0727 SANCTI
BERNARDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS DE CONSIDERATIONE LIBRI QUINQUE AD EUGENIUM
TERTIUM. 407 PROLOGUS.0727A Subit
animum dictare aliquid, quod te, papa beatissime Eugeni, vel aedificet, vel
delectet, vel consoletur. Sed nescio quomodo vult, et non vult exire laeta
quidem, sed lenta oratio: dum certatim illi contraria imperare contendunt
majestas, atque amor. Nempe urget ille, inhibet illa. Sed intervenit tua
dignatio, qua hoc ipsunt non praecipis, sed petis, cum praecipere magis te deceat. Majestate igitur tam
dignanter cedente, quidni cedat pudor? Quid enim si cathedram ascendisti? Nec si
ambules super pennas ventorum, subduceris affectui. Amor dominum nescit,
agnoscit filium et in infulis. Per se satis subjectus est, obsequitur sponte, gratis
obtemperat, libere reveretur. Non sic aliqui, non sic: sed aut timore ad ista
impelluntur, aut cupiditate. 0727B Hi sunt qui in facie
benedicunt, mala autem 0728A in cordibus eorum; blandiuntur
coram, in necessitate deficiunt. At charitas nunquam excidit (I Cor. XIII,
8). Ego, ut verum fatear, matris sum liberatus officio, sed non
depraedatus affectu. Olim mihi invisceratus es, non tam facile erueris.
Ascende in coelos, descende in abyssos: non recedes a me, sequar te quocumque
ieris (Luc. IX, 57). Amavi pauperem, amabo pauperum et divitum patrem. Non enim, si bene te
novi, quia pater pauperum factus, ideo non pauper spiritu es. In te hanc
mutationem factam esse confido, non de te; nec priori statui tuo successisse
promotionem, sed accessisse. Monebo te proinde, non ut magister, sed ut mater:
plane ut amans. Amens magis videar, sed ei qui non amat, ei qui vim non sentit
amoris. LIBER
PRIMUS.0727 408 CAPUT PRIMUM. Pontifici, tam
variis occupationibus presso, condolet.0727C 1. Unde ergo jam incipiam? Libet ab occupationibus tuis, quia in his
maxime condoleo tibi. Condoleo dixerim, si tamen doles et tu: alioquin doleo
magis dixisse debueram; quia non est condolere, ubi nemo qui doleat. Itaque si
doles, condoleo: si non, doleo tamen, et maxime, sciens longius a salute
absistere membrum quod obstupuit; et aegrum 0728C sese non
sentientem periculosius laborare. Absit autem ut de te id suspicer. Novi quibus
deliciis dulcis quietis tuae non longe antehac fruebare. Non potes his
dissuevisse tam cito, ita subito non dolore nuper subtractas. Plaga recens
dolore non caret. Neque enim jam occalluit vulnus, nec in tam brevi versum in
insensibile est. Quanquam si non dissimules, non deest tibi jugis materia justi
doloris a quotidianis [al. add. damnis et] jacturis.
Invitus, ni 0729A fallor, avelleris a tuae Rachelis
amplexibus; et quoties id
pati contigerit, toties dolor tuus renovetur necesse est. At quando non
contingit? Quoties vis, et incassum? quoties moves, nec promoves? quoties
conaris, et non datur ultra; eniteris, et non paris; tentas, et abriperis; et ubi incipis, ibi deficis; et dum adhuc
ordiris, succidunt te? Venerunt filii usque ad partum,
ait propheta; et vires non habet parturiens (IV
Reg. XIX, 3). Nosti hoc? nemo te melius. Attritae frontis es, et instar
vitulae Ephraim doctus diligero trituram (Oseae X, 11), si pace tua
[al. quod pace tua loquar], sic se habent res tuae.
Absit: haec est pars illius, qui datus est in reprobum sensum. Ab his sane cupio
tibi pacem, non cum his. Nihil plus metuo tibi pace ista. Miraris si unquam 0729B possit accidere? Etiam, dico tibi, si res, ut assolet, per
consuetudinem in incuriam venerit. CAPUT II. Vis consuetudinis ad inducendos pravos
mores, et duritiam cordis.2. Noli nimis credere
affectui tuo qui nunc est. Nil tam fixum animo, quod neglectu et tempore non
obsolescat. Vulneri vetusto et neglecto callus obducitur, et eo insanabile, quo
insensibile fit. Denique dolor continuus, et acerbus, diuturnus esse non
patitur. Nam si non aliunde extunditur, necesse est cedat vel sibi. Enimvero
cito aut de remedio consolationem recipiet, aut de assiduitate stuporem. Quid
non invertat consuetudo? quid non assiduitate duretur? 0730A quid
non usui cedat? quantis quod prae amaritudine 409 prius
exhorrebant, usu ipso male in dulce conversum est? Audi justum quid lamentetur
super hujuscemodi: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc
prae angustia cibi mei sunt (Job VI, 7). Primum tibi
importabile videbitur aliquid: processu temporis, si assuescas, judicabis non
adeo grave; paulo post et leve senties, paulo post nec senties; paulo post etiam
delectabit. Ita paulatim in cordis duritiam itur, et ex illa in aversionem. Sic
gravis et continuus dolor citum, ut dixi, habiturus est exitum, aut sanitatem
profecto, aut insensibilitatem. 3. Hinc prorsus, hinc tibi
timui semper, et timeo, ne dilato remedio, dolorem non sustinens, periculo te irrevocabiliter desperatus immergas.
Vereor, 0730B inquam, ne in mediis occupationibus, quoniam multae
sunt, dum diffidis finem, frontem dures, et ita sensim te ipsum quodammodo sensu
prives justi utilisque doloris. Multo prudentius te illis subtrahas vel ad
tempus, quam potiare trahi ab ipsis, et duci certe paulatim quo tu non vis.
Quaeris quo? Ad cor durum. Nec pergas quaerere, quid illud sit: si non
expavisti, tuum hoc est. Solum est cor durum, quod semetipsum non exhorret, quia
nec sentit. Quid me interrogas? Interroga Pharaonem. Nemo duri cordis salutem
unquam adeptus est, nisi quem forte miserans Deus, abstulit ab eo, juxta
prophetam, cor lapideum, et dedit cor carneum (Ezech. XXXVI, 26).
Quid ergo cor durum? Ipsum est quod 0731A nec compunctione
scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus: minis non cedit,
flagellis duratur. Ingratum ad beneficia est, ad consilia infidum, ad judicia
saevum [al. surdum], inverecundum ad turpia, impavidum ad
pericula, inhumanum ad humana, temerarium in [al. ad] divina, praeteritorum obliviscens, praesentia negligens, futura non providens.
Ipsum est cui praeteritorum, praeter solas injurias, nihil omnino non praeterit;
praesentium nihil non perit; futurorum nulla, nisi forte ad ulciscendum,
prospectio seu praeparatio est. Et ut brevi cuncta horribilis mali mala
complectar, ipsum est quod nec Deum timet, nec hominem reveretur. En quo trahere
te habent hae occupationes maledictae: si tamen pergis, ut coepisti, ita dare te
totum illis, 0731B nil tui tibi relinquens. Perdis tempus: si
licet nunc alterum me tibi exhibere Jethro, tu quoque in his stulto labore
consumeris (Exod. XVIII, 18), quae non sunt nisi afflictio
spiritus, evisceratio mentis, evacuatio gratiae. Nam fructus horum quid, nisi
aranearum telae? CAPUT
III. Indignum proceribus Ecclesiae continue causis litigantium
audiendis et decidendis incumbere.4. Quaeso te, quale
est istud, de mane usque ad vesperam litigare, aut litigantes audire? Et utinam
sufficeret diei malitia sua! non sunt liberae noctes. Vix relinquitur
necessitati naturae, quod corpusculi pausationi sufficiat; et rursum ad jurgia
surgitur. 0731C Dies diei eructat lites, et nox nocti indicat
malitiam: usque adeo non est respirare in bonis, non est alternam capessere
requiem, non vel rara interseri otia. Non ambigo te quoque ista deplorare: at
frustra istud, si non et emendare studueris. Interim tamen sic semper facias
hortor, nec te unquam ad ista duraveris quolibet usu vel assiduitate. Percussi eos, et non doluerunt, ait Deus
[al. propheta] (Jerem. V, 3). Nihil tibi, et
illis. Justi potius tibi aptare curato et affectionem, et vocem, qui ait: Quae est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis aut quae fiducia] meus, ut patienter agam? Nec fortitudo
lapidum laterum] fortitudo mea, nec caro mea aenea
est (Job VI, 11, 12). Magna virtus patientiae: sed non hanc
tibi ad ista optaverim. Interdum impatientem 0731D esse,
probabilius. Tune approbes illorum patientiam, quibus Paulus dicebat: Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes? Ni
fallor, ironia erat, et non laus, sed suggillatio quorumdam mansuetudinis, qui
quasi datis manibus pseudoapostolis, a quibus et seducti erant, 410 ad quaeque 0732A ipsorum peregrina et prava
dogmata trahi se patientissime ferrent. Unde et subdens, Sustinetis enim, inquit, si quis vos in
servitutem redigit (II Cor. XI, 19, 20). Non bona patientia,
cum possis esse liber, servam te permittere fieri. Nolo dissimules servitutem,
in quam certe in dies, dum nescis, redigeris. Hebetati cordis indicium est,
propriam non sentire continuam vexationem. Vexatio dat
intellectum auditui, ait quidam (Isai. XXVIII, 19). Verum est;
sed si nimia non fuerit. Nam si sit, non plane intellectum dat, sed contemptum.
Denique impius cum in profundum malorum venerit, contemnit (Prov. XVIII,
3). Expergiscere ergo, et pessimae servitutis jugum jam jamque imminens,
imo jam non modice premens, non tantum cave, sed horre. An ideo non 0732B servus, quia non uni servis, sed omnibus? Nulla turpior servitus
graviorve, quam servitus Judaeorum, quam quocumque ierint post se trahunt, et
ubique dominos offendunt suos. Tu quoque dic, quaeso ubi unquam sis
liber, ubi tutus, ubi tuus? Ubique strepitus, ubique tumultus, ubique jugum tuae
servitutis te premit. CAPUT IV. Quae servitus digna, quae indigna servo
servorum Dei.5. Nec mihi reponas [al. apponas] nunc Apostoli vocem, qua ait: Cum essem liber ex omnibus, omnium servum me feci. Longe est
istud a te. Numquid hac ille servitute hominibus inserviebat in acquisitione
0732C turpes quaestus? Numquid ad eum de toto orbe confluebant
ambitiosi, avari, simoniaci, sacrilegi, concubinarii, incestuosi, et quaeque
istiusmodi monstra hominum, ut ipsius apostolica auctoritate vel obtinerent
honores ecclesiasticos, vel retinerent? Ergo servum se [al. te] fecit homo, cui vivere Christus erat, et mori lucrum,
ut plures lucrifaceret Christo, non ut lucra augeret avaritiae. Non est igitur
quod de solertissima Pauli industria, et charitate tam libera quam liberali,
servili conversationi [al. conditioni] tuae patrocinium
sumas. Quam tuo dignius apostolatu, quam salubrius tuae conscientiae, quam
fructuosius Ecclesiae Dei audias potius ipsum alibi dicentem: Pretio empti estis, nolite effici servi hominum (I Cor.
VII, 23)! Quid servilius indigniusque, 0732D praesertim
summo Pontifici, quam, non dico omni die, sed pene omni hora, insudare talibus
rebus, et pro talibus? Denique quando oramus? quando docemus populos? quando
aedificamus Ecclesiam? quando meditamur in lege? Et quidem quotidie perstrepunt
in palatio leges, sed Justiniani, non Domini.
0733A Justene etiam istud? Tu videris. Nam certe lex Domini
immaculata, convertens animas (Psal. XVIII, 8). Hae autem non tam
leges, quam lites sunt et cavillationes, subvertentes judicium. Tu ergo pastor
et episcopus animarum, qua mente, obsecro, sustines coram te semper silere
illam, garrire istas? Fallor, si non movet tibi scrupulum perversitas haec. Puto
quod et interdum compellat clamare ad Dominum cum propheta: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua
(Psal. CXVIII, 85). I ergo, et aude liberum profiteri sub tam gravi
mole inconvenientiae hujus, et cui fas non sit cervicem subducere. Nam si potes
et non vis, multo magis servus es hujus ipsius tam perversae voluntatis tuae. An
non servus, cui dominatur iniquitas! Et maxime. 0733B Nisi tu
forte indignius judices hominem tibi, quam vitium dominari. Quid interest,
volens servias, an invitus! Nam etsi coacta servitus miserabilior, sed affectata
miserior est. Et quid vis me facere, inquis! Ut tibi ab his occupationibus
parcas. Impossibile fortasse respondebis, facilius cathedrae valedicere posse.
Recte hoc, si rumpere, et non magis interrumpere ista hortarer. 411 CAPUT V. Non gerendam aliorum curam cum sui ipsius incuria et
neglectu.0734A 6. Audi ergo quid
redarguam, quid suadeam. Si quod vivis et sapis, totum das actioni,
considerationi nihil; laudo te? In hoc non laudo. Puto quod et nemo, qui a
Salomone audierit: Qui minoratur actu, percipiet
sapientiam (Eccli. XXXVIII, 25). Certe nec ipsi actioni
expedit consideratione non praeveniri. Si item totus vis esse omnium, instar
illius qui omnibus omnia factus est (I Cor. IX, 22); laudo
humilitatem, sed si plena sit. Quomodo autem plena, te excluso? Et tu homo es.
Ergo ut integra sit et plena humanitas, colligat et te intra se sinus qui omnes
recipit. Alioquin quid tibi prodest, juxta 0734B verbum Domini,
si universos lucreris, te unum perdens (Matth. XVI, 26)? Quam ob
rem cum omnes te habeant, esto etiam tu ex habentibus unus. Quid solus fraudaris
munere tui! Usquequo spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXVII,
39)! Usquequo non recipis te et ipse inter alios vice tua? Sapientibus et
insipientibus debitor es; et soli negas te tibi? Stultus et sapiens, servus et
liber, dives et pauper, 0735A vir et femina, senex et juvenis,
clericus et laicus, justus et impius. omnes pariter participant te, omnes de
fonte publico hibunt pectore tuo; et tu seorsum sitiens stabis? Si maledictus
qui partem suam facit deteriorem, quid ille qui se penitus reddit expertem! Sane
deriventur aquae tuae in plateas; homines et jumenta et pecora bibant ex eis,
quin et camelis pueri Abrahae potum tribuas: sed inter caeteros bibe et tu de
fonte putei tui. Alienus, inquit, non
bibat ex eo (Prov. V, 17). Nunquid tu alienus? Cui non
alienus, si tibi es? Denique qui sibi nequam, cui bonus? (Eccli. XIV,
5.) Memento proinde, non dico semper, non dico saepe, sed vel interdum
reddere te ipsum tibi. Utere tu quoque te inter multos, aut certe post multos.
Quid indulgentius? Hoc enim dico 0735B secundum
indulgentiam, non secundum judicium [al. imperium]. Puto et ipso Apostolo
indulgentiorem me in hac parte. Ergo plus quam oportet, inquis. Non inficior.
Quid, si ita oportet? Nam tu, ut confido, nostra non eris meticulosa
informatione contentus, sed abundabis magis. Sane sic decet, te scilicet
abundantiorem, quam me audaciorem esse. Ego quoque mihi tutius judico apud
majestatem timiditate, quam temeritate periclitari. Et fortassis non secus
moneri sapientem oportuit, ut sit quod scriptum est: Da
occasionem sapienti, et sapientior erit (Prov. IX,
9). CAPUT VI. Non tam episcopis, quam principibus judiciariam potestatem
competere.0735C 7. Audi tamen
Apostolum, quid de hujusmodi sentiat. Sic non est inter vos
sapiens, ait ille, qui judicet inter fratrem et
fratrem? Et infert: Ad ignominiam vobis dico:
contemptibiliores qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum
(I Cor. VI, 5, 4). Itaque secundum Apostolum,
indigne tibi usurpas tu apostolicus officium [al. judicium Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II
Tim. II, 4). Ego autem parco tibi. Non enim fortia loquor sed possibilia.
