodi exstiteris impius in nepotem. 3.
Et hoc scitote, quod viros religiosos, decanum Sancti Petri Antissiodorensis, et
Priorem Sancti Eusebii, tam pro se, quam pro abbate Sancti Laurentii, ob primam
Antissiodorensis Ecclesiae electionem paratos venire ad vos, pars adversa per
comitem Nivernensem detinuit, et deterruit ne venirent. Siquidem comes ipse
vocatis ad se denuntiavit, ne se intromitterent, et minis gravissimis ac
manifestis prohibuit eos: sicut Prior ipse a praedicto 0482C abbate suo et fratre suo carnali, et a decano missus ad nos
propter hoc ipsum, confessus et conquestus est nobis, rogans etiam per nos hoc
ipsum innotescere vobis. Dixi, et iterum dico: Mementote quod factum est
Nivernis. Ordinatissimum est, minus interdum ordinate aliquid fieri. Claves
vestras, qui sanum sapiunt, alteram in discretione, alteram in potestate
constituunt. EPISTOLA
CCLXXVII. AD EUMDEM, PRO ABBATE CLUNIACENSI. Abbatem Cluniacensem benevole excipi, et
honorifice tractari petit.Stultum videtur scribere ad
vos pro domino Cluniacensi, et ei quasi velle patrocinium ferre, quem omnes sibi
patronum habere desiderant. Sed scribo, 0482D etsi non necessarie
illi, satisfaciens tamen affectui: affectui dico meo, non alterius. Ipso enim,
quia corpore non possum, prosequor amicum peregrinantem. Quis nos separabit! Nec
altitudo Alpium, nec 0483A nivium frigora, nec longitudo
itineris. Et nunc praesens sum, in litteris his assistens illi. Sine me poterit
esse nusquam. Debitor sum dignationi ejus, per quam dignus habitus sum assumi in
id gratiae. Sed debito ipsa absolvit gratia, quia necessitas in voluntatem
transiit. Honorate virum, ut vere honorabile membrum in Christi corpore. Vas est
in honorem, ni fallor, plenum gratiae et veritatis, refertum plurimis bonis.
Remittite eum cum laetitia, quamplurimos sub reditu laetificaturum. Dignemini
eum ampliori, ut dignum est, gratia, et ita ut de plenitudine ejus omnes, cum
redierit, accipiamus. Sane si quid petierit in nomine Domini Jesu, non debet
apud vos pati difficultatem. Nam si nescitis, iste est qui manus suas extendit
ad pauperes Ordinis nostri: iste 0483B est qui de possessionibus
ecclesiae suae, quantum cum pace potest suorum, libenter frequenterque largitur
ad victum. In nomine Jesu cur dixerim, audite. Si enim petierit (quod suspicor
vereorque) dimitti a regimine monasterii, quis illum noscens, in nomine Jesu petere putet? Fallor,
si non solito timoratior, si non se ipso melior factus sit, ex quo vidistis eum.
Quanquam pene ab introitu suo in multis Ordinem illum meliorasse cognoscitur:
verbi gratia, in observantia jejuniorum, silentii, indumentorum pretiosorum et
curiosorum. EPISTOLA
CCLXXVIII. AD EUMDEM, PRO EPISCOPO
BELVACENSI.0484A Petitiones filii vestri episcopi Belvacensis quam
dignae sint exauditu, non est quod vos doceamus: ipsae satis per se paternis
visceribus vestris quod dignum 271 et justum est, facile
persuadebunt. Agimus tamen. Fovendus est devotus juvenis favore paterno: et
zelus bonus, quem pro sua Ecclesia gerit, non modo approbandus, sed et juvandus.
Sic seipso in dies devotior, ferventior, fortior fiet, cum vexationes et
tribulationes, quae nunquam desunt illi Ecclesiae a malis hominibus, manu indeficientis auxilii
vestri sibi senserit e regione levari. Petitionem fratris Arnulfi de Maiole
petimus exaudiri. Magister G. (hoc nomen nuntio) dicet eam vobis. 0484B Sed et quod petit abbatissa de Paraclito, per ipsum, si dignamini, scire
potestis; et facere, si dignum judicatis. EPISTOLA CCLXXIX. AD HENRICUM COMITEM.
