EPISTOLAE, CDI - CDLX. EPISTOLA
CDI. AD ABBATEM BALDUINUM DE CASTELLIONE.
Timorem ei eximit, ex imprudenti cujusdam verbo
natum.Et in hoc cognovi quod diligis nos, quoniam
timuisti nos. Verumtamen gaude, quia timor, quem timebas, non accidit nobis.
Diligenter est res inquisita, 0614A quemadmodum monuisti, et
inventus est dolus in ore ejus qui ista dixit tibi. Unum e duobus nullatenus
dubites, hominem videlicet aut ex malignitate, aut ex suspicione locutum. Procul
dubio convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus
descendet. Reus est enim illius rei, quam alteri conatur
impingere. EPISTOLA
CDII. AD BALDUINUM NOVIOMENSEM
EPISCOPUM. Puerum ei facete commendat.Domino BALDUINO Noviomensi episcopo, frater BERNARDUS Clarae-Vallis
vocatus abbas, melius quam meruit. Mitto vobis puerum istum
praesentium latorem, comedere panem vestrum, ut probem de avaritia 0614B vestra, utrum cum tristitia id feceritis. Nolite lugere, nolite
flere: parvum ventrem habet, paucis contentus erit. Gratiam tamen vobis habemus,
si doctior a vobis, quam pinguior recesserit. Maneries locutionis pro sigillo sit, quia
ad manum non erat, nam neque Gaufridus vester. EPISTOLA CDIII. AD HENRICUM ARCHIDIACONUM. An valeat Baptismus hac verborum forma
collatus, «Baptizo te in nomine Dei, et sanctae et verae crucis.»Dilecto suo HENRICO archidiacono, frater BERNARDUS Clarae-Vallis
vocatus abbas, salutem et orationes. 1. Breviter vobis de
proposita quaestione respondemus, 0614C sine praejudicio tamen
sanius sapientis. Raptum ex utero puerum ob periculum mortis laicus quidam, ut
dicitis, baptizavit, communem verborum formam non tenens, sed dicens: «Baptizo
te in nomine Dei, et sanctae et verae crucis.» Quaeritis, utrumnam baptizatus
sit puer; an magis, si vivit, baptizandus? Ego vere hunc
baptizatum puto: nec sonum vocis, veritati fidei et pietati intentionis 0615A praejudicare potuisse. Ut enim taceam, quod in nomine Dei unam
expressit substantiam 360 Trinitatis; in eo ipso quod
addidit, «sanctae et verae crucis,» manifeste commendavit Dominicam passionem.
Nisi forte putamus Apostolum contra id quod quidem alio loco dixerat, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31, et II
Cor. X, 17); in ipsa ligni substantia, et non magis in Crucifixi gratia
gloriari, cum diceret: Mihi autem absit gloriari, nisi in
cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Neque enim,
cum juxta communem Ecclesiae constitutionem baptizantes dicimus, «In nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti,» aliud intelligendum est, quam in
confessione Trinitatis. Porro autem confessio sanctae crucis, non nisi Crucifixi
confessio est. Legimus sane 0615B in Actibus apostolorum, non
modo: «In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti,» verum et in nomine Domini
Jesu Christi aliquos baptizatos (Act. X, 48). 2.
Pergitis autem quaerere de ipso baptizatore, utrumnam peccaverit, an vero et
aliis formam hanc liceat imitari. Quasi vero consequens sit, ut, si in facto
hominis ipsa eum videtur excusare simplicitas, ut aut nullum, aut non magnum
peccatum fuerit; continuo etiam inveniantur excusabiles, qui sua temeritate,
contra formam Ecclesiae, novum baptizandi vellent inducere morem. Quod si quis
eum peccasse contendit, ego tantum non crediderim fuisse peccatum, ut vel
baptizatoris, vel ipsius qui baptizatus est, potuerit praejudicare saluti. Neque
enim ecclesiasticam contempsisse formam, sed ex devotione 0615C quadam festinantis fidei in hanc vocem erupisse
videtur. EPISTOLA
CDIV. AD ALBERTUM INCLUSUM. Consulit ei semel in die refici, et mulierculas prorsus non
admittere.Frater BERNARDUS de Clara-Valle, fratri
ALBERTO incluso, bonum certamen certare. Petis a me, ut nescio
quam jejunii observantiam, quam a me intra tuam cellam requisieras, ac
muliercularum colloquia, quae et tibi videlicet a me recordaris fuisse
prohibita, mea licentia possis admittere: quae utique propter inopiam, ut
scribis, non potes evitare. Ego jam nullam super te usurpo mihi potestatem. 0616A Consilium tibi dedi, non praeceptum, semper vel semel in die
comedere; feminarum visitationes vel colloquia omnino non admittere; tuarum te
opere manuum sustentare, multaque alia, quae longum est modo commemorare. Quod
si hujusmodi sumptus nequaquam tibi ad opus tam sumptuosum suppetere cerneres,
non deberes incipere quod consummare non posses. Hoc tibi tutum credidi
consilium: hoc nec meo cogeris tenere praecepto, nec tamen meo mutabis consilio.
Vale. EPISTOLA CDV. AD G. ABBATEM. Fratri cuidam ad vivendum more communitatis sat virium
esse.Domino G. abbati, frater BERNARDUS, quidquid 0616B sibi. Scito fratrem G. ex quo venit de Crista,
ubi medicamina sumpsit, Conventum per omnia, tanquam unum de validioribus,
firmissime tenuisse, nec ei quidquam in alimentis praeter quod commune fuit,
indultum fuisse; ad vigilias jugiter cum aliis exstitisse. Ex hoc jam, si aliter
apud vos egerit, non ei consentiatur. Certum enim sit vobis, non esse corporis
aegritudinem, sed animae passionem. Vale. 361 EPISTOLA CDVI. AD ABBATEM SANCTI-NICOLAI.Dulcissimo amico et coabbati suo de Sancto-Nicolao , frater BERNARDUS de Clara-Valle, spiritum pietatis. 0616C Hostis Christi diabolus fecit morem suum,
seducendo christianum; nos quoque, ad quos forte devenit, nihilominus, prout
potuimus, fecimus nostrum, corrigendo seductum. Restat itaque, ut et vos, quod
vestrum est, faciatis, suscipiendo correctum; et sic omnes in communi speremus,
Deum etiam quandoque quod suum est facturum, redditurum scilicet unicuique
secundum opera sua. EPISTOLA CDVII. AD ODONEM ABBATEM
BELLI-LOCI. Monet depositum pauperi sine dilatione
reddendum.Fratri et amico suo ODONI, abbati regularium
clericorum Belli-Loci, frater BERNARDUS, monasterii Clarae-Vallis dispensator
indignus, salutem. 0617A Depositum nujus
hominis, quod, ut ipse ait, apud vos servandum commisit; nec bonum est vobis,
nec honorificum quod detinetis, si tamen detinetis.
Hinc enim deplanctum ad me facere venit, utique propter familiarem
specialemque amicitiam, quam inter me et vos esse audivit. De qua etiam ipse
praesumens, ad reverentiam vobis dico, quare non potius calicem de altari
vendidistis, quo tam importunum clamorem reprimeretis, si bos vel equus non erat
vobis qui venumdari posset, ut is quod suum erat, reciperet? Parcite, quaeso,
personae vestrae, parcite bono nomini domus vestrae, parcite sacrae, quae nunc
est, Quadragesimae; et pauperi, quod sine excusatione debetur, sine dilatione
reddatur, antequam res amplius divulgetur, et jam non sine majori 0617B dedecore persolvatur. EPISTOLA CDVIII. AD W. ABBATEM TRECENSEM. Clericum delicatum
saeculo valedicentem abbati Trecensi commendat, veritus rigori Clarae-Vallensium
imparem fore.Amico et conservo suo domino W. abbati
canonicorum clericorum Trecensium, frater BERNARDUS ecclesiae Clarae-Vallis
servus inutilis, salutem in Domino. Clericum istum relinquentem
saeculum, nobiscum manere cupientem, ad vestrum potius Ordinem, timens ne nostri
difficultate frangeretur, confugere persuasi. Commendamus ergo vobis eum, utpote
0617C nobis bene cognitum, et honeste morigeratum, et in litteris
eruditum; postremo tanquam Dei servum, quem per Dei gratiam credo vobis futurum
fidum solatium. Neque enim ipsum tam propter se, quam propter vos, quem
diligimus sicut nos, ad vos ire volumus: quem propter vitae suae meritum
libenter 0618A retineremus, nisi esset illa causa, quod clericum
delicatum, laboris inexpertem, suscipere formidamus. Vale. 362 EPISTOLA
CDIX. AD RORGONEM DE ABBATIS-VILLA. Monet corpoream praesentiam non magni
pendendam: rogat terram quamdam incultam religiosis attribui.Viro illustri, etiam nobis quoque dilecto, RORGONI de Abbatis-Villa,
BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et nostras orationes. Perlatum est ad nos, quod gratum tibi esset, si praesentiae et
colloquii nostri copiam habere valeres; et hoc ideo, quia unum de servis
Altissimi me esse credit tua benignitas. Et ego dico tibi, quod pro hac tua
humilitate, et pro bona tuae nobilitatis fama, 0618B quam
audivimus, mihi quoque jucunda foret tua praesentia. Sed licet hoc in nos
humanae pietatis bonum laudabile sit, non tamen perfectum. Nam haec corporalis
quidem est visio, et brevis, et nobis cum caeteris animantibus communis. Magis
ergo ad illam aeternae societatis jucundissimam visionem suspirare debemus, et
bonis operibus insistere, ut ad illam perveniamus. Rogamus tuam Dilectionem, ut
terram illam, quae tui juris est in paroecia de Currenni, de qua dilectus et
familiaris noster abbas de Alchi tecum locutus est, et quae
deserta et inculta tibi, tuisque antecessoribus usque nunc inutilis fuit,
ecclesiae de Alchi in eleemosynam concedere digneris: quatenus et animae tuae,
et animabus 0618C antecessorum et successorum tuorum, apud Deum
hoc tuum proficiat beneficium. EPISTOLA CDX. AD GILDUINUM ABBATEM
SANCTI-VICTORIS.
P. Lombardum commendat.Reverendis
patribus et dominis, et amicis charissimis, 0619A G. Dei gratia
venerabili abbati Sancti-Victoris Parisiensis, et universo conventui sancto,
frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et nostras qualescunque
orationes. Necesse habemus multa requirere, quia multa
requiruntur a nobis: nec amicis possumus parcere, quia ab aliis amicis non
parcitur. Dominus Lucensis episcopus, pater et amicus noster, commendavit mihi
virum venerabilem P. Lombardum,
rogans ut ei parvo tempore, quo moraretur in Francia causa studii, per amicos
nostros victui necessaria providerem: quod effeci, quandiu Remis moratus est.
Nunc commorantem Parisius vestrae dilectioni commendo, quia de vobis amplius
praesumo: rogans ut placeat vobis providere ei in cibo per 0619B breve tempus, quod facturus est hic usque ad Nativitatem beatae
virginis Mariae. Vale. 363 EPISTOLA CDXI. AD THOMAM BEVERLACENSEM PRAEPOSITUM Suavissima sane et melliflua epistola, qua
Thomam invitat ad vitam religiosam, peccatis etiam quibuscunque non obstantibus.
Bonae conscientiae nihil praeferri posse in hoc mundo.Bonae spei juveni THOMAE, venerabili Beverlacensi praeposito, frater
BERNARDUS, pauperum Christi de Clara-Valle servus, secundum nomen, apostolicae
haereditatis omen. 1. Ut ad te ignotus scriberem, is qui te
noverat Ivo suggessit, charitas persuasit. Ille sibi liquido comperta de te
nobis retulit quae voluit: illa quae 0619C omnia credit (I
Cor. XIII, 7), audire non potuit otiose. Non, inquam, otiose, quantum
quidem ad nos, quos profecto audito illo mox compulit ad scribendum tibi, ad te
exhortandum, ad orandum pro te. An vero tibi non infructuose, tu videris.
Placent, fateor, quae audivimus de te ab his qui te noverunt; non quidem
generositas sanguinis, non corporis elegantia, non formae decus, non rerum
copia, vel fastigia dignitatum: haec siquidem et his similia gloria carnis sunt,
et flos feni: sed vivacitas ingenii, et morum ingenuitas, maximeque is, quem
nuper te aiunt inter divitias concepisse, sanctae paupertatis amor. Unde et nos
gratulantes admodum, bonam de te spem concepimus, quae utinam non confundat.
Utinam nostrum hoc gaudium cito perveniat 0619D usque ad Angelos
qui de tua poenitentia et conversione, sicut et de caeteris peccatoribus,
jucundum exspectant festivumque convivium. Florem tuae juventutis, et tantae
indolis specimen, o si mihi in manibus venire contingat! si liceat Deo servare
immodicum [f. imminutum], illibatum offerre in odorem
suavitatis! 2. Sed forte me sero locutum tua responderit
conscientia, quod jam non valeat illibata servari, quam multis te fortasse
sentis maculasse criminibus. 0620A Non me sane terret hoc, et
peccator non horreo peccatorem: nec aegrum sperno, cum ipse me sentiam
aegrotare. Sed etsi me sanum putas, non recuso infirmus infirmo fieri, ut
infirmum lucrifaciam; libenter audiens et in hoc Pauli consilium, qui ait: Vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu
lenitatis; considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI,
1). Nec reputo immanitatem morbi, cogitans peritiam medici, simul et
pietatem saepe mihi expertam in propriis magnisque languoribus. Quantislibet
sordeas vitiis, quantumvis foedam geras conscientiam, horrendisque licet
sceleribus tuam adolescentiam sentias inquinatam; etsi inveteratus dierum
malorum computrueris tanquam jumentum in stercore suo: mundaberis sine dubio,
0620B et super nivem dealbaberis, renovabiturque ut aquilae
juventus tua. Scio denique qui ait: Ubi abundavit delictum,
superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Bonus Medicus, qui
sanat omnes infirmitates animae, replens in bonis desideria ejus (Psal.
CII, 3, 5). 3. Magnae divitiae bona conscientia. Et
revera quid ditius in rebus, vel dulcius? quid in terra quietius atque securius?
Bona conscientia damna rerum non metuit, non verborum contumelias, non corporis
cruciatus: quippe quae et morte ipsa magis erigitur, quam dejicitur. Quid,
quaeso, in bonis terrae tantae compares felicitati? quid tale mundus blandiens
suis offerat amatoribus? quid simile vel mentiens polliceatur insipientibus? Si
infinita praedia, 0620C si ampla palatia, si infulas
pontificales, et sceptra regnorum; nonne, ut caetera taceam discrimina, sine
quibus talia nec acquiruntur, nec retinentur, una superveniente morte simul
omnia dimittuntur? Scriptum namque est, Dormierunt somnum
suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis
(Psal. LXXV, 6). At vero bona bonae conscientiae revirescunt, in
laboribus non arescunt, nec in morte evanescunt, sed reflorescunt: laetificant
viventem, morientem consolantur, reficiunt mortuum, nec deficiunt in aeternum.