Putasne haec tempora sustinerent, si hominibus ligantibus pro terrena
haereditate, et flagitantibus abs te judicium, voce Domini tui responderes: O homines, quis 0735D me constituit judicem super
vos (Luc. XII, 14)? In quale tu judicium mox venires? Quid
dicit homo rusticanus et imperitus, ignorans primatum suum, inhonorans summam et
praecelsam sedem, derogans apostolicae dignitati? Et tamen non monstrabunt,
puto, qui hoc dicerent, ubi aliquando quispiam Apostolorum judex sederit
hominum, aut divisor terminorum, aut distributor terrarum. Stetisse denique 412 lego Apostolos judicandos (Act. V, 27), sedisse
judicantes non lego. Erit illud, non
fuit. Itane imminutor est dignitatis servus, si non vult esse major domino suo:
aut discipulus, si non vult esse 0736A major eo qui se misit: aut
filius, si non transgreditur terminos, quos posuerunt patres sui? Quis me constituit judicem? ait ille Dominus et magister: et
erit injuria servo discipuloque, nisi judicet universos? Mihi tamen non videtur
bonus aestimator rerum, qui indignum putat Apostolis seu apostolicis viris non
judicare de talibus, quibus datum est judicium in majora. Quidni contemnant
judicare de terrenis possessiunculis hominum, qui in coelestibus et angelos
judicabunt? Ergo in criminibus, non in possessionibus potestas vestra: quoniam
propter illa, et non propter has, accepistis claves regni coelorum,
praevaricatores utique exclusuri, non possessores. Ut
sciatis, ait, quia Filius hominis habet potestatem in
terra dimittendi peccata (Matth. IX, 6), 0736B etc. Quaenam tibi major videtur et dignitas, et potestas,
dimittendi peccata, an praedia dividendi? Sed non est comparatio. Habent haec
infirma et terrena judices suos, reges et principes terrae. Quid fines alienos
invaditis? Quid falcem vestram in alienam messem extenditis? Non quia indigni
vos, sed quia indignum vobis talibus insistere, quippe potioribus occupatis.
Denique ubi necessitas exigit, audi quid censeat Apostolus: Si
enim in vobis judicabitur hic mundus indigni estis qui de minimis judicetis
(I Cor. VI, 2). CAPUT VII. Pietati et rerum aeternarum
considerationi in primis vacandum esse.0736C 8. Sed aliud est incidenter excurrere in ista, causa quidem
urgente, aliud ultro incumbere istis, tanquam magnis dignisque tali et talium
intentione rebus. Itaque haec et innumera talia dicerem, si fortia dicerem, si
recta, si sincera. Nunc autem quoniam dies mali sunt (Ephes. V,
16), sufficit interim admonitum esse, non totum te, nec semper dare
actioni: sed considerationi aliquid tui et cordis, et temporis sequestrare. Hoc
autem dico necessitatem intuens, non aequitatem: quanquam non sit praeter
aequum, necessitati cedere. Nam si liceret quod deceret, absolute per omnia et
in omnibus praeferendam, et vel solam, vel maxime colendam eam, quae ad omnia
valet, id est pietatem, prorsus irrefragabilis ratio monstrat. Quid sit pietas
quaeris? Vacare 0736D considerationi. Dicas forsitan in hoc
dissentire me ab illo, qui pietatem definit cultum Dei (Job XVIII, 28,
juxta LXX). Non est ita. Si bene consideras, illius sensum meis expressi
verbis, etsi tamen ex parte [al. etsi licet ex parte]. Quid tam pertinens ad cultum Dei, quam quod ipse hortatur in Psalmo. Vacate, et videte quoniam ego sum Deus? (Psal. XLIV,
11) quod sane in partibus considerationis praecipuum est. Quid denique [al. deinde] tam valens ad omnia, quam quae ipsius quoque
actionis partes benigna quadam praesumptione suas facit, praeagendo quodammodo,
et praeordinando quae agenda sunt? 0737A Necessario sane; ne
forte quae et praevisa et praemeditata poterant esse proficuo, praecipitata
magis periculo fiant: quod tibimet, si recordaris in ipsis actionibus causarum,
et in magnis quibusque negotiis, magnarumve consiliis rerum frequenter accidisse
non ambigo. Et primum quidem ipsum fontem suum, id est mentem, de qua oritur,
purificat consideratio. Deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus,
componit mores, vitam honestat et ordinat, postremo divinarum pariter et
humanarum rerum scientiam confert. Haec est quae confusa disterminat, hiantia
cogit, sparsa colligit, secreta rimatur, vera vestigat, verisimilia examinat,
ficta et fucata explorat. Haec est quae agenda praeordinat, acta recogitat, ut
nihil in mente resideat aut incorrectum, 0737B aut
correctione [al. incorreptum . . . correptione] egens. Haec est quae
in prosperis adversa praesentit, in adversis quasi non sentit: quorum alterum
fortitudinis; alterum prudentiae est. 413 CAPUT VIII. Ex pietate et contemplatione pulcherrimam quatuor primarum
virtutum harmoniam et connexionem oriri.9. Ibi etiam
advertere tibi est suavissimum quemdam concentum complexumque virtutum, atque
alteram pendere ex altera; sicut hoc loco vides, fortitudinis matrem esse
prudentiam: nec fortitudinem, sed temeritatem esse quemlibet ausum, quem non
parturivit prudentia. Haec item est, quae inter 0737C voluptates
et necessitates media, quasi quaedam arbitra sedens, utrimque certis limitibus
disterminat fines, istis assignans et praebens quod sat est; illis quod nimis
est demens; et sic ex alterutro tertiam formans virtutem, quam dicunt
temperantiam. Nempe intemperantem ipsa consideratio censet, tam eum qui
necessariis pertinaciter demit, quam qui indulget superfluis. Non est ergo
temperantia in solis resecandis superfluis: est et in admittendis necessariis.
Hujus sententiae Apostolus non fautor tantum, sed auctor esse videtur, qui curam
carnis nostrae docet non perfici in desiderio. Dicens siquidem curam carnis non perfici, superflua cohibet: addens, in desiderio (Rom. XIII, 14), necessaria non
excludit. Unde mihi videtur non omnino absurde definire 0737D temperantiam, qui hanc nec praecidere necessitatem, nec excedere
dicat, juxta illud philosophi, «Ne quid nimis.» 10. Jam de
justitia, quae una ex quatuor est, nonne constat consideratione mentem
praeveniri, ut se formet in ea? Se enim necesse est prius cogitet, ut ex se
normam ducat justitiae, nec factura utique alteri, quod sibi fieri nolit; nec
quod sibi velit fieri negatura. In his nempe duobus liquet integrum esse
justitiae statum. Sed nec ipsa solitaria est. Intuere etenim nunc mecum etiam
hujus pulchram connexionem et cohaerentiam cum temperantia, et item ambarum cum
duabus superioribus, id est prudentia et fortitudine. Nam cum justitiae dicatur
portio, quod sibi non vult fieri quis, alii non facere; porro perfectio, 0738A quod ait Dominus, Quaecumque vultis ut faciant
vobis homines et vos facite illis (Matth. VII, 12): neutrum
horum erit, nisi ipsa voluntas, de qua tota ducitur forma, sic ordinata fuerit,
ut nec velit aliquid superflum, nec necessarium quid superstitiose nolit, quod
quidem temperantiae est. Denique et ipsi justitiae, ut justa sit, temperantia
modum imponit. Noli nimium esse justus, ait Sapiens
(Eccl. VII, 17), ostendens per hoc minime approbandam justitiam,
quae temperantiae moderamine non frenetur. Quid quod et ipsa sapientia hoc
temperantiae frenum non respuit; dicente Paulo secundum sapientiam a Deo sibi
datam, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad
sobrietatem? (Rom. XII, 3.) Sed et e converso, quod
temperantiae necessaria 0738B justitia sit, ostendit Dominus,
arguens in Evangelio illorum temperantiam, qui abstinebant ut viderentur
hominibus jejunantes (Matth. VI, 16). Erat in cibo temperantia, sed
non justitia in animo: quia non Deo placere, sed hominibus intendebant. Quomodo
rursum vel ista, vel illa sine fortitudine? cum constet fortitudinis esse, et
non mediocris, cohibere velle et nolle suum inter augustias, parum et nimis; ut
sit contenta voluntas modo illo medio, nudo, puro, solo, constante sibi, aequali
undique sui, utpote ex omni parte pariter circumciso, quem solum constat esse
virtutis. 11. Dicito mihi, quaeso, si potes, cuinam potissimum
trium harum virtutum meditullium hoc dandum 0738C
censeas, quod ita cunctis conterminum est, ut videatur esse proprium singularum?
An ipsum virtus est, et nihil aliud? Sed sic virtus non esset multiplex, sed
essent omnes una. An potius, quia sine eo virtus non est, omnium quodammodo
intima vis una est et medulla virtutum, in qua sic uniuntur, ut proinde [al. perinde] una videantur omnes? praesertim quod non illud
participando communicant, sed totum a singulis atque integrum possidetur. Verbi
causa, quid tam justitiae, quam modus? Alioquin si quid extra modum relinquit,
non plane cuique 414 tribuit quod suum est: quod tamen suum
ipsius est facere. Quid tam rursum temperantiae, quae non aliunde profecto
temperantia est, nisi quod nil immoderatum admittit? Sed, puto, fatebere etiam
non 0738D minus esse fortitudinis, cum vel maxime ipsa sit, quae
ab irruentibus vitiis, et quasi hinc inde suffocare conantibus, purum illud
potenter eruit et vindicat in quoddam stabile fundamentum boni, sedemque
virtutis. Ergo modum tenere justitia est, temperantia est, fortitudo est. Sed
vide ne in hoc differant, ut justitiae quidem in affectu res sit; a fortitudine
autem efficacia ejus; porro possessio atque usus apud temperantiam. Restat ut
doceamus ab hac communione prudentiam non excludi. Nonne ipsa est, quae modum,
diu animi neglectu posthabitum, et vitiorum invidia quasi in abditis reclusum,
et coopertum quadam vetustatis caligine, prior reperit et advertit? Propterea
dico tibi: a paucis advertitur, quia paucorum prudentia est. Itaque 0739A justitia quaerit, prudentia invenit, vindicat fortitudo,
temperantia possidet. Non mihi hoc loco propositum est de virtutibus disputare:
sed haec dixerim hortans ad vacandum considerationi, cujus beneficio haec et
similia advertuntur. Cui tam pio, tamque utili otio nullam in vita operam dare,
nonne vitam perdere est? CAPUT IX. Recentia Pontificum exempla paulatim
corrigenda, vetera imitanda.12. Quid tamen, si te
philosophiae huic totum repente devoveris? Praedecessores tui non ita
consueverunt: eris
molestus quam pluribus, quasi qui a patrum vestigiis subito deviaris: nempe id
0739B videberis agere in suggillationem illorum. Sed et notabere
vulgari proverbio: Qui hoc facit quod nullus, mirantur omnes: veluti qui cupias
admirationi fore. Nec potes eorum omnia simul et subito vel errata corrigere,
vel excessus redigere in modum. Erit cum acceperis tempus, ut secundum
sapientiam tibi a Deo datam paulatim et opportune id studeas. Interim sane malo
alterius utere in bonum quod potes. Quanquam si de bonis, et non de novis
sumamus exempla, non defuere Romani pontifices, qui sibi otia inter maxima
negotia invenirent. Obsidio urbi, et barbaricus ensis civium cervicibus
imminebat: nunquid tamen istud terruit beatum papam Gregorium, quominus sapientiam scriberet in otio? Eo nempe temporis
(quod ex ejus 0739C praefatione [al. ex
verbis] liquet) obscurissimam et extremam partem Ezechielis tam diligenter, quam
eleganter exposuit. CAPUT X. Abusus advocatorum, judicum, procuratorum,
eorumque fraudes graviter perstringit.0740A
13. Sed esto: alius inolevit mos, dies alii sunt, et alii hominum mores et
tempora periculosa non instant jam, sed exstant. Fraus, et circumventio, et
violentia invaluere super terram. Calumniatores multi, defensor rarus, ubique
potentiores pauperiores opprimunt: non possumus deesse oppressis, non negare
injuriam patientibus judicium. Nisi agitentur causae, audiantur partes, inter
partes judicari quid potest [al. inter
partes judicare quis potest]? Agitentur causae, sed sicut oportet. Nam is modus,
qui frequentatur, exsecrabilis plane; et qui, non dico Ecclesiam, sed nec forum
deceat [al. 0740B
deceret]. Miror namque quemadmodum religiosae aures tuae audire sustinent
hujusmodi disputationes advocatorum, et pugnas verborum, quae magis ad
subversionem, quam ad inventionem proficiunt veritatis. Corrige pravum morem, et
praecide linguas vaniloquas [al. maliloquas], et labia dolosa claude. Hi sunt qui
docuerunt linguas suas loqui mendacium, diserti adversus justitiam, eruditi pro
falsitate. Sapientes sunt ut faciant malum, eloquentes ut impugnent verum. Hi
sunt qui instruunt a quibus fuerant instruendi; adstruunt non comperta, 415 sed sua; struunt de proprio calumnias innocentiae; destruunt
simplicitatem veritatis, obstruunt judicii vias. Nihil ita absque labore
manifestam facit veritatem, ut brevis et pura narratio. 0740C Ergo illas quas ad te necesse erit intrare causas (neque enim
omnes necesse erit), diligenter velim, sed breviter decidere assuescas, frustratoriasque 0741A et venatorias praecidere dilationes. Causa viduae intret ad te,
causa pauperis, et ejus qui non habet quod det. Aliis alias multas poteris
committere terminandas, quam plures nec dignas audientia judicare. Quid enim
opus est admittere illos, quorum peccata manifesta sunt praecedentia ad
judicium? Tanta est impudentia nonnullorum, ut cum manifestae ambitionis
prurigine scateat tota facies causae eorum, non erubescant audientiam flagitare,
publicantes semetipsos ad multorum conscientias, in quo vel suae solius satis
poterant confundi judicio. Non fuit qui retunderet attritas frontes; et ideo
plures facti sunt, et magis induruerunt. Sed et nescio quomodo vitiosus
conscientias vitiosorum non refugit: et ubi omnes sordent, unius fetor minime
sentitur. 0741B Quis enim unquam, verbi causa, avarum avarus,
immundum immundus, luxuriosum luxuriosus erubuit? Plena est ambitiosis Ecclesia:
non est jam quod horreat in studiis et molitionibus ambitionis, non plus quam
spelunca latronis in spoliis viatorum. CAPUT XI. In advocatos et
procuratores, qui ex iniquitate quaestum faciunt, severe
animadvertendum.14. Si Christi discipulus es, ignoscat
zelus tuus, exsurgat auctoritas adversus impudentiam hanc et 0742A generalem pestem. Intuere Magistrum sic facientem, et audi
dicentem: Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan.
XII, 26). Non parat aures ut audiat, sed flagellum quo feriat. Verba nec
facit, nec recipit. Nec enim sedet judicans, sed insequitur puniens. Causam
tamen non tacet, quod videlicet domum orationis, negotiationis fecissent. Ergo
et tu fac similiter. Erubescant vultum tuum istiusmodi negotiatores, si fieri
potest: si non, timeant. Et tu flagellum tenes. Timeant nummularii, nec fidant
in nummis, sed diffidant; abscondant aes suum a te, scientes effundere, quam
accipere paratiorem. Hoc studiose et constanter agendo, multos lucrifacies,
turpium sectatores lucrorum honestioribus officiis vindicando: multos, ne vel
audeant hujusmodi attentare, servabis. Adjice 0742B illud, quod
non parum proficiet et ad ferias quas tibi suadeo. Ita nempe non pauca tibi
momenta temporum redimes ad vacandum considerationi, quaedam, ut dixi, negotia
nec audiendo, quaedam aliis committendo: quae tua digna putaveris audientia,
fideli quodam et accommodo ipsi causae compendio terminando. De qua
consideratione his addere aliqua cogito, sed sub alterius sane principio libri:
atque hic sit finis istius, ne duplo te oneret minus suavis oratio, si longa
fuerit. LIBER
SECUNDUS.0741 416 CAPUT PRIMUM. Apologiam
instituit, ob infelicem successum expeditionis in Terram-Sanctam
susceptae.0741C 1. Memor promissi mei,
quo ecce jam aliquamdiu teneor apud te, vir optime, papa Eugeni, volo absolvere
me vel sero. Puderet dilationis, si mihi conscius forem incuriae, aut
contemptus. Non ita est: sed incidimus, ut ipse nosti, in tempus grave, quod 0742C et ipsi pene vivendi usui videbatur indicere cessationem, nedum
studiis; cum scilicet Dominus provocatus peccatis nostris, ante tempus
quodammodo visus sit judicasse orbem terrae, in aequitate quidem, sed
misericordiae suae oblitus. Non pepercit populo suo, non suo nomini. Nonne
dicunt in gentibus, Ubi est Deus eorum? (Psal.