Comitem ob injuriam, a subditis ejus illatam de restitutione
in integrum compellat.Abbas de Castellione, vir religiosus, Romam proficiscens, in Dei et
nostri custodia sua omnia dereliquit: et ecce ministeriales Simonis, homines de
Belfort, abstulerunt porcos eorum. Maluissem, 0485A dico vobis,
ut nostros proprios rapuissent. A vobis requirimus illos. Ad hoc te constituit
principem super terram Princeps regum terrae, ut sub eo et pro eo bonos foveas,
malos coerceas, pauperes defendas, facias judicium injuriam patientibus. Si haec
facis, opus principis facis: et spes est ut tuum Deus dilatare et roborare
debeat principatum. Si non, timendum est tibi, ne hoc ipsum quod videris habere
honoris et potestatis, auferatur (quod absit!) a te. EPISTOLA CCLXXX. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM PRO ANTISSIODORENSI
NEGOTIO. Queritur sententiam apostolicam in causa electionis
Antissiodorensis, a se jussu Pontificis denuntiatam, contemni.0485B 1. Bene facitis, frequenti et benigno exauditu
tempus breve, quo hic sum, solando taedentem, pusillanimem erigendo. Facitis,
etsi non quod mereor ipse, certe quod vos decet. Non quod ad usum propriae
voluntatis tanta abuti benignitate delecter; paratus, teste conscientia, tam
aequo accipere animo quod negare, quam quod praestare placuerit. Volo mihi geri
morem, sicut et omnis homo; sed non quod justitiae obviet, quod veritati
praejudicet, quod vestrae denique displiceat voluntati. Hoc pro eo, ne me
suspicemini aut non advertere beneficium, aut ingratum esse. Nunc quod res
postulat, audiat Sanctitas vestra. Cum in me itur, levis jactura est, et quae
levari facili queat resarcitu. Ego plagis conscientiae 0485C meae
nullum judico accommodatius medicamentum probris et contumeliis. Non est proinde
quod pro me movear, homuncio omni opprobrio dignus et despectione. At si usque
in christum Domini malignatio forte pervenerit, nutat, fateor, patientia, et
omnis pene cedit 272 mansuetudo. Numquid petivi a domino meo
ordinari per me Ecclesias, disponi episcopatus, creari episcopos! Aptum
videlicet instrumentum, formica plaustrum trahens. Voluistis hominem promoveri;
digne sane, ni fallor: in quem nimirum quid dicant, non inveniunt, ne hi quidem
qui contra volunt. 0486A 2. Innotuit quibus
oportuit mysterium bonae voluntatis. Et mysterium quidem publicatum est, fructu
vero usque adhuc et utilitate fraudamur. Quaeritis qui fecit hoc! Homo pacis
vestrae, in quo sperabatis. Homo, cui odio religio, cui oneri sapientia, cui
terrori justitia est: qui domini sui non est veritus secretum prodere, evacuare
decretum. Nec mirum qui se talem aperire non est confusus: qui dum proprio
concedit livori, etiam vestrae reverentiae non pepercit. Confusus sum ego: sed
quae cura? Non recuso confusionem, quam mihi obedientiae zelus invexit. A me
quidem non transiit calix iste: sed per me plane usque ad vos pertransiit. In
suggillatione, ne dicam depravatione datae sententiae, cui clarum non sit
auctorem tangi potius, quam denuntiatorem? 0486B Cujus non potuit
infamari persona, debuitne infirmari promotio? Unum est e
duobus: aut stabit sermo, quem a vobis egressum testati sumus; aut nos mendaces
reputabimur, sicut jam reputamur. Sed melius vestroque dignius apostolatu, non
gloriabitur in malitia qui potens fuit in iniquitate. 3.
Obeditum tamen mandato ex parte est, et parte majori. Tribus commissum erat; uno
contemnente, duobus consentientibus, quid restat, nisi ut vox vestra suppleat
quod minus est? Et quidem tute hoc. Non est quod timeatis a scandalo illorum de
quibus Dominus dicit: Sinite illos; caeci sunt, et duces
caecorum (Matth. XV, 14). Quod reliquum est, laetabitur
populus, laetabitur sanior pars cleri, etiam ipse 0486C laetabitur rex; laetabitur denique omnis Ecclesia sanctorum.
Multa bona opera ostendistis saeculo nostro ex gratia quae data est vobis: at
nullum, ut arbitror, quod magis pro gloria vestra faciat, quam si sic feceritis.
Testimonium perhibeo eis, quod multos de religione nominaverint, non religione
delectati, sed impotentia, qui non possint malignitatem eorum coercere, qui vi
vim repellere non sufficiant: ut quorum sanctitatem non amant, non sit quod
timeant potestatem. Comes Nivernensis vias patris non ambulat:
adversatur tum huic, tum omni bono. Incubat terris bonisque Ecclesiarum, sicut
leo 0487A paratus ad praedam. Paratus est recipere etiam
Saracenum, aut quempiam ex Judaeis, ut isto careat, quod solus sibi videatur,
qui malitiae et calliditati ejus resistere et norit, et possit. Inde est quod
nonnullis clericorum minis et manifestis gravaminibus, ut nobis ipsi confessi
sunt, silentium imposuit, ne pars adversa de multitudine glorietur. 4. Et, ut breviter quod sentio exprimam, si judicatur operae pretium
in illo episcopatu monasteria pauperari, ecclesias conculcari, religioni illudi,
ipsam episcopalem sedem, cujus praecipue facultatibus et possessionibus inhiat,
in servitutem redigi: Regniacensis regnare nullatenus permittatur. Ubi est etiam nunc spiritus ille, quem
habuistis in negotio Eboracensi? 273 Non sentiet illum, qui
simile opus 0487B tentaverit? Ecce is, sicut accepimus, in
spiritu illius venit, qui curiam adversum vos concitavit; si licuerit, moliturus
idipsum. De negotio domini Lundensis
reducimus vobis ad memoriam. Causa dilationis sublata de medio, non est nisi ut
fiat quod faciendum erat. Et hoc addiderim: habere bonum, justum, et bonae famae
cancellarium, apostolicae dignitatis non modica pars est, apostolicae
administrationis non parvum adminiculum est, apostolicae conscientiae non
mediocris custodia est. Semper quidem notabilis constitutio perniciosa: at post
longam deliberationem, etiam turpis. EPISTOLA CCLXXXI. ABBATI BRUNONI DE
CHARA-VALLE. Brunonem perturbate et imprudenter
scribentem redarguit.0487C Rectene
irasceris tu modo? Non, ut opinor. Convincunt te sermones tui, non dispositi in
judicio, sed praecipitati in perturbatione. Nam judicium quidem tale est:
Meliora sunt verbera amici, quam oscula inimici (Prov. XXVII, 6).
