EPISTOLAE, CCCI - CD. EPISTOLA CCCI.
SANCTAE SORORI IMPERATORIS HISPANIAE. Controversiam, ex
receptione cujusdam monasterii inter suos et alios quosdam Religiosos natam,
ejus opera sopiri cupit.0503A 1. Quod
factum est de receptione Tholdanos monasterii, sciatis per me non esse factum,
utpote absentem et ignorantem quid fieret. Factum autem per nostros non nego,
consilio tamen multorum Religiosorum, episcopi conniventia et assensu, nobilis
quoque dominae, quae locum illum in propria possessione fundavit, petitione et
voluntate, publice, ut accepimus, et nihil in abscondito factum. Existimabant
autem se libere posse suscipere locum, quem in Dei libertate, et sine alterius
ecclesiae subjectione fundatum, ipsa quae fundaverat asserebat; et privilegia,
0503B ut aiunt, prae manibus erant, Caeterum quia Carraccetenses
[al. Carracenses] fratres factam sibi in hoc injuriam, ut
scribitis, conqueruntur, nec audientes Salomonem, qui ait, 284 Noli prohibere cum qui bene vult facere; si
potes, et ipse bene fac (Prov. III. 27), nobis in tam sancto
opere contradicunt: et quoniam servos Dei non oportet litigare (II Tim.
II, 24), consilii nobis fuit ad vestrum potissimum consilium causam
remittere, ut vestra auctoritate et opera omnis inepta et injusta, ut aiunt,
calumnia conquiescat; et Ordo in domo Dei receptus, ad ejus gloriam et vestram
ipsius salutem deinceps in pace permaneat. 0504A 2. Nam et frater Nivardus, qui multum gratulatur de vobis, satis in hoc de
vobis confidere monuit tum propter vestram erga nos specialem devotionem, tum
etiam propter bonam, quam audivit a vobis, de hoc ipso promissionem. Si autem
vestris (quod non credimus) salutaribus monitis aut consiliis contradictores
illi acquiescere nolunt, tunc duorum judicio episcoporum, ad quos duo illa loca
jure parochiali pertinere noscuntur, omnis inter eos controversia terminetur:
quodque ab eis judicatum sive constitutum concorditer fuerit, vestrum erit ratum
habere, et de caetero firmiter manutenere. Si timetis Deum, non patiemini
impediri tantum bonum, nec bonam illam mulierem frustrari a desiderio suo, nec
fratres illos suae devotionis privari fructu, nec Deum 0504B denique tam accepto sibi reformati ordinis sacrificio
defraudari. Obsecramus vos
et pro novella vestra plantatione, illos loquor de Spina, ut eis viscera
misericordiae exhibeatis, quatenus vestro beneficio sustentati, in servitio Dei
et suo ordine perseverent. EPISTOLA CCCII. LEGATIS APOSTOLICIS, PRO ARCHIEPISCOPO MOGUNTINO
. Causam
archiep. ab adversariis gravati commendat.Dominis et
patribus reverendis, apostolicae Sedis LEGATIS, puer Sanctitatis eorum BERNARDUS
Clarae-Vallis vocatus abbas, per omnia Deo placere, et 0505A gratos fructuosae suae legationis manipulos reportare. Etsi corpore remoti, sed affectu et bona voluntate vobis
appropiavimus, optantes et orantes dirigi actus et studia vestra ad omne quod
decet et expedit. Inde est quod audientes miserandum illum archiepiscopum
Moguntinensem, vocatum ad vestram praesentiam ibique responsurum adversariis
suis, ausi sumus vestram pro eo interpellare bonitatem. In hoc enim credimus
honorificari ministerium vestrum, si, quatenus salva justitia licet, parieti
inclinato et maceriae depulsae humeros vestrae auctoritatis supponitis; nec
calamum quassatum conferi, nec linum fumigans (quod in vobis est) exstingui
permittitis. Sentiat, obsecramus, sibi profuisse et precem nostram, 0505B et suam simplicitatem, ob quam fertur a falsis fratribus
circumventus potius, quam inventus in aliquo dignus
depositionis. EPISTOLA
CCCIII. LUDOVICO JUNIORI REGI FRANCORUM. Quid agendum regi
causa cujusdam de Britannia adulteri et excommunicati.Si homo ille de Britannia dimittere vellet adulteram, ut posset solvi
anathematis vinculo quo tenetur, et illa paternam haereditatem suam secundum
divisionem suam, quam fecit cum fratre suo, a vobis requireret, etsi hoc ipso
indigna, non esset forsitan recusandum, 285 ut proinde
potentis viri servitium et auxilium haberetis. Alioquin non est consilium
humilis fidelis vestri concedi ullatenus 0505C aut terram
extraneo, aut vestri favorem dominii excommunicato et incestuoso: ne (quod Deus
avertat) quandoque et vos audiatis, Si videbas furem, currebas
cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX,
18). Nec tamen verbum praecipitanter, et quasi ex abrupto rumpere
consuluerim. Agendum autem per fidelem et prudentem nuntium, quatenus, si fieri
potest, inducietur, et tempus redimatur. Quod si et hoc ille renuerit,, et
malignari maluerit; fidendum in Domino quia non praevalebit: quoniam quidem
justitia, quae cum rege est, erit 0506A pro rege. Nescio autem an
episcopus ad hoc conveniens, satisque idoneus sit: non
quia fidelis non sit, et quidem fidelissimus; sed quia odit illum, nec suum, ut
vereor, consilium credet ei. Ipse tamen paratus est pro vestra voluntate ad
omne, quod cum Dei voluntate facere poterit. Si quid est quod quasi ex parte mea
vobis secreti suggerat, a me hoc illud accepisse sciatis, et tanquam ex ore meo
id accipiatis. Homo est enim quem multum diligo, et satis credo ei: vosque illi,
ni fallor, credere quod volueritis, secure potestis. EPISTOLA CCCIV. EIDEM. Gaudet valetudinem suam regi esse curae;
Robertum regis germanum commendat.0506B In litteris, quas misit Dignatio vestra, laetificastis animam
meam: laetificet vos ipse, qui in causa est, Deus. Quis sum ego, aut quae domus
patris mei, ut de morte, vel vita mea Majestas regia cogitet? Et nunc quia tanti
habitus sum, ut de meo esse scire curetis, sciatis me aliquantulum
convaluisse, et, ut me sentio mortis
interim ereptum periculo, flebilem tamen, et debilem valde. De caetero scire vos
volo, dominum Robertum, germanum
vestrum, dignanter nos et devote satis visitasse in infirmitate nostra, sed et
sic locutum in auribus nostris, ut gaudium nobis et spem de se meliorem
reliquerit. Diligite eum; quia si dictis facta compenset, complacebit vobis in
illo: et, si dignum 0506C judicatis, sciat vobis placere quod
nostro et bonorum consiliis de caetero se acquieturum promisit. Sigillum non
erat ad manum: sed qui legit, agnoscat stilum, quia ipse dictavi. EPISTOLA
CCCV. AD DOMINUM PAPAM EUGENIUM.
Episcopum Belvacensem a Romano itinere justis ex causis
detentum. Itaque causam ejus Pontificis consilio totam committit.Filius vester ille Belvacensis (quem
dicerem et nostrum, nisi insolentiam redoleret) appellatus ad vestram
praesentiam veniebat, et libens, utpote de 0507A sua justitia
securus, et de vestro paterno favore non dubius. Sed obstiti ego, et vix eum
potui retinere, quippe cupidum videndi faciem vestram. Quod autem retinere
volui, cum multae occurrerent causae, illud praecipuum fuit, quod de vestra
dubitavimus voluntate. Deinde praeter alias incommoditates non paucas, quae
obviare viderentur, ipse et frater suus Rex non ambulant in uno spiritu, et non
erat satis tutum diu absentari a suis. Nolo a me quaeratis cujus sit culpa: non
est meum inculpare quemquam. Sufficit mihi excusare episcopum. Quidquid
humilitatis, quidquid obsequii pro sua persona potuit, vidimus exhibentem, 286 et nihil proficientem. Scitote tamen, quidquid timeat,
quidquid accidere debeat, sine mora venturum, ubi vobis 0507B placiturum cognoverit Persona ejus, et causa ejus in manu
vestra. Nec enim in sibi credito ita agit, vel ita conversatur, ut se tali
indignum putet praerogativa. Itaque prosse direxit istum, sciens quod ad patrem
dirigeret. Scire placet quid injunctum sit ei? Nihil ex injuncto agere, sed
totum committere vestro consilio, de quo totus pendet ipse. Nempe fiduciam
habet, non modo judicari causam suam a vobis, sed juvari, sed foveri, sed
manuteneri. Si placet eam committere domino Remensi archiepiscopo, maturum posse
sortiri finem Domino auxiliante confidimus, si tamen appellandi suffugium parti
utrique subtrahatur. EPISTOLA CCCVI. DOMINO
OSTIENSI PRO ELECTIONE ABBATIS TUROLDI DE TRIBUS-FONTIBUS. Purgat se adversus calumniam Hugonis episcopi Ostiensis, qui
promotionem Turoldi in abbatem Trium-Fontium indigne ferebat: nam alium ipse,
Nicolaum scilicet, designaverat. Roberti electionem in novi monasterii abbatem
excusat.0507C 1. Vae mundo a scandalis
(Matth. XVIII, 7). Ego vos scandalizo? ego vobis scandalo sum? Quis
hoc crederet posse contingere, nisi cui nota non esset nostra unanimitas, nostra
mutua charitas, et quomodo in domo Dei ambulavimus cum consensu? Subita et
dolenda mihi mutatio! Qui me portabat, nunc parat opprimere; qui me defensabat,
nunc terret minis, blasphemiis impetit, arguit praevaricationis! Protoplasti
super gravi et singulari peccato confessionem requisiti sunt (Gen.
III): Ninivitae 0507D ad poenitentiam exspectati sunt
(Jon. III): Sodomitae non de auditu, sed magis de visu puniti sunt
(Gen. XIX): Mecum eo differentius, quo contemptibilius actum est.
Non sum reputatus qui ponerer ad rationem, qui invitarer ad satisfactionem, qui
causam 0508A requirerer, qui pro me respondendi facultatem
acciperem. Non conventus judicatus sum; non convictus condemnatus sum. 2. Et nunc audite, si dignamini, excusationem nostram, et si forte
minime sufficientem vobis, veram tamen. Voluistis loco vestri substitui fratrem
Nicolaum; et ego memini, non diffiteor. Ita convenit vobis pariter et mihi: fore
credidi propter quod locutus sum. Quod ita non est factum, necessitas fecit, non
duplicitas. Res in discordiam versa est. Quid dico in discordiam? Concordia
magis fuit. Tam concorditer discordes ab hac nostra conniventia omnes inventi
sunt, ut nec unus quidem monachus sive conversus, praeter duos aut tres, qui
vestrates erant, acquieverit assentire. 0508B Tentavimus
nihilominus tamen in multis argumentis, nunc blandiendo, nunc terrendo quomodo
res effecum sortiretur; sed ut unanimiter ita et pertinaciter obstiterunt.
Possemus vim facere: sed sic mihi parcat Deus quomodo parcendo illi omisimus, ne
homo verecundus et pusillus corde (ut nostis) et fugitans onus, in hoc tanto
turbine remaneret. Nam praeter ea quae extrinsecus sunt, quae probastis et vos,
supra vires ejus esse omnia videbantur. Itaque tollentes eum cum suis imposuimus
onus, quod eo levius ferret, quo a nostris pariter portaretur. Est enim locus
noviter ordinatus de fratribus nostris et vicinior nobis, ut possit a nobis
facilius frequentari. De abbatibus ad locum pertinentibus, quia assensum vestrum
non tenebamus, nihil ausi, fratrem Robertum, 0508C quo nemo magis
idoneus ad manum esse tunc visus est dare voluimus: cum responsum est nobis 287 a vestra discretione fuisse prohibitum. Quid plura?
Acceperunt hominem qui vestrae, sicut accepimus, displicet Sanctitati. 3. Nec latet causa. Inhonestum, ut aiunt, publice praedicatis, et ob
turpitudinis notam e priori monasterio trusum, cui ante praefuerat. Potest ita
exstitisse: me, quantum recordari valeo, usque ad hoc tempus non audisse
hujuscemodi verbum de illo, Deum testor et angelos ejus. Sed neque ipse
archiepiscopus, cum eum amovere omnimodis niteretur, tale aliquid vel scripto, vel
nuntio nobis aliquando significavit. Egone turpitudinis assentator [al. fautor] forem aut inhonesti? Si ita de me sentitis, 0508D videte ne vestram quoque Excellentiam pariter involvat hoc
nubilum: quippe qui cum ejusmodi tam notam omnibus familiaritatem atque
amicitiam semel initam, tanto studio hucusque fovistis. Et de archiepiscopo quid
dicitis? quid sentitis? An et ipse 0509A quem talem sciret (nec
enim poterat nescire, cum notus esset ex longo) prior promoveret et in loco cui
ipse praefuerat? Minime ego vel tenuiter suspicer illud de tali viro, et tanto
amatore honestatis. Et quidem qui promovit ipse et amovit; non negaverim: qua
ratione hoc fecerit viderit ipse. Nam multis displicuisse factum cognoscitur,
nempe nec rationem, nec ordinem, nec consuetudinem in ejus amotione cernentibus.
Tantum archiepiscopus sic voluit; et ne contristaremus eum, nostro hortatu iste
in pace cessit, et dedit locum irae. 4. Unum dico: ex quo ad
nos intravit
(sicut testimonium habet ab omnibus), nihil in eo quod promotioni huic obviaret
compertum est. Sine querela conversatus est. Adhuc non deest homini 0509B litteratura congruens, non doctrina, non affabilitas, non gratia
in vultu et sermone. Sed suspecta est vobis brevitas temporis quod nobiscum
fuit: fateor et mihi. Fortassis bene faciet: fortassis male. Vereor omnia opera
mea, et quod operor non intelligo. Unde certus non sum certum vos facere minime
possum. Factum est; et quod factum est, non potest non fieri. Si propheta
fuissem, non profecto fecissem unde amicum offenderem, sanctum turbarem,
episcopum scandalizarem. Quid vultis ut faciam? sic factum est tali necessitate,
talique ordine. 5. Haec excusatio mea. Si sufficit tollatur de
medio scandalum: si minus, ego judicium portem, quod et quale decreveritis. Nam
si quod aedificavi, 0509C tam cito iterum destruam, grave; nisi
forte causa conveniens supervenerit: quod fortasse processu temporis accidere
potest. Si vultis vos amovere eum, potestatem habetis. Non obsisto, non me
oppono torrenti. Inique non egi. Si insipienter videor, in 0510A promptu est vobis insipientiam meam corrigere; aut, si hoc
dignius judicatis, etiam et punire. Dico tamen, si pie, si christiane mecum
agitur, corripiet me justus in misericordia et increpabit me, non in ira apud
alios diffamabit. Habetis formam meam hic, nisi et hoc indignamini praesentibus
litteris. Nempe comperta per alios, et non per vos vestra indignatione, cautum
habui non rependere vicem: sed mox vobis de vobis per praesentia scripta
conqueri. De caetero benedictus Deus, qui et hoc quod dederat, et de quo mihi
forte immoderatius blandiebar, solatium ante exitum tulit: vestram scilicet et
domini mei gratiam, ut vel proprio experimento discam, non ponere spem meam in
homine. 288 EPISTOLA CCCVII. AD
EUMDEM. Belvacensem episcopum contra sinistros rumores tuetur.
Valetudinem suam extreme afflictam indicat: et quid archiepiscopo Lugdunensi
acciderit.0510B 1. Festine ista dicto,
et ob hoc minus festive: siquidem viator transire festinans urget. Res mira, sed
magis laeta. Frater G. Fulcherius cum litteris domini mei pariter et vestris,
simulque praesentium lator peregrinus, uno pene momento adfuerunt, Deo ita sine
dubio providente, ut haberem per quem festinanter rescriberem: quod utique
cupienti mihi non poterat satis esse festinum. Inde est quod haec in infirmitate
mea ipse dictavi, quod non esset tunc alter ad manum. De domino Belvacensi quod 0510C primum posuistis, primum
ita respondeo. Sui juris est: jam non est in mea potestate, sed in civitate vita
ejus et conversatio. Si secus quam debet, vel decet interdum agit, dolere
possum; sed emendare prout volo non valeo. Verumtamen quod vobis 0511A suggestum est de vagatione ejus, nimium exstitisse in ea, usque
adhuc nos non comperimus, nec inde notatum apud nos quandoque audivimus. Ex quo
ad eum venit frater Robertus, qui cum eo est, turpe et grave aliquid
perpetrasse, aut episcopo persuasisse, ad aures nostras nondum omnino pervenit:
et mirum si ad vos potuit pervenire, quod latere nos potuit. Dabo tamen operam
facere quod vultis de revocatione ejus, si quando honeste et opportune potuero.
Jamque fecissem, si cum pace episcopi potuissem, et non timuissem inutiliorem
huic subrogandum. In Quadragesima venit ad nos ipse episcopus, paratus ire ad
curiam causa cujusdam appellationis: et venisset, nisi nos dissuasissemus. Porro
dissuasionis intentio fuit, quod non ita videretur esse paratus, 0511B sive in consilio, sive in comitatu, ut juvenis episcopi personam
decuisset. Propositum tamen ejus est proficisci tempore opportuno. Frater vester
est; facite cum illo misericordiam, ut adversarii ejus non praevaleant adversus
eum. Vellem vos ad ipsum potius, quam ad nos scripsisse, et fraterne monuisse
super his quae de eo audistis. 2. Deinde super statu corporis
mei cognovi vos esse sollicitum. Verum est quod audistis; infirmatus sum usque
ad mortem, sed interim revocatus ad mortem: atque hoc, ut me sentio, non diu.
Longe enim sum debilior quam credi possit. Quod tamen dixerim absque praejudicio
divinae providentiae, quae et mortuos suscitare potest. Et in hoc sit responsum
non modo vobis, sed et domino meo: cui volo et 0511C oro, ut in
quantacumque devotione poteritis, accito vobis pariter domino Tusculano, plenissimas grates referatis pro tanta
dignatione, et sollicitudine tam pia. 0512A 3.
Jam de domino Lugdunensi audite quod verum est
et quod certum sit vobis. Vir ille aggressus est, iter cum multa pecunia et
honorabili comitatu, prout decebat tantum archiepiscopum: et ecce undique in
ipso pene procinctu insidiae inimicorum. Quid faceret vir desiderii? Progredi
non licebat, et desistere a proposito sibi gravius omni captivitate judicabat.
Comites suos partim remisit, partim dispersit. Massa pecuniae se exoneravit,
modicum retinens, unde cum paucis posset perficere viam. Quid plura? venit cum
tribus aut quatuor ministris, ipse nihilominus in habitu ministrantis, 289 sicque strata publica cum turba promiscua peregrinorum,
tanquam unus ex illis, pervenit ad Sanctum Aegidium . Cumque infirmaretur, pertransiit usque ad 0512B Montem Pessulanum. Ibi aliquandiu commoratus, cum medicis
expendit et quod habebat, et quod non habebat. EPISTOLA CCCVIII. AD ALFONSUM PORTUGALLIAE REGEM. Petitione regis se adlaborasse respondet, et fratrem ejus brevi a
terrena militia ad coelestem transiturum praedicit.ALFONSO illustri regi Portugallorum, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus
abbas, si quid potest peccatoris oratio Litteras et salutes
celsitudinis vestrae suscepimus gaudentes in eo qui mandat salutes Jacob. Quid
in hoc egimus, et exitus pro nobis, et vos per exitum comprobabitis: animi
promptitudinem ex injuncta 0512C sollicitudine, vel saltem ex
memorata necessitudine colligetis. Petrus, celsitudinis vestrae frater, et omni gloria dignus, a vobis injuncta retulit; et
Gallia armis pervagata, in Lotharingia militat, proxime 0513A militaturus Domino exercituum. Frater Rolandus, filius noster,
apostolicae largitatis litteras defert. Ipsum, fratres nostros vobiscum
degentes, et me ipsum commendatos habete. EPISTOLA CCCIX. AD
EUGENIUM PONTIFICEM. Laudat Sugerium abbatem, ejusque lecatos
Pontifici commendat.Amantissimo patri et domino
EUGENIO, Dei gratia summo Pontifici, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus
abbas, modicum id quod est. Si quod magnae domus magni Regis
vas in honore habetur apud nostram Ecclesiam Gallicanam, si quis 0513B ut David fidelis ad imperium Domini ingrediens et 290 egrediens (I Reg. XXII, 14), meo judicio ipse
est venerabilis abbas Sancti-Dionysii. Novi siquidem virum, quod et in
temporalibus fidelis et prudens, et in spiritualibus fervens et humilis; et in
utrisque (quod est difficillimum) sine reprehensione versetur. Apud Caesarem est
tanquam unus de curia Romana, apud Deum tanquam unus de curia coeli. Petimus et
obsecramus, benigne a vobis suscipi nuntios tanti viri; et, sicut vos decet et
ipse omnino dignus est, rescribi ei verba bona et amicabilia, plena
familiaritatis et dilectionis, plena favoris et gratiae: siquidem 0513C specialius diligere et honorare personam ejus, est honorificare
ministerium vestrum. EPISTOLA CCCX. AD ARNOLDUM CARNOTENSEM ABBATEM BONAEVALLIS . Bernardus in extremis positus, hanc
amico epistolam ultimam scripsit.0514A Suscepimus charitatem vestram in charitate, et non in voluptate. Quae
enim voluptas, ubi totum sibi vindicat amaritudo? nisi quod solum nihil comedere
utcunque delectabile est. Somnus recessit a me, ne vel beneficio sopiti sensus
dolor unquam recedat. Defectus stomachi fere totum quod patior est. Frequenter
et in die, et in nocte exigit confortari modico admodum qualicunque liquore: nam
ad solidum omne inexorabiliter indignatur. Hoc parum quod dignatur admittere,
non sine gravi molestia 0514B sumit: sed timet graviorem, si se
vacuum omnino dimiserit. Quod si plusculum quid interdum admittere acquiescat,
id gravissimum. Pedes et crura intumuerunt, quemadmodum hydropicis contingere
solet. Et in his omnibus, ne quid lateat amicum de statu amici sollicitum,
secundum interiorem hominem (ut minus sapiens dico) spiritus promptus est in
carne infirma. Orate Salvatorem, qui non vult mortem peccatoris, ut tempestivum
jam exitum non differat, sed custodiat. Curate munire votis calcaneum nudum
meritis: ut is qui insidiatur, invenire non possit unde figat dentem et vulnus
infligat. Haec ipse dictavi, sic me habens, ut per notam vobis 0514C manum agnoscatis affectum. Verumtamen rescripsisse, quam
scripsisse maluerim. ADMONITIO.0513 Hactenus prima sancti Bernardi epistolarum collectio, quae ipsius
tempore ab ejus discipulis fucta est, ut in Praefatione diximus. Harum
epistolarum ordinem, adeo antiquum et receptum, mutare fuit religio. Sequentes
vero, quae in prioribus editis confuse et temere, nulla habita temporis ratione,
adjecta sunt, in ordinem redigere visum est operae pretium, ad marginem
apponendo vulgatum ordinem, quem unaquaeque earumdem epistolarum antea
obtinebat. Verum quae huic editioni jam primum accesserunt, singulas NOVAE
nomine ad calcem paginae distinximus. His omnibus
succedet APPENDIX, quae Bernardi epistolas dubias,
chartas et instrumenta ejus nomine confecta, ad haec litteras ad eum vel pro eo
scriptas complectetur, cum aliis nonnullis quae ad illustrandas ejus epistolas
conducere visa sunt. EPISTOLA CCCXI. AD HAIMERICUM CANCELLARIUM. Aemulos quosdam piis aliorum conatibus adversantes acriter
perstringit: Haimericum vero ad sedulam boni publici curam, oblata occasione,
exstimulat.0513D Viro illustri domino
HAIMERICO, sanctae Romanae Sedis cancellario, HUGO Pontiniacensis abbas, et 0514C BERNARDUS de Clara-Valle, in domo Dei quemadmodum 0514D oportet conversari. 1. Quod episcopi quaerunt,
Christus, quantum credimus, acquirit; et ipsorum negotium, Dei est causa. Qui
ergo Dei est, jungatur eis: si quis renuit, audiat a Domino, Qui non est mecum, contra me est (Matth. XII,
30) Imo vero aut acquiescat Apostolo 0515A dicenti, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19),
aut certe audiat cum Judaeis, Vos semper spiritui sancto
resistitis (Act. VII, 51); et a propheta, Vae qui dicitis 291 bonum malum, et malum bonum (Isai. V, 20): qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus
pessimis (Prov. II, 14). Non poterunt simul et in oprimis
exsultare, nec ex uno pariter simul ore laudabitur, et justus de justitia sua,
et peccator in desideriis animae suae. Attamen quid mirum, si bonum quod bonis
est odor vitae, contrarium contrariis operetur; quando ipse fons et origo boni
natus est in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui hodieque
contradicitur? (Luc. II, 34.) Etiam nunc quampluribus invenitur
Salvator lapis esse offensionis, et petra scandali (Isai. VIII,
14): cum tamen non 0515B desint, qui corde alacri dicant,
Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes.
II, 14). Porro cui pax generat scandalum, in quo pacabitur? cui ipsa
salus damnatio est, in quo salvabitur? Scriptum est, Gloria et
divitiae in domo ejus; haud dubium quin hominis justi. Quam autem gloriam,
quasve dicat divitias, subinde ostendit: Justitia,
inquit, ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI,
3). Et revera nulla talis gloria, nullae tantae divitae, quanta justitia
in domo conscientiae justi. Sed quid perdit injustus? Si Paulus gloriatur de sui
cordis divitiis, Gloria, inquiens, nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II
Cor. I, 12): quisnam inde gravatur? 0516A Tamen Propheta
subjungit: Peccator videbit, et irascetur (Psal.
CXI, 10). Quanta malitia! Nunquid hae divitiae terrenis facultatibus
similes sunt, ut instar illarum, etiam istis, in quo alter abundat, alter
minuatur? Quid igitur irasceris, ubi nil perdis? imo quid invides bonis bona, et
illa bona, quae non curas tibi vindicare? Sic canis, ut vulgo aiunt, defendit
fenum quod non comedit. Sed fremas dentibus licet et tabescas, non tamen poterit
quod ex Deo est omnino dissolvi. Et velis, nolis, videbunt justi et laetabuntur,
et omnis inquitas oppilabit os suum. 2. Verum haec illis qui
possunt esse suspecti. Caeterum vobis hoc dicimus: en lucrum praesto est, parate
talentum. Quid enim facit in sudario, quod 0516B quandoque cum
usura exigendum est? dum tempus habemus, cur operari negligimus? Sane etsi
vestro ex officio semper in promptu sit pietatis incumbere lucris, sed maxime in
praesentiarum maximus sanctae avaritiae patet quaestus: tantum vos non pigeat
ipsam, quam ad hoc ipsum accepistis, dominicam in medium proferre pecuniam.
Alioquin sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
(Eccli. XX, 32.) Denique si vere vobis non solum officii, verum, ut
aiunt, et studii est operari bonum ad omnes; maxime hoc debetis ad domesticos
fidei. Quod quidem licet omnibus ab Apostolo promulgatum sit generale mandatum
(Galat. VI, 10), 0517A id tamen specialiter a vobis
loci ipsius vestri atque ministerii privilegio audacter exposcimus. Nisi forte
(quod minime sentimus) magis occupatis locum, quam honorificatis ministerium.
Siquidem cum nullum ferme fiat in orbe bonum, quod per manus quodammodo Romani
cancellarii transire non habeat, ut vel vix bonum judicetur, quod ejus prius non
fuerit examinatum judicio, moderatum consilio, studio roboratum, et confirmatum
adjutorio: cui justius erit quam ipsi deputandum, quidquid justis in negotiis
vel infectum, vel minus perfectum fuerit deprehensum, sicut et aeque omne quod
invenietur utiliter atque laudabiliter consummatum? Proinde aut felicissimum
merito dixerimus hominem, qui illum locum tenet; aut certe miserrimum, quippe
0517B qui universi semper boni aut participem se sine dubio
probabit, aut hostem: jureque in eum tota, sive laus, sive vituperatio,
versabitur pro rerum exitibus, et suorum meritis studiorum. Beatus autem qui
dicere poterit Domino: Particeps ego sum omnium timentium te,
et custodientium mandata tua (Psal. CXVIII, 63). 3. Sed quid agimus? dum rem necessariam vobis intimare satagimus,
pene obliti sumus, quam occupatis auribus ista ingerimus. Quanquam si opus sit
et fiducia, nequaquam fortassis importuni videbimur: si tamen 292 recordamini non nostra merita, sed vestra munera, quibus apud
nostram humilitatem dignanter satis amicitiarum fores anticipare curastis . Hoc
nimirum, hoc vestrae dignationis ac 0517C devotionis clarum
admodum insigne tenemus, quod tantillos tantus, tantisque intentus non dicimus
munerandos, sed vel esse salutandos a vestra Excellentia judicastis. Ipse itaque
vobis pro materiali spirituale, quod est sapientia, retribuat aurum, qui nobis
jam tribuit, non tam dato vestro, quam vestro delectari lucro.
Valete. EPISTOLA
CCCXII. AD RAYNALDUM ARCHIEPISCOPUM REMENSEM. De remissis ad se litteris
gratias agit.Reverendissimo patri ac domino R. Dei
gratia Remensium archiepiscopo, frater BERNARDUS de Clara-Valle, salutem, et si
quid potest peccatoris oratio. Benedictus Deus, qui nos
litterarum vestrarum 0517D dignatus est visitatione consolari. Et
quidem potuimus litteris litteras utcumque reddere: sed quando huic gratiae
sufficimus rependere vicem, qua nos a vobis benedictionibus dulcedinis tantae
praeventos esse merito gloriamur, excitamur exhortationibus, salutationibus
honoramur? Homines utique tam iis nominibus 0518A indigni, quam
vobis incogniti: sed certe eo magis non ingrati, quo minus digni. Verumtamen,
dum haec facitis, facitis quod debetis, quia sapientibus et insipientibus
debitorem vos esse cognoscitis. Sane illa opinio, cujus odore bono vestrae
dignitatis excellentiam in id dignationis erga pusillitatem nostram dicitis
fuisse permotam, periculosa quidem, sed in hac parte non mediocriter officiosa:
quoniam ex hoc praecurrente vento fructus ille peroptimus nobis et gratissimus,
et qui nil vento simile habet, provenit, quod in tanto Dei altissimi sacerdote
prius suscipi in gratiam, quam in notitiam meruerimus. De adventu nostro, cur
modo non venerimus, sive quando venire disposuerimus, vel si quae sunt alia,
quae de nobis interim Sanctitati vestrae sit sciscitari, 0518B harum lator monachus, quem ad hoc ipsum praemittere curavimus,
vobis fideliter de omnibus satisfacere poterit. EPISTOLA CCCXIII. AD GAUFRIDUM ABBATEM SANCTAE-MARIAE
EBORACENSIS. Religiosos, a laxiore ad strictiorem vivendi
modum transire volentes, non impediendos; et apostatas censendos, qui post
transitum resiliunt ad vitam priorem.Viro venerabili
domino GAUFRIDO, abbati ecclesiae Sanctae-Mariae Eboracensis, frater BERNARDUS
abbas dictus Clarae-Vallis, in Domino salutem. 1. Placuit
Reverentiae tuae litteras parvitati meae dirigere, in quibus me de rebus dubiis
consulere voluisti. Verum de his et similibus tanto quid certum 0518C respondere pertimescimus, quanto minus divinae voluntatis
beneplacitum, sicut homines, ad purum intuentes, proximorum animos, si quidquam
aliud quam volunt edicimus, offendere dubitamus. Quod sane illis potissimum
accidit, quorum conscientia, quia fastidiosae mentis angore confunditur,
difficiles et angulosas impuritatis suae ratiocinationes affectare conatur. Sed
ipsa tamen caecitatis suae vindex est: quia dum quasi sibi adulari nititur eo
quod egit, illico recurrente veritatis aculeo repungitur ac remordetur in eo
quod meminit. Cujus nimirum difficultatis aerumnam Psalmista deplorans orat, et
dicit: Educ, Domine, de carcere animam meam ad confitendum
nomini tuo (Psal. CXLI, 8). Ne me ergo, vir bone, quasi
simulatae calliditatis arguas, si minus 0518D quam velis,
inquisitionibus tuis respondere 293 sufficiam; vel, si quid
valeo, totum tamen explicare non audeam. Litterarum siquidem tuarum prima
species a querimoniis sumpsit exordium: quia videlicet senectuti tuae grave
infortunium sit, quod monachorum tuorum aliqua pars ad arctiorem ac 0519A securiorem conversationis modum transire praesumpsit. Qua in re
potius reformidare habes, quod tristitia hujus saeculi mortem operatur. 2. Nempe si in humanis opinionibus ratio vigeat, dolendum non est, si
homo quandoque Creatoris sui legibus rectius inhaerere praesumat. Et nos quidem
non sancte, non satis pie paternis sollicitudinibus invigilamus, si filiorum
provectibus invidemus. Quocirca si consiliarium unum de mille habere vis, imo,
ni fallor, maxime vis, consulto opus est, quatenus filiis tuis, in mediocritatem
tecum remanentibus, ne deficiant attendas: caeteris vero citra professionis suae
puritatem propter conscientiam remanere metuentibus, ac de bono quod semel
aggressi sunt, religionis proposito ad altiorem gradum 0519B transire nitentibus, juxta prophetam, cum panibus occurras
(Isai. XXI, 14)
. Illis curam maximam impendas, ne insolescant ad ruinam; caeteris autem
benevolentiam offeras, ut proficiant ad coronam. Nempe qui ascensiones in corde
suo disponunt, qui de virtute in virtutem eunt, Deum deorum in Sion eo felicius
videre merentur in retributione, quo summo bono familiarius adhaerere studuerunt
puriore conversationis ordine. 3. Denique de duobus monachis,
Gervasio videlicet atque Radulfo, qui simul cum aliis, domino Turstino archiepiscopo paterne et
episcopaliter satagente, sunt egressi, et, sicut ipse testaris, te absolvente
quandoque dimissi; certus sum quia si intra punitatis gradum, quem ascenderant,
0519C permansissent, non perperam, sed laudabiliter peregissent.