Sed quid moror in verbis, cum 364 modo sim verba factis
implere paratus? In promptu certe tibi est, aut me probare mendacem aut te
divitem. Tantum veni, et experire. Quam 0620D laetis gressibus
occurremus cum panibus fugienti, quam laetis amplexibus excipiemus filium
adolescentiorem? Cito proferetur stola prima, et dabitur annulus in digito,
diceturque: Hic filius meus mortuus fuit, et resurrexit;
periit, et inventus est (Luc. XV, 24, 32). EPISTOLA CDXII. AD T. ADOLESCENTEM QUI VITAM MONASTICAM VOVERAT.Dilectissimo filio suo T. BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas, exire
obviam sponso et sponsae. 0621A 1. Ut verbis
tibi familiaribus loquar; homo est animal rationale, mortale. Aliud nobis gratia
Creatoris, aliud nobis intulit meritum peccatoris. In uno sumus consortes
angelicae nobilitatis, in altero bestialis infirmitatis. Utrumque tamen debet
excitare nos, et elevare ad quaerendum Dominum, et timor mortis, et dignitas
rationis. Memor esto verbi tui, in quo mihi spem dedisti. Fructum promissionis
requiro, tempus requisitionis advenit: noli ibi trepidare timore, ubi non est
timor. Non onus est, sed honor, servire Domino in laetitia. Inducias tibi dare
non possum: nihil enim certius morte, nihil hora mortis incertius. Sed quid
dicemus de tenera aetate tua? Poma saepe ante maturitatem avelluntur de
arboribus, vel manu, vel turbine. Quid de specie 0621B et
pulchritudine tua? O formose puer, nimium
ne crede colori: Alba ligustra cadunt, vaccinia
nigra leguntur. (VIRGILIUS, Bucolicon, egl. II, vers. 17,
18.) Exi, exi cum Joseph de domo Pharaonis; et
Aegyptiae dominae, id est gloriae saeculari, pallium relinque. Exi de terra, et
de cognatione tua; obliviscere populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet
Rex decorem tuum. Puer Jesus non invenitur inter affines et notos. Egredere de
domo patris tui in occursum ejus: quia ipse egressus est propter te de domo
Patris sui. A summo coelo egressio ejus. Merito invenit illum mulier, quae a
finibus suis egressa clamabat, dicens: Miserere mei, Fili
David. Ille autem, quoniam diffusa est gratia 0621C in
labiis suis, cito respondit ei: O mulier, magna est fides tua!
fiat tibi, sicut petisti (Matth. XV, 22, 28). 2. Satanas Satanam potest ejicere: sed Spiritus veritatis nunquid
erit sibi contrarius? Ipsum credo fuisse, qui de conversione tua mecum per os
tuum loquebatur. Vide ergo ut non declines ad dexteram, vel ad sinistram: sed
venias in Claram-Vallem secundum verbum tuum. Hoc tibi breviter et secreto
scripsi, mandans per dilectum filium nostrum Girardum, amicum tuum. Nihil
excusationis praetendas. Si studium est in causa, si adhuc doceri vis, et esse
sub magistro: Magister adest, et vocat te, ille scilicet, in quo sunt omnes
thesauri sapientiae 0621D absconditi. Ipse est, qui docet hominem
scientiam, qui linguas infantium facit disertas, qui aperit, et nemo claudit;
claudit, et nemo aperit. EPISTOLA CDXIII. AD RAINALDUM
ABBATEM. Novitium in proposito confirmatum
benigne recipi postulat.Domino abbati RAINALDO, frater
BERNARDUS, quidquid sibi cupit gratiae spiritualis. Laudo
prudentiam, qua monachum propter novitium tristare timuistis: sed magis approbo
humilitatem, qua factam vobis injuriam, et tam grandem injuriam, tam patienter
tulistis: incomparabiliter 0622A autem praefero charitatem, qua
calamum quassatum non patiendo conteri, nostrum expetere consilium ei suadere
curastis. O prudens humilitas, humilisque charitas, sic parcens monacho
injurianti, ut non deesset novitio fluctuanti! Quantum ergo potui confirmatum,
et omnia, quantum reor, de quibus notatus est, emendare 365
paratum, ad vos eum remitto, tam probatae vestrae benignitati consulens, et, si
necesse est, supplicans, ut recipiatur, ut tamen praedictum fratrem, cui et
litteras proinde precatorias misi, a sua priori, si fieri potest, sententia
flectat. Valete. EPISTOLA CDXIV. AD ALARDUM MONACHUM.
Unde supra. — Perstringit eum, quod praedicto novitio expulso,
ac jam reditum atque emendationem molienti, pertinacius
obsistat.0622B Dilecto filio suo
ALARDO, frater BERNARDUS, paternae dilectionis affectum. 1.
Conqueritur frater Adamarus [al. Ademarus], quod ei nimis
amarus exstiteris: non solum quia te agente domo expulsus sit, sed quia te
quoque prohibente reconciliari non possit. Et ego quidem non nisi bono zelo te
id facere crediderim: sed cum recordor tuae illius obstinationis, quam tibi
amicissima, ut scis, fiducia soleo saepe improperare; vereor, ne idem zelus tuus
non sit secundum scientiam. Nam ut ipsa Regulae verba ponam, quantae audaciae
est quemquam caedere, aut excommunicare, nedum eliminare, abbate scilicet
absente et 0622C nesciente? (Reg. S. Benedicti, cap.
70.) An non magis tuae humilitatis erat, alii non facere quod tibi nolles
fieri? Imo tuae perfectionis esse debuerat Apostolum potius imitari dicentem,
Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem
(I Cor. IX, 22); et rursum: Vos qui spirituales
estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis; considerans te ipsum, ne et tu
tenteris? (Galat. VI, 1.) At Prior, inquies, illum ejecit, non
ego. Et hoc quidem ipse novi: sed te suadente, te omnimodis compellente. Unde et
nunc cum eum, sicut audivi, ipse quoque Prior miseratus cupiat revocare; te in
tua perdurante duritia, non sinitur emendare, quod compulsus est indiscretus
egisse. Rogo, quae est haec securitas, ut, caeteris omnibus miserantibus, ipso
quoque domino 0622D abbate propitio, tu solus implacabilis flecti
non queas ut recipiatur? An non legisti, Judicium sine
misericordia ei qui non fecit misericordiam? (Jac. II, 13.) An
oblitus es quod rursum scriptum est. In qua mensura mensi
fueritis, remetietur vobis? (Matth. VII, 2.) An vero contemnis
quod misericordibus promissum est, Quoniam ipsi misericordiam
consequentur? (Matth. V, 7.) 2. Sed nescis,
inquis, quam juste expulsus sit. Sed juste, an injuste expulsus sit, non quaero,
nec curo modo: sed hoc tantum queror, hoc causor, hoc vehementer admiror, quod
humiliter satisfaciens, 0623A instanter petens, patienter
sustinens, emendationem promittens, nec sic quidem exaudiri meretur, ut juxta
Apostolum confirmetur in eo charitas (II Cor. II, 8), et secundum
magistrum nostrum probetur iterum in omni patientia (Reg. S. Benedicti,
cap. 58). Certe si injuste expulsus fuit, justum est ut revocetur: si
juste, pium est ut recipiatur. Unde et hoc nostrum consilium, licet indiscussa
causa, arbitratus sum esse securum, quo fit, ut sive per justitiam, sive per
misericordiam a justo et misericorde Deo non recedatur. Rogo ergo te,
dilectissime fili, ut quod ille suis apud te precibus non meruit, vel nostris,
quas tam longe quaesivit, valeat adipisci. EPISTOLA CDXV. AD QUEMDAM PACTI SUI PRAEVARICATOREM. Hortatur
ut, excusso voluptatis carnalis jugo, promissum religionis votum
exsequatur.0623B Etsi tu oblitus tui,
sed non ego: siquidem diligo te, et quantum diligo, tantum doleo. Porro dilectio
facit ut doleam: dolor autem, ut non obliviscar. Sed heu! miseram tristemque
memoriam! Mirabar quid te impediret, ut, quemadmodum promiseras, non venires.
Nec enim credere poteram, te tuum pactum, et illud pactum, leviter praevaricari,
nisi grandi ex causa: quippe quem et in aetate minori fidelem satis veracemque
compereram. Nec me fefellit opinio. Revera 366 enim grandis
gravisque causa est quae te detinet. Ea siquidem ipsa vicit fortissimum David,
decepit sapientissimum Salomonem. 0623C Quid dicam? Numquid qui
cadit, non adjiciet ut resurgat? O quam multa et quam necessaria habeo tibi
dicere! sed ea scribere longum est. Hoc ergo breviter intimo. Si qua nostri
antiqui amoris adhuc in te scintilla vivit; si tibi quandoque evadendi a
miserrima illa captivitate tua spes ulla remansit; si denique cassam falsamve
non vis esse fiduciam, quam te in tali quoque conversatione tua multam habere
aiunt in orationibus et amicitia nostrae congregationis; revisere Claram-Vallem
ne differas: si tamen tam liber et compos tui es, ut te a cruenta illa bestia,
quae tua quotidie omnia simul cum sanguine animae tuae effundere satagit, vel ad
tempus audeas absentare. Alioquin ex hoc jam noveris te a nostrae fraternitatis
familiaritate prorsus sepositum, 0623D nec poteris ultra, nisi
frustra, blandiri de societate bonorum: quoniam indignum profecto te judicas
eorum consortio, quorum acquiescere recusas consilio. Caeterum si venire non
pigritaris, confido te per Dei misericordiam, priusquam discedas a nobis,
solvendum a mortis compede quo teneris. EPISTOLA CDXVI. AD
INCOGNITUM. Eleemosynas comitis Theobaldi a se non fuisse
distributas asserit.Mordaces litterae, quas more
vestro dudum nobis misistis, morsum vos cordis pati significant. Nam 0624A primo quidem, cum vos putaremus in eis non serio loqui, sed
nobis, ut soletis, voluisse jocari; forte a partibus vestris adveniens monachus
aliquis, inanis nostrae illius opinionis nebulam solvit. Siquidem cum de
litteris illis nihil ante cognosceret, praeter ea, quae de ore nostro audierat;
ipsas aliter, sed veraciter, licet nesciens, exposuit, ita ut jam minime sinamur
dubitare, male vos revera suspicari de nobis, quasi qui in distributione
eleemosynarum comitis Campaniae, amicis
nostris absentibus amici non existeremus. Et hoc vos patimini, quia rem in manu
nostra positam fuisse creditis. Verum qui praedictum comitem vel se, vel sua
putat moderari nostro consilio; certus sum quia aut me, aut illum non satis
novit. Denique et probatum est. 0624B Nonnullis namque
monasteriis, sed et ipsi specialiter episcopo, de quo me, ne de vobis aperte
loqueremur, tam aspere tetigistis; importune satis et impudenter rogitans, ut
aliquid daret, impetrare non merui. Distribuit itaque homo de rebus ipse suis,
quantum voluit, et quibus voluit; partim quidem me vidente, sed non dividente;
plurimum vero nec vidente, non tamen invidente. Nam et nobis forsitan aliqua
extorquere potuissemus, si voluissemus. Deo autem gratias, quo inspirante nec
oblata contingere acquievimus. Jam si dignum ducitis, mihi potius de me, quam
famae esse credendum; nulla vobis, ut arbitror, occasio remanet, cur vestris
illis solitis beneficiis, quae nobis improperanda esse putastis, solito
indigniores 0624C vel nes, vel episcopum judicetis. Scitote tamen
paratos nos aequanimiter carere, quidquid habere non meruimus EPISTOLA CDXVII. AD ABBATEM DE TRUNCO-BERENGARII Fratrem Dodonem
ab eo humane recipi postulat.Dilectissimo fratri et
coabbati suo G. de Trunco-Berengarii, frater BERNARDUS de Clara-Valle, salutem
in Domino. Unde frater Dodo nostram simplicitatem consultum
venit, tale a nobis consilium, imo judicium reportavit. Cum nullam idoneam
causam attulerit, cur locum suum et Ordinem deserere velit; nulla 367 1 nobis visa est ratio permittere, quod ad alium
transire debeat. Nam votum illud, quod se prius 0624D fecisse
dicit, de quo et maxime sui scrupuli occasionem sumpsit; cum sola cogitatione,
aut plus etiam verbo, sed hoc solo facto fuisse constet; nequaquam huic
praeponendum, cui utique, posterius licet, tamen et verbo, et deliberatione, et
habitu, et professione sese astrinxisse videtur: praesertim cum illud, quod
voverat, nec districtius esse videatur isto, nec rectius. Quapropter nec vobis,
qui pro ejus anima Christo reddere rationem habetis, tutum esse credimus, in hoc
ei vestram indulgere licentiam, cum scriptum sit: Declinantes
autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus 0625A iniquitatem (Psal. CXXIV, 5). Suscipite ergo
eum dulciter ut filium, custodite sollicite ut vobis commissum, vestris, ni
fallor, ex hoc jam obsecuturum praeceptis, et consiliis
obtemperaturum. EPISTOLA
CDXVIII. AD HUGONEM ARCHIEPISCOPUM ROTOMAGENSEM. Donationem Saviniaco factam confirmari ab archiepiscopo
rogat.Domino et patri dilectissimo HUGONI, Dei gratia
Rotomagensi archiepiscopo, et universae Ecclesiae Rotomagensi, frater BERNARDUS,
Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et quas potest orationes in Domino. Scire volumus benignitatem vestram et certum perhibemus testimonium
veritati, quod dominus 0625B Philippus Bajocensis episcopus culturam, ante grangiam de
Escuris sitam, et quatuor acras terrae continentem, filiis vestris fratribus
nostris Saviniacensibus concessit nostra prece, et in praesentia nostra, simul
et reverendi patris Domini Henrici, modo Eboracensis archiepiscopi, et domini
Guidonis abbatis Chari-Loci, et aliorum fratrum nostrorum. Quocirca petimus et
obnixe deprecamur charissimam in Domino Pietatem vestram, quatenus praefatis
filiis vestris, ne forte super eadem terra deinceps inquietentur, paterna
sollicitudine et paterno provideatis affectu. Si quis autem vel nunc vel alio
tempore aliquam eis de cultura ista seu movere calumniam, seu violentiam inferre
voluerit; sit vestrae 0625C charitatis opponere vos murum pro
domo quae vestra est, et vindicare ei jus suum, ut sine inquietatione illud
possideat: siquidem haec est veritas et certa veritas quam vobis
scribimus. EPISTOLA
CDXIX. AD PETRUM ABBATEM CELLENSEM. Furnum Cellensibus
dimittit.0626A PETRO, Dei gratia
venerabili abbati Sancti-Petri de Cella, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus
abbas, salutem et quas potest orationes in Domino. Concedimus
et confirmamus vobis et domni vestrae furnum apud Trecas positum, qui erat domus
nostrae de Mores. Quia enim fratres nostri ejusmodi redditus tenere non possunt;
per manum nostram qui eumdem furnum aedificant, acceptis quadraginta quatuor
libris quas in aedificationem ipsius expenderant, vobis et domui vestrae libere
obtinendum tradiderunt: quod nos ratum haberi 0626B volumus, et
sigilli nostri impressione firmamus. Testes sunt fratres domus vestrae, Petrus
prior, Jocelinus subprior, Stephanus praepositus; Walcherus quoque et Rainaudus
cellerarii nostri, et Fromundus qui locum aedificabat. Actum anno ab
Incarnatione Domini 1152. EPISTOLA CDXX. (Fragmentum.) AD NICOLAUM
CAMERACENSEM EPISCOPUM.Venerabili domino et charissimo
Patri N. Cameracensi
episcopo BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, providere bona coram Deo et
hominibus. In amicitia veteri novum quaerimus argumentum, 0626C non quod dubietatem tollat, sed quod certitudinem faciat. Certus
sum enim quod me diligitis; sed sicut ipsa dilectio vestra nobis apud nos
innotuit . . . . MONITUM IN SEQUENTES TRIGINTA SEX EPISTOLAS Sub num. CDXXI-CDLV inter
genuinas, CDLXI inter spurias, Quas primus, sed sine temporis nota, edidit
domnus MARTENIUS Amplissimae Collectionis tomo I, col.
725.0625 Ex epistolis quas hoc tomo
plurimas edidimus, hae maximi sunt pretii quae Bernardum habent parentem
hactenus ineditae, cum propter sancti doctoris excellentiam, tum propter earum quas
tractant rerum gravitatem. Singulas hic expendere nec propositi nostri est, nec
otii, quanquam in his nulla est quam diligenter accurateque legi non maximopere
intersit. Unam tantum aut alteram perstringemus, quae ad illustrandam sancti
abbatis historiam maxime videntur conducere, earumque occasione quaedam de eodem
sancto hactenus minus nota discutiemus. Consideranda in primis venit epistola
11, ad Innocentium papam II, de contentione Philippi et Hugonis pro Ecclesia
Turonensi. Nimirum mortuo Hildeberto archiepiscopo anno 1134, 0627 Decembris die decima octava, cum canonici Gaufridi comitis
violentia e propriis expulsi sedibus exsularent, vacantique Ecclesiae providere
deberent, quidam contra sacrorum scita canonum Philippum quemdam elegerunt,
Gisleberti ante Hildebertum archiepiscopi nepotem, et, ut ait S. Bernardus
(Epist. 150), ejus ambitionis haeredem. E
contrario Hugo vir prudens et nobilis a saniori parte eorumdem clericorum
canonice eligitur,» uti legimus in Actis episcoporum Cenomanensium
(Analect. tom. III). Re ad Innocentium papam
delata, utriusque electionem designatis judicibus examinandam commisit, atque ut
libratis ambarum partium utrimque rationum momentis, decretorio judicio
pronuntiarent quis legitimus futurus esset antistes, facultatem attribuit. Hos
inter judices videtur principem locum tenuisse sanctus Bernardus qui de tota
judicii serie Innocentium II certiorem fecit, scripta ad eum epistola 11, a
nobis primum hoc tomo edita qua multa discimus, hactenus ignota, quae historiam
archiepiscoporum Turonensium et Vitam S. Bernardi mire illustrant. Paucis post annis Eugenius papa III S. Bernardi
olim discipulus celeberrimam illam controversiam, quae ab ducentis jam et
amplius annis, de primatu seu jure metropolitano Turonensem inter et Dolensem
ecclesias movebatur, sancto abbati commisit aequa placidaque compositione
dirimendam. Apostolicum mandatum ut exsequeretur Bernardus, una cum Gaufredo
notario ac Nivardo fratre suo, ad destinatum accessit locum, examinatis
utriusque partis rationibus, pacis amans faventem Dolensibus protulit
sententiam. Cujus tenorem hactenus ignoramus: at Turonenses quibus antea causam
adjudicaverant summi pontifices, Nicolaus I. Joannes VIII, Joannes XIII, Leo IX,
Gregorius VII, Urbanus II, et novissime Lucius II, qui Hugonem Turonensem
archiepiscopum de Dolensi, Briocensi et Trecorensi episcopatibus investiverat
per baculum ligneum, hactenus in ecclesia Turonensi conservatum, prolatae a S.