CXIII, 2.) Nec mirum. Ecclesiae filii, et qui christiano censentur
nomine, prostrati 0743A sunt in deserto, aut interfecti gladio,
aut fame consumpti. Effusa est contentio super principes, et Dominus errare
fecit eos in invio, et non in via (Psal. CVI, 40). Contritio et
infelicitas in viis eorum (Psal. XIII, 3); pavor, et moeror, et
confusio in penetralibus regum ipsorum. Quam confusi pedes annuntiantium pacem,
annuntiantium bona (Isai. LII, 7)! Diximus, Pax, et non est pax:
promisimus bona, et ecce turbatio. Quasi vero temeritate in opere isto, aut
levitate usi simus. Cucurrimus plane in eo, non quasi in incertum, sed jubente
te, imo per te Deo. Quare ergo jejunavimus, et non aspexit? humiliavimus animas
nostras, et nescivit? Nam in his omnibus non est aversus furor ejus, sed adhuc
manus ejus extenta. Quam patienter interim adhuc 0743B audit
voces sacrilegas, et Aegyptios blasphemantes, quia callide eduxit eos, ut
occideret in deserto? (Exod. XXXII, 12.) Et quidem judicia Domini
vera (Psal. XVIII, 10); quis nesciat? At judicium hoc abyssus
tanta, ut videar mihi non immerito pronuntiare beatum, qui non fuerit
scandalizatus in eo. 2 Et quomodo tamen humana temeritas audet
reprehendere, quod minime comprehendere valet? Recordemur supernorum judiciorum,
quae a saeculo sunt, si forte sit consolatio. Nam quidam ita dixit: Memor fui judicio rum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus
sum (Psal. CXVIII, 52). Rem dico ignotam nemini, et nunc
nemini notam. Nempe sic se habent mortalium corda: quod scimus cum necesse non
est, in necessitate nescimus. Moyses educturus populum 0743C de
terra Aegypti, meliorem illis pollicitus est terram (Exod. III,
17). Nam quando ipsum aliter sequeretur populus, solam sapiens terram?
Eduxit; eductos tamen in terram, quam promiserat, non introduxit. Nec est quod
ducis temeritati imputari queat tristis et inopinatus eventus. Omnia faciebat
Domino imperante, Domino cooperante, et opus confirmante sequentibus signis. Sed
populus ille, inquis, durae cervicis fuit, semper contentiose agens contra
Dominum, et Moysen servum ejus. Bene, illi increduli et rebelles; hi autem quod?
Ipsos interroga. Quid me dicere opus est, quod fatentur ipsi? Dico ego unum.
Quid poterant proficere, qui semper revertebantur, cum ambularent? Quando et
isti per 0743D totam viam non redierunt corde in Aegyptum? Quod
0744A si illi ceciderunt et perierunt propter iniquitatem suam,
miramur istos eadem facientes, eadem passos? Sed nunquid illorum casus adversus
promissa Dei? Ergo nec istorum. Neque enim aliquando promissiones Dei justitiae
Dei praejudicant. Et audi aliud. 3. Peccavit Benjamin:
accinguntur reliquae tribus ad ultionem, nec sine nutu Dei. Designavit denique
ipse ducem praeliaturis. Itaque praeliantur, freti et manu validiori, et causa
potiori, et, quod his majus est, favore divino. At quam terribilis Deus in
consiliis super filios hominum! (Psal. LXV, 5.) Terga dedere
sceleratis ultores sceleris, et paucioribus plures. Sed recurrunt ad Dominum. Et
Dominus ad eos: Ascendite, inquit. Ascendunt denuo,
denuoque fusi et confusi sunt. Ita Deo primum quidem favente, secundo 0744B et jubente, justi justum certamen ineunt, et succumbunt. Sed quo
inferiores certamine, eo fide superiores inventi sunt. Quid putas de 417 me facerent isti, si meo hortatu iterato ascenderent, iterato
succumberent? quando me audirent monentem tertio repetere iter, repetere opus,
in quo semel jam, et secundo frustrati forent? Et tamen Israelitae unam et
alteram non reputantes frustrationem, tertio parent, et superant (Judic.
XX). Sed dicunt forsitan isti: Unde scimus quod a Domino sermo egressus
sit? Quae signa tu facis, ut credamus tibi? Non est quod ad ista ipse
respondeam: parcendum verecundiae meae. Responde tu pro me et pro te ipso, secundum ea quae audisti, et
vidisti; aut certe secundum quod tibi inspiraverit Deus. 0744C Sed forte miraris me prosequi ista, qui aliud proposueram. Facio
non oblitus propositi, sed quod a proposito non judicem aliena. Nempe de
consideratione, ut memini, sermo mihi ad tuam Dignationem. Et sane magna ista
res, et egens consideratione non minima. Quod si res magnas a magnis considerari
oportet, cui aeque, ut tibi, id studii competit, qui parem super terram non
habes? Sed tu secundum sapientiam et potestatem datam tibi desuper, facies de
hoc. Non est meae humilitatis dictare tibi sic vel sic fieri quidquam. Sufficit
intimasse oportere aliquid fieri, unde et Ecclesia consoletur, et obstruatur os
loquentium iniqua. Haec pauca vice apologiae dicta sint, ut ipsa qualiacumque
habeat conscientia 0744D tua ex me, unde habeat me excusatum, et
te pariter, 0745A etsi non apud eos qui facta ex eventibus
aestimant, certe apud te ipsum. Perfecta et absoluta cuique excusatio,
testimonium conscientiae suae. Mihi pro minimo est ut ab illis judicer, qui
dicunt bonum malum, et malum bonum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem
(Isai. V, 20). Etsi necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos
murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo.
Libens excipio in me detrahentium linguas maledicas, et venenata spicula
blasphemorum, ut non ad ipsum perveniant. Non recuso inglorius fieri, ut non
irruatur in Dei gloriam. Quis mihi det gloriari in voce illa: Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem
meam? Gloria mihi est, consortem fieri Christi, cujus illa 0745B vox est: Opprobria exprobrantium tibi
ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 8, 10). Nunc jam recurrat
stilus ad suam materiam, et in ea quae proposueramus, suo tramite gradiatur
oratio. CAPUT II. Considerationis a contemplatione distinctio.5. Et primo quidem ipsam considerationem quid dicam, considera. Non
enim idem per omnia quod contemplationem intelligi volo; quod haec ad rerum
certitudinem, illa ad inquisitionem magis se habeat. Juxta quem sensum potest
contemplatio quidem definiri, verus certusque intuitus animi de quacunque re,
sive apprehensio veri non dubia. Consideratio autem, intensa ad investigandum
cogitatio, vel intentio animi vestigantis verum. Quanquam solebant 0745C ambae pro invicem indifferenter usurpari. CAPUT III. Considerationis quatuor puncta designat.6. Jam quod ad considerationis attinet fructum, quatuor, ut
occurrunt, tibi consideranda reor: te, quae sub te, quae circa te, quae supra te
sunt. A te tua consideratio inchoet, ne frustra extendaris in alia, te neglecto.
Quid tibi prodest si universum mundum lucreris, te unum perdens? (Matth.
XVI, 26.) Etsi sapiens sis, deest tibi ad sapientiam, si tibi non fueris.
Quantum vero? Ut quidem senserim ego, totum. Noveris licet omnia mysteria,
noveris lata terrae, alta coeli, profunda maris; si te nescieris, eris similis
aedificanti sine fundamento, ruinam, 0745D non structuram
faciens. Quidquid exstruxeris extra te, erit instar congesti pulveris, ventis
obnoxium. Non ergo sapiens, qui sibi non est. Sapiens sibi sapiens erit: et
bibet de 418 fonte putei sui primus ipse. A te proinde
incipiat tua consideratio; non solum autem, sed et in te finiatur. Quocunque
evagetur, ad te revocaveris eam cum salutis fructu. 0746A
Tu primus tibi, tu ultimus. Sume exemplum de summo omnium Patre, Verbum suum et
emittente [al. ex se emittente], et retinente. Verbum
tuum, consideratio tua: quae si procedit, non recedat. Sic progrediatur, ut non
egrediatur; sic exeat, ut non deserat. In acquisitione salutis nemo tibi
germanior unico matris tuae. Contra salutem propriam cogites nihil. Minus dixi,
Contra: Praeter, dixisse debueram. Quidquid se considerationi offerat, quod non
quoquo modo ad tuam ipsius salutem pertineat, respuendum. CAPUT IV. Notitiam sui
ipsius triplici consideratione sui complectitur; et primum quidem
considerationis membrum hic exsequitur.7. Et haec tui
consideratio in tria quaedam dividitur, si consideres quid, quis, et qualis sis.
Quid in 0746B natura, quis in persona, qualis in moribus. Quid,
verbi gratia, homo. Quis, Papa, vel summus Pontifex. Qualis, benignus,
mansuetus, vel quidquid tale. Quanquam primum illud, philosophicum sit magis
quam apostolicum vestigare; attamen est in definitione hominis, quem dicunt
animal rationale, mortale: quod diligentius intueri si libet, licet. Non est
quod tuae in eo aut professioni obviet, aut dignitati: est vero quod saluti
afferre queat. Nam consideranti duo haec simul, rationale, mortaleque; is tibi
exinde occurrit fructus, ut et mortale, quod in te est rationale humiliet; et
rursum rationale, mortale confortet: quod neutrum neglectui erit homini
circumspecto. Si qua adhuc praesens consideranda requirit 0746C locus, tractabuntur infra, et forte utilius ex partium
collatione. CAPUT V. Alterum membrum considerationis sui proponit: nempe, Quis sit, et
unde.8. Nunc quis sis, et de quo sis factus,
advertendum. Quanquam quod dixi, de quo, id mihi praetereundum putem, tuae
potius relinquendum agnitioni. Illud dico indignum tibi, citra perfectum agere
de tanta assumpta perfectione. Quidni erubescas minimus inveniri in magnis, qui
te recordaris magnum in minimis exstitisse? Non es oblitus primae [al. add. tuae] professionis: non excidit menti quae subducta
est manui, sed ne affectui quidem. Ipsam ad singula tua imperia, judicia,
instituta, habere prae oculis 0746D non erit inutile. Haec te
consideratio facit honoris contemptorem in honore ipso. Atque id magnum. Non
recedat a pectore: clypeus est tibi vel a sagitta illa, Homo
cum in honore esset, non intellexit (Psal. XLVIII, 13).
Loquere ergo tibi: Abjectus eram in domo Dei mei. Quale est hoc, de paupere et
abjecto levari super gentes et regna? Quis ego, aut quae 0747A domus patris mei, ut sedeam excelsis sublimior? Sane qui dixit
mihi: Amice, ascende superius (Luc. XIV,
10), amicum fore fidit. Si minus inveniar, non expedit quidem. Qui
elevavit, et dejicere potest. Sera querela: Quoniam elevans
allisisti me (Psal. CI, 11). Non est quod blandiatur
celsitudo, ubi sollicitudo major. Illa discrimen intendit, haec amicum probat.
Huic accingamur, si nolumus tandem cum rubore novissimum locum
tenere. CAPUT VI. Quale debeat esse procerum Ecclesiae studium.9. Factum superiorem dissimulare nequimus; sed enim ad quid omnimodis
attendendum. Non enim ad dominandum opinor. Nam et propheta, cum similiter
levaretur, audivit: Ut evellas et destruas, et disperdas 0747B et dissipes, et aedifices et plantes (Jerem. I,
10). Quid horum fastum sonat? Rusticani magis sudoris schemate quodam
labor spiritualis expressus est. Et nos igitur 419,
ut multum [al. ut non multum] sentiamus de nobis, impositum
senserimus ministerium, non dominium datum. Non sum ego major propheta; et si
forte par potestate, sed meritorum non est comparatio. Haec loquere tibi, et
doce te ipsum, qui alios doces. Puta te velut unum aliquem ex prophetis. An non
satis ad te? Et nimium. Sed gratia Dei es id quod es. Quid? Esto quod propheta:
nunquid plus quam propheta? Si sapis, eris contentus mensura quam tibi mensus
est Deus. Nam quod amplius est, a malo est. Disce exemplo prophetico praesidere
non tam ad imperitandum, quam ad factitandum quod 0747C
tempus requirit. Disce sarculo tibi opus esse, non sceptro, ut opus facias
prophetae. Et quidem ille non regnaturus ascendit, sed exstirpaturus. Putasne et
tu [al. add. non] invenias aliquid
elaborandum in agro Domini tui? Et plurimum. Non plane totum quivere emundare [al.
emendare] Prophetae: aliquid filiis suis Apostolis quod agerent reliquerunt;
aliquid ipsi parentes tui tibi. Sed nec tu ad omne sufficies. Aliquid profecto
tuo relicturus es successori, et ille aliis, et alii aliis usque in finem. Circa
undecimam denique horam operarii otii arguuntur, et mittuntur in vineam.
Antecessores tui Apostoli audierunt, quia messis quidem multa,
operarii vero pauci (Matth. IX, 37). Paternam tibi vindicato
haereditatem. Nam si filius, et haeres (Galat. IV, 7). Ut probes
haeredem, 0747D evigila ad curam; et non otio torpeas, ne et tibi
dicatur: Quid hic stas tota die otiosus? (Matth. XX, 6.) 10. Multo minus inveniri oportet aut deliciis resolutum, aut
resupinum pompis. Nihil horum tibi tabulae testatoris assignant. Sed quid? Si
illarum tenore contentus sis, curam potius haereditabis et operam, quam gloriam
et divitias. Blanditur cathedra? Specula est. Inde denique superintendis, sonans
tibi episcopi nomine non dominium, sed officium. 0748A
Quidni loceris in eminenti, unde prospectes omnia qui speculator super omnia
constitueris? Enim vero prospectus iste procinctum parit, non otium. Quo modo [al. quando] libet gloriari, ubi otiari non licet? Nec
locus est otio, ubi sedula urget sollicitudo omnium Ecclesiarum. Nam quid tibi
aliud dimisit sanctus Apostolus? Quod habeo, inquit, hoc tibi do. Quid illud? Unum scio: non est aurum neque
argentum, cum ipse dicat: Argentum et aurum non est mihi
(Act. III, 6). Si habere contingat, utere non pro libitu, sed pro
tempore. Sic eris utens illis, quasi non utens. Ipsa quidem, quod ad animi bonum
spectat, nec bona sunt, nec mala: usus tamen horum bonus, abusio mala,
sollicitudo pejor, quaestus turpior. Esto, ut alia quacunque ratione haec tibi
vindices: sed 0748B non apostolico jure. Nec enim tibi ille dare
quod non habuit potuit. Quod habuit, hoc dedit, sollicitudinem, ut dixi, super
Ecclesias. Nunquid dominationem? Audi ipsum. Non
dominantes, ait, in clero, sed forma facti gregis
(I Petr. V, 3). Et ne dictum sola humilitate putes, non etiam
veritate, vox Domini est in Evangelio: Reges gentium
dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur: et
infert: Vos autem non sic (Luc. XXII, 25).
Planum est: Apostolis interdicitur dominatus. 11. I ergo tu,
et tibi usurpare aude aut dominans apostolatum, aut apostolicus dominatum. Plane
ab alterutro prohiberis. Si utrumque simul habere voles, perdes utrumque.
Alioquin non te exceptum [al. exemptum] illorum numero putes, de
quibus queritur 0748C Deus sic: Ipsi
regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego non cognovi
(Ose. VIII, 4). Jam si regnare sine Deo juvat, habes gloriam, sed
non apud Deum. At si interdictum tenemus, audiamus edictum. Qui major est vestrum, fiat sicut junior; et qui praecessor est,
sicut qui ministrat. Forma apostolica haec est: dominatio interdicitur,
indicitur ministratio, quae et commendatur ipsius exemplo Legislatoris, qui
secutus adjungit: Ego autem in medio vestrum sum, tanquam qui
ministrat (Luc. XXI, 26, 27). Quis se jam titulo hoc inglorium
putet, quo se prior Dominus gloriae praesignivit? Merito Paulus gloriatur in eo,
dicens: Ministri Christi sunt, et ego. Et addit: Ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in
carceribus abundantius, in plagis supra modum, in 0748D mortibus
frequenter (II Cor. XI, 23). O praeclarum 420 ministerium! Quo non id gloriosius principatu? Si gloriari
oportet, forma tibi sanctorum praefigitur, Apostolorum proponitur gloria.
Parvane tibi illa videtur? Quis mihi tribuat similem fieri in gloria sanctorum?