Certus quoque sum nihilominus, quia si velint resumere puritatis gradum a quo
temere corruerunt, ea virtutis gratia laudabiliores erunt, qua solent milites
fieri post fugam ignaviae de victoria tanto gloriosiores, quanto post ignominiam
de spe victoriae ad pugnam redeunt alacriores. Et credo, ni fallor, quod
absolutio quae facta est, potest interim impediri; sed apud omnipotentis Dei
judicium nequit evacuari. Postremo vitam istam confiteris quidem esse
sanctiorem: illos tamen propter carnis fragilitatem vel propinquitatis
affectionem non posse dicis sustinere hujus angustiae difficultatem. Ad haec
vero superaddis, eorum praesentiam tibi fore necessariam; et idcirco vehementer
inquiris, utrumne 0519D sine culpa remanere queant in loco, unde
non sine scandalo sunt egressi. 4. De qualitate, inquam,
scandalorum discernenda, de carnis affectione propter Christum penitus
amputanda, de commodis vero temporalibus propter animae salutem fugiendis
magnopere tonat Evangelium, tota clamat ubique series Scripturarum: quod
ignorare non tam malum, quam pene haereticum est. At vero certus non sum, an
eorum talis 0520A reditus absque poenali culpa debeat aestimari.
Periculosum quippe valde est, et gravi ruinae proximum, de Dei misericordia
praesumere contra Dei justitiam, et ipsam velle defendere contra ipsam. Denique
Scriptura ait: Ne adjicias peccatum, et dicas, Miseratio Dei
magna est (Eccli. V, 5, 6). Nam et malus discretionis modus
est, cum praeponderant minora majoribus, sive deteriora melioribus
comparantur. 5. Ac deinde post haec vehementer expostulas, cur
merito apostatae debent appellari, si ad coenonobium suum revertentes, cum bonis
consuetudinibus professionem suam studeant adimplere. Ego, inquam, eos damnare
non debeo. Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19): et
unusquisque onus suum portabit (Galat. VI, 5). Quem enim tenebrae
0520B non comprehendunt, cognoscetur Dominus judicium faciens,
294 et in operibus manuum suarum comprehendetur omnis
peccator (Psal. IX, 17) De se quippe quod sibi bonum est, quisque
sentiat; ego de me dicam quod sentio. Ego Bernardus, si de bonis ad meliora, vel
de periculosis ad securiora voto et opere libere pertransissem, et illicita
voluntate ad ea quae mutavi, denuo recurrere praesumpsissem, non solum apostata,
verum etiam regno Dei non idoneus fieri pertimescerem. Hoc et beatus Gregorius
ait: «Quisquis,» inquit, «majus bonum subire proposuit, minus honum, quod
licuit, illicitum fecit. Scriptum quippe est: Nemo mittens
manum suam ad aratrum, et retro respiciens, aptus est regno Dei (Luc.
IX, 62). Qui ergo fortiori studio 0520C intenderat, retro
respicere convincitur, si relictis amplioribus bonis ad minora retorquetur
(Pastor. part. III, cap. 28).» Quod autem de excommunicatione
quadam interserere voluisti; ut mihi videtur, nec tua interfuit investigare, nec
mea quidquam interest judicare. Neque enim lex judicat quemquam, nisi prius
audiatur; et in absentem judicium temere promulgatur. EPISTOLA CCCXIV. AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM. Bernardus post reconciliatos Ecclesiae Mediolanenses, jussu
Innocentii ad pacificandas ipsas inter se Lombardiae civitates profectus, Papiam
et Cremonam se contulit. Sed apud Cremonenses nihil proficiens, eorum
pertinaciam Pontifici significat, et ut severiorem, quam in archiepiscopum
Mediolanensem parabat sententiam, paulisper suspendat, hortatur.0520D Amantissimo patri et domino INNOCENTIO summo
Pontifici, frater BERNARDUS, modicum id quod est. Cremonenses
induruerunt, et prosperitas eorum perdit eos: Mediolanenses contemnunt, et
confidentia ipsorum seducit eos. Hi in curribus et in equis spem suam ponentes,
meam frustraverunt, et laborem meum exinanierunt. Abibam tristis, cum ecce 0521A non mediocris a vestra parte consolatio: ut, etsi abundant
tribulationes pro Christo. abundent et consolationes per ipsum. Accepi optatas
litteras, ferentes delicias cordis mei, certitudinem de vestra incolumitate,
hostium infortuniis, successibus amicorum. Caeterum perlegenti rursum tristior
finis laetitiam temperavit. Quem enim vestra non terreat indignatio? Fateor
justam, et eo plus terreor. Dico tamen: quod factum nondum est, faciendum est,
sed tempore quo praeviderit Deus. Si quo minus, erit vobis aeque in promptu
quidquid intentatis inferre, et non aeque forsan periculosum. Alioquin quod
tantis Dei miserationibus, tantis vestris vestrorumque laboribus in populo isto noviter
aedificatum est, heu! quam leviter destrui potest. Mirum si ei qui misericordiam
0521B legitur superexaltare judicio (Jacob. II, 13),
placere potest. Sed o infelicem illum episcopum, , qui in Hur Chaldaeorum, de quodam quasi
paradiso translatus, frater factus est draconum, et socius struthionum! Quid
faciet? Obedire vult, et ecce bestiae Ephesi frendent in eum dentibus.
Dissimulare vult prudenter pro tempore, et omni feritate formidolosiorem vestram
indignationem incurrit. Angustiae sunt ei undique, nisi quod tolerabilius
judicat sibi esse sine populo, quam sine domino: pluris habens, ut dignum est,
apostolicam gratiam, quam Mediolanensem cathedram. An vos de ejus fidelitate
dubitatis? Si quis vobis aliud de eo maligna persuadere suggestione tentavit, se
magis prodidit infidelem, qui virum tam boni testimonii lingua 0521C perfida in suo livore persequitur. Parce, Pater benigne, parce
fideli tuo, parce adhuc recenti structurae, parce novellae plantationi, parce
denique populo acquisitionis tuae, hisque ipsis beneficiis tuis, quae te eidem
veracissime contulisse 295 commemoras. Memento, pie domine,
sermonis Domini tui, quem dixit: Ecce anni tres sunt,
inquit, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non
invenio (Luc. XIII, 7). Tu vero vix tres exspectasti menses,
et jam securim paras. Si tres annos sustinuisses, quartum adhuc a fideli servo
Dominici jure exigeremus exempli. Dicimus ergo et nos: Dimitte et hoc anno, si
quo modo forte circumfossa humo ligone poenitentiae, adhibitoque fimo lacrymarum
suarum, sterilitati 0521D Mediolanensium is, cui eam credidisti,
consulere, et fructum elicere queat. EPISTOLA CCCXV.. AD MALTHILDEM
REGINAM ANGLORUM. Rogat ut annuat petitioni
alias insinuatae pro monachis de Capella.0522A Illustrissimae dominae, et dilectissimae in Christo filiae (quod non
ex praesumptione loquor, sed ex affectu) MALTHILDI, Dei gratia Anglorum reginae,
BERNARDUS. Si de vestra sublimitate praesumo, non est mirum.
Jam enim non ego solus sentio, sed omnes pene noverunt quomodo nos acceptetis,
et quanto nos diligatis affectu. Propter quod rogatus sum a quodam amico vestro,
venerabili abbate de Capella, ut pro decima quadam vos rogemus, unde, si bene
meministis, Boloniae vos rogavi, vos quoque more vestro 0522B benigne audistis me. Sed quia nondum factum est quod
rogamus, tempus est ut jam petitio illa mancipetur effectui. De caetero bene
servate mihi filium quem nunc peperistis: quia et ego quoque, si regi non
displicet, in eo mihi vindico portionem. Vale. EPISTOLA CCCXVI. AD HENRICUM
SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM ET AD HAIMERICUM CANCELLARIUM. Hortatur ut nobili cuidam, bona ecclesiastica possidenti, sed nunc
ea religiosis quibusdam cedere volenti, non adversentur.Cum laici ecclesias sive ecclesiastica beneficia, quae illicite
tenent, relinquere volunt, unum bonum est: cum vero transire ea in usus servorum
Dei 0522C volunt, duplicatur bonum. Sed hoc cum fieri non potest
nisi per manus episcopi, gemini se episcopus aut mali reum, aut boni probabit
auctorem, juxta quod suum aut negabit aut dabit assensum. Quod miles quidam vos
rogat, hoc a vobis ipse rogari debuerat. Quid enim? meliusne esse judicatis ab
homine militari haereditate possideri sanctuarium Dei, quam a sanctis Dei? Mirum
si non mirantur omnes qui audiunt. Nolite, quaeso, nolite, ne forte audiant
filii incircumcisorum, et laetentur. Esto, potestis captivam ecclesiam eripere
de manu potentis, et juri proprio vindicare, quod minime arbitramur: quemnam,
quaeso, de illa libentius elegistis vobis haeredem et successorem? qui inde
deserviat exercitibus regis, an intercessorem pro peccatis vestris? 0522D Facite ergo quod justum, quod vobis dignum, quod Deo et omnibus
bonis jucundum est: quod denique, etsi aliud non esset, amore nostri confidenter
fieri postularem. 296 EPISTOLA CCCXVII. AD PRIOREM SUUM
GODEFRIDUM. Schismate exstincto, et pace composita, jam se
quamprimum ad suos rediturum pollicetur.0523A Fratri GODEFRIDO, frater BERNARDUS, salutem. In
Octavis Pentecostes ipsa die complevit Deus desiderium nostrum, Ecclesiae
unitatem, et Urbi dando pacem. Nam illa die filii Petri Leonis omnes simul
humiliaverunt se ad pedes domini Papae, et facti homines ejus ligii, juraverunt ei ligiam fidelitatem.
Clerici quoque qui in schismate erant, simul cum idolo quod erexerant, humiliantes se ad pedes domini Papae, obedientiam ei juxta
morem promiserunt, et facta est laetitia magna in populo. Hanc pacem nisi cum
quadam securitate, 0523B occultata tamen diu a nobis,
exspectavissemus; jamdudum venissemus. De caetero jam nihil est quod nos hic
detineat. Facio quod imperastis: Veniam vertimus in Venio. Ecce enim venio cito,
etiam et merces mea mecum est, victoria Christi, et pax Ecclesiae. Sexta feria
post diem illum egressus est noster de civitate. Itaque venientes veniemus cum
exsultatione, portantes manipulos pacis. Et haec quidem verba pulchra sunt, sed
pulchriora sunt facta. Etenim tam pulchra sunt, ut quisquis non laetatur in eis,
aut stultus sit, aut nequam. Vale. EPISTOLA CCCXVIII. AD PAPAM INNOCENTIUM. Remensis Ecclesiae pericula insinuat, et maturam opem a Pontifice
desiderat.0523C Amantissimo patri et
domino INNOCENTIO summo Pontifici, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas,
modicum id quod est. Cadit in interitum Remensis Ecclesia, data
est in opprobrium civitas gloriosa: clamat transeuntibus per viam, quod non sit
dolor similis dolori ejus. Foris enim pugnae, intus timores. Sed et intus
pugnae, quoniam filii ejus pugnant contra eam, nec habet generatorem qui liberet
eam: unica spes ejus Innocentius, qui abstergat lacrymas a maxillis ejus. Sed
usquequo, domine, clypeus protectionis vestrae non opponitur? usquequo
conculcabitur, nec inveniet sublevantem? Ecce rex humiliavit se, et jam 0524A quievit indignatio ejus. Quid ergo superest, nisi ut manus
apostolica supponatur afflictae, et plagis ejus curam adhibens et fomenta?
Primum itaque esse credimus ut maturetur electio, ne insolentia Remensis populi
disperdat si quid residuum est, nisi in brachio excelso furori ejus resistatur.
Si haec rite celebrata fuerit, confidimus quod in reliquis quoque daturus sit
Dominus gratiam et effectum. 297 EPISTOLA CCCXIX. AD TURSTINUM
EBORACI ARCHIEPISCOPUM. Hortatur curam pastoralem ne dimittat:
si tamen justa causa, aut Pontificis consensus adsit, locum petat religiosae
disciplinae magis observantem.Reverendo patri et
domino TURSTINO, Dei gratia 0524B Eboracensi archiepiscopo,
BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus abbas, salutem, non tam in via, quam in
patria. 1. Laudamus quod optatis quietem, et desiderium habetis
cum pace obdormire in Domino. Verumtamen istae quas praetenditis causae, curae
pastorali non videntur posse praescribere: nisi forte (quod absit! et nos non
credimus) mortale aliquid commissum sit, aut summi Pontificis auctoritate
emerito fuerit indulta licentia. Nam neque vos ignorare credimus illud Apostoli: Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem (I Cor.
VII, 27.) Verbo siquidem promissionis, qualem vos fecisse dicitis, non
tenetur episcopus, quominus in eo quo vocatus est ministerio perserveret. 0524C 2. Videtur ergo nobis, sanius sapienti non
praescribentibus, ut quod tenetis teneatis, et humilitatis habitu, vitaeque
sanctitate monachum exhibeatis in episcopo. Quod si aut causa latens cedere compellat, aut dominus Papa quietem
indulgeat, pro nostro exiguo sapere consilium damus ut nulla victus aut vestitus
asperitas, nulla omnino paupertas vos deterreat, quominus transeatis, ubi
majorem invenire speratis puritatem. Quanquam in hujusmodi domibus, animabus sic
consulitur, ut, pro aetate et imbecillitate, congrua cura corporibus non
negetur. Vestri sumus, pro vobis Deum rogamus attentius, quatenus aspiret vobis
quod melius est, concedatque 0525A pondus diei et aestus sic
portare, ut ad vesperam regia signatum imagine recipiatis
denarium. EPISTOLA
CCCXX. ALEXANDRO PRIORI DE FONTIBUS, ET EJUSDEM LOCI
FRATRIBUS. Hortatur ad electionem novi abbatis unanimiter
faciendam.Dilectissimis in Christo fratribus ALEXANDRO
Priori, et universo conventui de Fontibus, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis
vocatus abbas, salutem, et nostras qualescunque orationes. 1.
Venerabilis pater vester beato fine
cursum consummavit, et obdormivit in Domino. Ego vero licet omni tempore,
paterna pro vobis, tanquam pro 0525B visceribus nostris,
charitate sollicitus, nunc tanto majorem pro vobis sollicitudinem gero, quanto
major incumbit necessitas. Unde et dudum misissem ad vos, nisi quod exspectabam
donec opportunius atque 298 utilius id agere possem, eo quod
venerabilis abbas Henricus citius
advenire non posset, negotiis aliquibus occupatus: quem praecipue destinare
proposueram ab initio, eo quod ipse utilior, et huic negotio magis idoneus
videretur. Hunc ergo, fratres dilectissimi, cum eo honore et amore suscipite quo
dignus est; et sic audite eum in omnibus, tanquam me ipsum. Imo et tanto
amplius, quanto ille et prudentia et meritis antecessit. Ei siquidem et in
facienda electione, et in omnibus, quaecunque vel in hoc monasterio, vel in
caeteris 0525C quae ab eo exierunt, ordinanda, vel emendanda
fuerint, omnino vicem nostram commisi. Misi autem cum eo fratrem Willelmum, qui
est filius noster dilectissimus. 2. Et nunc obsecro vos,
tanquam filios charissimos, ut in electione vestra idipsum sapiatis omnes, et
non sint in vobis schismata, sed unanimes uno ore glorificetis Deum; quoniam non
est Deus dissensionis, sed pacis: unde et factus est in pace locus ejus, et
dicit: Qui non colligit mecum, dispergit (Luc. XI,
23). Absit enim ab his qui in schola Christi degunt, sub magisterio
Spiritus sancti, ut 0526A gaudeat de eis inimicus, et in eorum
dissensione glorietur, quod et ipsorum animae periclitentur, et frustra depereat
totus poenitentiae labor; et fetere faciant odorem bonum Ordinis nostri, et per
eos nomen Christi blasphemetur, per quos maxime fuerat glorificandum! Imo vero,
sicut bene de vobis confidimus, sicut decet sanctos, sicut oportet servos
Christi, unanimiter, obsecro, eligite vobis idoneum pastorem animarum vestrarum,
una cum venerabilibus abbatibus de Rievalle et Valle-Clara: quorum consilio volo
vos in omnibus acquiescere, tanquam nostro. EPISTOLA CCCXXI. AD HENRICUM DE
MURDACH, PRIMUM ABBATEM DE VALLE-CLARA,
POSTEA DE FONTIBUS, TANDEM ARCHIEPISCOPUM EBORACENSEM. Jubet
ne electionem sui in abbatem de Fontibus refutet.0526B Dilectissimo fratri et coabbati suo HENRICO frater
BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes. Praecipio tibi, frater Henrice, ut si in te convenerit electio
fratrum nostrorum de Fontibus, cum consilio venerabilis abbatis Rievallis, non
refutes, sed obedias in charitate. Quod quidem invitus facio, sciens magnum mihi
ex tua absentia solatium deperire; sed convenientibus eis contradicere timeo,
credens a Domino exiisse sermonem istum in quo tot religiosorum vota concordant,
cum legerim in 0526C Evangelio, Ubicunque duo
vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum ego sum
(Matth. XVIII, 20). Age ergo, charissime, et suscipe professiones
eorum, et de caetero curam eorum habe, tanquam pastor animarum eorum. Nec timeas
pro ea domo quam regendam susceperas. Ego enim, 299 Deo
volente, utilem ei providebo dispensatorem; illa namque mihi vicinior est. Sed
neque pro episcopo dubites obedire: super me illud
dimitte. EPISTOLA
CCCXXII. AD HUGONEM NOVITIUM, POSTEA BONAE-VALLIS ABBATEM . Laudat vitae religiosae propositum, praemunitque eum adversus
tentationes, et ad constantiam ac perseverantiam excitat.0527A Charissimo in Christo filio HUGONI, novae
creaturae in Christo, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, confortari
in Domino. 1. Audita conversione tua, exsultavimus et delectati
sumus. Quidni gaudeant homines, unde laetantur et angeli? jam celebris agitur
dies, jam resonat in excelsis gratiarum actio, et vox laudis. Adolescens
nobilis, delicatus, vicit malignum, sprevit mundum, corpus exposuit,
propinquorum renuntiavit 0527B affectibus, paratos divitiarum
laqueos transilivit, quia pennatum animal erat. Unde tibi haec sapientia, fili?
Neque enim tantam invenimus in senibus Babylonis. Ipsi sunt qui juxta Apostolum,
imo contra, divites fieri volunt in hoc saeculo, ut incidant in tentationem et
laqueum diaboli (I Tim. VI, 9). Hugonis nostri sapientia non de
terra est, sed de coelo. Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti haec a
sapientibus, et parvulo revelasti. Tu quoque, fili, ne sis ingratus beneficio
Redemptoris, sed pone animum puerilem, magis autem parvulus esto malitia, sed
non sensu (I Cor. XIV, 20). Non aetatem teneram
ordinis asperitas terreat. Memento quod asperior carduus [al. cardo, male] pannum faciat leniorem, conversatio conscientiam.
Aderit Christi 0527C suavitas, et prophetae farinula pulmentum
incomestibile condietur (IV Reg. IV, 39-41). Si tentationum sentis
aculeos, exaltatum in ligno serpentem aeneum intuere; et suge non tam vulnera
quam ubera Crucifixi. Ipse erit tibi in matrem, et tu eris ei in filium; nec
pariter Crucifixum laedere aliquatenus poterunt clavi, quin per manus ejus et
pedes ad tuos usque perveniant. 2. Sed inimici hominis
domestici ejus (Michaeae VII, 6). Ipsi sunt qui non te diligunt,
sed gaudium suum ex te. Alioquin audiant a puero nostro: Si
diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem (Joan. XIV,
28). «Si prostratus,» ait beatus Hieronymus, «jaceat in limine pater, si
nudato sinu, quibus te lactavit, ubera mater ostendat, si parvulus a collo
pendeat nepos; per calcatum transi patrem, per calcatam perge matrem, et siccis
oculis ad vexillum crucis evola. Summum pietatis est genus, in hac parte pro
Christo esse crudelem (Hieron. Epist. 1, ad Heliodorum).»
Phreneticorum lacrymis ne movearis, qui te plangunt de gehennae filio factum
filium Dei. Heu! quaenam miseris tam dira cupido (VIRG. Aen. VI,
720)? quis tam crudelis amor, quae tam iniqua dilectio? Corrumpunt bonos
mores colloquia 0528A mala (I Cor. XV, 33).
Propterea, quantum poteris, fili, confabulationes hospitum declinato, quae, dum
aurem implent, evacuant mentem. Disce orare Deum, disce levare cor cum manibus:
disce oculos supplices in coelum erigere, et Patri misericordiarum miserabilem
faciem repraesentare in omni necessitate tua. Impium est sentire de Deo, quod
continere possit super te viscera sua, et avertere aurem a singultu tuo vel
clamore. De caetero spiritualium patrum consiliis, haud secus quam majestatis
divinae praeceptis, acquiescendum in omnibus esse memento. Hoc fac, et vives:
hoc fac, et veniet super te benedictio, ut pro singulis quae reliquisti,
centuplum recipias, etiam in praesenti vita. Nec vero credas spiritui suadenti
nimis id festinatum, et in 0528B maturiorem aetatem differendum
fuisse: ei potius crede qui dixit: Bonum est homini, cum
portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius, levavit enim se supra
se (Thren. III, 27, 28). Bene vale, et studeto perseverantiae,
quae sola coronatur. 300 EPISTOLA CCCXXIII. AD INNOCENTIUM PAPAM. Pro archiepiscopo Treverensi contra abbatem Sancti-Maximini
.1. Quam
magna multitudo dulcedinis tuae, domine, ac dilectionis circa nos, sicut
frequenter experti sumus! et nunc superest ut experiamur adhuc in tempore
opportuno. Absit autem ut aliquid petere audeamus, quod voluntati Dei, et honori
tuo sentiamus esse contrarium! Quia ergo cor nostrum 0528C non
reprehendit nos de minus rationabili vel honesta petitione, fiduciam habemus
quod non revertentur ad nos vacuae preces nostrae, praesertim quia patrem pro
filio, et Innocentium pro innocente postulamus. Quam fideliter Treverensis
archiepiscopus apostolicae Sedis honorem, et quietem Romanae Ecclesiae ab
adolescentia sua dilexerit, quam immobiliter et sollicite in tempore
tribulationis ei adhaeserit, et, aliis in umbra sedentibus, pondus diei et
aestus cum ea portaverit; quam constanter et intrepide verbum veritatis pro
testimoniis ejus in conspectu regum locutus sit pro consortibus suis, non
necesse habetis scribi a nobis; ipse enim certissime scitis. De caetero autem
quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, si tamen testimonium nostrum
accipitis, quam prudenter et provide res et possessiones Ecclesiae eripuerit de
manu filiorum alienorum, quam liberaliter et benigne bona sua semper in commune
deduxerit, maxime autem circa domesticos fidei; quam diligenter et circumspecte
integritatem famae suae custodierit a labiis iniquis, et a lingua dolosa. 2. Quid ergo displicuit in eo Paternitati vestrae? Numquid quod
ecclesiam illam beati Maximini de 0529A regia potestate extraxit,
ut sacerdotali subjiceret? numquid quod hominem illum, qui, ut aiunt, prius dux
quam miles, prius abbas quam monachus esse voluit, non suscepit? Si ergo hoc,
vel aliquid aliud in eo displicuit, dignum tamen erat ut apud pium Patrem
inveterata dilectio facile non periret, sed operiret gratia culpam, et hominem
in paucis reprehensibilem, laudabilem in pluribus, multorum beneficiorum
recordatio excusaret. Nunc autem, domine, exaltasti dexteram deprimentium eum,
laetificasti omnes inimicos ejus. Mirabile siquidem est in oculis multorum, quo
vitae merito, qua opinione boni positus sit in regimine animarum homo qui
accepit in vano animam suam. Quomodo namque poterit regere, qui regi non potuit?
quomodo 0529B audebit praeesse, qui subesse non didicit? vel
obedientiam imperare subjectis, quam praelatis exhibere non novit? Si quis domui suae praeesse nescit, dicit Magister Gentium,
quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? (I Tim.
III, 5.) Denique, qualis pater, tales filii; qui matrem suam crudeliter
eviscerarunt, ut haberent unde foverent schismata et dissensiones: de quorum
tamen moribus et conversatione honestius est silere, quam aliquid loqui. Sed
neque hoc ipsum diximus, ut judicemus de alienis servis, qui suo domino stant,
aut cadunt: sed scimus, si istorum misera voluntas praevaluerit, quod dissoluti
juvenes excutient jugum disciplinae a cervicibus suis, ut ad similitudinem
istorum possint circumire terram, et perambulare eam: quibus 0529C etiam, si affectus ad effectum non pertingat, hoc ipsum erit ad
gloriam, quod repugnare poterint praelatis suis. Heu! quantorum et qualium, qui
de suis meritis apud vestram misericordiam confidunt, spes et fiducia movebitur
de loco suo, si filium olim tam dilectum, a gremio vestro, et ab uberibus
consolationis vestrae turbo repentinus excusserit! 3. Si quis
ergo precibus nostris locus est apud Excellentiam tuam, beate Pater, suppliciter
petimus, nos qui te potius, quam tua diligimus, ut in die bonorum 301 non repellas hominem qui permansit tecum in tentationibus
tuis, ut aliquid apud te de jure illius depereat, qui a te crescere potius 0529D quam minui exspectabat. Alioquin, si praeter spem omnium, et
praeter meritum hominis contigerit ut diripiant alieni labores ejus, ut ponantur
adversus eum mala pro bonis, odium pro dilectione; ipse quidem, a quo non
timebit, vulnus excipiet solus, sed multi in persecutione ejus dolebunt.
Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, doceat te dividere lucem 0530A a tenebris in omni opere tuo, ut scias reprobare malum et
eligere bonum. EPISTOLA
CCCXXIV. AD ROBERTUM ABBATEM DE DUNIS Absentiae mutuae solamen suggerit, nempe animorum conjunctionem,
imo et corporum, quandoque futuram.Fratri et amico
charissimo ROBERTO abbati, frater BERNARDUS de Clara-Valle, quod amico
charissimo. Et tarde notus, et cito es mihi sublatus, Roberte
charissime. Sed consolor, quod solo de corpore patiar hoc: nam spiritu semper es
mecum. Quod tamen 0530B vel ipsum quando ego aequanimiter
tolerarem, si solus non esset in causa Deus? Erit, erit, quando reddemur nobis,
quando et quisque de se, et uterque de invicem plene gaudebimus, praesentes
nobis in utraque portione nostri, in neutra deinceps ab alterutro dividendi.
Glutinum erit tantae conjunctionis, qui causa nunc est tantillae separationis,
praesens perpetuo futurus nobis, praesentes nos nobis perpetuo servaturus.
Salutamus omnes filios vestros et nostros, et rogamus ut orent pro
nobis. EPISTOLA
CCCXXV. AD EUMDEM, DE IDERIO NOVITIO. Quid
de novitio dyscolo faciendum rogatus consulit.0530C Amantissimo fratri et coabbati suo ROBERTO de
Dunis, frater BERNARDUS Clarae-Vallis dictus abbas salutem. Super hoc fratre, quem adeo non solum inutilem, sed etiam onerosum
esse nuntiastis, absque eo quod intrinsecus latet; quale nobis ipsis, tale et
vestrae Dilectioni damus consilium. Nobis siquidem videtur pro his quae de ipso
retulistis, quod in probatione sua se nec probabilem exhibuit, nec receptibilem:
et ideo meruit ut rationabiliter, et sana conscientia valeatis malum auferre ex
vobis. Verumtamen si pietati vestrae placet superexaltare misericordiam judicio,
adhuc ipsum potestis retinere sine professione, 0530D quanto
vobis tempore videbitur. Hoc autem omnino dissuademus, ne eum in hoc statu
recipiatis ad professionem: sed iterum probetur, si forte se talem exhibere
valeat, qualem debet. Sin autem, ferro abscissionis utendum est, ne una ovis
morbida totum gregem contaminet. EPISTOLA CCCXXVI. GUILLELMI ABBATIS, AD CAUFRIDUM
GARNOTENSEM EPISCOPUM, ET BERNARDUM ABBATEM CLARAE-VALLENSEM . Ut Dei et Ecclesiae causam adversus
Petri Abaelardi errores, quorum aliquot capitula producit,
tueantur.0531A Reverendis in Christo
dominis et patribus, GAUFRIDO Carnotensium episcopo, et BERNARDO Clarae-Vallis
abbati, vitam et dies bonos. 1. Confundor, Deus scit, apud vos,
cum de re communis et gravis necessitatis, silentibus vobis, et 302 aliis, quorum erat loqui, cogor vos alloqui, nullus in
hominibus, domini et patres. Cum enim fidem communis spei graviter nimis et
periculose corrumpi video, nullo resistente, nullo obloquente; 0531B quam Christus suo nobis sanguine sacravit, pro qua apostoli et
martyres usque ad mortem pugnaverunt, quam sancti doctores duris laboribus suis,
et magnis sudoribus defensam, integram et incorruptam usque ad faeces temporum
nostrorum transmiserunt: contabesco in memetipso, et a frixura cordis et dolore
spiritus cogor pro ea loqui, pro qua, si necesse esset et opportunum, vellem
etiam mori. Nec de minimis agitur, sed de fide sanctae Trinitatis, de persona
Mediatoris, de Spiritu sancto, de gratia Dei, de sacramento communis
redemptionis. Petrus enim Abaelardus iterum nova docet, nova scribit; et libri
ejus transeunt maria, transiliunt Alpes; et novae ejus sententiae de fide, et
nova dogmata per provincias et regna deferuntur, celebriter praedicantur, et
0531C libere defenduntur: in tantum ut in curia Romana dicantur
habere auctoritatem. Dico vobis, periculose siletis, tam vobis, quam Ecclesiae
Dei. Pro nihilo ducimus corrumpi fidem, pro qua nosmetipsos nobis abnegavimus:
non timemus Deum offendere, ne offendamus. Dico vobis, adhuc parturiens parturit
malum hoc: sed nisi praeventum fuerit, erumpet in regulum, cui vix inveniatur
incantator. Quod cur dicam advertite. 2. Casu nuper incidi in
lectionem cujusdem libelli hominis illius, cui titulus erat, Theologia Petri
Abaelardi. Fateor, curiosum me fecit titulus ad legendum. Duo autem erant
libelli idem pene continentes: nisi quod in altero plus, in altero minus 0531D aliquanto inveniretur. Ubi, cum aliqua invenirem quae multum
moverent me, notavi, et cur moverent subnotavi, et cum ipsis libellis misi
vobis: utrum recte me moverint, judicii vestri sit. Cum enim graviter turbarer
ad insolitas in fide vocum novitates, et novas inauditorum sensuum
adinventiones, cum non haberem in quem refunderem; vos in omnibus elegi, ad quos
me converterem, et quos in causam Dei, et totius latinae Ecclesiae citarem. Vos
etiam 0532A timet homo ille, et reformidat. Claudite oculos: quem
timebit? et qui jam dicit quod dicit, quid non dicet, cum nullum timebit?
Emortuis quippe ex Ecclesia omnibus pene doctrinae ecclesiasticae magistris
, quasi in vacuam rempublicam Ecclesiae
domesticus irruens inimicus, singulare sibi in ea magisterium arripuit: agens in
Scriptura divina quod agere solebat in dialectica, proprias adinventiones,
annuas novitates; censor fidei, non discipulus; emendator, non imitator. 3. Haec sunt ergo capitula ex opusculis ejus collecta, quae vobis
offerenda putavi: 1. Quod fidem definit aestimationem rerum quae non videntur.
2. Quod impropria dicit esse in Deo nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti,
sed descriptionem hanc esse 0532B plenitudinis summi boni. 3.
Quod Pater sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus sanctus nulla
potentia. 4. De Spiritu sancto, quod non sit ex substantia Patris et Filii,
sicut Filius est ex substantia Patris. 5. Quod Spiritus sanctus sit anima mundi.
6. Quod libero arbitrio, sine adjuvante gratia, bene possumus et velle et agere.
7. Quod Christus non ideo assumpsit carnem et passus est, ut nos a jure diaboli
liberaret. 8. Quod Christus Deus et homo non est tertia persona in Trinitate. 9.
Quod in sacramento altaris in aere remaneat forma prioris substantiae. 10. Quod
suggestiones diabolicas per physicam dicit fieri in hominibus. 11. Quod ab Adam
non trahimus originalis peccati culpam, sed poenam. 12. Quod nullum sit
peccatum, nisi in consensu 0532C peccati et contemptu Dei. 13.
