PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0721

IN TOMUM II PRAEFATIO Maxime ad libros De consideratione.

401-403 I. In superioribus editionibus Horstianis ac nostra, post sancti Bernardi epistolas collocati erant in tomo secundo Sermones de Tempore ac de Sanctis, tum Sermones de Diversis: in tertio Sermones in Cantica: quibus varii Tractatus Bernardini quarto loco succedebant. Verum re attentius considerata, hos Tractatus epistolis proxime subjicere visum est: idque nobis naturalis ordo facile persuasit. Cum enim ejusmodi Tractatus epistolari modo scripti sint, imo nonnulli ex epistolis in tractatus relati, consequens erat ut non longo post epistolas intervallo collocarentur. Accedit ex hoc ordine illud commodi, quod cum Sermones de Tempore, de Sanctis, ac de Diversis in tertium tomum, Sermones vero super Cantica in quartum rejiciantur; his quasi continenter adjungatur tomi quinti initio Expositio a Gilleberto continuata in Cantica: quae Bernardi Sermones in eadem Cantica, quasi ejus consectaria appendix, quam proxime subsequi debebat. Ob has itaque similesque rationes non incongruum duximus, vulgatum Horstii ordinem tantisper immutare, ut Lectorum commodo et naturali rerum ordini consuleremus. Haec de ordine rerum, quae subsequentes tomos constituunt, hoc loco repetenda et praemittenda fuere: nunc de ordine Tractatuum, quos tomus secundus continet. pauca dicenda sunt.

II. In disponendis objectis opusculis Horstius dignitatis potius, quam temporis rationem habuit. Nam si ordinem temporum sequimur, primus est tractatus de Humilitate; deinde, tractatus de Diligendo Deo; tum, Apologia ad Guillelmum: quo ordine enumerantur a Gaufrido in libri tertii de Bernardi Vita, capite octavo; Bernardo ipso primum et tertium pariter suggerente in epistola decima octava, ad Petrum cardinalem, quae sub annum 1127 scripta fuit: ubi et «paucas ad diversos epistolas» memorat; quo nomine haud scio an tractatum de Diligendo Deo comprehendit. Postea recensenda est epistola quadragesima secunda, ad Henricum Senonensem archiepiscopum, eodem circiter anno 1127 dictata: mox tractatus de Libero Arbitrio circa annum 1128, ut colligitur ex epistola quinquagesima secunda, ad Haimericum. Ne longo post intervallo habitus est Sermo de Conversione, ad Clericos. Successit ante annum 1136 liber ad Milites Templi: quo tempore exarata est epistola septuagesima septima, ad Hugonem de Sancto-Victore. Anno 1140 epistolam centesimam nonagesimam de Erroribus Abaelardi Innocentio directam fuisse constat. Eodem fere anno prodiit tractatus de Praecepto et Dispensatione, quem Petrus Venerabilis, anno 1143 ex Hispania reversus, postulavit libri quarti epistola vigesima septima. Ineunte anno 1149 absolutus est liber de Vita sancti Malachïae: eodemque anno inchoati sunt libri de Consideratione, ut mox dicturi sumus. Haec sunt Opuscula, quibus 0723 constat tomus quartus: exceptis Declamationibus, quas in superiorum classem rejecimus, utpote a Bernardo alienas; et libro de Cantu, quem praemissis subjungemus.

III. Hic, inquam, est ordo temporis, quo singuli tractatus conscripti sunt. Verum ordinem et dignitatem argumenti servare praestat, prima loca tribuendo, primo libris de Consideratione; secundo, Epistolae de Moribus Praelatorum, ad Henricum Senonensem, tertio, Sermoni de Conversione, ad Clericos; quarto, tractatui de Praecepto et Dispensatione; quinto, Apologiae ad Guillelmum, qui duo tractatus monachos spectant; sexto, libro de Laude 404 novae Militiae, ad Milites templi. Et haec prima classis pro dignitate personarum. Altera classis de virtutibus; nempe, septimo, libellus de Humilitate; octavo, de Diligendo Deo. Tertia classis erit de dogmatibus, scilicet, nono, opusculum de Gratia et Libero Arbitrio; decimo, epistola de Baptismo, ad Hugonem de Sancto Victore; undecimo, epistola de Erroribus Abaelardi, ad Innocentium. Postremo duodecimo, historicus liber de Vita sancti Malachiae. His omnibus tertio decimo loco succedet liber de Cantu. Opusculorum ordinem supra, pag. 995-996 repraesentavimus pro commodiori usu hominum studiosorum.

IV. In his omnibus nullum Bernardo dignius videtur, quam libri quinque de Consideratione, ad Eugenium papam. Si enim argumenti et personae dignitatem spectes, nihil generosius; si modum tractandi, nihil sublimius; si styli majestatem, et sententiarum gravitatem, nihil eloquentius ac fortius; si denique dictorum puritatem, et inhaerentem sacris canonibus disciplinam, nihil catholico Doctori et sanctissimo Patri convenientius. Qui vero magis arduum erat homini in solitudine educato, a mundi rebus et negotiis alieno, quam vivendi leges summo Pontifici, nedum toti Ecclesiae tradere, et quasi praescribere? Quid homini privato difficilius, quam de totius Ecclesiae statu, de moribus sacrorum ministrorum, de omnium officiis, virtutibus, ac vitiis apte et accurate breviterque disserere, imo et justam ferre sententiam? Quid sapientius, quam ita sublimium quorumcunque hominum vitia, errata, abusus notare, persequi, castigare; ut non modo invidiam et criminandi suspicionem evites, sed etiam amorem reportes et admirationem? Et haec sane fuit Bernardi seu dexteritas, seu felicitas, seu divinitus concessa auctoritas, ut quam primum ejus libri de Consideratione in publicum prodiere, eos certatim exquisierint, lectitarent, amaverint universi, etiam summi, quos maxime tangebant, Pontifices.