Bernardo sententiae stare detrectarunt. Haec discimus ex Anastasii papae IV
epistola ad Turonensem archiepiscopum, a nobis primum edita tom. III
Anecdotorum, pag. 897, in qua sic loquitur: «Dolensis Ecclesiae gemitus felicis
memoriae papa Eugenius praedecessor noster consideratione motus, sanctae
recordationis Bernardo quondam Clarae-Vallis abbati per sua scripta mandavit, ut
ad componendam pacem inter te et Dolensem ecclesiam laboraret, et juxta datam
sibi desuper sapientiam, agitatam hinc inde longo tempore controversiam fraterna
charitate sopiret. Quoniam igitur a parte tua et illius Ecclesiae de servando
quod ipse inter vos constitueret, securitate accepta, idem abbas inter vos,
praesentibus dilectis filiis nostris G. monacho et Nivardo fratre ipsius
abbatis, quod vidit expedire constituit, per praesentia scripta fraternitati
tuae mandamus, quatenus a rigore voluntatis tuae descendas, considerans quia
charitas non quae sua, sed quae aliorum sunt quaerit compositionem ipsam
observes.» Idem testatur Innocentius III in decretoria sententia adversus
Dolenses, a nobis edita ibidem pag. 945. De pertinacia Turonensium conquesti
sunt Dolenses, et ipsi similem in reatum prolapsi, factae ab abbate de Fontanis
de consensu partium compositioni stare recusantes. Docent Vitae S. Bernardi scriptores sanctissimum abbatem
revertentis in Italiam Innocentii II comitem fuisse: at vero ad Casinense
monasterium eumdem accessisse nusquam tradunt. Tamen non solum accessisse, sed
et in capitulo sermonem habuisse, cum solemni judicio depositus est Raynaldus
abbas, ejusque in locum subrogatus abbas Stabulensis Wibaldus, qui paulo ante
vitandae tantae dignitatis causa Casino declinaverat, discimus ex Petri Diaconi
Chronico Casinensi, in quo lib. IV, cap. 122, haec habet:
«Sequenti autem die iterum ad monasterium ascendentes in capitulo resederunt, in
quo post peractum ab abbate Clarae-Vallensi sermonem, cardinales auctoritate
apostolica eidem Raynaldo Casinensem abbatiam interdixerunt.» etc. Eo in loco primum Wibaldo abbati innotuisse potuit
S. Bernardus, quem etiam postea in Germania praedicantem audiit ac demiratus
est, unde et in epistola 147, ad Monegoldum scholae magistrum, eumdem Bernardum
tanquam egregium Christiani oratoris exemplum proponit his verbis: «Est tamen
interdum in Ecclesia quaedam rerum opportunitas, in qua dicendi artificium
irreprehensibiliter exercetur, et maxime in praedicandi officio, in cujus
gratiae principatu meo quidem judicio ponitur vir nostrorum temporum valde
illustris Bernardus Clarevallensis abbas. Oratorem non immerito dixerim, qui a
rhetoribus definitur vir bonus dicendi peritus. Si quidem vir
ille bonus, longo eremi squallore et jejuniis ac pallore confectus, et in
quamdam spiritualis formae tenuitatem redactus, prius persuadet visus quam
auditus. Optima ei a Deo concessa est natura, eruditio summa, industria
incomparabilis, exercitium ingens, pronuntiatio aperta, gestus corporis ad omnem
dicendi modum accommodatus. Non igitur mirum, si potenti tantarum rerum virtute
excitat dormientes, imo, ut plus dicam, mortuos, et Domino cooperante et
sermonem confirmante, alterat homines et ad jugum Dei trahit captivos qui
fuerant in curribus Pharaonis. Hunc tu vere dixisses eloquentem, qui non
destruit opere, quod praedicat ore, qui non est intus Nero, foris Cato. Quem si
videas, doceris; si audias, instrueris; si sequare, profeceris.» Cum igitur ea fuerit in Bernardo eloquendi vis et
gratia, haudquaquam mirum videri debet, si tanto cum fructu ubique, sed maxime
in Germania concionatus fecerit, Domino praesertim cooperante, ac sermonem
confirmante sequentibus signis. Miracula haec in Germania a S. Bernardo quotidie
patrata scriptis consignarunt discipuli ejus, testes oculati; sed juvat hic ea
referre quae de his scribit Helmodus in Chronico Sclavorum, cap. 59, hoc modo:
«Circa tempora dierum illorum ortae sunt res novae et toti orbi stupendae.
Praesidente enim sanctissimo papa Eugenio, Conrado quoque III gubernacula regni
moderante, claruit Bernardus Clarae-Vallensis abbas, cujus fama tanta signorum
fuit opinione celebris, ut de toto orbe conflueret ad eum populorum frequentia,
cupientium videre, quae per eum fierent mirabilia. Hic itaque ingressus in
Teutonicam terram, venit ad celebrem curiam Franckenvord, quo tunc rex Conradus
cum omni principum frequentia festinus occurrerat. Cum ergo vir sanctus in
ecclesiis positus, curandis aegrotis in nomine Domini propensius instaret,
astante rege et summis potestatibus, incertum erat inter tantas populorum
catervas, quid quis pateretur, aut cui forte subveniretur. Aderat illic comes
noster Adolfus certius nosse cupiens ex operatione divina virtutem viri. Inter
haec offertur ei puer caecus et claudus, cujus debilitatis nulla potuit esse
dubitatio. Coepit ergo vir sagacissimus intentare solerter, si forte posset in
hoc puero sanctitatis ejus experimentum capere. Cujus incredulitati, veluti
divinitus edoctus vir Dei, remedium providens, puerum praeter morem jussit sibi
applicari, caeteros enim verbo tantum consignavit. Hunc vero exhibitum manibus
excepit, oculisque morosa contractatione visum restituit. Deinde genua contracta
corripiens, jussit illum currere ad gradus, manifesta dans indicia recuperati
tam visus quam gressus.» Epistola 23, S.
Bernardus quemdam dehortatur monachum qui ad aliud transire monasterium avebat,
ejusque propositum improbat omnino. Et quidem ea fuit semper et constans
sanctissimi doctoris sententia, monachum in regulari monasterio stabilitum,
quocunque praetextu, ad aliud transmigrare monasterium non debere. Id praesertim
docet in libro De praecepto et dispensatione, capite 16, ubi monachum per
majoris perfectionis 0629 speciem e Cluniacensibus ad
Cistercienses eosque districtiori disciplinae addictos transire meditantem a suo
consilio avertere conatur. Id si observasset Nicolaus Arremarensis monachus
nunquam in illam praecipitii abyssum ruisset, quam probi exhorruere omnes. Is
absente, Bernardo, a Rualeno priore admissus apud Claram-Vallem, cum esset
ingenii, facilis, at sibi parum constantis, seque in aliorum animos insinueret,
ac litteras pro tempore apprime calleret, brevi post firmatam in Clara-Valle
stabilitatem, S. Bernardi factus est notarius, quo in munere sanctissimi abbatis
sui indulgentia ac facilitate abusus, sigillum ejus in malos usus adulteravit,
commissis turpibus quibusdam, ac demum in horrendam prolapsas est defectionem;
sed tandem post varios hinc inde discursus, ad suos mortuo S. Bernardo reversus
est Arremarenses, ubi tunc sibi tuto ac securo esse liceret. Omnia haec quidem
observat fusiusque describit Mabillonius in limine sermonum S. Bernardi, ubi
Nicolai ejusdem Vitam a se compositam repraesentat. Verum quod vir eruditis
ignoravit, quis crederit! idem Nicolaus tam turpi labe inustus, tantam sibi
postea famam fecit, sibique adeo principum, episcoporum, summorum etiam
pontificum devinxit animos, ut ipsis charus evaderet. Id sane constat ex Adriani
papae IV epistola ad Samsonem archiepiscopum Remensem a nobis, tomo II, edenda,
in qua summus pontifex sic loquitur: «Veniens ad apostolicae sedis praesentiam
dilectus filius noster magister Nicolaus, qui nobis satis charus est et
acceptus, Arremarensis monasterii monachus, de suffragio et admissione precum
suarum in negotiis ejusdem ecclesiae fraternitatem tuam nostris litteris
expetiit ammoneri. Quocirca fraternitatem tuam per apostolica scripta mandamus,
quatenus eumdem filium nostrum, qui circa negotia tua existit satis sollicitus
ac devotus, pro B. Petri ac nostra reverentia diligas attentius, et honores, et
petitionibus ejus in negotiis ipsius ecclesiae benigno jugiter concurras
assensu, et ita ei favorem et auxilium tuum in causis suis
impendas, ut fraternitas tua de admissione precum nostrarum commendabilis
videatur.» Quid quod Alexander III, sua eumdem Nicolaum epistola dignatus est
honorare, ac etiam non spernendis laudibus exornare. Sic enim edendam tomo II
epistolam 6, ad eumdem Nicolaum, inchoat: «Devotionis tuae constantiam et fidei
firmitatem, quam erga sacro sanctam Romanam Ecclesiam et personam nostram multis
rerum experimentis et ipso effectu operis te habere cognoscimus, gratam
acceptamque tenemus, et eam plurimum in Domino commendamus. Novimus enim
qualiter propriae personae minime pepercisti, et pro negotio ecclesiae satis
multum laborasti. Unde nos propositum et voluntatem habemus personam tuam, sicut
specialem ecclesiae filium, sincera in Domino charitate diligere, et petitiones
tuas omni tempore exaudire.» Deinde eum hortatur, ut sicut bene coepit, «in
devotione et fidelitate, et Ecclesiae,» et sua, constanter perseveret, «et alias
tam ecclesiasticas quam saeculares personas ad hoc idem inducere studeat et
propensius solidare.» Demum ipsum Hugoni Senonensi, Samsoni Remensi
archiepiscopis atque Henrico Trecensi comiti commendat. 367 2
EPISTOLA CDXXI. AD MAR. ET UXOREM EJUS. Hortatur eos ad
eleemosynam et pia opera.0629A BERNARDUS abbas Clarae-Vallis, dilectis suis MAR. et uxori ejus, sic
se invicem diligere, ut mutuo norint Christi amorem praeponere. Quidquid super terram possidetis, certum est vos quandoque amittere,
nisi quod in coelum et per manus pauperum curaveritis praemittere. Eia,
charissimi, thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi tinea non demoliatur, ubi
fures non effodiant, nec furentur; ubi denique dux ipse nobis nihil vobis possit
auferre. Si de nuntio solliciti estis, habetis quotidie ad ostium vestrum non
unum, sed plures, 0629B qui fideliter deportabunt quaecunque illo
transmittere volueritis. Ad hoc enim tempore praesenti Deus illorum aerumnas
multiplicavit, ut occasionem habeatis thesaurizandi in loco tantae felicitatis
et securitatis. Idipsum de vestra parte intimare curetis T. fratri nostro et
bono nepoti vestro, et W. qui habet neptem vestram, et si quos alios scitis qui
nostrum de hac re tam salubre consilium non contemnant, et eos maxime qui in
domo Dei sunt sentire volo vestrae in proximo visitationis
benedictionem. EPISTOLA
CDXXII. AD QUEMDAM ABBATEM. Excusat se de epistolae brevitate,
remittitque illi quemdam adolescentem, quem admittere cum suis minime
poterat.0629C Quidquid sibi. Non ignoro quidem quod in nostris litteris ad vos missis et brevitas
et siccitas soleat esse molesta. 0630A Sed brevem me facit multa
occupatio, et modica devotio siccum. Indulgete mihi; et nunc urgente diei
malitia, probare, [f. properare] compellor ad id quod
necesse est. Huic adolescenti de vestris partibus illis causa suae salutis ad
nos venienti, vobis nescio qua causa praetermissis, quia nos, sicut scitis, eum
recipere non possumus, ad vos reverti persuasimus, vobis, nisi fallor, non
inutilem futurum si recipere volueritis, quod et multum precor ut
faciatis. EPISTOLA
CDXXIII. AD QUEMDAM EPISCOPUM. Commendat ei causam monasterii
Sancti-Martini.Semper facere quod Deus vult. 0630B Placet vobis quod pauper ecclesia S. Martini
collatum sibi a Deo paupertatis levamen magis fortassis amicorum quam justitiae
inopia perdit? Alioquin si justam creditur non habere causam, et hoc ei expedit,
ut cito ab injusta quiescat querimonia. Volumus itaque vos non gravari
diligenter inquirere causam, et operam dare qualiter aut juste terminent aut
pacifice, id est aut judicio aut concordia. Valete mei memor, dulcissime
pater. EPISTOLA CDXXIV.
AD QUEMDAM AMICUM. Excusat se quod cum eo ad legatum ire non
queat.Quod ad vos, ut mandastis, ipse non veni, causa
est 0630C et tam gravis, cujus vos, etsi interim non conscium,
necesse sit misereri. Supplicare vos pro illa omnipotenti Deo simplex [f. supplex] rogo. Quod ergo cum legato utrique pariter acturi
fueramus, solus ut potestis implete. EPISTOLA CDXXV. AD QUEMDAM JUDICEM. Commendat ei causam abbatiae Fontaneti.0631A Sic de vobis
usque modo confisus sum, ut circa ea quae ad nos pertinent, ubicunque vos
scirem, me non necesse esse putaverim. Miror ergo quomodo erga abbatiam
Fontaneti, quam in vestra post Deum custodia reliquimus, pro qua et saepe vos
praesentem praesentes rogavimus, ita intepuistis. Audivimus quod in placitis
quae pro eadem ecclesia super vos accepistis, sicut definistis, necdum finem
posuistis. Sciatis autem quandiu haec facere tardabitis, quandiu aliter fratres
ipsos quam soletis consolari et visitare non curabitis; semper nostras pro ipsis
0631B querimonias audietis. EPISTOLA CDXXVI. AD QUEMDAM AMICUM. Commendat ei latorem praesentium.Ubicunque et per omnia placere Deo. Commendo vestrae
Charitati satis mihi pro sua religiositate charum hominem, harum videlicet
latorem, vestro apud Comitem indigentem patrocinio. Sentiat, quaeso, pro sua
causa, quam ipse vobis referet, quantum apud vos humilitas nostra, quantum
vestra apud Comitem Reverentia possit. EPISTOLA CDXXVII. AD EPISCOPUM TRECENSEM Improbat quod archidiaconatum puerulo dederit.0631C Venerabili domino H. patri, Dei gratia Tricassino episcopo, frater BERNARDUS
seipsum quantum potest. Benigna vestra Dignatio fecit ut de
vobis, cum necesse est, indubitanter praesumamus. Pro venerabili filio vestro G.
precem apud vos facere, imo consilium vobis propter vos ipsum dare suscepimus.