Quod dicit concupiscentia, et delectatione, et ignorantia nullum 303 peccatum committi; et hujusmodi non esse peccatum, sed
naturam. 4. Haec pauca interim capitula, ex opusculis ejus
congesta in unum, primo vobis arbitratus sum offerenda, ad excitandos vos, et
excusandos nos, ne frustra commoti videamur. Quae tamen cum aliis incidentibus,
auxiliante eo in cujus manu sumus et nos et sermones nostri, ex hoc latius
digerere aggrediar; parvipendens si vobis displicuero in sermone, dum non
displiceam in fide: ut, si quocunque modo suggerere potuero vobis me juste
commotum, commoveamini et vos; et in causa capitis, sive pes 0532D ille sit, sive manus, sive etiam oculus, non paveatis. Dilexi et
ego eum, et diligere vellem, Deus testis est: sed in causa hac nemo unquam
proximus mihi erit, vel amicus. Nec secreta commonitione seu correptione malum
hoc attentandum est, quod, ipso se prodente, tam publicum factum est. Sunt
autem, ut audio, adhuc alia ejus opuscula, quorum nomina sunt, Sic et non; Scito
te ipsum; et alia quaedam de quibus timeo ne, sicut monstruosi sunt nominis,
0533A sic etiam sint monstruosi dogmatis: sed, sicut dicunt,
oderunt lucem, nec etiam quaesita inveniuntur. Sed jam veniamus ad rem,
etc. EPISTOLA
CCCXXVII. RESCRIPTUM BERNARDI AD GUILLELMUM ABBATEM. Libellum contra Petrum Abaelardum conscriptum laudat, mutuumque
colloquium post Pascha promittit.GUILLELMO charissimo
suo, frater BERNARDUS. Motum vestrum et justum judico, et
necessarium. Sed et otiosum non esse, monstrat libellus tundens et obstruens os
loquentium iniqua. Non quod illum adhuc attentius, ut jubetis, percurrerim; sed
quia ex eo quod cursim potui pervidere, placet fateor, et potentem existimo
iniquum dogma obruere. Verum, quoniam meo judicio non satis, ut optime nostis,
0533B fidere consuevi, praesertim in tam magnis rebus; operae
pretium puto, praesertim considerata opportunitate, me atque vos pariter alicubi
convenire et conferre de omnibus. Idipsum tamen ante Pascha fieri posse non
arbitror, ne, quod praesens tempus indicit, studium orationis impediatur. Porro
silentii ac patientiae super his meae patientiam habete: cum horum plurima et
pene omnia hucusque nescierim . Jam vero
ad quod hortamini potens est et Deus dare mihi spiritum bonum vestris
orationibus. Valete. EPISTOLA CCCXXVIII. AD ROMANUM PONTIFICEM. Contra electum
Rutenensem.0533C Hactenus amicorum
precibus morem gerentes, scripsimus opportune, importune: nunc autem, etiamsi
velimus, tacere tamen christiana religione prohibemur. Maledictus, inquit propheta, qui prohibet
gladium suum a sanguine (Jerem. XLVIII, 10). Quotidie nequitia
proficit, malorum desideria prosperantur; et non est qui ascendat ex adverso,
vel qui opponat se murum pro domo Israel. Ecce adhuc in diebus tuis, et manibus
et pedibus nituntur ingredi ad sancta sanctorum homines corruptissimi, qui
pepigerunt pactum cum morte, et foedus cum inferno. Utquid patientia haec?
Rutilenses clerici
elegerunt 304 vitiis suis consentientem personam, nec puduit
eos, etiam in oculis tuis, veritatem operire mendacio, ut dicitur, et circa
electam personam, et circa negotium electionis. 0534A Homo ille,
non a Deo, sed ab hominibus electus, multos habet testes infamiae suae, nullum
purgationis; et, ut vobiscum involute loquar, honestius est de illo silere, quam
loqui. Absit ut in diebus tuis talia monstra promoveantur, ut ille ponatur
custos animarum, qui pro nihilo ducit effusionem sanguinis Christi, et pretium
redemptionis animae suae! Quid autem illi aliquantulum astute verbum de injuria
et oppressione appellationis, ut ad se per haec ad curiam inclinarent, causae
interseruerunt suae? Nolite accipere verbum mendacii: quia, sicut virorum
veracium relatione discitur, nulla secuta est appellationis oppressio, ubi nulla
praecessit appellatio. Proinde oportet ut quod religiosorum consilio per
episcopum factum est, per te robur accipiat in manu 0534B potenti
et brachio excelso. Sed et ipsum archiepiscopum magis ac magis tibi volumus
commendari pro quo nec rogare, nec exaudiri vellemus, si non honorificaret
ministerium suum. EPISTOLA CCCXXIX. AD EPISCOPUM LEMOVICENSEM. Contra eumdem electum Rutenensem.Verba
quae ego loquor vobis, non pro me ipso loquor, nec in eis quaero quae mea sunt.
Vobis loquor pro vobis. Breves dies hominis sunt. Quandiu estis episcopus
Lemovicensis, ministerium vestrum honorificate, ut videamus opera vestra bona.
Causam Catinensis electi, a domino Papa vobis commissam, et remota omni
appellatione canonico fine terminandam a vobis audientes, facti 0534C sumus sicut consolati. Ecce enim prae manibus est tempus, et
negotium, in quibus Ecclesia Dei perspiciet utrum sit rationale in pectore
pontificis. Jam non erit otiosus, si tamen in vobis est, timor Dei, vigor
canonum, amor justitiae. In Ecclesia Rutinensi agitur de pastore, et episcopo
animarum, et successore Christi, de illo, inquam, qui suscitet semen fratris
defuncti. Et ad haec quis tam idoneus? Numquid ille, quem vita inquinavit, quem
conscientia accusavit, quem fama publicavit? numquid ille, qui de abbatia in
abbatiam, vel potius de abysso in abyssum descendit, ut idem sit violator
virginum, et consecrator? Et ubi erit jam illud, quod dictum est ab Apostolo:
Oportet episcopum sine crimine esse, tanquam dispensatorem
Dei? (Tit. I, 0535A 7) Noli ergo stare contra
te ipsum, aliud dicens, et aliud agens: sed opera tua verbis tuis respondeant
idem de eodem; ne illud tibi aptari possit, quod de quibusdam dictum est: Infirmatae sunt contra eos linguae eorum (Psal. LXIII,
9). Ecce in manu tua est. Verumtamen animam tuam custodi, neque
communicaveris peccatis alienis. Per te stabit, aut per te corruet: sed si per
te corruerit, manus tuas consecrabis Domino. EPISTOLA CCCXXX. AD INNOCENTIUM
PAPAM Contra Petrum Abaelardum.Amantissimo patri ac domino INNOCENTIO, BERNARDUS Clarae-Vallis
vocatus abbas, modicum id quod est. 0535B Plorans ploravit in nocte sponsa Christi, et lacrymae ejus in
maxillis ejus: non est qui consoletur 305 eam ex omnibus
charis ejus. Moram faciente Sponso, tibi, domine, commissa est Sunamitis in loco
peregrinationis suae. Nulli familiarius confitetur injurias, nulli secretius
exponit aestus et gemitus suos, quam amico Sponsi. Nam quia Sponsum diligis,
sponsam ad te clamantem non despicis in opportunitatibus, in tribulatione. Inter
haec omnia genera hostium, quibus circumvallatur Ecclesia Dei, sicut lilium
inter spinas, nihil periculosius, nihil molestius est quam cum ab eis, quos
continet in gremio suo, et quos suis fovet uberibus, laceratur interius. Pro
talibus et de talibus est illa vox 0535C dolentis et gementis:
Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et
steterunt (Psal. XXXVII, 12). Nulla quidem pestis efficacior
ad nocendum, quam familiaris inimicus. Argumento nobis sunt et Absalon
familiaritas, et osculum Judae. Fundamentum aliud ponitur nobis, praeter id quod
positum est. Nova fides in Francia cuditur, de virtutibus et vitiis non
moraliter, de sacramentis non fideliter, de mysterio sanctae Trinitatis non
simpliciter ac sobrie, sed praeter ut accepimus, disputatur. Magister
Petrus et Ernaldus, a cujus peste Italiam purgastis, astiterunt et convenerunt
in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Squama squamae conjungitur,
et ne spiraculum quidem incedit per eas. Corrupti sunt, et abominabiles facti
sunt in studiis 0535D suis, et de fermento suae corruptionis
corrumpunt fidem simplicium, morum ordinem conturbant, Ecclesiae maculant
castitatem: ad imaginem et similitudinem illius qui transfigurat se in angelum
lucis habentes formam pietatis, sed virtutem ejus abnegantes, circumornati sunt
ut similitudo templi, ut sagittent in obscuro rectos corde. Evasimus rugitum
Petri Leonis, sedem Simonis Petri occupantem: sed Petrum Draconis incurrimus,
fidem Simonis Petri impugnantem. Ille persecutus est Ecclesiam Dei manifeste,
sicut leo rapiens: iste vero, tanquam 0536A draco, sedet in
insidiis in occultis, ut interficiat innocentem. Sed tu, Domine Deus, oculos
superborum humiliabis, tu conculcabis Leonem et Draconem. Nocuit ille, quoad
vixit; et idem fuit ei vitae terminus atque malitiae: iste vero, nova dogmata
scribens, jam providit quomodo virus suum transfundat in posteros, quomodo
noceat generationi omni quae ventura est. Denique, ut pauca de multis dicam,
theologus noster cum Ario gradus et scalas in Trinitate disponit; cum Pelagio
liberum arbitrium gratiae praeponit, cum Nestorio Christum dividens hominem
assumptum a consortio Trinitatis excludit. Sed in his omnibus gloriatur, quod
cardinalibus et clericis curiae, scientiae fontes aperuerit; quod manibus et
sinibus Romanorum libros et sententias 0536B incluserit, et in
tutelam erroris sui assumit eos a quibus judicari debet et damnari. Qua mente,
qua conscientia recurris ad fidei defensorem, fidei persecutor? quibus oculis,
qua fronte intueberis amicum Sponsi, sponsae violator? O nisi detineret me cura
fratrum! o nisi me corporalis infirmitas impediret! quantum desiderarem videre
amicum Sponsi pro sponsa zelantem in absentia Sponsi! Ego, qui silere non potui
injurias domini mei, laesiones Ecclesiae patientis feram? Tu autem, dilectissime
Pater, ne elongaveris auxilium tuum ab ea: ad defensionem ejus conspice,
accingere gladio tuo. Jam enim ex abundantia iniquitatis refrigescit charitas
multorum: jamjam sponsa Christi, nisi manum 0536C adhibeas,
egreditur et abit post vestigia gregum, et pascit greges juxta tabernacula
pastorum. EPISTOLA
CCCXXXI. AD STEPHANUM CARDINALEM ET EPISCOPUM PRAENESTINUM. Ejusdem argumenti.Venerabili domino et
charissimo Patri S. Dei gratia Praenestino episcopo, frater BERNARDUS
Clarae-Vallis abbas, viriliter agere et confortari in Domino. Angustias et gemitus sponsae Christi eo vobis familiarius enuntio,
quo amicum Sponsi vos esse 306 cognovi, et gaudio gaudere
propter vocem Sponsi. Confido enim de vobis in Domino, si bene novi interiorem
hominem vestrum, quia non quaeritis quae vestra sunt, sed quae Jesu Christi.
Petrum 0536D Abaelardum, catholicae fidei persecutorem, inimicum
crucis Christi, vita probat, et conversatio, et libri jam de tenebris in lucem
procedentes. Monachum se exterius, haereticum interius ostendit, nihil habens de
monacho, praeter nomen et habitum. Aperit cisternas veteres et lacus contritos
haereticorum ut bos et asinus cadat. Siluerat jam per multos dies: sed quando
siluit in Britannia, concepit dolorem, et nunc in Francia concepit iniquitatem.
Egressus est de caverna sua coluber tortuosus, et in similitudinem hydrae, uno
prius capite succiso, septem 0537A pro uno capita produxit.
Succiso uno, succisa fuit una illius haeresis Suessione: sed jam loco illius
septem et eo amplius haereses emerserunt, quarum exemplar habuimus, et misimus
vobis. Rudes et novellos auditores ab uberibus dialecticae separatos, et eos
qui, ut ita dicam, prima fidei elementa vix sustinere possunt, ad mysterium
sanctae Trinitatis, ad sancta sanctorum, ad cubiculum Regis introducit, et ad
eum qui posuit tenebras latibulum suum. Denique theologus noster cum Ario gradus
et scalas in Trinitate disponit, cum Pelagio liberum arbitrium gratiae
praeponit, cum Nestorio Christum dividens, hominem assumptum a consortio
Trinitatis excludit. Sic, sic per omnia fere sacramenta discurrens, attingit a
fine usque ad finem fortiter, 0537B et disponit omnia
damnabiliter. Ad haec gloriatur, se infecisse curiam Romanam novitatis suae
veneno; manibus et sinibus Romanorum libros et sententias suas inclusisse, et in
tutelam sui erroris assumit eos a quibus judicari debet et damnari. Provideat
Deus Ecclesiae suae, pro qua mortuus est, ut eam exhiberet sibi non habentem
maculam aut rugam, quatenus perpetuum silentium imponatur homini cujus
maledictione os plenum est, et amaritudine et dolo. EPISTOLA CCCXXXII. AD G. CARDINALEM.
Item contra Petrum Abaelardum.Domino
venerabili et patri dilectissimo, sanctae 0537C Romanae Ecclesiae
cardinali G. BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, spiritum consilii et
fortitudinis. Silere non possum injurias Christi; angustias et
dolores Ecclesiae, et miseriam inopum, et gemitum pauperum. Incidimus in tempora
periculosa. Magistros habemus prurientes auribus: discipuli a veritate auditum
avertunt, ad fabulas convertuntur. Habemus in Francia monachum sine regula, sine
sollicitudine praelatum, sine disciplina abbatem Petrum Abaelardum, disputantem
cum pueris, conversantem cum mulieribus. Aquas furtivas et panes absconditos
domesticis suis apponit in libris, et in sermonibus suis profanas vocum
novitates inducit et sensuum. Accedit non solus, sicut Moyses, ad caliginem in
qua erat Deus, sed cum turba multa et 0537D discipulis suis. Per
vicos et plateas de fide catholica disputatur, de partu Virginis, de sacramento
altaris, de incomprehensibili sanctae Trinitatis mysterio. Evasimus rugitum
Petri Leonis: sibilos Petri Draconis incurrimus. Sed tu, Domine Jesu, oculos
supserborum, humiliabis, tu conculcabis Leonem et Draconem. Nocuit ille quoad
vixit, et idem fuit ei vitae terminus, atque malitiae: iste vero jam providit
quomodo virus suum transfundat in posteros, quomodo noceat generationi omni quae
ventura est. 0538A Lepram adinventionum suarum atramento signavit
et calamo. Libros ejus habuimus, et misimus vobis. Cognoscite auctorem operis in
opere. Videte quod theologus noster cum Ario gradus et scalas in Trinitate
disponit, cum Pelagio liberum arbitrium gratiae praeponit; cum Nestorio Christum
dividens, hominem assumptum a consortio Trinitatis excludit. Et haec pauca de
multis. Non erit in vobis qui vicem Christi doleat 307, qui
diligat justitiam, qui oderit iniquitatem? Si os loquentis iniqua obstructum non
fuerit, videat ille et judicet, qui solus laborem et dolorem
considerat. EPISTOLA
CCCXXXIII. AD G. CARDINALEM. Ejusdem item
argumenti.0538B Viro venerabili et
amico suo G. diacono cardinali sub titulo sanctorum Sergii et Bacchi, BERNARDUS
Clarae-Vallensis abbas, salutem et dilectionem. Secundum tuam
consuetudinem, quotiescunque curiam intro, semper mihi debes assurgere. Verba
videntur quasi ludentis; sed seria res agitur. Ecce ego curiam intro, secundum
causam dico, non secundum personam. Qui personae meae assurgere solebas, assurge
nunc causae meae, imo causae Christi: quia Christus est in causa, et veritas
periclitatur. Assurge, imo exsurge adversus eum qui disputat de fide contra
fidem, qui verbis legis legem impugnat, cujus manus contra omnes, et manus
omnium contra eum. Hic est Petrus Abaelardus, qui de moribus, de sacramentis, de
Patre et Filio et Spiritu sancto 0538C scribit, docet, et
disputat, dividens prout vult. Nunc autem intrat curiam, postquam commovit
Ecclesiam, et turbavit eam, non ut sanet contritiones ejus, sed ad excusationes
excusandas in peccatis. Si filius ejus es, defende uterum qui te portavit, et
uberaquae suxisti. EPISTOLA CCCXXXIV. AD GUIDONEM PISANUM. Contra eumdem
Abaelardum.GUIDONI Pisano, BERNARDUS Clarae-Vallis
abbas, mentem sanam in corpore sano (JUVEN.). Causam meam
propriam secure vobis committerem propter officium mutuae dilectionis nostrae:
nunc autem tanto confidentius istam committo, quanto amplius ille diligendus
est, cujus est causa. 0538D Causa est Christi, imo Christus est
in causa, et veritas in periculo. Dividuntur vestimenta Christi, sacramenta
Ecclesiae scinduntur: sed integra manet tunica inconsutilis, desuper contexta
per totum. Tunica haec unitas est Ecelesiae, quae scissuram ignorat, divisionem
non recipit. Quod enim desuper contextum est, quod a Spiritu sancto compactum
est, non dissolvetur ab hominibus. Cum haeretici exacuerunt linguam suam sicut
serpentes, cum omnes aculeos ingenii sui excusserunt, ut pacem Ecclesiae
conturbent; 0539A tamen, quoniam portae inferi sunt, non
praevalebunt adversus eam. Si filius hujus est, si materna ubera recognoscis,
non deseras matrem in periculo, non subtrahas humeros tuos in tempore
tribulationis. Magister Petrus ingreditur curiam, ut apostolicae Sedis
auctoritas ponatur ei murus et antemurale ad confirmandos suos errores, quos
scripsit, quos docuit, quibus fidem catholicam impugnavit. EPISTOLA CCCXXXV. AD
QUEMDAM PRESBYTERUM CARDINALEM. Item contra Petrum Abaelardum.Cardinali
presbytero, BERNARDUS Clarae-Vallis abbas, salutem et dilectionem in
Domino. Nemo adolescentiam tuam contemnat. Canities 0539B quippe non capitis, sed mentis requiritur a Domino, 308 et aetas senectutis vita immaculata. Non expavit Jeremias,
non formidavit Daniel, licet ambo pueri essent, senes impudicos, inveteratos
dierum malorum. Impudicum et ego merito appellaverim illum qui decorem
Ecclesiae, qui fidei maculat castitatem. Hic est Petrus Abaelardus, qui de fide,
de sacramentis, de mysterio sanctae Trinitatis, praeterquam accepit, disputat,
dividens singulis prout vult. Nunc autem ingreditur curiam, postquam Ecclesiam
commovit, et conturbavit eam, non ut sanet contritiones ejus, sed quia
declinavit in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis.
Confidenter pro Ecclesia stabunt qui se filios esse Ecclesiae
cognoscunt. EPISTOLA
CCCXXXVI. AD QUEMDAM ABBATEM.
Ejusdem argumenti.0539C Dilectissimo fratri et coabbati, frater BERNARDUS Clarae - Vallensis
abbas, zelum Dei habere secundum scientiam. Oportet haereses
esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant. Si quis est Domini, jungatur ei.
Deus enim est in causa. Veritas periclitatur: dividuntur vestimenta Christi,
sacramenta scinduntur Ecclesiae. A planta pedis usque ad verticem faciei
corrumpitur sanitas, simplicitas fidelium deridetur: prope est ut ascendat leo
de cubili suo, ut contra Ecclesiam se erigat praedo gentium. Praecedit jam
Petrus Abaelardus 0539D ante faciem Antichristi parare vias ejus,
de fide, de sacramentis, de Patre et Filio et Spiritu sancto, praeterquam
accepimus, enuntians. Scribit, 0540A docet, et contendit verbis
ad subversionem audientium. Ponit in Trinitate gradus et scalas cum Arie;
praeponit gratiae liberum arbitrium cum Pelagio; hominem assumptum a consortio
Trinitatis excludit; Christum dividit cum Nestorio. Sed in omnibus his gloriatur
quod Ecclesiam Romanam sibi reconciliavit quod libros et sententias suas manibus
et sinibus Romanorum incluserit: et in defensionem sui erroris assumit eos a
quibus judicari debet et damnari. Videat Deus, et judicet, si velociter
obstructum non fuerit os loquentis iniqua. Caetera praesentium lator latius
explicabit. EPISTOLA
CCCXXXVII. AD INNOCENTIUM PONTIFICEM, IN PERSONA FRANCIAE
EPISCOPORUM. Episcopi Galliae
exponunt Pontifici quid actum sit in causa Petri Abaelardi, Bernardum ad
disceptationem in synodo provocantis, sed objectos sibi haeresum articulos
respondere nolentis et ad Sedem apostolicam appellantis.0540B Reverendissimo patri et domino INNOCENTIO, Dei
gratia summo Pontifici, HENRICUS Senonensium archiepiscopus, GAUFRIDUS
Carnotensis episcopus, sanctae Sedis apostolicae famulus, HELIAS Aurelianensis, HUGO Autissiodorensis, HATTO
Trecensis, MANASSES Meldensis episcopi, devotas orationes et debitam
obedientiam. 1. Nulli dubium est quod ea quae apostolica
firmantur auctoritate, rata semper existunt, nec alicujus 0540C possunt deinceps mutilari cavillatione, vel invidia depravari.
Ea propter ad vestram apostolicam Sedem, beatissime Pater, referre dignum
censuimus quaedam, quae nuper in nostra contigit tractari praesentia: quae
quoniam et nobis, et multis religiosis ac sapientibus viris rationabiliter acta
visa sunt, vestrae 309 Serenitatis exspectant comprobari
judicio, simul et auctoritate perpetuo roborari. Itaque, cum per totam fere
Galliam in civitatibus, vicis, et castellis, a scholaribus, non solum intra
scholas, sed etiam triviatim; nec a litteratis aut provectis tantum, sed a
pueris et simplicibus, aut certe stultis, de sancta Trinitate, quae Deus est,
disputaretur, insuper alia multa ab eisdem, absona prorsus et absurda, et plane
fidei catholicae, 0540D sanctorumque Patrum auctoritatibus
obviantia proferrentur: cumque ab his qui sane sentiebant, et eas ineptias
rejiciendas esse censebant 0541A , saepius admoniti
corriperentur; vehementius convalescebant, et auctoritate magistri sui Petri
Abaelardi, et cujusdam ipsius libri, cui Theologiae indiderat nomen, nec non et
aliorum ejusdem opusculorum freti, ad astruendas profanas adinventiones illas,
non sine multarum animarum dispendio, sese magis ac magis armabant. Quae enim et
nos et alios plures non parum moverant ac laeserant, inde tamen quaestionem
facere verebantur. 2. Verum dominus abbas Clarae-Vallis, his a
diversis et saepius auditis, imo certe in praetaxato magistri Petri Theologiae
libro, nec non et aliis ejusdem libris, in quorum forte lectionem inciderat,
diligenter inspectis, secreto prius, ac deinde secum duobus aut tribus adhibitis
testibus, juxta evangelicum 0541B praeceptum, hominem convenit:
et ut auditores suos a talibus compesceret, librosque suos corrigeret,
amicabiliter satis ac familiariter illum admonuit. Plures etiam scholarium
adhortatus est ut et libros venenis plenos repudiarent et rejicerent, et a
doctrina quae fidem laedebat catholicam, caverent et abstinerent. Quod magister
Petrus minus patienter et nimium aegre ferens, crebro nos pulsare coepit, nec
ante voluit desistere, quoad ad dominum Clarae-Vallensem abbatem super hoc
scribentes, assignato die, scilicet octavo Pentecostes, Senonis ante nostram
submonuimus venire praesentiam, quo se vocabat et offerebat paratum magister
Petrus ad probandas et defendendas, de quibus illum dominus abbas
Clarae-Vallensis, 0541C quomodo praetaxatum est, reprehenderat,
sententias. Caeterum dominus abbas nec ad assignatum diem se venturum, nec
contra Petrum sese disceptaturum nobis remandavit. Sed quia magister Petrus
interim suos nihilominus coepit undequaque convocare discipulos, et obsecrare ut
ad futuram inter se dominumque abbatem Clarae-Vallensem disputationem, una cum
illo suam sententiam simul et scientiam defensuri venirent, et hoc dominum
Clarae-Vallensem minime lateret; veritus ipse ne propter occasionem absentiae
suae tot profanae, non sententiae, sed insaniae, tam apud minus intelligentes,
quam earumdem defensores majore dignae viderentur auctoritate; praedicto quem
sibi designaveramus die, licet eum minime suscepisset, tactus 0541D zelo pii fervoris, imo certe sancti Spiritus igne succensus,
sese nobis ultro Senonis praesentavit. Illa vero die, scilicet octava
Pentecostes, convenerant ad nos Senonis fratres et suffraganei nostri episcopi,
ob honorem et reverentiam sanctarum, quas in ecclesia nostra populo revelaturos
nos indixeramus, reliquiarum. 0542A 3. Itaque
praesente glorioso rege Francorum Ludovico cum Willelmo religioso Nivernis
comite, domino quoque Remensi archiepiscopo, cum quibusdam suis suffraganeis
episcopis, nobis etiam et suffraganeis nostris, exceptis Parisiis et Nivernis,
episcopis praesentibus, cum multis religiosis abbatibus et sapientibus, valdeque
litteratis clericis, adfuit dominus abbas Clarae-Vallensis, adfuit magister
Petrus cum fautoribus suis. Quid
multa? Dominus abbas cum librum Theologiae magistri Petri proferret in medium,
et quae adnotaverat absurda, imo haeretica plane capitula 310
de libro eodem proponeret, ut ea magister Petrus vel a se scripta negaret; vel,
si sua fateretur, aut probaret, aut corrigeret; visus diffidere magister Petrus
Abaelardus, 0542B et subterfugere, respondere noluit: sed quamvis
libera sibi daretur audientia, tutumque locum et aequos haberet judices, ad
vestram tamen, sanctissime Pater, appellans praesentiam, cum suis a conventu
discessit. 4. Nos autem, licet appellatio ista minus canonica
videretur, Sedi tamen apostolicae deferentes, in personam hominis nullam
voluimus proferre sententiam. Caeterum sententias pravi dogmatis ipsius, quia
multos infecerant, et sui contagione adusque cordium intima penetraverant; saepe
in audientia publica lectas et relectas, et tam verissimis rationibus, quam
beati Augustini, aliorumque sanctorum Patrum inductis a domino Clarae-Vallensi
auctoritatibus, non solum falsas, sed et haereticas esse evidentissime 0542C comprobatas, pridie ante factam ad vos appellationem damnavimus.
Et quia multos in errorem perniciosissimum et plane damnabilem pertrahunt eas
auctoritate vestra, dilectissime domine, perpetua damnatione notari, et omnes
qui pervicaciter et contentiose illas defenderint, a vobis, aequissime Pater,
justa poena mulctari unanimiter et multa precum instantia postulamus. Saepedicto
vero Petro si Reverentia vestra silentium imponeret, et tam legendi quam
scribendi prorsus interrumperet facultatem, et libros ejus, perverso sine dubio
dogmate respersos, condemnaret; avulsis spinis et tribulis ab Ecclesia Dei,
praevaleret adhuc laeta Christi seges succrescere, florere, fructificare.
Quaedam autem de 0542D condemnatis a nobis capitulis vobis,
reverende Pater, conscripta transmisimus, ut per haec audita reliqui corpus
operis facilius aestimetis. EPISTOLA CCCXXXVIII.
AD HAIMERICUM CARDINALEM ET CANCELLARIUM. Petro Abaelardo
haereseos convicto, non debere apud cardinales et curiam Romanam patere
refugium.Illustri viro et amico praecordiali
HAIMERICO, sanctae 0543A Romanae Ecclesiae diacono cardinali et
cancellario, BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, providere bona coram Deo et
hominibus. 1. Sicut audivimus, sic vidimus libros et sententias
magistri Petri Abaelardi: notavimus verba, signavimus mysteria, et mysteria
iniquitatis inventa sunt. Theologus noster verbis legis legem impugnat. Sanctum
projicit canibus, et margaritas porcis: fidem corrumpit simplicium, Ecclesiae
maculat castitatem. Quo semel est imbuta
recens servabit odorem Testa
diu (HORAT. Epist. I, II, 69.) Transierat per ignem
liber ejus, et inductus est in refrigerium. Jamque in Ecclesia hostis Ecclesiae,
0543B fidei persecutor, in gremio fidei requiescit. Effusus est
sicut aqua. Non crescat qui ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum
ejus. Maculavit Ecclesiam homo ille, rubiginem suam simplicium mentibus
affricuit. Cum ea ratione nititur explorare quae pia mens fidei vivacitate
apprehendit. Fides piorum credit, non discutit. Sed iste Deum habens suspectum,
credere non vult nisi quod prius ratione discusserit. Cumque propheta dicat, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec.
LXX): iste fidem voluntariam nomine redarguit levitatis, abutens illo
Salomonis testimonio, Qui credit cito, levis est corde
(Eccli. XIX, 4). Reprehendat ergo beatam virginem Mariam, quoniam
cito credidit angelo nuntianti, et 0543C dicenti: Ecce concipies et paries filium (Luc. I, 31).
Redarguat et illum in extrema linea vitae credentem verbo morientis et dicentis:
Hodie mecum eris in paradiso! (Id. XXIII,
43.) Laudet e regione duritiam 311 cordis illorum,
quibus dictum est: O stulti et tardi corde ad credendum in
omnibus quae locuti sunt Prophetae! (Id. XXIV, 25.) Commendet
etiam illius tarditatem, cui dictum est: Pro eo quod non
credidisti verbis meis, eris tacens, et non poteris loqui (Id. I,
20).2. Denique ut pro brevitate epistolae de multis
pauca dicam: doctor egregius cum Ario gradus et scalas in Trinitate disponit;
cum Pelagio liberum arbitrium gratiae praeponit; cum Nestorio Christum dividens,
hominem assumptum a consortio Trinitatis 0543D excludit. Sed in
his omnibus gloriatur quod cardinalibus et clericis curiae scientiae fontes
aperuerit, quod manibus et sinibus Romanorum libros et sententias suas
incluserit; et in tutelam sui erroris assumit eos a quibus judicari debuit et
damnari. Jacinctus multa mala ostendit nobis
: non fecit tamen, non quia non voluit, sed quia non potuit. Verum aequanimiter
ferimus, cum nec personae domini Papae, nec curiae in curia illa pepercit.
Caetera 0544A autem quae vidit et audivit Nicolaus iste meus, imo
et vester, viva melius referet voce. EPISTOLA CCCXXXIX. AD PAPAM
INNOCENTIUM. Alvisi Atrebatensis episcopi innocentiam adversus
calumniatores ejus asserit.Amantissimo patri et
domino, Dei gratia summo Pontifici INNOCENTIO, BERNARDUS Clarae-Vallis abbas
vocatus, modicum id quod est. Nec novum nec mirum est humanum
animum posse falli vel fallere. Cavendum et hoc et illud, quia utrobique
periculum. Ad utrumque cautelam vobis apposuit magni consilii Angelus, quando
dixit, Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut
columbae (Matth. X, 16), ut nec prudentia decipi, 0544B nec simplicitas decipere posset. Marcianenses monachi
venerunt ad vos in spiritu mendacii et spiritu erroris, adversus Dominum, et
adversus christum ejus. Verbum iniquum constituerunt adversus Atrebatensem
episcopum, cujus conversationis et vitae bonus odor fuit hactenus in omni loco.
Qui sunt isti, qui ut canes mordent, qui dicunt bonum malum, qui ponunt lucem
tenebras? qui sunt isti, qui contra legem maledicunt surdo, et coram caeco
ponunt offendiculum? (Levit. XIX, 14.) Quare, domine, irasceris in
filium tuum? quare laetificasti inimicos ejus? Ubi est illud apostoli, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo
sunt? (I Joan. IV, 1.) In Domino confido quia dissipabitur
consilium eorum, et, cum apparuerit quod verum 0544C est,
evacuabitur quod ex falso est, ut mentita sit iniquitas sibi. Auribus nostris
audivimus quam fideliter, quam constanter locutus sit in conspectu Regis et
principum pro fidelitate Romanae Ecclesiae. Veniet ad vos in innocentia sua in
die vocationis suae: praemisit ante filium suum archidiaconum praesentium
latorem, cujus personam et mores vestrae mansuetudini commendamus. De caetero
venit ad vos abbas Sancti-Vedasti, homo plane inimicus sibi,
suis, et ecclesiae suae, homo qui accepit in vanum nomen abbatis: quaerit enim
quae sua sunt, non quae Jesu Christi. Sed et qualis pater, talis et filius qui
cum eo est: qui nec conscientiae, nec suae famae pepercit. Subsannatio et
illusio his qui in circuitu 0544D ejus sunt: G. loquor monachum
ejus. Spiritus veritatis det vobis dividere lucem a tenebris, det vobis
reprobare malum et eligere bonum. 312 EPISTOLA CCCXL. AD EUMDEM
INNOCENTIUM PAPAM. Pro episcopo Andegavensi.Amantissimo domino et patri, Dei gratia summo Pontifici INNOCENTIO,
BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, modicum id quod est. 0545A Fractus jam aetate, laboribus, periculis, Andegavensis
episcopus, cujus pectus non moveat,
nisi ejus qui viscera misericordiae, qui omnem humanitatis exuit affectum? Haec
me movent pro homine illo, cujus senectutem, si unum excipitur factum,
venerabilem facit et vita et scientia. De quo quoniam quid peractum sit inter
ipsum et abbatiam, nondum cognovimus, nihil scribere praesumimus de re
incognita. Sed, si constiterit eum fecisse quod promisit, nihil jam superesse
credimus, nisi ut plenitudini gratiae et officii sui
restituatur. EPISTOLA
CCCXLI. AD MALACHIAM HIBERNIAE ARCHIEPISCOPUM. Fratres, litteras, et baculum, ab eo missa grato animo suscipit.
Locum Religiosis idoneum praeparari jubet: seque ejus orationibus
commendat.0545B Venerabili domino et
beatissimo patri MALACHIAE, Dei gratia Hiberniensium archiepiscopo, apostolicae Sedis legato,
frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, invenire gratiam apud
Dominum. 1. Inter multiplices aestus et curas pectoris mei,
prae multitudine quarum anima mea turbata est valde, fratres de terra longinqua
venientes, ut serviant Domino, epistola tua, et baculus tuus ipsa me consolata
sunt: epistola in ostensione bonae voluntatis, baculus ad sustentandum corpus
infirmitatis, fratres qui Deo serviunt in spiritu humilitatis. Omnia suscepimus,
omnia placent, omnia pariter cooperantur in bonum. Quod autem voluistis duos de
fratribus 0545C mitti vobis ad praevidendum locum; communicato cum fratribus consilio, dignum duximus non
eos separandos ab invicem, donec plenius in eis formetur Christus, donec ad
integrum doceantur praelia Domini. Cum igitur fuerint in schola sancti Spiritus
eruditi, cum induti virtute ex alto; tunc demum ad patrem filii revertentur, ut
cantent canticum Domini, non jam in terra aliena, sed in sua. 2. Vos autem interim juxta sapientiam vobis datam a Domino, secundum
habitudinem locorum quae vidistis apud nos, praevidete et praeparate eis locum a
tumultibus saeculi separatum. Tempus enim prope est, in quo vobis, operante Dei
gratia, novos de veteribus homines producemus. Sit nomen Domini 0545D benedictum in saecula, de cujus munere venit, ut communes habeam
filios vobiscum, quos vestra praedicatio plantavit, nostra exhortatio rigavit,
Deus 0546A autem incrementum dedit. Sanctitatem vestram rogamus
ut verbum Domini praedicetis, ad dandam scientiam salutis plebi ejus. Duplex
enim vobis incumbit necessitas, et ex officio legationis, et episcopali negotio.
