0661 APPENDIX AD EPISTOLAS S. BERNARDI. I. EPISTOLAE DUBIAE VEL SPURIAE. EPISTOLA CDLXI. AD MATTHAEUM ALBANENSEM EPISCOPUM.
Super Evangelio Lucae, cap. XVI, 1-9: «Homo quidam erat dives qui habebat villicum.»0661B Reverentissimo domino suo MATTHAEO venerabili Dei
gratia Albanensi episcopo, frater BERNARDUS, utique suus quidquid servus domino
et filius patri . Quod a Roma per
dominum SERVULUM charissimum nostrum Velvacensem abbatem supereminentia
magnitudinis vestrae parvitati meae mandaverat, videlicet ut ea quae super
evangelium de villico iniquitatis Deus mihi dixisse donaverat, vobis
transcriberem, etsi sero nunc tandem non minimum pavidus, ne quid ibi insulsum
vos offendat, transmitto. 0661C Super hoc igitur quaeso vos in me
pietatis et charitatis abundare visceribus, quatenus et ignoscatis mihi quod
distuli et emendetis vobis incorrectum quod obtuli. Auctoritati namque
prudentiae vestrae 0662B reservavi id ad corrigendum, et
suppliciter offero, et cultellum qui vulgo Quinivers
nuncupatur, habens de ebore manubrium cum chartula mitto, quatenus imposturam
quam avulsione dignam adjudicaveritis, meo gladio succidatis. De caetero autem
precor vestrae pietatis abundantiam, ne in orationibus vestris obliviscamini
mei, quia sine oblivione quotidie vestri memor, ubi propensius postulo
misericordiam Dei. Valete. Explicit
epistola.LECTIO SANCTI EVANGELII:In illo tempore dixit Jesus discipulis suis
parabolam hanc, etc. 368 EPISTOLA CDLXII. AD QUOSDAM NOVITER CONVERSOS. Hortatur ad constantiam propositi vitae
religiosae et ne anteactae vitae peccatis se deterreri sinant.0662C 1. Super bono nuntio quod de vobis auribus nostris
0663A insonuit, vehementer gavisa est anima mea et exsultavit cor
meum in Domino, qui vos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis
Filii sui, et vocare dignatur, ut in praesenti justificet, et glorificet in
futuro. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui jussit lumen
suum splendescere in cordibus vestris: quatenus contemnentes hujus saeculi
vanitates et insanias falsas, ad gloriandum in spe gloriae filiorum Dei de
intimis animae medullis trahatis suspiria; eligentes et proponentes abjecti esse
in domo Dei nostri, magis quam habitare in tentoriis peccatorum. Confirmet autem
Deus in vobis bonum quod inspiravit propositum, ne antiquus et inimicus hostis
humani generis vos vel a proposito avertere, vel subvertere possit in proposito:
ne videlicet 0663B blandiente vobis vana et insana hujus saeculi
delectatione, ad perficiendam carnis curam in desideriis animum denuo revocetis,
quod est averti a proposito: aut in ipso religionis introitu, lenocinantibus
imperfectioni vestrae extrinsecis consolationibus, carni potius quam spiritui
consulatis, quod est in proposito subverti. Quidam enim saeculo abrenuntiaturi
(ut salva pace omnium dixerim) illorum maxime conversationem aemulantur, quibus
majorem sollicitudinem incutit carnis suae fragilitas, quam spiritus infirmitas.
Unde gravioribus relictis turpitudinibus, crapulae tamen applaudunt et tam
ciborum quam potuum exigunt superfluitatem: non satis diligenter
animadvertentes, multa licere quae non expediunt, quia profectum poenitentis
graviter impediunt. 0663C 2. Super hac re,
charissimi, consulatis eum qui, quod impossibile est cujuscunque legis
observantiae, in quo infirmatur per carnem, de peccato damnavit peccatum in
carne, ut justificatio legis in his impleretur, qui non secundum carnem
ambulant. Quicunque enim in carne
sunt, sive in habitu, sive extra habitum religionis, si verax est, imo quia
verax est Apostolus, Deo placere non possunt (Rom.
VIII, 8). Multum enim citra profectum proficit, imo infra imperfectum
vehementer deficit, cujus gula deus est. Consulatis, inquam, Dominum nostrum
Jesum Christum, qui non solum langoribus, sed et nostris erroribus volens
mederi, de secreto suo ad publicum 0663D nostrum prodiit; et
inter haec et illa afferens remedium, sicut langores evacuavit moriens in cruce,
ita et errores destruxit, et mores instruxit, dum vixit in carne. Ipse nimirum
utpote qui peccare non poterat, et universorum Dominus erat, cum mundi hujus
deliciis libere et juste uti potuisset, voluntariam paupertatem tamen tam
diligenter amplexus est, ut nec etiam haberet ubi caput suum reclinaret. In
cujus paupertatis exsecutione tantam exhibuit Patri obedientiam, ut non solum
delicias, sed et se ipsum sibi abnegaverit, petens in omnibus non suam, sed
Patris fieri voluntatem. Qui ergo hominem errantem in solitudine et in inaquoso
venerat reducere in viam rectam, ut iret in civitatem habitationis; salubriorem
et securiorem redeundi viam 0664A exemplo suae conversationis
nobis ostendit, nihil proprium in mundo possidens, Patri obediens usque ad
mortem. Ejus ergo exemplo deliciae nobis fugiendae sunt, et bonum obedientiae
toto mentis ac corporis conatu amplectendum: ut qui inobediendo recessimus a
Deo, per obedientiae legem redire mereamur. Sed sunt qui dicunt: Utquid in
miseria tormentorum affligemus animas nostras, cum Deus non delectetur in
cruciatibus et licite mundo utentes salutem invenire possimus? Filii hominum ut
ad vos verbis utar Apostoli, hoc sentite in vobis, quod et in
Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, 369 esse se aequalem Deo; sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 5-7). Si ergo
0664B hoc sentitis de ipso, quod licet justa et aequali
praerogativa majestatis, formam Dei habere posset et exhibere, ipsam tamen exuit
et induit servilem; non ut aliquid in se evacuaret usurpatum, sed ut nostrum
reprimeret supercilium: si hoc, inquam, sentitis de ipso; propter hoc ipsum et
vos vestram exinaniatis transitoriam felicitatem, ei qui se pro nobis miserum
fecit, cum miser non esset, vicem rependentes, non de vobis faciendo quod non
estis, sed in vobis ostendendo quod estis: ut quos facit miseros necessitatis
conditio, miseros fateatur voluntatis devotio. 4. Itaque,
dilectissimi, ut ad vos redeam, in hac valle lacrymarum et miseriarum, si
christiani estis, ea via qua Christus ambulavit et ipsi ambuletis. Vae 0664C homini duabus viis ingredienti (Eccli. II, 14). Si
enim caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV,
50); carnalibus profecto consolationibus spirituales sociari impossibile
est. Qui ergo debitorem et procuratorem carnis se constituit, ut magis sterilem
pascere, quam viduae studeat benefacere, nullum religionis jugum quamlibet leve,
quamlibet suave videatur, ei tolerabile est. Unde contingit ut neque hic, ubi
sine murmure esse non potest, neque in futuro, ubi poenam murmurationis tolerari
necesse est, pacem inveniat. Ubi autem non est pax, nec Deus, quia in pace
factus est locus ejus (Psal. LXXV, 3). Jugum tamen Dei suave est et
onus leve (Matth. XI, 30). Sed quibus? Spiritui ejus et 0664D qui eo aguntur (Rom. VIII, 14). Qui sunt illi? Non
servi carnis, sed filii Dei. Vultis cognoscere filios Dei? Qui spiritu facta
carnis mortificant, quorum membra templum sunt Spiritus sancti, quem a Deo
acceperunt: ut jam non sint sui, nec sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus
est et resurrexit, empti videlicet pretio magno pretiosi sanguinis Christi. Unde
et portantes eum et glorificantes in corpore suo, utique honorificant eum: quia
non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus confitentur eum. Qui autem confitetur eum coram hominibus,
confitebor, inquit, et ego eum coram Patre meo
(Matth. X, 32) 5. Bonum est ergo confiteri Domino
in gratiarum actione, bonum est quoque confiteri Dominum in 0665A operum exhibitione: ut Christus nos confiteatur in districta
singulorum examinatione, quando nos oportuerit manifestari ante tribunal ejus,
ut unusquisque referat propria corporis, sive bonum, sive malum, prout gessit in
corpore (II Cor. V, 10). Harum utrarumque confessionum, et ejus qua
homo confitetur Deum, et ejus qua Deus confitetur hominem, si vultis esse
participes, nolite ulterius evagari in exterioribus, diffusi in vanitates et
insanias saeculi: sed reversi ad vos intrate ad cor vestrum, ubi sine dubio
regnum Dei est. Regnum enim ejus intra vos est (Luc. XVII, 21).
Quid est hoc regnum? Sana et libera voluntas hominis, ita se conformans
voluntati Dei, ut nihil velit quod sciat ei displicere; nihil nolit quod sciat
ei non placere. Primum ergo quaerite 0665B regnum Dei, ut
liberetur et sanetur voluntas vestra, veneno saeculi graviter imbuta vel
corrupta; et omnia corpori necessaria adjicientur vobis. Nolite solliciti esse
de corpore quod est haereditas vermium: sed solliciti estote de anima, quae ad
imaginem Dei facta est, quomodo revelata facie gloriam Dei speculetur, et in
eamdem imaginem reformetur, et transformetur a claritate in claritatem, tanquam
a Domini spiritu. 6. Quid dulcius fratres mei, quid jucundius,
quid sanctius inter corporea corpore Christi? Et tamen dictum est Apostolis: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet. Dum enim corporali
Christi praesentia videndo et audiendo delectati sunt, nunquam eis perfecte 0665C datur, sed semper promittitur Spiritus sanctus. Etenim 370 inquit, cum assumptus fuero, mittam eum ad
vos (Joan. XVI, 7). Christo enim adhuc vivente in carne, nonne
Petrus negavit ad vocem ancillae? Christo autem assumpto et misso Spiritu
sancto, nonne ibant gaudentes Apostoli a conspectu concilii, quoniam digni
habiti sunt propter nomen Jesu contumeliam pati? (Act. V, 41.)
Longe ergo eminentior et dulcior virtus Spiritus sancti, quam delectatio
corporis Christi. Quod si tam excellentis et beati corporis carnalis delectatio
potuit ab Apostolis avertere Spiritum sanctum, sine cujus affectione nihil quod
bonum est potest amari, sine cujus virtute nihil salutiferi oneris potest
tolerari: vos ipsi judicate an non miseri sunt et insani, qui ad 0665D religionem venturi, delicias corporis quaerunt. Venientibus
quippe ad religionem non est consideranda carnis fragilitas, ut ei delicate
subserviatur, sed impedimenta fervoris spiritus, ut sollicite fugiantur. 7. Festinate ergo fieri pauperes spiritu, et inopes rebus, ut Dominus
sit sollicitus vestri. Hujusmodi enim paupertatis, voluntariae videlicet, et ex
voluntate 0666A necessariae, via secura et recta est: alioquin
Christus eam non fuisset ingressus. Caeterae viae, etsi bonae sint, plenae tamen
sunt latronibus. Semita hujus paupertatis, quia ardua est, et pauci per eam
ascendunt, insidias latronum ignorat. Non enim frequenter ponunt latrones
insidias, ubi frequens non est transitus viatorum. Dico vobis in veritate, quae
Deus est, et experto credite: quia haec via quanto arctior, quanto molestior
videtur in ingressu, tanto laetior, tanto jucundior invenitur in progressu. In
ingressu exigit meritum, in progressu rependit praemium. Etenim non solum in
futuro vitam aeternam possidebitis, sed et in praesenti centuplum accipietis,
non solum in bonis spiritualibus, sed et in temporalibus, si cor non
apposueritis. Ipsa siquidem 0666B bona temporalia, sunt, si non
amantur, licita; si amantur, illicita. Sive autem amantur, sive non amantur, non
multum expediunt, quia quadam sui dulcedine cor possidentis cito subvertunt.
Quae vobis dubitandi occasio? Pauca relinquetis cum sollicitudine, totum mundum
assumetis in possessionem sine sollicitudine. Omnia enim
vestra sunt, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura:
omnia, inquam, vestra sunt. Tamen vere subjungi
potest, Vos autem Christi, sicut Christus Dei (I
Cor. III, 22, 23): id est, si, sicut Christus in omnibus operibus suis
Patrem suum glorificavit, ita et vos in omni actu vestro ejus gloriam
quaesieritis. 8. Si enim Christus in operibus vestris
apparuerit gloriosus, a quo vobis trepidandum est? Ipse utique 0666C solus est, in cujus manu sit salus, et condemnatio nostra. Si
condemnat, benedictum sit nomen ejus, quia sic meruimus: si
salvat, gloriosum sit nomen ejus, quia superabundavit misericordia judicio.
Pater enim omne judicium dedit Filio. Quis tamen est qui condemnet? Jesus
Christus? pius, inquam, et dulcis Jesus, qui mortuus est pro delictis nostris;
qui resurrexit propter justificationem nostram; qui est ad dextram Patris, ubi
etiam interpellat pro nobis? Militans in terra, regnans et in coelo, nihil sitit
nisi nostram salutem: et ipse fugientibus ad se referet confusionem? Absit!
Quantumcunque gravis se ingerat memoriae meae recordatio scelerum meorum,
quantumcunque me deterreat praeteritae 0666D vitae meae
horribilis consideratio, faciant alii quod censuerint expedire; ego semper
sentiam in bonitate de dulcedine Domini mei Jesu Christi, semper oculi mei ad
misericordiam ejus: sciens nimirum et quandoque in me experiens, longe
efficaciorem ejus dulcedinem ad consolandum, quam vitae meae amaritudinem ad eum
desolandum; multoque promptiorem ejus benignitatem ad indulgendum, quam meam
0667A iniquitatem ad delinquendum. Scio utique, quia non est
iniquitas, sicut iniquitas 371 mea: sed e regione, non est
dolor sicut dolor ejus. Si supra modum peccavi, non despero, quia supra modum
doluit, in quo respiro. Si exasperatur Deus immanitate sceleris mei, mitigatur
procul dubio in dolore satisfactionis Filii sui: quia mitis et innocens Agnus in
cruce pendens, utpote qui coram tondente se obmutuit, non improperat
circumstantibus, et insanientibus in eum; sed dulciter suggerit transeuntibus
per viam, et respicientibus ad eum. Sic enim scriptum est: O
vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor
meus (Thren. I, 12.) Hoc siquidem de cruce clamat
transeuntibus. Sed unde transeuntibus? De mundo, non cum mundo. 0667B Qua, et quo transeuntibus? Per viam momentaneae paupertatis, ad
divitias aeternae felicitatis. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve
tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus
operatur in nobis: si tamen contemplemur non ea quae videntur, sed quae non
videntur (II Cor. IV, 17, 18). 9. Non haec scribo
vobis, ut in peccatis securius delectemini: quia Altissimus, qui et ipse Jesus
Christus, odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus. Si poenitentia,
imo quia poenitentia est vobis necessaria, locus et tempus poenitentiae vobis
non deest. Ecce enim tempus acceptabile, in quo, etsi non cruor martyrum, labor
tamen in Christo 0667C antiqui serpentis astutiam triumphat, et
dejicit fortitudinem. Locus autem apud nos idoneus et delectabilis, non ad
gaudendum, sicut in saeculo, sed ad lugendum quod commissum est in saeculo: ubi
quidem multum subtiliter et utiliter praedicatione seniorum, sed multo subtilius
et utilius examinatione conversationis eorum, et in malo destruimur, et
instruimur ad bonum. Deus autem totius misericordiae et consolationis faciat vos
socios nostrae 0668A congregationis. ut sitis participes illius
internae consolationis, quam in vobis quandoque sentire, sed a nobis nunquam
potestis audire. Valete. EPISTOLA CDLXIII. AD ALFONSUM REGEM
PORTUGALLIAE. Rex, obtenta de Saracenis victoria, reus voti de condendo
Cisterciensibus monasterio tenebatur. Itaque postulatos e Clara-Valle monach
Bernardus mittit in Lusitaniam.Christianissimo et pio
ALFONSO regi Portugallorum, BERNARDUS, Clarae-Vallis vocatus abbas, modicum id
quod est. Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi,
Pater misericordiarum, et Deus totius 0668B consolationis, qui
consolatus est vos in tribulatione vestra, dum abstulit opprobrium Saracenorum a
cervicibus vestris. Ceciderunt muri Jericho, cecidit Babylon magna, destruxit
Dominus munitiones inimicorum suorum, et extulit cornu populi sui: quod etiam
antequam fieret rescivimus, revelante Spiritu, qui ubi vult spirat absque
auditione vocis. Propter quod animas nostras affliximus, et tam parvitas mea,
quam reliqui fratres mei coram Domino provoluti, decertantibus manibus vestris,
robur et fortitudinem postulabamus, et ex eo quod
iniquitates nostrae vestram non impediverunt felicitatem, summe laetati sumus.
Rescivimus etiam ingentem pietatem, qua commotus votum de aedificando coenobio
Altissimo devovistis. Quapropter 0668C mittimus hos filios, quos
lacte doctrinae ab incunabulis religionis Christo nutrivimus: quatenus nos ipsos
celsitudini vestrae commendantes, piam voti intentionem ad debitam exsecutionem
perducant, illud condentes monasterium, in cujus duratione et 372 integritate indelebile habebitis elogium regni vestri, et in
divisione redituum dividetur a vobis corona vestra Servet
vos, et illustrem reginam 0669A consortem Servator cunctorum, et
benedicat prolem vestram, ut videatis filios filiorum vestrorum, gaudentes in
possessionibus vestris. EPISTOLA CDLXIV. AD JOANNEM
CIRITAM. Cognito divinitus ejus zelo ac desiderio,
mittit e Clara-Valle monachos ad fundandum in Lusitania
monasterium.Venerabili fratri, Deo dilecto, et in via
saeculi hujus socio nostro JOANNI CIRITAE, BERNARDUS, Clarae-Vallis vocatus
abbas, salutem in salutis auctore. Permittente Patre
misericordiarum, et Deo totius consolationis, qui non sinit animas peccatorum peccatis
damnari, scivimus de Fraternitate tua, quo pacto assiduis orationibus pro
peccatorum 0669B venia pectus divinum pulsare non desinis: et
quia vir desideriorum es, adimplevit Dominus desiderium tuum, dum nobis aperuit
exaudiri deprecationes tuas. Et qui in eadem societate nos tibi sociavit, qui duobus discipulis
euntibus Emmaus se socium praebuit; mittimus hos filiolos, quos lacte
evangelicae doctrinae Domino nutrivimus, ut quocunque miseratio divina
disposuerit, et coeleste aliquod micaverit signum, monasterium condatis: in
quibus 0670A te ipsum signiferum et ducem caeterorum elegit, ut
et principia agas, et actum ad exitum ducas, ductumque Deo, et ejus Praecursori
offeras. EPISTOLA
CDLXV. AD ABBATEM SANCTI-BENEDICTI.Domno abbati Sancti-Benedicti, frater BERNARDUS de Clara-Valle,
sanctam accipere benedictionem. Oportet ut ex instanti
festinetis ad dominum Regem, et totam confusionem nostram, et quomodo proditi
sumus, ei tanquam benigno domino nostro plenissime indicetis. Et quia gaudemus
ex parte, quod negotium ejus in causa nobis fuit hujus anxietatis, pro eo
siquidem quod domino Senonensi consulimus; de die statuenda, quod nobis bene
ante promiserat, 0670B ita confudit, sic in nos vindicans Regis
amorem. Petite et ab eo litteras efficassimas super hoc negotio, ut dominus Papa
omnimodis confirmet, quod fecerunt filii obedientes, duo scilicet episcopi: quia
et sibi gratissimum, et Ecclesiae necessarium est. Nec noceat quod ita tertius
se subtraxit, inobediens mandato apostolico, et regalium contemptor monitorum:
qui si ad eum venerit, sentiat nostram injuriam, et injuriam singularem, Regi
non placere. 0671A Salutate charissimum nostrum cancellarium, et
rogate, ut tales super hoc litteras scribat, quae et suum probent, et regium
erga nos redolere inveniantur affectum, sicut praesumimus de
utroque. EPISTOLA CDLXVI.