Clamat propheta: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui,
Deus; nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII,
17). Clamat Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi
in cruce Domini nostri Jesu Christi! (Galat. VI, 14.) 0749A
12. Hoc glorieris opto semper optimo genere gloriae, quod Apostoli, quod
Prophetae delegere sibi, transmisere [al. reliquere] tibi. Agnosce haereditatem tuam in Christi
cruce, in laboribus plurimis. Felix qui dicere potuit: Plus
omnibus laboravi (I Cor. XV, 10). Gloria est, sed nil in ea
inane, nil molle, nil resupinum. Si labor terret, merces invitet. Unusquisque
enim secundum suum laborem mercedem accipiet. Et si ille plus omnibus laboravit,
non tamen totum elaboravit, et adhuc locus est. Exi in agrum Domini tui, et
considera diligenter, quantis hodieque de veteri maledicto silvescat spinis ac
tribulis. Exi, inquam, in mundum: ager est enim mundus, isque creditus tibi. Exi
in illum, non tanquam dominus, sed tanquam villicus, 0749B
videre et procurare unde exigendus es rationem. Exi [al. add.
autem], dixerim, quibusdam tuae passibus intentae sollicitudinis, et sollicitae
intentionis. Neque enim ipsi qui jussi sunt ire in orbem universum, orbem
circumierunt praesentia corporis, sed mentis providentia. Et tu leva oculos
quosdam considerationis tuae, et vide regiones, si non sunt magis siccae ad
ignem, quam albae ad messem. Quam multae, quas putaveras fruges, diligenter
inspectae, vepres potius apparebunt? Imo ne vepres quidem: annosae et veternosae
arbores sunt, sed non profecto fructiferae; nisi forte glandium aut siliquarum,
quas porci manducant. Quousque occupant terram? Nonne, si exis et cernis ista,
pudebit otiosam jacere securim; pudebit sine causa falcem apostolicam
accepisse? 0749C 13. In hunc quondam agrum Isaac
patriarcha exierat, cum primum Rebecca occurrit ei: et, ut Scriptura habet, Exierat ad meditandum (Gen. XXIV, 62).
Ille ad meditandum, tu ad exstirpandum egrediaris necesse est. Tibi jam
praecessisse meditatio debet: tempus faciendi prae manibus. Si nunc haesitare [al. cogitare] incipias, id quidem sero. Ante, juxta consilium
Salvatoris, sedisse debueras, ante aestimasse opus, metiri vires, ponderasse
sapientiam, merita comparasse, sumptus computasse virtutum. Age ergo, puta
tempus putationis adesse, si tamen meditationis praeivit. Si cor movisti,
movenda jam lingua, movenda est et manus. Accingere gladio tuo, gladio spiritus,
quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). 0749D Glorifica
manum et brachium dextrum in faciendo vindictam in nationibus, increpationes in
populis, in alligando reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis
ferreis. Si haec facis, honorificas ministerium tuum, et ministerium te. Non
mediocris iste principatus. Exturbare est hoc malas bestias a terminis tuis, quo
greges tui securi in pascua educantur. Domabis lupos, sed ovibus non
dominaberis. Pascendas utique, non premendas sucepsisti. Si bene considerasti
quis sis, haec te oportere facere non ignoras. Porro scienti et non facienti,
peccatum est tibi (Jacobi IV, 17). Non es oblitus ubi legeris: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna], plagis vapulabit multis (Luc. XII,
47). Sic Prophetae, sic Apostoli factitabant. Fortes 0750A fuere in bello, non molles in sericis. Si filius es Apostolorum
et Prophetarum, et tu fac similiter. Vindica tibi nobile genus similibus
moribus; quod non aliunde nobile, quam morum ingenuitate, et fidei fortitudine
fit. Per hanc vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones
(Hebr. XI, 33). Hoc chirographum paternae tuae
haereditatis, quod tibi evolvimus, ubi inspicias portionem [al. add.
substantia] quae te contingit. Induere fortitudinem, et haereditasti. Posside
fidem, posside pietatem, posside sapientiam, sed sapientiam sanctorum (ipsa est
timor Domini), et habes quod tuum est. Habes sine defraudatione integrum
paternum fundum. Pretiosissimus fundus virtus est. Bonus fundus humilitas in quo
421 omne aedificium spirituale 0750B constructum crescit in templum sanctum in Domino. Per hanc
nonnulli possedere etiam portas inimicorum. Quae enim virtutum aeque potest
daemonum omnem debellare superbiam, tyrannidem hominum? Caeterum cum omni
indifferenter personae haec sit quaedam turris fortitudinis a facie inimici;
nescio quo pacto tamen vis ejus major in majoribus, et in clarioribus clarior
comprobatur. Nulla splendidior gemma, in omni praecipue ornatu summi Pontificis.
Quo enim celsior caeteris, eo humilitate apparet illustrior et se
ipso. CAPUT VII. Resumens priorem quaestionem, quis sit, diligentius
expendit.15. Arguar forsitan, quod non satis primis
explicitis 0750C partibus, in secundas nescio quomodo stilus
excurrerit, describere inchoans qualem te oporteat esse, cum necdum, quis sis,
plenius expressisset. Credo erubescens in summo positum apice videri hominem
nudum, festinavit induere insignibus suis. Absque his nempe eo deformior, quo
illustrior pares. Nunquid potest abscondi civitatis supra montem positae
desolatio, aut latere fumus lucernae exstinctae super candelabrum? Simia in
tecto, rex fatuus in solio sedens. Et nunc audi canticum meum, et quidem minus
suave, sed salutare. Monstruosa res gradus summus, et animus infimus: sedes
prima, et vita ima; lingua magniloqua, et manus otiosa; sermo multus, et fructus
nullus; vultus gravis, et actus levis; ingens auctoritas, et nutans stabilitas.
Admovi 0750D speculum: foedus se in eo vultus agnoscat: tu tuum
gaude dissimilem inveniri. Inspice tamen et tu, ne forte, etsi sit unde merito
placeas tibi, etiam in quo debeas displicere, non desit. Volo glorieris
testimonio conscientiae tuae, sed non minus ut eodem ipso humilieris. Rara vox,
Nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4).
Cautior in bonis ambulas, si et mala non lateant. Quamobrem, ut dixi, noveris
te, ut inter angustias quae non desunt, fruaris conscientiae bono; magis autem
ut scias quid desit tibi. Nam cui non desit? Omnia illi desunt, qui nihil sibi
desse putat. Quid si summus Pontifex sis? Numquid quia summus Pontifex, ideo
summus? Infimum noris esse, si summum putas. Quis summus? Cui addi non possit.
0751A Graviter erras, si te illum existimes. Absit.
Non tu de illis es qui dignitates virtutes putant. Tibi ante experta virtus,
quam dignitas fuit. Augustis relinquito illam sententiam, aliisque, qui divinis
[al.
divis] coli honoribus non timuerunt: verbi gratia. Nabuchodonosor, Alexandro,
Antiocho, Herodi. Tu vero considera non consummatione summum te dici, sed
comparatione. Nec me putes comparationem dicere meritorum, sed ministeriorum.
Sic te existimet homo, ut ministrum Christi, et (quod absque praejudicio
sanctitatis cujuspiam dixerim) summum plane inter ministros. Alias niti te ad
summam velim, non putare summum, aut velle putari antequam sis. Nam quomodo
proficis, si jam sufficis tibi? Non sit proinde tibi aut pigrum vestigare quid
desit, aut fateri 0751B quod desit verecundum. Loquere et tu voce
antecessoris tui, Non quod jam acceperim, aut jam perfectus
sim: et rursum, Ego me non arbitror comprehendisse
(Philip. III, 12, 13). Haec scientia sanctorum: haec longe ab illa
quae inflat. Hanc qui apponit, apponit et dolorem (Eccle. I, 18):
sed dolorem hunc nemo unquam sapiens subterfugit. Est quippe medicinalis dolor,
per quem stupor ille lethalis animi duri et poenitentis extunditur. Et ideo
sapiens, qui dicere potuit: Et dolor meus in conspectu meo
semper (Psal. XXXVII, 18). Nunc jam repetendae reliquiae, si
quae sunt, loci illius, a quo paulo ante divertimus. 422 CAPUT VIII. De pontificiae dignitatis et potestatis excellentia
disserit.0751C 15. Age,
indagemus adhuc diligentius qui [al. quis] sis, quam geras videlicet pro
tempore personam in Ecclesia Dei. Quis es? Sacerdos magnus, summus Pontifex. Tu
princeps episcoporum, tu haeres Apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noe,
patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses,
judicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es cui claves traditae,
cui oves creditae sunt. Sunt quidem et alii coeli janitores, et gregum pastores:
sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque prae caeteris nomen
haereditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos: tibi 0751D universi crediti, uni unus.
Nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnium pastor. Unde id probem quaeris?
Ex verbo Domini. Cui enim, non dico episcoporum, sed etiam Apostolorum sic
absolute et indiscrete totae commissae sunt oves? Si me amas,
Petre, pasce oves meas (Joan. XXI, 15). Quas?
illius vel illius populos civitatis, aut regionis, aut certi [al.
certe] regni? Oves meas, inquit. Cui non planum, non
designasse aliquas, sed assignasse omnes? Nihil excipitur, ubi distinguitur 0752A nihil. Et forte praesentes caeteri condiscipuli erant, cum
committens uni, unitatem omnibus commendaret in uno grege et uno pastore,
secundum illud: Una est columba mea, formosa mea, perfecta
mea (Cantic. VI, 8). Ubi unitas, ibi perfectio. Reliqui numeri
perfectionem non habent, sed divisionem, recedentes ab unitate. Inde est quod
alii singuli singulas sortiti sunt plebes, scientes sacramentum. Denique
Jacobus, qui videbatur columna Ecclesiae, una contentus est Hierosolyma, Petro
universitatem cedens. Pulchre vero ibi positus est suscitare semen defuncti
fratris, ubi occisus est ille: nam dictus est frater Domini (Galat. I,
19). Porro cedente Domini fratre, quis se alter ingerat Petri
praerogativae? 0752B 16. Ergo,
juxta canones tuos, alii in partem sollicitudinis, tu in plenitudinem potestatis
vocatus es. Aliorum potestas certis arctatur limitibus: tua extenditur et in
ipsos, qui potestatem super alios acceperunt. Nonne, si causa exstiterit, tu
episcopo coelum claudere, tu ipsum ab episcopatu deponere etiam et tradere
satanae potes? Stat ergo inconcussum privilegium tuum tibi tam in datis
clavibus, quam in ovibus commendatis. Accipe aliud, quod nihilominus
praerogativam [al., ipsum] confirmat tibi. Discipuli navigabant, et Dominus
apparebat in littore; quodque jucundius erat, in corpore redivivo. Sciens Petrus
quia Dominus est, in mare se misit, et sic venit ad ipsum, aliis navigio
pervenientibus (Joan. XXI). Quid istud? Nempe signum singularis
pontificii 0752C Petri, per quod non navem unam, ut caeteri
quique suam, sed saeculum ipsum susceperit gubernandum. Mare enim saeculum est;
naves, Ecclesiae. Inde est quod altera vice instar Domini gradiens super aquas,
unicum se Christi vicarium designavit, qui non uni populo, sed cunctis praeesse deberet:
siquidem aquae multae, populi multi (Apoc. XVII,
15). Ita cum quisque caeterorum habeat suam, tibi una commissa est
grandissima navis; facta ex omnibus ipsa universalis Ecclesia, toto orbe
diffusa. CAPUT IX. Propriae naturae considerationem commendat.17. En quis es. Sed noli oblivisci etiam quid? Nam et ego non sum
oblitus, id me promisisse repetiturum in opportunitate. Quam opportune cum eo
0752D qui es, etiam quod ante eras, consideras! Quid dico, eras?
Et nunc es. Quid desinas intueri, quod non desisti esse? Una sane consideratio
est, quid fueris, et quid sis: nam quis sis factus, altera. Non oportet ut ista
extundat 423 illam in scrutinio tui. Es enim, ut dixi, adhuc
quod eras: et non minus hoc es, quam quod factus es post, forte et magis.
Denique illud natus es, mutuatus hoc, non in hoc mutatus. Non rejectum illud,
sed istud adjectum. Tractemus 0753A utrumque simul:
nam, ut praefatum me memini, collatae ex invicem ambae res utiliores fient. Dixi
supra consideranti quid sis, naturam occurrere, qua es homo: nam homo natus es.
Porro percunctanti quis, personae respondebitur nomen, quod es episcopus: quod
quidem factus, non natus es. Quid tibi horum videtur ad purum esse tui, et ad te
principalius pertinere? quod factus, an quod natus? Nonne quod natus? Hoc ergo
consulo consideres [al., considera] maxime, quod maxime
es, hominem videlicet, quod et natus es. 18. Nec modo quid
natus, sed et qualis natus, oportet attendas, si non vis tuae considerationis
fructu et utilitate fraudari. Tolle proinde nunc haereditaria haec perizomata ab
initio maledicta. Dirumpe 0753B velamen foliorum celantium
ignominiam, non plagam curantium. Dele fucum fugacis honoris hujus, et male
coloratae nitorem gloriae, ut nude nudum consideres, quia nudus egressus es de
utero matris tuae (Job. I, 21). Nunquid infulatus? numquid micans
gemmis, aut floridus sericis, aut coronatus pennis, aut suffarcinatus metallis?
Si cuncta haec, veluti nubes quasdam matutinas, velociter transeuntes et cito
pertransituras, dissipes et exsuffles a facie considerationis tuae, occurret
tibi homo nudus, et pauper, et miser, et miserabilis; homo dolens quod homo sit,
erubescens quod nudus sit, plorans quod natus sit, murmurans quod sit; homo
natus ad laborem (Ibid. V, 7), non ad honorem; homo natus de 0753C muliere, et ob hoc cum reatu; brevi vivens tempore, ideoque cum
metu; repletus multis miseriis (Ibid. XIV, 1), et propterea cum
fletu. Et vere multis, quia corporis et animae simul. Quid enim calamitate vacat
nascenti in peccato, fragili corpore, et mente sterili? Vere ergo repletus, cui
infirmitas corporis, et fatuitas cordis cumulatur traduce sordis, mortis
addictione. Salubris copula, ut cogitans te summum Pontificem, attendas pariter
vilissimum cinerem non fuisse, sed esse. Imitetur cogitatio naturam; imitetur
et, quod dignius est, Auctorem naturae, summa imaque consocians. Nonne natura in
persona hominis vili limo vitae spiraculum colligavit? Nonne Auctor naturae in
sui persona Verbum limumque contemperavit? Ita tibi sume formam tam de nostrae
concretione 0753D originis, quam de sacramento redemptionis: ut
altus sedens, non alta sapiens sis, sed humilia de te sentiens, humilibusque
consentiens. CAPUT X.
Tertium membrum considerationis sui, nempe Qualis sit,
exponit.19. Proinde si consideras quantus es, cogita
etiam qualis et maxime. Haec te sane consideratio tenet in te; nec a te avolare
sinit, non ambulare in magnis, neque in mirabilibus super te. In te consistito.
Non infra dejici, non attolli supra, non evadere in longius, non extendi in
latius. Tene medium, si non vis perdere modum. Locus medius tutus est. Medium
sedes modi, et modus virtus. Omnem extra modum mansionem [al., habitationem], sapiens exsilium reputat. 0754A Propterea non est illi habitare in longo, quod ultra modum sit:
sed ne in lato quidem quod extra sit: porro nec in alto vel imo, quod alterum
supra, alterum infra sit. Denique et longitudo exterminium habere solet, et
dilatatio scissuram, et altitudo ruinam, et profundum absorptionem. Dico haec
planius, ne me putes ea loqui quae Apostolus comprehendere hortatur cum omnibus
sanctis, longitudinem, latitudinem, sublimitatem, et profundum, (Ephes.
III, 18): quod alterius erit et disputationis, et temporis (Infra
lib. V, capp. 13, 14). Nunc autem longum dico, cum sibi homo longiorem
promittit vitam; latum, cum in superfluas animus distenditur curas; altum, cum
de se plus praesumit; profundum, cum se plus dejicit. Qui ergo longa sibi
metitur 0754B 424 tempora, nonne vere
ingreditur iter exterminii, transiens vitae terminos productiori sollicitudine?
Inde est, quod homines in praesenti a sese exsules per oblivionem, in alia per
inanem sollicitudinem migrant saecula, non profutura, imo nec futura. Similiter
animus distentus in multa, multis laceretur curis necesse est. Nempe immoderata
extensio extenuationem, et extenuatio nimia scissionem facit. Jam vero alta
praesumptio, quid nisi ruinosa praecipitatio est? Legisti namque, Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVIII, 12).