V. Merito itaque Ernaldus Bonae-Vallis abbas in libri secundi de Bernardi Vita, capite octavo, hoc opus vocat «Librum multae utilitatis: in quo Vir sanctus acutissima indagine, tam ea quae circa Pontificem, quam quae infra sunt prosequens, etiam ad ea quae supra ipsum sunt ascendens, tanta de natura divina disseruit, ut videatur in tertium coelum assumptus, audisse quaedam verba quae non licet homini loqui, et Regem in decore suo vidisse. In his quae infra, et quae circa ipsum sunt, morum societas, naturae aequalitas, officiorum distantia, consideratio meritorum, dijudicatio provectuum subtilissime distinguitur, et singulis in suo genere sui cognitio intimatur. In his quae supra hominem sunt, speculatur coelestia; non eo modo quo Angeli, qui semper adhaerent Deo, considerant, sed eo modo quo potest homo puri animi et mentis sincerae divina contingere,» etc. Et haec est divisio quinque librorum de Consideratione: quorum in primo demonstratur Considerationis necessitas et utilitas: in secundo considerantur quae in Pontifice, id est Pontifex ipse quis, qualisve sit: in tertio, quae sub ipso, id est orbis universus: in quarto quae circa ipsum, domestici, cardinales, episcopi: in quinto quae supra ipsum, Deus et Angeli. In his «quam liber in voce, quam disertus, et in rerum superiorum inferiorumque scientia locuples, diligens considerator agnoscet,» inquit Gaufridus in libro tertio de ejus Vita, capite octavo.

VI. Restat observare tempus, quo libri isti scripti sunt. Hos anno 1149 parturire coepit sanctus Pater, nec uno tenore (ut Baronio visum est) absolvit, sed diversis intervallis scriptos ad Eugenium transmisit. Et primum quidem ipso anno 1149, de quo Nicolaus, ejusdem Bernardi notarius, ante suam discessionem scribens Petro Venerabili: «Mitto vobis,» ait, «librum domni Abbatis Clarae-Vallis ad dominum Papam.» Exstat haec epistola apud ipsum Petrum in libri sexti epistola septima. Neque hoc loco libri nomine integrum opus (ut auctores isti loquuntur passim, teste Ernaldo, qui «librum multae utilitatis» hos quinque libros vocat) intelligi potest. Nam secundum Bernardus Eugenio direxit anno 1150, post infelicem expeditionis Jerosolymitanae exitum, de quo ab ipso libri exordio apologiam praemittit. Tertium, anno 1152, post obitum scilicet Hugonis Antissiodorensis, ut'constat ex capite secundo, numero undecimo; et quarto quidem anno post concilium Remense, ex numero vigesimo, anno 1148 celebratum. Quartum denique et quintum paulo post, si non cum tertio, absolvit.

405 VII. Caeterum praedicti libri Rothomagi primum, cum Apologia ad Guillelmum, atque tractatu de Praecepto et Dispensatione, absque anni indicio; tum Spirae anno 1550 typis vulgati sunt sine ulla capitulorum, ut fit in vetustis codicibus, divisione. Iidem anno 1520 ac deinceps, cum caeteris Bernardi operibus recusi: postea per Antonium Carafam, magni nominis cardinalem, Pio V pontifice recogniti, atque Antwerpiae formis Plantinianis seorsim impressi fuerunt. Eosdem demum Gerardus Vossius, praepositus Tungrensis, rogatu Joannis Vendevilii, episcopi Tornacensis piissimi, denuo recensere aggressus, eos cum octo manuscriptis codicibus contulit; ac Romae anno 1594 seorsim editos Clementi VIII nuncupavit, adhibita capitum divisione, qualis in exemplari Nicolai papae V, anno 1450 exarato, apposita erat. De hac editione Nicolaus Faber in epistola ad eumdem Vossium, ubi laudatis caeteris ejus operibus: «Omitto,» inquit, «libros de 0725 Consideratione beati Bernardi, in quibus licet fortasse minus olei, quam in caeteris impenderis; non tamen minus zeli domus Dei, nutantisque disciplinae in ea reparandae astendisti. Ibi enim libros huic rei aptissimos, quosque non malus auctor, et beato Bernardo fere aequalis, non ajprosdiovnuson Deuteronomium summorum Pontificum appellat, edendos curasti, quo primum ab auctore religiosissimo destinati sunt, ubi tamen forsitan minus terebantur.»

VIII. Secundum tot tantosque viros denuo ad censuram praedictos libros revocavimus, eosque in priori nostra recensione ad quatuor exemplaria contulimus; in hac vero ad alios duos ex bibliotheca Colbertina per virum clarissimum Stephanum Baluzium nobis commodatos: quorum unus notatus 3541, capitulorum distinctionem habet, sed a Vossiana plane diversam. Cum autem sectiones istae non sint ex auctoris instituto, vulgatas retinere visum est ad cavendam citationum confusionem.

IX. Porro hujus operis inscriptio variat in vetustis libris. Probabilior est Colbertini codicis, notati 3964: «Beati Bernardi abbatis Clarae-Vallis in libro de Consideratione ad dominum Eugenium papam prologus incipit feliciter.» Sed non tanti sunt momenti ejusmodi inscriptiones, quae plerumque ex notariorum arbitrio profectae sunt. His subjicere juvat, quod Horstius praefationis huic tomo praemisit.