De caetero, quoniam in multis offendimus omnes (Jacobi III, 2), et
inter homines saeculi frequenter positi multum de pulvere mundi contrahimus;
vestris et vestrorum orationibus me commendo, ut in fonte misericordiae suae nos
313 lavare et emaculare dignetur ipse fons pietatis Jesus
Christus, qui dixit Petro: Nisi lavero te, non habebis partem
mecum (Joan. XIII, 8). Sed et hoc ipsum, non solum precibus,
verum etiam quasi ex debito requiro, cum ego clamem ad Dominum pro vobis, si
quid possit peccatoris oratio. In Domino valete. EPISTOLA CCCXLII.
AD JOSLENUM EPISCOPUM SUESSIONENSEM. Archiepiscopum
Burdegalensem apud regem purgari postulat.0546B Venerabili domino et dilectissimo patri JOSLENO, Dei gratia
Suessionensi episcopo, BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, invenire gratiam apud
Dominum. 1. Injuria regni est et principum ejus, si negotia
regis de sinu ipsius cum impetu procedant ad publicum, et non tam circumspecto
quam praecipiti explicentur consilio. Placet mihi, et multum placet quoniam rex
credit vobis, et confidit in vobis. Scio enim quia regem et honorem regni bona
aemulatione aemulamini, et scio nihilominus spiritum consilii 0546C esse vobiscum. Ita oportet: hic ordo, haec ratio, hic modus
videndus est in viro consilii, ut diligat, et sapiens sit. In ore duorum
istorum, id est dilectionis et sapientiae, stabit omne verbum consilii. Haec
duo, si in unum conveniant, poterit eructare verbum bonum, et discere opera
facienda regi. Caeterum, si vel dilectio prudentiam, vel prudentia dilectionem
solam in administratione consilii deseruerit, vae terrae, cujus rex puer erit!
In consilium eorum non veniat anima mea, qui vel diligentes me, prudentes non
sunt, vel prudentes, me non diligunt. Sic enim cecidit miser ille Adam de
gradibus aeternitatis, quando abiit in consilio impiorum, Evae diligentis, sed
non prudentis; serpentis prudentis, sed minime diligentis. 0546D 2. Quid est quod dominus meus rex archiepiscopum
Burdegalensem attrahere nititur in causam sine causa? Vestrone id agitur
consilio? Absit 0547A a vobis istud consilium! absit a me ista
suspicio! Quid tandem mali fecit homo ille? Quod electam pari Pictaviensium
pace, et voto, et voce, personam canonica libertate consecravit! quod pecuniam Pictaviensium, quam
moriens dispersit, dedit pauperibus et ecclesiis, de faucibus esurientium, de
sinu Ecclesiae non extraxit! En sanguis iste de manu ejus exquiritur. Si culpa
est quod ovibus errantibus assignavit pastorem, quod pupillum et viduam non
spoliavit, quod privilegia apostolicae Sedis illibata conservavit, non potest
excusari. O consilium sine consilio, in quo justitia pro scelere, et innocentia
pro crimine reputatur! Attendite vobis, episcopi: vestra enim res agitur, paries
cum proximus ardet (HORAT. Epist. I, II, 84). 0547B 3. Vobis tamen, domine, quoniam et lateri regis arctius
adhaeretis, et ex nutu vestro ipsius pendent negotia; vobis incumbit pro
consortibus vestris id agere cum rege, ut non accendat omnem iram suam. Dico
vobis, homo ille imperterritus est, homo potens in opere et sermone: vix poterit
avelli a suo jure. Magnum enim locum obtinet in terra illa. Si res turbata
fuerit, multi permanebunt cum eo in tentationibus ejus. Videte ergo, ne quis
oleum flammae adjiciat. Exstinguatur ignis, antequam convalescat incendium:
Sero (enim) medicina
paratur, Cum mala per longas convaluere
moras. (OVIDIUS, De remed. amor., 91,
92). 314 EPISTOLA
CCCXLIII. BERNARDI ABBATIS ITALI AD INNOCENTIUM. Conqueritur quod in monasterio Salvatoris omnia secundum
Pontificis promissa non contigerint.0547C Desiderabili domino et delectissimo patri, Dei gratia summo Pontifici
INNOCENTIO, servus ejus BERNARDUS, preces pauperum. Coarctor e
duobus, quoniam et pudor silentium imperat, et necessitas jubet loqui. Loquar
ergo ad dominum, cum sim pulvis et cinis: loquar autem in amaritudine animae
meae. Conquerimur, domine, de te, sed apud te: et querela quidem in umbra est,
sed causa querelae jam in sole posuit tabernaculum suum. Factum ut imperasti:
venimus ad monasterium Sancti-Salvatoris sicut mandaveras
in litteris tuis servo tuo, patri nostro. Ubi est ergo 0547D nunc
exspectatio mea, et tua promissio? Transivimus per ignem et aquam: et, nisi quia
Dominus erat in nobis, forsitan aqua absorbuisset nos. Periculis latronum et
fluminum, periculis in civitatibus et solitudine, periculis in terra et in mari
fatigati sumus, et non fuit qui adjuvaret. Haec omnia venerunt 0548A super nos: sed nondum statim finis. Litteris tuis, domine,
extracti sumus de sinu patris nostri, et ad unius jussionis vocem, relictis
fratribus et patre. in odore praeceptorum tuorum cucurrimus. Litteris tuis
excussi sumus a gremio matris nostrae, et ab uberibus consolationis ejus: ejecti
sumus de loco voluptatis, et opposuisti, domine, flammeum gladium, ne
revertamur, et utinam versatilem. Cecidit corona capitis nostri, versus est in
luctum chorus noster. Quomodo cantabimus, domine, canticum Domini in terra
aliena? O quanto dulcius et securius fuerat nobis exsultare animas nostras in
sinu matris nostrae, et in cubiculo genitricis nostrae! Sic cucurrimus, quasi in
incertum; sic pugnavimus, quasi aerem verberantes: sed tua, domine, promissio
fuit 0548B in causa, quam credidimus gratia plenam et veritate.
Nunc autem (jam enim hiems abiit et recessit), si ita placet domino meo,
egrediamur ad videndum, ubi inveniamus requiem pedibus nostris: quoniam usque
adhuc prohibuit nos grando, nix, glacies, et spiritus procellarum. Crudelissimum
quippe videtur, et ab omni humanitatis officio longe remotum, illum fraudare a desiderio suo, qui nos prius coepit amare quam nosse,
qui nos patris affectu in filios adoptavit, adeo ut, si fieri potuisset, oculos
suos eruisset, et dedisset nobis. Non habuit ubi caput suum reclinaret Rex meus
et Deus meus, cujus regnum non erat de hoc mundo: utinam et mundus nos abjiciat
et repellat in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et cavernis
0548C terrae! EPISTOLA CCCXLIV. EJUSDEM
BERNARDI AD SANCTUM BERNARDUM. Praefecturam sibi impositam
conqueritur.Venerabili domino et dilectissimo P. abbati Clarae-Vallis, filius ejus B. unctionem illam quae
docet de omnibus. Quotiescunque memoriae occurrit dies illa
miseriae et calamitatis in qua avulsus sum ab uberibus consolationis vestrae,
flere magis libet quam aliquid scribere. Si tanta esset ubertas orationis quanta
lacrymarum, facile vobis esset intelligere super egenum et pauperem. Accessit ad
meditationem animus, manus 315 ad calamum, et dolor meus
renovatus est. Obviavit mihi scribenti illa amaritudo 0548D mea
amarissima, et illa tristis imago diei illius in qua stultitia elevata est super
candelabrum, et factus sum conturbatus. Non ego reprehendo, domine, vel opus,
vel intentionem vestri operis, quod in digito Dei esse creditur: sed plango
paululum dolorem meum. Ecce enim, postquam projectus sum 0549A a
facie oculorum tuorum, defecit in dolore vita mea, et dies mei in gemitibus. Heu
mihi! quia perdidi formam cui imprimebar, speculum compositionis meae, lumen
oculorum meorum! Jam non sonat vox illa dulcis in auribus meis, nec facies illa
decora meis aspectibus apparet, quam mei errores erubescere solebant. Quare,
domine, frustratus sum a spe mea? quare fraudatus a desiderio meo? Praecisa est
velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succisus sum. Completa est in me
miserabilis illa sententia, et sicut in Cantico canticorum, domine, dixisti,
hodie lego in libro experientiae illud: Homo, cum in honore
esset, non intellexit (Psal. XLVIII, 13). Non enim satis
intelligebam, cum essem in Clara-Valle, me esse in loco voluptatis, inter ligna
paradisi; 0549B et ideo pro nihilo habui terram desiderabilem.
Quid, domine, quid in me placuit considerationi tuae, quod me posuisti ducem ac
praeceptorem gentibus, quod me constituisti principem populi tui? Numquid
conversatio mea in saeculo? Sed illa fetida fuit. Numquid illa in monasterio?
Sed illa tarda et tepida fuit. Quare, cum essem parvus in oculis meis, caput
factus sum in tribu Israel? quare, cum non essem mundus ab occultis meis, ab
alienis non pepercisti servo tuo? Quid faciet homo, quem de praeteritis urget
dolor, de praesentibus labor, et timor de futuris? Ad summam doloris, et cumulum
miseriae meae, hoc solum tibi dicere praesumo, domine desiderabilis, quia non
exspectato vulnus ab hoste tuli (OVID.). Caeterum, domine, ut de loco loquar ad
quem me 0549C misisti, sic cucurri quasi in incertum, sic
pugnavi, quasi aerem verberans. Nam dominus papa, cujus litteris evocati sumus,
promissionem quam de ejusdem loci confirmatione fecerat, opere non complevit,
sicut et praesens tempus probat. Dominus Fars ad
introitum nostrum gavisus est gaudio magno, et in toto corde suo pueros vestros
recepit, ita ut, si fieri posset, oculos suos eruisset, et dedisset nobis. In
hoc solum reprehensibilis est, et corrigendus est a vobis, quod omnia faciat
vehementer, et ultra promissionem suam et nostram voluntatem. Quoniam sermo jam
in longum processit, de interiori meo homine nihil brevius, nihil verius dicere
possum, nisi quia laterem lavo. EPISTOLA CCCXLV. AD FRATRES DE SANCTO ANASTASIO. Commendat eorum in religiosa
disciplina zelum et observantiam. Attamen nimium valetudinis per medicinas
tuendae studium improbat.0550A Dilectissimis in Christo filiis nostris de Sancto-Anastasio, frater
BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et devotas orationes. 1. Testem habeo in coelis, quam multum omnes vos cupiam in visceribus
Jesu Christi, quanto, si fieri posset, desiderio desiderarem videre vos, non
propter vos tantum, sed propter me, cui magnum certe solatium et praegrandis
esset laetitia amplecti viscera mea, gaudium meum, et coronam meam, quod estis
vos. At quoniam id nondum conceditur (concedetur enim, sicut bene confido de
misericordia Dei, et erit quando videbimus vos, et gaudebit cor nostrum, et
gaudium 316 nostrum nemo tollet 0550B a
nobis); interim certe magna mihi est consolatio et laetitia multa in his quae de
vobis audivi per dilectissimum fratrem et coabbatem nostrum venerabilem
Bernardum vestrum. Multam enim vobis habeo gratiam, quod tam bene sibi complacet
in vobis pro disciplina vestra et Ordinis zelo, pro obedientia et voluntaria
paupertate, pro quidus sine dubio merces vestra multa est in coelis. Unde rogo
vos, fratres, et multum obsecro, sic agite, et sic state in Domino,
dilectissimi, solliciti semper circa custodiam Ordinis, ut Ordo custodiat vos:
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV,
3); mutuam in vobismetipsis, maximeque ad praelatos, charitatem humilem
habentes, quae est vinculum perfectionis (Coloss. III, 14).
Humilitatem 0550C ante omnia, super omnia pacem sectamini,
propter inhabitantem Spiritum Dei in vobis, qui nonnisi super quietum et humilem
requiescit (Isai. LXVI, 2). 2. Caeterum unum
quidem a me petit venerabilis abbas vester, quod mihi minime bonum videtur.
Credo autem quod et ego spiritum Dei habeam, et consilium Dei in hoc. Scio
quidem quod in regione habitatis infirma, et multis aliqui ex vobis laborant
infirmitatibus: sed mementote ejus qui dixerit: Libenter
gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi; et:
Cum infirmor, inquit, tum fortior
sum (II Cor. XII, 9, 10). Compatior utique, et multum ego
compatior infirmitati corporum: sed timenda multo magis, ampliusque cavenda
infirmitas animarum. Propterea minime competit religioni 0550D vestrae medicinas quaerere corporales, sed nec expedit
saluti. Nam de vilibus cuidem herbis, 0551A et quae
pauperes deceant, interdum aliquid sumere, tolerabile est, et hoc aliquando
solet fieri. At vero species emere, quaerere medicos, accipere potiones,
religioni indecens est, et contrarium puritati, maximeque Ordinis nostri nec
honestati congruit nec puritati. Haec enim omnia gentes inquirunt. Scimus autem
quia qui in carne vivunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 8).
Spiritualia proinde spiritualibus comparanda (I Cor. II, 13), et
quaerenda potio humilitatis, et clamandum in toto corde: Sana
animam meam, domine, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Huic
sanitati, fratres dilectissimi, operam date; hanc sectamini, hanc servate, quia
vana salus hominum. EPISTOLA CCCXLVI. AD DOMINUM
INNOCENTIUM PAPAM. Hortatur Pontificem, ne causae
archiepiscopi Eboracensis, utpote iniquae, faveat.0551B Amantissimo patri et domino, Dei gratia summo
Pontifici INNOCENTIO, BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus abbas, modicum id quod
est. Cum multi sint vocati, pauci vero electi (Matth. XX,
16, et XXII, 14), non est magnum argumentum ad faciendam rei dubiae
fidem, id esse laudabile quod a multis laudatur. Archiepiscopus Eboracensis
venit ad vos [al. nos], ille, de quo jam saepenumero
scripsimus Sanctitati vestrae, homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed
speravit in multitudine divitiarum suarum. Causa ejus infirma est, et languida:
et, sicut virorum veracium attestatione 0551C deprehendimus, a
planta pedis usque ad verticem non est sanitas in ea. Quid ergo? quid quaerit
homo sine justitia apud examinatorem justitiae, apud custodem aequitatis? Itane
arbitratur se posse absorbere justitiam in curia, sicut eam absorbuit in Anglia?
Absorbuit fluvium, et non miratur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os
ejus. Ecce ille venit cum multis, quos astipulavit sibi et precibus et pretio.
Solus iste evasit, ut nuntiaret tibi: solus iste in periculum capitis 317 sui opposuit se murum pro domo Israel, qui cum aliis non
adoravit statuam ad imperium regis. Solus est, nisi quia justitia non reliquit
eum solum. Illa obviavit filio suo, quasi mater honorificata (Eccli. XV,
2). Quid ergo faciet Vicarius Petri in negotio isto, nisi 0551D quod fecit Petrus cum illo qui domum Dei aestimavit pecunia
possideri? (Act. VIII, 20). Si supra petram fundata est Ecclesia,
portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Non
loquor 0552A hoc a me ipso, sed ad testimonium illorum qui
spiritu Dei aguntur. EPISTOLA CCCXLVII. AD EUMDEM DOMINUM INNOCENTIUM PAPAM.
Commendat nuntios, causa archiepiscopatus Eboracensis Romam
petentes.Amantissimo patri et domino INNOCENTIO summo
Pontifici, frater BERNARDUS, Clarae-Vallensis vocatus abbas, modicum id quod
est. Hic quos videtis, viri sunt simplices et recti ac timentes
Deum. Et nunc in spiritu ascenderunt ad conspectum gloriae vestrae, justitiae
utique solius intuitu et obtentu. Ponite, quaeso, oculos vestros super fatigatos
pauperes, quia non sine causa de longe
ad vos veniunt, nec longa terrarum spatia, 0552B nec maris
periculum, nec Alpium nives, nec sumptus grandis viae, cum pauperes sint,
reputantes. Provideat ergo dominus meus, ne cujus fraus vel ambitio tantos
labores evacuare praevaleat: praesertim cum non quae sua sunt quaerant, sed quae
Jesu Christi. Neque enim vel inimicum arbitror suspicari eos privato amore vel
odio in id negotii excitatos, sed solo timore Dei. Itaque, si quis Dei est,
jungatur eis. Si deinceps terram occupaverit arbor infructuosa, cujus culpam
dixerim, nisi tenentis securim? EPISTOLA CCCXLVIII. AD EUMDEM INNOCENTIUM. Pro Arnulfo Lexoviensi episcopo electo.0552C Amantissimo patri et domino, Dei gratia summo Pontifici
INNOCENTIO, BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus abbas, modicum id quod est. 1. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Chrisi, qui Ecclesiam
suam, immaculatam sponsam dilecti Filii sui, in diebus nostris liberam et
absolutam a tribulationibus malorum custodivit et dolore. Schismata corruerunt,
haereses siluerunt, superborum et sublimium colla calcantur. Et
quidem in schismate vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani;
et transivi, et ecce non erat. In haeresi multorum redivivi pullulabant errores,
sed obstructum est os loquentium iniqua. Tyrannus Siciliae extulerat in altum cor suum, sed jam humiliatur sub potenti
manu Dei. Nullus gradus 0552D praetermissus est, de quo non
acceperit victoriam per vos Ecclesia Dei, in manu potenti et in brachio
excelso. 2. Superest tamen in tertio gradu comes Andegavensis, 0553A malleus bonorum,
oppressor pacis et libertatis Ecclesiae. Persequitur ecclesiam Lexoviensem, ut
non introitum habeat pastor ecclesiae illius in ovile ovium, nisi aliunde. Sed
quod factum est, non potest non fieri. Denique si res ipsa habeat diligentem
inspectorem, et prudenter examinetur; ad commodum causae, et ad rei gestae
confirmationem, omnia cooperantur in bonum, persona, negotium, auctor operis,
impugnator. Si enim ad personam respicias, hic est filius tuus dilectus, in quo
tibi complacuit. 318 Si ad negotium, ordine integro et
canonica libertate consummatum est. Si ad auctorem operis, vir religiosus est,
et timens Deum. Si ad operis impugnatorem, ecce homo qui non posuit Deum
adjutorem suum, hostis Ecclesiae, inimicus 0553B crucis Christi.
In omni siquidem negotio validissimum argumentum est ad faciendam rei dubiae
fidem, id semper esse melius, quod placeat bonis, malis autem displiceat. Sed
appellavit Sedem apostolicam comes Andegavensis. Quare obsecro? qua laesione?
quo gravamine urgente? Non quia opprimeretur, sed quia opprimeret; non ut
injuriam suam relevaret appellationis remedio, sed ut benedictionem istius
obstaculo appellationis impediret. 3. Cum itaque et religio
promoventis, et promoti dilectio, et causae justitia confluant in unum;
superfluum videtur et vanum rogare pro eo, ubi ejus humilitas postularit. Loquar
ergo ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Loquar servus sponsae ad amicum
Sponsi: jucundum sit eloquium 0553C meum. Tibi, domine, commissa
est Ecclesia a solis ortu usque ad occasum. Tu ei debes esse murus et antemurale
a facie inimici et persequentis; tu debes fovere filios ejus sub umbra alarum
tuarum. Suscipe Lexoviensem episcopum, uterinum filium Romanae Ecclesiae, et
remitte eum in benedictionibus dulcedinis, nequando dicat inimicus ejus:
Praevalui adversus eum. Accingere gladio tuo, Pater, ad exaltationem filii, ad
depressionem inimici, ad conservandam Ecclesiae libertatem. Non enim sumus
ancillae filii, sed liberae, qua libertate liberavit nos
Christus. EPISTOLA
CCCXLIX. AD EUMDEM. Amicum Pontifici
commendat.0553D Amantissimo Patri et
domino, Dei gratia summo Pontifici INNOCENTIO, frater BERNARDUS Clarae-Vallis
vocatus abbas, modicum id quod est. Gratiam quam inveni in
oculis vestris, nolo habere solus: cum amicis eam volo dividere. Non enim timeo,
ne forte non sufficiat mihi et illis. Magna enim est. Multos possum facere
participes ejus: verumtamen ego exinanitus non ero. Quod igitur gratis accepi,
gratis dabo: et liberalem me facit 0554A vestra liberalitas, sed
de vestro. Praesentium latorem, virum commendabilem, vobis commendamus. Amicus
est, domine, pauperum Christi, et servus servorum tuorum, Peto, domine, si quid
habuerit apud tuam Excellentiam, ut eum solita pietate pro nobis exaudias, imo
pro ipso, qui talis est, ut per se tantum merito debeat
exaudiri. EPISTOLA
CCCL. AD EUMDEM. Propinquum suum
benedictione Pontificis muniri rogat.Juvenis iste
magnanimus (ut aiunt) et strenuus in opere militari, ut meliorem militet
militiam, proficiscitur Jerusalem. Rogat puer vester rogatus ab ipso, ut in bono
opere quod coepit, vestram mereatur 0554B percipere
consolationem, sed favorem, sed orationem, sed benedictionem. Propinquus noster
est, et carnem meam juxta prophetam, non debui despexisse (Isa. LVIII,
7). 319 EPISTOLA CCCLI. AD EUMDEM INNOCENTIUM. Pauperes
quosdam commendat.Frequenter scribo vobis. Preces et
litteras meas habetis per singulos dies. Coarctor e duobus, ne aut amicis
ingratus sim, aut vobis importunus. Dilectio me provocat, sed revocat confusio,
et pene pudor excludit officium charitatis. Non habet sponsa Christi, ubi caput
reclinet, ubi confugiat, nisi ad amicum Sponsi in tempore tribulationis. Isti,
quos videtis pauperes, a pauperibus missi per multa pericula 0554C terrae et maris, confugiunt sub umbra alarum vestrarum, ad
petram fidei catholicae, et ad gremium apostolicae pietatis recurrunt: quia in
multis vexati, in paucis bene disponuntur a tribulatione malorum et dolore. Si
vestri apostolatus officium, si veterem consuetudinem tenetis, nec pauperis
causas potestis abjicere, nec vultum honorare potentis, Precamur vos pro eis,
quoniam fratres nostri sunt, et de Ordine nostro, a quibus missi sunt, ut
precibus eorum pro ratione aurem pietatis inclinetis, pro amore illius qui non
spernit preces pauperum. EPISTOLA CCCLII. SEU INNOCENTII II PAPAE
PRIVILEGIUM SANCTO BERNARDO CONCESSUM. Innocentius Bernardo atque Ordini Cisterciensi amplissima
privilegia concedit ob praeclara ejus in Sedem apostolicam
merita.0554D INNOCENTIUS episcopus
servus servorum Dei, dilecto filio BERNARDO Clarae-Vallensi abbati, ejusque
successoribus regulariter substituendis in perpetuum, etc. Caeterum quam firma perseverantique constantia causam beati Petri et
sanctae matris tuae Romanae 0555A Ecclesiae, dilecte fili in
Domino Bernarde abbas, incandescente Petri Leonis schismate fervor tuae
religionis et discretionis susceperit defensandam, et se murum inexpugnabilem
pro domo Dei opponens, animos regum ac principum, et aliarum tam
ecclesiasticarum quam saecularium personarum, ad Catholicae Ecclesiae unitatem,
et beati Petri ac nostram obedientiam, frequentibus argumentis et ratione
munitis inducere laboraverit; magna quae Ecclesiae Dei et nobis provenit
utilitas manifestat. Quamobrem tuis justis desideriis
accommodantes assensum, beatae Mariae Dei genitricis monasterium; cui Deo
auctore praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, apostolicae sedis
patrocinio communivimus. Statuentes, ut quascunque possessiones 0555B aut bona, quae ad eumdem locum in praesentiarum juste et
canonice pertinere noscuntur, aut in futurum concessione pontificum,
liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis,
auxiliante Domino, ei conferri contigerit, firma tibi tuisque successoribus, et
illibata permaneant. Prohibemus ne aliquis archiepiscopus aut episcopus te vel
successores tuos, seu aliquem abbatem Cisterciensis ordinis, nisi pro fide ad
concilium vel synodum venire compellat. Quia vero Cisterciense monasterium hujus
religionis origo est atque principium, nostra concessione hac praerogativa non
immerito gaudeat; ut si quando fuerit pastore proprio viduatum, quemlibet
abbatem de omnibus abbatibus vestri ordinis, vel monachum sibi libere
praeficiendum 0555C eligat, et absque aliqua contradictione
obtineat; caeteris vero vestri ordinis abbatiis, quae unam vel plures abbatias
habent sibi subditas, et de sui corporis fructifera copia derivatas, 320 abbate suo rebus humanis exempto, eligendi quemcunque
maluerint de sibi subjectis abbatibus, vel quemlibet monachum de omnibus
congregationibus Cisterciensibus, liberam concedimus facultatem. Illa autem
abbatia, quae nullam habet subditam, quemlibet monachum de omnibus praefatae
religionis congregationibus, libere sibi in abbatem eligat et habeat. Porro
conversos vestros qui monachi non sunt, post factam in vestris coenobiis
professionem, nullus archiepiscoporum, episcoporum vel abbatum, sine 0555D vestra grata licentia suscipere, aut susceptum retinere
praesumat. Statuimus ut de laboribus, quos vos et totius vestrae congregationis
fratres propriis manibus et sumptibus colitis, et de animalibus vestris, a vobis
decimas expetere vel recipere nemo praesumat. Nulli ergo, etc. Conservantibus
vero eidem loco quae sua sunt, sit pax Domini nostri Jesu Christi: quatenus et
hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia
aeternae pacis inveniant. Amen. 0556A Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego
Matthaeus Albanensis episcopus. Ego Romanus diac. card. S. Mariae in
Porticu. Ego Joannes tit. S. Chrysogoni presb. card. Ego
Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi. Datum
Lugduni, per manum Haimerici sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. et
cancellarii XIII kal. Martii, indict. X, Incarnationis dominicae anno MCXXXI,
pontific. domini Innocentii II papae anno tertio. 321 EPISTOLA CCCLIII. AD WILLELMUM ABBATEM DE RIEVALLE. Monet aequanimiter ferre illegitimam archiepiscopi Eboracensis
ordinationem.0556B Dilecto fratri et
coabbati suo WILLELMO de Rievalle, frater BERNARDUS de Clara-Valle, spiritum
consilii et fortitudinis. Audivi quod factum est de
archiepiscopo illo, et plurimum doleo. Propterea sciens zelum vestrum, ne forte
plus justo ferveat, temperamentum scientiae non admittens, quod nec ordini
nostro convenit, nec domui vestrae necessarium est; dignum duxi consolatoria
scribere vobis: quoniam satis aequanimiter portanda sunt caetera, quandoquidem
non nos arguit propria conscientia. Securus dico, neque iniquitas vestra, neque
peccatum vestrum. Restitistis quoad potuistis: jam secundum Augustini
sententiam, non 0556C vos inquinat alienum malum,
quandoquidem non consensistis corde, et ore redarguistis. Ait enim: «Duobus
modis non te inquinat alienum malum [al. non te inquinat malus], si
non consentis, et si redarguis.» (Serm. 88, cap. 18, n. 19.) De
caetero jam bono animo estote, et nolite turbari. De Ordinibus vero et
Sacramentis caeteris scitote, quoniam qui baptizat, ipse et sacrat, Christus
Dominus, Pontifex animarum nostrarum. Quod si quis contentiosus est super
ordinatione, nemo vos cogit ordinari. Omnino tamen secure dico, si cum Ecclesia
suscipitur, non est periculum. Alioquin de hoc mundo exiremus, si vellemus omnes
malos fugere, quos Ecclesia tolerat. Ad summam, non diu tardabit quin innotescat
res summo Pontifici: et quod ordinaverit aut praeceperit 0556D ipse, bona omnino conscientia sequimini et tenete. Interim vos
aequanimiter exspectate. EPISTOLA CCCLIV. AD REGINAM JEROSOLYMORUM MILISENDEM,
FILIAM BALDUINI REGIS, ET FULCONIS UXOREM. Mortuo Fulcone viro
suo, ut se gerere debeat.Illustrissimae Jerosolymorum
reginae M. BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, invenire gratiam apud
Dominum. 0557A Inter multiplices curas et
negotia regalis aulae satis incongruum mihi scribere videtur, si in te tantum
gloriam regni tui, potentiam tuam, et lineam nobilitatis respexissem. Haec omnia
videntur in oculis hominum; et qui non habent, invident habentibus ea, et beatum
dicunt hominem, cujus haec sunt. Sed quae est ista beatitudo in possidendis
illis, quae omnia tanquam fenum velociter arescunt, et quemadmodum olera
herbarum cito decidunt! Bona sunt haec; sed mobilia, sed mutabilia, sed
praeteritura, et peritura, quia bona carnis. Porro de carne, et de bonis ejus
dictum est. Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam
flos feni (Isa. XL, 6). Scribentem ergo ad te non multum ista
revereri oportuit, in quibus fallax gratia, et vana est pulchritudo. Accipe 0557B paucis quae dico: nam etsi multa habeam tibi, dicere, verbum
tamen faciam abbreviatum propter multas curas tuas, et meas. Accipe breve
consilium, sed utile, de terra longinqua, de quo tanquam de parvo semine multa
seges surgat in posterum; accipe, inquam, consilium de manu amici, non commodum
suum quaerentis, sed honorem tuum. Nullus siquidem tibi fidelior ad consilium
esse potest, quam qui non tua, sed qui te diligit. Mortuo rege viro tuo, et
parvulo rege adhuc minus idoneo ad portanda negotia regni et ad prosequendum
regis officium, oculi omnium in te respiciunt, et in te solam universa regni
moles inclinata recumbit. Opus est ut manum tuam mittas ad fortia, et in muliere
exhibeas virum, agens ea quae agenda sunt in spiritu 0557C consilii et fortitudinis. Ita prudenter et moderate oportet te
cuncta disponere, ut omnes, qui te viderint, ex operibus regem te potius, quam
reginam existiment, ne forte dicant in gentibus: Ubi est rex Jerosolymorum? Sed
non sum, inquies, ad ista sufficiens. Magna enim haec sunt; supra vires meas, et
supra scientiam meam. Opera haec opera sunt viri; ego autem mulier sum, corpore
debilis, mobilis corde, nec provida consilio, nec assueta negotiis. Scio, filia,
scio, quia magna sunt haec: sed et hoc scio, quia etsi mirabiles elationes
maris, mirabilis in altis Dominus. Magna sunt haec, sed magnus Dominus noster,
et magna virtus ejus. EPISTOLA CCCLV. AD EAMDEM REGINAM JEROSOLYMORUM. Praemonstratenses Jerosolymam peregrinantes
commendat.0557D Videtis quantum
praesumam de vobis, cui audeo et alios commendare. Quanquam Praemonstratenses
fratres istos magis fortassis superflue commendarim, quam temerarie. Sunt merito
ita commendabiles suo, ut non egeant alieno. Invenientur, nisi fallor, viri
consilii, spiritu ferventes, in tribulatione patientes, potentes in opere et
sermone. Induerunt se armatura 0558A Dei; et gladio spiritus,
quod est verbum Dei, sese accinxerunt, non adversus carnem et sanguinem, sed
contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Suscipite illos, tanquam bellatores
pacificos, mansuetos ad homines, violentos ad daemones. Imo Christum in eis
suscipite, qui est causa peregrinationis eorum. 322 EPISTOLA CCCLVI. AD MALACHIAM HIBERNIAE ARCHIEPISCOPUM. Remittit Religiosos, sed (quod negotiis
imputat) non satis adhuc excultos, et instructos.MALACHIAE Dei gratia episcopo, Sedis apostolicae legato, frater
BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, si quid potest peccatoris oratio, et si
quid pauperis devotio prodest. 0558B
Fecimus quod praecepit Sanctitas vestra, et si non ut dignum, profecto ut
possibile pro tempore fuit. Tanta apud nos ubique malitia grassatur, ut vix id
tantillum, quod factum est, fieri licuerit. Misimus tam [al. tamen]
exiguum seminis quod videtis, ad seminandam vel modicam partem agri illius, in
quem verus Isaac quondam exierat ad meditandum, cum primum adducta est ei
Rebecca per puerum Abraham, perenni conjugio feliciter copulanda (Gen.