Quid e regione nimiae pusillanimitatis dejectio, nisi desperata quaedam
absorptio est? In hanc fortis non dejicietur. Prudens longioris vitae non
abducetur incerto. Modestus 0754C moderabitur curas, temperabit a
superfluis, non deerit necessariis. Porro justus altiora se non praesumet, sed
loquetur cum justo: Si justus fuero, non levabo caput
(Job. X, 15). CAPUT XI. Serium examen sui Pontifici serio
commendat.20. Tu ergo in hac consideratione tui caute
ambules, et tota aequitate verseris, ut nec plus vero tibi tribuas, nec plus
justo parcas. Porro plus vero tribuis, non modo arrogando tibi quod non habes
bonum, sed et quod habes adscribendo. Vigilanter discerne, qualis ex te, et
qualis sis dono Dei; et non sit in spiritu tuo dolus. Erit autem, nisi fideliter
partiens, tua tibi, et quae sunt Dei, Deo sine fraude resignes. Ex te mala, bona
a Domino esse, persuasum 0754D tibi non ambigo. Sane inter
considerandum qualis sis, etiam qualis fueris ad memoriam revocandum. Conferenda
posteriora prioribus. Profecerisne in virtute, in sapientia, in intellectu, in
suavitate morum; an ab his forte (quod absit!) defeceris. Patientior sis, an
impatientior solito, iracundior leniorne, insolentior an humilior, affabilior an
austerior, exorabilior an difficilior, pusillior animo an magnanimior, serius
magis an plusculum dissolutus, timoratior an forte fidentior quam oportet. Quam
latus tibi patet campus in hoc genere considerandi! Memoro ego pauca, veluti
quaedam seminaria proferens; non tamen ipse serens, sed dans semen serenti.
Oportet innotescat tibi zelus tuus, clementia tua, discretio quoque moderatrix
earumdem virtutum, 0755A qualis videlicet in donandis injuriis,
qualis sis in ulciscendis, quam in utroque providus modi, loci, temporis
observator. Prorsus consideranda tria haec in usu virtutum harum; ne non sint
virtutes, si praeter haec reperiantur: nempe ejusmodi, non natura virtutes, sed
usus facit. Nam ex se indifferentes esse noscuntur. Tuum est, aut abutendo et
confundendo facere vitia; aut bene ordinateque utendo, virtutes. Solent
discretionis oculo caligante alterutrum sibi praeripere loca, terminos occupare.
Porro caliginis duae sunt causae, ira et mollior affectus. Is judicii censuram
enervat, illa praecipitat. Quomodo ab altero non periclitetur, aut pietas
clementiae, aut zeli rectitudo? Turbatus prae ira oculus clementer nil intuetur;
suffusus fluxa quadam et muliebri 0755B mollitie animi rectum non
videt. Non eris innocens, si aut punias eum cui forte parcendum esset, aut
parcas ei qui fuerat puniendus. CAPUT XII. Neque in prosperis animum nimis
laxandum, neque in adversis deficiendum.21. In
tribulationibus quoque qualem te inveneris nolo dissimules. Si constantem in
tuis, condolentem in alienis gaude. Recti cordis hoc; e regione perversissimi,
si cum in propriis deprehendaris fortasse impatiens, minime tamen in alienis
compatiens sentiaris. Quid in prosperis? nihilne est quod considerationem
sollicitet? Est utique si diligenter attendas, quam rarus semper exstiterit, qui
non vel 0755C modice in prosperitate animum relaxaverit a sui
custodia et disciplina. 425 Quando haec incautis non fuit ad
disciplinam, quod ignis ad ceram, quod 0756A solis
radius ad nivem vel glaciem? Sapiens David, sapientior Salomon fuit: sed
blandientibus nimis secundis rebus alter ex parte, alter ex toto desipuit.
Magnus qui incidens in adversa, non excidit vel parum a sapientia: nec minor cui
praesens felicitas si arrisit, non irrisit. Quanquam facilius inveneris qui
sapientiam retinuerunt, contraria sibi fortuna, quam qui propitia non
perdiderunt. Praeferendus ille et magnus [al., magnis] est, cui inter prospera saltem risus
indecentior, aut sermo insolentior, aut immoderatior cura vestis vel corporis
non irrepsit. CAPUT
XIII. Ab otio et nugis vanisque sermonibus Pontificem
dehortatur.22. Etsi recte Sapiens hortatur sapientiam
scribi 0756B in otio (Eccli. XXXVIII, 25), cavendum
et in otio otium est. Fugienda proinde otiositas, mater nugarum, noverca
virtutum. Inter saeculares nugae, nugae sunt; in ore sacerdotis,
blasphemiae. Interdum tamen si incidant ferendae fortassis; referendae
nunquam. Magis interveniendum caute et prudenter nugacitati. Prorumpendum sane
in serium quid, quod non modo utiliter, sed libenter audiant et supersedeant
otiosis. Consecrasti os tuum Evangelio: talibus jam aperire illicitum,
assuescere sacrilegium est. Labia sacerdotis, ait, custodiunt scientiam et legem requirunt de ore ejus
(Malach. II, 7): non nugas profecto vel fabulas. Verbum scurrile
quod faceti urbanive nomine colorant, non sufficit peregrinari ab ore: procul et
ab aure relegandum. Foede ad 0756C cachinnos moveris, foedius
moves. Porro detrahere, aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non
facile dixerim. CAPUT
XIV. Personarum acceptionem in judiciis summopere
vitandam.0757A 23. De avaritia non est
quod tuum fatigem intuitum, cum pecuniam tanquam
paleam dicaris habere. Non prorsus, non est quod pro illa timeatur a judiciis
tuis. Sed est quod non minus saepe, nec noxie minus insidiari judicantibus
solet: de quo maxime, quid in tua lateat conscientia, latere te nolim. Quid
illud sit quaeris? Acceptio personarum. Non parvi te reum peccati existimes, si
facies peccatorum sumis et non potius causas dijudicas meritorum. Est item
vitium, cujus si te immunem sentis, inter omnes quos novi ex his qui cathedras
0758A ascenderunt, sedebis me judice solitarius: quia veraciter
singulariterque levasti te supra te, juxta prophetam. (Thren. III,
28). Facilitas credulitatis haec est, cujus callidissimae vulpeculae
magnorum neminem comperi satis cavisse versutias. Inde eis ipsis pro nihilo irae
multae, inde innocentium frequens addictio, inde praejudicia in absentes.
Gratulor autem tibi: nec enim assentationis apud te vereor incurrere notam:
gratulor, inquam, praesidere te usque adhuc absque horum omnium querela multa:
an et sine culpa, tu videris. Nunc ad ea quae sub te sunt, consideratio
intendenda. At alterius principii hoc: siquidem tuis occupationibus sermo
brevior competentior est. LIBER TERTIUS.0757 426 CAPUT PRIMUM. Pontificis esse, non tam ut omnes suo dominio subjiciat, sed ut
omnes, quantum fieri potest, ad Ecclesiae gremium perducat.0757B 1. Finis superioris libri huic principium ponit.
Itaque juxta promissum illius consideranda quae sub te sunt. Quaenam sint illa,
non est quod a me quaerendum putes, sacerdotum optime Eugeni; rectius fortasse
quae non sint quaeras. Orbe exeundum ei qui forte volet explorare quae non ad
tuam pertinent curam. Parentes tui destinati sunt non aliquas regiones, sed
ipsum debellaturi orbem: Ite in orbem universum
(Marc. XVI, 15), dictum est illis. Ipsi vero vendentes tunicas,
emere gladios, ignitum eloquium et spiritum vehementem, arma potentia Deo. Quo
non pervenerunt victores inclyti, filii 0757C excussorum? Quo non
sagittae potentium acutae cum carbonibus desolatoriis? (Psal. CXIX,
4.) Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Penetrabant
0758B et incendebant verba illa incensa igni, quem Dominus misit
in terram (Luc XII, 49). Occumbebant strenuissimi bellatores, sed
non succumbebant: triumphabant et mortui. Nimis confortatus est principatus
eorum (Psal. CXXXVIII, 17): constituti sunt principes super omnem
terram (Psal. XLIV, 17). Eis tu successisti in haereditatem. Ita tu
haeres et orbis haereditas. At quatenus haec portio te contingit, aut contigerit
illos, id sobria consideratione pensandum. Non enim per omnem reor modum, sed
sane quodam tenus (ut mihi videtur) dispensatio tibi super illum credita est,
non data possessio. Si pergis usurpare et hanc, contradicit tibi qui dicit: Meus est orbis terrae et plenitudino ejus (Psal. XLIX,
12). Non tu ille de quo propheta: Et erit omnis terra
0758C possessio ejus (Psal. CIII, 24). Christus
hic est, qui possessionem sibi vindicat, et jure creationis, et merito
redemptionis, et dono Patris. Cui enim alteri dictum est, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem 0759A tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II,
8). Possessionem et dominium cede huic: tu curam illius habe. Pars tua
haec: ultra ne extendas manum. 2. Quid, inquis? non negas
praeesse et dominari vetas? Plane sic. Quasi non bene praesit, qui praeest in
sollicitudine. Numquid non et villa villico et parvus dominus subjectus est
paedagogo? Nec tamen villae ille, nec is sui domini dominus est. Ita et tu
praesis ut provideas, ut consulas, ut procures, ut serves. Praesis ut prosis;
praesis ut fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam
suam. Ad quid? Ut des illis escam in tempore (Matth. XXIV, 45); hoc
est, ut dispenses, non imperes. Hoc fac et dominari ne affectes hominum homo, ut
non dominetur 0759B tui omnis injustitia. At satis superque id
intimatum supra, cum, quis sis, disputaretur. Addo tamen et hoc: nam nullum tibi
venenum, nullum gladium plus formido, quam libidinem dominandi. Certe ut multum
tibi tribuas, si multum deceptus non es, nil te existimas plus accepisse a
magnis Apostolis. Recordare nunc vocis illius: Sapientibus et
insipientibus debitor sum (Rom. I, 14). Et si non indebitam
tibi ipsam censes, hoc quoque simul memento, debitoris molestum nomen servienti
potius, quam dominanti congruere. Servus in Evangelio audit: Quantum debes domino meo? (Luc. XVI, 5.) Ergo si
te agnoscis sapientibus et insipientibus non dominatorem, sed debitorem,
curandum summopere tibi et tota vigilantia considerandum, quomodo et 0759C qui non sapiunt sapiant et qui desipuere resipiscant. At nullum
genus insipientiae infidelitate, ut sic loquar, insipientius. Ergo 427
et infidelibus debitor es, Judaeis, Graecis [al. omit. Graecis] et Gentibus. 3. Interest
proinde tua, dare operam quam possis, ut increduli convertantur ad fidem,
conversi non avertantur, aversi revertantur: porro perversi ordinentur ad
rectitudinem, subversi ad veritatem revocentur: subversores invictis rationibus
convincantur, ut vel emendentur ipsi, si fieri potest; vel si non, perdant
auctoritatem facultatemque alios subvertendi. Non omnino et ab hoc insipientium
genere pessimo tibi dissimulandum. Dico autem haereticos schismaticosque: nam hi
sunt subversi, et subversores; 0759D canes ad
scissionem, vulpes ad fraudem. Erunt, inquam, hujusmodi maxime tuo studio aut
corrigendi, ne pereant; aut ne perimant, coercendi. Esto, de Judaeis excusat te
tempus: habent terminum suum qui praeveniri [al., praeteriri] non
poterit. Plenitudinem gentium praeire oportet. Sed de ipsis gentibus quid
respondes? Imo quid tua consideratio respondet tibi percunctanti sic? Quid visum
est patribus ponere metam Evangelio, verbum suspendere fidei, donec infidelitas
durat? Qua ratione, putamus, substitit velociter currens sermo? (Psal.
CXLVII, 15.) quis primus inhibuit hunc salutarem cursum? Et 0760A illis causa forte quam nescimus, aut necessitas potuit
obstitisse. 4. Nobis quae dissimulandi ratio est? Qua fiducia,
qua conscientia Christum non vel offerimus eis qui non habent? An veritatem Dei
in injustitia detinemus? Et quidem quandoque perveniat gentium plenitudo necesse
est. Exspectamus ut in eas incidat fides? Cui credere casu contigit? Quomodo
credent sine praedicante? (Rom. X, 14.) Petrus ad Cornelium,
Philippus ad eunuchum missi sunt (Act. X, 20, et VIII, 26), et, si
exemplum recentius quaeremus, Augustinus a beato Gregorio destinatus, formam
fidei tradidit Anglis. Et de his tu ita tecum. Ego addo et de pertinacia
Graecorum, qui nobiscum sunt, et nobiscum non sunt, juncti fide, pace divisi,
quanquam 0760B et in fide ipsa claudicaverint a
semitis rectis. Et item de haeresi, quae clam pene ubique serpit; apud aliquos
saevit palam. Nam parvulos Ecclesiae passim et publice deglutire festinat.
Quaeris ubi sit hoc? Vestri [al., viri], qui terram Austri tam saepe visitant,
ecce hi sciunt et possunt dicere tibi. Eunt et redeunt per medium illorum, aut
transeunt secus: sed quid boni adhuc cum illis egerint, necdum audivimus. Et
forsitan audissemus, nisi prae auro Hispaniae salus populi viluisset. Tuum est
et plagae huic remedium providere. 5. Sed est insipientia, quae
ipsam quoque jam propemodum stultam fecit sapientiam fidei. Quomodo et ipsam
Catholicam pene totam hoc virus infecit? Nam dum et in ipsa quique quae nostra
0760C sunt quaerimus, fit ut invicem invidentes, invicem
provocantes, exerceamur ad odia, animemur ad injurias, armemur ad lites,
cavillemur ad dolos, feramur ad detractiones, prorumpamus ad maledicta,
opprimamur a fortioribus, opprimamus infirmiores. Quam digne et laudabiliter
occupatur meditatio cordis tui adversus tam pestilens insipientiae genus, quod
corpus ipsum Christi, quae est multitudo credentium, occupasse consideras? O
ambitio ambientium crux! quomodo omnes torquens, omnibus places? Nil acerbius
cruciat, nil molestius inquietat; nil tamen apud miseros mortales celebrius
negotiis ejus. An non limina Apostolorum plus jam ambitio, quam devotio terit?
At non vocibus ejus vestrum 0760D tota die resultat palatium? An
non quaestibus ejus tota legum canonumque disciplina insudat? An non spoliis
ejus omnis Italica inhiat inexplebili aviditate rapacitas? Quid ita, imo quid
aliud tua ipsius spiritualia studia non saltem intercidit, sed abscidit. Quoties
sancta ac fecunda tua abortiri otia fecit inquietum et inquietans malum? Aliud
est quod ab oppressis 428 appellatur ad te, aliud autem quod
ambitio in Ecclesia per te regnare molitur. Nec deesse illis, nec huic
aliquatenus assentire oportet. Quam vero inique fovetur illa, spernuntur illi!
utrisque tamen debitor es, illis ut erigas, istis ut reprimas. CAPUT II. Quis modus
in appellationibus ad Sedem apostolicam adhibendus sit.0761A
6. Et quoniam incidit de appellationibus, prosequi aliquatenus non erit ab re.
Magno in his et pio opus intuitu est; ne quod magna fuit necessitate [al. utilitate] provisum, male utendo
reddatur inutile. Mihi videtur et in multam posse eas devenire perniciem, si non
summo moderamine actitentur. Appellatur de toto mundo ad
te. Id quidem in testimonium singularis primatus tui. At tu, si sapis, non
primatu gaudebis, sed fructu. Apostolis dictum est: In hoc
nolite gaudere, quod spiritus subjiciuntur vobis (Luc. X, 20).
Appellatur ad te, ut dixi: et utinam tam fructuose, quam necessarie. 0761B Utinam cum oppressus clamat, sentiat oppressor, et non superbiat
impius unde incenditur pauper. Quid tam decorum, ut ad invocationem tui nominis
oppressi effugiant, versuti non refugiant? Quid e regione tam perversum, tam recti alienum, ut laetetur
qui malum fecit; et qui tulit, inaniter fatigetur? Inhumanissime non moveris
erga hominem, cui illatae injuriae cumulavere dolorem et labor itineris, et
damna expensarum: sed nihilominus ignavissime in illum non moveris, qui huic tot
calamitatum partim auctor, partim exstitit causa. Evigila, homo Dei, cum haec
contingunt: moveatur miseratio, moveatur et indignatio tua. Alteram laeso,
alteram laedenti debes. Consoletur ille damnorum resarcitu suorum, satisfactione
injuriarum, fine calumniarum: 0761C cum isto ita agatur, ut
poeniteat fecisse quod non timuit facere, et non de poenis innocentis
rideat. 7. Arbitror idem debere pati illum, qui sine causa
forte appellavit. Formulam hanc justitiae praefigit tibi et divinae
incommutabilis ratio aequitatis, et, ni fallor, ipsa appellationum lex, ut
illicite usurpata appellatio nec prosit appellanti, nec appellato obsit. Utquid
enim frustra fatigatus sit homo? Quam plenum justitiae, ut sese potius laeserit,
qui voluit proximum? Appellasse inique, iniquum est; inique et
impune, iniquarum appellationum fomes. Iniqua autem omnis appellatio, ad quam
justitiae inopia non coegit. Appellare, non ut graves, sed si graveris, licet.