At ego sine causa vapulo, inquis. Esto: nihilominus tamen verbera verborum
nostrorum amicabilem curam sonant. Parum dixi: paternam loquuntur
sollicitudinem. Itaque si culpam non habes, nihil te laesimus, propria excusatum
conscientia: si habes, tibi potius irascendum, 0488A
quam mihi fuerat. Quereris quod tibi non credidi: quasi tu mihi inde aliquid
locutus fueris. Esto: credidi querenti de te. Tibi quomodo aut credere potui,
aut decredere, qui dixeras nihil? Fac quod locutus es. Solve quod debes, quam
ante poteris [al. quam cito poteris], ne forte non modo inter
nos, sed et de nobis scandalum oriatur. De nobis autem bene senti, bene de te
sentientibus, et non decredentibus tibi, sicut perturbate loqueris, nesciens
quid loquaris. Mea sunt verba, meum loquuntur affectum. EPISTOLA CCLXXXII. AD LUDOVICUM REGEM FRANCORUM JUNIOREM, PRO ELECTIONE
ANTISSIODORENSI. Hortatur regem, ne electo Antissiodorensi
episcopo obsistat.0488B 1. Volui ego
unquam in aliquo imminui honorem regis, dignitatem regni? Deus scit, nec vestra,
ut confido, conscientia id vobis respondet. Videte ne illi magis contra vos
faciant, qui electiones disturbant, ne sint in Ecclesiis qui serviant regi, sed
ipsis de Ecclesiarum reditibus serviatur. Ego, ego electioni Antissiodorensi
interfui. Concors fuit, quia clerici qui antehac in partes dissilierant, sine
contradictione nunc tandem Deo miserante convenerunt. Electum bene novimus:
testimonium ei perbibemus, quoniam bonus est. Neminem prorsus arbitror adfuisse
illi celebritati, qui de assensu vestro dubitaret, cum jam idem assensus vestris
litteris teneretur. Quis enim hoc vel cogitare posset repetendum 0488C alterum assensum, nec sufficere unum, praesertim ubi nulla ex
tunc intervenit altera electio? Nunquid quoties dissenserint clerici, toties
erit rerequirendus favor regis? Nec ratio, nec consuetudo hoc habet. Denique
nuper, si recordamini, in Suessionensi Ecclesia quoties ad eligendum clerici
convenerunt, quoties dissenserunt, et infecto negotio discesserunt: nec tamen
existimo toties repetisse assensum vestrum, quem semel promeruerant. 274 2. Ita est, domine mi rex: non est quod
debeatis reprobare factas electiones, quibus ut 0489A fierent,
semel vos assensisse constiterit. Sed sunt aliqui qui vos conturbant, et
conturbare nituntur Ecclesias, sua lucra sectantes: quodque gravius est, summi
Pontificis, et serenissimi Regis mutuam gratiam et amorem diabolico studio
dirumpere molientes. Absit hoc; judicium portabunt quicunque sunt illi, et Rex
semper faciet quod bonus rex, sicut hactenus fecit. Itaque cito mandentur
jucundiora, ne diutius sedeat in tristitia Ecclesia, tandiu jam vexata et
afflicta. De persona nulla subeat suspicio: aut ego nimium fallor, aut fidelis
erit, et Regi beneplacitum super ea. Confido in Domino quia non contristabitis
multitudinem sanctorum, qui sunt in illo episcopatu, nec me servum vestrum: qui,
ut verum fatear, nihil aeque unquam a vobis molestum 0489B pertuli, quam si in hoc consilio (quod non eveniat)
perstiteritis. EPISTOLA
CCLXXXIII. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM,
PRO FRATRIBUS DE MIRATORIO. In compositione quadam litis
frustra laboratum: ideoque auctoritate apostolica opus esse.Apud Cluniacum occurrimus Gigniacensibus spe
pacis: pro qua laboratum multum, elaboratum nihil. Nam totum quatriduanum
laborem nostrum sola demum secuta est ruina spei. Repetita est, juxta tenorem
litterarum vestrarum, damnorum resarcitio, restitutio ablatorum: sed incassum.
Multum visum est ad eos, quia nocuerant multum: quippe ultra triginta millia
solidorum computatio 0489C facta est amissorum: siquidem abbatia
una (ne per singula evagemur) tota destructa est. Caeterum de tantis amissis
multa dimittere parati fuimus, cum illi tam minimum obtulerint, ut venerabilis
abbas Cluniacensis, qui affectuosius quam efficacius pro reformanda pace
laborabat, nec dignum relatu judicaret. Itaque non provenit compositio, quia
reparatio tam ridicula offerebatur. Dicebant autem: Quidam 0490A maligni de nostris totum malum fecerunt. Quid ad nos? ipsi
viderint. Atque id quoque ridiculum. Clarum erat in tota regione, per homines
Ecclesiae hoc grande facinus perpetratum; monachos quoque adfuisse quosdam,
consensisse omnes. Nam qui contradiceret malefactoribus, ne unum quidem fuisse
usque ad hoc tempus audivimus. Denique ipse domnus abbas istiusmodi
tergivertores palam refellebat et convincebat, affirmans juste ab ecclesia
repeti, quod per ecclesiam amissum esse constabat. Ultima exspectatur manus
vestra in eo, quod non nisi in manu valida posse emendari satis superque
probatum est. EPISTOLA
CCLXXXIV. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM, PRO
REMENSI ARCHIEPISCOPO, ET ALIIS PERSONIS.0490B Dominus Remensis archiepiscopus versatur in
domo magni Patrisfamilias, tanquam vas in honorem Si hoc scitis, servate honorem
ejus, honorem Ecclesiae ejus. Si bene novi virum, quo magis honorabitis eum, eo
plus honorabitur Deus per illum, et in illo. Dominus Atrebatensis, homo simplex et rectus, et adhuc permanens in
humilitate sua, non est opus ut per alium plus humilietur, ne perdat
auctoritatem, ac per hoc et utilitatem. Hanc, si dignum 275
ducitis, date ei vos, quia suo studio nunquam habebit: utpote sui magis, quod in
se est, mediocritate contentus. Est qui adversatur et extollitur: is plane ut
humilietur episcopo opus est, et eidem ipsi non minus. Superbis resistere, et
humilibus 0490C dare gratiam, familiare est Domino vestro, et
audistis eum dicentem: Qui mihi ministrat, me sequatur
(Joan. XII, 26). Abbas de Auvecurt bonus homo est; secundum bonitatem suam
respondeatur ei. Exaudiatur pro necessitatibus suis, et contra eum non audiatur