AD LUDOVICUM REGEM.LUDOVICO excellentissimo regi Francorum,
domino suo, BERNARDUS abbas Clarae-Vallis salutem. 0672A Scitis, mi domine, qualiter et ego, et res meae sub tutela
vestra positae sint. Unde de amicitia vestra 373 confidens,
hunc clericum J. latorem praesentium precario commendo: quatenus vestra
Sublimitas, si opus sit, ipsum domino Papae commendet, et querimoniam ipsius
super pecunia episcopo nostro credita veram et justam esse me attestante
credatis. Valete. II. NICOLAI CLARAE-VALLENSIS IN PERSONA S. BERNARDI.0671 EPISTOLA
CDLXVII. NICOLAI CLARAE-VALLENSIS AD
COMITEM ET BARONES BRITANNIAE, IN PERSONA DOMINI CLARAE-VALLENSIS PRO NEGOTIO
CRUCIS.0671B 1. Commota est et
contremuit terra, quia hex coeli perdidit terram suam, terram ubi steterunt
pedes ejus: inimici crucis ejus unanimiter simul adversus eum testamentum
disposuerunt, et qui oderunt eum extulerunt caput. Dixerunt in corde suo
cognatio eorum simul: Haereditate possideamus sanctuarium ejus. Officinas
redemptionis nostrae evertere moliuntur, et loca Christi sanguine dedicata
profanare contendunt. Praecipue autem illud christianae religionis insigne,
sepulcrum, inquam, in quo sepultus est Dominus majestatis, ubi facies 0671C ejus sudario ligata est, omni nisu nituntur evellere. Agitant
manus suas super montem filiae Sion: et nisi Dominus custodierit, prope est ut
irruant in civitatem sanctam Jerusalem, in civitatem Dei viventis, super quam
invocatum est nomen ejus. Populi christiani partim conjiciuntur in vincula,
partim trucidantur sicut oves occisionis. Videt et dissimulat ille magnus
providentiae oculus, ut videat si est intelligens aut requirens Deum, si sit qui
doleat vicem ejus, qui resituat haereditatem suam sibi. Et cum omnia possit, cui
subest omnia posse cum voluerit, vult tamen nomini christiano victoriam
adscribere, et super tribulantes eos mittere manum suam. 2.
Propterea instantissima postulatione domini 0671D Regis,
apostolicoque praecepto in paschali solemnitate ad Verseliacum celeberrimum
locum advenimus, ubi dominus Rex cum principibus regni et populo multo ad diem
festum convenerat. Expositus est autem lacrymabilis iste dolor in conspectu
omnium, et recitatae sunt litterae istae domini Papae, quarum exemplar
universitati vestrae transmittimus. Emollivit autem corda eorum Spiritus
sanctus: et statim Rex cum multa multitudine principum, et innumerabili populo,
signo crucis Christi armatus est. Diffunditur 0672B autem
benedictio ista per universam terram, et certatim evolant omnes ad suscipiendum
signum salutis in frontibus et in humeris suis. Et quia terra vestra fecunda est
virorum fortium, et militari juventute referta, decet vos inter primos, et cum
primis ad tam sanctum opus accedere, et armatos ascendere ad serviendum Deo
viventi. Eia igitur, fortissimi milites, accingimini; et qui non habet gladium,
emat eum. Nolite deserere solum Regem vestrum, Regem Francorum, imo Regem
coelorum, pro quo ipse tantum viae et laboris suscipit. Venit ad vos homo Dei
dominus Carnotensis, qui plenius vos doceat quae dicta et facta sunt, et
ostendat largissimam veniam, quae in litteris domini Papae, super eos qui cruces
susceperunt, continetur. 0672C Pro illo qui pro vobis mori
dignatus est, defendite loca mortis ejus et redemptionis nostrae, ne quando
dicant gentes: Ubi est Deus eorum? ut vos faciat victoriosos in terris, in
coelis gloriosos, sponsus Ecclesiae, filius Mariae, Dominus Deus
noster. EPISTOLA
CDLXVIII. EJUSDEM AD MANUELEM COMNENUM
CONSTANTINOPOLITANUM IMPERATOREM, IN PERSONA DOMINI CLARAE-VALLENSIS. Ut filium comitis Theobaldi faciat novum militem.Sublimi et glorioso MANUELI,
Constantinopolitano imperatori, frater BERNARDUS Clarae-Vallensis vocatus abbas,
salutem et orationes. 0672D 1. Quod tantae audeo
scribere majestati, non insolentia temeritatis est, sed confidentia charitatis.
374 Quis enim ego sum, aut quae est domus patris mei in
Israel, ut tanti nominis Imperatorem nostris litteris audeam praevenire? Pauper
enim sum ignobilisque persona, longo terrarum spatio et vastissimi maris
interjectu remotus a praesentia vestrae Sublimitatis. Quid ergo tantae
sublimitati cum tanta humilitate, si non daret mihi fiduciam humilitas Christi,
in qua, et de qua reges terrae et omnes populi, 0673A principes
et judices gloriantur? Ad nos enim usque pervenit magnificentia et gloria
nominis vestri, quae longe lateque dilatata est super terram. Hujus rei gratia
flecto genua mea ad Patrem spirituum, ex quo omnis paternitas in coelo et in
terra nominatur, ut de regno illo ad regnum illius transferamini, cujus regnum,
regnum est omnium saeculorum. 2. Nullis igitur meis meritis
praecedentibus audeo mittere ad thronum gloriae vestrae praesentium latorem,
juvenem magnae nobilitatis, ut eum sacramentis militaribus applicetis, et
accingatis ei ensem contra inimicos crucis Christi, qui adversus eum extulerunt
caput. Et juveni quidem sublimium patebat aditus curiarum: sed altiori consilio
mittimus ad illius imperii vestri gloriam singularem, ut memor 0673B sit omnibus diebus vitae suae, a quo militaris disciplinae
dignitatem susceperit. Nequaquam autem has ivissem in preces, nisi Christus
esset in causa, pro quo tantum viae pariter et laboris assumpsit. Quidquid illi,
vel pro illo feceritis, mihi factum est. 3. De caetero,
gloriosissime Imperator, nunc opus est ostendendi et extendendi abundantiam
suavitatis vestrae. Commota est et contremuit terra, quia Rex coeli perdidit
terram suam, terram ubi steterunt pedes ejus. Prope est enim ut irruant inimici
Domini in civitatem suam, etiam in illud gloriosum sepulcrum, ubi virgineus flos
Mariae linteis et aromatibus conditus est, unde et resurrexit ille primus et
maximus flos qui apparuit in terra nostra. Propterea ad praeceptum domini Papae,
et ad qualemcunque 0673C exhortationem nostram Francorum Rex et
innumerabilis multitudo principum, militum, populorum, transitura est per fines
vestros ad civitatem Dei viventis. Vestrum erit eos honorifice suscipere, et
agendum nunc pro loco quem tenetis, pro potestate quam accepistis, pro dignitate
qua polletis, pro divitiis quibus abundatis; quod conveniat imperiali
excellentiae, honori personae vestrae, et saluti animae vestrae in aeternum, et
in saeculum saeculi. Inter quos et ante quos filium comitis Theobaldi
illustrissimi principis vobis sollicitius commendamus, non tanquam unum de
caeteris, sed prae caeteris unum. Juvenis est, nobilis est, bonae indolis est,
et primitias suae militiae, non malitiae sed justitiae consecravit: filius etiam
est hominis illius, qui propter veritatem et 0673D mansuetudinem
et justitiam diligitur et honoratur inter principes terrae. Pro his omnibus vos
participem facimus omnium beneficiorum quae in domo nostra fiunt et fient, ut
vos faciat victoriosum in terris, in coelis gloriosum, Sponsus Ecclesiae, filius
Mariae, Dominus Deus noster. EPISTOLA CDLXIX. EJUSDEM AD LUCANUM EPISCOPUM, IN PERSONA DOMINI CLARAE-VALLENSIS. Incitativa ad fortitudinem.0674A Venerabili domino LUCANO episcopo, BERNARDUS, in luce vivere et in
luce mori. 1. Positus estis in sublimi loco, et opus est
sublimi animo, qui vos doceat: quia cathedra, quam accepistis, oneris est, non
honoris; operis, non nominis; virtutum denique, non divitiarum. Sic enim ait
illa coelestis fistula, de cujus et in cujus pectore verbum Domini personabat:
Si quis, inquit, episcopatum desiderat,
bonum opus desiderat (I Tim. III, 1). Opus, non dignitatem. 375 Quia ergo manum
vestram misistis ad fortia, opus est vobis fortitudine: qu a 0674B speculator domui Israel factus estis, opus est prudentia: opus
est aurea temperantiae mediocritate, quia sapientibus et insipientibus debitor
estis. Porro in consummationem virtutum, justitia vestiri vos oportet, qua
unicuique reddetur quod suum est, dicente Scriptura: Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXI,
9). Felix haec quadriga, et auriga ejus beatus, qui in humilitatis
temone, praesidens, virtutum rotas ad ductum et conductum ipsius inclinat. 2. Humilitas virtutum magistra, singularis filia summi Regis, a summo
coelo cum coelorum Domino descendens, in coelestibus animis aeternam posuit
mansionem. «Sine humilitate per prudentiam eligere quod diligendum est,» sicut
Sapiens ait, «erronea 0674C discretio est: adversa per
fortitudinem superare, tacens victoria: illecebris per temperantiam resistere,
tumulenta sobrietas: operibus justitiae insistere, palliata superbia.» Sola est
humilitas quae virtutes beatificat, et perennat: quae vim facit regno coelorum,
quae Dominum majestatis humiliavit usque ad mortem, mortem autem crucis. Verbum
enim Dei in sublimi constitutum, ut ad nos descenderet, prior humilitas
invitavit; veritas, qua se promiserat venturum, compulit; puritas uteri
virginalis suscepit: salva Virginis integritate, potentia eduxit, obedientia in
omnibus deduxit, patientia animavit, charitas verbis et miraculis manifestavit.
Haec in corde pontificis alta radice radicari 0674D debet, atque
fundari: qua cedente, omnis conventus virtutum vel opprimitur, vel succumbit.
Factus sum insipiens, vos me coegistis. Non erat quidem meum docere episcopum:
sed amicum admonere, et meum est, et omnium qui noverunt veritatem charitatis.
Reliqua vobis communis filius illic plenius et planius viva voce referet. Neque
enim litteris committendum, 376 quod etsi quosdam docere,
quibusdam tamen nocere potuisset. III. DIVERSORUM AD S. BERNARDUM ET ALIOS.
Quae numeralibus notis 470, 473, 474, 475, 477, praenotantur, nunc primum
eduntur inter opera S. Bernardi. EDIT. 0675 EPISTOLA CDLXX. ALFONSI REGIS
AD S. BERNARDUM. Cisterciensium seu verius
ecclesiasticorum Annalium tomi I-IV, Lugduni 1642, fol., t. II, p.
71.>0675A ALFONSUS, Dei gratia
Portugallensium rex, venerabili patri BERNARDO, abbati Clarae-Vallensium. Noveritis quod per Dei misericordiam acquisivimus Sanctarenam, quae
erat civitas munitissima et jugum super capita nostra; et credimus per bonas
orationes vestras, quia nos vobis primum commendavimus, et promisimus quod
faceremus vobis monasterium vestri ordinis; quod parati sumus, ut faciamus
sumptibus nostris. Vos mittite ad nos monachos, et nos quod diximus, complemus.
Reliqua quomodo acciderunt, quaeque evenerunt, dicet vobis 0675B familiaris noster, quem mittimus: ipsum credite; et nos, reginam
uxorem nostram, et unicum filium, quem nuper habeo, Henricum, Deo
commendate. EPISTOLA CDLXXI. SUGERII ABBATIS S. DIONYSII AD S. BERNARDUM. Gratias agit de consolatione sibi in extremis agenti data, seque
ipsius commendat orationibus. (Dom MARTENE, Thesaurus Anecdot., tom. I, col. 424, ex ms. Coislinianae
bibliothecae.)Amantissimo domino et patri
venerabili, Dei gratia Clarae-Vallis abbati BERNARDO, SUGERIUS adhuc B. Dionysii
humilis minister salutem et sincerae dilectionis affectum. Visitasti nos litteris vestris, visitet vos Oriens ex alto. Munuscula
vestra, imo munera maxima, mappulam 0675C pretiosam, panem
benedictionis vestrae, litteras consolationis, in quibus continentur verba bona,
verba sancta, melle et lacte redundantia, mihi misero peccatori delegastis, et
in extremis posito consolationem maximam praebuistis. Si enim angelicam faciem
vestram vel semel ante decessum meum videre potuissem, ab hoc miserrimo saeculo
securius exirem. Sciatis autem pro certo, quia si mille anni, aut ultra, vivere
meruissem, nisi in beneplacito Dei remanere non curarem. Nec enim ex operibus
justitiae, sed in sola Dei misericordia confidens, quam semper in se sperantibus
exhibet, ad eum redire tota cordis intentione desidero; unde et animam meam in
sanctas manus vestras devote commendo, et ut vestris et sanctarum congregationum
vestrarum 0675D orationibus, divinam propitiationem animae meae
concilietis, genibus vestrae sanctitatis provolutus efflagito. EPISTOLA CDLXXII. EVERVINI
STEINFELDENSIS PRAEPOSITI AD S. BERNARDUM. De haereticis sui
temporis. (Ex tomo IV operum S. Bernardi, antea sermoni 65 in
Cantica canticorum praeposita.)0676A Reverendo domino suo et patri BERNARDO Clarae-Vallensium abbati,
EVERVINUS Steinfeldensis minister humilis, in Domino confortari, et confortare
Ecclesiam Christi. 377 1. Laetabor ego super
eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa, qui nobis memoriam abundantis
suavitatis Dei eructare in omnibus dictis et scriptis vestris soletis, maxime in
Cantico amoris Sponsi et sponsae, hoc est Christi et Ecclesiae, ita ut eidem
Sponso dicere veraciter possimus: Servasti bonum 0676B vinum usque adhuc (Joan. II, 10). Hujus vini
tam pretiosi pincernam te nobis ipse constituit: non cesses propinare; non
haesites, hydrias non poteris evacuare. Nec te excuset, pater sancte, debilitas
tua: cum plus operetur pietas in officio, quam corporalis aedificationis
exercitatio. Nec dicas te occupatum: nescimus aliquid huic tam necessario operi
communi praeponendum. De hydria quantum, sanctissime pater, habes nobis modo
propinare! De prima propinatum est satis, et reddidit eos sapientes et fortes
contra doctrinam et impetum Scribarum et Pharisaeorum: secunda, contra argumenta
et tormenta Gentilium: tertia, contra subtiles deceptiones haereticorum: quarta,
contra falsos Christianos: quinta, contra haereticos circa finem saeculi
venturos, 0676C de quibus per Apostolum manifeste Spiritus dicit:
In novissimis temporibus discedent quidam a fide, intendentes
spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium,
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum
gratiarum actione (I Tim. IV, 1-3). De sexta inebriabuntur,
fideles confortando contra illum qui in hac nimirum discessione a fide
revelabitur, scilicet ille peccati filius, homo perditionis, qui adversatur et
extollitur super omne quod dicitur aut quod colitur Deus; cujus est adventus
secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis
mendacibus, et in omni seductione iniquitatis (II Thess. II, 3-10).
Post hanc septima non erit 0676D necessaria, quando filii hominum
inebriabuntur ab ubertate domus Dei et torrente voluptatis ejus. O bone pater,
satis interim propinasti de quarta hydria 0677A omnibus nobis ad
correctionem, ad aedificationem, ad consummationem, incipientibus,
proficientibus atque perfectis; usque in finem saeculi profuturus contra teporem
ac pravitatem, quae est in falsis fratribus. Jam tempus est ut de quinta
haurias, et in medium proferas contra novos haereticos, qui circumquaque jam
fere per omnes Ecclesias ebulliunt de puteo abyssi, quasi jam princeps illorum
incipiat dissolvi, et instet dies Domini. Et in epithalamio amoris Christi et
Ecclesiae locus, qui a te, pater, sicut tu ipse mihi retulisti, jam est
tractandus, videlicet: Capite nobis vulpes parvulas, quae
demoliuntur vineas (Cantic. II, 15), huic mysterio congruit,
et te ad quintam hydriam perduxit. Rogamus igitur, pater, ut omnes partes
haeresis illorum, quae ad tuam 0677B notitiam pervenerunt,
distinguas, et contra positis rationibus et auctoritatibus nostrae fidei, illas
destruas. 2. Nuper apud nos juxta Coloniam quidam haeretici
detecti sunt, quorum quidam cum satisfactione ad Ecclesiam redierunt. Duo ex
eis, scilicet qui dicebatur episcopus eorum cum socio suo, nobis restiterunt in
conventu clericorum et laicorum, praesente ipso domino archiepiscopo cum magnis
viris nobilibus, haeresim suam defendentes ex verbis Christi et Apostoli. Sed,
cum vidissent se non posse procedere, petierunt ut eis statueretur dies, in quo
adducerent de suis viros fidei suae peritos; promittentes se velle Ecclesiae
sociari, si magistros suos viderent in responsione deficere: alioquin se velle
0677C potius mori, quam ab hac sententia deflecti. Quo audito,
cum per triduum essent admoniti, et resipiscere noluissent, rapti sunt a populis
nimio zelo permotis, nobis tamen invitis, et in ignem positi, atque cremati; et,
quod magis mirabile est, ipsi tormentum ignis non solum cum patientia, sed et
cum laetitia introierunt et sustinuerunt. Hic, sancte pater, vellem, si praesens
essem, habere responsionem tuam, unde istis diaboli membris tanta fortitudo in
sua haeresi, quanta vix etiam invenitur in valde religiosis in fide
Christi. 3. Haec est haeresis illorum. Dicunt apud se tantum
Ecclesiam esse, eo quod ipsi soli vestigiis Christi inhaereant; et apostolicae
vitae veri sectatores 0677D permaneant, ea quae mundi sunt non
quaerentes, non domum, nec agros, nec aliquid peculium possidentes: sicut
Christus non possedit, nec discipulis suis possidenda concessit. Vos autem,
dicunt nobis, domum domui, et agrum agro copulatis, et quae mundi sunt hujus
quaeritis: ita etiam ut qui in vobis perfectissimi habentur, sicut monachi vel
regulares canonici, quamvis haec non ut propria, sed possident ut communia,
possident tamen haec omnia. De se dicunt: Nos pauperes Christi, instabiles, de
civitate in civitatem fugientes, sicut oves in medio luporum, cum apostolis et
martyribus persecutionem patimur: cum tamen sanctam et arctissimam vitam ducamus
in jejunio et abstinentiis, in orationibus et laboribus die ac nocte
persistentes, et tantum necessaria ex eis 0678A vitae quaerentes.