Appellandum a sententia. Ante sententiam 0761D improbe omnino,
nisi ob manifestum gravamen, praesumitur appellatio. Qui igitur non gravatus
appellat, liquet quia aut gravare intendit, aut tempus redimere. Non est autem
suffugium appellatio, sed refugium. Quantos novimus appellasse 0762A pulsatos, quo interim liceret, quod nunquam licet? Nonnullis
etiam, quoad vixerunt, licuisse appellationis suffragio nefaria scimus, verbi
gratia, incestum, adulterium. Quale est hoc, turpitudini patrocinari, quod vel
maxime formidari a turpibus oportebat? Quousque murmur universae terrae aut
dissimulas, aut non advertis? Quousque dormitas? quousque non evigilat
consideratio tua ad tantam appellationum confusionem atque abusionem? Praeter
jus et fas, praeter morem et ordinem fiunt. Non locus, non modus, non tempus,
non causa discernitur, aut persona. Praesumuntur leviter passim, plerumque et
nequiter. Volentes malignari, nonne his potissimum terreri solebant? Nunc
terrori ipsi ex his magis fiunt, atque id bonis. Antidotum 0762B versum in venenum. Non mutatio dexterae Excelsi haec. 8. Appellantur boni a malis, ut non faciant bona: et supersedent a
voce tonitrui tui formidantes. Denique appellantur 429
episcopi, ne illicita audeant matrimonia solvere vel prohibere. Appellantur ne
rapinas, ne furta, ne sacrilegia, et quae ejusmodi sunt, punire ullatenus vel
cohibere praesumant. Appellantur, ne indignas et infames personas a sacris
officiis beneficiisve repellere seu amovere queant. Quod tu invenis remedium
morbo huic, ne quod repertum ad remedium fuit, reperiatur ad mortem? Zelatus est
Dominus domum orationis factam speluncam latronum (Matth. XXI, 13):
tu ejus minister diissimulas miserorum refugium 0762C datum arma
iniquitati? Videas praeripi passim partes oppressorum, et prorumpere ad
appellandum non tam gravatos, quam gravare volentes. Quid hoc mysterii? Tuum est
considerare, non meum commentari istud. Et cur, inquis, male appellati non
veniunt, ostensuri suam innocentiam, malitiam convicturi? Dico quod dicere ad
haec solent: Nolumus vexari frustra. In curia esse, qui proclivius faveant
appellantibus, foveant appellationes. Cessuris Romae, domi cedere satius. 9. Fateor me non omnino decredere his. Quem das mihi in tam crebris appellationibus quae hodie
fiunt, qui pro expensis itineris vel nummum restituerit illi, quem forte
appellarit? Mirum vero 0762D si ita omnes et appellantes justi,
et appellati rei vestro examine inventi sint. Diligite,
inquit, justitiam, qui judicatis terram (Sap. I,
1). Parum est justitiam tenere, nisi et diligas. Qui tenent, tenent; qui
diligunt, zelantur. Amator justitiae inquirit justitiam, et prosequitur eam:
porro omnem injustitiam 0763A persequitur. Nil tibi
et illis, qui appellationes venationes putant. Pudet elogii, quod apud Ethnicos
jam vertitur in parabolam: Duos movimus [al. novimus] cervos pingues.
Ut mitius loquar, plus facetiae quam justitiae hic. Tu si amas justitiam,
appellationes non affectas, sed sustines. Verumtamen quid emolumenti affert
ecclesiis Dei tua unius hominis justitia, ubi sententia praevalet aliter
affectorum? At istud loci illius erit, cum coeperint versari quae circa te sunt
(Infra, IV, 5). 10. Nunc vero non te existimes
otiose vacare considerationi huic, qua appellationes ad legitimum, si fieri
potest, revoces usum. Et si hinc mea quaeratur vel potius curetur sententia,
dico appellationes ut non contemnendas, sic nec usurpandas omnino. 0763B Porro horum quid insolentius censeam, haud facile dixerim: nisi
quod usurpatio quamdam videtur inducere contemptus necessitatem, ac per hoc
forte acrius insectanda, quae amplius nocet. Aut non vere nocentior est, mala in
se, in partu pejor? Nonne ipsa est quae ipsum jus quoque naturae aut extenuat,
aut exterminat? Nam saepe rebus etiam pretiosissimis pretii gratiam non modo
demit, sed adimit. Quid Sacramentis acceptius? Usurpata tamen ab indignis,
indigneve tractata, minime acceptantur. Magis habent damnationem, quia debitam
venerationem non habent. Fateor grande et generale mundo bonum esse
appellationes: idque tam necessarium, quam solem ipsum mortalibus. Revera quidam
sol justitiae est, prodens ac redarguens opera tenebrarum. Prorsus 0763C fovendae et manu tenendae sunt: sed quas extorsit necessitas,
non calliditas adinvenit. Usurpatoriae sunt hujusmodi omnes, non subvenientes in
necessitate, sed opitulantes iniquitati. Quidni veniant in contemptum? Quanti ut
talibus quoque deferrent, etiam de proprio cessere jure, ne longo et casso
itinere fatigarentur? Plures tamen sua amittere non ferentes,
appellationes minus opportunas, et celsa nomina importunius contempserunt. 11. Dico aliquid, quod ad rem pertinet, exempli causa. Quidam sibi
publice desponsaverat uxorem. Adest dies celebris nuptiarum, parata omnia,
invitati multi. Et ecce homo concupiscens uxorem proximi sui, in vocem
appellationis inopinatae prorumpit, 0763D affirmans
sibi traditam prius, suam potius esse debere [al. add. Quid plura?].
Stupet sponsus, haerent omnes, sacerdos non audet progredi, 430 frustratur omnis ille apparatus; descendit quisque in domum
suam, suam coenam manducaturus, sponsa a mensa et thalamo sponsi suspenditur,
quousque Roma reditum est. Parisius contigit hoc, nobili Galliarum civitate,
sede regia. Rursum in civitate eadem quidam sibi desponsata uxore diem
constituit nuptiarum. Interim emergit calumnia, dicentibus quibusdam non debere
conjungi. Ad judicium Ecclesiae 0764A causa delata est sed non
exspectata sententia, appellatum est sine causa, sine gravamine, solo
frustratoriae dilationis intuitu. At ille, sive perdere quae pararat, sive
dilectae tandiu frustrari consortio nolens, nihilominus quod proposuerat,
contempta sive dissimulata appellatione peregit. Quid illud quod in
Autissiodorensi ecclesia nuper a quodam adolescente praesumptum est? Nempe
defuncto sancto episcopo, volentibus clericis alium, ut moris
est, eligere sibi, intervenit ille appellans, et vetans ne fieret, quousque
isset et redisset ab urbe: cui tamen appellationi nec ipse detulit. Nam cum
videret se contemni, tanquam qui irrationabiliter appellasset; accitis quos
potuit sibi, tertia die post factam ab aliis electionem, fecit suam. 0764B 12. Cum itaque ex his et innumeris talibus
liqueat, non ex contemptu gigni usurpationem, sed ex usurpatione contemptum:
videris tu, quid sibi velit, quod zelus vester assidue pene vindicat illum,
istam dissimulat. Vis perfectius coercere contemptum? Cura in ipso utero
pessimae matris praefocari germen nequam. Quod ita fiet, si usurpatio digna
animadversione mulctetur. Tolle usurpationem, et contemptus excusationem non
habet. Porro inexcusabilitas ausum explodet. Non sit proinde usurpator, et
contemptor nullus erit, aut admodum rarus. Bene facis tu, quod appellationum
negato suffragio, imo suffugio, multa remittis negotia ad cognoscentes, vel qui
noscere citius possunt. Ubi enim certior ac facilior 0764C notio,
ibi decisio tutior expeditiorque esse potest. Quam plenum gratiae, quam multorum
perinde per hoc et laboribus parcis, et sumptibus! At quibus sic credas, id tibi
omnimodis attendendum. Poteram multa de eodem utiliter addere his: sed memor
propositi mei, contentus interim occasionem dedisse, ad alia
transeo. CAPUT III. Praesules Ecclesiae non tam ut praesint, ac semetipsos pascant,
quam ut aliis prosint, constitutos esse.13. Et primum
quod occurrit, minime transeundum reor. Praees, et singulariter. Ad quid? eget,
tibi dico, consideratione. Numquid ut de subditis crescas? Nequaquam, sed ut
ipsi de te. Principem te constituerunt, sed sibi, non tibi. Alioquin quo pacto
te 0764D reputas superiorem his, a quibus beneficium mendicas?
Audi Dominum: Qui potestatem habent super eos, benefici
vocantur (Luc. XXII, 25). At istud de his qui foris sunt. Quid
ad nos? Tu id mendaciter diceris, si non tam beneficus esse, quam beneficis
praeesse intendas. Parvi dejectique animi est, de subditis non profectum
quaerere subditorum, sed quaestum proprium. In summo praesertim omnium nihil
turpius. Tum pulchre Magister Gentium parentes filiis, non filios debere censuit
thesaurizare parentibus (II Cor. XII, 14). Non mediocris gloriae
vox illa identidem 0765A ipsius: Non requiro
datum, sed fructum (Philip. IV, 17). At jam transeamus et
hinc, ne quis moram in his meam, avaritiae in te notam interpretetur: quae quam
longe a te sit, libro superiori testatus sum (cap. 4),
sciens quanta, et in quanta tua necessitate respueris. Ad te proinde scripserim
ista, non propter te. Nempe quod tibi scribitur, soli prodesse non decet. Hic
locus avaritiam carpit, a quo vitio immunis satis tua opinio est; an et opus, tu
videris. Vidimus tamen (ut oblata a pauperibus [al.
pauperioribus] taceam, quae tangere non acquiescis) Germanicos detumuisse [al. detinuisse] saccos, 431 sed pretio,
non massa. Argentum reputatum est fenum: summarii non levatis sarcinis, onusti
nihilominus repatriant vel inviti. Nova res. Quando 0765B
hactenus aurum Roma refudit [al.
refugit]? Et nunc Romanorum consilio id usurpatum non credimus. Duo venerunt,
ambo locupletes, et ambo rei. Siquidem unus Moguntinus, Coloniensis alter: alteri gratia gratis
reddita est; alter, indignus credo cui gratia redderetur, audivit: Cum quali
veste intrasti, cum tali egredieris. O vocem magnificam! vocem prorsus
apostolicae libertatis! Quid minus ab illa haec habuit, Pecunia tua tecum sit in perditionem? (Act. VIII,
20.) Nisi quod in illa plus zeli, in ista plus modestiae sonuit. Quid
ille de transmarinis partibus pene a finibus terrae, terra et mari currens pro
episcopatu, suis et alienis facultatibus rursus emendo? Jam enim emerat
prius. Tulit multa, 0765C sed retulit, non omnia
tamen. Incidit miser in manus alias, accipere quam dare potentiores [al.
promptiores]. Bene fecisti, tuas in utroque servans innoxias, nec imponere
scilicet ambitioso, nec supponere iniquo mammonae acquiescens. Non sic a paupere
episcopo continuisti, dans quod daret, ne immunificus notaretur: accepit clam,
quod palam dedit. Sic de tuo sacculo consultum est verecundiae viri, sic quoque
curiae morem gerens, tuo beneficio invidiam declinavit eorum qui diligunt
munera. Non potes abscondere: et factum novimus, et personam. Audire gravat? Et
ego eo libentius praedico, quo tu id molestius audis: si tibi sic expedit, et
mihi sic. Tam non oportet Christi gloriam me silere, quam nec te quaerere tuam.
Et si pergis murmurare adhuc, respondebitur 0765D tibi ex
Evangelio: Quanto eis praecipiebat, tanto magis plus
praedicabant, dicentes: Bene omnia fecit (Marc. VII, 36,
37). CAPUT IV.
Gradus ordinum ac dignitatum, quae in Ecelesia sunt, non
temere confundendos ac perturbandos. Hinc abusum quaerendi privilegia ac
exemptiones perstringit.0766A 14. Audi
aliud, si tamen aliud. Ad idem enim fortassis pertinere quis dicat. Tua
consideratio viderit hoc. Mihi videtur non longe a vero dissentire, qui id forte
inter avaritiae species locandum putaverit. Ego vero illius aut speciem esse,
aut speciem habere non negaverim. Sane inter est tuae perfectionis, et malas
res, et malas pariter species devitare. In altero conscientiae, in altero famae
consulis. Puta tibi non licere (etsi alias fortasse liceat) quidquid male fuerit
coloratum. Denique interroga majores 0766B tuos, et dicent tibi:
Ab omni specie mala abstinete vos (I Thess. V,
22). Sane minister Domini Dominum imitetur, quia ipse ait: Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26).
Et habes de illo: Dominus regnavit, decorem induit, induit
Dominus fortitudinem (Psal. XCXII, 1). Tu quoque esto fortis
in fide, decorus in gloria; et probasti te imitatorem Dei. Fortitudo tua,
fiducia fidelis conscientiae: decor tuus, splendor bonae opinionis. Ita, quaeso,
induere fortitudinem; etenim gaudium Domini fortitudo tua. Porro specie tua et
pulchritudine tua nihilominus tanquam propria similitudine delectatur. Induere
vestimentis gloriae tuae, vestire duplicibus, quibus domesticos suos fortis illa
mulier induere consuevit (Prov. XXXI, 21). Non sit in conscientia
0766C nutans infirmitas modicae fidei, non sit in fama naevus
malae speciei; et vestieris duplicibus, et gaudebit sponsus super sponsam animam
tuam, et gaudebit super te Deus tuus. Miraris quorsum haec, ignarus usque adhuc
quid dicere velim. Non te tollo diutius. Murmur loquor et querimoniam
ecclesiarum. Truncari se clamitant ac demembrari. Vel nullae, vel paucae admodum sunt,
quae plagam istam aut non doleant, aut non timeant. Quaeris quam? Subtrahuntur
abbates episcopis, 432 episcopi archiepiscopis, archiepiscopi
patriarchis sive primatibus. Bonane species haec? Mirum si excusari queat vel
opus. Sic factitando probatis vos habere plenitudinem potestatis, sed justitiae
forte non ita. Facitis 0766D hoc, quia potestis: sed utrum et
debeatis, quaestio est. Honorum ac dignitatum gradus et ordines quibusque suos
servare positi estis, non invidere, 0767A ut quidam vestrorum
ait: Cui honorem, honorem (Rom. XIII,
7). 15. Spiritualis homo ille qui omne dijudicat, ut
ipse a nemine judicetur (I Cor. II, 15), omne opus suum trina
quadam consideratione praeveniet. Primum quidem, an liceat; deinde, an deceat;
postremo, an et expediat. Nam etsi constet in christiana utique philosophia non
decere nisi quod licet, non expedire nisi quod decet et licet: non continuo
tamen omne quod licet, decere aut expedire consequens erit. Age, aptemus, si
possumus, tria ipsa operi huic. At quomodo non indecens tibi voluntate pro lege
uti; et quia non est ad quem appelleris, potestatem exercere, negligere
rationem? Tune major Domino tuo, qui ait: Non veni facere
voluntatem 0767B meam! (Joan. VI. 38.) Quanquam
non minus dejecti, quam elati animi est, veluti rationis expertem, non pro
ratione, sed pro libitu agere; nec judicio agi, sed appetitu. Quid tam bestiale?
Et si indignum cnivis utenti ratione vivere ut pecus, quis in te rectore omnium
tantam contumeliam naturae, honoris injuriam ferat? Sic degenerando, quod absit!
generale opprobrium fecisti proprium tibi: Homo cum in honore
esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, similis factus est
illis (Psal. XLVIII, 13). Quid item tam indignum tibi, quam ut
totum tenens, non sis contentus toto, nisi minutias quasdam, atque exiguas
portiones ipsius tibi creditae universitatis, tanquam non sint tuae, satagas
nescio quomodo adhuc facere tuas? Ubi etiam meminisse 0767C te
volo parabolae Nathan de homine, qui multas oves habens, unam quae
erat pauperis concupivit (II Reg. XII). Huc quoque veniat factum,
imo facinus regis Achab, qui rerum summam tenebat, et unam vineam affectavit.
Avertat Deus a te quod ille audivit: Occidisti, et
possedisti (III Reg. XXI). 16. Nolo autem
praetendas mihi fructum emancipationis ipsius. Nullus est enim, nisi quod inde
episcopi insolentiores, monachi etiam dissolutiores fiunt. Quid quod et
pauperiores? Inspice diligentius talium ubique libertorum et facultates, et
vitas, si non pudenda admodum et tenuitas in his, et in illis saecularitas
invenitur. Matris noxiae libertatis gemina soboles haec. Quidni peccet licentius
vagum et 0767D male liberum vulgus, cum non sit qui arguat?