XXIV). Nec contemnendum semen, de quo illud in patribus vestris experimur
impletum hoc tempore: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis
semen, quasi Sodoma fuissemus, et sicut Gomorrha similes essemus
(Isa. I, 9). Itaque ego seminavi, rigate vos, et Deus incrementum
dabit. Sanctos omnes qui apud 0558C vos sunt, per vos salutamus,
humiliter ipsorum nos et vestris sanctis orationibus commendantes.
Valete. EPISTOLA
CCCLVII. AD EUMDEM. Perseverantem, imo et
proficientem ab eo dilectionem requirit, eamque in fratribus a se missis,
curandis et fovendis ostendi cupit.Amantissimo patri
et domino reverendissimo MALACHIAE, Dei gratia episcopo, sanctae et apostolicae
Sedis legato, suae sanctitatis puer, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus
abbas, salutem et qualescunque nostras orationes. 1. Quam
dulcia faucibus meis eloquia tua, domine pater! quam jucunda tuae memoria
Sanctitatis! Si 0558D quid affectionis, si quid devotionis, si
quid animi in nobis est, totum sine dubio sibi vindicat tuae Dilectionis
charitas. Nec opus est verborum multitudine, ubi multum viget affectus. Confido
enim quod testimonium perhibeat spiritui tuo spiritus quem habes a Deo, tuum
esse modicum id quod sumus. Tu quoque, pater amantissime et desideratissime, ne
tradas oblivioni animam pauperis, charitatis nexibus adhaerentem tibi, et animam
pauperis tui ne obliviscaris in finem. Neque enim quasi de novo 0559A commendamus nos tibi, cum in multo jam tempore gloriemur in
Domino, quod invenire meruit parvitas nostra gratiam in oculis Sanctitatis tuae:
sed oramus, ut dilectio, jam non nova, novis quotidie proficiat incrementis.
Filios nostros, imo et vestros, tanto obnixius commendamus vobis, quanto amplius
remoti sunt a nobis. Vos scitis quoniam tota post Deum fiducia nostra fuit, ut
mitteremus eos, quoniam Sanctitatis vestrae precibus non acquiescere illicitum
videbatur. Facite quod vos decet, ut totis visceribus charitatis amplectamini
eos, et foveatis. Nequaquam occasione aliqua circa eos sollicitudo et diligentia
tepescat, et pereat quod plantavit dextera tua. 2. Jam quidem
quia bene proficit domus, et ex 0559B vestris litteris, et ex
fratrum nostrorum relatione didicimus: multiplicatur tam in temporalibus quam in
spiritualibus. Unde et congratulamur plurimum, et toto animo gratias agimus Deo
et paternae sollicitudini vestrae. Et quoniam multa adhuc opus est vigilantia,
tanquam in loco novo, et in terra tam insueta, imo et inexperta monasticae
religionis; obsecramus in Domino, ne retrahatis manum vestram, sed quod bene 323 incoepistis, optime perficiatis. De fratribus nostris, qui
redierunt a loco illo, nobis bene placuisset, si remansissent. Et fortasse
nonnullam occasionem praebuerunt eis fratrum, qui de terra sunt, minus
disciplinati mores, in eo maxime, quod minus facile eorum consiliis acquiescere
videntur in his rebus, quarum prius fuerant inexperti. 0559C 3. Charissimum filium nostrum Christianum et vestrum remisimus
ad vos, quantum potuimus instructum plenius in his quae ad Ordinem pertinent, et
de caetero circa observantias ejus sollicitiorem futurum, ut speramus. Nec
miremini quod non plures cum eo misimus fratres; quoniam nec idoneos invenimus
fratres, qui facile acquiescerent, nec invitos cogere consilium fuit.
Dilectissimus frater noster Robertus precibus nostris acquievit
etiam hac vice, tanquam filius obedientiae. Vestrum erit juvare eum, ut possit
jam et in aedificiis et in caeteris necessariis promoveri domus vestra. Illud
quoque Paternitati vestrae suggerimus, ut viris religiosis, et 0559D quos speratis utiles fore monasterio, persuadeatis, quatenus ad
eorum Ordinem veniant: quoniam haec erit summa utilitas domus, et vobis facilius
acquiescent. Valeat Sanctitas vestra, nostri semper memor in
Christo. EPISTOLA
CCCLVIII. AD DOMINUM PAPAM, NEMPE COELESTINUM. Opem et auctoritatem Pontificis in pace Theobaldo Campaniae comiti
procuranda postulat.0560A Quod comes
Theobaldus rogat, et ego: filius siquidem pacis est. Et zelum pacis habet, sed a
vobis flagitamus effectum. Pacis vester apostolatus, pacis locus, quem tenetis,
debitor est. Pacem omnes diligunt, pauci merentur. Porro de amatoribus puer
vester se esse fatetur: an et de meritoribus sit, vos judicabitis. Unum est,
quod etsi nos non meremur, sponsae Christi, quae est Ecclesia, necessitas
exigit: amicus Sponsi non contristabit eam. Ad hoc illi uni Sedi apostolicae incumbit sollicitudo
omnium Ecclesiarum, ut omnes sub illa, et in illa uniantur; 0560B et ipsa pro omnibus sollicita sit servare unitatem Spiritus in
vinculo pacis. Pacem ergo date nobis, pacem mittite nobis: etsi non quia
debetis, certe quia obedire debetis. Satis pro imperio. EPISTOLA CCCLIX.
CLARAE-VALLENSIUM AD EUMDEM COELESTINUM. Abbatem Morimundi
Jerosolymam peregrinaturum cupiunt retinere.Summo
pontifici C. pusillus grex de Clara-Valle, devotissimam debitae subjectionis
obedientiam, et si quid potest peccatorum oratio. Quoniam
illius vos gerere vicem gratulamur, qui suam dicebat instantiam quotidianam
sollicitudinem omnium Ecclesiarum (II Cor. XI, 28); apud aures 0560C Pietatis vestrae, licet majoribus occupatas negotiis, repulsam
tamen non metuit nostra pusillitas, verum magna compellit necessitas: neque enim
pro minimo audire potestis, de quibus auditurus estis, Quod
uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40).
Causa autem haec non nostra tantum, sed totius ordinis nostri, ob quam etiam
filius vester. noster omnium videlicet pater, si, cum hae datae sunt, domi
fuisset, aut vestrae per
seipsum Majestatis praesentiam adiisset, aut certe ex suo nomine scriptam hanc
miserabilem lacrymabilemque delegasset querimoniam. Sed ne diu sollicitam
charitatem 324 vestram suspendamus, unus ex fratribus nostris
abbatibus, qui dicebatur de Morimundo 0560D , ipsum cui praeerat monasterium inconsulte satis
deserens, spiritu levitatis impulsus statuit petere Jerosolymam, prius quidem,
ut aiunt, circumspectionis vestrae prudentiam tentaturus, si quo modo a vobis
suo posset errori extorquere licentiam. 0561A Qua in re si quem
ei (quod absit!) assensum praebueritis, ipse perpendite, quanta possit nostro
ordini esse destructionis occasio: cum exemplo hujus, quicunque abbas pastorali
se sentiet sarcina aggravatum, mox illam abjiciet, utpote quam se licite posse
abjicere arbitretur, praesertim apud nos, ubi nec grandis honor, et grande
videtur onus. Deinde ad majorem domus sibi commissae desolationem, meliores
quosque ac perfectiores, qui sub ipso degebant, suae socios vagationis
assumpsit: inter quos etiam nobilem illum puerum, quem et antea de Colonia (quod
nec vos latuisse credimus) non sine scandalo tulerat, ad majus scandalum nunc
abducere secum praesumpsit. Quod si, ut vobis relatum est, dicit se in illa
terra nostri Ordinis velle servare 0561B observantias, et ideo
fratrum se dicit secum ducere multitudinem, quis non videat, plus illic milites
pugnantes, quam monachos cantantes aut plorantes necessarios esse? Sed et nostra
religio plurimum ex hoc capiet detrimentum: cum facile sit cuique vagari
gestienti, illo, tanquam absque ullo discrimine, praesumere peregrinari, ubi
scilicet idem, quod professus est, inventurus est propositum observari. Jam vero
quid super hoc vobis placeat, quidve vestram decernere deceat auctoritatem, non
est nostrae praesumptionis indicare, sed vestrae discretionis
examinare. EPISTOLA
CCCLX. AD WILLELMUM ABBATEM DE RIEVALLE. Denuo hortatur Willelmum ad patientiam et
aequanimitatem.0561C Charissimo fratri
et coabbati WILLELMO de Rievalle, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus
abbas, salutem et spiritum consilii. Laboravimus, quantum
potuimus, adversus pestem communem; et si quo minus impetravimus quod optavimus,
manet tamen nobis fructus laboris nostri apud eum, apud quem nullum bonum
irremuneratum est. Haec est ergo nostra et omnium qui pro veritate decertant,
consolatio vera, quoniam reposita est nobis corona justitiae, quam reddet nobis
in illum diem justus Judex. De caetero jam meminisse vos volumus, quoniam si
quid patimur propter justitiam, beati; et quod nos non inquinat 0561D alienum malum, cui non consensimus, imo et redarguimus. Est ergo
et haec consolatio nostra, ut jam in patientia nostra possideamus animas
nostras; et quod apud homines obtinere nequivimus, a Domino 0562A speremus auxilium, qui non despiciet sperantes in se. Confido
enim de misericordia Patris nostri qui est in coelis, quoniam evelletur omnis
plantatio quam non plantavit ille: et arescet ad maledictum ejus ficulnea
sterilis, nec terram diutius occupabit. Propter quod rogo et obsecro
Fraternitatem vestram, ut non conturbemini, nec turbetis gregem Dei, qui
commissus est vobis: magis autem consolamini vos, et viriliter agite, ut in
sanctitate serviamus Domino, et liberabit nos ab inimicis nostris. Nos tamen,
quod potuimus, suggessimus domino Tusculano episcopo, cui injunctum est, ut legatione fungatur in
partibus illis: et omnino promisit nobis, se, nisi aliquid melius fecerit nobis,
id saltem omnimodis observaturum, ne tradat ei 0562B pallium quod
portat, si non juraverit 325 decanus ille, nunc vero
episcopus, in cujus juramento causa pendebat:
sed causam referat ad dominum papam. EPISTOLA CCCLXI. AD THEOBALDUM
ARCHIEPISCOPUM, PRO JOANNE SALESBERIENSI. Confisus de amicitia
Theobaldi, Joannem ei commendat.Augetis mihi gratiam,
et multiplicatis gloriam, si gratia mei, amici mei gratiam inveniant in oculis
vestris. Ego tamen ab homine gloriam non quaero, sed regnum Dei et justitiam
ejus. Unde factum est, ut praesentium latorem Joannem, amicum 0562C meum et amicum meorum,
mittam ad Sublimitatem vestram, ad familiaritatem vestram, quam in vobis et de
vobis habere praesumo. Testimonium enim bonum habet a bonis, quod non minus
vita, quam litteratura promeruit. Nec hoc didici ab illis qui verba sicut verba
jactare noverunt; sed a filiis meis, qui mecum sunt, quorum verbis credo, sicut
crederem oculis meis. Praesens vobis commendaveram eum; sed nunc absens multo
magis commendo, utique tanto securius, quanto sincerius et vitam et mores
hominis fidissimis relatoribus didici. Si quid ergo ego possum, imo quia possum
plurimum ante faciem vestram, providete ei, unde honeste, imo honorabiliter
vivere possit; sed et hoc velociter, quia non habet quo se vertat. Interim
providete ei in necessitatibus suis, et liceat mihi experiri 0562D totum illud familiaritatis arcanum, quod mihi conservatis in
visceribus vestris, amantissime pater. EPISTOLA CCCLXII. AD ROBERTUM
PULLUM CARDINALEM ET CANCELLARIUM. Hortatur ut
Eugenio, recens electo Pontifici, strenuum pro officio suo se adjutorem praebeat
in negotiis Ecclesiae,0563A Domino et
amico charissimo ROBERTO, Dei gratia sanctae Romanae Ecclesiae presbytero
cardinali et cancellario, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem
et devotas orationes. 1. Scripta Dilectionis vestrae eo affectu
suscepimus, quo semper apud nos est in benedictione memoria vestra. Nec sane
egere vos credimus humanae gratiae verbis, aut commendatitiis epistolis ad nos:
quoniam quidem utrique nostrum indubitabile, nisi fallor, testimonium perhibet
Spiritus veritatis, 0563B quam sincere et diligamus vos et
diligamur a vobis; ille, inquam, Spiritus, per quem et diffunditur charitas ista
in cordibus nostris. Benedictus Deus, qui secundum suam misericordiam Eugenium
nostrum, imo suum, praevenit in benedictionibus dulcedinis, parare scilicet
lucernam Christo suo; et praemittere virum fidelem ad adjutorium ejus, et
nostram quoque plurimam consolationem. Nam cum molesta esset amico amici vocatio
et absentatio, cujus nimirum praesentia frui delectatur in Domino: jam tunc, ut
manifeste video, cogitabat ipse cogitationes pacis, et non afflictionis, et 326 dicebat: Quod ego facio, tu nescis modo,
scies autem postea (Joan. XIII, 7). Quamobrem sollicitus sis,
charissime, pro eo cui te consolatorem et consiliarium ordinavit 0563C Deus, et observa caute secundum datam tibi sapientiam, ne forte
inter tam multiplicium negotiorum tumultus malignorum fraude circumveniri
possit, ut subripiatur ei verbum quod indignum sit Eugenii apostolatu. 0564A 2. Age, inquam, dilectissime, pro loco quem
tenes, pro ea quam adeptus es dignitate: viriliter et prudenter exerce qui in te
est zelum Dei, ad gloriam ejus, et salutem tuam, et Ecclesiae sanctae plurimam
utilitatem, ut dicere possis et tu quia gratia Dei in me vacua
non fuit (I Cor. XV, 10). Hactenus quippe eruditioni multorum
fideliter et utiliter instabas, coelo et terra testibus; sed jam tempus faciendi
Domino, ne patiaris, quod in te est, dissipari ab impiis legem ejus. Cura
proinde, dilectissime et desideratissime pater, etiam in hac dispensatione
inveniri fidelis Domini servus et prudens: quatenus et pro te faciat columbina
simplicitas, et pro ea, quae tuae quam maximae fidei et sollicitudini credita
est, Domini tui sponsa, adversus 0564B venenatas maligni et
antiqui serpentis astutias militet prudentia serpentina, et in utraque
glorificetur Deus. Multa quidem habeo vobis dicere; sed non est opus longa
epistola, ubi praesens est vox viva. Quamobrem vestris pariter et nostris
occupationibus parcens, posui verba mea in ore praesentium fratrum: tanquam me,
ipsos audite. Valete. EPISTOLA CCCLXIII. AD ORIENTALIS FRANCIAE CLERUM ET
POPULUM. Ad arma contra infideles pro defensione Orientalis
Ecclesiae suscipienda hortatur. Praeterea contra turbulentum quemdam
praedicatorem docet Judaeos non esse persequendos, nedum
occidendos.Dominis et patribus charissimis,
archiepiscopis, episcopis, et universo clero, et populo orientalis Franciae et
Bajoariae, BERNARDUS Clarae-Vallensis 0564C vocatus abbas, in
spiritu fortitudinis abundare. Imo Baronius
eamdem epistolam exhibet, pauculis tantum verbis mutatis, cum hac epigraphe: Mainfredo Brixiensis ecclesiae episcopo, nec non consulibus,
militibus, et universis populis sub eo constitutis, frater Bernardus
Clarae-Vallis vocatus abbas, spiritu fortitudinis abundare. Vide Baronium,
ad annum 1146, n. 15. Nempe hoc veluti classicum est ad expeditionem 0565D sacram. De ea loquens Guillelmus Tyrensis: «Vir immortalis
memoriae et honestae conversationis speculum dominus Bernardus Clarae-Vallensis
abbas, piae in Domino et per omnia amplectendae recordationis, ad praedicti Deo
muneris exsecutionem praecipuus eligitur, qui injunctae sibi dispensationis
sedulus exsecutor, ejusdem operis secum Deo amabiles trahens comministros,
impiger, indefessus, licet corporis esset invalidi, tum propter jejunia et
subtilem nimis dietam, regna circuit, regiones obambulat, evangelizans ubique
regnum Dei,» etc. Adde quae hac de re leguntur in ejus Vita et miraculis, et
confer epistolam 355. Habitus est autem Spirae frequens principum conventus
sacrae expeditionis causa, ubi publice recitatas has Bernardi litteras quis
dubitet? Hinc illa ad Spirenses inscriptio: Domino et patri
charissimo episcopo Spirensi, 0566D et universo clero et populo,
Bernardus Clarae-Vallis vocatus abbas, in spiritu fortitudinis abundare.
1. Sermo mihi ad
vos de negotio Christi, in quo est utique salus nostra. Haec dico, ut excuset
indignitatem personae loquentis auctoritas Domini; excuset et consideratio
propriae utilitatis. Modicus 0565A quidem sum, sed non modicum
cupio vos omnes in visceribus Jesu Christi. Ea nunc mihi ratio scribendi ad vos,
ea causa, ut universitatem vestram litteris audeam convenire. Agerem id
libentius viva voce, si, ut voluntas non deest, suppeteret et facultas. Ecce
nunc, fratres, acceptabile tempus, ecce nunc dies copiosae salutis. Commota est
siquidem et contremuit terra, quia coepit Deus coeli perdere terram suam. Suam,
inquam, in qua est, Verbum Patris sui, docere visus, et annis plus quam triginta
homo cum hominibus conversatus: suam utique, quam illustravit miraculis, quam
dedicavit sanguine proprio, in qua primi resurrectionis flores apparuerunt. Et
nunc peccatis nostris exigentibus, crucis adversarii caput extulerunt
sacrilegum, depopulantes 0565B in ore gladii terram promissionis.
Prope enim est, si non fuerit qui resistat, ut in ipsam Dei viventis irruant
civitatem, ut officinas nostrae redemptionis evertant, ut polluant loca sancta,
Agni immaculati 327 purpurata cruore. Ad ipsum, proh dolor!
religionis Christianae sacrarium inhiant ore sacrilego, lectumque ipsum invadere
et conculcare conantur, in quo propter nos Vita nostra obdormivit in
morte. 2. Quid facitis, viri fortes? quid facitis, servi
crucis? Itane dabitis sanctum canibus, et margaritas porcis? Quam multi illic
peccatores, confitentes peccata sua cum lacrymis, veniam obtinuerunt, postquam
patrum gladiis eliminata est spurcitia Paganorum! Videt homo malignus, et
invidet; frendet 0565C dentibus et tabescit. Excitat vasa
iniquitatis suae, nec ulla quidem tantae pietatis signa aut vestigia relicturus,
si quando forte (quod Deus avertat!) obtinere valuerit illa sancta sanctorum.
Verum id quidem omnibus deinceps saeculis inconsolabilis dolor, quia
irrecuperabile damnum, specialiter autem generationi huic impiissimae infinita
confusio, et opprobrium sempiternum. 3. Quid tamen arbitramur,
fratres? Nunquid abbreviata manus Domini, aut impotens facta est ad salvandum,
quod ad tuendum et restituendum sibi haereditatem suam exiguos vermiculos vocat?
Nunquid non potest mittere Angelorum plus quam duodecim legiones, aut certe
dicere verbo, et liberabitur terra? Omnino subest ei, cum voluerit, posse: 0566A sed, dico vobis, tentat vos Dominus Deus vester. Respicit filios
hominum, si forte sit qui intelligat, et requirat, et doleat vicem ejus.
Miseratur enim Dominus populum suum, et lapsis graviter providet remedium
salutare. 4. Considerate quanto ad salvandos vos artificio
utitur, et obstupescite; intuemini pietatis ejus abyssum, et confidite,
peccatores. Non vult mortem vestram, sed ut convertamini, et vivatis; quia sic
quaerit occasionem, non adversum vos, sed pro vobis. Quid est enim nisi
exquisita prorsus et inventibilis soli Deo occasio salvationis, quod homicidas,
raptores, adulteros, perjuros, caeterisque obligatos criminibus, quasi gentem
quae justitiam fecerit, de servitio suo submonere dignatur Omnipotens? Nolite
0566B diffidere, peccatores: benignus est Dominus. Si vellet
punire vos, servitium vestrum non modo non expeteret, sed nec susciperet quidem
oblatum. Iterum dico, pensate divitias bonitatis Dei altissimi, consilium
miserationis attendite. Necessitatem se habere aut facit, aut simulat, dum
vestris cupit necessitatibus subvenire. Teneri vult debitor, ut militantibus
sibi stipendia reddat, indulgentiam delictorum, et gloriam sempiternam. Beatam
ergo dixerim generationem, quam apprehendit tam uber indulgentiae tempus, quam
invenit superstitem annus iste placabilis Domino, et vere jubilaeus. Diffunditur
enim haec benedictio in universum mundum, et ad signum vitae
certatim convolant universi. 5. Quia ergo fecunda est virorum
fortium terra 0566C vestra, et robusta noscitur juventute
referta, sicut laus est vestra in universo mundo, et virtutis vestrae fama
replevit universum orbem; accingimini et vos viriliter, et felicia arma accipite
Christiani nominis zelo. Cesset pristina illa non militia, sed plane malitia,
qua soletis invicem sternere, invicem perdere, ut ab invicem consumamini. Quae
miseros tam dira libido excitat, quod proximi corpus gladio, cujus fortassis et
anima perit, transverberent? Sed nec effugit qui glorietur: et ipsius animam
pertransibit gladius, cum solum hostem gaudeat cecidisse. Illi se dare
discrimini insaniae est, non virtutis: nec audaciae, sed amentiae potius est
ascribendum. Habes nunc, fortis miles, habes, vir bellicose, ubi dimices absque
periculo; ubi et vincere gloria, et 0567A mori lucrum. Si 328 prudens mercator es, si conquisitor hujus saeculi, magnas
quasdam tibi nundinas indico; vide ne pereant. Suscipe crucis signum, et omnium
pariter, de quibus corde contrito confessionem feceris, indulgentiam obtinebis.
Materia ipsa si emitur, parvi constat: si devoto assumitur humero, valet sine
dubio regnum Dei. Bene ergo fecerunt, qui coeleste jam signaculum susceperunt:
bene caeteri faciunt, sed nec ad insipientiam eis, si festinent et ipsi
apprehendere quod et eis in salutem existat. 6. De caetero,
fratres, moneo vos, non autem ego, sed apostolus Dei mecum, non esse credendum
omni spiritui (I Joan. IV, 1). Audivimus et gaudemus, ut in vobis
ferveat zelus Dei; sed oportet omnino 0567B temperamentum
scientiae non deesse. Non sunt persequendi Judaei, non sunt trucidandi, sed nec
effugandi quidem. Interrogate eos divinas paginas. Novi
quid in Psalmo legitur prophetatum de Judaeis: Deus ostendit
mihi, inquit Ecclesia, super inimicos meos, ne occidas
eos, nequando obliviscantur populi mei. Vivi quidam apices nobis sunt,
repraesentantes Dominicam passionem. Propter hoc dispersi sunt in omnes
regiones, ut dum justas tanti facinoris poenas luunt, testes sint nostrae
redemptionis. Unde et addit in eodem psalmo loquens Ecclesia: Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus,
Domine (Psal. LVIII, 12). Ita factum est: dispersi sunt,
depositi sunt; duram sustinent captivitatem sub principibus christianis.
Convertentur tamen ad 0567C vesperam, et in tempore erit
respectus eorum. Denique cum introierit gentium multitudo, tunc omnis Israel salvus erit, ait Apostolus (Rom. XI,
25, 26). Interim sane qui moritur, manet in morte. 7.
Taceo quod sicubi desunt, pejus Judaizare dolemus Christianos feneratores, si
tamen Christianos, et non magis baptizatos Judaeos convenit appellari. Si Judaei
penitus conterantur, unde jam prosperabitur eorum in fine promissa salus sive
conversio? Plane et Gentiles si essent similiter exspectandi, sustinendi forent
potius quam gladiis 0568A
expetendi. Nunc autem cum in nos coeperint esse violenti, oportet vim vi
repellere eos, qui non sine causa gladios portant. Est autem christianae
pietatis, ut debellare superbos, sic et parcere subjectis; his praesertim,
quorum est legislatio repromissa, quorum patres, et ex quibus Christus secundum
carnem, qui est benedictus in saecula. Attamen exigendum ab eis juxta tenorem
apostolici mandati, ut omnes
qui crucis signum susceperint, ab usurarum exactione liberos omnino
dimittant. 8. Illud quoque admonitos vos esse est necesse,
fratres dilectissimi, ut si quis forte amans primatum gerere inter vos,
expeditione sua regni voluerit exercitum praevenire, nullatenus audeat: et si a
nobis missum se simulet, non est verum: aut si 0568B ostendat
litteras, tanquam a nobis datas; sed omnino falsas, ne dicam furtivas esse
dicatis. Viros bellicosos, et gnaros talium duces eligere est: et simul
proficisci exercitum Domini, ut ubique habeat robur, et non possit a quibuslibet
violentiam sustinere. Fuit enim in priori expeditione, antequam Jerosolyma
caperetur, vir quidam, Petrus nomine, cujus et vos, nisi fallor, saepe
mentionem audistis. Is populum qui sibi crediderat, solum cum suis incedens
tantis periculis dedit, ut aut nulli, aut paucissimi eorum evaserint, qui non
corruerint, aut fame, aut gladio. Propterea omnino timendum est, si similiter et
vos feceritis, ne contingat et vobis similiter. Quod avertat a vobis Deus, qui
est benedictus in saecula! Amen. 329 EPISTOLA CCCLXIV. AD PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM. Invitat Petrum ad conventum Carnotensem, ubi ae auxilio Orientali
Ecclesiae ferendo consultandum.0568C Amantissimo patri PETRO, Dei gratia venerabili Cluniacensi abbati,
frater BERNARDUS de Clara-Valle, salutem, et quas potest orationes. 1. Gravem nimis ac miserabilem Orientalis Ecclesiae gemitum ad aures vestras, imo etiam ad ipsa etiam penetralia
cordis arbitror pervenisse. 0569A Dignum quippe est, ut secundum
magnitudinem vestram, magnum exhibeatis eidem vestrae et omnium fidelium matri
compassionis affectum, praesertim tam vehementer afflictae, tam graviter
periclitanti. Dignum, inquam, ut tanto amplius comedat vos zelus domus Dei,
quanto ampliorem in ea locum, ipso auctore, tenetis. Alioquin si duramus
viscera, si obduramus eorda, si plagam hanc parvi pendimus, nec dolemus super
contritione; ubi nostra in Deum charitas, ubi dilectio proximorum? Imo vero, si
non satagimus quanta possumus sollicitudine, consilium aliquod et remedium
tantis malis, tantisque periculis adhibere; quomodo non ingrati convincimur esse
ei qui abscondit nos in die malorum, in tabernaculo suo; justius perinde et
vehementius 0569B puniendi, utpote tam divinae gloriae, quam
fraternae salutis negligentes? Haec vobis tam fiducialiter, quam familiariter
duximus suggerenda, ob gratiam utique, qua nostram indignitatem excellentia
vestra dignatur. 2. Nam et patres nostri, episcopi Franciae,
una cum domino Rege et principibus, tertia die dominica post Pascha apud
Carnotum urbem venturi sunt, et de verbo hoc tractaturi: ubi utinam mereamur habere praesentiam vestram. Quia enim
magnis omnino magnorum virorum consiliis hoc verbum constat egere; gratum
profecto obsequium praestabitis Deo, si negotium ejus non duxeritis alienum, sed
charitatis vestrae probaveritis zelum in opportunitatibus, in tribulatione.
Nostis enim, pater 0569C amantissime, nostis quoniam amicus in
necessitate probatur. Confidimus autem quod magnum huic verbo proventum
praesentia vestra praestabit, tum pro auctoritate sanctae Cluniacensis
ecclesiae, cui Deo auctore praeestis, tum maxime pro sapientia et gratia, quam
vobis ipse donavit ad utilitatem utique proximorum, et sui ipsius honorem. Qui
vobis etiam nunc inspirare dignetur, ut non gravemini venire, 0570A et servis suis in nomine ejus, et pro zelo ipsius nominis
congregandis vestram admodum desiderabilem conferre praesentiam. EPISTOLA CCCLXV. AD
HENRICUM MOGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM. Radulfum monachum, qui fideles in Judaeorum necem armabat,
arguit.Venerabili domino et charissimo patri HENRICO
Moguntino archiepiscopo, BERNARDUS Clarae-Vallis abbas, invenire gratiam apud
Deum. 1. Litteras Dilectionis vestrae debita veneratione
suscepi; sed prae multitudine negotiorum brevis est responsio. Depositum
querelae vestrae apud nos signum est et pignus dilectionis et praecipuae
humilitatis 0570B indicium. Quis enim ego sum, aut quae domus
patris mei, ut ad me referatur archiepiscopi contemptus, et metropolitanae 330 sedis injuria? Nonne ego sum puer parvulus, ignorans
introitum et egressum meum? Verumtamen non ignoro verbum veritatis usquequaque,
quod ex ore Altissimi procedit: Necesse est ut veniat
scandalum, vae autem illi per quem venit! (Matth. XVIII, 7).
Homo ille de quo agitur in litteris vestris, neque ab
homine, neque per hominem, sed neque a Deo missus venit. Quod si se monachum aut
eremitam jactat, et ex eo sibi assumit libertatem, vel officium praedicationis;
potest scire, et debet, : quippe cui oppidum carcer esse debet, et solitudo
paradisus. 0570C Hic vero a contrariis, et solitudinem pro
carcere, et oppidum habet pro paradiso. O hominem sine pectore! o hominem sine
fronte! cujus stultitia elevata est super candelabrum, ut appareat omnibus qui
sunt in domo. 2. Tria sane sunt in eo reprehensione dignissima:
usurpatio praedicationis, contemptus episcoporum, homicidii approbati libertas.
Novum genus potentiae. 0571A Nunquid tu major es patre nostro
Abraham, qui eodem prohibente gladium deposuit, quo jubente levaverat?
(Gen. XXII.) Nunquid tu major es principe Apostolorum, qui
quaesivit a Domino, Domine, si percutimus in gladio?
(Luc. XXII, 49.) Sed instructus es omni sapientia Aegyptiorum, id
est sapientia hujus mundi, quae stultitia est apud Deum (I Cor. III,
19). Aliter solvis quaestionem Petri, quam ille qui dicit: Mitte gladium in locum suum. Omnis enim qui acceperit gladium,
gladio peribit (Matth. XXVI, 52). Nonne copiosius triumphat
Ecclesia de Judaeis, per singulos dies vel convincens, vel convertens eos, quam
si semel et simul consumeret eos in ore gladii? Nunquid incassum constituta est
illa universalis oratio Ecclesiae, quae offertur pro perfidis Judaeis a 0571B solis ortu usque ad occasum, ut Deus et Dominus auferat velamen
de cordibus eorum, ut ad lumen veritatis a suis tenebris eruantur? Nisi enim eos, qui increduli sunt, credituros
speraret, superfluum videretur et vanum orare pro eis. Sed considerat oculo
pietatis, quod Dominus habet respectum gratiae apud eum qui reddit bona pro
malis, et dilectionem pro odio. Ubi est ergo illud quod dictum est, Videas ne occidas eos? (Psal. LVIII, 12.) ubi est, Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus
fiet? (Rom. XI, 25, 26.) ubi est, Aedificans
Jerusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit? (Psal. CXLVI,
2.) Tune es ille qui mendaces facies Prophetas, et evacuabis omnes
thesauros pietatis et misericordiae Jesu Christi? Tua doctrina non est tua, 0571C sed ejus qui misit te patris. Sed credo sufficit tibi, si sis
sicut magister tuus. Ille enim erat homicida ab initio: ille mendax, et pater
mendacii (Joan. VIII, 44). O monstruosa scientia! o sapientia
infernalis, contraria Prophetis, et Apostolis inimica, subversio pietatis et
gratiae! o immundissima haeresis! o meretrix sacrilega, quae impraegnata de
spiritu falsitatis concepit dolorem, et peperit iniquitatem! (Psal. VII,
15.) Libet, sed non licet ultra progredi. Ad ultimum, ut omnia quae
sentio super his, breviter comprehendam; homo est magnus in oculis suis, plenus
spiritu arrogantiae. Verba et opera ejus praetendunt, quod conatur sibi facere
nomen juxta nomen magnorum qui sunt in terris: sed non habet sumptus ad
perficiendum. Vale. 331 EPISTOLA CCCLXVI. AD HILDEGARDEM
ABBATISSAM. Laudibus suis modeste rejectis, ut ipsa Dei gratiam in se agnoscat
monet, et orationes pro se suisque postulat.0572A Dilectae in Christo filiae HILDEGARDI, frater BERNARDUS
Clarae-Vallensis vocatus abbas, si quid potest oratio peccatoris. Quod de nostra exiguitate longe aliter quam nostra sese conscientia
habeat, quidam sentire videntur; non nostris meritis, sed stultitiae hominum
deputandum est. Ad dulcedinem autem piae charitatis tuae scribere properavi;
quamvis id brevius omnino quam vellem, negotiorum multitudo compellat.