Miramur vos, qui bonam famam vestram diligimus, qua ratione, cujusve consilio,
quod bene feceratis, de archidiaconatu videlicet, quem praedicto filio vestro G.
qui illum optime administrare potest, quam puerulo qui seipsum regere non
potest, committere maluistis, tam male, ut nobis videtur, 0631D in irritum ducere cogitastis. Nam si quid aedificaveratis,
iterum (quod absit!) destruitis. Sed sat dictum est capienti. Si homines
timetis, Evangelium docet quem magis timere debetis. Si hominibus placere
vultis, melius tamen est obedire Deo: si quid Caesari debetis, et
Deo. 367 3 EPISTOLA CDXXVIII. AD QUEMDAM ABBATEM. Laudat eum et hortatur ad emendationem sui monasterii et praecipue
hospitalis.0632A Pudicitiae et gratiae
titulum. Fratres isti pro consilio animarum suarum parvitatem
nostram adeuntes, de vestro bono studio, quod in emendando loco, cui Dei gratia
praeestis, habere vos perhibent, non parum nos laetificaverunt. Monemus autem et
obsecramus devotionem vestram, quod sicut in reficiendis domibus, ita renovandis
moribus operam detis. Non solum autem de monasterio, sed etiam de hospitali domo
Dei, cui sub manu vestra praedicti fratres deserviunt, intentissime necesse est
curam geratis: quatenus videlicet 0632B ex omni exactione et
infestatione ministrorum seu clientum vestrorum securam ac liberam custodiatis;
quodque illorum pravo, ut audivimus, consilo eidem domui ab aliis ante vos
abbatibus collatum abstulistis, precamur ut restituatis. Sicut enim ad vestram
sollicitudinem pertinet aliorum malefacta destruere aut corrigere; sic illorum,
si qua bona egerunt, non solum firma et inconvulsa tenere, sed etiam augmentare
et multiplicare debetis. Presbyterum quoque, qui in ipsa domo habitans, suam
adhuc foris rem habere videtur, aut proprium deserere, aut de domo exire
cogatis. Valete, et propter bonum quod de vobis audivimus, de nobis si quid
valemus familiariter confidite. EPISTOLA CDXXIX. AD QUEMDAM AMICUM. Gratias agit
Deo de rebus prospere gestis.0632C Velle scire vos scio, quod scire vos facio. Gratias illi, qui omnia
opera nostra operatus est nobis. Grande opus, et iter grave laete prospereque
peregimus, fratres laetos et in pace dimisimus, rebus et amicis abundantes, Deo
et hominibus satis, ut aestimo, placentes. Fratrem G. vix sine tam episcopi,
quam fratrum offensione reducere potuimus. Post messium tempus, quod nunc in
manibus est, si opus illo habueritis imo quia habebitis, habere
poteritis. EPISTOLA
CDXXX. AD QUEMDAM AMICUM. Quod beneficia ecclesiastica non de
laicali manu, sed de episcopi accipienda sunt.0632D Cum laici ecclesias sive ecclesiastica beneficia
quae illicite tenent. relinquere volunt, unum bonum est. Cum vero ea in usus
servorum Dei transire volunt, duplicatur bonum: sed cum hoc fieri non potest
nisi per manum episcopi, gemini se episcopus aut 0633A mali reum,
aut boni probabit auctorem, juxta quod suum negabit aut dabit assensum. Quod
autem miles vos rogat, hoc a vobis rogari ipse debuerat. Quid enim? meliusne
esse judicatis ab homine militari haereditate possideri sanctuarium Dei, quam a
sanctis Dei? Mirum, si non mirantur omnes qui audiunt. Nolite. quaeso, nolite;
ne forte audiant filii incircumcisionem et laetentur. Esto, potestis captivam
Ecclesiam eripere de manu potentis, et juri proprio vindicare; quod minime
arbitramur: quemnam, quaeso, de illa libentius eligitis vobis haeredem
successorem? Qui inde deserviat exercitibus regis, an intercessorem pro peccatis
vestris? Facite ergo quod justum, quod vobis dignum est, quod Deo et hominibus
bonis jucundum; quod denique, etsi 0633B aliquid non esset, amore
nostri confidenter fieri postularem. EPISTOLA CDXXXI. AD INNOCENTIUM II PAPAM. Delegatus a summo pontifice judex ad dirimendam litem inter duos
contendentes de archiepiscopatu Turonensi, declarat Philippi electionem esse
nullam.Ad decidendum Turonensis litem, Pater
venerande, convenimus, et convenimus Blesis, quod is locus acturis foret et
vicinitate congruus et securitate. Ibi ergo Philippi electionem qui ex adverso erant cum in multis accusassent, quae
brevitatis studio praeterimus; duo haec demum precipua capitula ei opposuerunt,
quod infra annos videlicet esset et quod nequaquam electus a quibus oportuit,
0633C sed neque a quantis. Aberant siquidem eo temporis majores
personae ecclesiae nimirum, et ab ecclesia pulsae et propriis domibus,
archidiaconi scilicet omnes. decanus et cantor, cum universis illius ecclesiae
presbyteris, ac multitudine aliorum diversi ordinis clericorum: unde et suam
quam fecerant de Hugone electionem sanam atque canonicam esse dicebant, quod ii
in ea consentirent, quorum praevaleret in eligendo auctoritas; non autem obesse
quod extra ecclesiam vel civitatem praeter morem celebrata fuisset, cum ad hoc
persecutionis urgeret necessitas; sed neque impedire, quod pars altera non
interfuit, cum praemonita a fratribus, et vocata adesse renuerit. Nam dicit eis
assignasse locum, et illum locum quem pari consensu utruque pars ad 0633D eligendum elegerant; porro autem illos anticipasse diem,
praeripuisse electionem, Philippum furtiva temeritate, se omnino ignorantibus,
elegisse. Nam nec 0634A de suffraganeis episcopis quempiam
exspectatum, suae vero eos magis favere electioni et assensum praebuisse. Ad
haec Philippi pars: «Possumus,» inquiunt, «ad objecta facile et sufficienter
respondere, si modo dies alius nobis conveniens nominetur, non quod hodiernum
negemus fuisse datum, sed electus noster non fuit submonitus. Debuit enim vocari
et nomine, ad quem proprie causa spectare cognoscitur.» Tunc qui ex adverso
erant: «Absit,» inquiunt, non inter electos de cathedra, sed inter electores de
electionibus contentio est. Litigantium igitur est causa, ipsi ad causam vocari
debuerunt, quod si et electum de litigantibus esse contenditis, id quidem grave
et indecens. Sufficit autem generaliter vocatum fuisse cum caeteris. Nemo quippe
a 0634B litteris submonitoriis exclusus est qui in parte fuisset,
quanquam negare non potestis, quin vobis manifeste denuntiatum fuerit eum
quaerere. Abierat, et non inveniebatur, ne forte inhaerentem die statuto non
adesse contingeret. Nihil igitur lucraturum de absentia, quam quidem etsi non
veniret, nihilominus eo absente causa terminaretur. Si ejus, ut dicitis, causa
est, et opus erat hominem pro se loqui, certe quod submonitionem non habuit,
culpa est, aut ejus qui disparuit, aut vestra, qui ei insinuare neglexistis.
Quid eorum interest qui in civitatem vestram et in ecclesiam communia vocationis
scripta miserunt, si ad eum qui se absentavit, qui se non solum ab urbe, sed et
a patria, et a regno, et qua intentione, ipse viderit? Adhuc quid sibi deest ex
omnibus quod 0634C suum requirit negotium, si de justitia non
diffidit? Cernimus hominem vallatum multitudine sapientum et peritorum in
causis, stipatum etiam numero armatorum, si opus est et ipsis. Habet secum et
episcopos, habet optimum procultorem. Itane venerat imparatus? aut quid sibi
vult tantus iste comitatus necessariorum suorum, si acturus non erat? quid si
sui sibi necdum sufficiunt? Judex offert quotquot habet necessarios. Et haec
diceremus, si vere constaret Philippum nescisse diem constitutum negotio; nunc
autem quando queat negare de die et loco sibi significatum fuisse, ab abbate
utique Clarae-Vallensi, qui ante decem ferme et octo dies in episcopatu
Cameracensi forte transiens latitantem offendit; patet vos manifeste non pacem
quaerere, sed dilationem?» 0634D His itaque a partibus allegatis,
justum nobis et his qui nobiscum erant, religiosis et sapientibus personis,
episcopis et abbatibus et clericis, visum est 0635A diuturnae jam
fatigationi ecclesiae ponere finem, et nequaquam ultra sustinere moras et
dilationes quaerentium quae sua sunt, et sub hac occasione pessumdantium
Ecclesiam Dei. Data ergo sententia a nobis, quod justitia exigeret ingredi
causam, nec esset canonica excusatio quam afferrent, ipsi more suo
tergiversantes tanquam qui causae suae parum fiderent, appellaverunt. Tunc vero
prolatis scriptis apostolicis, in quibus et nobis causam inexcusabiliter
terminare, et ipsis sententiae nostrae irrefragabiliter obedire praecipitur,
illi audire contemnentes abierunt: vocati sunt nec venerunt; vocati secundo, et
iterum renuerunt: nos autem conversi ad partem alteram ordine nihilominus
judiciario juxta mandatum vestrum processimus, et suscepta probatione, 0635B canonica super duobus memoratis capitulis, post examinatos
testes, post peracta sacrificia, Philippi electionem apostolica freti
auctoritate quassavimus. Porro de Hugone quia infra sacros ordines eum constat
fuisse electum, vestrae, ut dignum est, misericordiae
reservavimus. 367 4 EPISTOLA CDXXXII. AD DOMINUM PAPAM. In gratiam episcopi Trecensis.Petimus
dominum Trecensem exaudiri de justitia sua: vellemus autem ut inter ipsum et
clericos suos talis concordia studio vestrae benignitatis reformaretur, ut ultra
clerici non apponerent injuste vexare 0635C hominem senem, qui
nec juste de pontifice in aliquo conqueri possunt. Est quidam inter eos
contemptibilis adolescentiae, contemptricis insolentiae, cujus satius judicamus
castigatum iri praesumptionem, quam ab ipso conculcari pontificem: quis ille sit
lator praesentium vobis dicet. Sic igitur et de isto et de aliis vestra
discretio providere dignetur, ut et episcopus qui vestrum honorem diligit,
honoretur et nunquam de sua justitia gravetur. Videndum autem ne odium cujusquam
personae ei noceat quem sua defendit innocentia. EPISTOLA CDXXXIII. AD EUMDEM. In
gratiam episcopi Trecensis.0635D In
causa domini Trecensis et clericorum illa, quaesumus, cautela servetur, ut
episcopus, sicut dignum est, honoretur, et clerici sua justitia non priventur.
Reformetur pax inter eos, et frenum imponatur malevolis, ut de caetero in jam
senem pastorem insurgere unquam non possint. EPISTOLA CDXXXIV. AD EUMDEM. Ejusdem argumenti.Oportet vos esse
amicum amicorum nostrorum, et fratri N. assistere in causa quam portat, cum ea
tamen discretione, ut clerici proprio pastori, si fieri potest, subdantur, et
quod ipsi in sua justitia non graventur, et de caetero inter eos pax
sit. EPISTOLA CDXXXV AD
EUMDEM. Commendat ei litterarum latorem.0636A Frigescente charitate, pauci hodie inveniuntur
fideles, et quia omne charum pretiosum, fidelitas et amor domini N. qui
fidelissime vestra negotia apud nos gessit, arctioribus vinculis gratiae et
benevolentiae debet astringi. Prosit autem ei, quoniam nos ipsum tanquam
promptum litterarum et fidelem virum spirituali charitate
diligimus. EPISTOLA
CDXXXVI. AD EUMDEM. Commendat ei quemdam amicum.N. flamma negotiorum quae assidue Romae geruntur, 0636B fere adustus, ex desiderabili et jucunda inspectione scriptorum
vestrorum, utinam refrigerari merear. Sed, proh dolor! ad opus servi vestri in
tota Clara-Valle scriptores non possunt reperiri, satis dictum est a filio
patri. Amicum nostrum et personae nostrae et Ordinis glorificum amatorem dominum
N. qui etiam fideliter negotia gerit suorum, dulcedo vestrae benevolentiae pro
se et nobis habeat charum. EPISTOLA CDXXXVII. AD EUMDEM In gratiam Trecensis
episcopi.Ad notum misericordiae fontem, de quo mihi et
amicis meis toties hausi, domini Trecensis episcopi 0636C reverendi senis et amici nostri necessitas compellit recurrere.
Hoc est ergo quod haurire desidero, quatenus apostolica pietas hominem, cujus
jam cani merentur quietem, non sinat injuste vexari, et petitiones ejus, quas
per nuntium suum facit, dignetur effectui mancipare. EPISTOLA CDXXXVIII. AD EUMDEM. In
gratiam Trecensis episcopi.Augetis mihi gratiam, et
gloriam multiplicatis, cum gratia mei, amici mei gratiam inveniunt in oculis
vestris, quam multis jam de charo fecistis chariorem. Ego tamen gloriam ab
homine non quaero, sed regnum Dei et justitiam ejus, quam puto 0636D esse cum domino Trecensi. Secure vobis utrumque cupio esse
commendatum, et justum scilicet et amicum; non solum autem, sed et missum ab eo
bonae indolis juvenem, charum nobis latorem praes. aeque vestrae commendo
charitati EPISTOLA
CDXXXIX. AD EUMDEM. In gratiam Trecensis
episcopi.Causa domini Trecensis, cum nuntio dilecto
nostro, qui eam portat, sit vobis commendata; manutenete eam, quoniam, ni
fallor, justa est. Homo ipse amici vestri amicus est. Vide ne quemquam audias
adversus dominum Trecensem; sed potius juva causam et nuntium ejus in quantum
potes. 367 5 EPISTOLA CDXL. AD ANONYMUM. Hortatur ut animae curam praeferens corporis sollicitudini,
saeculo renuntiet.0637A Magnum, fateor,
bonum fecit nobis dominus Aviaficensis , qui post indultam sui satis optatam gratamque notitiam,
etiam tuae Dilectioni subintulit mentionem, de tua nos certificans ac
laetificans incolumitate. Verumtamen id ego de anima tua libentius accepissem,
nam de corpore episcopus aiebat: «Amo quidem et corpus tuum, sed animam amplius:
nam et meum corpus ego non diligo, nisi propter animam, ut noveris juxta illam a
me diligi regulam, Diliges proximum tuum sicut teipsum
(Matth. XXII, 39); et sicut meam meo, sic tuo tuam 0637B corpori praefero animam. Tolle quippe animam, quid erit corpus,
nisi quod ad omnium humanorum corporum partem dictum est, Terra es, et in terram ibis?» (Gen. III, 19.)
Caeterum animae praestatur cum corpore solvitur, si non tamen tantis fuerit
aggravata peccatis, ut revertens in terram, quod de terra sumptum est, non
praevaleat, sicut scriptum est, redire spiritus ad Dominum qui fecit illum
(Eccli. XII, 7). Non est aequum profecto aeque diligi quod movetur,
et quod movet; quod regitur, et quod regit; quod vivificatur, et quod vivificat;
quod denique de terra et terra est, et quod desursum venit naturae superioris
insignitum imagine. Quanto tamen, proh dolor! hoc fenum, et hujus feni male
olentem florem, hoc est carnem, et bona carnis non aeque saltem, 0637C et insuper pluris habent, quam aeternae beatitudinis et beatae
aeternitatis capacem rationem quidem praedictam creaturam? Verum tu qui aliter
sapis, novi enim, sed doleo nondum te vivere ut sapis, tu ergo miserere animae
tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Quid adhuc jungis vitam cum
quibus sententiam non concordas? Aut muta vitam, aut dissimula sententiam.
Caeterum hoc melius est, ut quod jam ratione coepisti, et corde concepisti,
opere non dissimules. Sapiens sapientiae consilium non contemnit: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero
suae detrimentum patiatur? (Matth. XVI, 26.) Quid te juvat
mente tenere veritatem, cum adhuc vanitatem teneas in conversione? Abi, quaeso,
recede de medio filiorum alienorum, quorum 0637D os loquitur
vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Beatum hi dicant populum cui
haec sunt; tu cum propheta non tam verbo clama, quam experimento proba, quia beatus populus cujus Dominus Deus ejus (Psal. CXLIII,
11, 15). Delectet eos in mundo, cum sint ruituri cum mundo; tu delectare
in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui; tibi adhaerere bonum sit, ut et
tu cum Jeremia dicas: Bonus est Dominus quaerenti illum
(Thren. III, 25): quod si quaerenti, quanto magis
invenienti? EPISTOLA
CDXLI. AD PRIOREM QUEMDAM. Mittit ei adolescentem qui se in ordine recipi
postulabat.0638A Devotas
orationes. Hunc adolescentem qui vobis has litteras portavit,
exspectantem me Catalaunis inveni: qui, ut me vidit, simpliciter satis et
verecunde rogavit se in nostro Ordine recipi, et monachum fieri; narrans mihi,
quia cum Thomas de Marla, cujus armiger fuit, vellet eum militem facere militiae
saeculi militiam Christi praeposuit, et ob hanc causam ad nos confugit. Super
his aliquos de fratribus consulite, et si laudaverint, vobisque ita visum
fuerit, recipite eum et probate. Notum facio vobis extorsisse me, non 0638B meis, sed dominae Beatricis precibus, ab episcopo
licentiam hiemandi juxta vos, non tamen in Clara-Valle, sed in Dementini prato.