Quidni licentius quoque spolietur ac depraedetur inermis religio, cum non sit
qui defendat? Quo enim refugium illis? Numquid ad episcopos dolentes injuriam?
Ridentibus profecto aspiciunt oculis, sive quae faciunt mala, sive quae
patiuntur. Quae demum utilitas in sanguine isto? Vereor ne illa, quam in
propheta comminatus est Deus: Ille, inquiens, in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua
requiram (Ezech. III, 18). Si enim et
extollitur qui subtrahitur, et qui subtrahitur uritur [al., murmurat];
qui subtrahit, quomodo innocens? Parum est: involvimus ignem: audi apertius. Si
is qui murmurat, 0768A secundum animam mortuus est; qui instigat,
quomodo vivit? Quomodo vero non reus mortis amborum, et suae pariter, qui
gladium dedit, unde ambo morerentur? Hoc est quod dixeram: Occidisti, et possedisti. Adde quod qui audiunt,
scandalizantur, indignantur, detrahunt, et blasphemant; hoc est, vulnerantur ad
mortem. Non est bona arbor faciens fructus tales, insolentias, dissolutiones,
dilapidationes, simultates, scandala, odia: quodque magis dolendum, inter
ecclesias inimicitias graves, perpetesque discordias. Vides quam verus sit sermo
ille: Omnia 433 mihi
licent, sed non omnia expediunt (I Cor. X, 22). Quid si forte
nec licet? Ignosce mihi: non facile adducor licitum consentire quod tot illicita
parturit. 0768B 17. Tune denique tibi licitum
censeas, suis ecclesias mutilare membris, confundere ordinem, perturbare
terminos, quos posuerunt patres tui? Si justitiae est jus cuique servare suum;
auferre cuiquam sua, justo quomodo poterit convenire? Erras, si ut summam, ita
et solam institutam a Deo vestram apostolicam potestatem existimas. Si hoc
sentis, dissentis ab eo qui ait: Non est potestas nisi a
Deo. Proinde quod sequitur, Qui potestati resistit, Dei
ordinationi resistit; etsi principaliter pro te facit, non tamen
singulariter. Denique idem ait: Omnis anima potestatibus
sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1, 2). Non ait,
Sublimiori, tanquam in uno, sed sublimioribus, tanquam in
multis. Non ergo tua sola potestas a Domino; sunt et mediocres, sunt 0768C et inferiores. Et quomodo quos Deus conjunxit, non sunt
separandi (Matth. XIX, 6): sic nec quos subjunxit, comparandi.
Monstrum facis, si manui submovens, digitum facis pendere de capite, superiorem
manui, brachio collateralem. Tale est si in Christi corpore membra aliter locas
quam disposuit ipse. Nisi tu putas alium esse, qui posuit in Ecclesia quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero
evangelistas, alios doctores et pastores, ad consummationem sanctorum, in opus
ministerii, in aedificationem corporis Christi. Atque hoc corpus, quod tibi
ipse Paulus suo vere apostolico figurans eloquio, et capiti convenientissime
aptans, totum ex eo compactum perhibet, et connexum per omnem 0768D juncturam
subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri,
augmentum corporis faciens in aedificationem sui, in charitate
(Ephes. IV, 11, 12, 16). Nec vilem reputes formam hanc, quia in
terris est: exemplar habet e coelo. Neque enim Filius potest facere quidquam,
nisi quae viderit Patrem facientem (Joan. V, 19), praesertim cum ei
sub Moysi nomine dictum sit: Vide omnia facias secundum
exemplar quod tibi in monte monstratum est (Exod. XXV,
40). 18. Viderat hoc qui dicebat: Vidi
civitatem sanctam, Jerusalem novam, descendentem de coelo, a Deo paratam
(Apoc. XXI, 2). Ego enim propter similitudinem 0769A dictum reor, quod sicut illic Seraphim et Cherubim, ac caeteri
quique usque ad Angelos et Archangelos, ordinantur sub uno capite Deo; ita hic
quoque sub uno summo Pontifice primates vel patriarchae, archiepiscopi,
episcopi, presbyteri, vel abbates, et reliqui in hunc modum. Non est parvi
pendendum quod et Deum habet auctorem, et de coelo ducit originem. Quod si dicat
episcopus, Nolo esse sub archiepiscopo; aut abbas, Nolo obedire episcopo: hoc de
coelo non est. Nisi tu forte Angelorum quempiam dicentem audisti, Nolo sub
Archangelis esse: aut ex alio quolibet inferiorum ordinum aliquem non ferentem
subesse cuiquam, nisi Deo. Quid, inquis? prohibes dispensare? Non, sed
dissipare. Non sum tam rudis, ut ignorem positos vos dispensatores, 0769B sed in aedificationem, non in destructionem (II Cor. XIII,
10). Denique quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur
(I Cor. IV, 2). Ubi necessitas urget, excusabilis dispensatio est:
ubi utilitas provocat, dispensatio laudabilis est.
Utilitas, dico, communis, non propria. Nam cum nil horum
est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est. Nonnulla tamen
monasteria, sita in diversis episcopatibus, quod specialius pertinuerint ab ipsa
sui fundatione ad Sedem apostolicam pro voluntate fundatorum, quis nesciat? Sed
aliud est quod largitur devotio, aliud quod molitur ambitio impatiens
subjectionis. Et haec dicta de his. 434 CAPUT V. Summo Pontifici
incumbere curam de apostolicis decretis, et majorum institutis per totum orbem
servandis.0769C 19.
Superest ut generaliter super universum Ecclesiae statum intendat consideratio
tua: si plebes clericis, si clerici sacerdotibus, si sacerdotes Deo in ea, qua
oportet, humilitate subjecti sint; si in monasteriis et religiosis locis
servetur ordo, vigilet disciplina; si super prava opera et dogmata censura
ecclesiastica vigeat; si floreant vineae honestate et sanctimonia sacerdotum? si
flores fructus parturiant, obedientiam [al., obedientia]
fidelium 0770A populorum; si demum vestra ipsorum apostolica
mandata et instituta ea, qua dignum est, sollicitudine observentur, ne quid in
agro Domini tui aut neglectu incultum, aut fraude subreptum inveniatur. Posse
inveniri ne dubites. Mihi in promptu est (ut multa et innumera praetermittam,
quae passim neglecta jacent) nonnulla etiam ex his quae plantavit dextera tua,
convulsa monstrare. Nonne os tuum in Remensi concilio subjecta capitula
promulgavit? Quis ea tenet? quis tenuit. Falleris si teneri putas. Si non putas,
ipse peccasti, aut statuens quae non tenerentur, aut quod non tenentur
dissimulans. «Praecipimus,» aisti, ut tam episcopi quam clerici, neque in
superfluitate, seu inhonesta varietate colorum, aut fissura vestium, neque in
tonsura, intuentium (quorum 0770B forma et exemplum
esse debent) offendant aspectum; sed potius ita in suis actibus errata
condemnent, et amorem innocentiae conversatione demonstrent, sicut dignitas
exigit ordinis clericorum. Quod si moniti ab episcopis suis intra quadraginta
dies non obtemperaverint, ecclesiasticis beneficiis eorumdem pontificum
auctoritate priventur. Episcopi vero, si praefixam [al. praefatam] poenam irrogare
neglexerint, quia inferiorum culpae ad nullos magis referendae sunt quam ad
desides negligentesque rectores; tandiu ab officio pontificali abstineant, donec
poenam a nobis constitutam clericis sibi subjectis imponant (Can.
2). Illud etiam duximus annectendum, ut nullus in archidiaconum vel
decanum, nisi diaconus et presbyter ordinetur. Archidiaconi 0770C vero, decani et praepositi, qui infra Ordines praenominatos
sunt, si inobedientes ordinari contempserint, honore suscepto priventur.
Prohibemus autem ne adolescentibus, vel infra sacros Ordines constitutis, sed
qui prudentia et vitae merito clarescunt, praedicti concedantur honores
(Can. 9).» 20. Verba tua haec: tu sanxisti. Quid
effectui mancipatum? Adhuc adolescentes, adhuc qui infra sacros Ordines sunt, in
Ecclesia promoventur. Quod ad primum capitulum pertinet; luxus vestium
interdictus, sed non restrictus; poena dictata, sed minime
secuta est. Jam quartus annus est, ex quo 0771A datum mandatum
audivimus, et neminem adhuc clericorum privatum beneficio, neminem episcoporum
suspensum ab officio luximus. At luctu amarissimo dignum quod secutum est. Quod
hoc? Impunitas incuriae soboles, insolentiae mater, radix impudentiae,
transgressionum nutrix. Et beatus, si omni satagas cura malorum omnium primam
parentem cavere incuriam. Sed ad hoc tu operam dabis. Et tunc leva oculos tuos,
et vide si non aeque, ut prius, pellicula discolor sacrum Ordinem decolorat; si
non aeque, ut prius, fissura enormis pene inguina nudat. Solent dicere: Num de vestibus cura est Deo et non magis de
moribus? At forma haec vestium, deformitatis mentium et morum indicium est. 0771B Quid sibi vult quod clerici aliud esse, aliud videri volunt? Id
quidem minus castum, minusque sincerum. Nempe habitu milites, quaestu clericos,
actu 0772A neutrum exhibent. Nam neque pugnant ut milites, neque
ut clerici evangelizant. Cujus ordinis sunt? Cum utriusque esse cupiunt,
utrumque deserunt, utrumque confundunt. Unusquisque,
inquit, in suo ordine resurget (I Cor. XV,
23). Isti in quo? An qui sine ordine peccaverunt, sine ordine peribunt?
Aut si summe sapiens Deus veraciter creditur, a summo usque deorsum nihil
inordinatum relinquere; vereor istos non alibi ordinandos, quam ubi nullus ordo,
sed sempiternus horror inhabitat. O miserandam sponsam, talibus creditam
paranymphis! qui assignata cultui ejus, proprio retinere quaestui non verentur.
Non amici profecto sponsi, sed aemuli sunt. Et de his satis quae sub te sunt,
etsi non ad materiae 0772B copiam, quae est multa nimis; certe ad
id quod proposui ego. Visenda jam quae circa te sunt, sed ad ea ostium nobis
quartus liber aperiet. LIBER QUARTUS.0771 435 CAPUT PRIMUM. Tractat de iis quae circa ipsum sunt.0771B 1. Si mihi plenius innotuisset, amantissime
Eugeni, priora qualiter acceptaris, secundum hoc vel fidentius in reliquum
processissem, vel cautius, aut certe substitissem omnino. Nunc vero quia ob
locorum distantiam id minime datur, non mireris si 0771C prodit
exilior sermo anceps, verecunde, fateor, ad medium veniens. Primis itaque
considerationis partibus libris prioribus pertractatis, in manibus est de his
addere, quae circa te sunt. Et ipsa quidem sub te, sed quod propiora, eo
importuniora tibi. Nempe coram posita incuriam non admittunt, non
dissimulationem, non oblivionem. Vehementius urgent, turbulentius irruunt:
verendum ne obruant. Circa ejusmodi quam sobria et intenta consideratione opus
sit, proprio te experimento edoctum satis non ambigo. Alioquin si non cauta
opportunaque interveniat 0772B consideratio, occupatio
continuabitur, et vexationis non erit modus, et sollicitudinis non erit finis.
Non tempus vacuum, non liberum cor: plus laboris, et minus utilitatis. Dico
autem, instantia illa tua quotidiana, ab urbe, a curia, a domestica ecclesia
tua. Haec, inquam, circa te sunt, clerus et populus tuus, cui specialiter
episcoparis, ac per hoc specialis 0772C curae teneris debitor. Hi
quoque qui tibi quotidie assistunt seniores populi, orbis judices; et qui item
de domo et mensa tua sunt, capellani, cubicularii, ministri quique diversis
deputati officiis in obsequium tui. Hi te familiarius visitant, frequentius
pulsant, molestiusque sollicitant. Hi sunt qui non verentur suscitare dilectam,
et antequam ipsa velit. CAPUT II. De cleri et populi Romani moribus
agit, et de veterum Pastorum cura ac
vigilantia.2. Et primo quidem clerum illum
ordinatissimum 0773A esse decet, ex quo praecipue in
omnem Ecclesiam cleri forma processit. Deinde omne quod perperam agitur te
praesente, id tibi turpius. Interest gloriae Sanctitatis tuae, ut quos prae
oculis habes, ita ordinati, ita sint informati, quatenus totius honestatis et
ordinis ipsi speculum, ipsi sint forma. Inveniantur prae caeteris oportet
expediti ad officia, idonei ad Sacramenta, ad plebes erudiendas solliciti;
circumspecti ad sese custodiendos in omni castitate. Quid de populo loquar?
Populus Romanus est. Nec brevius potui, nec expressius tamen aperire de tuis
parochianis quod sentio. Quid tam notum saeculis, quam protervia et fastus [al.
cervicositas] Romanorum? Gens insueta paci, tumultui assueta; gens 0773B immitis et intractabilis usque adhuc, subdi nescia, nisi cum non
valet resistere. En plaga: tibi incumbit cura haec, dissimulare non licet. Rides
me forsitan, fore incurabilem persuasus. Noli diffidere; curam exegeris, non
curationem. Denique audisti: Curam illius habe
(Luc. X, 35); et non, Cura, vel, Sana illud. Verum dixit quidam:
Non est in medico semper relevetur ut
aeger (OVID. 1 de Ponto, eleg. 10.) At melius propono de tuis tibi. Paulus loquitur: Plus omnibus laboravi (I Cor. XV, 10). Non ait,
Plus omnibus profui, aut, Plus omnibus fructificavi, verbum insolens
religiosissime vitans. Alias autem noverat homo 436 quem
docuit Deus, quia unusquisque secundum suum laborem accipiet (I Cor. III,
8), 0773C non secundum proventum. Et ob hoc in laboribus
potius quam in profectibus gloriandum putavit, sicut alibi quoque habes ipsum
dicentem: In laboribus plurimis (II Cor. XI,
23). Ita, quaeso, fac tu quod tuum est: nam Deus quod suum est satis
absque tua sollicitudine et anxietate curabit. Planta, riga, fer curam; et tuas
explicuisti [al., explevisti] partes. Sane incrementum,
ubi voluerit, dabit Deus, non tu. Ubi forte noluerit, tibi deperit nihil,
dicente Scriptura: Reddet Deus mercedem laborum sanctorum
suorum (Sap. X, 17). Securus labor, quem nullus valet evacuare
defectus. Et hoc dixerim absque praejudicio divinae potentiae et bonitatis. Scio
induratum cor populi hujus: sed potens est Deus de 0773D lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quis scit si
revertatur et ignoscat, convertat et sanet eos? Sed non est propositi mei
dictare Deo quid facere debeat: tibi utinam possim, quae oportet et prout
oportet, suadere. 3. At locus dubius, et scrupulosa incidit
disputatio. Nam ubi adoriar dicere quod sentio? Video satis quid imminet.
Clamabitur insuetum; nam justum negari non poterit. Ego vero ne insuetum quidem
assenserim. Nempe assuetum fuisse scio, ac per hoc in dissuetum potuisse venire:
sed non redire in insuetum. An vero assuetum quis neget, 0774A quod constat non modo aliquando factum, sed aliquandiu
factitatum? Quid illud sit dicam, et non proderit. Cur? Quia non placebit
satrapis, plus majestati quam veritati faventibus. Fuerunt ante te qui se totos
ovibus pascendis exponerent, pastoris opere et nomine gloriantes, nihil sibi
reputantes indignum, nisi quod saluti ovium obviare putarent, non quaerentes
quae sua sunt, sed impendentes. Impendere curam, impendere substantiam,
impendere et se ipsos. Unde unus illorum: Et ego, ait,
superimpendar pro animabus vestris (II Cor. XII,
15). Et tanquam dicerent, Non venimus ministrari, sed ministrare;
ponebant, quoties oportuisset, sine sumptu Evangelium. Unus erat de subditis
quaestus, 0774B una pompa, unaque voluptas, si quo modo eos
possent parare Domino plebem perfectam. Id omnimodis satagebant, etiam in multa
contritione cordis et corporis, in labore et aerumna, in fame et siti, in
frigore et nuditate. 4. Ubi nunc, quaeso, consuetudo haec?