Nos hoc sustinemus, quia de mundo non sumus: vos autem mundi amatores, cum mundo
pacem habetis, quia de mundo estis. Pseudoapostoli adulterantes verbum Christi,
quae sua sunt quaesiverunt, vos et patres vestros exorbitare fecerunt: nos et
patres nostri generati apostoli, in gratia Christi permansimus, et in finem
saeculi permanebimus. Ad distinguendum nos et vos, Christus dixit: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII,
16). Fructus nostri sunt vestigia Christi. In cibis suis vetant omne
genus lactis, et quod inde conficitur, et quidquid ex coitu procreatur. Hoc de
conversatione sua nobis opponunt. In sacramentis suis velo se tegunt: tamen
nobis aperte confessi sunt, quod in mensa sua quotidie cum manducant, 0678B ad formam Christi et apostolorum, cibum suum et potum in corpus
Christi et sanguinem per Dominicam orationem consecrant, ut inde se membra et
corpus Christi nutriant. Nos vero dicunt in sacramentis non tenere veritatem,
sed quamdam umbram et hominum traditionem. Confessi sunt etiam manifeste se
praeter aquam, in ignem et spiritum baptizare, et baptizatos esse: adducentes
illud testimonium Joannis Baptistae baptizantis in aqua, et dicentis de Christo:
Ille vos baptizabit in Spiritu sancto et igne
(Matth. III, 11); et in alio loco: Ego baptizo in
aqua, major autem vestrum stetit, quem vos nescitis (Joan. I,
26), quasi alio baptismo praeter aquam vos baptizaturus. Et talem
baptismum per impositionem manuum debere fieri conati sunt 0678C ostendere testimonio Lucae, qui in Actibus Apostolorum
describens baptismum Pauli, quem ab Anania suscepit ad praeceptum Christi,
nullam mentionem fecit de aqua, sed tantum de manus impositione: et quidquid
invenitur, tam in Actibus Apostolorum, quam in Epistolis Pauli, de manus
impositione, ad hunc baptismum volunt pertinere. Et quemlibet sic inter eos
baptizatum dicunt electum, et habere potestatem alios qui digni fuerint
baptizandi, et in mensa sua corpus Christi et sanguinem consecrandi. Prius enim
per manus impositionem de numero eorum, quos auditores vocant, recipiunt eum
inter credentes: et sic licebit eum interesse orationibus eorum, usquedum satis
probatum eum faciant electum. 0678D De baptismo nostro non
curant. Nuptias damnant, sed causam ab eis investigare non potui; vel quia eam
fateri non audebant, vel potius quia eam ignorabant. 4. Sunt
item alii haeretici quidam in terra nostra, omnino ab istis discordantes, per
quorum mutuam discordiam et contentionem utrique nobis sunt detecti. Isti negant
in altari fieri corpus Christi, eo quod omnes sacerdotes Ecclesiae non sunt
consecrati. Apostolica enim dignitas, dicunt, corrupta est, implicans se
negotiis saecularibus; et in cathedra Petri non militans Deo, sicut Petrus,
potestate consecrandi, quae data fuit Petro, se privavit: et quod ipsa non
habet, archiepiscopi, qui in Ecclesia saeculariter vivunt, ab ea non accipiunt
ut aliquos 0679A consecrare possint, advertentes illud de verbis
Christi: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei;
quae vobis dicunt facite (Matth. XXVIII, 2, 3): quasi istis
talibus concessa sit potestas tantum dicendi et praecipiendi, et nihil amplius.
Et ita evacuant sacerdotium Ecclesiae, et damnant sacramenta, praeter Baptismum
solum, et hunc in adultis, quos dicunt baptizari per Christum, quicunque sit
minister Sacramentorum. De Baptismo parvulorum fidem habent, praeter illud de
Evangelio: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus
erit (Marc. XVI, 16). Omne conjugium vocant fornicationem,
praeter quod contrahitur inter utrosque virgines, masculum et feminam,
astruentes haec de verbis Domini, quibus respondit Pharisaeis: Quod Deus conjunxit, homo 0679B non separet;
quasi Deus tales conjungat, tanquam ad similitudinem primorum hominum: et quod
eisdem ei opponentibus de libello respondit repudii: Ab initio
non fuit sic; et item quod ibidem sequitur: Qui dimissam
duxerit, maechatur (Matth. XIX, 6-9); et illud de Apostolo:
Honorabile connubium sit omnibus, et thorus immaculatus
(Hebr. XIII, 4). 5. In suffragiis sanctorum non
confidunt; jejunia caeterasque afflictiones, quae fiunt pro peccatis, astruunt
justis non esse necessaria, nec etiam peccatoribus; quia in quacunque die
ingemuerit peccator, omnia peccata remittuntur ei: caeterasque observantias in
Ecclesia, quas Christus et apostoli 0679C ab ipso discedentes non
condiderunt, vocant superstitiones. Purgatorium ignem post mortem non concedunt;
sed animas statim, quando egrediuntur, de corpore in aeternam vel requiem, vel
poenam transire, propter illa Salomonis: Lignum in quamcunque
partem ceciderit, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi manebit
(Eccl. XI, 3). Et sic fidelium orationes vel oblationes pro
defunctis annihilant. 6. Contra haec tam multiformia mala
rogamus, sancte pater, ut evigilet sollicitudo vestra, et contra feras arundinis
stilum dirigatis. Nec nobis respondeatis, quod turris illa David, ad quam
confugimus, satis sit aedificata cum propugnaculis, quod mille clypei pendent ex
illa, omnis armatura fortium. Sed volumus, pater, ut haec armatura propter nos
0679D simpliciores et tardiores, vestro studio in unum collecta,
contra haec tot monstra ad inveniendum fiat paratior, et in resistendo
efficacior. Noveritis etiam, domine, quod redeuntes ad Ecclesiam nobis dixerunt,
illos habere maximam multitudinem fere ubique terrarum sparsam, et habere eos
plures ex nostris clericis et monachis. Illi vero qui combusti sunt, dixerunt
nobis in defensione sua, hanc haeresim usque ad haec tempora occultatam fuisse a
temporibus martyrum, et permansisse in Graecia, et quibusdam aliis terris. Et hi
sunt illi haeretici, qui se dicunt apostolos, et suum papam habent. Alii papam
nostrum annihilant, nec tamen alium praeter eum habere fatentur. Isti apostolici
Satanae habent inter se feminas (ut dicunt) continentes, viduas, virgines, 0680A uxores suas, quasdam inter electas, quasdam inter credentes;
quasi ad formam apostolorum, quibus concessa fuit potestas circumducendi
mulieres. Vale in Domino. EPISTOLA CDLXXIII. HENRICI REMENSIS AD BERNARDUM.
Annal. Cisterc., t. II, p.
135.>377 1 Patri suo
filius suus HENRICUS, quidquid filius patri. Non est
insolentia, sed confidentia, quod vobis scribo, benignissime Pater. Scio quia
non est meum loqui, sicut vulneratus N. et dormiens in sepulcris, sed zelus,
fateor, urit animam meam pro paupere isto episcopo, qui, quia justitiam coluit,
voluit aequitatem, plaga inimici percussus est, castigatione 0680B crudeli. Quia voluit sedere in sede sua, et episcopo episcopalia
resignare, hoc est maximum et primum peccatum. En sanguis iste de manu ejus
exquiritur. Si quid ergo ego possum in oculis Patris, imo quia multum possum,
facite negotium ejus, sicut illi noveritis expedire. De caetero laetus et
incolumis sum, et exspecto videre faciem vestram, sicut faciem Dei. Prope est
enim dies desponsationis meae, quo feriam pactum Domino cum Deo per manum
vestram, et sub custodia vestra, ut serviam ei die ac nocte, et omnibus diebus
vitae meae, amantissime Pater. EPISTOLA CDLXXIV. JOANNIS ALETANI EPISCOPI AD S. BERNARDUM.
ubi supra, 135.>0680C Patri suo et Patri omnium bonorum, Bernardo
Clarae-Vallensi abbati, frater Joannes Aletensis episcopus, et hic honestari in
laboribus suis, et illic honorari cum angelis. Utinam viderem
vos, non scriberem vobis, et dolorem meum liniret, et leniret vestrae suavitatis
aspectus. Contristatus sum enim in exsecratione mea, quamvis juxta Sapientem,
ipsa tribulatio sit mihi pro solatio, non conscientia, sit pro flagello. Scio
enim, quia feliciter sunt miseri, quos constat non meruisse quae perferunt.
Propterea ex me quae circa me sunt, scribo vobis, breviter tamen, ne quos mundo
debetis oculos, detineam pagina longiori. Post datam in me sententiam juxta
vestrum 0680D consilium, perrexi ad dominum meum, quem constituit
Dominus, dominum domus suae et principem omnis possessionis suae. Ad quem
ingressus plus inveni judicis, quam patris, minus misericordiae quam censurae.
Praevenerunt enim me homines monasterii majoris, et majores facti sunt me,
facientes voci suae vocem virtutis. Dixerunt me subterfugisse episcoporum
audientiam, in quorum manibus ipse me posuerat audiendum. Non solum autem haec,
sed quaecunque undecunque colligere potuerunt, proposuerunt adversum me, et cum
multa pace auditi sunt. Cumque paratus essem repellere, vel refellere, quae
dicebantur, noluit me audire universitatis judex, non illi imputetur. Sed et
super dolorem vulnerum meorum addidit, remittens me ad illos, ad 0681A quos ante me miserat, quos ex parte suspectos habebam, et adhuc
manus ejus extenta, quia suspensus accessi ad illum, et suspensus ab illo
recessi. Et quamvis nihil horum conscius sum, quae illi
malitiose composuerunt adversum me: porro tamen judicium patienter ,
etsi non libenter. Scio enim me meruisse graviora quam patior, tanquam servus
male operans et dignus omni indignatione. Verumtamen duram provinciam nactus sum
homo minimi census, et census minoris illi aggredi, et cum illis ingredi causam,
qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
Hinc est, quod inter vestros Clarae-Vallenses positus exspecto consilium
vestrum, tanquam consilium Dei: quia nemo poterit eripere pauperem episcopum de
manu 0681B fortiorum ejus, nisi vestra manus tota obviaverit
infestantibus et diripientibus eum. Domine pater, paratus sum, et non sum
turbatus, ut custodiam mandata tua, et utinam voluntas tua (si Domini voluntas
est) cum mea voluntate non discordet, beneplacitum vestrae dignationis, si
dignum judicatis, renuntiate puero vestro, quia non est consilium et auxilium
nisi ad vos et ex vobis, amantissime Pater. EPISTOLA CDLXXV. M. CRACOVIENSIS EPISCOPI
AD S. BERNARDUM Illum ad conversionem Ruthenorum invitat.
(G. Bernardus PEZ. Thesaurus Anecdot., tom. V,
part. I, col. 360, ex codice Windbergensi.)377 3 B. Dei gratia Clarae-Vallensi abbati, viro
venerabili et reverendo, omni praeconio digno, et 0681C merito
sanctitatis insigni, M. ejusdem gratia Cracoviensis episcopus, et comes . . .
Petrus, quos facit, facere fructus. Grates Deo nostro
referimus, grates siquidem infinitas qui vos talem, o abbatum decus et gloria,
nostro suscitavit saeculo, quem sollicitudo omnium Ecclesiarum, quemadmodum vas
electionis, nunquam et nusquam praetereat, quem infirmitas aliorum cogat pariter
infirmari; cujus meritis Deus orbi bonum omne largitur immerito, cujus prece
districtus arbiter mitigatus sententiam revocat, ac, ne statim feriat
peccatores, iram suspendit, ut parcat. Dilectus filius vester
magister A. nos ex parte vestra consuluit, si quis posset et impios Ruthenorum
0681D ritus atque observantias exstirpare. Posset quidem, domine,
posset, sed solus ille homo posset, in quo potens gratia esset. Confidimus autem
in Domino Jesu quod si abbas Clarae-Vallensis hic esset, hoc bonum facere
posset. Gens autem illa Ruthenica multitudine innumerabili ceu sideribus
adaequata, orthodoxae fidei regulam ac verae religionis instituta non servat,
non attendens quoniam extra Catholicam Ecclesiam veri sacrificii locus non est.
Nec solum in sacrificio Dominici corporis, sed in conjugiis repudiandis et
rebaptizandis atque aliis Ecclesiae sacramentis turpiter claudicare cognoscitur.
Ita erroribus variis, imo vero 0682A haeretica pravitate a
primordio suae conversionis imbuta, Christum solo quidem nomine confitetur,
factis autem penitus abnegat. Neque enim vel Latinae vel Graecae vult esse
conformis Ecclesiae, sed seorsum ab utraque divisa neutri gens praefata
sacramentorum participatione communicat. Hoc autem, domine, totum penetrabilior
omni gladio ancipiti vestra praedicatio amputaret, si, ut eam visitaretis, vobis
Spiritus sanctus inspiraret. Nec modo in Ruthenia, quae quasi est alter orbis,
verum etiam in Polonia et Bohemia, vel communi appellatione Sclavonia, quae
plures provincias continet, talem ac tantum fructum tamque Deo acceptabilem
faceretis, ut ab ipso postmodum audiretis: Euge serve bone et
fidelis. Aut certissime vobis omnes, aut fere omnes, ut speramus, 0682B in auditu auris obedirent. Dignamini igitur,
pie Pater, dignamini, qui caeteras illustrastis, nostras etiam tenebras
illustrare. Dignamini Sclavos incompositos in via morum et vitae rationibus
informare. Dignamini gelidum axem vestri praesentia visitare, ut in adventu
nostri abbatis frigus horridum Aquilonis, Austri gratia et Mulciberi flamine
temperetur: ut inculta barbaries vestris moralitatibus excolatur: ut homines
inhumani vestra eruditione mitescant, sub jugo Dominico mansuescant. Si enim
gloria celeberrima et Treicius Orpheus et Thebanus Amphion coelo inseruntur et
astris, vatumque celebrantur ingenio, et post mortem carmine vivunt, quod
uterque silvas et lapides. id est, silvestres et lapideos homines lyrae cantibus
0682C delinivit, legemque pati coegit, quanto magis nos speramus
quod gentes efferas et immanes sacer abbas Christo conciliet, qui et praeco est
Evangelii, et lucerna in domo Domini, et divinae voluntatis interpres, et melior
Orpheo.. et superna clarus scientia, et coelesti praedictus intelligentia, et
omnium fere charismatum munere insignitus et gratia. Quanto
autem animi quamque ardenti desiderio ego et comes Petrus, vir utique circa Dei
cultum et Ecclesiam religionemque devotissimus, vestrum, pie Pater, praestolemur
adventum, solus ille nobis est testis qui videt secreta cordis. Nec nos soli
optamus abbatem Clarae-Vallensem. Simul in unum dives et pauper, nobiles et
ignobiles, juvenes et virgines, 0682D senes cum junioribus aeque
desiderant. Abbatem omnis ordo et aetas, abbatem omnis sexus atque omnis
conditio, abbatem omnes Poloni omniumque vota suspirant. EPISTOLA CDLXXVI. THOMAE QUONDAM ABBATIS MAURIGNIACENSIS AD S. BERNARDUM. (Exstat in editione Operum S. Bernardi anno 1719 data, tom. I, in
appendice ad epistolas, col. 576.)377 4 Domino dilectissimo et in Christi visceribus
honorando Bernardo Dei gratia Clararum 0683A Vallium abbati,
THOMAS suae sanctitatis servus et filius, salutem. Vestri loci
nomen vestrae et sub signis vestris militantium congruit actioni. Lucetis enim
in medio nationis pravae atque perversae veluti magna luminaria, in mundo verbum
vitae continentes, et habitatis in convallibus quae frumento illo abundant quod
misit Deus in Jacob et cecidit in Israel. Haec intuens, fiduciam concepi
scribendi celsitudini vestrae modicus homo et abjectus in domo Dei, de
commotione mea, quam patior licet invitus, sanctitatis vestrae reposcens
antidotum. Causa autem haec est. Albericus, vir apostolicus, episcopus
Ostiensis, cum sub Romanae legationis officio Gallias circuiret et perambularet
terram miracula faciendo, de quorum multitudine 0683B et
magnitudine reticemus, Macharium nepotem suum, laesae opinionis hominem, corpore
pinguem, corde duplicem, ore bilinguem, de nova parvaque et paupere abbatia in
antiquam, magnam, et divitem Sancti Benedicti abbatiam transposuit, inaudita hac
conventione interposita, ne Cluniacensis ordo inibi intromitteretur, neve
quisquam de fratribus illis ad aliquem locum Cluniaco subditum mitteretur. Cui
hoc mortiferum simoniacae haereseos venenum non olet, profecto dono caret
discretionis, et spiritualium narium faetidissimo abundat polypo. Quid enim hoc
est nisi vendere religionem, justitiam, veritatem, et non ingredi per ostium?