Congratulamur gratiae Dei quae in te est, et ut eam 0572B tanquam
gratiam habeas, et toto ei humilitatis et devotionis affectu studeas respondere,
admonemus: sciens quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam
(Jacobi IV, 6). Quod in nobis est, hortamur et obsecramus. Caeterum
ubi interior eruditio est, et unctio docens de omnibus, quid nos aut docere
possumus, aut monere? Diceris enim coelestia secreta rimari, et ea quae supra
homines sunt, Spiritu sancto illustrante dignoscere. Unde rogamus magis et
suppliciter postulamus, ut nostri memoriam habeas apud Deum, et eorum pariter
qui nobis in spirituali societate juncti sunt. Nam cum spiritus Deo conjungitur,
confidimus quod nobis multum prodesse valeas et subvenire. Multum enim valet
deprecatio justi assidua (Jac. V, 16). Nos pro te assidue 0572C oramus, ut conforteris ad bona, instruaris ad interiora,
dirigaris ad permansura: ita ut nec hi qui spem suam in Deo posuerunt,
desperando pro te claudicent; sed ut in profectu benedictionis, quam a Deo
accepisse cognosceris, bene confortati, in melius et melius
proficiant. EPISTOLA
CCCLXVII G. CANCELLARIO. Episcopum Metensem
commendatPraedecessor vester bonae memoriae Haimericus
cancellarius dominum Metensem episcopum speciali
amplectebatur dilectione; et nuntios ejus, quoties Romam venirent, plurimum
acceptabat, et juvabat studiosius. Unde rogo vos quoque per eadem 0573A gradi vestigia, et nobili episcopo, in magna necessitate posito,
armis Ecclesiae subvenire. EPISTOLA CCCLXVIII. AD G. DIACONUM CARDINALEM. Affectum ejus, litteris et donis expressum, gratus, amplectitur,
et ab amore terrenorum opumque avocat.Domino et amico
charissimo G. Dei gratia sanctae Romanae Ecclesiae diacono cardinali, frater
BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et devotas orationes. 1. Benedictus tu a Domino, qui tam copiose praevenisti nos in
benedictionibus dulcedinis: ut si qua misericordiae viscera, si quid
affectionis, si quid charitatis invenitur in nobis, totum sibi merito vindicet
illustris animi tui tam devota humilitas, 0573B humilisque
devotio. Nam et antea exsultabam omnino, et gratulabar zelo bono, quem in te
esse fratrum nostrorum relatione 332 didiceram: sed jam eo
amplius, si quid possum in Domino, tuae dilectioni me sentio debitorem, quo
devotius et humilius parvitati nostrae commendatum te reddere studuisti. Unde et
sollicitus fui fratribus nostris indices tui pectoris legere litteras, plenas
devotae affectionis, plenas pietatis et gratiae; benedictionem quoque, quam
destinaveras, exhibere; et praecipere, sicut rogasti, in memoriam tui et tuorum,
ipsis in vasis Missarum solemnia celebrari. Faciat te Deus in magna domo sua vas
in honorem, ut de te quoque nos charissimi tui operum testimonio, quod plurimum
desideramus, mereamur audire, Quoniam vas 0573C electionis mihi est iste (Act. IX, 15). Testis
enim nobis est Spiritus veritatis, per quem et diffunditur charitas ista in
cordibus nostris (Rom. V, 5), quomodo te cupiamus in visceribus
Jesu Christi. 2. Quia ergo aemulamur te Dei aemulatione, non
modo est ad eum pro te deprecatio nostra, sed etiam ad teipsum, ut sollicite
provideas, quomodo te oporteat conversari in domo Dei, et in sorte ministerii
hujus. Dico enim non de praesumptione, Deus scit, sed de charitate, quoniam
judicium grave his qui praesunt (Sap. VI, 6), si non etiam prodesse
laborant: et econtra, qui bene ministraverit, gradum bonum acquiret (I
Tim. III, 13). Tu ergo, dilectissime et desideratissime domine, declina,
obsecro, 0574A magis ac magis a malo, et fac bonum: nec
inveniaris in Christi haereditate quaerens quae tua sunt, sed memor esto semper
apostolici illius, Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium
quia nec quidquam auferemus (I Tim. VI, 7). Quamobrem eam,
quae immortalis est, animam tuam serva, charissime; ne qua occasione avelli aut
eradicari queat ab affectu cordis tui quod Dominus loquitur in Evangelio: Quid prodest, inquit, homini si universum
mundum lucretur, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?
(Matth. XVI, 26.) Miseri prorsus, miseri, qui in bonis ducunt dies
suos, ut in puncto ad inferna descendant (Job XXI, 13). Cum enim
interierint, non sument omnia, nec descendet cum eis gloria eorum (Psal.
XLVIII, 18), quoniam 0574B vapor est ad modicum parens
(Jac. IV, 15). Haec cogita, dilectissime, et haec meditare jugiter,
et in corde tuo describe ea, nec a memoria tua ullatenus recedant.
Vale. EPISTOLA
CCCLXIX. AD SUGERIUM ABBATEM. Gratulatur
Sugerio de reformatione ecclesiae S. Genovefae feliciter instituta, et ut bene
coeptis insistat, hortatur.Amantissimo patri et domino
SUGERIO, Dei gratia venerabili abbati Beati-Dionysii, frater BERNARDUS de
Clara-Valle, salutem et orationes. Benedictus Deus, qui
in manu vestra operatus est salutem in ecclesia Sanctae Genovefae: ut 0574C domus Dei restitueretur ordini et
disciplinae. Agit vobis gratias apostolica ipsa auctoritas, quod fideliter et
efficaciter opus magnificum incoepistis: agimus et nos quas possumus gratias, et
quicunque Deum diligunt in veritate. Rogamus itaque obnixius et postulamus, ut
secundum apostolicarum tenorem litterarum, operi manuum vestrarum dexteram
porrigatis: ut quod magnifice coeptum est, vestrae Magnitudinis opera proficere
possit in dies, et feliciter consummari. Jam pro ecclesia Sancti-Victoris charitatem vestram sollicitare superfluum judicamus: quia
omnium ecclesiarum custodia vobis commissa esse dignoscitur. Sed his debetur
amplius, quarum religio amplius noscitur indigere. 333 EPISTOLA CCCLXX. AD EUMDEM. Ecclesiam de Monte ei
commendat.0575A Charissimo patri et
domino SUGERIO, Beati-Dionysii abbati, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus
abbas, salutem et dilectionem. Oportet vos operari opera ejus
qui reliquit vos in loco suo, imo opera Domini Dei vestri, qui ad tale ministerium vos
elegit. De operibus ejus est, quod ecclesia de Monte religionem induit et
decorem: ubi vos novella illa plantatio consiliatorem et auxiliatorem magnum
invenit. Supplicamus, ut quod bene coepistis, melius consummetis, et opponatis
vos murum pro domo Israel, ut non praevaleat homo. Dignemini etiam consolari
abbatem loci 0575B illius quia
pusillanimis est: quia sic convenit honori personae vestrae, et saluti animae
vestrae, et specialiter in tempore isto. EPISTOLA CCCLXXI. AD EUMDEM. Dissuadet matrimonium inter filium comitis Andegavensis et filiam
regis Francorum, ob impedimentum consanguinitatis.Domino abbati Beati-Dionysii, frater BERNARDUS de Clara-Valle,
salutem et orationes. Sic scripsi ad dominum Regem: «Opus
grande et onus inaestimabile suscepistis, quod a nemine, nisi divina virtute,
possit portari. Supra vires est hominis negotium vestrum: sed Deo
facile est, quod hominibus est impossibile (Luc. XVIII, 27). 0575C Si haec scitis, cavendum vobis summopere est, ne qua occasione
tam necessarium repellatis auxilium, ne qua suggestione Deum offendatis, et
gratiam ejus vobis reddatis infensam. Cavendum, inquam, nunc maxime, nequando
provocatus a vobis irascatur Deus, et avertat faciem suam a vobis, ac manum
retrahat adjutorii. Siquidem periculum hoc non ad solum Regem spectat, sed ad
universam Ecclesiam Dei: quia ex hoc jam vestra et totius mundi una est causa.
Quorsum haec tendant, audite. Festino quidem ad vos, sicut hae litterae,
vigiliam beatae Mariae Magdalenae Lauduni facturus; sed aliis jam litteris
praemonere vos et praemunire curavi. Audivi enim quod festinet Comes
Andegavensis alligare vos fide et sacramento, super matrimonio contrahendo inter
0575D filium suum, et filiam vestram. At hoc quidem non tantum
non expedit, sed non licet; non modo alias ob causas, sed quia titulus
consanguinitatis id prohibet, 0576A sicut veridica attestatione
cognovimus, matrem reginae et puerum istum, filium Comitis Andegavensis, in
tertio consanguinitatis gradu inveniri. Propter quod omnimodo monemus, ne
faciatis hanc rem: sed timeatis Deum, et declinetis a malo. Promisistis vos
nulla ratione sine consilio nostro id facturum: et si dissimulavero, ipse
peccavi. Hoc ergo consilium nostrum, ut nullo modo id faciatis. Si feceritis,
sciatis vos et contra consilium nostrum, contra consilium multorum diligentium
nomen vestrum, et etiam contra Deum fecisse: et nolite putare quod acceptum sit
Deo sacrificium vestrum, cum sit ex parte, ut pro alieno sollicitus, regno
proprio non parcatis, disponendo illud contra Deum, contra jus et fas, et contra
utile atque honestum. 0576B Liberavi animam meam: liberet et
vestram Deus a labiis iniquis et a lingua dolosa.» 334 EPISTOLA CCCLXXII. AD P. EPISCOPUM
PALENTINUM IN HISPANIA. Laudat eum ab humilitate, sed maxime a
studio lectionis.Venerabili domino, et charissimo
patri P. Dei gratia Palentiensi episcopo, BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas,
praeveniri a Domino in benedictionibus dulcedinis. Quis dabit
mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam in odore unguentorum
tuorum? Venerabilis tua conversatio, et integritas morum replevit nares meas in
odorem suavitatis; et ecce odor iste factus est mihi, sicut odor agri pleni,
quem benedixit Dominus. Vere sicut adipe et pinguedine 0576C repleta est anima mea in odore isto, et in talibus vita spiritus
mei. Quomodo enim potest audire, et non delectari in crassitudine anima mea, cum
audierit virum sublimem et humilem, negotiosum et quietum, et trementem verba
Domini? O rara avis in terris, humilitas cum sublimitate, et tranquilla mens in
medio negotiorum! Laetificasti, Domine, animam servi tui; laetificet et tuam
misericors Dominus in laetitia gentis suae. Gavisus sum gaudio magno, quod talia
de vobis, et a talibus nuntiata sunt, quibus non forte putare potui. Latores
enim praesentium fratres nostri nuntiaverunt nobis de castigatione carnis, quam
redigis in servitutem, de erectione spiritus, de amore lectionis, de
mansuetudine morum, de operatione boni ad 0576D omnes, maxime
autem ad domesticos fidei. Tu ergo, charissime, non me intendas intentum circa
laudes tuas in verbis istis. Nondum enim menti excidit illa 0577A prophetica reprehensio: Populus meus, qui te
beatificant, ipsi te decipiunt (Isa. IX, 16). Nolo enim oleo
peccatoris impingnari caput tuum, quia peccator sum; sed potius oleo laetitiae,
quae procedit de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Non sum ego
venditor olei; non enim habeo nisi parum olei, quo ungar in palaestra hujus
saeculi: verumtamen laudes Christi silere non possum. Laudetur ergo non
creatura, sed Creator: laudetur non ille qui accepit, sed ille a quo accepit:
laudetur non ille qui plantat, non ille qui rigat, quia nihil sunt; sed qui
incrementum dat Deus. Ego ergo non accipientis, sed porrigentis manum laudabo:
non laudationem servi, sed laudationem Domini loquetur os meum. Tu ergo,
dilectissime, si sapis, imo quia sapis 0577B in te quidem, sed
non ex te cognosce gratiam: quia, omne datum optimum, et omne donum perfectum
desursum est, descendens a Patre luminum. Scio quosdam esse, qui quasi scienter
nescire volunt quae acceperunt a Domino, ne in superbiam elati, in viscum
incidant diaboli. Mihi autem videtur debere scire quid acceperim, ut sciam quid
desit mihi: mihi videtur juxta Apostolum, ut sciamus quae a Deo donata sunt
nobis, ne nesciamus, ad quae postulanda suspirandum sit nobis. Qui enim accepit,
et nescit quae accepit, duplici periculo vicinum se constituit: quia ingratus
est circa acceptum, et incautus circa custodiendum beneficium. Quomodo enim
refert gratiam ei, a quo accepit, si nescit se accepisse quod accepit? vel
quomodo 0577C sollicitus erit custodire, qui non meminit se
aliquid accepisse? Aufer a me, Domine, opprobrium ingrati illius populi, de quo
dictum est: Obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus,
quae ostendit eis (Psal. LXXVII, 11). Acceptum itaque
beneficium, etiam secundum sapientes hujus saeculi, aeternae memoriae infigendum
est. Oportet ergo ut accepta sciamus custodire, et gratia Dei vacua non sit in
nobis; sed ut semper in nobis maneat, semper gratias agamus Domino 335 Deo nostro. Illud quoque non otiose puto adjiciendum, ut in
acquisitionem salutis et gratiae tribus gradibus ascendas: humilitate, fide,
timore. Humilitas enim est, cui gratia datur; fides, in qua suscipitur; timor, a
quo custoditur. Nam 0577D sine tribus his si ascendamus ad
gratiam, timeo, ne dicatur nobis; Domine, neque in quo haurias
habes, et puteus altus est (Joan. IV, 11). Sit ergo ad
hauriendam aquam sapientiae funiculus haereditatis, et haec humilitas sit in
ore, sit in corde, sit in actu: quia funiculus triplex difficile rumpitur. Fides
sit hydria, et haec magna sit, ut ab ea multum gratiae capiatur. Sit timor
operculum, ne sortibus vanae gloriae aqua sapientiae inquinetur: scriptum est
enim, Vas quod 0578A non habuerit cooperculum,
immundum erit (Num. XIX, 15). Manum meam provocavit ad
scribendum illa tua devotio legendi, qua non solum magnorum hominum, sed etiam
nugas nostras amplecteris: ut per quos nuntiata est bonitas tua, per eosdem tibi
nuntiaretur, quantam cordi meo dedisti laetitiam. EPISTOLA CCCLXXIII. ABBATIS
SP. AD SANCTUM BERNARDUM. De praefectura sibi imposita
luget.Desiderabili domino et charissimo patri BERNARDO
Clarae-Vallensi abbati, filius ejus SP. fratrum ecclesiae servus inutilis,
benedictionem omnium gentium. Desiderio desideravi, si fieri
posset, ut litterae istae invenirent vos liberum ab aliis negotiis et absolutum.
Timeo enim, et timui, cum eas scriberem, 0578B et recordabar
illius, qui quaerebat videre Jesum, sed non poterat prae turba, quia statura
pusillus erat (Luc. XIX, 3). Sed quid, si otium invenero, et non
invenero gratiam in oculis vestris? Nunquid solum otium erit mihi solatium?
Parcat vobis Deus. Quid fecistis? ubi me posuistis, et qualem? Utinam
appenderentur vires meae, et sarcina, quam porto, in statera! quasi arena maris
haec gravior appareret. Quis enim ego sum, aut quae domus patris mei? Nonne ego
sum puer parvulus, ignorans introitum et egressum meum? Quis ego, aut quid ego,
ut possim solus occurrere, imo succurrere ecclesiae, in qua positus sum, tanquam
parieti inclinato et maceriae depulsae? Supra vires meas est negotium 0578C istud; stulto labore consumor. Laboravi in gemitu meo: sed quae
utilitas in laboribus et gemitibus meis? Inveterati sunt morbi, plaga crudelis,
et insanabilis dolor, nisi in manu forti. Vitia quippe versa sunt in mores,
mores in consuetudinem, consuetudo in naturam, natura in necessitatem. O quam
necesse esset hanc necessitatem evelli! Sed, quod cum lacrymis dicendum esset,
confortata est, et non potero ad eam. Ecce enim non est auxilium mihi in me. Sed
et frater iste lator praesentium, qui valde nobis necessarius erat, recedit a
nobis. Docebat enim novitios; proficiebant illi, ego autem gaudebam, et sperabam
de misericordia Dei, quod quandoque absorberetur mortale a vita. Testimonium
illi perhibeo, quantum licet aestimare hominem ab homine, quia conversatio 0578D ejus apud nos, et Deo grata fuit et dulcis hominibus. Unde et
discessio ejus sine dolore esse non potuit. Potens es, Domine, convertere
planctum meum in gaudium mihi, si inveni gratiam in oculis tuis. Haec hactenus.
Caetera praesentium lator latius explicabit. 336 EPISTOLA CCCLXXIV. AD FRATRES DE HIBERNIA, IN TRANSITU BEATI MALACHIAE
EPISCOPI. Sanctorum obitum gaudio potius
quam luctu prosequendum. Singulari quoque Dei beneficio, Claram-Vallem tanti
viri morte et sepultura honoratam.0579A Religiosis fratribus qui in Hibernia sunt, et his maxime
congregationibus, quas beatae memoriae Malachias episcopus fundavit, frater
BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, Paracleti consolationem. 1. Si haberemus hic manentem civitatem, copiosissimis jure lacrymis
plangeremus, talem nos amisisse concivem. Caeterum si futuram magis inquirimus
ut oportet, est quidem non modica doloris occasio tam necessario duce destitui:
debet tamen zelum temperare scientia, et dolorem spei fiducia delinere. Nec
mirari quempiam decet, si gemitum extorquet affectus, si desolatio lacrymas
exprimit: modum tamen adhibere necesse est, imo non modice 0579B etiam consolari, intuentes non quae videntur, sed quae non
videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna.
Primum quidem congratulandum est animae sanctae, ne nos arguat de inopia
charitatis, dicens et ipse quod Dominus ad Apostolos ait: Si
diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem (Joan. XIV,
28). Praevenit nos ad Patrem spirituum spiritus patris nostri: nec modo
charitatis inopes, sed ingratitudinis etiam rei esse convincimur super omnibus
quae per eum nobis beneficia provenere, si non congratulamur ei, qui de labore
ad requiem, de periculo ad securitatem, de mundo transiit ad Patrem. Itaque et
pium est Malachiam flere defunctum, et pium magis Malachiae congaudere viventi.
Nunquid non 0579C vivit? Utique et beate. Visus est oculis
insipientium mori, ille autem est in pace. 2. Dehinc etiam
utilitatis propriae consideratio exsultandum nobis suggerit et laetandum, quod
tam potens suos patronus ad coelestem curiam, tam fidelis praecesserit
advocatus: cujus et ferventissima charitas oblivisci ne queat filiorum, et
probata sanctitas obtineat gratiam apud Deum. Quis enim nunc Malachiam sanctum
aut minus posse prodesse, aut minus suos diligere audeat suspicari? Profecto cum
diligeretur prius, certiora nunc suae dilectionis a Deo capit experimenta: et
cum dilexisset suos, in finem dilexit eos. Absit autem ut tua nunc, o anima
sancta, minus efficax aestimetur oratio, quando praesenti 0579D vividius supplicare est majestati, nec jam in fide ambulas, sed
in specie regnas! Absit ut imminuta, nedum exinanita tua illa tam operosa
charitas reputetur, cum ad fontem ipsum charitatis aeternae procumbis, pleno
hauriens ore, cujus et ipsa prius stillicidia sitiebas! Non potuit morti cedere
charitas fortis ut mors, imo et morte fortior ipsa. Nam et decedens non erat
immemor vestri, affectuosius vos commendans Deo, et nostram quoque exiguitatem
solita illa sua mansuetudine et humilitate exorans ut vestri non oblivisceremur
in finem. Unde et dignum duximus scribere vobis, ut sciatis nos et in 0580A spiritualibus, si quid nostra in his exiguitas per beati hujus
Patris nostri merita unquam potuerit; et in corporalibus, si quando forte
opportunitas praeberetur, omnem vobis consolationem impendere tota devotione
paratos. 3. Et nunc quoque, dilectissimi, Hiberniensis
Ecclesiae gravem hanc destitutionem toto miseramur affectu: et eo amplius vobis
compatimur, quo nos amplius ex hoc novimus debitores. Magnificavit enim Dominus
facere nobiscum, cum locum nostrum dignatus est beatae mortis ejus honorare
praesentia, et pretiosissimo 337 corporis ejus locupletare
thesauro. Nec molestum sit vobis, quod apud nos habeat sepulturam: quando sic
ordinavit Deus secundum multitudinem misericordiae suae, ut vos eum 0580B vivum haberetis, nobis habere liceret vel defunctum. Et nobis
siquidem communis vobiscum pater ille erat, et est: nam et in morte ipsius hoc
nobis confirmatum est testamentum. Quamobrem sicut nos hujus tanti patris
gratia, universos vos, tanquam germanos fratres, totis amplectimur visceribus
charitatis: sic et de vobis idem sentire spiritualis ipsa cognatio
persuadet. 4. Hortamur autem vos, fratres, ut beati hujus
patris nostri semper curetis sectari vestigia, eo studiosius, quo vobis certius
sancta ejus conversatio diuturnis experimentis innotuit. In hoc enim veros vos
ejus filios esse probabitis, si paterna viriliter instituta servetis: et ut in
eo vidistis et audistis ab eo quemadmodum vos oporteat ambulare, sic ambuietis,
0580C ut abundetis magis: siquidem gloria patris, sapientia
filiorum (Prov. X, 1). Nam et nostram non mediocriter excutere
desidiam, et reverentiam incutere coepit praesens nobis tantae perfectionis
exemplar. Atque utinam sic nos post se trahat, ut pertrahat in tam recenti
virtutum ejus odore avidius alacriusque currentes. Orantem pro nobis
universitatem vestram Christus custodiat. EPISTOLA CCCLXXV. AD IDAM
COMITISSAM NIVERNENSEM. Monachos Vizeliacenses a Comitissae
clientibus infestari queritur.Dilectae in Christo
filiae Nivernensi comitissae, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus abbas,
0580D salutem et orationes. Conqueritur
venerabilis abbas Vizeliacensis, quod vos et clientes
vestri mercatores et caeteros Vizeliacum volentes ire prohibetis: quod quia
Guillelmus comes
bonae memoriae, et filius ejus in praesentia domini Autissiodorensis et nostra
penitus refutavit, tanquam impium et iniquum; monemus et rogamus, ne id deinceps
ullo modo faciatis. Timemus enim, si talia facere coeperitis, ne forte et vobis
hic, et viro vestro, ubi ipse est, plurimum possint obesse, quod omnino
nollemus. Credite ergo nobis, et omnino desistite a malitia hac. EPISTOLA CCCLXXVI AD
SUGERIUM ABBATEM. Hortatur et rogat, ut duellis quorumdam
principum se opponat.0581A Venerabili
patri et domino SUGERIO, Dei gratia abbati Sancti-Dionysii, frater BERNARDUS
Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes. Nunc tempus
et opus est, ut apprehendatis gladium spiritus, quod est verbum Dei, contra
diabolica figmenta, quae regerminare moliuntur iterum. Homines namque illi qui
reversi sunt, maledictas illas nundinas post festa paschalia praefixerunt, et
statuerunt laxatis habenis dominus Henricus filius Comitis, et dominus Robertus
frater Regis, ut irruant et interficiant semetipsos. Animadvertite 0581B quali voluntate viam Jerosolymitanam aggressi sunt, qui cum
voluntate hujusmodi regressi sunt. Quam recte dici potest de istis: Curavimus Babylonem, et non est sanata! (Jerem. LI,
9); percussi sunt, et non doluerunt; attriti sunt, et
renuerunt suscipere disciplinam! (Jerem. V, 3.) Post tot
labores, post tot pericula, quibus vexati sunt a tribulatione malorum et dolore,
regnum in pace est, et Dominus Rex abest: et per hos duos potest terra
singulariter commoveri, sed 338 et perturbari. Supplico et
consulo Sublimati vestrae, quia maximus princeps estis in regno, ut vel
dissuasione, vel vi, totis viribus vos opponatis, ne fiat hoc: quia sic convenit
honori personae vestrae, et terrae vestrae, et utilitati Ecclesiae Dei. Vim
autem appello, quod ad ecclesiasticam 0581C pertinet disciplinam.
Nos autem idem scribimus domino Remensi, domino Senonensi, domino Suessionensi,
domino Antissiodorensi, comiti Theobaldo, comiti Rodulfo. Opponite vos tantis
malis, et propter dominum regem, et propter dominum papam, ad quem pertinet
custodia regni. EPISTOLA CCCLXXVII. AD EUMDEM. Praedicat ejus zelum et studium boni communis, quod indixerit
comitia regni pro ejus salute, hortaturque ad causam reipublicae fortiter
agendam.Charissimo patri et domino SUGERIO, Dei gratia
0582A Beati-Dionysi abbatii, frater BERNARDUS Clarae Vallensis
vocatus abbas, spiritum consilii et consolationis. 1. Visis
quibusdam litteris vestris, quas ad dominum Turonensem direxerat Sublimitas
vestra, exsultavimus, et delectati sumus, non qualicunque gaudio, sed gaudio
magno valde. Visitet vos Oriens ex alto, qui visitare disponitis regnum
gloriosissimi regis nostri, ut sic respirare possit a tribulatione malorum et
dolore, qui jam in januis est, si non fuerit totis viribus contradictum.
Profecto consilium Dei fuit, ut ad consilium tam curiae quam Ecclesiae principes
vocaretis: ut sciant omnes qui habitant terram, quia remansit et regno, et regi
amicus dulcis, consiliarius prudens, adjutor fortis. Illi, inquam, 0582B regi, qui servit Regi cujus regnum est omnium saeculorum; qui
commovit gentes et regna, ne Rex coeli perderet terram suam; terram, ubi
steterunt pedes ejus. Illi, inquam, regi, qui cum esset gloria singularis, rebus
affluens, pace securus, victoriosus in praeliis, juvenis aetate, elegit exsulare
a propriis, ut serviret in alienis; illi tamen, cui servire, regnare est. Et
quis audeat turbare regnum ejus? quis tantam impietatem committat adversus
Dominum, et adversus christum ejus? Domine, mi rex, utinam abscindantur, qui te
conturbant! qui quaerunt mala et tibi, et tuis, cum tu inter alienas gentes
solus remanseris, ne remaneret in solitudine ille locus, quem elegit Dominus ex
omnibus locis terrarum, ut esset nomen suum ibi. 0582C 2. Propterea viriliter agite, et confortetur cor vestrum, quia
vobiscum est Dominus Deus vester in protectione Regis et exsulis sui. Qui
imperavit ventis et mari, tumentes fluctus facile complanabit. Erit vobiscum
universitas Ecclesiae Dei, ne insurgat aliquis et peccare faciat Israel, et
totis humeris totum onus, si quid tamen oneris fuerit, supportabit. Nunc enim
tempus et opus est, ut agatis pro loco quem tenetis, pro dignitate qua polletis,
pro potestate quam accepistis: ut memoria vestra non solum in benedictione, sed
et in admiratione sit generationi huic omni quae ventura est. Providendum 0583A est, et multum providendum, ne tanta portio Ecclesiae Dei sine
fructu maximo fatigetur, et hic statuendum, quod omnes insurgentium malignitates
vel reddere, vel elidere possit. In voluntate nostra est, ut vobis in nomine
Domini congregatis, parvitatis nostrae litteras transmittamus, quae etsi non
adjuvent, saltem affectum nostrum ostendant. Ille autem qui vobis dedit hanc
voluntatem, donet et facultatem, et conterat Satanam sub pedibus vestris: ut in
opere isto glorificetur Dominus, honoretur Ecclesia, regnum stabiliatur, et
obstruatur os loquentium et facientium iniqua. 339 EPISTOLA CCCLXXVIII. AD EUMDEM. Petit subsidium annonae
pro Religiosis Bituricensibus.0583B Domino dilectissimo SUGERIO, Dei gratia venerabili abbati
Sancti-Dionysii, frater BERNARDUS Clarae-Vallis abbas, salutem et
orationes. Fratres nostri de Bituricensi archiepiscopatu, de
Domo- Dei, egent pane: et audivimus quod abundat ibi annona domini Regis, et
parum venalis inibi videtur. Itaque rogamus vos, ut praecipiatis eis dari de
annona illa, quantum visum fuerit prudentiae vestrae. Nam et dominus Rex, dum in
hac terra esset, eis benefacere solebat. EPISTOLA CCCLXXIX AD EUMDEM. Abbati cuidam inopi subveniri
rogat.0583C Domino et patri
dilectissimo SUGERIO, Dei gratia reverendo abbati Sancti-Dionysii, frater
BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et devotas orationes in
Christo. Abbatem pauperem abbati diviti mittimus, ut de
alterius abundantia alterius inopia aliquatenus relevetur. Vobis sane
honestiorem cedimus partem juxta sententiam Veritatis, quae beatius esse definit
dare, quam accipere (Act. XX, 35). Nec dubito, quin libentius et
liberalius manum vestram extenderetis ad hunc pauperem Christi, si vobis aeque,
ut nobis, innotuisset ejus religiositas et honestas, sed et necessitas ipsa quam
patitur. Nam et debitis premitur, et panis inopia laborat, quod agri ejus pro
tritico herbas ei perniciosas reddiderint. Quia ergo 0583D sterilitas ista vestros non attigit loculos, rogamus et petimus
per vestram misericordiam ei subveniri: nec ullatenus dubitetis, quin utiliter
positum sit et repositum, quidquid ei praestare placuerit. EPISTOLA CCCLXXX. AD
EUMDEM. De periculoso statu Ecclesiae OrientalisAmantissimo patri et domino SUGERIO, Dei gratia Beati-Dionysii
abbati, BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus 0584A abbas, salutem, et
quas potest orationes in Domino. Verbum quod attulerunt
magister Templi et frater Joannes tam laetus accepi, quam id quod a Deo crederem
processisse. Ipsa enim jam Orientalis Ecclesia tam miserabiliter clamat, ut
quisquis non toto compatitur affectu, Ecclesiae filius esse non probetur. Verum
quam laetus de nuntio, tam tristis de angusto termino, ad quem vestrae
Dilectioni occurrere non potui. Siquidem promiseram Lingonensi episcopo ipsa die
occurrere ad colloquium, quod de magnis et gravibus negotiis fiducia nostri
acceperat. Indicavi autem ipsum tempus, quando, si placet, laetus occurram cum
eodem episcopo qui multum poterit utilis esse colloquio. 340 EPISTOLA
CCCLXXXI. AD EUMDEM. Monet se de ipso recte
sentientem, dolere tamen quod mala regni palam ipsi imputentur. Hortatur ut
caveat, ne eorum, per quos ista fiunt, consortio infametur.0584B Reverendo patri et amico nostro charissimo SUGERIO
Dei gratia abbati Sancti-Dionysii, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus
abbas, salutem et qualescunque nostras orationes. Ad litteras
Paternitatis vestrae respondere brevius, temporis angustiae coegerunt. Jam enim
advesperascebat ea die, qua litteras illas accepi: et necesse erat sequenti die
ad Cisterciense capitulum proficisci. 0584C Proinde respondeo
breviter, et volo ut omnino longe fiat a vobis, ne aliquando veniat in cor
vestrum, quod de vobis ullo modo crediderim, vestro consilio et voluntate fieri
mala quae plangimus. Verum unum fuit, quia zelo urgente ductus, ipsum vobis
zelum exprimere, imo et imprimere atque ingerere laborabam, ut vestram quoque
Sanctitatem inflammaret affectus. Alterum fuit, quod licet bene sentirem de
conscientia vestra, plurimum tamen contristabar de fama et scandalo, quod est in
Ecclesia Dei. Quod si acquiescere nolunt maxime in hujusmodi rebus, quid
facietis inter eos? Quare de vobis illi se palliant? nonne oportet vos omnino
alienare a sacrilegis illis, et longe fieri ab eis; ut securi de conscientia,
decantetis: Odivi ecclesiam malignantium, 0584D et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 5): ut
noverit omnis ecclesia sanctorum, alienam ab eorum numero et consortio vestram
innocentiam esse? Proinde memoramini principium loquendi Domino in Propheta; et
invenietis beatum virum esse qui non abiit in consilio impiorum (Psal. I,
1). Illud autem credatis, nunquam male me sensisse de vobis. Novi enim
vos et puritatem vestram. Valete, et orate pro nobis. EPISTOLA CCCLXXXII. AD LEONIUM
ABBATEM SANCTI BERTINI. Ejus in se suosque beneficia gratus agnoscit. Thomam de Sancto
Audomaro ad Clarae-Vallenses transire volentem non prohibendum.0585A Dilecto et venerabili domino LEONIO abbati, et
universo conventui ecclesiae Sancti Bertini, frater BERNARDUS Clarae-Vallis
vocatus abbas, spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere. 1. Litteras Dilectionis vestrae, dilectissimi fratres, suscepimus,
indicium voluntatis et petitionis vestrae. Beneficiorum, quae nobis et nostris
plena manu, hilari mente, vultu sereno exhibetis, in aeternum non obliviscar.
Sed quid, si non sum oblitus, et ingratus invenior? Nunquid sola memoria habebit
me 0585B excusatum? imo acerbius accusabit. Nec immemorem, nec
ingratum amicis meis me exhibere novi. Si tamen non habeo quod retribuam pro
omnibus quae accepi a vobis; ut minus sapiens loquor, Dominus retribuet pro me.
De alieno liberalis sum, quoniam inops et pauper sum ego. Honorem ecclesiae
vestrae, et decorem domus Domini, qui in vobis est, quantum diligam, ipse novit,
qui plus profunditatem humani cordis ingreditur. Sed nec ego vereor verum dicere
in hac parte: ego diligentes me diligo. Sed non in hoc justificatus sum: nam et
Ethnici hoc faciunt. Non multum laudis habet, si amantes me amavero: sed si non
amavero, sceleratus pro scelere judicabor. Dilexi vos, et ante meritum: quare
etiam post meritum non diligerem? Quos 0585C enim, etiamsi nulla
merita praecessissent, honorari oportuit; post beneficia non honorare, plus quam
injuria est. Diligam vos semper, fratres 341 charissimi, in
Domino, et cum omni amore serviam vobis in eo, cujus servi estis: imo Christum,
cujus membra estis, semper in vobis honorabo. 2. Verumtamen ut
rationabile sit obsequium nostrum et honor irreprehensibilis, quem vobis
exhibere debemus; prudenter et caute id fieri oportet, quia honor regis judicium
diligit (Psal. XCVIII, 4). Super his igitur quae mihi rescribitis,
respondeo Charitati vestrae, quia nec ego audeo, nec vos debetis prohibere eum
qui bene facere potest. Quid enim respondere habemus Apostolo dicenti: Spiritum nolite exstinguere? (I Thess. V, 19.)