apostata. Betuniensis decanus voluntate episcopi, et assensu advocati, bonam rem
pro ecclesia sua in ecclesia eadem constituit: 0491A bonum est ut
vestra auctoritate firmetur. Similiter et pro decanis Suessionensi et
Cameracensi rogamus, ut dignae preces eorum exaudiantur. Periclitati sumus in
falsis fratribus, et multae litterae falsatae sub falsato sigillo nostro in
manus multorum exierunt: et, quod magis vereor, etiam usque ad vos dicitur
falsitas pervolasse . Hac necessitate
abjecto illo, novello quod cernitis de novo utimur, continente et imaginem
nostram, et nomen. Figuram aliam tanquam ex nostra parte jam non recipiatis,
nisi forte pro episcopo Clari-Montis, cui sub altero sigillo litteras dedi, cum
necdum istud haberem. EPISTOLA CCLXXXV. AD EUMDEM, PRO ODONE ABBATE SANCTI-DIONYSII. Abbatem Sancti-Dionysii Odonem
commendat, et adversus suspectas aliorum criminationes, ex invidia et ambitione
natas, tuetur.0491B 1. Pro ecclesia
Sancti-Dionysii, et pro persona Odonis abbatis, etsi nemo alius scriberet, ego
scribere non dubitarem. Causa bona est, et neutra ex parte nutans: ecclesia
nobilis, et abbas boni testimonii est. Illud orbi, hoc nobis, qui vicini sumus,
notissimum est. Ad haec et is, et illa specialis res vestra est. Pro his omnibus
vel solus, ut dixi, si opus sit, scribere non confundor. Nunc vero tales mecum
scribunt, quibus minime decredetur, etiam me non scribente. Ipsi sunt, quorum
manus satis superque tractaverunt de verbo hoc. Ecce hi sciunt 0491C quid fecerit abbas; et quod sciunt, loquuntur. Secure prodeunt
porrectae a nobis preces pro eo, tam indubitatis fultae testimoniis. Securus
vestram sollicitudinem pro vestra ipsius proprietate sollicito et compello,
nempe invasa nequiter, vexata atrociter. Rogo, obsecro, levate manum, extendite
brachium, opponite scutum. Gladius Petri defendat patrimonium Petri. 2. Frustra quidam insurrexerunt in hominem, quem fama publica satis
excusat, imo celebris commendat opinio. Boni videlicet filii, qui patris
verecunda tam curiose scrutati sunt, nescio quae incomperta omnibus crimina
somniantes. Stupent qui audiunt ad subitam
et inopinatam criminationem. Erubescunt, quia nunquam dictus fuerat sermo
hujuscemodi de Odone. Sancti-Dionysii abbas 0491D nequaquam sub
modio latet. Super candelabrum stat: ut, etsi velit, non possit dissimulare quod
est. Et lumen ejus, ut fumus ejus, ab omnibus videatur necesse est. Numquid isti
lynceos in eum oculos intenderunt, 0492A videntes quae nemo adhuc
videre alius potuit? Suspecta, fateor, mihi horum delatio est. Magis autem
incredibilem reddit unus illorum, nomine Raymundus, qui ut aiunt, caput est
hujus attentatae malitiae; homo, ut comperi, 276 palam
loquax, clam susurro; anxie ambitiosus, adulatorie blandus; totus compositus ad
fallendum, ad perturbandum non minus. Notavi sub pelle ovina lupum, ac certis
designavi indiciis, quo jam aut mordere non audeat, aut nocere non
valeat. EPISTOLA
CCLXXXVI. AD EUMDEM, PRO
EODEM.Si susurrationes et subreptiones praevaluerint
adversus abbatem Sancti-Dionysii, mundus ego sum a sanguine ejus, qui scripsi in
alia vice adversus 0492B malignantes. Verumtamen quam
accusationem afferunt adversus hominem illum! An quod non inveniunt quod
accusent? Et quomodo si recte isti eum accusant, excusatur a vicinis omnibus qui
recto sunt corde? Accusatur quod debita multa fecerit, impignoraverit terras,
dilapidaverit bona. Quasi haec vel necessariis, vel justis ex causis non
potuerint contigisse. Mandavit nobis de his universis conventus illius
ecclesiae, et per fidelem personam testatus est aliter, quam vobis dicta sunt,
se habere. Verumtamen inquiratur; nam certius de his oculus, quam juramentum
fidem faciet: et si inventa fuerint quemadmodum isti malitiose componunt, quoquo
modo acciderint, abbas non excusetur. Si non fuerint, delatores nihil de
falsitate 0492C lucrentur. Insimulant eum de morte hominis: si se
purgare non potest, moriatur. Quanquam quis non videat nec verisimile esse, ut
quem paulo ante de morte eripuerat, in mortem tradiderit? Qua fronte haec audent
insusurrare vobis, qui viderunt et cognoverunt zelum abbatis in liberatione
illorum, qui prius homicidium perpetraverant, et in ultione eorum, qui sanguinem
proximi ulti erant! Postremo si bene nossetis istos, posset profecto sufficere
ad decredendum quidquid non accipitis nisi per eos. Adsit Deus sanctae menti
vestrae, ne quid illi lingua dolosa adversus innocentiam subripere
possit. EPISTOLA
CCLXXXVII. DOMINO OSTIENSI, PRO EODEM ARBATE.0492D Dominus abbas Sancti-Dionysii accusatur ab
iniquis ominibus: sed a bonis hominibus, qui in ecclesia et in circuitu ejus
sunt, excusatur. Pro quo tanto affectuosius rogamus Charitatem vestram, quanto
meliorem 0493A de eo et habuimus, et habemus aestimationem. Stet
pro eo vestra benignitas, et si non quia amicus noster est, sed quia nec vera
sunt, nec verisimilia, quae imponuntur ei. Si gravatus est debitis, causa
evidens fuit temporis ipsius, quanquam fere nulla sint debita. Ad id quod
impositum est deterrarum distractione, evidens falsitas comprobatur. Nam de
morte G. ne ipsos quoque adversarios reor eum potuisse habere suspectum, quippe
qui eumdem G. et suos omnes conclusos ab hostibus, ab ipso mortis articulo,
multo quidem labore eripuit. Pro his omnibus maximeque pro Raymundi non
incognita nobis versutia, attentius rogamus, ut abbatis innocentiam vestra
sollicitudo tueatur. 277 EPISTOLA CCLXXXVIII. AD
ANDREAM AVUNCULUM SUUM, MILITEM TEMPLI. Infelicem exitum
sacrae expeditionis dolet; avunculi adventum optat.0493B
1. Litterae tuae, quas novissime transmisisti, invenerunt me in lectulo
decumbentem. Accepi eas obviis manibus; libenter legi, libenter relegi, sed