Interim vigilate, pigros excitate, nimios reprimite, pusillanimes consolamini;
omnibus omnia facti, omnium virtutes vestras facite. EPISTOLA CDXLII. AD QUEMDAM ORDINIS S. BENEDICTI
ABBATEM. Mittit ei duos adolescentes ad ordinem Cisterciensem
viribus impares, sed sibi non forte inutiles.Pacem et
charitatem diligere. Istos duos adolescentes, bonam quidem
voluntatem habentes, sed viribus corporis ad nostrum Ordinem nequaquam
sufficientes, idcirco vobis transmittere curavimus: quia si tales perseverant,
0638C quales eos probavimus, non inutiles vobis confidimus.
Denique suscipite eos et probate vos ipsi, an verum sit quod testamur; nec eorum
acceleretur suscipienda professio, ut prius ipsorum utilitas
dignoscatur EPISTOLA
CDXLIII. AD QUEMDAM AMICUM. De quodam adolescente, cujus
pravos mores narrat, qui nobilium matrimonium ambiebat.Feci quod voluistis, quod ad me omnino non pertinebat, nisi quia
voluistis. Quid enim ad nos pertinet de vestris terris, de vestris placitis, de
vestris conjugiis? Deinde etiam hominem illum, pro quo me precantes ducissam
precari compulistis, ita semper cognovimus a juventute sua malis fuisse 0638D intentum, et ab omni bono elongatum, quatenus haec ei mala non
tam illa vel cupiditate ducissae, quam justo Dei judicio credamus contingere;
nunquam ejus ad aliquem sanctorum peregrinationem, cum peccator sit, vidimus;
nunquam ejus eleemosynas, cum dives sit, audivimus; nunquam ejus patrocinium
quod pupillo vel viduae ferret, cum diu praepositus exstiterit, agnovimus. Et
nunc insuper non cessat se supra se extendere ultra etiam mensuram suam. Scitote
vos qui amici ejus estis, quia aut vix 0639A aut nunquam poterit
ei ad aliquod proficuum societas nobilium venire, quibus in matrimonium, suam
non attendens mediocritatem, tanto appetit studio filios et filias suas
conjungere: volo tamen et multum desidero, ut illud quod propter vos faciliter
rogare suscepi, in bonum ei proveniat. EPISTOLA CDXLIV. AD QUEMDAM ABBATEM. De quodam monacho qui ad alium Ordinem transire volebat, quod
fieri improbat.
Unus frater dum nostram simplicitatem consulere venit, tale a
nobis consilium, imo judicium reportavit. Cum nullam idoneam causam attulerit,
cur locum et Ordinem suum deserere velit; nulla visa est ratio permittere, quod
ad alium transire debeat. Nam votum 0639B illud quod se prius
fecisse dicit, de quo et maxime sibi scrupuli occasionem sumpsit; cum sola
cogitatione aut ut plus etiam verbo, sed soli factum fuisse constet, nequaquam
huic praeponendum putamus, cui utique posterius licet tamen et verbo et
deliberatione, et habitu et professione sese astrinxisse videtur; praesertim cum
illud quod voverat, nec districtius esse videatur isto, nec rectius. Quapropter
nec vobis, qui pro ejus anima Christo reddere rationem habetis, tutum esse
credimus in hoc ei credere, in hoc ei vestram indulgere licentiam cum scriptum
sit: Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum
operantibus iniquitatem (Psal. CXXIV, 5). Suscipite ergo eum
dulciter, ut filium; sollicite custodite, ut vobis commissum, vestris, nisi 0639C fallor, ex hoc jam obsecuturum praeceptis, et consiliis
obtemperaturum. EPISTOLA
CDXLV. AD QUEMDAM ABBATEM. Commendat ei L. fugitivum
revertentem, quem benigne suscipi rogat.Obsecro vos
per misericordiam Dei et per nostram invicem dilectionem, quatenus fratrem L.
erroris sui poenitentem, cum desiderio revertentem, emendationem promittentem
benigne suscipiatis; sed et in ipsa susceptione atque reconciliatione clementius
mitiusque cum eo agatur, quam cum caeteris solet fugitivis, sentiatque sibi
valere, quod per nos se apud vos commendare nostrisque precibus munire
curaverit. 367 6 EPISTOLA CDXLVI. AD ANONYMUM. Scribit se ex morbo gravi convaluisse, et mortis januas
evasisse.0639D Quidquid sibi. Super ipsa vestra sollicitudine, qua vos anxiari per litteras vestras
insinuatis, diu exstiti et ego sollicitus. 0640A Neque enim
ignorare poteram quod pateremini, cum cogitarem, qualem me relinqueretis; sed
nuntii usque modo defuit opportunitas, per quem, cum corpore coepi, Deo
miserante, meliorari, vos quoque esse facerem animo meliori. Jam ergo bono animo
estote, quia castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Prima
Dominica Adventus Domini, primum ad altare per memetipsum, et sine adminiculo
alterius accessi ad accipiendam sacram Communionem; istas litteras ipse dictavi:
quibus duobus signis perpendere potestis, quantum divina benignitate et corpore
et animo convaluerim. Libenter vos viderem, si opportune et sine disturbatione
fieri posset. EPISTOLA
CDXLVII. AD AMEDEUM ALTAE-CUMBAE ABBATEM. Rogat ut nuntios
mittat Montem-Pessulanum, quo ascendere debebant regis Siciliae naves, ut apud
regem eum excusent, quod fratres in Siciliam non miserit.0640B Dilecto fratri in Domino abbati Altae-Cumbae
AMEDEO, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et
dilectionem. Rogamus ut patrem vestrum vel aliquem alium
nuntium rationabilem et discretum mittatis pro nobis apud Montem-Pessulanum, ita
ut ibi sit in Octavis Assumptionis beatae Mariae: in ipsa enim die et in ipso
loco debent esse nuntii regis Siciliae , qui
descendunt mare in navibus, ut portent filiam comitis Theobaldi filio domini
sui. Si forte ad opus fratrum nostrorum naves adduxerint, et requisierint 0640C abbatiam quam missuri eramus, nuntius vester habeat nos
excusatos in haec verba: «Fratres
quidem parati erant, et abbatia ordinata; sed dominus Alfanus nuntius domini
regis Siciliae dixit, quia rex non requirebat nisi duos fratres qui praecederent
alios ad videndum locum; cum autem placuerit domino regi, significabit nobis
voluntatem suam de tota abbatia simul mittenda: nam periculum est religionis et
ordinis, sicut vestra providentia novit, fratres sine disciplina, sine custodia
vel abbatis vel aliorum fratrum suorum versari in terra aliena.» EPISTOLA CDXLVIII. AD ANONYMUM. Commendat ei abbatem Farfensem sanctae Ecclesiae Romanae
cardinalem.0640D Virum nobilem et
genere et moribus, abbatem Farfensem, apostolicae sedis cardinalem vobis commendamus, ut eum honorifice et
amicabiliter suscipiatis. Descendit a latere domini Papae ad curiam Regis ab
ipso vocatus, habens ad ipsum verba secreta de communi negotio regni et
Ecclesiae. 0641A Suscipite honeste hominem, et hominem bonae
voluntatis; et in eo excellentiores principes mundi, eum videlicet a quo venit,
et eum ad quem venit, papam et imperatorem pariter honorate. Temeritatis quidem
est, quod ego tantillus talem virum vobis audeo commendare; sed humilitas ipsius
hoc petentis excludit pudorem, et si factus sum insipiens, ipsa me
coegit. 367 7 EPISTOLA CDXLIX. AD REGEM FRANCORUM. Excusat se a suscipienda dignitate ad quam electus
erat.Regi Francorum, frater BERNARDUS. Placet, fateor, quod in his quae Dei sunt, tanta sinceritate
versamini. Nam ut alia taceam, nequaquam 0641B promotionem miseri
hominis tantopere curaretis , si non esset in causa Deus: quo enim alio emolumento id
ita placeret, cum sim pauper et inops? Nec sufficit assentire, insuper et
rogatis. Exhibetis favorem, largum gratiae sinum expanditis, et ne onera
pusillanimis reformidem, auxilium de regia protectione promittitis. Quaenam haec
in rege dignatio, in adolescente maturitas? Verum ego, optime Rex, nullatenus
acquiesco mittere manum ad fortia, corde pusillus, fractus corpore, et cui solum
pene superest sepulcrum; non audeo prorsus ad sancta indignus et insufficiens.
Hoc considerare debuerant auctores electionis: si dissimularunt, ego non queo,
quod lego, Miserere animae tuae placens Deo (Eccli.
XXX, 24). Aut si idoneum crediderunt ob 0641C habitum
religionis quo induor, in habitu species est sanctitatis, non sanctitas. Nemo
mihi me notior, nemini ego quam mihi: non plane me credo contra testimonium
conscientiae mae videntibus tantum in facie et secundum faciem judicantibus.
Ecce ego et pueri mei, quod dedit mihi Deus, orantes hic sumus, quamvis
peccatores, pro regno vestro et vestra persona: si separatis ab invicem, id
quidem difficile et crudele; non ad orandum, sed plorandum provocatis. Hactenus
pro me: jam pro Ecclesia quid parturiat animus, dignemini, obsecro, paucis
attendere. Sedet in tristitia domina Ecclesiarum, et lacrymae ejus in maxillis
ejus: mutatus est color optimus, defloruit antiqua venustas, pretiosissimus ille
ornatus datus est in conculcationem, nobilitas in 0641D contemptum, et in servitutem libertas. Crucior in hac flamma,
nec consilium refrigerii, donec veniat qui consoletur eam. Tangat proinde cor
vestrum reverentia Sponsi ejus, cujus sanguine redempta, cujus similitudine
adornata, cujus haereditate dotata est, et perseveret propositum vestrum, ne tam
dilecta 0642A unici Domini nostri sponsa tali vel nunc ad cumulum
malorum committatur, qui displiceat oculis ejus. Dico vobis, et dico ut vere
fidelis, quia omnino non expedit vobis. Sic vobis regnum contingat administrare
Francorum, ut inde acquiratis regna coelorum, optime et illustrissime
rex. EPISTOLA CDL. AD
AMICUM. Scribit se tandem convalescere et a mortis faucibus
ereptum.Idem quod sibi. Opus utile,
et quantum mihi videtur, catholicum elaborastis: habeo tamen semel adhuc, si
vita duraverit, vobis illud praesente perlegere et vobiscum 0642B singula proferre; et tunc si quid forte repertum fuerit quod
merito moveat, aut omnino amovebitur, aut ita emendabitur, ut ultra jam non
movere valeat, nec movere debeat. De caetero congratulamini mihi, quia castigans
castigavit me Dominus et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18).
Cum enim, securi ad radicem infructuosae arboris posita, jamjam succidi
metuerem; precibus amicorum redditus sum, qui videlicet fimo charissimo
lacrymarum suarum sterilitatem meam se fecundaturos pollicentes, inducias
aliquanti temporis a pio Patrefamilias impetrarunt (Luc. XIII,
6-9). EPISTOLA
CDLI. AD FRATRES ***. Hortatur ad eleemosynas famis tempore
faciendas.0642C Non ignoratis, fratres,
qui dixerit, Beati misericordes, quoniam misericordiam
consequentur (Matth. V, 7); et illud, Beatus
qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2), et
rursum: Si videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne
despexeris (Isai. LVIII, 7); et apud sanctum Job, Visitabis speciem tuam, et non peccabis (Job V,
24). Ut haec vobis pauca de multis in hunc modum et Scripturis retexerem,
illud est occasio, quod egenos vagosque sub hoc famis tempore plus
solito constat egere. Unde si qua in vobis pietatis viscera, si qua in vobis
miserationis compassio, dignum est ut in se ipsos experiantur: quantumlibet enim
miseri et despicabiles, os vestrum et caro vestra sunt, quod vos non 0642D aliter de illis sentire, justum est ut sentiant: sentiant dico,
et, si non rerum vestrarum, saltem verborum beneficio; ut videlicet capellano
praecipiatis, quatenus omni studio curet excitare et exhortari populum quam
publice quam privatim, ad benefaciendum eis. 367 8 EPISTOLA CDLII.
AD QUEMDAM ABBATEM. Hortatur ut benigne fugitivum recipiat,
nec praelati dignitatem abjiciat.0643A Suo illi quod suo. Nemo cum has legerit, si norit
unde salutationis formulam sumpserim, succensere, ut arbitror, debebit mihi,
quod me in capite meliori praeferre praesumpserim, et quod tanquam aliquid
inferius meum esse dixerim, cujus ego merito totus sum et quo ex toto inferior:
quanquam non solum inferiora nostra, sed etiam plerumque quibus inferiores nos
esse scimus, nostra non improprie appellare solemus, ut est illud, Portio mea, Domine, in terra viventium (Psal. CXLI,
6). Et haec quidem de vobis, 0643B sed non vobis. Jam ad
vestras litteras breviter pro tempore respondendum est, quae cum mihi in manus
venerunt, natalis animae Dominae nostrae dies festus illuxerat, cujus me totum
jure sibi vindicans devotio, nihil aliud cogitare sinebat; sed et nuntius
repedare festinans, vix usque in crastinum, ut haec jam festo exoccupatus
utcunque rescriberem, exspectavit. Fugitivum itaque fratrem dure a me, utpote
durum corde increpatum, nihil melius interim potui quam ad locum remittere unde
fugerat: quippe quem juxta nostras consuetudines domi absque abbatis sui
consensu retinere non debui. Oportet autem a vobis eum similiter aspere
increpari, et ad humilem provocari satisfactionem, deinde nostris confortari
litteris pro eo directis ad 0643C abbatem. De infirmitate nostra
nihil certius modo sollicito indicare potui, nisi quod infirmus et fuit et sum,
nec minus solito, nec magis multum. Quod vero non misi quam missurus eram, causa
est plus me animarum timuisse scandalum, quam unius corporis periculum. Jam ne
quid horum quae mandatis omnino praetermittam, quin et aliquatenus ad singula
respondeam, venio etiam ad vos. Velle vos audire scripsistis, quid ego vos, qui
utique omnia vestra norim, facere velim. Sed haec, nisi fallor, si modo dicerem
nec vos possetis, nec ego consulerem. Volo enim et ipse quod vos velle de vobis
jam olim non latet me. Caeterum mea atque vestra aeque, ut aequum est, voluntate
postposita, magis quod velle 0643D Deum de vobis puto et mihi ut
vobis suadeam tutum duco; et vobis si persuadeam, non incommodum. Tenete itaque
meo consilio quod tenetis, manete in quo estis, et studete prodesse quibus
praeestis; nec praeesse refugite, dum prodesse potestis: quia vae siquidem, si
praeestis et non prodestis; sed vae gravius quia praeesse metuitis et prodesse
refugitis. EPISTOLA
CDLIII. AD ANONYMUM. Laudat ejus prudentiam et
humilitatem.0644A Quidquid sibi cupit
gratiae spiritualis. Laudo prudentiam, qua monachum propter
novitium contristari timuistis; sed magis approbo humilitatem, qua factam vobis
injuriam et tam grandem injuriam, pertulistis. Incomparabiliter autem praefero
charitatem, qua calamum quassatum non patiendo conteri (Isai. XLII,
3), nostrum expetere consilium ei suadere curastis. O prudens humilitas,
humilisque charitas, sic parcens monacho injuriam, ut non deesset novitio
fluctuanti! Quantum ergo potui confirmatum, et omnia, quantum reor, de quibus
notatus est, emendare paratum, ad 0644B vos eum remitto; tam
probatae vestrae benignitati consulens, et si necesse est, supplicans, ut
recipiatur, ut tamen praedictus frater, cui et litteras proinde precatorias
misi, a sua prius, si fieri posset, sententia flectatur. 367 9
EPISTOLA CDLIV. AD ANONYMUM. Stephano, si perseveraverit,
promittit dignos poenitentiae fructus.Quis satis
mirari possit vestrae charitatis ardorem? Sed quoniam dignum non est, ipsam unde
sollicitam esse cognovimus, diutius manere sollicitam, Stephanus vester qui et
noster, si digno suae conversationis initia fine compleverit, si aequa cum
capite devotione etiam caudam hostiae offerre sategerit, testimonium 0644C ei perhibemus quia dignos faciet poenitentiae
fructus. EPISTOLA CDLV.
AD MATERTERAM IMPERATORIS HISPANIARUM. Fratrum ei suffragia concedit, oratque ut controversia, quae inter
suos et fratres de Careda erat, per episcopos terminetur.Illustri dominae G. reginae et materterae imperatoris Hispaniarum,
BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes. Devotionem vestram ex relatione fratris nostri Nivardi audientes, gratias agimus Deo, et
oramus ut secundum fidem et fiduciam quam habetis in nobis, vobis retribuere pro
sua pietate dignetur. Fraternitatem domus nostrae et orationum nostrarum, sicut
desiderastis, gratanter vobis annuimus, 0644D et ut tantumdem pro
vobis fiat, quantum pro uno quolibet nostrum tam in vita quam in morte. De
caetero necesse habuimus suggerere praestantiae vestrae de fratribus de
Careda, quia per neptem
vestram et per seipsos calumniam nobis struunt. De monasterio. . . . . . . . . .