Neque enim 0585D securum est exstinguere, quod exstinctum
accendere non sit tuae potestatis. Et ubi est illud: Unusquisque in ea vocatione qua vocatus est, in ea permaneat?
(I Cor. VII, 20.) Vocatus est, inquam, Thomas, non a me, sed ab eo qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea
quae sunt (Rom. IV, 17). Quid ad nos respicitis? quid nos intuemini
in hoc facto, tanquam opus hominis sit, et non Dei? Non ab homine, neque 0586A per hominem, sed a Domino factum est istud. Non enim homo, sed
Deus est, qui operatur in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates
quocunque voluerit. A Domino, inquam, factum est istud: et ideo non solum
mirabile, sed immutabile esse debet in oculis nostris. Quis enim, vel quid est
homo, ut adjuvet sensum Domini, vel spiritum ejus? Novit ille qui quaerit ovem
perditam, et quid quaerat, et ubi quaerat: et quomodo, et unde revocet, et ubi
collocet, sic ut eam ulterius non perdat. Quem ergo Dominus vocavit, vide ne
revoces; quem Deus erexit, tu inclinare noli; nec ponas ei offendiculum, cui
Deus manum porrigit ascendenti. 3. Sed jam videndum est quid
ponderis habeat illud quod dicitis, eum oblatum a parentibus. Videat 0586B prudentia vestra quid habeat plus vigoris et rationis, utrum
illud quod factum est de ipso per alium ipso nesciente, an illud quod sciens et
prudens de se ipso fecit: non autem ipse, sed gratia Dei, quae nolentem
praevenit ut velit, quae volentem subsequitur ne frustra velit. Ego autem dico,
quod votum parentum integrum manet, et oblatio eorum non est exinanita, sed
cumulata. Nam et idem offertur quod prius oblatum est; et eidem offertur cui
prius oblatum est; et quod prius a solis parentibus oblatum fuerat, nunc
offertur a filio. Praeterea super hoc verbo praecipere vobis nihil habeo:
consilium autem do. A Domino egressus est sermo: nolite impedire cursum gratiae
Dei, nolite reprimere primitias bonae voluntatis: quod enim in eo coeptum est,
de Spiritu 0586C sancto est. Vos autem nolite dissimulare
injuriam quam nobis infertis, cum nunquam vos laeserimus in hac parte, ut
fratres, quos Deus misit ad vos, vellemus subtrahere vobis. Noverit autem ipse
Thomas, si irritum fecerit votum suum, cujus me testem adhibuit: noverit alius,
quicunque sit ille, qui eum ad hoc impulerit, quod ascendam ex adverso, et stabo
contra eos in die Domini. Sed interim melius est ei, vobis, et nobis, servare
unitatem spiritus in vinculo pacis. Vale. EPISTOLA CCCLXXXIII. AD EUMDEM
ABBATEM SANCTI BERTINI. Rogat ut officia humanitatis, hactenus
fratribus suis exhibita, continuet.Amico suo
charissimo LEONIO, Sancti Bertini 0586D venerabili abbati, frater
BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem in eo qui mandat salutes
Jacob. Quod merito confidam de vobis, charitas vestra palam
fecit, quae inventa occasione se ipsam innotescendi, non potuit latere sub
modio. Gratissima habeo illa officia humanitatis, quae fratribus nostris impenditis, qui habitant juxta
vos. Quod illis 0587A facitis, mihi facitis: imo sic magis mihi
facitis, quam si mihi 342 faceretis. Obsecro ergo, ut
perseveret haec sollicitudo vestra pro eis, quoniam longe facti sunt a nobis, ut
non possimus eis, prout oportet, assistere. Sit ergo vestrae benignitatis vicem
nostram supplere, ut vos ipsis in patrem, et ipsi sint vobis in filios. Si forte
venerit tempus, quo tantae charitati respondere possimus; quod non simus
ingrati, fides oculata monstrabit. Vale. EPISTOLA CCCLXXXIV. AD MONACHOS ECCLESIAE SANCTI BERTINI. Gratias
agit beneficentiae hactenus suis praestitae largam a Deo retributionem
promittens.Universis qui sunt in ecclesia
Beati-Bertini amandis in Christo, frater BERNARDUS Clarae-Vallis 0587B vocatus abbas, servire Domino in laetitia. Ad
gratiarum actionem, ad reddendum dilectionis officium, meritis vestris
provocamur. Quia enim acceptum beneficium aeternae memoriae infigendum est,
beneficiis quae fratribus nostris, imo quae mihi contulistis, nec immemor esse
debeo, nec ingratus. Meum est, quidquid meis impenditur: mihi datur, quidquid
infunditur in visceribus meis. Scio cui credidi, et certus sum: scio quia
diligitis nos, non verbo et lingua, sed opere et veritate. In argumentum quippe
dilectionis et gratiae, quam fratres nostri invenerunt in oculis vestris, non
verba procedunt, sed opera: eo utique puriora apud Deum, et gratiora apud
homines, quo de sola gratia dantis proveniunt, praeter meritum accipientis. Pro
his 0587C igitur gratias agimus universitati vestrae: pro his
omnibus debitores sumus vobis, si quid sumus, si quid possumus, et nos, et
fratres nostri. Sed ne parum vobis sit acceptos esse hominibus, accepti estis et
Deo meo. Nam quod uni ex minimis ejus fecistis, ipsi fecistis (Matth. XXV,
40). Quid quod non uni tantum, sed pluribus ex minimis ejus fecistis? In
omnibus his penes me non retributio multa, quoniam inops et pauper sum ego: sed
Dominus retribuet pro me. Ipse qui retributor est omnium bonorum, retribuat
vobis, quod pauperes ejus praevenistis in benedictionibus dulcedinis, et in
exemplo charitatis. De praeteritis gratias agimus: de futuro precamur, ut bonum
facientes non deficiatis. Tempore enim suo metetis de semine boni operis 0587D manipulos pacis et gloriae: quod nobis praestet Deus.
Amen. EPISTOLA
CCCLXXXV.
AD EOSDEM. Eis de meliori observantia gratulatur, eosdemque ad
studium religiosae perfectionis et assidui profectus excitat.Dilectissimo sibi in Christo universo conventui monasterii
Sancti-Bertini, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et
orationes. 1. Ita, quaeso, ita facite, dilectissimi. Discipulus
quippe proficiens, gloria est magistri. Quisquis in 0588A schola
Christi non proficit, ejus indignus est magis sterio, praesertim tamen ubi
sumus, ubi nihil eodem statu permanet: et non proficere, sine du bio deficere
est. Nemo proinde dicat: Satis est, sic volo manere, sufficit mihi esse sicut
heri et nudiustertius. In via residet qui ejusmodi est: in scala subsistit, ubi
neminem patriarcha vidit non ascendentem, aut descendentem (Gen. XXVIII,
12). Dico ergo: Qui se existimat stare, videat ne
cadat (I Cor. X, 12). Ardua et angusta est via, et non hic,
sed in domo patris mansiones sunt multae (Joan. XIV, 2). Itaque,
qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare
(I Joan. II, 6). Jesus enim, ut ait evangelista, crescebat et proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum
0588B et homines (Luc. II, 52). Ille non
restitit ergo, sed exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII,
6): et nos quoque, si non desipimus, curremus post eum, 343 trahemur in odore unguentorum ipsius. Alioqui si elongari
contigerit, erit pigritanti animae et laboriosior, et periculosior via, dum nec
odore recreari, nec certa possit agnoscere vestigia longius abeuntis. 2. Sic ergo currite, fratres, ut comprehendatis (I Cor. IX,
24). Quod sane ita fiet, si nequaquam arbitramini vos comprehendisse, sed
obliti quae retro sunt, extenditis vos in anteriora (Philipp. III,
13): si apprehendatis disciplinam, nequando irascatur Dominus, et
pereatis de via justa (Psal. II, 12). Qui edit
me, ait Sapientia, adhuc esuriet; et qui bibit me, 0588C adhuc sitiet (Eccli. XXIV, 29): ut noverit
piger, qui digne prorsus lapidatur stercoribus boum (Eccli. XXII,
2), fastidium sibi non de satietate, sed de inedia generari. 3. Denique, quia omnia cooperantur in bonum his, qui secundum
propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII, 28); moveat nos ipsum
quoque saecularis cupiditatis exemplum. Quem enim ambitiosum vidimus aliquando,
contentum adeptis dignitatibus, ad alias non anhelare? Sic et curiosi cujusque
non satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Quid eorum qui avaritiae
serviunt, aut amatores sunt voluptatum, seu vanas sectantur hominum laudes,
nonne et ipsorum insatiabilia desideria arguunt 0588D nos
negligentiae et tepiditatis? Pudeat certe spiritualium nos bonorum minus cupidos
inveniri. Erubescat anima conversa ad Dominum, minori affectu sectari justitiam,
quam iniquitatem antea sectaretur. Est enim causa quoque valde dissimilis.
Stipendium quippe peccati mors; fructus autem spiritus, vita aeterna (Rom.
VI, 23). Pudeat proinde negligentius nunc in vitam, quam prius in mortem
ire, et minori studio salutis acquirere, quam perditionis augmentum. Nam, ut
omnino simus inexcusabiles, in via vitae quo citius, eo facilius curritur: et
leve Salvatoris onus, quo crescit amplius, eo portabilius est. 0589A Nonne et aviculas levat, non onerat pennarum sive plumarum
numerositas ipsa? Tolle eas, et reliquum corpus pondere suo fertur ad ima. Sic
disciplinam Christi, sic suave jugum, sic onus leve, quo deponimus, eo
deprimimur ipsi: quia portat potius quam portatur. Onerosa alicui videtur
silentii disciplina: sed propheta magis robur quam onus esse considerans ait,
In silentio et in spe erit fortitudo vestra. (Isai.
XXX, 15). In silentio, inquit, et spe, quia bonum est praestolari Dominum in silentio
(Thren. III, 26). Enervat quippe animam praesentium consolatio,
roborat expectatio futurorum. 4. Bene ergo fecistis,
dilectissimi, addere aliquid ad priorem silentii regulam:
quod nimirum, praedicto attestante propheta, cultus justitiae
est 0589B (Isai. XXXII, 17). Bene fecistis
alienando vos magis ac magis ab actibus saeculi hujus, quae est munda et
immaculata religio. Modicum quippe fermentum, fratres, totam massam corrumpit
(I Cor. V, 6); et muscae morientes exterminant oleum suavitatis
(Eccle. X, 1). Quid prodest tanti corporalis pariter et spiritualis
laboris atque exercitii fructum vilissima aliqua consolatione, imo desolatione
minus acceptabilem fieri, aut certe et periclitari? Quantam internae
consolationis dulcedinem, et gratiam visitationis divinae praepedit hujusmodi
nugarum vapor ad modicum parens? Praesertim nos monachi, quorum certe, velimus,
nolimus, in labore vita est; plane miserabiliores sumus omnibus hominibus, si
pro tam exiguis tanta patimur detrimenta. Quid enim insipientiae, 0589C imo quid insaniae est, ut qui majora reliquimus, minora cum
tanto discrimine teneamus? Si mundum contempsimus universum, si abrenuntiavimus
affectibus propinquorum, si monasteriorum carceri mancipavimus nosmetipsos; si
denique non venimus facere voluntatem nostram, sed imposuimus homines super
capita nostra: quid non oportet fieri, ne forte contingat haec omnia nobis in
insipientia 344 nostra et negligentia deperire? 5. Agite ergo, dilectissimi, et in his quae coepistis, solliciti
estote perseverare et abundare magis, ut augeantur in dies incrementa frugum
justitiae vestrae. Etenim qui parceseminat, parce et metet; et qui seminat in
benedictionibus, de benedictionibus et metet (II Cor. IX, 6). Et
certe modicum seminis incrementum, 0589D non modica messis
multiplicatio est. Haec nos, fratres, quia audito profectu vestro exsultavimus
et delectati sumus, dignum duximus scribere charitati vestrae, cupientes
admonitos vos esse, ub observationes sanctas, quae salvare possunt animas
vestras, digna devotione suscipiatis et amplectamini. Scitis enim quia hilarem
datorem diligit Deus (Ibid. 7). 0590A Orantem pro
nobis universitatem vestram Christus custodiat. EPISTOLA CCCLXXXVI.
JOANNIS CASAE-MARII AD BERNARDUM ABBATEM. Solatur Bernardum de
infelici expeditionis in Terram Sanctam successu.Dilecto patri ac venerabilii domino suo BERNARDO, Dei voluntate ac
gratia Clarae-Vallis abbati reverendissimo, frater JOANNES minister suus,
qualiscunque Casae-Marii abbas, feliciter currere, ac felicius Christi pietate
consummare. 1. Memor dulcedinis ac familiaritatis, quam mihi
indigno pietas vestra quondam exhibuit, aperire cogitationes mei cordis
paternitati vestrae, quasi coram positus, praesumo, vestra magis de mansuetudine
0590B confisus, quam de offensa suspectus. Spero namque
affectionem ac dilectionem, quam erga vos habeo, pietatem vestram non latere; et
si aliquid etiam stultum dicerem, confido vos benigne ac mansuete quasi patrem
filio ignoscere. Dictum est mihi, pater charissime, quod de hac re, quae non ita
prospere, ut forsitan volebatis, contigit (de via vero Jerosolymae loquor),
multum tristamini: eo quod Ecclesia Dei vel gloria, non sicut desiderabatis
accrevit. Quapropter quod mihi pro hoc diu cogitanti Deus (ut credo) in corde
misit, vobis humiliter suggero, nimirum perpendens quod saepe parvo cuilibet
Dominus aliquid ostendit, quod alicui magno et multis donis repleto videre
nequaquam concedit: sicut Moysi sancto, facie ad faciem cum Deo loquenti 0590C (Exod. XXXIII, 11), Jethro alienigena concilium
dedit (Exod. XVIII). 2. Videtur itaque mihi, quod
omnipotens Deus de hac via multum fructum fecit, non tamen eo ordine, quo ipsi
viatores arbitrabantur. Siquidem si hoc quod coeperant, sicut decet Christianos,
juste ac religiose prosequi vellent; Dominus cum eis esset, ac magnum fructum
per eos perfecisset. Sed quoniam ipsi ad mala sunt devoluti, et hoc nequaquam
Dominum, qui auctor viae fuerat, a principio latere potuit; ut sua providentia
in sui dispositione non falleretur, malitiam eorum in suam convertit clementiam,
et immisit eis persecutiones et afflictiones, quibus purgati ad regnum pervenire
possent. Denique confessi sunt nobis qui redibant, quod vidissent 0590D multos ibi morientes, qui libenter se mori dicebant, neque velle
reverti, ne amplius in peccatis reciderent. 3. Sed ne in dubium
veniat quod dico, quasi patri meo spirituali in confessione aperio, quod patroni
loci nostri, beatus Joannes et Paulus, saepius nos visitare dignati sunt: quos
ego super hac re interrogari 0591A feci, et hujusmodi sententiam
responderunt, dicebantque multitudinem angelorum qui ceciderant, de illis qui
ibi mortui sunt, esse restauratam. Hoc autem scitote, quod magnam vestri
memoriam habuerunt, finemque vestrum cito venturum praedixerunt. Quia igitur 345 bene res, etsi non secundum hominum desiderium, tamen
secundum Dei propositum evenit; vestrae erit prudentiae in ipso de hac re
consolari, cujus solius gloriam quaeritis et desideratis. Idcirco namque vobis
et exhortandi, et operandi gratiam in hoc negotio dedit, quia bonum, quod inde
facturus erat, praevidit. Ipse igitur cursum vestrum feliciter compleat, nosque
vobiscum in sua gloria constituat. EPISTOLA CCCLXXXVII AD PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM. Praevia sinceri in Petrum affectus et amoris protestatione, si
quid acerbius litteris quibusdam scripserit, excusari rogat.0591B Reverendissimo patri et amico charissimo PETRO,
Dei gratia Cluniacensi abbati, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, in
vero Salutari salutem. Utinam sicut praesentem epistolam, ita
vobis mentem meam mittere possem! Sine dubio tunc clarissime legeretis, quid in
corde meo de amore vestro digitus Dei scripserit, quid meis impresserit
medullis. Quid ergo? incipio me iterum apud vos commendare? Absit. Jam pridem
conglutinata est 0591C anima mea animae vestrae: et de personis
imparibus pares animos fecit parilitas charitatis. Quid enim meae humilitati cum
vestra sublimitate, si non inclinasset dignatio dignitatem? Ex tunc factum est,
ut utrimque permiscerentur! et mea humilitas et sublimitas vestra: ut nec ego
sine vobis humilis, nec sine me sublimis esse possetis. Haec dico, quia Nicolaus
meus, imo et vester, in spiritu vehementi commotus, commovit me, asserens se
vidisse epistolam nostram directam ad vos, in qua voces amaritudinis claudebantur
. Credite amanti, quia nec in corde
meo ortum est, nec ab ore meo extortum est, quod aures vestrae Beatitudinis
exasperaret. Multitudo negotiorum in culpa est, quia dum scriptores nostri non
bene retinent sensum nostrum, 0591D ultra modum acuunt stilum
suum, nec videre possum quae scribi praecepi. Parcite hac vice quia, quidquid de
aliis sit, vestras videbo, et non credam nisi oculis et auribus meis. Caetera
vobis communis iste filius planius et plenius viva referet voce. Ipsum tanquam
me audietis, qui vos diligit, non verbo, neque lingua, sed opere et veritate.
Salutate nobis sanctam illam multitudinem vestram; et orate, ut orent pro puero
suo. EPISTOLA CCCLXXXVIII. PETRI VENERABILIS AD
BERNARDUM ABBATEM CLARAE-VALLENSEM. Titulos et elogia respuit,
et quanti Bernardum, ejusque amicitiam faciat, luculenter ostendit. Ejusdem
quoque satisfactionem de injuria litterarum libens admittit.0592A Venerabili et praeclaro in membris Christi viro,
domino BERNARDO Clarae-Vallensi abbati, frater PETRUS humilis Cluniacensium
abbas, post Deum et in Deo quod est. 1. Quid dicam? Loqui
soleo: sed nunc mutus factus sum. Unde hoc? Quia litterae vestrae, quae me
eloquentem facere debuerant, mutum fecerunt. Quare? Tanta in illis, licet
brevibus, legi, ut si ad respondendum me effundere conarer, magis tanciturnus
0592B quam loquax viderer. Sed gravi homini, sed religioso
loquor. Agendum est ergo, prout gravitas postulat; prout religio, etsi non mea,
tamen vestra efflagitat. Quid enim? nonne verum est quod dico? Brevis est
epistola, sed multa respondendi materia. Fer, rogo, insulsum, si quid secus
dixero quam oporteat. Verae enim amicitiae est, non solum salsa amici suscipere,
sed et insulsa aut condire, aut tolerare. Accepi, 346 ut
dixi, ex parte tua litteras, litteras singulares, litteras amorem dulcissimum,
et honorem plus quam mihi, debitum praetendentes. Reverendissimum me dicis,
patrem nominas, amicum charissimum appellas. Gaudeo ad ista: sed salva veritate,
quae ex Christo in te defluxit, duo praecedentia nescio, tertium agnosco. Nam
reverendissimum 0592C me esse ignoro; patrem, quantum ad te, me
esse nego: amicum et charissimum tuum me non solum ore profiteor, sed et corde
agnosco. 2. Ut enim de reverendissimi et amici charissimi
nominibus taceam, quorum, ut dixi, alterum nescio, alterum agnosco: de patris
interim nomine hoc tibi, reverende frater, scribo, quod singularis suo tempore,
et praeclarissimus religionis flos, domnus Guigo Prior Carthusiensis, mihi
quondam scripsit. Scribebam ei frequenter, et saepe cum eo, vel verbis ad
invicem collatis, vel litteris familiaribus delectabar, et eum in epistolis meis
patrem nominabam. Toleravit hoc primum, putans me finem facturam scribendi. At
postquam me persistere vidit, et frequentibus 0592D litteris
patris nomen iterare, in haec verba sanctus ille tandem prorupit. Scripsit
namque mihi epistolam, in quam inter caetera hoc inseruit: «Unde petimus per
eam, qua in nos indignos vestra fervent viscera, dilectionem, ut quando nostrae
exiguitati vestra scribere dignatur serenitas, ita de propria cogitetis
aedificatione, ut infirmitatem nostram periculosa non infletis elatione.» Ac
statim: «Et illud,» inquit, «prae omnibus ac super omnia quaesumus, et 0593A defixis in terram genibus obsecramus, ne vilitatem nostram
patris nomine dignam ulterius aestimetis. Satis et super satis est, si frater,
si amicus, si filius appelletur, qui nec servi nomine dignus habetur.» Scripsit
hoc ille mihi: scribo et ego hoc idem tibi. Sufficit, et multum sufficit, si
fratris, si amici, si chari, vel charissimi nomine de te, vel apud te glorier:
vel si quid tale aut te decet mittere, aut me docet suscipere. Hoc de praemissa
salutatione. 3. Sed quid de sequentibus? «Utinam,» inquis,
«sicut praesentem epistolam, ita vobis mentem meam mittere possem!» Et statim:
«Sine dubio tunc clarissime legeretis, quid in corde meo de amore vestro digitus
Dei scripserit, quid meis impresserit medullis.» Vere haec verba, salvo majoris
mysterii 0593B sacramento, sicut unguentum in capite, quod
descendit de barba Aaron in oram vestimenti ejus: vere ista sicut ros Hermon,
qui descendit in montem Sion: vere etiam sic stillant montes dulcedinem, et
colles fluunt lac et mel. Nec mireris, quia tam sollicite attendo,, et teneo
verba tua. Non enim a qualicunque ore prolata scio: sed ab illius qui loqui non
novit nisi de corde puro, et conscientia bona, et amore non ficto. Novi hoc,
inquam, ego, novit et mecum orbis, non esse te de illorum numero, qui, juxta
Psalmum, Vana locuti sunt ad proximum suum; non esse te
de illis, quorum labia dolosa in corde, et corde locuti
sunt (Psal. XI, 3). Idcirco quotiescunque placet Sanctitati
vestrae scribere mihi, non negligenter, non transitorie; sed studiose,
affectuose scripta tua 0593C suscipio, lego, amplector. Quis enim
non sollicite legeret, non multo cum affectu amplecteretur et ea quae praemisi,
et illa quae sequuntur? «Jam pridem,» ais, «conglutinata est anima mea animae
vestrae et de personis imparibus pares animos fecit parvitas charitatis. Quid
enim meae humilitati, cum vestra sublimitate, si non inclinasset dignatio
dignitatem? Ex tunc factum est, ut utrimque permiscerentur et mea humilitas et
sublimitas vestra; ut nec ego sine vobis humilis, nec vos sine me sublimis esse
possetis.» Hujusmodi ergo verba negligenter legenda sunt? Numquid non debent
oculos legentis fixos tenere, cor rapere, animos unire? Videris, mi charissime,
qui scripsisti, quid de his sentias: ego de his aliud sentire non possum, quam
quod littera sonat, quam 0593D quod a tanto, a tam veraci, a tam
347 sancto homine dictum teneo. Nec, ut ipse dixisti, incipio
me iterum apud te commendare. Adhuc juvenes amare in Christo nos coepimus: et
jam senes aut fere de amore tam sacro, tam diuturno dubitabimus? Absit, credite
amanti, ut verbis vestris utar, quia nec in corde meo ortum est, nec ab ore meo
exortum est, ut de verbis vestris quolibet modo, si tamen serio expromptis,
aliquando dubitaverim. Unde quod in his, de quibus agitur, litteris scripsisti,
amplector, servo, custodio. Facilius mihi possent 0594A auri
mille talenta subripi, quam haec quolibet casu a corde avelli. Sed de his
satis. 4. De reliquo unde me motum prudentia vestra putavit,
hoc fuit. Pro negotio, quod vobis bene notum est, cujusdam Anglici abbatis,
continebant litterae vestrae: «Quasi,» inquiunt,
«subversum sit judicium, et de orbe perierit justitia, et non sit qui eripiat
inopem de manu fortiorum ejus, egenum et pauperem a diripientibus eum.» Sed, si
mihi creditis, sciatis prorsus inde me ita motum esse, sicut de se dicit
propheta, licet ego propheta non sim: Ego autem tanquam surdus
non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; et rursum: Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo
redargutiones (Psal. XXXVII, 14, 15). Ego quidem 0594B in istis offensus non sum. Sed, etsi offensus essem, multum
satisfactum est, quando dixisti: «Multitudo negotiorum in culpa est, quia dum
scriptores nostri non bene retinent sensum nostrum, ultra modum acuunt stilum
suum, nec videre possum quae scribere praecepi. Parcite hac vice: quia, quidquid
de aliis sit, vestras videbo, et non credam nisi oculis et auribus meis.» Parco
igitur, et de facili veniam tribuo. Non est apud me (quod humiliter dico) etiam
in offensis gravibus, labor gravis, ut ignoscam oranti, dem veniam postulanti.
Quod si in gravibus ignoscere labor non est, quanto minor in levibus, aut nullus
est? 5. De testamento domini Baronis Romani subdiaconi , quod vestrae Clarae-Vallensi
et Cisterciensi 0594C ecclesiae, ex his quae apud nos deposuerat,
moriens fecisse dicitur; factum est quod a quibusdam personis, qui sibi hoc ab
eo injunctum esse dicebant, mihi scriptum est. Volo tamen vos scire, quia, sicut
quidam, ut puto, testes veridici astruunt, plus vobis in his contulit gratia
Cluniacensis abbatis quam testamentum Baronis. Scio quidem, nec adeo expers sum
divinarum vel humanarum legum, ut nesciam, quod per posterius testamentum et
legatum, et fideicommissum causa mortis rata sunt. Sed lego tamen alibi: «Nihil
tam juri naturali conveniens est, quam voluntatem domini, volentis rem suam in
alium transferre, ratam haberi. Hoc ideo dico, quia, sicut teste praemissi
fatentur, quidquid Cluniaci deposuerat, totum Cluniaco dederat, nisi forte eum
0594D recipere contingeret antequam praesentem vitam finiret.
Nolui tamen hoc uti privilegio: sed quod, juxta illorum testimonium, meum esse
credebam, vobis vestrisque concessi. De electione Gratianopolitana , contra quam nostri
Carthusienses agunt, quid sentiam, in ore charissimi mei, vestrique fidelis
Nicolai vobis retegendum diligenter reposui. Ipsum audite, et quod ab ore meo
vobis retulerit, absque haesitatione vel minima verum esse credite. Si quae
mandanda mente exciderunt, cum memor fuero, charissimo mihi in Christo mandabo.
In fine 0595A rogo quantum possum, et supplico, quod jam per
quasdam vestri Ordinis personas mandavi: ut in hoc tanto sanctorum virorum qui
Cistercii convenerunt, conventu, mei, utique vestri, memoriam faciatis, meque,
totum que Cluniacensis congregationis corpus eorum intente orationibus
commendetis. 348 EPISTOLA CCCLXXXIX. AD PETRUM ABBATEM
CLUNIACENSEM Perjucundas sibi fuisse Petri litteras, sed
occupationum mole praepedito non licuisse prolixius respondere.Charissimo patri et domino PETRO, Dei gratia Cluniacensium abbati,
frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes. 0595B Vidi litteras vestras parvo momento, sed non
parvo affectu. Occupatus eram tanta occupatione, quantam vel vos scitis, vel
scire potestis, amantissime pater. Abripui tamen me, et eripui votis et
responsionibus omnium: et inclusi me cum Nicolao illo, quem diligit anima
vestra. Legi et relegi dulcedinem, et magnam dulcedinem, quae de vestris
litteris emanabat. Redolebant illae litterae affectum vestrum, movebant meum.
Dolebam, quia sicut afficiebar, non valebam rescribere. Nempe multa diei malitia
evocabat. Convenerat enim multitudo magna fere ex omni natione, quae sub coelo
est. Me oportebat omnibus respondere: quia, peccatis meis exigentibus, in hoc
natus sum in mundum, ut multis et multiplicibus sollicitudinibus confundar, et
0595C urar. Hoc tantillum interim scribo animae meae: sed cum
accepero tempus, ego accuratius dictabo epistolam, quae lucidius aperiat
diligentis affectum. De testamento Baronis, quod nobis misistis, in veritate
vobis mandamus, quia non sicut debitum, sed sicut datum accepimus. Gaudeo, quia
de Gratianopolitano negotio veritatem cognovi. Illud autem scitote, quia multum incaluit cor meum
ad verba communis filii, quae ex parte vestra retulit mihi. Paratus sum et non
sum turbatus ad faciendam vestram, ubicumque potuero, voluntatem. In conventu
Cisterciensi, vestri, tanquam specialis domini, et patris, et amici charissimi,
et vestrorum, tam vivorum, quam mortuorum, memoria facta est. Salutat vos Belvacensis electus, ut vester: vester est 0595D enim. Ego Nicolaus vester saluto vos in aeternum, et oltra, et domesticam
illam familiam, quae lateri et spiritui vestro adhaeret. EPISTOLA CCCXC. AD ESKILUM
LUNDENSEM ARCHIEPISCOPUM, SEDIS APOSTOLICAE IN DACIA ET SUECIA LEGATUM Amorem ejus gratus et humilis agnoscit, suumque vicissim
ostendit.0596A Amantissimo patri et
domino ESKILO, Dei gratia Lundensi archiepiscopo, frater BERNARDUS Clarae-Vallis
vocatus abbas, in vero Salutari salutem. 1. Scripta et
salutationes vestras, imo affectiones cordis vestri, tam libenter suscepi, quam
specialiter et diligo vos, et diligor a vobis. Inde est quod auditis
tribulationibus vestris, eas non solum meas feci, sed et inveni: quia non possum
te dolente non dolere, dulcissime pater, nec nisi molestus et anxius 0596B tuas molestias et anxietates audire. Tangit et angit cor meum
quidquid tuum exasperat: et quidquid illud sit quod te persequitur, non solum te
persequitur, sed me tecum. Quidquid enim gratiae et dilectionis impendere sibi
possunt absentes amici, puto et me debere tibi, et mihi deberi a te. Audax sum,
sed non mendax, et in hanc audaciam me compulit tuae Sublimitatis dignatio.
Quando enim id praesumerem ego? quando tantam tantillus, et a tanto gratiam
sperare auderem? Et si ego retribuere non potero, non est mortuus retributor
meus, quia Dominus retribuet pro me (Psal. CXXXVII, 8). Dominus,
inquam, in quo et pro quo tanta nos devotione complecteris, tanta stringis
affectione. Benedictus sanctus angelus tuus, qui pio pectori tuo id 0596C suggessit: benedictus 349 Deus noster, qui
persuasit. Glorior privilegio amoris tui, refectus sum per charissimum fratrem
nostrum filium tuum Guillelmum de abundantia suavitatis pectoris tui. Refectus
sum per nuntium tuum, refectus sum per litteras tuas, refectus sum per omnes qui
a te usque ad nos, vel per nos evadere possunt. 2. Utinam mihi
datum esset desuper haec dicere, non dictare, ut me potius loquens, quam
scribens aperire valerem! Pro certo acceptior esset sermo vivus quam scriptus,
efficacior lingua quam littera. Oculi quippe loquentis fidem facerent dictis, et
melius affectum vultus exprimeret, quam digitus. Sed quia illud absens per me
non possum, per litteras, 0596D quae secundum in hujusmodi locum
obtinent, satisfacio quantum possum. Nuntium tuum cum magna exsultatione
vidimus, et negotium tuum, quantumcunque potuimus, munivimus ad dominum 0597A Papam. De secreto
autem verbo illo, quod tam ardenter ascendit in cor tuum,
respondebit tibi ex parte nostra Guillelmus tuus: tuus, inquam, et specialiter
tuus in visceribus Jesu Christi. Posui enim verba mea in ore ejus, et ipsum
audies tanquam me in negotio isto. Heu avellor, abripior! non licet ultra.
Avocat diei malitia, revocat turba supervenientium et epistolam potius rumpunt,
quam finiunt. Sed nunquid quia faciunt ut paucis scribam facere poterunt ut
parum diligam? Actum excludunt a me, non affectum. Ille semper tecum est, qui
sui juris est; et tecum erit quandiu fuerit, omni mihi amicitiae jure colende,
pie, ac reverendissime pater. EPISTOLA CCCXCI. AD ABBATISSAM FABERNIACENSEM. Monet de reficiendis non tantum domibus, sed et
moribus, et de diligenti hospitalis cura.0597B BERNARDUS vocatus abbas de Clara-Valle A. abbatissae Faberniacensi,
pudicitiae et gratiae titulum. Fratres isti pro consilio
animarum suarum paternitatem nostram adeuntes, de vestro bono studio, 0598A quod in emendando loco, cui gratia Dei praeestis, habere vos
perhibent, non parum nos laetificaverunt. Monemus autem et obsecramus devotionem
vestram, quod sicut reficiendis domibus, ita renovandis moribus operam detis.