libentius te vidissem. Legi in illis desiderium tuum videndi me, legi et metum
tuum pro periculo terrae, quam Dominus sua praesentia honoravit; periculo
civitatis, quam suo sanguine dedicavit. Vae principibus nostris. In terra Domini
nihil boni fecerunt: in suis, ad quas velociter redierunt, incredibilem exercent
malitiam, et non compatiuntur super contritione Joseph. Potentes sunt ut faciant
mala, bonum autem facere nequeunt [al. nesciunt]. 0493C Confidimus autem quia non repellet Dominus plebem suam, et
haereditatem suam non derelinquet. Porro dextera Domini faciet virtutem, et
brachium suum auxiliabitur ei: ut cognoscant omnes quia bonum est sperare in
Domino, quam sperare in principibus. Bene facis formicae te comparans. Quid enim
aliud quam formicae quique terrigenae et filii hominum sumus, rebus inutilibus
atque inanibus insudantes? Quae autem abundantia homini de universo labore suo,
quo ipse laborat sub sole? Ergo ascendamus super solem, et conversatio nostra in
coelis sit, jam mente praecedentes, quo sumus et corpore secuturi. Ibi, mi
Andrea, ibi fructus laboris tui; ibi retributio tua. Sub sole militas, sed
sedenti super solem. Hic 0493D militantes, inde donativa
exspectemus. Merces militiae nostrae non de terra, non de deorsum est: procul et
ab ultimis finibus pretium ejus. Sub sole penuria 0494A est:
super solem abundantia est. Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et
supereffluentem dabunt in sinus nostros (Luc. VI, 38). 2. Desideras me videre; et de meo, ut scribis, arbitrio desiderii tui
pendet effectus. Nam mandatum super hoc meum te indicas exspectare. Et quid
dicam tibi? Et cupio ut venias, et timeo ne venias. Ita inter velle et nolle
positus, coarctor e duobus; et quid eligam, ignoro. Unum, ne videlicet tuo
satisfaciam desiderio, et meo pariter: an credam magis celebri de te opinioni,
qua terrae ita pernecessarius praedicaris, ut de tua absentia non mediocris illi
desolatio imminere credatur. Itaque quod mandare non audeo, opto tamen ut te
videam antequam moriar. Tu melius id videre et cognoscere 0494B potes, si quo modo sine damno, et sine scandalo illius gentis
venire possis. Et fieri posset quod adventus tuus omnino non esset inutilis.
Forte favente Deo non deessent qui te sequerentur revertentem ad subveniendum
Ecclesiae Dei, quoniam omnibus notus es et dilectus. Potest facere Deus ut et tu
cum sancto patriarcha Jacob loquaris: In baculo meo transivi
Jordanem istum, et ecce cum tribus turmis regredior (Gen. XXXII,
10). Unum dico: si venturus es, ne tardaveris, ne forte venias, et non me
invenias. Ego enim jam delibor, nec puto me longum facere super terram. Quis
mihi tribuat tua, in voluntate Domini, amabili et dulci praesentia vel paululum
refrigerari, priusquam abeam? Reginae scripsi , sicut voluisti, et gaudeo de bono testimonio 0494C quod ei perhibes. Magistrum et fratres vestros omnes de Templo,
nec non et eos de Hospitali, per te in Domino salutamus. Inclusos quoque et
sanctos omnes, ad quos opportune loqui poteris, per te in Domino salutantes,
eorum nos orationibus commendamus. Esto pro me ad eos. Girardum nostrum, qui in
domo nostra aliquando conversatus est, et nunc, ut audivimus, episcopus factus
est, et ipsum affectu magno devotissime salutamus. 278 EPISTOLA CCLXXXIX. AD REGINAM JEROSOLYMORUM. Instruit eam, quomodo se gerat, ut probae viduae coram Deo, et
reginae coram hominibus partes impleat.Dilectae in
Christo filiae M. reginae
Jerosolymorum, 0494D BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas,
misericordiam a Deo salutari suo. 1. Miror quod a multo jam
tempore non vidimus 0495A litteras tuas, non solitas
salutationes habuimus: quasi nos obliti simus antiquae tuae erga nos devotionis
quam in multis probavimus. Audivimus, fateor, nescio quae sinistra: quae etsi
non pro certo credidimus, doluimus tamen sive veritate, sive mendacio tuam
aliquatenus decolorari opinionem. Sane intervenit Andreas charissimus avunculus
meus, cui in nullo decredere possumus, scripto suo nobis significans meliora:
quod scilicet pacifice et mansuete te habeas, sapienter et consilio sapientium
te et tua regas; fratres de Templo diligas, et familiares habeas; periculis
imminentibus terrae, secundum sapientiam tibi a Deo datam, salutaribus consiliis
et auxiliis provide et sapienter [al. vigilanter] occurras. Talia
prorsus, talia decent opera mulierem fortem, 0495B humilem
viduam, sublimem reginam. Neque enim quia regina es, indignum tibi viduam esse,
quod, si voluisses, non esses. Puto quod et gloria tibi est, praecipue inter
Christianos, non minus vivere viduam, quam reginam. Illud successionis est, hoc
virtutis: illud tibi ex genere, istud ex munere Dei: illud feliciter nata es,
hoc viriliter nacta. Duplex honor; alter secundum saeculum, alter secundum Deum:
uterque a Deo. Nec parvus tibi videatur honor viduitatis, de quo Apostolus: Honora, inquit, viduas, quae vere viduae
sunt (I Tim. V, 3). 2. Habes certe penes te
ipsam familiare commonitorium apostolicae iterum salutaris, sententiae, qua
doceris ab eo providere bona, non tantum coram Deo, sed etiam
coram hominibus (II Cor. VIII, 21): coram 0495C Deo, ut vidua; coram hominibus, ut regina. Attende reginam,
cujus digna, indignave non possunt latere sub modio: super candelabrum sunt, ut
appareant omnibus. Memento viduam, cui jam non est quod velit placere viro, ut
soli possit placere Deo. Beata es, si Salvatorem ponas tibi murum ad
protectionem conscientiae, et antemurale ad repulsionem infamiae. Beata, inquam,
si veluti desolatam et viduam totam te Deo regendam commiseris. Alioquin bene
non regis, si bene non regeris. Regina Austri venit audire sapientiam Salomonis,
ut regi disceret, et sic regeret. Et ecce plus quam Salomon hic (Matt.