Putans igitur episcopus quod nil sibi posset obsistere, alterum nepotem suum
Lancelinum omni conatu nititur 0683C Ecclesiae Mauriniacensi
subrogare; quod Macharius, dum loco praeesset, non solum se facturum promiserat,
sed etiam indubitanter adjuraverat. Nam progenies haec de toxicato trunco sumens
originem, squamis squamas adjungit, et Ecclesiae culturam praeoccupat, et sub
umbra atque potestate viri supradicti alitur, ac invitis omnibus coalescit,
pecunias et praebendas acquirendo condonatione gravium culparum et turpium
redemptione personarum. Clamores adversariorum audiunt quam libentissime. At si
praesulis Albini et martyris ossa Rufini discapsata rutilaverint, nox illico
vertitur in diem, niger color albescit, Protheus ludit in pelago, protinus
mutantur omnia; rident qui flebant, flent qui ridebant, 0683D et,
ut vulgari proverbio dicitur, non evangelici, sed Sydonii piscatores aqua
turbida retia mittunt, et licet multiplicia, auro et argento sua farciunt
marsupia. Harum exactionum immanitas non ideo fit ut sancta Romana Ecclesia,
quae nunc populi sui seditione commovetur, auxilietur, sed ut generatio prava et
perversa rapinis ecclesiarum sustentetur, 0684A ditetur,
sublimetur ad superbiam, diffluat ad luxuriam, confirmetur ad nequitiam. Sed
spuria vitulamina non dabunt altas radices, quia omnis plantatio quam non
plantat Pater coelestis eradicabitur. Denique in hoc quoque negotio spe sua
frustrati sunt. Erat namque Lancelinus vir nequam et intractabilis, pelle rufus,
facie fulmineus, mente sanguineus, nostri temporis Phalaris alter; ob idque jure
meruit pati repulsam rei quam diu desideraverat, et ad quam tam turpiter quam
patenter aspiraverat. De aliis quae fama dispergit tacendum est. Nulli enim et
omnibus credere, teste Seneca, vitium est. Episcopus tamen auctoritate confisus,
vinci nesciens, coeptis vehementer insistit; et si me, qui diu loco praefueram,
et nunc a monachis, clero, populo, militibus, 0684B proceribus
expetebar, posset obruere, desiderata se credebat firmiter obtinere. Parisius
igitur in palatio, in conventu venerabilium personarum, rege praesente simul et
curia, moderationis abrupto freno, in amicum absentem, qui sibi servierat, qui
Macharium in abbatem sibi subrogari fecerat, multa jaculatus est et ira dictante
plurima congessit quibus veritas non consentit. At cum per haec pulmonem non
sedaret, et eadem usque ad taedium quorumdam quibus sanior et ideo clarior
oculus inerat multiplicaret, cum se nihil proficere videret et pene deficere,
priorem Sancti Martini de Campis, sub quo militabam, et in privato loco
successeram, evocat, et auctoritate qua praecellit praecipit quatenus quid de me
sentiat adjuratus coram cunctis 0684C edicat. Ille vero, sicut ex
condicto machinatum erat (nam et die praeterita legatum quem capitulum mittebat
ad me ut quantocius Parisius venirem retraxit ab itinere), asserit me sic
corpore debilitatum ut vel hanc vel alteram obedientiam non possem implere. Hic
stilum retraho, et impono digitum ori meo. Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices. Et: Mihi
vindictam, et ego retribuam. Et: Falsus testis non erit
impunitus. Quantum enim id devium sit a vero, propitia divinitate ipsa res
indicat. Nam de infirmitate in qua me servum vestrum vestra sublimitas visitata
est, sanus et membris omnibus incolumis convalui, excoctis humoribus quos ex
infirmitate loci ubi plus minus quinquennio 0684D inhabitaveram,
contraxeram. Mox episcopus verbum arripit, et cum austeritate et imperio
monachos jubet discedere, ac indiscussis electione et persona, aliam festinato
personam praecipit eligere, de his et similibus his summo justoque judici
rationem redditurus. Has propter res oculus interioris hominis mei, mi
dulcissime Pater, conturbatus est, 0685A et albugine
praeoccupante pupillam, ad intuitum veri luminis tremulus palpitat et deficit.
Sciens igitur in Campis amplius me pacem habere non posse, titubo, fateor, utrum
ad monasterium Mauriniacense redeam, ubi me juvenis dedi et in communi capitulo
me fieri monachum devovi, an ad ecclesiam Columbensem, in qua quibusdam causis
emergentibus monachi vestes indui et professionem feci, et cum mitterer ad
abbatiam Mauriniacensem, me Columbas rediturum, si eam reliquissem, spopondi.
Pluat ergo mihi Deus per vos coelestem rorem, et quod devote exopto et supplex
expeto, vestrae consolationis merear habere rescriptum. Valete. EPISTOLA CDLXXVII. MATRONAE
CUJUSDAM AD SANCTUM BERNARDUM Anecdota
litteraria ex mss. codicibus eruta, tom. IV, p. 251. Romae 1783,
8o. — Vide praefationem ad epistolam 456.>0685B Angustiae, fateor, mihi sunt undique, quoniam quem
diligit anima mea sermonibus excitare compellit amor, impatiens intellectus
scaturit dilatatur affectus. verum censura silentii reprimit, dum nota non
exprimit lingua balbutiens, charta deficit, retunditur calamus, manus quoque ab
antiquo non impigra retardatur. Evae nempe maledictae, non corpore, sed spiritu
parturiens doloribus, premor magna sollicitudine Sarae, anxiae Rebeccae
desiderio, aemulatione Rachelis, Liae contemptu. Atque utinam mihi prudentia
daretur Jahelis, importunitas Ruth, 0685C Judith audacia, placor
Edissae, ut operirem pallio Sisaram, amicirer Boozo, deciperem aggrediens
Holofernem, in bonum hoc nil ultra simile illis attentans, et adirem Assuerum in
throno sedentem languentis animae salubria petitura. O indicibile Magdalenae
gaudium, o solatium, o tripudium, quae Jesu fructus virginei pedes deosculans,
rigans lacrymis, capillis tergens, ungens unguento, antidotum reportavit
salutis! Cum haec servo, servo Jesu. Si data licentia, et honestate concedente,
impenderem ab ubertate, jucunditates conciperem. Fierem, arbitror, prae
magnitudine gaudii semiviva. Gaudeo quia scienti legem loquor, cui omnia prout
sonant, sapiunt, et figuras, et aenigmata intelligit, et exponit. Quid nostra
paternitatem vestram epistolari 0685D distendo angustia, cum ad
vocem, dudum loquelae grandis in me ignis amoris omni narratione major exarsit;
ita ut fructeta vanitatis omnia exusta sint, et cum sponsa clamarem una voce:
Filiae Jerusalem, nuntiate dilecto, quia amore langueo. Quis mihi det, ut
languentes et vos, et bibatis poculum quo potatis. Indulgete, Pater, indulgete;
stulta facta sum, vos me coegistis. Charitas quae est in Christo, urget me,
plena quidem sum sermonibus, et uteri mei spiritus me coarctant. Quapropter
verbis finem imponens dominationem vestram, quae unica et singularis est mihi,
flagito in Christo Jesu pro vulneribus interpellans 0686A eamdem,
quatenus ancillae vestrae, ac, quaeso, filiae memoriam habeatis, quae in signum
incorruptae fidei, non in munus per latorem praesentium enxenium offero, et
praesento, desiderans, et anhelans, antequam moriar, vestris conspectibus
consolari. EPISTOLA CDLXXVIII B. AD S. BERNARDUM. De indisciplinato
monacho agit.Dilectissimo Patri BERNARDO, Dei gratia
Clarae-Vallensis abbati, frater B. sicut ablactatus super matrem suam, terram
fluentem lac et mel. 1. Injurias meas decreveram operire
silentio, nisi quia dignum duxi, veritate mendacium praevenire. 378 Quoties, et quam proterve frater R. 0686B intus et extra monasterium mecum contenderit, quot et quanta
scandala sciens et prudens coram pusillo grege posuerit, quam erecta cervice, et
extento collo regulari disciplinae et consuetudinibus se opposuerit, testis est
ille qui laborem et dolorem considerat; testis est tota congregatio fratrum, in
quorum auribus et oculis effusa est contentio ejus; testis est et sua ipsius
conscientia, etiamsi aliud lingua loquatur. Gratias ago Deo meo, quoniam,
quantum ad injuriam meam pertinet, si aliqua fuit, ab ipso fuit patientia mea.
Audivi multa verba quae non licet monacho loqui; et factus sum sicut homo non
audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Rogabam hominem multis precibus
et secreto, et publice, 0686C et solus, et cum aliis; ut parceret
et sibi, et nobis: ut conscientiae suae misereretur, pariter et famae nostrae in
terra aliena, ne tam nova plantatio aliquo turbine commoveretur. Arguebam,
obsecrabam, increpabam, miscens terroribus blandimenta, ne poneret nos
subsannationem, et derisum his qui in circuitu nostro sunt. Vulneribus semivivi
nostri vinum pariter infudi et oleum; sed insanabilis fuit dolor.
2. Cum jam pene omnia correptionis argumenta consumpta essent, nec vulnus
veniret ad cicatricem, timui ne scabies et putredo unius membri reliquas partes
corporis occuparet. Sed quia verebar opera mea, diu supersedi, metuens ne ille,
qui in angelum lucis transfiguraverat se, ad injuriarum ultionem 0686D mearum, sub zelo justitiae et amore Ordinis me provocaret.
Invocato ergo in auxilium Domino, ne me pateretur declinare ad dexteram vel ad
sinistram, homini superbo et contumaci indixi, ne psalmum vel antiphonam
imponeret, donec emendasset illud quod adversus filios matris suae ponebat
scandalum. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed manus ejus extenta.
Nam qui prius nolebat cantare rogatus, prohibitus cantabat: antiphonas imposuit,
et locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. In crastino suspendi hominem a
mensa. Cumque ascendisset ex adverso, et oppositus mihi in altera 0687A parte capituli facie ad faciem plurima intorsisset verba
praecipitationis, respondi breviter: Si quis vult contentiosus esse, nos talem
consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei. Et sic evasi manus ejus. Indignatus
graviter (quoniam et me novitium, et se inveteratum in Ordine praedicabat) de
claustro exsilivit; et egressus portam monasterii, recessit solus: quippe quem
non amor propagandi Ordinis, sed, sicut ipse impudenter abbati confessus est, ad
contemplationem sui Roma pertraxerant. Videat Deus, et judicet: quoniam, quantum
in ipso fuit, fetere fecit Ordinem nostrum, coram abbate, et coram servis
ejus, EPISTOLA CDLXXIX. HUGONIS METELLI AD S. BERNARDUM. In qua ejus laudes fuse prosequitur.0687B Reverendo et in Christo benedicto patri BERNARDO
abbati Clarae-Vallis, clarissimae lampadi, HUGO METELLUS, quondam nugigerulus,
nunc crucis Christi bajulus, introire in sanctuarium sacrae Scripturae, et
fragmenta illius ne pereant colligere, et a frigido lapide interiorem
excutere. 1. Oleum effusum nomen tuum, fragrans more
contritorum aromatum. Fama nominis clarissimi tui longe lateque diffusa, usque
ad fines terrae pertransiit, suavissimoque suo odore mare et aridam recreavit,
plurimosque ad locum unde spirat pertraxit, quia tracti per odorem, ex ipso
aromate gustaverunt salutiferum saporem; 379 et quos sapor
stygius infecerat, imo fetor Acherontis defecerat, 0687C et
dehominaverat, gustu nectareo reformati sunt. Oleum effusum vita tua. Vita tua
clarissima lampas est, quae lucendo ardet, et ardendo lucet. Ardet sibi, lucet
alteri. Vita tua lampas est, quae non tantum vicinat, sed etiam illuminat
remota. Conversatio enim tua sparso lumine rutilans, non inclusa, sed exclusa;
non confusa, sed modeste effusa, exemplo bono tenebras illuminat, lucem
ministrat, montes humiliat, irradiat, valles implet et illustrat. Tu es etiam
carbo ardens, qui carbones exstinctos accendis de vicino bonae conversationis
tuae sufflatorio. Totus enim vitae tuae cursus exemplo bene vivendi plurimos
informat, deformia reformat, exintegrata redintegrat, 0687D excrustata consolidat, et non in tenebris, sed in conspectu
solis, odorem suavitatis dans, aromatizat. 2. Oleum effusum
verbum tuum. Talentum tibi creditum, talentum, inquam, loquendi et persuadendi,
non includis, sed mensura excludis. Verba tua igne charitatis vaporantur, et
nectare mansuetudinis dulcorantur. Lingua tua calamus est scribae velociter
scribentis. Lingua tua, lingua venefici sapienter incantantis. Lingua nova,
nova, inquam, lingua loqueris, dum mysteria sacra insonas, dum laudes Conditoris
personas. Sub lingua tua nova et vetera, corpus et umbra. Sub lingua tua gratia
et lex, non legis examinata faex. Sub lingua tua lac et mel, non dolus, non fel.
Lingua favus est distillans 0688A mel. Non aerem incassum
verberas, non inutilia tractas. Non digito loqueris, non pede strepis: omnia cum
mansuetudine componis. In peculio enim tuo lupus accubat cum agno, pardus cum
haedo, et puer parvulus minat eos. Oleum effusum verbum tuum. Lex clementiae in
verbo tuo est. Dum praedicas misericordiam, lapsis indulgentiam, desolatis
solatium, desperatis spem et consilium, effundis oleum. Dum agonistas in
palaestra Dei desudantes, nimioque labori succumbentes, eloquio mellito recreas,
fonte lacteo potas, sermone dulci ungis, oleum fundis. Verbum tuum stillicidium
est, in quo laetatur germinans. Torrens inebrians est, germina multiplicans. Dum
examine discretionis honestum ab inhonesto, utile ab inutili segregas, oleum
0688B in torculari ab amurca eliquas, paleam in ventilabro a
grano separas. Dum spiritualem sensum in littera scrutaris, oleum prelo rationis
a theca, qua latebat, elicis. Oleum aqua mixtum supereminet: et spiritualis
sensus, quem inquiris, litterali supereminet. Oleum vino mixtum superiorem petit
locum; et misericordia, quam praedicas, superexaltat judicium, etc. 3. Dum lego scripta tua, ipsa voce sua mihi loquuntur, ipsa salutaria
monita prosequuntur: sed non mihi obsecundant, non me satiant. Ipse loquaris,
ipse osculo oris tui me osculeris. Revelata facie te volo videre, non per
speculum in aenigmate. Ipse me osculeris, non ore tuo, jungendo labia labiis,
quia indignus sum, sed osculo; non osculo scriptorum 0688C tuorum, non praedicantium de te bonum: sed osculo oris tui, id
est mellito eloquio procedente ex ore tuo jucundo. Loquendo enim et exhortando
trahes me post te: trahes, inquam, non invitum, sed spontaneum. Spontaneum, quia
etsi difficile sit ire post te; si Caucasus et Parnassus Alpesque sint inter me
et te, tamen odor boni trahit me post te. Tractus curram in odore unguentorum
tuorum, ut per odorem perveniam ad saporem. Introduces enim me in cellaria tua,
ubi sunt diversi generis fercula, et diversis speciebus condita pocula: quibus
saginatus, quibus debriatus, introducar in aeterni Regis cubiculum, ubi gaudeam
in sempiternum. Dixi, curram post te, sed non ad te: quia nondum deliberavi 0688D apud me, angelicum habitum candidorum Nazaraeorum pro alio
habitu mutare. Bonum est mihi sic esse, etc. Quae superius dixi, pater
venerande, ad te, et de te, et propter te, dixi specialiter: jam calamum laxo,
et alios tecum ad audiendum ea quae dicam invito: in quibus errata mea
reprehendo, et miseriam mundi deploro, precumque tuarum levamen appello,
etc. 380 EPISTOLA CDLXXX. EJUSDEM HUGONIS METELLI AD. S. BERNARDUM Se suosque ab accusatione purgare conatur.BERNARDO Clarae-Vallis abbati serenissime, et in Christo benedicto,
HUGO METELLUS, quondam domesticus Aristotelis, nunc servus Christi, ascendere de
Jericho in Jerusalem. 0689A 1. Pinguescunt
speciosa deserti, et Clara-Vallis abundat frumento, quo pascitur pardus cum
agno, leo cum vitulo: a quibus regnum coelorum vim patitur, a quibus Domino Deo
abominationes Egyptiorum immolantur: ubi bestiae fiunt homines, et in hominis
natura fiunt conversationes angelicae. Adjiciat Clarae-Valli larga Dei dextera
pluribus pluriora, et de clara faciat clariorem, de clariori clarissimam. Felix
conventus, felix concentus, ubi non flat aquilo ventus terras exurens, sed
pluvius auster areolas aromatum nutriens. 2. Mittimus vobis,
pater venerande, abbatem nostrum ad videndum, ad colloquendum, ad aedificandum.
Videre enim faciem vestram angelicam jucundum est, colloqui jucundius est,
aedificari jucundissimum 0689B est. Mittimus vobis hominem
innocentem, plenum melle, sine felle; plus enim habet mellis quam fellis, plus
amoris quam horroris; simpliciter prudentem et prudenter simplicem; turturem cum
castitate, et columbam cum simplicitate. 3. Relatum est nobis,
pater reverende, relatum esse vobis, quod claustrum quod claudit nos, paucos vel
nullos clauderet religiosos. Si relator vester retulit, nullos, falsi prolocutor
fuit: si paucos retulit, verum dicit, et mecum sentit. Nos enim pauci sumus. Si
vero non ita intellexit, sed de numero paucorum, paucos separat, et ad sinistram
collocat, non est mirabile, etsi sit miserabile. Ut enim quae fiunt in
praesentiarum taceamus, et priora tempora ad memoriam reducamus, arca beati Noe
munda et immunda 0689C animalia in sinu suo collocavit. Domus
patriarchae bonum unum, et alterum reprobum habuit. Ad ultimum, schola Christi
undecim sanae mentis collegit, unumque phreneticum inter alios sustinuit;
aliosque discipulos habuit, quorum nomina secundum praesentem justitiam in libro
vitae dixit esse scripta, quae ab eodem libro secundum Dei praescientiam erant
abrasa. Claustrum etiam coeli superbia ascendit, de quo cum dedecore corruit.
Si, inquam, relator vester improbus paucos reprobos de numero proborum segregat,
videat ille, provideat ille, quo oculo dicat. Quod si caligat, lippientem oculum
tergat, et collyrio inungat, ut clarius videat, nec in malis alterius ita acuta
perspiciat, ut aquila 0689D vel epidaurius serpens; sua vero
lippis et inunctis ocellis intuens. Non est tutum in ambiguis offendere Deum aut
proximum, et judicare alterius servum. Scio enim qui dicit: Tu
quis es, qui judicas alienum servum? suo domino stat, aut cadit (Rom.
XIV, 4). Noli itaque, pater, noli omni spiritui credere, nec claudat
oculum tuum lingua adulantium et lippientium, nec impinguet caput tuum
peccatoris oleum. Quaerunt namque gratiam tuam et gloriam suam super aliorum
excogitatam offensam. Credo ego te, pater, habere gratiam spirituum, et
effundere in terram venditoris oleum. Hi tales cursores, alienarum cogitationum
sunt dispunctores, verborum et syllabarum venatores. Hi tales figuram oculorum
tenent, qui alios vident, se non vident. Quia vero in 0690A humana natura una perfectio est, cognoscere se imperfectum (si
enim dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas non
est in nobis (I Joan. I, 8); optimus ille est, qui urgetur minimis.
(HORAT. Satirarum libro I, sat. 3, vers 68, 69). Memini quemdam
prudentem dixisse, et dictum memorabile scripturae mandasse: «Non ego,» inquit,
«offendar paucis maculis, ubi plura nitent in egregio corpore.» (HOR. De
arte poetica, vers, 351, 352.) 4. Scio, pater, scio,
charitate movente, Apostolo praeeunte (I Cor. VII, 7), velle te
omnes homines similes tui esse. Sed 381 labor difficilis est
te assequi, difficilior te consequi. Quemadmodum enim acies exterioris hominis
reverberatur intuendo 0690B sphaeram solis, sic ad intuitum
tuarum virtutum obstupescit acies interioris hominis. Condescendat itaque satur
famelico, sanus infirmo, perfectus imperfecto; et oret ut famelicus satietur, et
infirmus firmetur, imperfectusque perficiatur. Omnipotens autem Deus, qui te
fecit cum non esses, et perfecit cum imperfectus esses; omnipotens, inquam, non
est factus impotens, nec brachium ejus abbreviatum est, nec misericordia ejus
attenuata est. EPISTOLA CDLXXXI. EJUSDEM HUGONIS METELLI, IN PERSONA ABBATIS SUI AD
GUILLELMUM ABBATEM. Excusat, quod ad Herberti sui calumnias
aliquanto durius respondeat.GUILLELMO venerabili et in
Christo dilecto abbati, 0690C SIEBAUDUS humilis abbas
Sancti-Leonis, de leone rugiente, et ovile Christi circumeunte feliciter
triumphare. 1. Epistolam nostram devota et dextera manu
suscipite, et quidquid in ea exaratum est perlegite. Nihil salis est ibi,
amaritudinis nihil; quod contristet spiritum vestrum nihil. Pacificus est ad vos
ingressus noster; ramum olivae, non arma fert sermo noster. Irritati
relationibus quorumdam asperis, adversum fratrem nostrum Herbertum commoti
sumus, quod aspera et irrita promulgasset de nobis; et commoti scripsimus in eum
aspera pro asperioribus. Homines siquidem sumus. Nulli etenim injuriae suae
videntur parvae: multi etiam eas gravius 0690D aequo accepere.