. . Oportet ergo nos providere bona non tantum coram Deo, sed etiam coram
hominibus, omnimodisque 0645A cupimus sic procedere in hoc
negotio, ut non vituperetur bonum nostrum, nec homines illi occasionem habeant
detrahendi. Proinde remisimus ad vos negotium, ut scandalum istud compescere
studeatis. Et si aliter noluerint illi desistere, judicio, ut dignum est, domini
Zemorenensis episcopi et domini Asturicensis velitis et faciatis
hanc 0646A controversiam terminari. Ubi enim vel eorum
confessione, episcoporum judicio innotuerit non habere eos unde adversum nos
super hoc possint vel debeant reclamare, parati sumus, juvante Deo, sic ordinare
locum, ut et vestra devotio gratuletur, et Deus glorificetur in opere
vestro. 0645 Epistolae sequentes, ex variis auctoribus in unum collectae, nunc
primum sancti Bernardi operibus accensentur. Ultimam, seu quadringentesimam
sexagesimam, de cujus genuitate tamen est unde merito dubitetur, in appendicem,
ne interturbaretur ordo, amandare noluimus. EDITOR
PATROLOGIAE. PRAEFATIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. (AMADUZZI, Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta, tom. IV, pag.
229. Romae apud Antonium Fulgonium, 1783, 8o)0645 Francisco M. BANDITIO, Ariminensi, archiepiscopo Beneventano et S. R. E. cardinali
amplissimo, Joannes Christophorus AMADUTIUS. Qui litteris operam navant, quique eruditis pabulum praebere
student statis quibusdam operibus, id potissimum curant, ut primum varietate
rerum omnibus placeant, tum ut ea, quae uniuscujusque intersint, singulis
consentanea faciant. Vides, cardinalis amplissime, me in eo esse, ut anecdotis
quibusdam opusculis varias litteratorum classes detinendas oblectandasque
susceperim; quod ut assequar, varia tum idiomatis et orationis, tum aetatis et
argumenti diversitate distinctas lucubrationes jamdiu mihi edendas proposui.
Quare si quae sunt quae praecipue spectari debeant hac praesertim temporum
corruptione, quae se miris litterarum scientiarumque progressibus foede
immiscuit, ea esse cum primis censui, quae ad sacra pertinerent, quaeque vel
fidei praestantiam, vel morum castitatem praeseferrent. Verum quam ipse unquam
gratiam inirem, si hujusmodi res munusculi instar iis praeberem, qui ludicris
levibusque crepundiis assueti (nam caeteros, qui impiis nefariisque commentis
detinentur, utpote omnino aspernandos non moror) gravia ac severa quaeque ad
stomachum usque fastidiunt? Sua ergo sponte fluit cogitatio, quae ad te unum
deligendum, cui beati Bernardi abbatis Clarae-Vallensis epistolam adhuc
anecdotam inscriberem ac nuncuparem, me nunc potissimum commonefecit. Tu, qui ea
studia sedulo coluisti, quae tuum institutum in primis decent, qui ad
bibliothecam omni scriptorum genere instruendam in Ariminensi clericum
regularium collegio animum tot annorum spatio intendisti, quique eos praesertim
auctores consectaris, qui et tuam praeclaram dignitatem, et pastoralem
procurationem praeceptis, et exemplis juvent, ac excitent, libentissime quidem
excipies opusculum, quod a clarissimo, sanctissimoque Cisterciensis ordinis
alumno concinnatum tibi nunc statuo. Is enim fuit divus Bernardus, ut singulos
fore hominum ordines instituendos epistolis suis sibi proposuisse visus fuerit:
quandoquidem laicos, monachos, clericos, abbates, episcopos, cardinales, et
ipsos quoque summos pontifices in Eugenio III scriptis suis pro dignitate
erudivit, atque informavit, singulis praebens castigatioris vitae perquam apta
documenta. Epistola quam nunc profero ea est qua laicum variis humanae, rectae
tamen honestaeque politices praeceptis imbuendum suscipiat; quorum sane plura
cum privatum hominem, quem se esse sentiat semper unusquisque quantacunque
dignitate praecellat, respiciant, facile singuli ea vindicent atque arripiant
quae sibi peculiariter convenire intellexerint. Nulla vero in caeteris, sive
epistolis, sive scriptis quibuscunque S. Bernardi abbatis mentio occurrit
hominis ad quem epistolam hanc hactenus ineditam inscriptam animadvertimus. Qui
vero et epistolas et scripta caetera sanctissimi hujus Ecclesiae doctoris, atque
ea potissimum quae Mabillonius tanquam genuina et a spuriis distincta
proposuit, accurata lectione percurrerit, facile in hac etiam styli
dulcedinem, orationis ardorem, eloquii sanctitatem, sententiarum gravitatem,
leporum copiam, quae eidem potissimum tribuuntur, non aegre deprehendet. Quod si
id asserere detrectaverit, saltem anxium sancti scriptoris imitatorem hanc
scripsisse epistolam fateri omnino cogetur. Hanc nos quidem obtinuimus a viro
clarissimo Angelo M. Bandinio, qui ex codice membranaceo saeculi XIV, ineuntis, bibliothecae Mediceo-Laurentianae, cui ipse pro meritis
suis pareest, excripsit, et ut ederemus, nobis pro sua humanitate indulsit.
Exstat ipsa etiam in duobus aliis ejusdem bibliothecae codicibus, quos omnes
ipse accurate recensuit; quod dum primum facit, epistolae
ingenuitatem in aliquod suspicionis dubium revocare videtur, forte ut
severioribus critices regulis, quas docti interdum impensius amant, morem gerat.
Habet et ipsa bibliotheca alios codices divi Bernardi opera continentes, et ea
quidem quae in Mabilloniana editione desiderentur. Cum illa vero nec pauca, nec
exigua sint, ac multo egeant examine, seduloque comparationis studio, eadem nunc
innuisse sufficiat, rejectis interim in imam oram eorumdem indiciis, quae
praesto esse possint iis quibus hanc spartam deinceps ornare libeat. Porro alibi 0647 etiam alia habentur sancti nostri
doctoris opera, quae absunt a laudata editione, quaeque forte eadem quoque ac
quae exstant in codicibus Mediceo-Laurentianis esse possent; quod sane nonnisi
diligenti perquisitione assequi quis poterit. Scilicet cl. Martinus Gerbertius
abbas S Blasii in Silva Nigra ait in Itinere Alemannico haberi in mss. operibus sancti Bernardi asservatis
in bibliotheca Augustae Vindelicorum nonnulla quae haudquaquam in Mabillonii
editione occurrant, quaeque examen aliquod postulent. Insuper ipse
ibidem profert epistolam omnino
brevem, erutam ex cod. ms. saeculi XIII bibliothecae
Ochenhusanae, quam S. Bernardus G. de Stopho scribit, quaeque in laudata
editione frustra quaereretur. Non aspernanda quidem, imo plurimi aestimanda
illius scriptoris opera, quae ecclesiasticam traditionem, et Patrum seriem
claudant, quaeque scholasticorum barbariem, quae mox religionem, in scientias,
ac litteras irrepsit, feliciter antevertant. Nec te interim pigebit, Cardinalis
amplissime, si insuper addam epistolam alteram, non eam quidem a divo Bernardo
exaratam, sed a matrona quadam, quae ab ejus concilio, disciplinaque penderet,
ad ipsum scriptam. Non te quidem latet, sanctissimum abbatem nostrum cum
pluribus lectissimis feminis epistolarum commercium exercuisse, ut docent ipsius
epistolae a Mabillonio recensitae, ac datae ad reginam Jerosolymorum, ad
Mathildem reginam Anglorum, ad Sanciam sororem imp. Hispaniae, ad ducissam
Lotharingiae, ad ducissam Burgundiae, ad Ermengardam quamdam comitissam
Britanniae, ad Idam comitissam Nivernensem, ad Blesensem comitissam, ad
Beatricem nobilem, et religiosam matronam, ad Sophiam virginem, ad abbatissam
Faberniacensem, ac postremo tandem ad nonnullas sanctimoniales. Amanuensis
fortasse incuria (nisi id alia etiam culpa factum fuerit) matronae, quae hanc
nostram epistolam scripsit, nomen nobis invidit; neque etiam institutae a nobis
hac de re observationes quidquam lucis attulerunt. Hanc, epistolam quinetiam
nobis communicavit laudatus Bandinius, qui ipsam ex codice altero Mediceo
Laurentiano, eoque membranaceo saeculi XV eruere
sategit, nobisque edendam
concessit. Quam vellem, ut ego gratum, et obsequentem in te animum meum prodere
nunc studui, sic tu meam hanc voluntatem, et observantiam aequi bonique
consuleres! Sed quid ab antiqua tua, planeque singulari humanitate nunc mihi
polliceri non dubitem? Quae quidem humanitas etsi stimulis non egeat, nec
precibus locum relinquat, patere tamen, Cardinalis amplissime, ut de ea jugiter
mihi conservanda tanquam de re mihi tum charissima, tum spectatissima, cujus
instar eorum, aui pretiosas res possident sollicitum esse decet, te majorem in
modum exorandum nunc censeam. Vale. Datis Romae Idibus Augusti anno a Christo nato
1780. EPISTOLA CDLVI. AD
RAYMUNDUM DOMINUM CASTRI AMBRUOSII. (Ex codice membranaceo saeculi XIV
bibliothecae Mediceo-Laurentianae edidit Joannes Christophorus
AMANDUTIUS.)0647A 367 10 Gratioso militi et felici RAYMUNDO, domino
Castri Ambruosii, BERNARDUS in senium deductus salutem. Doceri
petis a nobis de cura et modo rei familiaris utilius gubernandae, et qualiter
patresfamilias debeant se habere, ad quod tibi respondemus. Licet omnium rerum
mundanarum status, et exitus sub fortuna laborent, non tamen hoc timore est 0648A vivendi regula omittenda. Audi ergo, et attende. Quod si in tua
domo sumptus et reditus sunt aequales, casus inopinatus poterit destruere statum
ejus. Status hominis negligentis domus est ruinosa. Quid est negligentia
gubernantis domum? Ignis validus in domo accensus. Discute diligenter eorum
diligentiam, et propositum, qui tua administrant. Labenti, nondum lapso
facultatibus minus verecundum est abstinere quam cadere. Saepius revidere, quae
tua sunt, quomodo sint, magna prudentia est. Cogita de cibo et potu animalium
tuorum; nam esuriunt, et non petunt. Nuptiae sumptuosae damnum, sine honore
conferunt. Sumptus pro militia honorabilis 0649A est, sumptus pro
juvando amicos rationabilis est. Sumptus pro juvando prodigos perditus est.
Familiam grosso cibo, non delicato nutrias. Qui gulosus effectus est, vix aliter
quam morte mores mutabit. Gulositas vilis et negligentis hominis putredo est;
gulositas solliciti et diligentis hominis solatium est. Diebus paschalibus
abundanter, non delicate pasce familiam tuam. Fac gulam litigare cum bursa, et
cave cujus advocatus existas. Si autem inter gulam et bursam judex existas,
saepius, sed non semper pro bursa sententiam feras. Nam gula affectionibus
probat, et sic testibus non juratis, bursa evidenter probat, jam arcis et
cellario vacuatis, vel in brevi tempore vacuandis: tunc male judicas contra
gulam, quando avaritia ligat 0649B bursam; nunquam recte inter
gulam et bursam avaritia judicabit. Quid est avaritia? Sui homicida. Quid est
avaritia? Paupertatis timor. Semper in paupertate vives: recte vivit avarus in
se, non perdens divitias, sed aliis reservando. Melius est aliis reservare, quam
in se perdere. Si abundas blado, non diligas canestrum. Diligens canestrum cupit
esse pauperum homicida. Vende bladum, cum satis valet, non quando per pauperem
emi non potest. Vicinis minori pretio vende, etiam inimicis; non semper gladio,
sed saepe servitio vincitur inimicus. Superbia contra vicinum balenum est;
exspectas tonitru cum sagitta. Habes inimicum capitalem, in carcere positus es,
habes inimicum, quaeras tuum oculum pro custode. Si habes inimicum, 0649C conversationem non habeas cum ignotis. Semper cogita quod
inimicus sagax cogitat inimici vias. Debilitas inimici non est loco pacis, sed
tregua ad tempus. Si te securus non cogitare, quae tu cogitas, inimicum,
periculo te exponis. De feminis tuis suspectis quid agant, ignorantiam, non
scientiam quaeras. Postquam sciveris crimen uxoris, a nullo medico curaberis:
dolorem de mala uxore tunc mitigabis, quando audies de uxoribus alienis. Cor
nobile et altum non inquirit de operibus mulierum; malam uxorem potius risu,
quam baculo castigabis. Femina meretrix et senex omnes divitias annullabit;
femina senex et meretrix, si lex permitteret, viva sepelienda esset. De vestibus
nota quod vestis 0649D sumptuosa probatio est pauci sensus.
Vestis minus apparens cito vicinis taedium parit: stude bonitate placere, non
veste. Mulieris petitio habentis vestes, et vestes quaerentis, non indicat
firmitatem. De amicis teneas quod major est amicus qui sua tribuit quam qui
seipsum offert; de illis magna est copia amicorum. Amicum non reputes qui te
praesentem laudat; si consulis amico, non quaeras placere sibi, sed rationi.
Dicas in consulendo amico, sic mihi videtur, non praecise sic agendum est.
Facilius de malo exitu consilii redargutio sequetur quam de bono laus. Audivi
quod te visitant joculatores, attende quae sequuntur. Homo 0650A joculatoribus intendens, cito uxorem habebit, cujus nomen est
paupertas. Sed quis erit hujus uxoris filius? Derisio. Placet tibi verbum
joculatoris, finge te non audire, et alia cogitare: ridens et gaudens de verbis
joculatoris jam pignus sibi dedit. Joculatores improperantes digni sunt
suspendio. Quid est joculator, mala improperans? Animal homicidium secum
portans. Joculatores instrumentorum Deo placuerunt. Audi de famulis. Famulum
alti cordis repelle ut futurum inimicum. Famulum tuis moribus blandientem
repelle. Famulo et vicino te laudantibus resiste, alias te cogitat decepisse.
Famulum de facili se verecundantem dilige ut filium. Si vis aedificare, inducat
te necessitas, non voluntas. Cupiditas aedificandi aedificando non tollitur,
nimia et inordinata 0650B aedificandi cupiditas parit, et
exspectat aedificiorum venditionem. Turris completa et arca vacuata faciunt
valde tarde hominem sapientem. Vis aliquando vendere, cave partem haereditatis
non vendas te potentiori, sed potius minori pretio, te minori. Totum autem vende
plus offerenti. Melius est gravem pati famem quam patrimonii venditionem; sed
melius est partem vendere, quam te usuris subjicere. Quid est usura? Legalis
latro, praedicens quod intendit. Nihil emes in consortio potentioris: parvum
consortem patienter sustineas, ne tibi societ fortiorem. Quaesivisti de usu
vini. Qui in diversitate et abundantia vinorum est sobrius, ille est terrenus
Deus. Ebrietas nil recte agit, nisi cum in lutum cadit. Sentis vinum, fuge
consortium. 0650C Sentis vinum, quaere somnum, antequam
colloquium. Qui se esse ebrium verbis excusat, suam ebrietatem aperte accusat.
Male sedet in juvene vina cognoscere. Fuge medicum scientia plenum, exercitio
non probatum. Fuge medicum ebrium. Cave tibi a medico volente in te experiri
qualiter alios de simili morbo curabit. Caniculos valde parvos dimitte. Clericis
et reginis canes custodes utiles sunt. Canes ad venandum plus constant quam
conferant. Habentem filios dispensatorem tuorum bonorum non instituas. Sed
dices: Si aversetur fortuna, quid prodest vivendi doctrina? Audi quod de hoc
viderim stultos omittentes continentiam, et tandem se excusatos sub fortuna; et
venit aliquando fortuna, 0650D sed servans doctrinam raro
accusabit fortunam. Raro enim diligentiam cum infortunio sociabis, et rarius a
pigritia infortunium separabis. Exspectat piger sibi subveniri a Deo, qui
vigilare praecepit in mundo. Tu ergo vigila, et levitatem expendendi cum
gravitate lucrandi compensa. Appropinquat senectus; consulo quod Deo potius quam
tuo filio te committas. Disponis legatum; consulo quod prius servitoribus quam
sacerdotibus solvi mandes. Diligentibus personam tuam non committas animam.