Non solum autem de monasterio, sed etiam de hospitali domo Dei, cui sub manu
vestra praedicti fratres deserviunt, intentissime necesse est curam geratis:
quatenus videlicet ab omni exactione et infestatione ministrorum seu clientum
vestrorum securam ac liberam custodiatis; quodque illorum pravo, ut audivimus,
consilio eidem domui ab aliis ante vos abbatissis collatum abstulistis, precamur
ut restituatis. Sicut enim ad vestram sollicitudinem pertinet aliarum malefacta
destruere aut corrigere; sic illarum, si qua bona 0598B egerunt,
non solum firma et inconcussa tenere, sed etiam augmentare et multiplicare
debetis. Presbyterum quoque, qui in ipsa domo habitans, suam adhuc foris rem
habere videtur, aut proprium deserere aut de domo exire cogatis. Valete, et
propter bonum quod de vobis audivimus, de nobis, si quid valemus, familiariter
confidite. 350 EPISTOLA CCCXCII. AD RADULFUM PATRIARCHAM ANTIOCHENUM. Humilitatem praecipue ei inculcat.0599A Domino et patri reverendissimo R. Dei gratia
patriarchae sedis Antiochenae, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, si quid
prodest pauperis devotio, et si quid potest peccatoris oratio. Ut ad vestram Celsitudinem scribere auderem, nimirum vilis homuncio,
non fuit praesumptio, sed fiducia: nam et fr. Hatto id suggessit, et charitas
persuasit. Itaque exhibito brevi quidem, sed fideli debitae venerationis
salutationisque obsequio, oro Deum omnipotentem, ut quem Petri dignatus est
cathedra, dignum judicet et corona. Caeterum, ut optime novit prudentia vestra,
non coronabitur, nisi 0599B qui legitime certaverit. Hinc est,
quod ipse, cujus haec verba sunt, beatus Apostolus, cum sibi repositam coronam
justitiae dicere vellet, praemisit, quia bonum certamen
certavi (II Tim. IV, 7). Quod si militia est vita hominis
super terram (Job VII, 1), quid pontificis vita, cui duplex
profecto causa existit pugnandi, et pro se videlicet, et sibi commissis?
Pugnandum vero est adversus carnis lasciviam, adversus nequitiam saeculi, contra
spiritualia nequitiae in coelestibus. Et quis ad haec idoneus? funiculus hic
triplex difficile rumpitur. Has tres turmas fecere Chaldaei ad depraedandos
greges Job: carnem videlicet, cum vitiis et concupiscentiis suis. Exsurgat Deus,
et dissipentur inimici ejus (Psal. LXVII, 2). Exsurgat, inquam,
necesse 0599C est, qui dixit: Sine me nihil
potestis facere (Joan. XV, 5). Cum eo autem quid? Omnia in eo, inquit, possum, qui me
confortat (Philipp. IV, 13). In eo confortare et tu, pater,
confortare, et esto robustus: accingere, sta in praelio, pugna fortiter pro
gregibus tibi commissis, quos te necesse est Commissori ex integro reconsignare:
pugna et pro te ipso, quia et pro te habes exigere rationem. Caveto tibi in loco
excelso, quo stas: ne forte, quod absit, corruas, et tanto gravius conquasseris,
quanto ex altiori corrueris. Sic locum aptum teneas, ut tamen altum non sapias,
sicut dicit Apostolus: Noli altum sapere, sed time
(Rom. XI, 20). Locus altus sensato homini non tam occasio est
elationis, quam 0599D causa timoris. Habet quidem honorem
Ecclesia, sed habet et pavorem ruinae: nec altus locus, sed altum supercilium
reprehenditur. Et quisnam sedens in 0600A alto demissum potest
habere supercilium, nisi qui semper suspectum habet praecipitium? Timor
praecipitii tumorem dominii reprimit. Quaecunque volumus ut faciant nobis
homines, eadem et nos faciamus eis. Quis sibi non velit deferri a subditis?
utinam aeque libenter et nos nostris praepositis deferamus. Alioquin pondus et
pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum (Prov. XX.
10). Abominabiles ergo apud Deum sumus, si non eodem pondere vel mensura
superioribus exhibemus, quo a subjectis exigimus. Non possum satis mirari cautam
humilemque Centurionis fidem et responsionem, qua legitur ad Salvatorem ita
dixisse: Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens
sub me milites (Luc. VII, 8). O prudens et vere corde humilis
anima! 0600B dicturus quod praelatus esset militibus repressit
extollentiam confessione subjectionis; imo praemisit subjectionem, ut pluris
sibi esset quod suberat, quam quod praeerat: quod ipso verborum ordine
ostenderet, et bonam mentis compositionem bene ordinatae orationis series
indicaret. Volebam plenius ista prosequi, luculentiusque distinguere: sed
verecundia intervenit. Erit, cum potero scribere plura, securus, si tamen haec
pauca vobis placere 351 cognovero. In fine obsecro, ut si
vere mihi locus ille gratiae apud vos manet qui dicitur, milites Dei, qui
templum Jerosolymitanum inhabitant, in se experiantur, ut amore nostri sint
vobis deinceps de commendatis commendatiores. Ex hoc siquidem magis et Deo
placitus, et hominibus acceptus 0600C eritis. EPISTOLA CCCXCIII. AD W. PATRIARCHAM JEROSOLYMORUM. Ad humilitatem eum
hortatur.Venerabili domino et dilectissimo patri, Dei
gratia Jerosolymorum patriarchae W., BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, Spiritum
veritatis qui a Patre procedit. 1. Occasione accepta per virum
fidelem et amicum nostrum, latorem praesentium, pauca verba, in multis
occupatus, scribo vobis, in multis occupato. Quod si praesumptuosum cuilibet
videatur, et in hac parte judicer, venialis tamen est praesumptio, quae
descendit ex amore. Sed, ne multa scribam, 0600D cum pauca
promiserim, ad rem ipsam veniamus. Cum placuit universorum Creatori Deo aperire
altitudinem consilii sui super salutem generis humani, 0601A sic
dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, qui factus homo propter
homines, de filiis hominum vocabit ad se quos voluit, et electos de caeteris, et
dilectos prae caeteris. Item et unum ex illis, quasi de electis electum, et
dilectum prae dilectis, in specialem sui amoris gratiam separavit: cui vices
suas committens, cum jam exaltatus a terra elevatis manibus sacrificium offerret
vespertinum, antequam in manus Patris sui spiritum commendaret, tanquam frater
fratri, Matrem virgini, virgo virginem commendavit. Quid sibi vult tale
principium? diligenter attende. 2. Multos elegit Dominus, et
principes fecit in populo suo, ut sit illis sacerdotii dignitas: sed te quadam
familiari gratia collocavit in domo David 0601B pueri sui. Tibi
soli de omnibus episcopis universi orbis commissa est terra illa, quae
germinavit herbam virentem, et facientem fructum secundum speciem suam, de cujus
radice ortus est flos campi, et lilium convallium. Te solum, inquam, elegit
Dominus prae consortibus tuis, ut sis ei in episcopum familiarem, qui per
singulos dies introeas in tabernaculum ejus, et adores in loco, ubi steterunt
pedes ejus. Legimus olim dictum ad sanctum Moysen, quoniam mandatum accepit a
Domino, quod traderet filiis Israel: Solve calceamentum pedum
tuorum; locus enim in quo stas, terra sancta est (Ezod. III,
5). Sanctus quoque locus, sed in illo figura; in isto autem veritas
expressa signo sanctitatis. Sanctus ille, sed iste sanctior. Quid enim simile
cum veritate? 0601C quid simile habet illud, quod per speculum et
in aenigmate, cum gloria illa, quae jam scisso velo revelata facie videtur? Et
tamen, cum haec omnia in figura contingerent et in forma futurorum, dictum est
Moysi: Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim in quo
stas, terra sancta est. Et ego dico tibi, Solve calceamentum pedum tuorum;
locus enim in quo stas, terra sancta est. Si adhuc affectus tui ex aliqua parte
involuti sunt operibus mortuis, solve velociter: locus enim in quo stas, terra
sancta est. O quam metuendus est locus ille, in quo primum per viscera
misericordiae Dei nostri visitavit nos Oriens ex alto! O quam metuendus est
locus ille, in quo primum occurrit pater filio revertenti de regione
dissimilitudinis, et accumbens super collum 0601D ejus stola
gloriae induit eum! O quam metuendus est locus ille, in quo dulcis et rectus
Dominus vulneribus nostris vinum pariter infudit et oleum, in quo constituit
nobiscum pactum foederis pater misericordiarum, et Deus totius consolationis!
Gratias tibi, 352 Domine, gratias tibi, quia bonum opus
operatus es in medio terrae, in medio annorum legis et gratiae notum faciens
illud. Cum enim iratus fueris, misericordiae recordaberis. Ecce locus longe
sacratior illo, in quo stetit Moyses, et longe nobilior: quia locus Domini,
locus, inquam, illius est, qui venit per aquam et sanguinem; non in aqua 0602A tantum, sicut Moyses, sed in aqua et in sanguine. Ecce locus,
ubi posuerunt eum. Quis ascendet in montem Domini? aut quis statuit in loco
sancto ejus? Solus iste ascendere debet, qui didicit a Domino Jesu Christo. esse
mitis et humilis corde. 3. Humilis solus secure potest
ascendere: quia humilitas non habet unde cadat. Superbus, etsi ascendat, stare
tamen diu non potest, tanquam qui non supra pedes suos stare voluit, sed alienum
sibi assumpsit pedem, illum scilicet, quem propheta abhorrens, dicit: Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV, 12).
Superbia enim non nisi unum pedem habet, propriae amorem excellentiae: et ideo
superbus diu stare non potest, tanquam qui non nisi uni pedi innititur. Quis
enim staret in illo pede, in quo 0602B ceciderunt qui operati
sunt iniquitatem, angelus in coelo, homo in paradiso? Si Deus naturalibus ramis
non pepercit, homini, dico, quem gloria et honore coronavit, et constituit eum
super omnia opera manuum suarum; et angelo, qui fuit initium viarum Dei, plenus
sapientia, et perfectus decore: multo magis timendum est, ne forte nec mihi
parcat superbienti, non jam in loco voluptatis, non in coeli palatio, sed in
valle lacrymarum. Ut ergo secure stare valeas, sta in humilitate; sta, non in
uno pede superbiae, sed in pedibus humilitatis, ut non moveantur vestigia tua.
Humilitas enim duos habet pedes; considerationem divinae potentiae, et propriae
infirmitatis. O speciosi pedes, et firmi, nec tenebris ignorantiae involuti, nec
lubrico luxuriae inquinati! 0602C Tu ergo in alto positus, noli
altum sapere, sed time, et humiliare sub potenti manu ejus qui superborum et
sublimium colla propria solet virtute calcare. Noveris Ecclesiam commissam tibi,
non sicut ancillam domino, sed, ut ad principium epistolae revertar, tanquam
filio matrem, tanquam Mariam Joanni, ut et de te ad eam dici possit, Mulier, ecce filius tuus; et de ipsa ad te, Ecce mater tua (Joan. XIX, 26, 27). Ita enim
securus esse poteris ingrediens et egrediens, et pergens ad imperium ejus, qui,
etsi altus est, et in altis habitat, humilia tamen respicit in coelo et in
terra. EPISTOLA
CCCXCIV. AD ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM. Pro abbate Athanacensi apud Lugdunum.0602D Lugdunensi archiepiscopo, apostolicae Sedis legato, BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas,
providere bona coram Deo et hominibus. Si suavis opinio et odor
bonus, quem de vobis habuit hactenus mater Ecclesia, in cujus horto germinastis
sicut lilium, fuerit immutatus, non potero non dolere. Sicut cedrus in Libano
exaltata est, sic estis hodie in Ecclesia Dei, amabilis, laudabilis, et charus
omnibus. Magna sunt, quae jam de vobis habemus, sed adhuc exspectamus majora.
Tene interim quod accepisti: non dabis famam tuam videre 0603A corruptionem. Melius est enim nomen bonum, quam divitiae multae.
Quid fecisti de abbate Athanacensi ? Jam judicatus est, jam damnatus est, jam depositus, et locum
perdidit abbatis, et officium. Quod factum est de eo, factum est citius, tanquam
in momento et in ictu oculi, sicut erit in resurrectione mortuorum. Confidenter
loquor vobis, quia plenitudo amoris excludit timorem. Tamen quid peccavit homo?
quid tandem mali fecit 353 homo, cui laus est in Ecclesia
Dei? Quod scimus, loquimur, quia testimonium bonum habet, et ab his qui foris,
et ab his qui intus sunt. Caeterum, cum adhuc ignoretur utrum penes eum culpa
sit, nec canonicum subterfugit examen; sicut nobis videtur; vel stare debuit
adhuc, vel cecidisse canonico judicio 0603B de caetero. Quid
igitur? nec sponte confessum, nec aliis manifestum, vel ab his convictum
damnastis! Sed dicitis mihi: Cum in causa esset, decidit a causa. Non enim
potuit producere testes illos, quos ei scripseram. Bene; quia non steterunt pro
eo qui stabant contra eum: tanquam eis diceretur, Aut contra vos stabitis, aut
iste deponetur. Illos, inquam, habere non potuit; sed potuit habere alios,
quorum testimonia non minus essent credibilia testimoniis illorum quos habere
non potuit. Sed jam ex alio latere causam inspiciamus. Esto, reus est; in media
causa defecit, et innocentia, et causa. Et ubi est illud, «Vitiatam causam licet
relevare appellationis remedio?» Quod si appellantem noluistis audire, attamen
appellato deferri oportuit. Neque enim decet 0603C ut procedant
de labiis vestris inconsiderata verba, vel praecipitata judicia. Non, inquam,
principem Ecclesiae decent verba praecipitationis, praesertim illa, quae non in
tenebris, sed in lumine proferuntur. Dico vobis, multos cum illo laesistis, et
multi in persecutione ejus dolebunt. Non faciam vobis verbum absconditum.
Multorum precibus rogabar scribere pro eo ad apostolicam Sedem, quorum non est
tutum preces contemnere. Sed quomodo fieri poterat, donec prius convenirem
dominum meum, et charissimum meum Patrem? Convenimus igitur vos verbis
pacificis, tanquam illum cujus honor semper fuit mihi curae, ut sententiam illam
intempestivam in locum suum revocetis, et homo ille restituatur in gradum
pristinum, donec causa ejus cum majori 0603D cautela examinetur.
Haec scribo vobis servus vester, praecipue pro vobis. Non enim contra vos, sed
vobiscum stare volo, et pro vobis, apud Deum, et apud homines. EPISTOLA CCCXCV AD ALVISUM ATREBATENSEM EPISCOPUM. Non satis aequam ejus petitionem
esse, ut Thomas de Sancto-Audomaro, qui se Clarae-Vallensibus devoverat,
dimittatur Bertinensibus, qui eum sibi ex voto parentum vindicare
volebant.0604A Venerabili patri et
amico nostro ALVISO, Dei gratia Atrebatensi episcopo, frater BERNARDUS vocatus
abbas, salutem et nostras qualescunque orationes. 1. Rogastis
nos pro ecclesia Sancti-Bertini, quam et vos diligitis, et nos ipsi diligimus,
et dileximus ab initio. Verumtamen quod nunc rogat venerabilis abbas ejusdem
monasterii, utinam diligentius considerasset prudentia vestra, quale sit istud,
non dicam facere, sed vel rogare. Neque enim dubito, 0604B quin
redarguissetis eum, tanquam qui delinqueret graviter, et adversum nos amicos
suos, et adversum ipsum, cujus animam quaerit; imo et adversus Deum, cujus
conatur immutare consilium. Quid enim, domine pater? id vobis persuaderi potuit,
ut ab amico vestro tale aliquid peteretis? Vocat Deus Thomam de coelo, vocat ut
exeat de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui, et veniat in
locum quem ipse ei ostendit: ego quis sum qui prohibeam spiritum Dei, 354 qui debeam impedire eum, qui proprias oves vocat nomine
proprio; et ipse ante eas vadit, ut alium non sequantur, sed ipsum? Thomas
paupertatem elegit, ego eum ad divitias deliciasque remittam? 2. Nec ignoro, quin possint apud Sanctum-Bertinum 0604C fratres suam ipsorum operari salutem: sed quos illuc vocaverit
Deus, ut unusquisque in qua vocatione
vocatus est, in ea permaneat. Scio, scio ubi legerim: Nemo
mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno
coelorum (Luc. IX, 62). Quod nequaquam ego fraudare velim
charissimum filium meum Thomam, et animam quae mihi a Deo commissa est. Unde
satis admiror, quonam modo subripi potuerit tantae discretioni, rem hujuscemodi
postulare. Ego enim, quoniam de vestra, sicut scitis, dilectione praesumo, paulo
minus respondeam, quod ait Dominus ad filios Zebedaei: Nescitis quid petatis (Matth. XX, 22). Nisi quod
cogitavi, non sic de charitate praesumendum, ut non etiam sacerdotali cathedrae
deferretur. 0604D 3. Facite ergo morem vestrum:
honorificate etiam in hac parte ministerium vestrum, et viriliter juvate etiam
has Christi sponsas, ut eum ad quem vocantur sponsi thalamum, sine offensione,
sine 0605A dilatione mereantur intrare. Agite, inquam, ut amicus
sponsi, qui stat et gaudio gaudet propter vocem sponsi: et sicut bene soletis
juvare caeteros, sic juvate et istos, ut non solum non exstinguatis (quod absit)
spiritum Dei, sed et coadjutorem ejus fidelem vos esse probetis. Hoc enim omnino
certum sit Paternitati vestrae, quoniam meo consilio sive permissione mea
nusquam declinabunt. Scio enim quoniam ipse peccarem, et eos peccare facerem, si
quid eis aliud consulerem, aut concederem. Reddant ergo vota sua quae
distinxerunt labia sua. Alioquin viderint ipsi, quibus credant dicentibus: Ecce
hic est Christus, ecce illic est. Quoniam oportebit eos mihi ante tribunal
Christi super voto suo, cujus ego testis sum, respondere. EPISTOLA CCCXCVI. AD RICUINUM EPISCOPUM TULLENSEM. Excusat se apud eum, quod ejus professum Willelmum
ignorans susceperat.0605B Venerabili
RICUINO, Dei gratia Tullensi episcopo, frater BERNARDUS dictus de Clara-Valle,
cum pusillo sibi grege commisso, sospitatem et pacem. Gratias
agimus salutis Auctori, quod digni habiti sumus a vobis salutari. Verumtamen
quantum nos salutatio laetificat, tantum illa, quam subjunxistis, obedientia
gravat: licet tamen gravati, fecimus quod jussistis. Simul coram Deo, et vestra
sanctitate, teste etiam ipso venerabili fratre Willelmo, nos excusamus, quod
ignorantes vestrum esse 0605C professum recepimus. Si culpa est,
quod ita a nobis receptus est; ipsius, non nostra est. Post hanc nostram veram
ac puram satisfactionem, mereamur vestram gratiam et benedictionem. Valete.
Optamus vos tam plenum dierum, quam virtutum 0606A tranquillo
transitu mortem finire, sancte, et reverendissime pater. 355 EPISTOLA
CCCXCVII AD ODONEM ABBATEM MAJORIS-MONASTERII
PROPE TURONES. Monachos, de quibusdam reditibus cum
clericis contendentes, arbitrorum sententiae acquiescere debere.Reverendissimo patri et domino ODONI, Dei gratia abbati
Majoris-Monasterii, sanctoque et in Christi charitate juncto conventui, HUGO
Pontiniacensis et BERNARDUS Clarae-Vallensis, spiritu ambulare, et quaerere
semper non pigre faciem Dei Jacob. 1. Charitas, fratres, nos
admonet scribere ad vos et pro vobis, et quod longe a vobis absumus, sed 0606B locis, non animis. Porro animos facile in eamdem vestrae
fraternitatis unanimitatem conflavit fragrans ubique odor suavissimus
famosissimae sanctitatis. Caeterum ab heri et nudiustertius modice intra nos
turbatum dolemus tantae serenitatis participium. Subito nempe oborto nubilo
famae subtristioris, haud dubium quin a facie aquilonis, operuit confusio facies
nostras, quod de vobis tam insolitum, tam vestro nomini dissonum audiremus.
Formidantes igitur jamjamque graviter periclitari et famam vestram, et nostram
pro vobis gloriam, si non sermo, qui exiit velocius, evanuerit flatu secundior;
fraterna curamus sollicitudine his litteris vestram commonere Reverentiam de
celeri correptione super malo, quod in dies divulgare non parcit fama volans.
0606C Miramur sane aliquos vestrum (absit enim ut omnes
suspicemur) tanta vel simplicitate deceptos, vel cupiditate caecos, ut
celeberrimo nomini non parcentes, unius altaris pauculos reditus orbis
gloriae praeferant. Non oportet, fratres, non oportet 0607A ullis
aestimare temporalibus lucris testimonium, quod vobis ab antiquo, imo ab initio,
ab his quoque qui foris sunt, conversationis merito conquisistis. Sed forsan
dicitis: Nos nemini injuriam facimus. Tenemus nostra, parati, si quis ex adverso
est, subire judicium. Recte. Sed quid, si alius responderit et dixerit, Hoc ipsum delictum est in vobis, quod causas habetis. Quare non
magis fraudem patimini? (I Cor. VI, 7.) Quid, si legerit et
alius: Si quis abstulerit tua, ne repetas: quinimo, percutienti in dextram maxillam, praebe et alteram; auferenti
tunicam, praebe et pallium? (Luc. VI, 29, 30.) 2. Et haec vobis, hisque similia objiceremus, nisi quod corrigere
vos, quam confundere malumus. Hoc autem dicimus, tutius esse omni christiano, et
0607B maxime monacho, possidere quidpiam minus in pace, quam cum
lite amplius. Sic quippe canitis: Melius est modicum justo,
super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVI, 16). Quid, quod
de altari contenditur, et hoc adversus filios Levi, id est adversus clericos?
Clericorum est altari deservire, et de altario vivere. Nobis nostra professio et
antiquorum monachorum exempla victum ex propriis praescribunt laboribus, et non
ex sanctuario Dei. Huc accedit, quod eidem ecclesiae, de qua praesens
disceptatio est, clerici soli deserviunt, vosque cum illis partimini beneficium,
cum quibus non exhibetis obsequium. Paulus clamat pro clericis, imo ante ipsum
Moyses: Non alligabis os bovi trituranti (Deut.
XXV, 4); Item: Quis plantat vineam, et de 0607C fructu ejus non edit? Aut, Quis pascit
gregem, et de lacte gregis non manducat? (I Cor. IX, 9, 7.)
Vos autem per contrarium convenimus: Qua audacia, o monachi, praesumitis, seu
vinum de vinea quam non plantastis, seu lac de grege quem non pascitis? Quo
pacto ibi exigitis, ubi nihil exhibetis? Certe, si ita vultis, baptizate
nascentes, sepelite morientes, visitate jacentes, copulate nubentes, instruite
rudes, corripite delinquentes, excommunicate contemnentes, absolvite
resipiscentes, reconciliate poenitentes: et in medio denique Ecclesiae aperiat
os suum monachus, cujus officium est sedere et tacere. Sic fortasse dignum se
356 probabit mercenarius mercede sua. Alioquin invidiosum
admodum est, 0607D velle metere ubi non seminaveris; sed et
colligere quod alius sparserit, etiam injuriosum. 3. Esto
tamen: liceat et hoc ex dono episcopi, nec ulla jam reputetur injuria, cum
canonica excusat investitura. Caeterum de pacto vestro quid facitis? Siquidem
Canonicis reclamantibus et causantibus de injuria, placuisse tandem vobis, nisi
fallimur, non negabitis causam vestram poni in manu Carnotensis episcopi, simul
et comitis T. ut quidquid pari utriusque consensu pro lite
dirimenda definiretur, utraque pars irrefragabiliter teneretis. Optime plane, et
consultissime. Tales quippe electi sunt mediatores, de quorum satis non solum
probata aequitate, sed et privata, ut bene novimus, 0608A familiaritate confiditis. Quod igitur viri boni, et ipse amici
vestri super reformanda pace concorditer, nec dubium quin et fideliter
definierint, quare vos juxta condictum quod praecesserat non tenetis? An idcirco
non fideliter egisse putantur, quia videtur nec aequa commutatio, quaestus
utique majoris ad minorem? Sic prorsus videtur: sed quaerenti quae sua sunt, sed
ei qui pluris aestimat nummos quam amicos, pecuniam quam justitiam, ac terrenam
possessionem super fraternam dilectionem. Si de mundo fuissetis, et mundus quod
suum erat diligeret; tam non mirum, quam nec insolitum videretur: nunc vero
filii lucis et pacis, luci tenebras, paci res praeferunt temporales. Tales
profecto deplorat prophetica lamentatio: Et qui,
inquiens, nutriebantur 0608B in croceis,
amplexati sunt stercora (Thren. IV, 5). 4.
Merito, aiunt, nolumus tenere concordiam, in qua pars nostra gravari
cognoscitur. Quid, si pars altera gravari videretur? Tunc prorsus, tunc aequa et
justa concordia judicaretur. Verumtamen hoc ante pactum cautum esse debuit. Ubi
enim non est lex, nec praevaricatio. Nunc autem lex pacti jam commodum non
considerat, sed condictum. Quid ad haec dicitis, qui contradicitis? qui, dum vos
fingitis consultores, proditis turbatores, tergiversatores, praevaricatores. Aut
negate pactum, aut implete. Quid enim? an non negatis quidem conventionem, sed
causamini circumventionem, culpamque refertis in episcopum, quasi non egerit
simpliciter vobiscum; sed cum astu et dolo vos ceperit, et induxerit in eamdem,
0608C cujus vos modo poenitet, pactionem? Dicere potestis: sed
mirum cui persuadere; mirum si vos vel ita suspicari. Nequaquam, inquiunt; sed
non debet stare quod absque nostro consilio factum est, hoc est sine assensu
totius capituli. Quid? quod abbas statuerit cum consilio seniorum, stare non
debet, si non omnes consenseritis? Itane in Regula vestra manifestam super hoc
sententiam aut non attenditis, aut contemnitis? Mandat siquidem ut fratres ad
consilium vocati, singuli sic respondeant quod senserint, quatenus defendere non
praesumant quod responderint: sed abbas, auditis singulorum sententiis, quam
potissimum ipse elegerit, ei omnes sine contradictione acquiescant (Reg.
S. Benedicti, cap. 3).» Si ergo in quibuscunque disponendis praeeminet
0608D auctoritas abbatis, Regula item praescribente, quia in
abbatis arbitrio pendet omnis ordinatio monasterii; patet quod inobedientes vos
ac rebelles esse probatis, qui pactum quod abbas formavit, contra ejus
voluntatem labefactare conamini. Nisi forte et ipse in corde et corde locutus
est, ut quod palam per se aedificavit, clam per suos destruat; et sic
praevaricatorem se quoque constituat. Quod quidem absit ut credamus: nam de
optimo viro id tantum suspicari, pessimum est. Non nos sane latet scrupulus
nonnullorum, qui plusquam oportet justi, nodum in scirpo quaerebant, dum absque
Simonia istiusmodi commutationes inter ecclesias posse fieri 0609A non putarent. Sed de hoc, ut arbitramur, vobis utique curiosius
sciscitantibus, catholicorum et eruditorum virorum responsionibus satisfactum
est: 357 aut si quo minus; in promptu est etiam nunc ex
auctoritate canonum affirmare, quod fas sit de rebus ecclesiasticis fieri
permutationes, prout ecclesiis videbitur expedire. Haec adversus illos, qui se
de his quorum sua nihil interest praesumptuosius intromittentes, semper parati
sunt injuriam concitare . EPISTOLA CCCXCVIII. AD GUIDONEM ABBATEM
ET FRATRES ARREMARENSES. Rogatus ab Arremarensibus, ut
Officium de sancto Victore ipsorum patrono componat, tenuitatem suam et operis
difficultatem praetendit, exponens qualia esse oportet quae publice adhibentur
divino cultui: cantus quoque ecclesiastici leges describit.0609B Venerabili GUIDONI abbati Arremarensi, et sanctis qui cum eo sunt fratribus, BERNARDUS
servus Sanctitatis eorum, servire Domino in sanctitate. 1.
Petis, charissime mihi Guido abbas, et tecum pariter qui tecum sunt fratres,
dictare me aliqua vobis legenda solemniter, vel canenda in festivitate sancti
Victoris, cujus apud vos corpus sacratissimum requiescit. Cunctanti instas,
dissimulantem urges; meam, etsi justam, verecundiam dissimulans. Ipse adhibes
mihi et alios precatores, quasi sit aliquid, ad inclinandum me tuae voluntati,
tua ipsa voluntate cogentius [al. convenientius]. Verum
0610A tu, vel proprio judicio consulens, cogitare debueras, non
affectum erga me tuum, sed meum in Ecclesia locum. Sane altitudo negotii non
amicum desiderat, sed eruditum, sed dignum: cujus auctoritas potior, vita
sanctior, stilus maturior et opus illustret, et consonet sanctitati.
2. Quantulus ego in populo christiano, cujus litterae in ecclesiis lectitentur?
aut quantula mihi ingenii eloquiive facultas, ut a me potissimum festiva et
plausibilia requirantur? Quid? quem coeli habent laudabilem et laudatum, ego de
novo laudare incipio super terram? Supernis velle addere laudibus, detrahere
est. Non quod glorificatos ab angelis, homines jam laudare non audeant: sed quia
in solemnitate celebri [al.
solemni], non novella audiri decet 0610B vel levia, sed certe
authentica et antiqua, quae et Ecclesiam aedificent, et ecclesiasticam redoleant
gravitatem. Quod si nova audire libet, et causa requirit; ea, ut dixi,
recipienda censuerim, quae cordibus audientium, quo gratiora, eo utiliora reddat
et eloquii dignitas, et auctoris. Porro sensa indubitata resplendeant veritate,
sonent justitiam, humilitatem suadeant, doceant aequitatem: quae etiam lumen
veritatis mentibus pariant, formam moribus, crucem vitiis, affectibus
devotionem, sensibus disciplinam. Cantus ipse, si fuerit, plenus sit
gravitate; nec lasciviam resonet, nec
rusticitatem. Sic suavis, ut non sit levis; sic mulceat aures, ut moveat corda.
Tristitiam levet, iram mitiget; 0611A sensum litterae non
evacuet, sed fecundet. Non est levis jactura gratiae spiritualis, levitate
cantus abduci a sensuum utilitate, et plus sinuandis intendere vocibus, quam
insinuandis rebus. 3. En qualia oportet esse quae in audientiam
Ecclesiae veniunt, qualemve horum auctorem. Numquid talis ego, aut talia quae
paravi? Et tamen de paupertate 358 mea, te pulsante, te
inquietante, et si non quia amicus es, certe ob tuam importunitatem surgens,
juxta verbum Domini, praestiti quod petisti (Luc. XI, 8). Praestiti
dico, non quod tibi ad votum, sed quod mihi ad manum venire potuit, pro posse
utique meo, non pro velle tuo. Servata tamen antiquorum veritate scriptorum,
quae tu mihi transmiseras, de vita Sancti duos Sermones dictavi 0611B qualicunque sermone meo:
illud quantum potui cavens, ut nec brevitas obscuros, nec prolixitas redderet
onerosos. Deinde, quod ad cantum spectat, hymnum composui, metri negligens, ut
sensui non deessem. Responsoria duodecim, cum antiphonis viginti septem suis in
locis disposui, addito responsorio uno, quod prioribus Vesperis assignavi;
itemque duobus aliis brevibus ipso die festo pro vestra regulari consuetudine,
uno ad Laudes, altero ad Vesperas decantandis. Et pro his omnibus mercedem
flagito, sequor retributionem. Quidni sequar? 0612A Sive
placeant, sive non; mea non refert, qui quod habui, dedi. Ergo merces mea,
oratio vestra. EPISTOLA
CCCXCIX. AD LELBERTUM ABBATEM
SANCTI-MICHAELIS. Monachum
quemdam a perverso peregrinationis proposito dehortatus, remittit ad suum
monasterium.Patri et amico suo LELBERTO,
Sancti-Michaelis abbati, frater BERNARDUS, eorum, qui in Clara-Valle sunt,
servorum Dei inutilis servus, debitum dilectionis affectum. Hic
filius vester peregrinationem, quam, etsi vestra licentia susceperat, nostro
consilio deserens, ad vos reversus est. Cum enim cognovissemus, viam illam et
eum requisisse per levitatem, et vos ob 0612B illius improbitatem
annuisse; dure, ut dignus erat, increpatum reverti persuasimus, suae siquidem,
quantum conjicere potuimus, levitatis et improbitatis poenitentem, ac de caetero
emendationem pollicentem: rectius judicantes, quantumlibet reum in suo
monasterio monachum poenitentiam agere, quam foris vagando provincias circumire.
Neque enim terrenam, sed coelestem requirere Jerusalem, monachorum propositum
est; et hoc non pedibus proficiscendo, sed affectibus proficiendo. Vos autem,
pater, non molestam habeatis ejus reversionem, etsi 0613A suspectam habeatis ejus conversationem: quin potius gaudete,
quia hic filius vester mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est
(Luc. XV, 32). EPISTOLA CD. AD
ABBATEM LAETIENSEM. Fratrem Robertum recipi, et benignius
tractari, ac statutum abbatis sibi renuntiari cupit.Venerabili patri Laetiensis monasterii, ac filiis ejus, frater BERNARDUS, servorum
Dei, qui in Clara-Valle sunt, inutilis servus, servire Domino in timore, et
exsultare ei cum tremore. Remisimus vobis fratrem Robertum,
primum pro eo et cum eo precantes, ut clementius cum ipso 359
agatur in recipiendo, quam cum caeteris solet fugitivis revertentibus. Non enim
par esse debet 0613B poena, ubi dispar est causa.
Deinde ut ab obedientia , in qua cum periculo (ut ipse dicit) animae suae diu
invitus detentus est, amoveatur; et ad aliam, in qua securius et salubrius
vivat, transferatur. Alioquin, quantum intentionem hominis attendo, timeo ne
illum irrevocabiliter amittatis. Caeterum autem audivimus dominum abbatem
graviter infirmari: cujus nobis vel vitam, vel mortem flagitamus citius
renuntiari, ut aut de vita, licet mortali, recipiamus gaudium; aut de morte,
licet vitali, luctum; sive, ut verius fatear, de qualibet et gaudium simul et
luctum. De vita quidem ipsi condolentes [al. de vita utique ipsi
condolentes], quod sit retardatus; sed nobis gaudentes, quibus est reservatus:
de morte vero ipsi nimirum congratulantes pro adepto 0613C praemio, nobis autem gementes pro adempto
necessario.
|