Praeter ea longe plus irritavit nos Dei nostri injuria quam nostra, cujus pactum
irritum fecit: quamvis et Dei sit nostra, et nostra Dei. Quia vero irritati, et
zelo Dei intrinsecus tacti, aspera verba in fratrem nostrum respersimus, non
sine ratione, nec sine auctoritate divinae paginae hoc fecimus. Paulus
Corinthios, nuper a se conversos, duris et ignominiosis verbis contristavit,
contristatos emendavit (I et II Cor.); Galatas fascinatos pleno ore
pronuntiavit (Galat. III, 1): quos si mitius appellasset, non
emendasset, etc. 2. Frater autem Herbertus, si tamen frater,
non ut eum decuit, in litteris suis me post se fluvium misisse, qui eum
absorberet, descripsit: ut taceam quod me despective, suppresso nomine abbatis,
0691A hominem vocavit. Sagittarium etiam me in eodem scripto
appellavit, et arcu extento manum meam armavit: quod equidem juxta metaphoram
tolerabile esset, si sagittas toxicatas me mittere non adjunxisset. Par pari
retulit, injuriam suam injuria nostra vindicavit. Certum autem sit Charitati
vestrae, pater bone, me paterno affectu defectum fratris nostri plangere,
resurrectionemque ejus expanso sinu, manibus expansis exspectare. Exspecto enim
si quo modo resipiscat, si quo modo ad cor redeat. Sicut in initio chartulae
meae praedicavi, ita dictante in fratrem Herbertum aspera verba effudi, et tam
fratrem, quam vos in fratre exasperavi. Sed quia ira viri justitiam Dei non
operatur, non accendi omnem iram meam, sed temperavi, imo exstinxi 0691B eam, etc. 382 EPISTOLA CDLXXXII. HAIMONIS ARCHIDIACONI
CATALAUNENSIS AD BERNARDUM .Reverendo patri ac Domino B. venerabili Dei gratia Clarae-Vallensi
abbati, H. eadem gratia Catalaunensis Ecclesiae humilis archidiaconus, ante Deum
et homines incedere sine querela. Domine, ecce quem amas,
graviter infirmatur. Quartanarius enim est. Rogo ergo te, pater, ut quia magnis
aestuo febribus, magnis me sanctorum, qui tecum sunt, juvare digneris
orationibus. Scio enim, scienter scio, quia si pronus adoraveris in terram, et
tetigeris Dominum Jesum eo quo soles valido orationis tactu, exibit virtus de eo
ad sanandum, et 0691C flabit spiritus ejus, et liquefaciet omnem
aegritudinem meam. Bene valeat Sanctitas vestra in Domino, domine mi, et
amantissime pater. Utinam merear consolationem et rescriptum de manibus vestris,
et de pane refectionis vestrae cum benedictione Dei et vestra
accipere. EPISTOLA CDLXXXIII. EJUSDEM AD EUMDEM.Domino
patri ac digne venerando B. Dei gratia Clarae-Vallensi abbati, H. eadem gratia
id quod est, optimam partem in sorte sanctorum. Accepta
occasione de postulandis Sermonibus vestris in Cantico canticorum, scribere ad
vos, reverende pater, compulsus sum: quod quidem sine causa facere non
praesumpsissem. Quae enim licentia juveni 0691D et indocto mihi,
ut aures doctissimi senis sollicitem, quem erudivit Dominus Jesus in doctrina
sua, sicut erudit homo filium suum? Et quis sum 0692A ego, ut
videntem interrogem, cujus oculi in capite ejus? maxime cum puer sim, et nesciam
loqui, pusillus inter fratres meos, et novella plantatio in juventute mea.
Absit, domine mi, absit a moribus et disciplina adolescentiae meae, ut audeam
vobis sine causa loqui, nedum quod habeam ad vos litterata colloquia. Verum, ut
praedixi, postulandi Sermones vestros nunc se ingessit occasio, quos saepe per
nuntios requirens, opportune institi et importune; nunc quoque litteris
improbioribus insto. Certe si essem aliquis, nonne merito indigne tulissem, quod
liber iste vester volvitur per ora sinusque omnium, me vero solum elabitur?
Quare hoc, domine mi? Forsitan indignum me judicastis. Ad quod ego: Si indignum
me esse sciebatis et insufficientem 0692B ad intelligendum, quare
promittebatis? si autem probum ac studiosum, quare differtis? Obsecro, domine,
ne differatis ultra promissum. Nuntiate et mihi rumores optimos, quos aliis
sparsistis de eis spiritualibus nuptiis, quibus saepe vos paranymphus
interfuistis. Frangite panem verbi, apponite favum mellis, quem distillaverunt
manus vestrae: ut habeam in his diebus jejunii, unde reficiar. Bene valeat
Sanctitas vestra, domine mi pater, divinarum et humanarum rerum maxime arbiter,
magister christicolarum, currus Ecclesiae et auriga ejus. EPISTOLA CDLXXXIV. G. AD S. BERNARDUM. Ad excusandum
Ambianensem episcopum ab expeditione transmarina.0692C Dulcissimo patri et domino B. Dei gratia
Clarae-Vallensium abbati, frater G. quod patri filius. Quaedam
perlata sunt ad aures domini nostri Ambianensis 383
episcopi, quae admodum teruerunt eum. Homo
humilis est, et de se minima sentit: sed quod non credit humilitas, crebri
rumores adduxerunt in dubium. Rex, ut dictum est ei, vult eum habere socium
peregrinationis suae, et super hoc habere dicitur assensum domini Papae. Magna
dignitas satisque jucunda, si non impossibilitas reclamaret. Pauper et infirmus
est, ita ut nec corpus labori, nec pecunia sufficiat necessitati. Quantum etiam
necessarius sit ad reprimendos raptores 0692D et protegendos
pauperes Christi, qui in dioecesi sua sunt, norunt ipsi, novimus ipsi, qui rem
didicimus. Cogimur itaque charitatis affectu vestram 0693A humiliter interpellare pietatem, ut eum, si fieri potest, super
hoc faciatis excusatum, consulens communi ecclesiarum utilitati, gravique
combatiens qua vexatur infirmitati. Valete. EPISTOLA CDLXXXV. SAMSONIS ARCHIEPISCOPI REMENSIS AD SANCTUM BERNARDUM. De conditione monasterii Morensis, dioecesis
Lingonensis.SAMSON Dei gratia Remorum archiepiscopus,
charissimo ac praecordiali amico suo BERNARDO, Clarae-Vallensis monasterii
venerabili abbati, salutem, et in sanctae religionis proposito beatam
perseverantiam. Sanctitatis vestrae petitionibus debita
sollicitudine annuentes apud abbatem et canonicos Beati Dionysii 0693B multum diuque laboravimus, ut ecclesiam, quae est apud Moras,
nobis donarent cum omnibus appendiciis suis, ad faciendam ibidem abbatiam
Ordinis Clarae-Vallensis: quod quidem vix impetrare potuimus. Caeterum Domino
propitiante tandem ipsam ecclesiam cum omnibus appendiciis suis nobis
donaverunt, ea conditione videlicet, ubi ibidem abbatia Clarae-Vallensis Ordinis
fieret. Nos itaque ecclesiam illam cum omnibus appendiciis, vobis, et sanctae
congregationi Clarae-Vallensi concedimus et donamus, ita videlicet, ut ibidem
abbatiam Clarae-Vallensis Ordinis absque longioris morae obstaculo faciatis.
Valeat Sanctitas vestra in Domino, et pro nobis, et pro ecclesiis nobis
commissis jugiter Dominum 0693C oret. EPISTOLA CDLXXXVI. HENRICI EPISCOPI TRECENSIS AD
S. BERNARDUM DE BULENCURIAE ABBATIA.Venerabili et
reverendissimo patri BERNARDO Clarae-Vallensi abbati, ejusque successoribus
regulariter substituendis, ego HENRICUS Trecensis episcopus, in perpetuum
salutem. 1. Si monasteriis et ecclesiis in episcopatu nostro
constitutis curam et vigilantiam ut in melius proficiant adhibemus, ab illo cui
cura est de omnibus, speramus auxilium, et praemium exspectamus. In episcopatu
nostro quaedam ecclesia canonicorum erat, Bulencuria nomine, abbatem habens,
canonicos, et conversos, et mulieres; qui omnes voverant 0693D propositum sanctitatis: ubi cum penitus disciplina defecisset,
regnaret insolentia, honestas deperisset; vocatus ab illius loci habitatoribus,
qui jam se ipsos per semetipsos sustinere non poterant, adveni. Ibi ab illius
loci abbate, et ab omnibus tam canonicis, quam conversis et mulieribus, cum
multis precibus rogatus sum, ut ecclesiam ipsam et omnes possessiones ejus, quae
jam per se stare non poterant, Deo et Ordini Cisterciensi, specialiter autem
venerabili patri et domui Clarae-Vallis emendendam et possidendam juxta
consuetudinem Cisterciensis Ordinis in sempiternum concederem. Abbas autem
praedicti 0694A loci in manu nostra abbatiam dimisit, et ad opus
Clarae-Vallense reddidit. 2. Videns ergo quia omnipotens Deus
tua sollicitudine, sapientia, et religione pene totum illuminaverat et
correxerat mundum, ipsam ecclesiam Cisterciensi Ordini, tuae Paternitati, et
Clarae-Vallensi domui cum omnibus possessionibus suis in perpetuum dono: in 384 quibus haec sunt quae nominibus propriis duximus adnotanda:
Terram abbatiae adjacentem, grangiam de Frigido-Fonte, Pertam in Rosteria,
Pertam-Haymonis, Pertam-Siccam, Domni-Peruclum, Bruliam cum omnibus appendiciis
et pertinentiis ipsarum grangiarum, et omnia quae praedicta ecclesia in dominio
possidebat. Ne autem hoc aliqua temporum vetustate, vel alicujus hominis 0694B perversitate aut mutaretur, aut penitus deperiret; sigilli
nostri munimine confirmavimus. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1152,
regnante Ludovico Juniore rege Francorum. EPISTOLA CDLXXXVII. GAUFRIDI EPISCOPI CARNOTENSIS AD STEPHANUM
EPISCOPUM PARISIENSEM. De pace inter ipsum et Stephanum de
Garlanda.De reformanda pace inter vos et Stephanum de
Garlanda, dudum vobis, ipso petente, locuti fuimus. Nunc autem, quoniam
audivimus quod, omissis quibusdam quae adversum vos videbatur habere, pacem
vestram desiderat, sanctitatis vestrae discretioni consulimus (quem ex cordis
affectu diligimus, et cui consulere nisi quod honori vestro serviet 0694C non possumus), consulimus, inquam, et petimus, ut diem ei
competentem et terminum constituatis, in quo, juxta considerationem rationis,
pacem cum eo reformetis, quam offert vobis ad cognitionem et examinationem
amicorum vestrorum, videlicet abbatis de Clara-Valle. Non enim decet
paternitatem vestram oblatam pacem respuere, quam etiam non oblatam modis
omnibus provocare debetis. Nam juxta Domini Salvatoris exemplum, ovem errantem
debetis requirere, et ad pacis ovile vestris etiam humeris reportare. Si cum
omnibus hominibus, sicut dicit Apostolus, pacem debemus habere, quanto magis cum
his, de quibus nos oportet Domino respondere? Unde, quod absit, si praedicti
0694D viri satisfactionem ex amicorum sententia non recipitis,
certum est quod et apud Deum offensam incurritis, et amicis vestris ruborem
incutitis. Valete. EPISTOLA CDLXXXVIII. HUGONIS
EPISCOPI OSTIENSIS AD CAPITULUM CISTERCIENSE. De morte Eugenii III papae.Amantissimis
in Christo patribus, GOSVINO Cistercienci, BERNARDO Clarae-Vallis abbatibus,
totique capitulo Cisterciensi ad honorem Dei congregato, 0695A HUGO Dei gratia Ostiensis episcopus, unitatem spiritus in
vinculo pacis. Sicut sacra docet auctoritas, omnis caro fenum,
et omnis gloria ejus quasi flos feni (Isa. XL, 6). Breves dies
hominis sunt: transit homo velut umbra, nunquam permanet in eodem statu. Deficit
ut fumus, cadit ut folium quod a vento rapitur (Job XIV, 5, 2; VIII, 9;
XIII, 25). Decus Ecclesiae, pater justitiae, amator religionis et
patronus, qui superborum et sublimium colla propria virtute calcaverat, qui
super solium David et super regnum ejus sedebat, ut Ecclesiam sibi commissam,
quam ad sublimem statum reduxerat, confirmaret et corroboraret; pater, inquam,
noster ac defensor, felicis memoriae papa Eugenius, trabea carnis exutus, 0695B octavo Idus Julii carne immaculatus migravit ad Christum. Exivit
Christo obviam in aera, et sic semper cum Domino erit; Agnum secuturus quocunque
ierit. Cujus exsequiae, praeter spem omnium, jam fere enim senatum
adnihilaverat, praeter morem consuetum, ita per biduum sunt a clero et populo
celebratae, ut jam crederetis regnantem in coelis, qui mortuus ita colebatur in
terris. O quantus erat luctus omnium! quanta praecipue lamenta pupillorum et
viduarum! jam diceretis esse cum Deo, qui ita lamentabatur a populo. Procul
dubio ereptus est de laqueo venantium: contritus est laqueus, et ipse liberatus
est, raptus, ut credimus nos qui ejus conscientiam novimus, usque ad tertium
0695C coelum, non relinquens nos orphanos, ut quidam autumant.
Rogabit enim Deum Patrem et Unigenitum cum Spiritu sancto qui est Deus
benedictus in saecula, cum quo est, pro nobis. Vos autem, de quorum collegio
ipse est electus, ut sederet super principes, et solium gloriae teneret, orate
pro eo, constituite perpetua beneficia, ut Deus sibi indulgeat, et corona
gloriae sibi augeat. Pro bonae memoriae fratre nostro similiter orate: pro nobis
vero qui in hac valle miseriae, in hac regione dissimilitudinis, et in medio
pravae nationis remansimus, et pro Ecclesia Romana, quae ex tam alto gradu tam
brevi spatio usque in profundum abyssi inferni cecidit, nihilominus rogamus
oretis, ne demergatur in profundum hujus magni maris, in quo sunt 0695D reptilia, quorum non est numerus. Praeterea rogamus obnixe,
quatenus, si parvitas nostra quidquam in oculis vestris potest, petitiones quas
latores praesentium pro domo Sancti-Anastasii, et pro domo Fossae-Novae, et pro
domo de Casa-Marii 0696A vobis facient, benigne et efficaciter
exaudiatis. Alioquin sciatis quod inde magnum sentitur
scandalum. 385 EPISTOLA CDLXXXIX. BARTHOLOMAEI, EX EPISCOPO MONACHI, AD SAMSONEM ARCHIEPISCOPUM
REMENSEM. Reddit rationem suae administrationis.Venerabili, semperque amabili domino SAMSONI Remorum archiepiscopo,
et sub ejus praesentia congregato sancto conventui, frater BARTHOLOMAEUS in
Fusciniaco pauper monachus, misericordiam et veritatem diligentibus. 1. Verecundiae meae silentium imperat hujus sancti conventus
solemnitas: sed frontem aperit, et stimulat ad loquendum in palam imminens famae
0696B meae periculum. Neque enim dissimulare possum quod multorum
vulgavit opinio, quod etiam ad aures domini Papae volavit. Episcopales reditus
me detraxisse rumor est, cui rumori plus justo credit Laudunensis episcopus.
Meum ergo est super eis fateri quod verum est; intueri autem quod justum est, et
tueri, vestrum erit. 2. Laudunensis sedes tristis et moerens
erat, cum illuc primum ingressus sum, utpote attrita seditionibus, et ignibus
concremata Ipsae quoque res majoris ecclesiae afflictae erant, et tenues
reditus. Si illi porrexi manum ut resurgeret, novit Deus, noverunt et Ecclesiae
filii. Verumtamen nihil eis contuli, quod ad reditus pertinet episcopi, praeter
porcos, quos 0696C vulgo nostrates verres vocant, quos mensae
episcopali personae solvebant ecclesiae. Hos, inquam, ad praebendam canonicorum
concessi, quoniam illos nec sine pudore exigere, nec habere sine molestia
poteram. Praeterea quinque duntaxat abbatias in nostra dioecesi reperi, rebus pariter ac religione dilapsas. In his, Domino Deo
multiplicante misericordiam suam, et numero, et merito crevit sanctorum numerus,
et possessio est dilatata. Novem insuper novae religionis monasteria passim in
eadem dioecesi sunt fundata.
Horum in personis numerus numerum pene excedit; horum religio religionis est
specimen: horum tam multa possessio est, tam multis abunde sufficiens. 3. Si manum beneficii me porrexisse negavero 0696D antiquis ecclesiis ut resurgerent, novellis ut consurgerent,
mentiar. Profui sane fere ecclesiis omnibus: sed nec quantum volui, nec quantum
debui. Sane Calixtus papa dominum Norbertum, cujus memoria in benedictione est,
fidei nostrae commisit, 0697A ut ei locum traderem, ejusque votis
assisterem. Terram igitur ad episcopum pertinentem illi contuli, quae vix tamen
sufficeret duobus aratris. Hujus pars Versiniaco est posita; pars apud Cuisy,
quae tamen multis jam ab annis inculta et sterilis jacebat. De his itaque quae
ad episcopales pertinebant reditus, nihil amplius me recolo dextraxisse. Vestro
tamen favore ac consensu quidam ecclesiis contulerunt terras, quas a nobis
habebant in beneficio: censum tamen terrarum et vinagia nulli penitus
condonavi. 4. De caetero quid illi sedi accessit commodi aut
honoris, nolo humanum procedat judicium. Si quid vero ut homo deliqui, in
conspectu hominum confundi non refugio. Causam itaque nostram vobis, 0697B tanquam judicibus allegare, tanquam testibus intimare volui: in
quibus calumniatorem non timeo, verum dicens. Liceat 386
tamen mihi aliud audere apud vos, liceat aliquid humanum loqui. Nihilne sedi
nostrae titulorum accessit et gloriae, cum tot et tantas parturivit ecclesias,
cum tot multiplicaverit regulares personas? Cur ergo, ut audio, dominus
Laudunensis sine testibus bellum parat? cur tentat
quod forte ei promovere non liceat? Si filios Dei congregavi, si suscepi justum
in nomine justi; nemo mihi succenseat: videat alius ne congregata disperdat.