XII, 42): Jesum loquor et hunc crucifixum. Huic te committe regendam,
huic docendam, quomodo regere debeas. Disce tanquam vidua, quod sit mitis et
0495D humilis corde (Matth. XI, 29): disce tanquam
regina, quod judicet in justitia pauperes, et arguat in aequitate pro mansuetis
terrae (Isai. XI, 4). Ergo cum cogitas dignitatem, attende et
viduitatem: quia ut pure apud te quod sentio proferam, non potes esse 0496A regina bona, si bona non fueris vidua. Quaeris unde bona vidua
aestimetur? Ex his profecto quae Apostolus dicit: Si filios
educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem
patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est (I Tim.
V, 10)
. Si haec facis, beata es, et bene tibi erit. Benedicat te Dominus ex Sion,
eximia in Domino filia, et omni veneratione digna. Admonitio praemissa est;
prosecutio jam a vestra dignatione exspectatur. Occasio data est: excusatio jam
non admittitur, si non renovata a nostra parte familiaritas, familiaribus
deinceps a vobis verbis et litteris frequentetur. 279 EPISTOLA CCXC. DOMINO
OSTIENSI, DE JORDANO CARDINALE. Legatum
apostolicum describit, quam foeda ubique vestigia reliquerit.0496B Pertransiit legatus vester de gente in gentem, et
de regno ad populum alterum, foeda et horrenda vestigia apud nos ubique
relinquens. A radice Alpium et regno Teutonicorum, per omnes pene Ecclesias
Franciae, et Normanniae, et circumquaque circumiens usque Rothomagum, vir
apostolicus replevit, non Evangelio, sed sacrilegio. Turpia fertur ubique
commisisse; spolia ecclesiarum asportasse: formosulos pueros in ecclesiasticis
honoribus, ubi potuit, promovisse; ubi non potuit, voluisse. Multi se
redemerunt, ne veniret ad eos: ad quos pervenire non potuit, exegit et extorsit
per nuntios. In scholis, in curiis, in triviis, fabulam se ipsum fecit. 0496C Saeculares, religiosi, omnes male loquuntur de eo: pauperes, et
monachi, et clerici conqueruntur de eo. Homines quoque suae professionis, ipsi
sunt qui magis exhorrent et famam ejus, et vitam. Hoc testimonium habet et ab
his qui intus, et ab his qui foris sunt. Non sic dominus Joannes Paperons, non sic: cujus laus est in Ecclesia,
quippe honorificantis ubique ministerium suum. Legite litteras has domino meo.
Ipse viderit, quid de tali homine faciendum sit: ego liberavi animam meam. Dico
tamen praecipitatione qua soleo: Bonum est ei si purget ipse curiam suam, et sic
liberet conscientiam suam. Decreveram ista tacere: sed venerabilis Prior
Montis-Dei ad hoc me impulit, et animavit ut scriberem. Et scitote minus 0496D me dixisse, quam publice praedicatur. EPISTOLA CCXCI. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM, PRO
ECCLESIA SANCTI-EUGENDI JURENSIS.Sancti-Eugendi nobile
monasterium, olim divitiis 0497A et religione famosum, si vera
sunt quae dicuntur, prope interitum est. Nec decredenda omnia. Domos vicinas
nobis, vobis notas, pertinentes ad ipsum, partim jam destructas, partim in dies
destrui cernimus, et dolemus. Quae in membris videmus, haec et his graviora de
capite fama nuntiante percepimus. Sed numquid debeo ego nunc malorum vobis,
quorum non est numerus, retexere narrationem? Lator praesentium monachus
praefati monasterii, et Archegaudus Prior, homo nobis ab antiquo pro sua
honestate et religione dilectus, poterunt vobis intimare quae plenius norunt,
etsi non omnia: quis enim hoc posset? Tot et tanta pro certo, quae apostolicam
securim, etsi dissimulantem, etsi dormitantem, mirum si non surgere et ferire
compellant. 0497B Ego liberavi animam meam: sed non sufficit,
nisi et monasterium liberetur. In manibus vestris mors et vita
illius. 280 EPISTOLA CCXCII. AD QUEMDAM SAECULAREM.