Committe animam tuam diligenti animam suam. Dispone de rebus ante morbum; saepe
quis efficitur infirmitatis servus, et servus testari non 0651A potest. Liber ergo testeris, antequam servus efficiaris.
Sufficit tibi quod dictum est de testamentis. De filiis audi. Mortuo patre,
quaerunt divisionem, si nobiles sunt; melior est saepe eorum aspersio per
mundum, quam haereditatis divisio. Si laboratores sunt, faciant quod volunt; si
mercatores, tutior est divisio quam communio, ne unius infortunium aliis
imputetur. Mater autem forsan remaritari quaerit; stulte agit; sed ut peccata
sua deploret, utinam ipsa senex accipiat juvenem, nam non ipsam, sed sua
quaesivit; quibus habitis, bibet cum eo doloris calicem quem optavit, ad quod
eam perducat meta suae vitae damnabilis senectutis. Amen. Deo
gratias. (Litteras matronae cujusdam
vide infra inter epistolas 0651B diversorum ad S. Bernardum, sub
num. 477.) EPISTOLA CDLVII. AD UNIVERSOS FIDELES. De
expeditione in terram sanctam. Festum SS. Petri et Pauli quo apud Magdeburgum
conveniant, designat. (Anno 1147.) [BOCZEK, Codex
diplomaticus et epistolaris Moraviae. Olomucii 1836 4o, t. I,
p. 253, ex codice ms. Olomucensi saec. XIV signato CXXVI.]367 11 Dominis et Patribus reverendis
archiepiscopis caeterisque episcopis et principibus et universis fidelibus Dei,
BERNARDUS, Clarae-Vallensis vocatus abbas, spiritum fortitudinis et
salutis. Non dubito quin auditum sit in terra vestra, et
celebri sermone vulgatum, quomodo suscitaverit spiritum regum Deus et principum
ad faciendam vindictam in nationibus et exstirpandas de terra Christiani nominis
. . . Magnum bonum magna divinae miserationis ubertas! Verumtamen videt hoc
malignus et invidet more suo; frendet dentibus et tabescit; multos amittit ex
his quos variis criminibus et sceleribus obligatos tenebat: perditissimi quique
convertuntur declinantes a malo, parati facere bonum. Sed aliud damnum veretur
longe amplius de conversione gentium, cum audivit plenitudinem eorum
introituram, et omnem quoque Israel fore salvandum. Hoc ei nunc tempus imminere
videtur, et tota fraude satagit versuta malitia, quemadmodum 0651D obviet tanto bono. Suscitavit proinde semen nequam filios
sceleratos paganos, quos, ut pace vestra dixerim, nimis diu sustinuit
Christianorum fortitudo, perniciose insidiantes dissimulans, calcaneo suo nec
conterens capita venenata. Sed, quia dicit Scriptura: Ante
ruinam exaltabitur cor, fiet ergo, Deo volente, ut eorum superbia citius
humilietur, et non propter hoc impediatur via Hierosolymitana; quia enim verbum
hoc crucis parvitati nostrae Dominus evangelizandum commisit, consilio domini
regis et episcoporum et principum, qui convenerant Frankonovort, denuntiamus
armari Christianorum robur adversus illos, et ad delendas penitus, aut certe
convertendas nationes illas signum salutare suscipere, eamdem eis promittentes
indulgentiam peccatorum, 0652A quam et his qui versus
Hierosolymam sunt profecti. Et multi quidem signati sunt ipso loco, caeteros
autem ad opus simul provocavimus, ut qui ex Christianis necdum signati sunt ad
viam Hierosolymam, noverint eamdem sese indulgentiam hac adepturos expeditione,
si tamen praestiterint in ea pro consilio episcoporum et principum. Illud enim
omnimodis interdicimus, ne qua ratione ineant foedus cum eis, neque pro pecunia,
neque pro tributo, donec, auxiliante Deo, aut ritus ipse, aut natio deleatur.
Vobis sane loquimur archiepiscopis et coepiscopis vestris, opponite omnino, ut
maximam super his geratis sollicitudinem, et quantumcunque potestis, studium
adhibeatis et diligentiam, ut viriliter fiat; et secundum Deum ministri Christi
estis, 0652B et idcirco fiducialius a vobis exigitur, ut negotio
ejus, quod ad vos spectat, invigiletis. Nos quoque plurimum id rogamus et
obsecramus in Domino. Erit autem hujus exercitus, et in vestibus, et in armis,
et faleris caeterisque omnibus eadem quae et alterius exercitus observatio,
quippe quos eadem retributio munit. Placuit autem omnibus in Frankenevort
congregatis, quatenus exemplar istarum litterarum ubique portaretur, et episcopi
atque presbyteri populo Dei annuntiarent, et eos contra hostes crucis Christi,
qui sunt ultra albi (sic), signo sanctae crucis
consignarent et armarent; qui nimirum omnes in festo apostolorum Petri et Pauli
apud Magdeburg convenire debent. EPISTOLA CDLVIII. AD WLADISLAUM DUCEM, MAGNATES ET POPULUM BOHEMIAE.
Omnes ad expeditionem Hierosolymitanam invitat, idemque
negotium episcopo Moraviensi commendat. (Anno 1147.) [BOCZEK, ubi supra
p. 255, ex eodem codice.]Duci WLADISLAO caeterisque nobilibus et universo populo Bohemiae,
BERNARDUS Clarae-Vallensis abbas vocatus, salutem in Christo. Est mihi sermo ad vos de negotio Christi, in quo est etiam salus
vera. Quod loquor, ut indignitatem personae scribentis excuset apud vos
auctoritas Domini; excuset consideratio utilitatis vestrae; excuset, 0652D quae in nobis est intentio charitatis. Modicus quidem sum, sed
non modice cupio omnes vos in visceribus Jesu Christi. Hic zelus urget ut
scribam quod libentius viva voce cordibus vestris inscribere laborarem, si, ut
voluntas non deest, suppeteret et facultas. Sed spiritus quidem promptus est,
caro autem infirma. Obtemperare non potest corruptibile corpus animae desiderio,
nec spiritus velocitatem moles terrena valet comitare; sed quod hinc queremur,
abest a vobis portio nostri; sed quae utilior est, cor nostrum, usque ad vos
dilatatum est, etsi corpus onerosum terrarum intercapedo detincat. Audiat ergo
universitas vestra verbum bonum, audiat verbum salutis, et oblatam indulgentiae
copiam devotis quibusdam animae brachiis amplectatur. Neque 0653A enim simile est tempus istud caeteris, quae hucusque
praeteriere, temporibus; nova venit e coelo divinae miserationis ubertas; beati
quos superstites invenit annus placabilis Domino, annus remissionis, annus
utique jubilaeus! Dico vobis, non fecit Dominus taliter omni retro generationi,
nec tam copiosum in patres nostros gratiae munus effudit. Videte quo artificio
utitur ad salvandum vos; considerate pietatis abyssum, et obstupescite,
peccatores: necessitatem se habere facit, aut facit, aut simulat, dum vestris
necessitatibus subvenire de coelo venit; consilium hoc nec ab homine est, sed a
corde pietatis divinae processit. Commota est et contremuit terra, quia Dominus
fecit perdere terram suam. Suum, inquam,
[suppl. in qua] visus est et annis 0653B plus
quam XXX homo inter homines conversatus. Suam, quam
honoravit nativitate sua, illustravit miraculis, dedicavit sanguine, sepultura
ditavit. Suam, in qua vox turturis audita est, cum
Virginis Filius castitatis studium commendaret. Suam, in
qua primi apparuerunt flores resurrectionis. Hanc repromissionis terram
coeperunt occupare maligni, et nisi fuerit qui resistat, ad ipsum inhiant
nostrae religionis sacrarium, lectumque ipsum maculare conantur, in quo propter
nos obdormivit vita nostra in morte, et profanare loca sanctorum, loca dico Agni
immaculati purpurata cruore. Audite amplius aliquid quod movere debeat quamlibet
durum pectus hominis Christiani. Accusatur proditionis Rex noster; imponitur ei
quod non sit Deus, sed falso 0653C simulaverit quod non erat.
Quis in vobis est fidelis ejus, surgat, defendat Dominum suum ab impositae
proditionis infamia; securum conflictum ineat, ubi sit et vincere gloria, et
mori lucrum. Quid moramini, servi crucis, quid dissimulatis vos, quibus nec
robur corporum, nec terrena substantia deest. Suscipite signum crucis, et
omnium, de quibus corde contrito confessionem feceritis, plenam indulgentiam
delictorum hanc vobis summus pontifex offert, vicarius ejus cui dictum est: Quodcunque solveris super terra, erit solutum et in coelo.
Suscipite munus oblatum, et ad irrecuperabilem indulgentiae facultatem alter
alterum praevenire festinet. Rogo et consulo, 0654A ne propria
quisque negotia Christi negotio velit praeferenda, nec propter ea quae
temporibus aliis potuerunt vel poterunt exerceri, illud omittat quod recuperari
ultra non possit. Et ut noveritis quando, qua, quomodo sit eundum, paucis
audite: in proximo Pascha prolecturus est exercitus Domini, et pars non modica
per Hungariam ire proposuit. Illud quoque statutum est ne quis aut variis aut
grisiis, seu etiam sericis utatur vestibus; sed neque in equorum faleris auri
vel argenti quidpiam apponatur, tantum in scutis et ligno sellarum, quibus
utentur; cum ad bella procedent aurum vel argentum apponi licebit his qui
voluerint, ut refulgeat sol in eis et terrore dissipetur gentium fortitudo.
Copiosius haec et latius prosequi oportuerat, nisi quod habetis apud vos dominum
0654B Moraviensem episcopum, virum sanctum et doctum, quem
exoratum volumus esse, ut secundum sapientiam, quae data est ei a Domino,
diligentius super hoc universitatem vestram studeat exhortari. Exemplar quoque
litterarum domini papae misimus, cujus admonitionem intentissima debetis aure
percipere, et ejus observare decreta. Valete. EPISTOLA CDLIX. AD G . . . . . DE STOPHO.
om GERBERT, Iter Alemannicum,
1765, 8o, p. 216.]BERNARDUS,
Clarae-Vallensis vocatus abbas, dilecto in Christo filio G. de STOPHO, salutem
et orationes. Charissimus filius noster frater tuus Henricus ad
nos divertit, et consilio nostro salutaris signi quod 0654C acceperat, propositum non deposuit. Sed longe meliora: uti
pauper enim factus pro paupere Christo, in domo pauperum Christi sub religionis
habitu disposuit conversari. Quod tibi nec grave debet videri nec asperum, quia
ipse cum Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab eo, et faciem induit
vere euntis in Hierusalem, non quae occidit prophetas, sed eam, cujus
participatio in idipsum. Consolare igitur in verbis istis et memento quid inter
vos novissime fueritis collocuti. Et sic age cum eo de omnibus, ut a nobis et ab
ipso gratiam, et a Deo misericordiam consequaris. Bene vale, semper
dilecte. MONITUM IN
SEQUENTEM EPISTOLAM. [Eugenius de LEVIS, presbyter, Anecdota sacra, sive collectio omnis generis opusculorum veterum
SS. Patrum, etc. Augustae Taurinorum 178 . . . . . . . 4o, p.
50.]0653 A
pluribus historicis, ut apud Carolum Visch, et editores operum ejusdem sancti
abbatis plurima alia opera S. Bernardi asservari in manuscriptis, et nundum
edita hinc inde delitescentia edocti sumus. Cum vero haec epistola in quodam
codice nostro saeculi XIII, in membrana exarato, legatur
inter diversa alia opera jam edita, et plura S. Bernardo attributa, dubia vel
supposititia, ut sunt De interiori domo, De conscientia aedificanda, et
Sermo de doctrina S. Bernardi ad quemdam suum monachum, eam
edere curamus, ne in pulvere delitescat. Quis vero sit ille frater N., cui hanc scripsit sanctus Bernardus,
ignoramus, cum nobis compertum non puerit vel quo loco vel ad quod monasterium
ipse N. pertinere dicatur. Veremur tamen ne haec alicujus solitarii sit, cum de
solitudine loquatur in documento 11. EPISTOLA CDLX. AD N . . . . [LEVIS Anecdota sacra,
p. 51.]0653C 367 12 In Christo
suo fratri dilecto N., frater 0654C BERNARDUS, in Domino
qualicunque veteri jam exuto homine Christo vivere, et mori mundo. Quoniam, dilecte mi frater in Domino, adhuc me in poenitentia posito,
me instantissime supplicasti, ut te 0655A in posterum aliquibus
spiritualis exhortationis litterulis visitarem, novi, frater, quod hoc dicens
ardentes carbones super caput meum congeris. Verumtamen affectuose instando
duritiae meae, superbia omni tua supplici humilitate vicisti in tantum, ut hoc
tibi jam promitterem, quod optabas, quamvis magis dignum foret hoc me a te
quidem suscipere, quam me tibi hujusmodi destinare. Quia tamen instantia tuae
devotionis me compulit, stultum fieri in parte ista, sicut potero qualitercunque
experiar, quod hortaris. Non tibi alia spiritualia quidem scribens, nisi ea,
quamvis rudia et simplicia mihi colligere proponebam. Sed interim alloquor tuam
dilectionem, cum nullus, sicut tu melius nosti, perfecte Deo servire possit,
nisi omnino procuret se dissolvere a 0655B mundo. Oportet, si
sequi volumus Deum Salvatorem, vocem nos audire prophetae, ut impietatis colligationibus dissolutis, dissolvamus fasciculos
deprimentes, sequamur Redemptorem, quia juxta Apostoli testimonium: Nemo militans Deo terrenis se debet negotiis implicare
(II Tim. XXII, 4). Nunquam igitur de aliqua re creata, nisi in
quantum nostrum sunt incitantia divini amoris affectum cor nostrum esse
sollicitum permittamus. Quia multiplex rerum labentium varietas plus debito
ruminata, non solum animi distrahendo pacatam et mentis gratam interrumpit
quietem, verum etiam rerum gignendo phantasmata turbulenter quassationis
molestia, importune impellit cadaver. Sed potius post affectum omnium terrenorum
sarcinam onerosam depositam 0655C absque recordationis gravedine
curramus ad illum qui nos invitat, in quo est animarum opulenta refectio, et pax
summa, quae exsuperat omnem sensum. Venite, inquit, ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam
vos. O Dei nostri dignatio admirabilis! o mansuetudo amabilis! o charitas
ineffabilis! Quis enim hominum aliqua fecit talia? Quis unquam audivit, quis ne
conspexit similia? Ecce invitat inimicos, hortatur reos, allicit ingratos: Venite, inquit, ad me, tollite jugum meum
super vos, et invenietis requiem (Matth. XI, 19). O verba
dulcissima! o verba suavissima! o verba deifica, et omni gladio penetrabiliora
ancipiti, intima praecordium eviscerantia, nimiaque repleta dulcedine 0655D usque ad divisionem animae pertingentia! Expergiscere igitur
nunc, anima Christiana, ad tantae benignitatis amorem, dulcedinis tantae
saporem, ad tantae suavitatis odorem. Certe quod ista non sentio infirmus ero,
jam proximus morti. Inardesce, quaeso, anima mea, pinguesce, dulcesce in
misericordia Dei tui. Inardesce fervore, pinguesce amore, et dulcesce sapore.
Nemo te prohibeat in te trahere, tenere et gustare. Quid amplius querimus? Quid
exspectamus? Quid ultra desideramus? In hoc enim uno habemus omnia bona. Sed, o
heu insania nostra mirabilis! o infirmitas miserabilis! o vesania detestabilis!
Nam vocamur ad requiem, et sequimur laborem, invitamur ad delectum, et sequimur
dolorem; promittitur gaudium irretimur moerore. Miserabilis 0656A prorsus infirmitas, miserrimaque perversitas! Jam enim quasi
insensibiles facti sumus, quasi deteriores simulacris, habentes ante oculos, et
non videntes; aures, et non audientes; rationem, et non discernentes; amarum in
dulce, et dulce in amarum ponentes. O Deus nunc nobis tantae perversitatis
correctio? Unde tibi tantae offensionis satisfactio? Certe nihil tale invenitur
in nobis, nisi nobis tuo munere tribuatur: tu enim solus pro nostris delictis
satisfacere, qui solus cognoscis figmentum nostrum, salus et redemptio nostra.