Conservet vos omnipotens Pater ad honorem sui nominis, et per vos Ecclesiae suae
religionem et sanctitatem corroboret. EPISTOLA CDXC. TURSTINI ARCHIEPISCOPI EBORACENSIS AD WILLELMUM CANTUARIENSEM
PONTIFICEM.0697C Reverendissimo, et in christiana charitate domino WILLELMO, Dei
gratia Cantuariensi archiepiscopo, apostolicae Sedis legato, TURSTINUS eadem
gratia archiepiscopus Eboracensis, in Christo proficere, et nunquam deficere
exoptat. 1. Ecclesiasticae dignitatis summus honor est cum
filiis et optimatibus Ecclesiarum inter difficillimos eventus summa communicare
consilia. Unde Paternitati vestrae rem insolitam, quae inter nos Eboraci nuper
contigit, indicare decrevimus, domine venerabilis et egregie pater. Siquidem
notum satis ac certum 0697D est multis, quanta bonitate ac fama
enituit virtutis in auribus omnium insigne coenobium Sanctae-Mariae Eboracensis.
Infra paucos namque annos et rebus plurimum excrevit, et numero et religione
fratrum laudabiliter abundavit. Verum quia cum opibus virtutes minus vigere,
minus consistere haud dubium est, aliqui ex fratribus ejusdem coenobii ante
dimidium ferme annum, divino, ni fallor, instinctu 0698A permoti,
coeperunt de modo ac statu conversationis suae vehementer agitari, et remordente
conscientia, sicut ipsi testantur, multis angoribus aestuare. Nempe falli se
pene metuebant, si tantum votum exsecutio digna minime sequeretur. Unde
inaestimabili horrore dicti fratres Eboracenses perculsi sunt, eo quod
professionis suae votum in nullis, vel saltem minimis in rebus, adimplere
viderentur; metuentes sane ne in vacuum currerent aut cucurrissent, si voti reos
tantae inobedientiae poenalis ultio non reprobaret. Facinus namque, vel potius
insaniam videri credebant, se portare Regulam beati Benedicti, non ad profectum
salutis, sed ad judicium mortis. His igitur permoti praedicti fratres, Priori
suo, Richardo nomine, mentis suae difficiles 0698B aestus
innotescere studuerunt, praetendentesque de transgressione formidinem, ex voti
correctione patrocinium supplicabant: ac ne prosperitatis alicujus respectu vel
adversitatis timeret auxiliari, per Spiritum Dei, et Christi nomen adjurabant.
Expavit ipse de novitate rei: ac licet inter suos dulcis fortunae summa
facultate vigeret, audito tamen rumore melioris vitae, perpendit velut
intentione censoria dubios casus labentis fortunae. Interimque brevi, ut res
erat, internae virtutis usus consilio, inter hoc et illud illico discrevit
decrevitque. Pollicetur non modo auxilium, verum etiam ejusdem voti fore se
socium. Quid multa? paulo post numerus eorum ad tredecim pene convaluit, qui de
corrigendo 0698C statu vitae suae juxta Regulam beati Benedicti,
imo 387 veritatem Evangelii, contendere proponebant. 2. In vigiliis igitur apostolorum Petri et Pauli dilectus frater
noster Richardus Prior, in quo tota pene monasterii cura pendebat, sumpto secum
Subpriore suo Gervasio, inter suos concoenobitales nominato ac religioso, rem,
uti agitabatur, domino abbati suo familiariter exponere curavit. Itaque dominus
abbas, vir utique pro sensu et ingenio suo honestus ac bonus, nimis autem
simplex et illitteratus, novi rumoris miraculum exhorruit: antiquos ritus et
solitas consuetudines, quas pene toto orbe generalis multitudo obtinuit, posse
se in locello suo mutare negavit. At vero dominus Prior utpote bene 0698D litteratus: «Nil rude, inquit, o pater, aut novum inducere
contendimus. Veram et antiquam religionem beati patris nostri Benedicti, imo
etiam antiquissimum Evangelium Christi, quod omnes religiones et regulas
antecedit, assumere et totis viribus cum gratia observare debemus. Caeterorum
monachorum nullos detrahimus, institutionibus eorum non invidemus. Scimus quod
in omni loco uni 0699A Domino servitur, uni regi militatur
(Reg. S. Benedicti, cap. 61); et in foro, et in claustro gratia Dei
eadem valet. Job etiam fortior exstitit in sterquilinio, quam Adam in paradiso.
Denique quidquid beatus Benedictus instituit, ita totum Spiritus sancti
providentia destinatum est, ut nihil utilius, nihil sanctius, nihil felicius
excogitari posset. Cumque sciret ac praedicaret, quod socordia inimica sit
animae, certa quidem tempora ordinavit lectionis et orationis instantiae, certa
quoque tempora labori et industriae: quatenus in altero salubriter exerceret
animam, in altero carnem, in utroque vero tolleret fastidium. Haec quoque super
adducit: Scurrilitates, aut verba otiosa, et risum moventia, aeterna clausura in
omnibus locis damnamus, et ad tale eloquium 0699B discipulum
aperire os non permittimus (Ibid. cap. 6). Et alibi quoque ait:
Omni tempore silentio debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis
(Ibid. cap. 42). Hoc decretum quam diligenter observatum, neminem
latet qui nostras consuetudines nosse potuit. Euntibus namque aliis ad ecclesiam
post collationem, alii recedunt vicissim ad nugas et inutiles garrulasque
confabulationes. Quasi non sufficiat diei malitia sua, nisi et superaddatur
nocti et sua.» 3. Multa addidit praeterea de ciborum
insolentia, de dulci et solemni vicissitudine potationum, de pretiosa
subtilitate pannorum. «Non ita sapuit, non ita docuit beatus pater noster
Benedictus. Ab eo quippe non color vestium, sed calor attenditur: 0699C non sapor pulmentariorum exquiritur, sed parcitate ciborum
necessitas fallitur. Non agnoscit suos beatus Benedictus, nisi sub Regula et
abbate in coenobiis degentes. Porro si libet, o pater venerabilis, recurramus ad
evangelicam puritatem, ad evangelicam perfectionem et pacem; et intueamur, quam
nihilum vel parum reluceat in moribus vel actibus nostris quod docuit Christus.
Concupiscimus omnia, irascimur, rixamur: rapimus aliena, repetimus nostra cum
lite, fraudes et mendacia defensamus, carnem et affectus ejus sequimur. Nobis
vivimus, nobis placemus; vinci formidamus, vicisse gloriamur; caeteros
opprimimus, opprimi devitamus; caeteris invidemus, de nostris profectibus
gloriamur, 0699D et jocamur, et ex alienis sudoribus impinguamur,
et totus mundus non sufficit malitiae nostrae. Etsi videatur Evangelium emortuum
et impossibile in nobis, intueamur monachos Saviniacenses et Clarae-Vallenses
qui nuper venerunt ad nos, quam clare reluxit Evangelium in illis, ut, si dici
fas est, utilius sit eos imitari, quam Evangelium recitare: cum vero videtur
sancta conversatio eorum, quasi reviviscere judicatur Evangelium in illis. Soli
sua non repetunt, soli nihil possident, unde se proximis anteferre contendant.
Soli sunt qui proximorum damnum non appetunt. Modica cultura terrae et usu
pecorum contenti sunt: ea vero non habere appetunt, nisi quandiu Deus vult; quia
cum vult Deus ea auferri, non licita appeterent. Eis, ni fallor, competit 0700A 388 dicere: Nobis mundus crucifixus est, et
nos mundo (Galat. VI, 14). Eis competit dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris (Matth. VI, 12): qui debitorem neminem habent, in quo
quidquam exigere velint. Felix hominum genus, quorum habitus, victus, totusque
modus conversationis eorumdem sapit Evangelium. Illorum portio solus est Deus.
Illi plene, quantum humanae facultatis est, charitatem Dei et proximi implere
dignoscuntur: quia soli Deo cohaerentes, temporalia cuncta praeter modicum et
contemptibilem habitum ita plene deseruerunt, ut nihil concupiscant, unde
proximus sibi dignetur irasci. Non igitur, o pater, unquam impossibile videatur
tenere Regulam beati Benedicti: 0700B quandoquidem talia Deus
nobis ministravit exemplaria, qui sanctis virtutibus praecesserunt nos, ut
sequamur illos. Si vero propter viciniam et strepitum populorum non omnino
valeamus sequi eorum puritatem, saltem modum vitae et professionis juxta regulam
nostram advertamus, propterea quod non monachi, sed mortui sumus.» 4. In hunc modum locutus est dominus Prior Richardus cum domino
Galfrido abbate suo de correctione monasterii sui: quae verba dominus abbas non
satis jucunde accepit; quia difficile est diuturnos usus amovere. Verumtamen cum
se fateretur minus perspicacem et illitteratum, rogavit uti scripto plenius
innotesceret, qualiter in loco suo talia actitari potuissent: quod libenter
amplectens, non segniori 0700C studio susceptum implevit
imperium. Scripsit igitur ut non aliis collocutionibus, nec pannis, nec cibariis
uterentur, quam Regula permittere videretur: situmque et ordinem monasterii tam
diligenter expressit, ut vix melius in eremo, quam in urbe Regula teneri
putaretur. Possessiones vero, sicut in rebus saecularibus edoctus, ita fideliter
ordinavit, quatenus ut in illis evangelicam justitiam vix in ullo excessisse
crederetur. De reditibus siquidem ecclesiarum vel decimarum, de quarum
investitura monachi magis reprehensibiles haberi solent, omnia suscipi et fieri
legitima et canonica consideratione episcoporum, et non nisi in usus pauperum,
peregrinorum, hospitumve debere expendi: at vero ex 0700D legitima cultura terrae et usu pecorum monachos victitare
decrevit. Quae cum omnia coepissent inter alios rumore notari, furor subitus
multitudinis caeterorum in tantam prorupit invidiam, ut tali homini
familiaribusque suis nil praeter exsilium deputarent, vel districtam
custodiam. 5. Tamen post multas et amicas altercationes hinc
inde habitas, dominus abbas difficiliter se posse mutare referebat, quod
antecessores sui tenuisse videbantur: et volens super hac re bonis uti
consiliis, plenam responsionem usque post Nativitatem beatae Mariae
protelavit. 6. Interea caeteri fratres frustra metuentes se
plus solito regulari districtione coarctari, coeperunt in invidiam Prioris
caeterorumque Pharisaico pene 0701A more grassari: et, nisi
quorumdam benignitate intercessisset dilatio, intestinae persecutionis modum
impetus excessisset. Interea rumor seditionis internae inter exteriores turbas
volitabat. Audiebamus sane strepitum vulgi; rei tamen ipsa veritas latebat: cum
ecce Richardus Prior, conjunctis secum Subpriore et secretario monasterii sui,
totam rem, uti erat, nobis indicare curavit. Postulabant quidem clementiam beati
Petri ac nostram, quatenus ad observandum quod voverant, benignam opem non
negarem deferre: jamjamque necessitatem imminere proclamabant, praesertim quia
jam conspiraverant fratres, ut si quis eorum de professione sua quidquam
mussitaret, extra communionem fieret. De sociis etiam Prioris, vel timore, vel
amore, vel 0701B vanitate conterritis, jam ibant retro, non
aliter pace restituta, nisi culpam fatendo, quod de servanda professione sua
quidquam murmurassent. 7. Ego igitur Turstinus, Dei gratia
Eboracensis archiepiscopus, audiens Christi servos juxta praeceptum beati
Benedicti nil amori Christi velle praeponere, verebar in iis Christi gratiam
offendere, si justae 389 petitioni eorum non curarem
episcopali pietate subvenire: quippe cujus officii summa est, et de monachorum
religiosa quiete providere, et oppressis in necessitate condolere. Ac proinde
religiosarum personarum usus consilio, dominum Galfridum abbatem et Richardum
Priorem cum Subpriore suo ad opportuniorem locum evocavi, quatenus 0701C religiosis personis et fratrum petitionem, et abbatis
responsionem in bona pace consummarem. Ipsi nihil aliud quam, ut prius, cum
multis lacrymis expetebant, uti pauperem Christum in voluntaria paupertate
sequerentur, et Christi crucem in corpore suo portarent, itemque evangelicam
pacem Regulamque beati patris Benedicti plene observare non impedirentur. Ad
haec sane domini abbatis licentiam opemque paternam flagitabant. At vero dominus
abbas eorum operam longe fore necessariam sibi lacrymose fatebatur, promittens,
quod eorum votum, quia sanctum erat, non impediret; opem vero quam expetebant,
nesciente capitulo suo, promittere nullam auderet. 8. Itaque
dominus abbas cum monachis suis revertitur 0701D domum, data
interim pace ac die constituta qua in capitulum eorum advenirem, ac religiosis
adventantibus personis rem cum abbate pertractarem. Interea reliqui fratres in
eorum invidiam insurgere tanto crudelius enitebantur, quanto ipsi votum suum
explere manifestius appetebant. Advocantur interim fratres Majoris-Monasterii et
Cluniacenses monachi, qui in vicinia nostra demorantur, quatenus, eis
praesentibus et acclamantibus, eos, velut communis Ordinis desertores et
violatores, ab omni dignitate et cura monasterii sui reprobarent. Post abbatem
namque in eorum manus summa monasterii cura fuerat delegata. Sed haec interim.
Ego autem die statuta summo mane ad capitulum monachorum venire parabam: et jam
ostii limen 0702A pene calcaveram, venientibus una viris
sapientibus ac religiosis, quorum nomina sunt haec: Hugo decanus, Willelmus
Prior clericorum regularium de Cisbarne, Willelmus thesaurarius, Hugo
archidiaconus, Serlo canonicus, Aufredus capellanus meus et canonicus, Robertus
sacerdos de hospitali. Foris intra portam remanserunt equi nostri cum paucis
hominibus. 9. Denique introeuntibus nobis, ut dictum est,
ostium capituli, occurrit nobis dominus abbas in ipso ostio cum monachis, quibus
capitulum plenissimum erat: et nisi partem clericorum, qui mecum veniebant,
amoverem, intrare prohibuit. Vix ergo respondere potui, quod cum clericis meis,
qui viri boni et sapientes, et eorum amici erant, ad tantum 0702B negotium intrare non deberem, cum ecce totum capitulum tanto
strepitu, tanto horrore personuit, ut magis seditiosus ebriorum et debacchantium
hominum fremitus, quam monachorum humilitas, quae ibi nulla erat, videretur.
Insurgunt plurimi, et exsertis brachiis velut ad luctandum advolabant: clamabant
se exituros, si ego intrarem. Tum ego: «Testis,» inquam, «mihi sit Deus, quod
sicut pater adveniebam, nec quidquam mali vobis inferre putaram; pacem tantum
inter vos cupiens et christianam fraternitatem. Jam vero quia mihi quod
episcopalis auctoritatis et officii est auferre conamini, et ego quod vestrae
necessitatis est itidem vobis tollo. Cesset igitur ecclesia vestra.» 0702C Tum unus eorum, nomine Simeon: «Malumus,» inquit, «centum annis
ecclesiam nostram cessare.» Cui omnes assentientes, voce phrenetica: «Capite!»
inquiunt, «capite!» Apprehendentesque Priorem sociosque ejus, jam trahere
incipiebant, volentes eos, sicut inter se consilium fuerat, aut in carcerem
impingere, aut in exsilium agere. Ipsi vero, aliam, qua manus eorum evaderent,
spem non habentes, me totis ulnis complectuntur, pacem beati Petri et nostram
expetentes. Et ita vix in ecclesiam reversi sumus, illis usque in ecclesiam
frementibus et proclamantibus: «Capite rebelles! apprehendite proditores!»
Assedimus itaque in ecclesia, et abbas cum reliquis monachis 390 suis revertitur in capitulum suum. 0702D 10. Interea homines abbatiae, foribus clausis et ostiis aditus,
adstare, velut in insidiis excubare. Tum nos (ut vera fatear) monachorum impetus
metuentes, ostium ecclesiae, per quod itur in claustrum, intus obserandum
curavimus. Interea rumor evolat, occurrit populus. Nil tamen foris aut dictum
aut actum est mali. Cum ergo inter monachos nulla concordia fieri potuisset,
domum revertimus, adducentes nobiscum praedictos numero duodecim presbyteros, et
subdiaconum unum: e quibus plures bene litterati, omnes plenam observationem
Regulae, ac professionis suae, et Evangelii pariter expetentes. Itaque in domo
beati Petri et nostra hospitantur, nulla violentiae adversitate a proposito
deterrendi. Fratres autem abbatiae nihilominus in eorum ordine 0703A debacchantur: abbas nescio quid acturus iter arripuit. 11. Quocirca Paternitatem vestram per Christum obsecramus, eorum
partem, qui ad severiora et arctiora transire cupiunt, auctoritate vestra
defensare velitis. Si vero abbas eorum ad vos venerit, pro vestra a Deo data
auctoritate et sapientia, in pacem illum reducatis, et ne filiorum sanctum
propositum impediat, admoneatis. Quod si praevenerit, et recessit, rogamus, ut
per praesentem nuntium litteras illi exhortatorias dirigatis, ne pertinaciter
adversetur illis, imo potius opem conferat et opportunitatem, qui Christi
Evangelio et Regulae beati Benedicti in veritate cupiunt obedire. Debet saltem
abbas et monachi sui in hac re Aegyptios et Babylonios 0703B imitari, qui filios Israel in terram promissionis permiserunt
utiliter repedare. Laban quoque Jacob, ob ejus obstinationem clanculum
fugientem, post crudelem persecutionem ad patrem redire permisit. Neque vero
desertores, sed provisores censendi sunt, qui locum, ubi peccandi libertas major
est, relinquentes, tutius Deo famulari desiderant. Nempe Christus ipse deterrere
eos debet, qui Pharisaeos redarguit, eo quod nec ipsi intrent, nec alios intrare
sinant. Notum siquidem omnibus est, quod Regula beati Benedicti, toto pene et
communi, ut ita dicam, orbe monachorum, modum suum in omnibus prorsus amiserit
et statum. Adeo ut nemo satis mirari potest, quod quis audet coram Deo et
Sanctis ejus promittere cum tanta solemnitate, quod ipse vel 0703C quotidie negligit, sive, ut verius dicam, compellitur non
observare. Cadit profecto in eos quod ait propheta, Populus
hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX,
13): ut Apostolus ait, Voce confitentur se noscere
Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). 12.
Verum fortassis quia multi ita faciunt, frequens usus confert audaciam. Verum,
quod dolens enuntio, fallitur, plane fallitur audacia monachorum: quia multitudo
peccantium non facit impunitatem scelerum. Unde non impediendi, sed protegendi
sunt qui regulam professionis suae cupiunt observare: neque reprehendendi qui
idcirco festinant locum mutare. Neque enim Deus ex loco, sed locus eligitur 0703D ex Deo. Beatus quoque Benedictus liquido contestatur, quod in
omni loco uni Domino Deo servitur, uni Regi militatur (Reg. cap.
61). In Collationibus Patrum Joseph eremita sufficienter edisserit, quod
ille fidem suae professionis rectius servat, qui se ad eum locum contulerit, quo
dominica fidei praecepta plenius adimplere potuerit (CASSIANUS, collat.