Perstringit eum, quod Petrum, cognatum suum, a proposito vitae
religiosae abstrahere conatus sit.1. Etsi ignotus
nobis facie, sed non fama. Ipsa referente didicimus quod sis homo sapiens, et
secundum saeculum honoratus. Voluit autem dilectus filius meus Petrus, cui et
notior, et familiarior sanguinis affinitate videris, ut tibi scriberem, imo
rescriberem. Tu enim scripseras illi, et utinam ut 0497C te
decuisset, et illi expediret. Non sic fecisti. Novum Christi militem ausus es
dehortari a servitio Domini sui. Dico tibi, est qui quaerat et judicet. Non
sufficiebant tibi peccata tua, nisi te et alienis involveres; et rursum ad
peccata, quod in te fuit, poenitentem juvenem revocares: et sic secundum
duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizares tibi iram in die irae? Quasi non
satis eum per se tentet diabolus, nisi tu juveris illum, homo christianus, dux
ejus, et notus ejus. Tu quidem illi serpentem alterum, sed non tibi ille alteram
Evam exhibuit. Tuis impulsus est manibus, sed non eversus: fundatus est enim
supra firmam petram. 2. Verumtamen non reddimus tibi vicem, sed
vincimus in bono malum, orantes pro te, optantes 0497D tibi
meliora, et meliora scribentes. Primo quidem quia sapiens diceris, ut quod
diceris, verius sis, mitto te ad virum sapientem, qui ait: Noli prohibere eum qui potest bene facere; si vales et ipse, bene
fac (Prov. III, 27). Habes tempus faciendi. Sed 0498A quamdiu habiturus? Quantulum superest vitae tibi, praesertim jam
senescenti? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur. Si sapis,
non veniet super te illa maledictio: Vidi stultum firma
radice, et statim maledixi pulchritudini ejus (Job V, 3).
Pulchre stultum pseudosapientem verus Sapiens appellavit, sciens sapientiam
hujus mundi stultitiam esse apud Deum (I Cor. III, 19). O utinam
saperes, et intelligeres, ac novissima provideres! (Deut. XXXII,
29). Saperes quae Dei sunt, intelligeres quae mundi sunt, provideres quae
inferni sunt! Profecto inferna horreres, superna appeteres, quae sunt ad manum [al., ad malum] contemneres. Multa suggerit animus, imo
spiritus, loqui tibi de salute animae tuae: sed donec rescripto noverim tuo
qualiter ista acceperis, 0498B non adjiciam ultra, ne fiam
onerosus, cui de caetero volo esse amicus, et adjutor, si volueris, ad salutem.
Dilectam nobis in Christo uxorem tuam per te, licet immeritam,
salutamus. EPISTOLA
CCXCIII. PETRO ABBATI DE CELLA, PRO MONACHO CAZIACENSI, QUI AD CLARAM-VALLEM
TRANSIERAT.Unde mihi scripsistis, ita respondeo vobis.
Molestiam domini Caziacensis nulli arbitror molestiorem esse quam mihi. Sed puto
vos non latere, voluntate et praecepto ipsius jam ex longo illum monachum factum
nostrum; et mihi ipsum obedientiam promisisse, et me curam illius suscepisse.
Quoties ex tunc volentem venire repuli, venientem 0498C remisi,
recordari facile non est. Tandem modo veniens, me nolente remansit, et nullo
modo ei persuadere reditum potul. 281 Dicebat autem, quia si
nos eum projiceremus, iturum se longius, et nullatenus rediturum. Sed nec sic
assensum meum habens, imo et contra consilium meum intravit. A quo utique
introitu salva conscientia eum prohibere non potuit, nec projicere possum,
utpote, ut dixi, jam olim in meam receptum curam, et de quo redditurus sum
rationem. Diu, fateor, periculum hoc conscientiae meae dissimulaveram propter
molestiam boni illius hominis: et adhuc dissimulassem, si meo iste consilio
quoquo modo acquiescere voluisset. Quae cum ita sint, vestrum est consolari
hominem, delinire tristitiam ejus, excusatum me 0498D habere de
tam rationabili causa. Postremo ipse quoque, ut scitis, in pendulo est, et saepe
cogitavit relinquere domum suam. Quod si
vellet nunc effectui mancipare, ego non prohiberem, pro eo quod in ea non sine
magna anxietate versetur. EPISTOLA CCXCIV. AD DOMINUM
PAPAM EUGENIUM, PRO EPISCOPO CENOMANNENSI. Episcopum
Cenomannensem, et alios Pontifici commendat.0499A Adest episcopus Cenomanensis. Ipse
est, si nescitis, de cujus veritate et honestate nullus dubitat, nisi qui bene
non novit hominem. Mihi quidem ab ineunte juventute sua notus et dilectus est,
tam pro memoratis virtutibus, quam pro aliis bonis moribus suis. Si quid aliud
Paternitati vestrae de eo insusurratum est, aut ego fallor, aut ille mentitus
est in caput suum. Audite eum, et cum plenitudine gratiae vestrae remittite.