Qui solum in illis hoc facis, qui se miseros conspicientes in intimis a te solo
relevari se posse confidunt. Levemus sic ad Deum mentis nostrae oculos in
directo, et videamus ubi nunc prostrati sumus, nam qui proprium 0656B casum ignorat surgere, minus curat. Cognoscentes ergo in
fortitudine clamemus ad Deum de profundis, ut nobis adjutricem porrigat manum
suae misericordiae, quam abbreviari nunquam potuit ad salvandum. Non, quaeso,
confidentiam amittamus magnam habentem remunerationem. Adeamus thronum gratiae
ejus cum fiducia, finem fidei nostrae reportantes salutem animarum nostrarum.
Nulla nobis insit cunctatio, jam enim nos vocat salus, exspectat tribulatio,
compellit intrare. Quid igitur facimus? Quid moras contrahimus? Festinemus
ingredi illam requiem jucunditatis aeternae, festivitatis supernae, refectionis
internae ubi sunt magna, et inscrutabilia, et mirabilia quorum non est numerus.
Ascendat Jerusalem super cor nostrum. Suspiremus 0656C ad patriam
nostram, tendamus sursum ad matrem nostram, introeamus in potentias Domini, et
intueamur regem nostrum mansuetum super omnia regnantem, et liquescent in
miserationibus ejus corda nostra. Agamus illi gratias toto corde, qui defectum
nostrum considerans suae a nobis non abstulit misericordiae pietatem, desiderium
nobis tribuens ipsius currere, quod non est munus per impendendum, sed gratiae
reputandum. Cum hoc prophetarum ille eximius se asserit concupiscere: Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni
tempore (Psal. CXVIII, 20), sine qua hoc ipsum desiderium
nostra incuria negligens aliqua nimia tepiditate lassescit. Cogitavi quaedam
incitationes hujus memoralia adnotare, in quibus fugienda pariter, et
consequenda 0656D pateant. Quae quidem cum affectu affectuose
quotidie speculantes pristino vigore reassumpto tandiu infatigabiliter
virtutibus, et gratiis in charitate divina crescamus. Quoadusque perfectum
veniat desiderium collium aeternorum. Sunt igitur haec
virtutes quaedam innumerabiles, et scalae salubres, per quas sine dubio ad
perfectionem virtutum, et culmen possunt ascendere, fideliter excitati per eas
videlicet sancta verecundia in cunctis verbis, et actibus suis. Tarditas
loquendi, promptitudo obediendi, frequentia orationis, fugere otium, et
dissolutiones pure et frequenter confiteri, libenter servire, infructuosum
consortium devitare. Haec namque sunt margaritae quaedam fulgentes, quae
possessorem 0657A suum angelis et hominibus faciunt gratiosum,
dum autem ei placuerit qui te segregavit ex utero matris
tuae (Galat. I, 15), et vocavit per gratiam suam, ut in te
revelaret imaginem filii sui, de miserabili Aegyptiaca servitute te transferens
in libertate gloriae filiorum Dei, tanquam in viam novi hominis coeperis pedem
ponere, quae inter timorem et amorem humilitatis est semita constituta, tunc per
eamdem humilitatis viam ad eminentiora conscendens poteris te in altioribus
exercere. Ex quibus alia memoralia subsequuntur. Oportet igitur
primum ante omnia te cupientem sequi vestigia Salvatoris, ut spem totam fixam
haberes in Domino, de omnibus mundi hujus te desperes. Secundum, ut ab omnibus
vitiis, et concupiscentiis 0657B malis in quantum sustinet humana
conditio te ipsum studeas penitus emendare, ut fermento veteri
totius malitiae, et nequitiae expurgato, ambules in novitate vitae (I
Cor. V, 7), post Christum, quod nisi prius hujus catenas iniquitatis
confregeris, anima tua in tenebris agravata ad coelestia non poterit elevari.
Tertium, ut a te ipso dissolvas omnem colligationem extrinsecam, ut mente possis
Domino colligari. Quartum, ut amore Altissimi omnes mundi persecutiones
aequanimiter feras uno, si possibile est; cunctas pro voto suscipiens solum in
Christi passionibus delictis; renuens temporalem laetitiam in ipsis
tribulationibus hilarescas; omnes reputans tibi ad purgationem peccaminum
luctumque tuae animae praeparatas. Quintum, ut cum sentias te tuo 0657C obnoxium Creatori, rationem tibi fieri non poscas ad aliqua
creata. Sextum, ut habens despectum temetipsum, et cupiens ab omnibus haberi
zelans, malensque sacratissimam paupertatem in omnibus, quae ad te pertinent,
asperitatem, vilitatem et parcitatem habeas quantum potes. Sic tamen in aliis
non requiras, sed potius laetus et gaudens de omni consolatione fraterna eis, si
oportet, obsequendo, ministrando, assistas omni consolatione reputans esse
dignos nisi absit, quod divina in aliquo, ita tibi patet offensio, quae omni
excusatione careret, de qua tamen compatiendo et timendo ex intimo corde doleas
quantum potes. Septimum, ut vivens omni tempore in timore, blanditias hujus
saeculi, honores, 0657D glorias vel favores, aurasque vanae
gloriae, qui potationes mortiferas omnino fugias toto posse stans continuo in te
ipso omni hora habeas te suspectum. Quod si tui ipsius fueris gloriam assecutus,
nullus hostis interior vel exterior tibi nocebit. Octavum, ut amore illius, qui,
cum sit Dominus omnium coelestium, terrestrium et infernorum, pro nobis
assumpsit vilissimi servi formam in eo subjiciens se voluntarie hominem peccatis
humiliando temetipsum, omnem hominem reputes tuum dominum, et te reputes
vilissime servum hominum, et in omnibus circa omnes te reputes sicut servum. Sic
enim tranquillitatem, et pacem cum omnibus obtinens scandalum penitus ignorabis.
Nonum, ut nihil eorum tangas, qui te spirituali utilitate non tangunt, 0658A hoc est de nulla re cures, vel implices te in aliquo interius,
vel exterius quoquo modo, ubi non invenis animo tuo lucrum, nec etiam in
hujusmodi te ab aliquo implicari permittas. Decimum, ut visui, atque ori,
caeterisque corporis sensibus omnimodam abstinentiam ponas, ita ut nihil
prorsus, vel videre, audire, vel tangere studeas, nisi utilia tuae animae;
linguam etiam perfecte restringes, ut nihil loquaris omnino, nisi interrogatus,
vel necessitate, seu evidenti utilitate coactus, et tunc cum reverentia, timore,
animique dulcedine breviter, et submisse, si potes, super devitans prolixitatem
verborum, eorumque occasionem juxta posse praecidens. Undecimum, ut gratam
sanctamque solitudinem possideas omni tempore, et operatione vigiliarum 0658B habeas pretiosam in ipsis, offeres Deo semper orationes tuas cum
attentione verborum, devotionis fervore, humilitateque profunda. Duodecimum, ut
cum divinum officium debes celebrare, ita faciens in te ipso obliviscaris omnium
terrenorum quantum fixa, et immobili mente coelestibus insistendo mysteriis cum
tanta illorum reverentia, devotione, et timore persolvas, qui inter angelorum
agmina constitutus divino conspectui laudes principaliter offeras cum eisdem.
Terciumdecimum, ut gloriosam reginam Domini nostri matrem in summo habens omnis
temporis venerationis affectu, in cunctis ad eam necessitatum articulis ac
pressuris, tanquam ad singulare et tutissimum refugium te convertas fiducialiter
ipsius tutelae praesidium flagitando, eamque 0658C in tuam
suscipiens advocatam devotissime, ac secure tuam ei committas causam, quae est
misericordiae mater, quotidie studens ei placere, ac spiritualem et singularem
reverentiam exhibere, et tua ei devotio sit accepta, et reverentia grata ipsius
puritatis munditia, omni virtute, mente et corpore illibata in te ipso servando
toto conatu nitaris humilitatis ac mansuetudinis ejus sequi vestigia.
Quartumdecimum, ut unquam mulieres omnes juvenes, et imberbes praeter
necessitatis vel manifestae utilitatis causam devitans, unum ubicunque fueris
eligens tibi patrem, unum quidem discretum, sanctum, mansuetum et pium, doctum
in experientia operis, potiaturque sublimitate sermonis, qui te verbis, et 0658D exemplis efficacibus, et ignitis ad divinum amorem instruat, ad
quem etiam in cunctis necessitatibus tuis possis habere recursum, et spirituale
consolamentum. Quintumdecimum, ut omnem frigiditatem tristitiae, vel acediae, in
qua latet via confusionis, quae ducit ad mortem a te ipso summo studio depellens
interius, exteriusque serenus semper existas. Nulli ullo modo contradicens in
aliquo, vel resistens, sed potius omnino per omnia requiescens, duntaxat divinae
laudi, vel saluti animae non obsistant. Sextumdecimum, ut affectiones tuas omnes
ac voluntates conformans voluntati divinae omnia te aedificet in hoc mundo
puritatis et innocentiae gratia divinae, tibi munere elargita, nec aliorum
unquam, plusquam debito defectibus perturbatus, iniquitati addendo, 0659A iniquitatem alienis sordibus polluaris, ne, dum cupis alios de
pelago liberare, deterius ipse corruas in profundum potius, igitur quibus non
potes sine detrimento prodesse operiens charitate benigna illi summae sapientiae
derelinque, quae bona novit eligere de malis quibuscunque, sic in omnibus bonis
pariter, atque malis spiritualem Deo concedente poteris reperire profectum.
Decimumseptimum, ut cor tuum serves omni custodia, solisque spiritualibus
exercitiis deditum nullae tibi exercitium visibilium rerum imagines imprimantur,
ut a creaturis omnibus alienus liber possis omnium Creatori vacare.
Decimumoctavum, ut imaginem ac similitudinem majestatis divinae considerans in
omnibus hominibus, ita omnes diligas intimo charitatis affectu omniumque, 0659B et maxime infirmorum, et quorumcunque indigentium curam geras,
dummodo circa spiritualia non fiat tibi nociva destructio, sicut bona mater
diligit, atque curat unicum filium praedilectum. Decimumnonum, ut continue
mentem tuam ita habeas cum Deo ordinatam, quae omne tempus tuum exercitium
semper tam mentis quam corporis sit oratio, omniaque exercitia, servitia, et
maxime viliora, vel humiliora cum tanto facias charitatis fervore, ac si ea
Christo corporaliter exhiberes, quod certe potes, et debes, et veraciter
cogitare, quia Christus dicit in Evangelio: Quod uni ex
minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40).
Vigesimum, ut honorem et reverentiam omnibus exhibeas tam debitam quam devotam,
et sanctissimam obedientiae normam non 0659C solum in magnis et
arduis, sed etiam in minimis, qui pupillam oculi studeas custodire illaesam,
obediensque quidem non solum majoribus et praelatis, sed etiam omnibus te
subjiciens quibuscunque abnegando te ipsum pro Christo in omnibus et
differentibus, altius, studeas facere voluntatem, in nullo te praebens alicui
onerosum, sed potius in charitate Christi, et diligens universos te ipsum
communiter omnibus gratum reddens, affabilitates, amicitias, familiaritates
fugias singulares, prae omnibus autem cavens, ne unquam verbo, facto, vel gestu
alicujus rancoris, odii, clamoris, injuriae, turbationis, murmurationis,
detractionis scandali, vel adulationis, et quorumcunque similium aliqua ratione,
vel modo 0659D per te, vel per alium causa vel occasio fias.
Vicesimum primum, ut virtutes vel gratias spirituales, quas per te, vel in te
divina largitio operari dignatur, tribulationesque, et praelia virtutum, quae
proposita, et similia ab omnibus studeas quantum potes, iis tamen exceptis, quae
proprio sacerdoti in propria debent accusatione detegi, nisi forte alicui tuo
spirituali, et probato amico ei spiritualis utilitatis causam revelares, cujus
consilium vel doctrinam in hujus tibi credas posse conferre, sollicitus semper
furare tempus ubique, ut possis solitariae orationi vacare, et tacendo sedeas
solitarius elevatus desiderio ad superna. Vicesimum secundum, ut solutus ab
omnibus nihil tenere desiderans, jam contemptis omnibus charis, tanto mentis
conatu 0660A desiderii, quae fervore circa universorum Creatorem
intendas, ut qui omnium inferiorum oblitus quidquid agas ubicunque steteris, et
quibuscunque negotiis impliceris die ac nocte, omni momento, et omni hora Deum
semper habeas in memoriam, credens, et cogitans te semper esse coram eo
verissime, et cogitans ipsum undique te conspicere, haec cogita cum maxima
reverentia, timore pariter et tremore, cum summa discretione, et ardentissimo
amore nunc ante pedes immensae majestatis ejus prostratus corde amarissimo
peccatorum veniam postulando; nunc sacratissimae passioni Filii Dei gladio
compassionis confossus, coram ejus cruce vulneratus cum eo, lacrymosus, et
flebilis apparendo; nunc totius vitae decursum tuae obliquitati, 0660B velut rectitudinis lineam proponendo; nunc innumerabilia, et
immensa ejus beneficia mente pertractans gratiarum actionibus insistendo; nunc
stimulis alicujus amoris ardentissimi punctus ipsum in creaturis omnibus
intuendo; nunc potentiam, nunc sapientiam, nunc bonitatem ejus et clementiam
attendens, eum magnifice in cunctis operibus suis collaudando; nunc desiderio
patriae coelestis attractus gemebundis suspiriis anhelando; nunc circa nos
viscera inexistimabilis charitatis considerans laetabunda et excellentissima
admiratione, corde et animo in Christo deficiendo; nunc te praecipitem tenentem
fugientem, nunc enim te tenentem, sublevantem et attrahentem; nunc ingratum te
per omnia existentem, considerans ineffabilibus divinae misericordiae 0660C tibi visceribus patefactis, nimio in eum charitatis ardore te
conferens totum in fletibus resolvendo; nunc vero occultissima, profundissima,
admirabilissima, et summa arcana, nimiumque stupenda judicia justitiae ejus
diligenter attendens eum in omnibus sceleribus, et constans cum summo amore,
ingentique timore descendens suppliciter, et humiliter venerando prae omnibus,
aut continuam et vivam memoriam ipsius sacratissimae passionis. Vicesimum
tertium, ut super custodiam tuam vigiles omni tempore ab antiqui hostis
fraudibus, quae saepe se in angelum lucis transfigurans in omni via hominum
laqueos tendit et retia, ut animas nostras valeat captivare, sollicitudine 0660D cautissima venantium laqueos fugiens, sicut passer, tantaeque
parvitatis humilitate sancta in oculis tuis fias, ut nec subtilissima ejus retia
te valeant continere, a quibus sane tunc poteris liberari illaesus, cum effectus
fueris Israel, continue mentalibus oculis videns Deum, quia neque dormitabit,
neque dormiet ejus custos. Vicesimum quartum, ut tenens indefessum instituti
sancti rigorem sacris ardoribus coelestium desideriorum succensus, mentis ac
corporis munditiae pulchritudinem, innocentiae puritatem, conscientiae
rectitudinem illibate conservans, curam diligentissimam tenens, ne tenendo
unquam in aliquo resipiscas. Ad quod diligentius, et purius conservandum
quotidiana discussione septies in die examines vitam tuam, semper vide post 0661A quamlibet canonicam horam, an ambulationis dignae Deo sine
macula justitiae et sanctitatis. Et quod nemo est, qui sic justitiam et
disciplinam servet, ut nihil penitus negligat vel omittat, et ideo necessarium
est, ut ad poenitentiae lavacrum recurrens cum dolore et gemitu saepissime tuae
accusationi insistas, in qua quidem accusatione sicut confessione integre
veraciter et pure, sine omni velamine excusationis vel occultationis, per
ordinem omnes tuos recensendo defectus tanquam Deo sacerdoti dicens ore proprio
intimare, narrando proprias omissiones, quas in his, quae sunt ad Deum, fecisti,
et maxime in oratione quantum supplicem ejus actum mentalem scilicet, et vocalem
defectus in observatione justitiae 0662A quantum ad primum, post
haec commissiones, quas egisti ex mala custodia sensuum, et sensibus adjacentium
affectionum et cogitationum. Quam quidem confessionem semper debet contritio et
satisfactio comitari; doleas de offensis non solum magnis, sed etiam et modicis,
et dolendo caveas reiterare culpam, semper studens causas et occasiones peccati
praecidere, quantumcunque per amorem etiam videantur tibi esse conjunctae, quod
juxta Salvatoris justitiam, sententiam, eruendus est oculus scandalizans, imo
occasiones peccati, quae quidem apparent nobis nimium delectabiles, etiamsi
nobis multum displiceant eorum affectus, unde fortissimum est in hac pugna
certamen.
|