17). Et quidam: «Juvat nos sanctam opportunitatem appetere, qui adjutor
est in importunitatibus, in tribulatione.» Illi vero, ni fallor, Pharisaei vel
haeretici judicandi sunt, qui nec timent, nec alios timere sinunt quod Veritas
ait: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum aut
Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Si enim angelus de coelo
evangelizaverit aliter quam evangelizatum est, 0704A anathema
sit. Aliter enim evangelizat quam Christus evangelizavit, qui angelicam pacem et
regulam suae professionis observare cupientes impedire festinat. Quicunque vero
ille sit, refellendus summopere est, cum Veritas dicat: Si
oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te
(Matth. V, 20, 29). Nil 391 quippe molestius
laeditur, vel cautius observatur in corpore, quam oculus: attamen cum impedit,
spiritualiter est eruendus. Hoc est enim prudentem esse sicut serpentem, caput
totum, id est mentem, subducere ab omni fallacia, quae laedit animam. 13. Verumtamen propter scandalum infirmorum, qui minus sapiunt
veritatem, rogamus Sanctitatem vestram. et omnes qui audire voluerint hanc
petitionem 0704B nostram, quatenus inter abbatem Eboracensem et
saepe dictos fratres studeatis restituere pacem. Postremo meminisse debemus,
quod Molismensium monachorum similis egressus Cisterciensis vitae perfectissimam
normam, quam tota pene miratur Ecclesia, in primis instituit ac fundavit, quorum
puritatis ingenium venerabilis memoriae dominus Hugo Lugdunensis archiepiscopus
christiana pietate laudavit, sanctae Regulae renovationem et probatissimam
integritatem fideliter adoptavit. Atque demum cum ad apostolicam notitiam
aemulorum querimonia perveniret, domino Urbano papa secundo praesidente,
mandatum decretale porrigitur, quatenus solo abbate reportato ad regimen
abbatiae suae qui pariter 0704C exierat, nemo caeterorum, qui in
plena observatione Regulae perseverare voluisset, impedimentum aut molestiam
aliquam pateretur. Luce vero clarius est, quantum in eorum excellentissima
conversatione totius Evangelii veritas elucescit. Prolixo et pene fastidioso
sermone usi sumus: quia status monachorum caeterorum, qui fortassis haud
placebit, judicio sane designandus esse videbatur, ne, secus quam contigit,
aemulorum divulgaretur judicio. Valeat in Christo Sanctitas
vestra. EPISTOLA CDXCI. FASTREDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS TERTII AD QUEMDAM
ORDINIS SUI ABBATEM.FASTREDUS indignus servus et abbas
monachorum Clarae-Vallensium, N. abbati salutem in Jesu Christo, et spiritum
majoris evangelicae paupertatis. 0704D 1. Relatu
ejus, qui tam animae vestrae compatitur, quam vos corporis appetitibus, notum
nobis est, quod vos tam Regulae vestrae, quam exempli in monachorum vestrorum
oculis exhibendi obliti, in hospitum domo mensam instruitis, desideriis vestris
indulgentes, hospitibus deficientibus: et in vestitu et lectis magis divitem
epulonem, quam pauperem Lazarum imitamini, non recordantes poenam, quam Deus
hujus vitae felicitatibus innixis minatur. Profecto, fili et frater, parum
refert hoc habitu vestiri, ut inferno quis demergatur. Alio enim quocunque
liberior patet via, et latior, qua ambulare potes. Quandoquidem vero Deus ad
hunc te vocavit, in hoc incumbe, ne meritum perdas. Nunquam enim intra 0705A claustrum aut monasterium decuit is habitus; quosque soles eo
vestire, ea non sunt qualitate, quam nobis statuta nostra praescribunt. Cum enim
monachi etymon sit solitudo et tristitia, quomodo solitario convenire possunt
vestimenta sumptuosa, et mundi pompam redolentia? Et quomodo tristi quadrant
laetitiae et exsultationis vestigia? Sufficit, fili mi, monacho, quod sancto
apostolo Paulo supererat, scilicet comedere quod naturam et vitam sustentare
poterat, et vestimentum, quod corpus tegeret. Qui enim plus petit, potius
Pharisaeus hypocrita nobis dicetur, qui vestitu honorem venatur, quam
paupertatis evangelicae discipulus et imitator. 2 Non haec vita
est, quam me et te docuit pater et praedecessor noster Bernardus felicis
recordationis; 0705B nec modus, quem nostri sacri Ordinis abbates
et monachi sequuntur, qui nos pane ex avena confecto, et herbis sine oleo et
abdomine coctis enutrierunt, et fabis pisisque, ipso etiam Paschatis festo die:
quae austeritas, vel similis in omnibus Ordinis domibus observatur. Et tu, quasi
hujus Ordinis non fores, 392 cibos tibi procuras delicatos et
lautos, ut gulae facias satis? Si abbas, et tuorum regula et exemplum es, qui
audes carnes lautas, pisces recentes, diversimode paratos, et panem extra
monasterium a mulieribus coctum comedere? Non sine pudore dico, quod tamen
dicendum, quod multi sunt in via Dei, subditi suo abbate, navigantes nauclero,
milites duce perfectiores: quodque tuo in monasterio 0705C multi
reperiantur, qui eo tempore, quo tu horas noctis coenis opiparis et superfluis
transigis, ipsi orationi vacant, et ad expiandas culpas et earum remissionem
disciplinas sumunt. Quam procul abes, pater et frater mi, a socii nostri
perfectione, qui ipso novitiatus anno obiit, quemque abstinentiae rigor ad finem
usque comitatus est! Magna enim nausea captus, et ovi cocti desiderio affectus,
indicare noluit (ne voluntatis et appetitus negati merito excideret) nisi ultimo
vitae puncto, dumque jam animam ageret, abbate prius promittente, illum ad hoc
desiderium explendum non adactum iri. 3. Abbas ergo in
religione, homo ad ejus exemplum statute, ubi est tuum meritum tali novitio
comparandum? Si Christus praedicaturus jejunat; 0705D si Elias,
ut curru igneo levaretur, jejunat; si Ninivitae excidium suum jejunio redimunt;
si Esther jejunio populum servat, et Assueri indignationem sedat; si sanctus
Joannes Baptista totam vitam jejunio transigit ad viam Evangelio sternendam, et
si hac via sancti incesserunt: quam tu tibi viam ad coelum sternis, tam diversam
viam ingrediens? Gula primorum parentum nostrorum periit innocentia. Ebrius Noe
pudenda detexit, et Loth incestum commisit. Postquam comedit, surrexit populus,
et adoravit vitulum. Amon in convivio occisus est, ibique Holofernes se
neglexit. Comedens Balthasar mortis suae praenuntiam vidit scripturam. Et in
convivio 0706A denique, praeternaturalis illius Miraculi, quo
majus inter mulierum natos non surrexit, caput ostentatum est. 4. Quandoquidem ergo tot male perierunt, quomodo bene tibi potest
succedere? In tui excusationem affers stomachi et capitis dolores, quodque
communes cibi tibi officiant. Tota erras via, si credas monachum saecularium
medicinas sequi posse . Ad
monasterium enim venimus, ut corpori incommoditates, et non commoda et
voluptates quaeramus. Si sancto Paulo fortitudinem addebat infirmitas, quare
domo medium tantorum bonorum et causam exturbare niteris? Crede mihi, pater mi,
saepius sanctum Bernardum pultes ex farina confectas, addito oleo et melle, cum
scrupulo edentem 0706B vidi ad stomachum calefaciendum. Dumque
eum de hac austeritate accusarem, mihi respondit: «Fili mi, si monachi
obligationem nosses, omnis bucella, quam edis, lacrymis irriganda foret. In hoc
enim monasterium intramus, ut peccata nostra et populi deploremus; et panem,
quem suis laboribus pararunt, comedentes, horum peccata comedimus, ut ea tanquam
propria lugeamus.» Addebatque praeterea: «Nec sufficit monacho infirmitatem
allegare. Sancti enim patres, majores nostri, valles humidas et declives
monasteriis exstruendis indagabant, ut saepe infirmi monachi, et mortem ante
oculos habentes, securi non viverent.» Si ergo sancti aegritudinis media
inquirunt, quare tu illa indagas, ut laute habearis? et si ipsi medium hoc
tantorum bonorum 0706C causa nobis accersunt, qua dispensatione
tu monasterii bona, infirmitatis excusatione in corporis tui commoditates
insumis et prodigis? Major est, frater mi, animae, quam corporis tui infirmitas.
Si enim illa esset in Dei gratia, non tam debile esset corpus, nec adeo terrenis
deliciis amicum. Emenda ergo et curiosos habitus, et exquisitas epulas devita.
Quamvis enim venam non explorem, novi quo remedio tibi medendum sit: sique haec
fraterna et a socio profecta admonitio non suffecerit, necesse erit, ut tanquam
praelatus medicinam adhibeam. 393 EPISTOLA CDXCII. PETRI DE ROYA
NOVITII CLARAE-VALLENSIS AD C. PRAEPOSITUM NOVIOMENSEM. Transactae vitae errores enumerat, et Clarae-Vallis optimam laudat
institutionem.0706D Dilecto suo C.
sanctae matris ecclesiae Noviomensis praeposito, forsitan annuali, si velit
autem coelorum regi futuro in perpetuum, frater PETRUS, per misericordiam Dei
Clarae-Vallis novitius, salutem in idipsum. 1. Moris est
amicorum, quos jungit amor Christi, sed locorum separant intervalla, ut cum se
videre non habeant, nec loqui sibi facie ad faciem, frequenter tamen pia in
Christo memoria se respiciant, sibique mutuis loquantur affectibus; secreta et
amica voce cordis super alterutro inquirentes, et profundis apud Deum gemitibus
orantes pro invicem. 0707A Secundum hanc amoris legem, ni fallor,
inquiris et tu aliquando intra temetipsum in secreto cordis, quid agatur apud me
dilectum tuum; quae mihi sit voluntas, quis status et habitus, quod desiderium.
Et forsitan times amica pietate humeris meis, quos exiguos agnovisti, et debiles
arbitraris ad hujus vitae, quam elegi, portandum onus, et jugum sustinendum.
Dilecte mi, trepidaverunt multi timore, ubi non erat timor. Quia igitur in bono
Jesu me diligis, non te oportet in hujuscemodi timere. Haec enim Domini sunt,
cujus jugum suave et onus leve. Ego autem cum sufficiens non sim ad expendendam
multitudinem bonorum, quae nuntiant animae meae per singulos dies corporis mei
aures et oculi, tamen ad certificandum cor tuum de statu et desiderio 0707B meo, tuae satagam signare Dilectioni pauca de Clara-Valle, de
pauperibus Christi habitantibus in ea, de ordine et modo vitae ipsorum, ad quos
imitandos fidelibus anhelat suspiriis anima mea. 2. Primo
siquidem omnium, describam tibi partem aliquam et modum veteris vitae meae:
modum dico, si, ubi raro aut nunquam modus fuit, modum possim appellare. Volo
autem ut id ad profectum tuum in hac descriptione diligenter attendas, de quot
et quantis mortibus me jam eripuit Salvatoris benignitas, ipsumque glorifices,
qui vere quemcunque peccatorem venientem ad se non ejicit foras. Si quid vero in
me legeris, quod et in te fortuitu deprehendas notabile, tuae fideliter consulo
fraternitati et saluti, ut id sine mora corrigere festines, 0707C dum licet, et nescis quid superventura pariat dies. Ego igitur,
dilecte mi, dum essem Noviomi, et in fenestris domus episcopalis solus mihi
sederem, frequenter etiam tecum, et cum aliis, considerata saepius domus illius
ordinatione, et notata, quae se oculis ingerebat, ejusdem pulchritudine, heri
nova, hodie veterascente: memoriam mentis et intuitum secreto deferebam ad
ordinatissimam illam domum supercoelestem, cujus gloriosa, indeterminabilis, et
semper nova pulchritudo omnem transcendit hominis cogitationem. Ab hujus autem
semita longe positus, miser ego miserrimum me videbam, qui scienter in
latitudinem viae pessimae ambulabam. Per quam, nisi cura vigili fugiatur, cito
et irregressibiliter curritur ad domum longe aliam, domum 0707D scilicet doloris, domum extremae et infinitae turpitudinis, ubi
nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat, et cum verme qui non moritur,
sempiternus ignis. O quam jure igitur sollicitus cogitabam, ne, sicut
incoeperat, me huc pertraheret amor mundi, per cujus ampla et stulta desideria
lubricus et insatiabilis evagabar, adeo ebrius, ut pro viribus et licentia, in
nullo meae carnis reluctarer voluptati: hoc excepto, quod me saepe recordabar et
moriturum, et ex hujus saeculi labilibus gaudiis obstupescens pensabam
aeternorum mirabilia saeculorum. 3. Dum enim ad mensam domini
nostri episcopi, civem nostrum, imo et hostem meum, in argenteis 0708A vasis, de more, suaviter nutrirer, nec insalubriter quidem,
quantum in vasis erat; dumque mihi 394 manu corporis
delectabiles legerem delicias: saepe in eisdem vasis silenter legebam, manu
scilicet cordis, longe alium cibum. Sed tu, dilecte mi, licet tibi satis
affiniter recumberem, hunc me legere nesciebas. Quid igitur? nunquid dapes
quotidie festivas, aut inculpabiles scutellas redarguo? Nunquid liquorem illum,
cujus et color blande arridebat oculis, et sapor dulce in palato respondebat,
aut scyphos accuso argenteos? Absit. Non enim cibus erat in vitio, neque potus,
neque etiam argentea vasa: sed in meo vase fictili latebant semina, unde
spinarum surgentium graves introrsum sentiebam aculeos, ad auram quidem rerum
exterius 0708B auditarum vel visarum excitatos. Saepe itaque et
in mensa, et extra mensam, silenter legebam in auro et argento, in tam pretiosa
quam speciosa domus episcopalis supellectile. 4. Legebam etiam
in plerisque aliis rebus mundi, quas ad concupiscendum intuebantur praedones
oculi mei, mandatorum Dei transgressores. Legebam autem sic: Petre, quae
intueris, in quibus gaudos, vel gaudere appetis, de mundo sunt. Erit igitur
quando non erunt: tu autem eris. Ubi eris, Petre? siquidem tu injurius crucis
Christi, in qua sola gloriandum non ambigis, in mundanis gloriari concupiscis,
certus tamen quod cum sua concupiscentia quotidie pereundo transit mundus; et
homo, cum interierit, non sumet omnia, neque cum eo descendet gloria 0708C ejus. Petre, illam carnis tunicam vilissimam, quam tanti facis,
ut pro ejus cura et desideriis, non solum tui, sed (quod majus et exsecrabilius
est) obliviscaris etiam Dei, multo adhuc viliorem in brevi relinques vermibus,
et putredini. In hoc ergo tui exitu, cujus horam nescis, nudatus carnis tunica,
quo migrabis? cui occurres? quid respondebis? ubi etiam reponeris, donec redeas
ad tunicam? redibis enim, et ipsam eamdem vere iterum indueris: et resurges
quidem, aut in vitam et gaudium, aut in mortem et luctum; et horum non erit
finis. 5. O dilecte mi, haec erat lectio, quam silenter et
frequenter relegebam in cordis cubiculo: et praefatae inquisitiones multoties
spiritum meum pene ab omni disjungebant laetitia. Nec mirum. Me etenim 0708D arguebat conscientia, quod in omnibus viis meis de nostro
Salvatore meum fieri damnatorem promererer, cum etiam in his, quae ad cultum
ejus pertinerent, ipsum offendere non vererer. O quam mira, o quam audax et
insana praesumptio! Certus eram Dominum justum esse, et potentem in inferno me
perdere: et hoc timens, non cessabam tamen ipsum offendere. Ego quidem, ut pars
mea esset Dominus, clericatus receperam sacramentum; sed enormitas vitae meae ab
ipsa re sacramenti me fecerat alienum. O quam mira ergo, o quam stulta et
impudens elatio! Eloquia Domini, eloquia casta: et ego haec de pectore incesto
proferre et enarrare praesumebam per os pollutum et dolosum, sciens Dominum
dixisse peccatori: 0709A Quare tu enarras
justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. XLIX,
16.) Haec eadem eloquia divina, si quendoque quacunque alia de causa,
praeter solum Dei amorem et honorem, legendo vel cantando, pronuntiarem in
ecclesia, me sciebam certissime sacrilegio alligari, qui cultum Deo debitum
offerebam vanitati. Non eram igitur servus Christi, cum hinc dicat Apostolus:
Si hominibus placerem, Christi servus non essem
(Galat. I, 10); hinc propheta: Deus ossa eorum
dissipabit, qui hominibus placent (Psal. LII, 6). Saepe vero
ut placerem hominibus, sive mihi, non Deo, mea erat praecordialis, et, ut verius
dicam, vecordialis intentio. 6. Ego itaque servus nequam,
utquid, vel qua 0709B fronte in agro Dei terram occupabam, qui
revera radix amara, utilis nulli, quam pluribus inutilis, sed inutilior mihi,
nullum nisi amaritudinis fructum germinabam? Quod enim viventibus exemplum, vel
quod pro defunctis solvebam sacrificium, de quorum victimis comedebam adipes, et
bibebam vinum libaminum? Rerum siquidem ecclesiae, quocunque me velamine
palliarem, detractor et praedator eram, et expensor earum in rebus pravis. O
quam prava Deoque odibilis haec 395 mea perversitas! Audieram
enim beatum scripsisse Hieronymum: «Quicunque rebus Ecclesiae abutuntur in aliis
rebus, peccatum incurrunt redimentium mendacium, et reorum sanguinis
Salvatoris.» Quia igitur tam in his, quam in aliis multis, reus eram abusionis
et 0709C rapinae, saepe cum ad aures meas insonaret Apostoli illa
vera et timenda propositio: Raptores regnum Dei non
possidebunt (I Cor. VI, 9, 10), in corde meo quasi
respondendo, murmurabat illa plena timoris, plena doloris, et pudoris festinata
conclusio: Ergo ipsi rapti et conclusi cum immundis spiritibus, sine fine
gehennali cremabuntur incendio! Festinatam dixi conclusionem, tum pro lege
argumenti, et illationis cito factae, tum maxime quia dies Domini, in qua hoc
futurum est velociter appropinquat; unde scriptum est: Adhuc
modicum, et movebo coelum et terram (Agg. II, 22); et alibi:
Dies magna et amara valde, et velox nimis: tribulabitur ibi
fortis (Sophon. I, 14). Quocirca mirum non 0709D erat, si hoc et alia multa similia me reddebant sollicitum et
pensatem; qui etiam recordari non poteram ab infantia me vixisse vel per
momentum temporis, in quo non essem operatus vel rapinam, vel aliud opus mortis.