Deceptus sum enim, si bene non fuerit collocata. Abbas Vindocinensis, 0499B qui specialiter vester est, rogamus ut et ipse
specialem inveniat gratiam, et rationabilis ejus petitio haud difficilem assequi
mereatur effectum. Dominus Andegavensis mittit nuntium suum, et per se et per
nos aliquid petens. Exaudiatur et ipse pro justitia sua, et non exaudiatur
contra eum susurro mendax. Dignum est enim ut qui omnibus vivitis, omnibus pro
meritis valeatis. EPISTOLA CCXCV. DOMINO HENRICO CARDINALI, PRO EODEM EPISCOPO.Sic tibi, quasi mihi scribo, et hoc quoties tibi scribo. Ubi enim tu
es, me esse confido, quippe quem tanquam me ipsum diligo. Si me tu aeque
diligis, imo quia diligis, vide ne dominus Cenomannensis 0499C ex
te (quod in te est) in aliquo redeat contristatus. Alioquin ego contristarer in
homine quem satis pro sua honestate diligo, et a te diligi volo. EPISTOLA CCXCVI. DOMINO OSTIENSI, PRO
EODEM.0500A Quidam clericus dicitur aures
domini mei circumvenisse, aliquid contra episcopum suum, et nostrum amicum pro
sua cupiditate molitus. Si mei 282 cura est vobis, imo
justitiae Dei, date operam, ut nihil lucretur de suo mendacio susurro malignus,
nec laedatur in aliquo innocens episcopus, et fidelis amicus. EPISTOLA CCXCVII. ABBATI ARREMARENSI. Monachum apostatam poenitentem recipi
petit.Lator praesentium, ad petitionem nostram dudum
susceptus in consortium vestrum, stultitia et levitate 0500B sua
rejecto habitu sancto a vobis exiit. Sed quia ductus poenitentia, ut videtur,
redire cupit, et se iterum recipi humiliter petit, petimus et nos ut iterum
recipiatur, poenitentique, amore Dei et nostro, introitus et habitus non
negetur. EPISTOLA
CCXCVIII. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM.
Nicolai notarii fraudes et imposturas detegitNicolaus ille exiit a nobis, quia non erat ex nobis: exiit
autem foeda post se relinquens vestigia. Et ego longe ante hominem noveram; sed
exspectabam ut aut Deus eum converteret, aut instar Judae ipse se proderet: quod
et factum est. Praeter libros, denarios, et aureos multos, in ipso exitu ejus
inventa sunt super eum sigilla tria, unum ejus proprium, 0500C alterum Prioris, tertium nostrum, ipsumque non antiquum, sed
novellum: quod et ob ipsius dolos et furtivas subreptiones mutare nuber coactus
0501A fueram. Hoc enim est quod vobis tacito nomine scripsisse me
memini: quia videlicet periclitati sumus in falsis
fratribus. Quis possit dicere, ad quam multas personas sub nomine meo, me
ignorante, quae voluit, scripsit? Quis mihi det ut ipsa curia vestra ad purum
purgetur faece mendaciorum ejus? Quis mihi det ut vel eorum innocentia, qui
mecum sunt, satis valeat excusari apud circumventos et praeventos
impudentissimis ejus mendaciis? Vobis quoque aliquoties in eadem falsitate
scripsisse, et non semel, partim convictus, partim et confessus est. De
turpitudinibus ejus, quibus terra sordet, et factae sunt omnibus in parabolam,
supersedeo polluere labia mea, et vestras aures. Si ad vos venerit (nam hoc
gloriatur, et amicos se habere confidit in 0501B curia),
mementote Arnaldi de Brixia, quia ecce plus quam Arnaldus hic. Nullus perpetua
dignior inclusione, nihil ei perpetuo silentio justius. EPISTOLA CCXCIX. COMITI ENGOLISMENSI,
PRO FRATRIBUS DE BUXIA. Queritur de gravi exactione
suis a comite imposita.Nolite mirari, si gravis nobis
videtur tam grandis reditus, qui de terra illa Buxiae a fratribus nostris
exigitur, quia tale aliquid non consuevimus. 283 Nam multas
fecimus abbatias, et nulla illarum tali subjacet exactioni. Sed quia vos ita
vultis, et Deus plus acceptat voluntarium bonum, quam coactum, sustinemus juxta
conventionem, quam fratres nostri 0501C vobiscum fecerunt, donec
Deus meliorem vobis inspiret voluntatem, quod non diffidimus. De caetero
diligite eos, fovete, defendite, manutenete: quia tunc securius stabitis ante
tribunal Christi, si pauperes ejus habueritis vestri dilectores, et pro vobis
intercessores. EPISTOLA
CCC. BLESENSI COMITISSAE. Solatur comitissam, filii
delicta per aetatem excusans, et melioris frugis spem faciens; unde blande
potius et leniter quam aspere tractandum monet.0502A Si quando in vos filius vester visus est
excessisse, doluimus; et dolemus non minus excessum filii, quam matris injuriam:
quod tamen et ipsum excusabile est in adolescente filio. Nempe delicta
juventutis, ipsa, quae commisit, excusat aetas proclivior. An nescitis quia
proni sunt sensus hominis, et cogitationes in malum ab adolescentia? (Gen.
VIII, 21.) Confidendum mutatum iri in melius, patris meritis et
eleemosynis. Propterea insistendum
magis, magisque votis et precibus ad Deum pro eo: quia 0502B etsi
ille minus interdum, quam debuit, se filialem exhibuit, mater tamen pro suis
visceribus maternum deserere non debet, sed nec valet affectum. Nunquid potest mater oblivisci filii uteri sui? Et si illa,
inquit, oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui
(Isai. XLIX, 15). Oremus et ploremus coram Domino, ut Deus tantae
indolis juvenem, probitatis paternae imitatorem (quod non diffidimus) sua faciat
pietate. Agendum cum eo in spiritu lenitatis, blandisque obsequiis: quia sic
melius ad bona opera provocabitur, quam si irritationibus et increpationibus
exasperetur. Ita sane de ejus cita laetaque mutatione posse laetificari
confidimus cor vestrum et nostrum pariter. Quidni ego totis cupiam visceribus
quotidie se 0502C ipso fieri meliorem? Utinam qualem inveni in
me, talem semper in omnes inveniam. Quid enim, quantum ad nos, unquam volui, et
non fecit? Retribuat illi Dominus. Caeterum pro vobis, sicut saepe petistis,
saepe, prout oportuit, et monui, et monebo.
|