Valde etenim diligebam congressus et conventus vanitatis, spectacula, jocos,
otia, verba apta risui, non fructui: raro verum dicere, plurimum mentiri;
jurare; perjurare, favere, adulari, et similia: quae cuncta ex quodam communi et
assiduo usu, facie tenus non peccata reputabam, sed quasi quasdam societatis
affectatae et mundanae probitatis facetias. Sciebam tamen haec eadem, cum inter
Deum separent et hominem, vanitates esse et insanias falsas. Majora taceo,
cordis videlicet elationes, aemulationes, odia, dissensiones, 0710A detractiones, turpiloquia. Taceo pessima cogitationum et operum
luti et lateris, in quibus occulte et pessime occupabar, totus lutum, qui per
singula momenta, quantum in me erat, ex operibus meis ad aeternae mortis
properabam supplicium. Sed misertus mei Pater misericordiarum, me tandem
visitavit, et traxit ad Filium. 7. Vides ergo, quanta jam
fecerit animae Pater bonus, qui misericorditer ereptum de fluminibus Babylonis,
misericordius locavit in Clara-Valle apud fontes Salvatoris. Clara-Vallis enim,
etsi secundum speciem loci sita sit in valle, tamen fundamenta ejus in montibus
sanctis, cujus portas diligit Dominus super multa tabernacula Jacob. Gloriosa
dicta sunt de ea: quia in ea gloriosus et mirabilis Deus 0710B gloriosa operatur mirabilia. Ibi enim veteres insani redeunt ad
cor; et licet homo eorum exterior corrumpatur, interior tamen renascitur, et, ut
verbis utar Apostoli, renovatur de die in diem (II
Cor. IV, 16), in eum qui secundum Deum creatus est hominem (Ephes.
IV, 24). Ibi superbi humiliantur, ibi paupertantur divites, ibi pauperes
evangelizantur, et peccatorum tenebrae transmutantur in lucem. Ad hanc igitur
domum a finibus terrae ingens licet beatorum pauperum convenerit multitudo, de
regionibus congregata et nationibus, horum tamen cor unum et anima una est, ut
de hac domo specialiter dici possit: Ecce alienigenae et
Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic (Psal. LXXXVI,
4). Jure igitur habitatio est in ea laetantium omnium, non 0710C inani laetitia. Perennis enim laetitiae, et suae ad coelos
ascensionis jam coeptae certam spem habent, quam in Clara-Valle invenerunt.
Scalam Jacob, et angelos in ea, alios quidem descendentes, qui sic provident
illorum corporibus, ut non deficiant in via: alios vero ascendentes, qui sic
regunt eorumdem animos, ut postmodum cum ipsis glorientur et corpora. 8. Ego autem, quanto diligentius de die in diem intueor tam beatae
vitae pauperes, tanto credo eos perfectius per omnia Christum sequi et sapere,
et certis conjicio indiciis, in omnibus quae agunt, veros ministros Dei
apparere. Nam dum vacant orationi, in spiritu et veritate Deo loqui, et tum ex
secreta et amica apud eum locutione, tum ex humili modo se habendi, plane
apparent Dei esse 0710D familiares et amici. Dum vero manifestius
laudantes Deum psalmodiae sunt intenti, quam purus sit et quam fervens in
idipsum 396 affectus mentis, ostendit eorum omnis corporis
status, in omni timore et reverentia sanctitatis; ostendit et ipsorum distinctio
morosa, et in psalmis modulatio, quam dulcia faucibus suis eloquia Dei, super
mel ori suo. Dum eos itaque attendo, diurnis horis nocturnisque vigiliis ab ante
medium noctis, usque ad primam diei, facto breviter intervallo, tam sancte, tam
infatigabiliter psallentes: mihi quidem paulo minus ab angelis, sed plus multo
videntur quam homines. Quod autem sunt hujus tam continuae, tam alacris, et tam
semper recentis tolerantiae, 0711A quod tanti sunt fervoris et
meriti, non humanae potentiae, sed muneris est divini. Dum vero sunt in
lectione, leniter haurire videntur et affluenter quidem aquas Siloe cum silentio
fluentes, et in vitam salientes aeternam. Illorum vero dispositio et habitus
demonstrant, omnes eos esse unius magistri discipulos, docentis in eorum
cordibus, et dicentis: Audi, Israel, et tace (Prov,
I, 5). Tacent enim et audiunt, et sapientiores fiunt: quoniam audiens
sapiens sapientior erit. 9. Dilecte mi, quid hos tam beatae
vitae pauperes credis videri vel dici posse, quando manuum suarum inhaerent
laboribus, quando eunt ad opera, vel redeunt? in quibus omnibus constat, eos non
suo duci spiritu, sed divino. Certe tam patienti animo, 0711B tam
placido et immobili vultu, tam sancto et suavi ordine cuncta peragunt, ut etsi
sese plurimum exerceant ad opera, vix tamen vel moveri perpenduntur, vel gravari
in aliquo, quanticunque sint labores. Unde manifestum est, in ipsis illum
sanctum operari Spiritum, qui disponit omnia suaviter: in quo et ipsi
recreantur, et quiescunt etiam laborantes. Horum siquidem pauperum alios
episcopales, alios consulares, aliarumque dignitatum et multae scientiae viros
illustres, et juvenes egregios audio exstitisse: sed nunc, per Dei gratiam, omni
apud eos acceptione personarum emortua, quanto quisque se putavit in saeculo
altiorem, tanto se in hoc grege minorem minoribus, et abjectiorem reputat per
omnia. 0711C Eos itaque dum intueor in hortis cum sarculo, in
pratis cum furca vel rastro, in agris cum falcicula, in silva cum securi, in
aliis laborum locis cum aliis operum instrumentis; dum et ego respiciens quid
fuerint, considero praesentem eorum statum, opera, instrumenta, personas
abjectas, vestimenta incomposita et vilia: judicio quidem exterioris oculi
videntur mihi non homines, sed gens stulta, muta siquidem et elinguis,
opprobrium hominum, et abjectio plebis: sanus autem et fidelis intellectus in
corde asserit mihi, horum vitam in Christo esse absconditam in coelis. Inter
quos gaudeo equidem me videre Gaufridum Peronensem, Raynaldum Morinensem, G. de
Sancto-Audomaro, Walterum de Insula, quos ego cunctis veterior in veteri agnovi
0711D homine: sed nunc in ipsis, Dei gratia, illius vetustatis
nec vestigium perpendo remansisse. In veteri homine novi eos exaltato corde,
elatis oculis ambulare in magnis et mirabilibus super se: nunc autem video ipsos
sub misericordi manu Dei humiliatos incedere in parvis et in mirabilibus infra
se. In veteri homine novi eos sua secum sepulcra deferentes exterius dealbata,
sed intus plena ossibus mortuorum: nunc autem credo eos ferre vasa Domini, quae
etsi exterius appareant despicabilia, intus tamen plena sunt speciebus
coelestium odoramentorum. Quando igitur haec omnis societas ad solitum laborem
et progreditur, et redit, gradatim quidem et simpliciter, unus post alium, quasi
acie directa, et armis pacis humiliter armata; nonne Angeli Dei 0712A hanc videntes taliter incedentem, et ad Christum noviter
conversam de tenebris, prae admiratione et gaudio jure concinunt: Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut
luna? (Cantic. VI, 9.) etc. Terretur autem exclusus diabolus,
et supra modum dolet, videns (quod utinam semper videat et doleat) horum
resurrectionem, regni sui ruinam esse non modicam. Ergo armatur et ipse quanto
potest acutiori malitia; ut quos ultra tenere 397
non potuit mundi hujus blandimentis, eos acrius persequendo, subtilioribus
impugnet et implicet argumentis. Non tamen praevalebit inimicus. Ipsi enim
altissimum posuerunt refugium suum, crucem Christi, dilectam suam, quam fideli
desiderio amplexantur et bajulant, salvandorum spem unicam. 0712B 10. Item, dilecte mi, quid credendum putas super
eisdem pauperibus in tempore mensae, in continentia et habitu? Tunc temporis nec
Deum videre credo quod displiceat, nec hominem quod debeat accusare. Ibi
siquidem adeo modeste, adeo sancte se habent, ut, quod sunt, appareant homines
justi et timentes Deum. Hinc attente suscipientes spirituale et praecipuum
ferculum, verbum vitae, quod semper esuriunt: hinc reverenter edentes et
bibentes alia dona Dei, quae sibi sunt apposita; non exquisitas delicias, sed
labores manuum suarum, legumina scilicet et pulmenta. Potus est eis cerevisia:
si hanc non habent, gaudent aqua simplici. Raro autem utuntur vino, et hoc mixto
cum aqua plurima. Reddentes itaque debitum corpori, non gulae, non 0712C ventri, comedunt et bibunt; sed tantum indigentiae naturali, et
Deo, scientes scriptum, Esca ventri, et venter escis. Deus
autem hunc et has destruet (I Cor. VI, 13): quoniam regnum Dei
non est esca et potus, sed justitia et pax et gaudium (Rom. XIV,
17), in quibus versatur tota eorum voluntas et studium. Magistram enim et
totius vitae suae dictatricem habent obedientiam: quam adeo fideliter sequuntur
ad omnia, ut nec unam quidem diei sive noctis praetermittant particulam, quae
non sit apud eos obedientiae et divino cultui mancipata. Unde et ego fideliter
credo, eos (ut taceam quae majoris sunt meriti et mercedis) non solum in
singulis passibus quos faciunt, sed etiam in singulis manuum 0712D suarum motibus circa injuncta opera peccati remissionem
consequi, vel augmentum coronae in vita aeterna. Qui si forte cadant aliquando,
quod omnino vitare non possunt, dum portant carnem fragilem, non tamen
colliduntur, quia Dominus supponit manum suam. 11. Ecce habes
pauca illa, dilecte mi, quae de pauperibus Clarae-Vallis in hujus epistolae
prooemiis tuae promissa sunt dilectioni. Plura restant meliora et optima, ad
quae describenda cum sufficere non valeam, quae dicta sunt in praesentiarum
sufficiant. Meum vero desiderium est, quatenus praefatis pauperibus in Christo
merear adjungi corpore et spiritu, ut adjutus eorum suffragio, et fructuosius
poenitentiam agere, et fiducialius habeam clamare ad 0713A Dominum: Domine, ad te confugi, doce me facere
voluntatem tuam. Eripe me de inimicis meis, Deus meus (Psal. CXLII,
9, 10). Ad te, Domine, levavi animam meam; Deus meus,
in te confido, non erubescam (Psal. XXIV, 1, 2): et his
similia. Ego autem probor adhuc, et per gratiam Dei ad horum pauperum regulam
instituor et vitam: ut dum eis adjunctus fuero, una cum ipsis noverim vigilare,
et solummodo somniare in spiritu. Vigilanti enim promittitur regnum, et qui
seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. In qua ego particeps
ipsius, et te, et totam Noviomensem ecclesiam, dominam scilicet et matrem meam,
per misericordiam Dei feliciter aeternare videam cum Christo, et regnare. Amen.
Valete. Domino volente, proxima 0713B Dominica post Ascensionem
Domini, suscepturi sumus nostrae professionis armaturam, per gratiam et
benedictionem Jesu Christi, quam meritis Matris suae, vestrisque precibus nobis
dignetur concedere idem ipse Jesus Christus. Amen. Iterum valete, et memento
novissima tua, et miserere animae tuae. 398
EPISTOLA CDXCIII. CAPITULI GENERALIS NIGRORUM MONACHORUM AD ADRIANUM IV. De amovendo abbate Latiniacensi.Amantissimo patri et domino Adriano sanctae Romanae Sedis summo
pontifici, humilis conventus abbatum sub Remensi archiepiscopatu, in uno spiritu
ad Dei honorem coadunatus, sincerae charitatis obsequia, et pia orationum
suffragia. 0713C Quoniam vestra Sanctitas adest
in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum sublimari meruit, ut clavibus beati
Petri vobis speciali gratia collatis, quae liganda sunt ligare, et quae solvenda
solvere debeatis: deliberationes nostras, secundum quod zelus domus Dei urget
nos, ante Sedem justitiae humiliter effundimus, et lamentabiles aerumnas sive
ruinam Latiniacensis monasterii vestro moderamini notificamus. Homo ille qui sub
nomine pastoris praefato monasterio praeesse videtur, non solum non prodesse,
imo plurimum obesse probatur: quoniam subditos ad normam religionis minime
dirigit, et ignominiose vivens, plures ex illis exemplo pravae vitae commaculat
et inficit. Quod satis constat non solum ex eo 0713D quod per
urbes Franciae infamis habetur, sed etiam ex eo quod quidam ex fratribus
consortium ejus tanquam lethale contagium perhorrescunt, et in aliis monasteriis
sub legibus monasticis professionis religiosae conversantur. Proinde illa
Latiniacensis ecclesia, quondam celebris et famosa, eas videtur derelinquere,
sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario. Quoniam igitur
super his non possumus non dolere, et tamen non est nobis licitum in alienam
messem falcem immittere; vestrum est autem infructuosam arborem, ne terram 0714A occupet, succidere, et eam, quae fructum ferat, inserere:
precamur exhortantes vigilantiam vestram, quatenus auctoritate qua praeeminetis,
et sapientia qua polletis, adversus pestem, quae ut cancer serpit, talem
sententiam proferatis, cui nequaquam resistere praevaleant portae inferi, et per
quam ora blasphemantium obstruantur, et in portis filiae Sion laudationes Domini
annuntientur. Valete, et collectionem nostram, quam beatae memoriae Innocentius
papa privilegio apostolicae auctoritatis confirmavit , et vos per apostolicam benedictionem
corroborate. EPISTOLA CDXCIV. EORUMDEM AD ALEXANDRUM III.Amantissimo patri et domino ALEXANDRO, sanctae 0714B Romanae Sedis summo pontifici, humilis conventus abbatum sub
Remensi archiepiscopatu in uno spiritu ad honorem Dei congregatus, sincerae
charitatis obsequium, et debitam cum omni subjectione reverentiam. 1. Confiteantur Domino misericordiae ejus, quoniam cum in initio
vestrae electionis sive consecrationis, navis sanctae Ecclesiae universalis,
quae soli beato Petro specialiter commissa est, certam non habens stationem,
hinc inde adversis fluctibus concuteretur, et adeo periclitaretur, ut prae
magnitudino periculi Salvatorem quasi dormientem suscitaremus, clamantes cum
beatis discipuli, Domine, salva nos, perimus
(Matth. VIII, 25); clamor noster introivit in aures ejus, qui
salvat a pusillanimitate spiritus et 0714C tempestate, et statuit
procellam in auram, et deduxit nos in portum quem volebamus. Volebamus autem, et
ad hoc anxii suspirabamus, ut jam non esset discidium: sed exstincto errore
perniciosissimo, ad serviendum Domino, et ad solam vestram beatitudinem
honorandam, sedentem utique in cathedra Principis Apostolorum, reges et populi
congregarentur, et convenirent 399 in unum. Quoniam igitur
jam nequaquam omni vento doctrinae circumferimur, nec audimus seductores
dicentes, Ecce hic, aut ecce illic; sed illi firmissimae Petrae, super quam
Pontifex pontificum suam fundavit ecclesiam, immobiliter adhaeremus: in nostris
necessitatibus, sub tutela vestri apostolatus confidenter confugimus,
postulantes humiliter, ut si qua sunt in domo Dei salubria, 0714D clavibus beati Petri confirmetis; si qua noxia,
repellatis. 2. Et, ut de multis taceamus, unum est quod nos
praecipue discipulos beati Benedicti in illa quiete, quam sub vestra Sublimitate
habemus, non parum perturbat, videlicet quod Latiniacensem ecclesiam, olim in
sanctitate et religione florentem et copia rerum affluentem, modo non sine
lacrymabili moerore aspicimus ab illo statu dejici et in pomorum custodiam
redigi. Homo enim qui sub nomine pastoris 0715A ecclesiae
praenominatae praeesse videtur, non solum non prodesse, imo plurimum obesse
probatur: quoniam subditos ad normam religionis non informat, verum etiam
ignominiosam et infamem gerens vitam, miserabiliter scandalizat, et secum in
perditionem praecipitat. Et quia non est qui reclamet, in tantam impudentiam jam
erupit, ut quemdam ex fratribus, sui sceleris complicem et conscium, aliis
praefecerit, et Priorem domus constituerit. Exinde quam immanis lues gregem
Domini corrumpat et interimat, nos scribere supersedimus. Id enim vestra
prudentia melius novit. Denique super his malis dudum scribentes apud
praedecessorem vestrum, felicis memoriae papam Adrianum, lacrymabilem
querimoniam exposuimus: et ut lamentabili ruinae 0715B praedicti
monasterii finem imponeret, devote suggessimus. Qui prudenter intelligens quia
ita oportet fieri, missis litteris ad venerabiles episcopos, Alanum
Autissiodorensem, et Theobaldum Parisiensem, praeceptum fecit, ut in praesentia
religiosorum abbatum rem diligenter discuterent, et secundum quod dignum essct,
apostolica auctoritate determinarent. Cumque die praefixo Latiniaci jussioni
domini Papae parati essent obtemperare; ille non abbas dicendus, non satis
conscientiae fidens et judicium subterfugiens, protulit in medium litteras,
nescimus qua calliditate aut subreptione emendicatas, in quibus auctoritate
domini papae praedicti Adriani videbatur interminari, ne ipse abbas, utpote
filius Ecclesiae Romanae, a praedictis episcopis aliqua ratione sive 0715C judicio fatigaretur, sive gravaretur. Ita negotium ex tunc
indiscussum remansit. 400 3. Propterea,
venerabilis Pater, adhuc viperea pestis, adhuc ut cancer serpit; et fama mali,
veloci mobilitate vigens, per urbes Franciae crebrescit. Quoniam igitur videntes
legum Ordinis praevaricantes moerore tabescimus, et tamen in alienam messem
falcem mittere prohibemur; vestrum est autem arborem infructuosam, imo malos
fructus 0716A facientem succidere, et eam quae fructum bonum
ferat inserere: precamur exhortantes, quatenus secundum potentiam qua
praeeminetis, et secundum sapientiam qua polletis, adversus imminentem perniciem
sententiam proferatis, adversus quam non praevaleant portae inferi, et per quam
repressis blasphemantium linguis, ora laudantium nomen Domini in hoc opere
vestro aperiantur. Valete, et in benedictionibus dulcedinis dexteram apostolicae
majestatis super nos extendite. EPISTOLA CDXCV. AD ABBATEM REATINENSIS MONASTERII SS.Dilectissimo ac venerabili domino, Dei gratia SS. Reatinensis
monasterii abbati, A. suus,
consolationem Spiritus paracleti. 0716B Litteras
Dilectionis tuae, nimium breves et succinctas, debita veneratione suscepi, et a
verbis tuis formidavit cor meum. Cum enim legerem in capite, «Patri domino
venerabili abbati,» quia nihil mihi conscius sum, fateor, aliquantulum erubui,
et cogitabam, qualis esset illa salutatio. Quis enim ego sum, aut quae domus
patris mei? Ego sum puer parvulus, ignorans introitum et egressum meum. Infelix
ego sum, qui cum nihil sim in conspectu Dei, magnus tamen sum in oculis vestris,
cui de opinione aliquantulum, de veritate nihil constat. Utinam litterae vestrae
tantum habuissent veritatis, quantum habuerunt falsitatis. Quamvis nemo mentiens
judicandus est, qui dicit falsum quod putat verum: 0716C quoniam
quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. De caetero, si quid valent
apud fontem misericordias preces pauperum, confidimus in Domino, quod prosperum
iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Precamur et nos ardorem fidei
vestrae ut in sinu memoriae vestrae nos habeatis, quando in tabernaculum ejus
introibitis, quando adorabitis in loco ubi steterunt pedes ejus. Angelus Domini
custodiat introitum tuum, et exitum tuum, domine venerabilis ac charissime
pater.
|