Subiit dissimilis valde; longe in aliud mutata sunt studia, et utinam non in
pejus. Cura tamen et anxietas, et aemulatio, et sollicitudo, fateor,
perseverant. Translata haec, non imminuta. Testimonium vobis perhibeo, quod nec
substantiae parcitis, non magis quam ante. Diversa autem locatio
dissimilitudinem facit. Magna abusio! pauci ad os legislatoris, ad manus omnes
respiciunt. Non immerito tamen. Omne papale negotium illae [al. illi] agunt. Quem dabis mihi 0774C
de tota maxima urbe, qui te in Papam receperit, pretio seu spe pretii non
interveniente? et tunc potissimum volunt dominari, cum professi fuerint
servitutem. Fideles se spondent, ut opportunius fidentibus noceant. Ex hoc non
erit consilium tibi a quo se arcendos putent, non secretum quo se non ingerant.
Si stante pro foribus quoquam illorum, moram vel modicam fecerit ostiarius; ego
tunc pro illo esse nolo [al. noluerim]. Et nunc experire paucis, noverimne
et ego vel aliquatenus mores gentis. Ante omnia sapientes sunt ut faciant mala,
bonum autem facere nesciunt. Hi invisi terrae et coelo: 437
utrique injecere manus, impii in Deum, temerarii in sancta, seditiosi in
invicem, 0774D aemuli in vicinos, inhumani in extraneos: quos
neminem amantes amat nemo; et cum timeri affectant ab omnibus, omnes timeant
necesse est. Hi sunt qui subesse non sustinent, praeesse non norunt;
superioribus infideles, inferioribus importabiles. Hi inverecundi ad petendum,
ad negandum frontosi . Hi importuni ut accipiant, inquieti donec
accipiant, ingrati ubi acceperint. Docuerunt linguam suam grandia loqui, cum
operentur exigua. Largissimi promissores, et parcissimi exhibitores: blandissimi
adulatores, et mordacissimi detractores: simplicissimi dissimulatores, et
malignissimi proditores. 0775A Excurrimus usque huc, plenius te
atque expressius admonendum putantes horum quae circa te sunt in hac
parte. 5. Jam ad ordinem recurramus. Quale est, quod de
spoliis ecclesiarum emuntur [
al. emunt], qui dicunt tibi, Euge, euge? Pauperum vita in
plateis divitum seminatur. Argentum micat in luto: accurritur undique, tollit
illud non pauperior, sed fortior, aut qui forte citius praecucurrit. A te tamen
mos iste, vel potius mors ista non coepit; in te utinam desinat. Sed reliqua
prosequamur. Inter haec tu pastor procedis deauratus, tam multa circumdatus
varietate. Oves quid capiunt? Si auderem dicere; daemonum magis, quam ovium
pascua haec. Scilicet sic factitabat Petrus, sic Paulus ludebat? Vides omnem
ecclesiasticum 0775B zelum fervere sola pro dignitate tuenda.
Honori totum datur, sanctitati nihil, aut parum. Si causa requirente paulo
submissius agere, ac socialius te habere tentaveris; Absit? inquiunt, non decet
, tempori non congruit, majestati non convenit; quam geras
personam attendito. De placito Dei ultima mentio est; pro jactura salutis nulla
cunctatio: nisi quod sublime est, hoc salutare ducamus; et quod gloriam redolet,
id justum. Ita omne humile probro ducitur inter palatinos, ut facilius qui esse,
quam qui apparere humilis velit, invenias. Timor Domini simplicitas reputatur,
ne dicam fatuitas. Virum circumspectum et amicum propriae conscientiae
calumniantur hypocritam. Porro amatorem 0775C quietis, et sibi
interdum vacantem, inutilem dicunt. CAPUT III. De vestium pompa resecanda, et zelo
Pontifici necessario.6. Quid ergo tu? evigilasne adhuc
ad istos, qui circumdederunt te laqueis mortis? Quaeso, sustine paulisper, et
supporta me. Imo da veniam, non tam temere, quam timide haec loquenti. Aemulor
te aemulatione bona, et utinam quam vehementi, tam utili. Scio ubi habitas;
increduli et subversores sunt tecum. Lupi, non oves sunt: talium tamen tu
pastor. Utilis 0776A consideratio, qua forte inveneris, quomodo,
si fieri possit, convertas eos, ne ipsi subvertant te. Quid diffidimus posse
reverti in oves, e quibus verti in lupos potuerunt? Hic, hic, non parco tibi, ut
parcat Deus. Pastorem te populo huic certe aut nega, aut exhibe. Non negabis: ne
cujus sedem tenes, te neget haeredem. Petrus hic est, qui nescitur processisse
aliquando vel gemmis ornatus, vel sericis; non tectus auro, non vectus equo
albo, nec
stipatus milite, nec circumstrepentibus septus ministris. Absque his tamen
credidit satis posse impleri salutare mandatum: Si amas me,
pasce oves meas (Joan. XXI, 15). In his successisti, non
Petro, 438 sed Constantino. Consulo toleranda pro tempore,
non affectanda pro debito. Ad ea te potius incito, quorum 0776B te scio debitorem. Etsi purpuratus, etsi deauratus incedens, non est tamen
quod horreas operam curamve pastoralem, Pastoris haeres: non est quod erubescas
Evangelium. Quanquam si volens evangelizes, inter Apostolos quidem etiam gloria
est tibi. Evangelizare pascere est. Fac opus evangelistae, et pastoris opus
implesti. 7. Dracones, inquis, me mones pascere, et scorpiones,
non oves. Propter hoc, inquam, magis aggredere eos, sed verbo, non ferro. Quid
tu denuo usurpare gladium tentes, quem semel jussus es reponere in vaginam? Quem
tamen qui tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini dicentis
sic: Converte gladium tuum in vaginam (Joan. XVIII,
11). Tuus ergo et ipse, tuo forsitan nutu, etsi 0776C non
tua manu evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus
Apostolis, Ecce gladii duo hic; non respondisset Dominus,
Satis est (Luc. XXII, 38); sed, Nimis est.
Uterque ergo Ecclesiae et spiritualis scilicet gladius, et materialis; sed is
quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exserendus: ille sacerdotis, is
militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis, et jussum imperatoris . Et de hoc alias. Nunc vero arripe, qui
tibi ad feriendum creditus est; et vulnera ad salutem, si 0777A non omnes, si non vel multos, certe quos possis. 8. Non sum, inquis, melior quam patres mei. Quem illorum domus
exasperans, non dico, audivit, sed non irrisit? Ideo tu insiste magis, si forte
audiant, et quiescant: insiste et resistentibus. Dicendo haec, forte nimius
dicar. Num nostra illa vox: Insta opportune, importune?
(II Tim. IV, 2.) Hunc, si audes, nimium appellato. Prophetae
praecipitur: Clama, ne cesses. Ad quos, nisi ad
sceleratos et peccatores? Annuntia, inquit, populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum
(Isai. LVIII, 1). Prudenter adverte et sceleratos perhiberi, et
populum Domini. Puta de his idem. Etsi scelerati, etsi iniqui, vide ne audias:
Quod uni ex minimis meis 0777B non fecisti, nec
mihi fecisti (Matth. XXV, 45). Fateor populum istum exstitisse
usque adhuc dura fronte, et indomito corde; sed utrumne etiam indomabili, nescio
unde liquido scire possis. Potest fore, quod necdum fuit. Si diffidis tu; sed
apud Deum non erit impossibile omne verbum (Luc. I, 37). Si dura
fronte sunt, durato et tu e contra tuam. Nil tam durum, quod duriori non cedat.
Dominus ad prophetam: Dedi frontem tuam duriorem frontibus
eorum (Ezech. III, 8). Unum est quod te absolvit, si egisti
cum populo illo, ut possis dicere: Popule meus, quid tibi debui facere, et non
feci? Si sic fecisti, nec profecisti; est demum quod facias, et quod dicas: exi
de Hur Chaldaeorum, et dicito, Quia oportet me et aliis civitatibus evangelizare
(Luc. IV, 43). Puto nec 0777C poenitebit exsilii,
orbe pro urbe commutato. CAPUT IV. Quales collaterales et coadjutores a
Pontifice adhibendi: ubi de virtutibus praelatorum.0778A 9. Veniamus ad collaterales et
coadjutores tuos. Hi seduli tibi, hi intimi sunt. Quamobrem si boni sunt, tibi
potissimum sunt: si mali, aeque plus tibi. Ne te dixeris sanum, dolentem latera:
hoc est, ne te dixeris bonum, malis innitentem. Aut si bonus sis, bonitas tui
solius quem fructum afferre potest? sicut in superiore libro dixisse me memini
(Lib. 3, n. 9). Quid, inquam, emolumenti affert Ecclesiis Dei tua
unius hominis 439 justitia, ubi sententia praevalet aliter
affectorum? Sed nec tuta tibi tua obsessa malis, non magis quam sanitas vicino
serpente. Non est quo te subducas malo intestino. 0778B Et e
regione, bonum domesticum eo amplius, quo saepius juvat. Sed sive levent, sive
gravent, cui rectius imputandum quam tibi, qui tales aut elegisti, aut
admisisti? Non de omnibus dico: nam sunt quos non elegisti, sed ipsi te. At
potestatem non habent, nisi quam tu eis aut tribueris, aut permiseris. Ad idem
ergo revertimur. Tibi imputa quidquid patieris ab eo qui sine te potest facere
nihil. His exceptis, de caetero non inconsiderate, ut vides, eligendi quique seu
colligendi sunt in opus ministerii hujus. Tuum est undecumque evocare et
adsciscere tibi, exemplo Moysi, senes (Num. XI, 16), non juvenes;
sed senes non tam aetate quam moribus, quos tu nosti, quia senes populi 0778C sunt. An non eligendi de toto orbe, orbem judicaturi? Sane huic negotio non se ingerat rogans.
0779A Consilio, non prece agendum est. Sunt quae necessario a
nobis rogantium aut extorquet importunitas, aut necessitas meretur. At istud in
his quae nostra sunt. Ubi autem non licet quod volo facere, quis locus roganti?
Nisi forte qui me rogat, hoc rogat, ut quod vult, velle liceat mihi, et non
magis ut velim. Alius pro alio, alius forte et pro se rogat. Pro quo rogaris,
sit suspectus; qui ipse rogat pro se, jam judicatus est. Nec interest, per se,
an per alium quis roget. Clericum curiam frequentantem, qui non sit de
curia, ad idem noris pertinere ambientium genus. Adulantem, et ad placitum
cujusque loquentem, unum de rogantibus puta, etiamsi nihil rogaverit. Scorpioni
non est in facie quod formides: sed pungit a cauda. 0779B 10. Si ad talium blanditias cor tuum, ut assolet, molliri
senseris, memineris scriptum: Omnis homo primum bonum vinum
ponit; cum autem inebriati fuerint, tunc id quod deterius est (Joan.
II, 10). Pari pondere aestimaveris ejus humilitatem qui timet, et ejus
qui sperat. Viri callidi et dolosi proprium esse solet tunc praetendere
humilitatem, cum aliquid obtinere voluerit: de qualibus dicit Scriptura: Est qui se humiliat nequiter, et interiora ejus plena sunt
dolo (Eccli. XIX, 23). De vobis ipsis sume sententiae hujus
evidens ac familiare exemplum. Quantos quos supplices admisisti, postmodum
sustinuisti graves, insolentes, contumaces, rebelles? Quod quidem interius malum
tegunt principia, 0779C posteriora produnt. Verbosulum
adolescentem, et studentem eloquentiae cum sapientiae sit inanis, 0780A non aliud quam justitiae hostem reputes. Pro hujusmodi falsis
fratribus dicit tibi Magister: Manus cito nemini
imposueris (I Tim. V, 22). 11. Excluso itaque
universo hoc pestilenti genere hominum, curae tibi maxime sit introducere tales,
quos postmodum introduxisse non poeniteat. Turpe est tibi saepius retractare
quod feceris, et judicium tuum frequenter periclitari non decet. Diligenter
proinde omne quod faciendum erit, tracta apud te, et cum his qui te diligunt.
Tracta ante factum, quia post factum sera retractatio est. Sapientis consilium
est: Omnia fac cum consilio, et post factum non
poenitebis (Eccli. XXXII, 24). Et hoc tibi persuade, qui
admittendi sunt, difficile in curia posse probari: et ideo, si fieri potest,
viros 0780B probatos oportere deligi, non probandos. Nos in
monasteriis omnes recipimus spe meliorandi: at curia bonos facilius recipere,
quam facere consuevit. Quod si plures in ea defecisse bonos, quam malos
profecisse probavimus; quaerendi sane quibus nec defectus timeatur, nec
profectus optetur, utpote jam perfectis. 12. Itaque non
volentes, neque currentes assumito, sed cunctantes, sed renuentes: etiam coge illos, et 440 compelle intrare. In talibus, ut opinor, requiescet spiritus
tuus, qui non sint attritae frontis, sed verecundi, sed timorati: qui praeter
Deum tantum timeant nihil, nihil sperent nisi a Deo. Qui adventantium non manus
attendant, sed necessitates. 0780C Qui stent viriliter pro
afflictis, et judicent in aequitate pro mansuetis terrae. Qui sint compositi ad
0781A mores, probati ad sanctimoniam, parati ad obedientiam,
mansueti ad patientiam, subjecti ad disciplinam, rigidi ad censuram, catholici
ad fidem, fideles ad dispensationem, concordes ad pacem, conformes ad unitatem.
Qui sint in judicio recti, in consilio providi, in jubendo discreti, in
disponendo industrii, in agendo strenui, in loquendo modesti, in adversitate
securi, in prosperitate devoti, in zelo sobrii, in misericordia non remissi, in
otio non otiosi, in hospitio non dissoluti, in convivio non effusi, in cura rei
familiaris non anxii, alienae non cupidi, suae non prodigi, ubique et in omnibus
circumspecti. Qui legatione pro Christo fungi, quoties opus erit, nec jussi
renuant, nec non jussi affectent. Qui quod verecunde excusant, obstinatius 0781B non recusent. Qui missi, post aurum non eant, sed Christum
sequantur: qui quaestum legationem non aestiment, nec requirant datum, sed
fructum. Qui regibus Joannem exhibeant, Aegyptiis Moysen, fornicantibus Phinees,
Eliam idololatris, Elisaeum avaris, Petrum mentientibus, Paulum blasphemantibus,
negotiantibus Christum. Qui vulgus non spernant, sed doceant: divites non
palpent, sed terreant: pauperes non gravent, sed foveant: minas principum non
paveant, sed contemnant. Qui non cum turba intrent, nec cum ira exeant: qui
ecclesias non spolient, sed emendent. Qui marsupia non exhauriant, sed corda
reficiant et crimina corrigant; famae provideant suae, nec invideant alienae.
0781C Qui orandi studium gerant, et usum habeant, ac de omni re
orationi plus fidant, quam suae industriae vel labori. Quorum ingressus
pacificus, molestus exitus sit: quorum sermo aedificatio, quorum
vita 0782A justitia, quorum praesentia grata, quorum memoria in
benedictione. Qui se amabiles praebeant, non verbo, sed opere: reverendos
exhibeant, sed actu, non fastu. Qui humiles cum humilibus, et cum innocentibus
innocentes; duros dure redarguant, malignantes coerceant, reddant retributionem
superbis. Qui non de dote viduae, et patrimonio Crucifixi se vel
suos ditare festinent, gratis dantes quod gratis acceperunt, gratis facientes
judicium injuriam patientibus, vindictam in nationibus, increpationes in
populis. Qui de tuo denique spiritu, illorum instar septuaginta Moysi, accepisse
cernantur (Num. XI, 16, 17), per quem sive absentes, sive
praesentes contendant placere tibi, placere Deo. Qui ad te redeant fatigati
quidem, sed non suffarcinati: 0782B simul et gloriantes, non quod
curiosa seu pretiosa quaeque terrarum attulerint, sed quod reliquerint pacem
regnis, legem barbaris, quietem monasteriis, ecclesiis ordinem, clericis
disciplinam, Deo populum acceptabilem, sectatorem bonorum
operum. CAPUT V. Exemplis commendatur abstinentia munerum; et arrogantia
ministrorum Papae perstringitur.13. Dignum reor ad
medium venire factum dulcis memoriae Martini nostri. Nosti hoc; sed an memineris,
ignoro. Is cardinalis presbyter, functus 441 aliquando
legatione in Dacia, tam pauper remeavit, ut pene
expensis et equis deficientibus, vix perveniret Florentiam. Ibi episcopus loci
donavit 0782C ei equum, quo Pisas usque, ubi eramus tunc,
pervectus est. Postridie, credo, secutus episcopus (erat enim illi causa cum
adversario, et agendi aderat dies) coepit requirere suffragia amicorum. Cumque
0783A per singulos sollicitarentur, ventum est ad Martinum.
Fiducia erat major in illo, qui non posset immemor esse recentis beneficii. Tum
Martinus: «Decepisti me,» inquit: «nesciebam tibi imminere negotium. Tolle equum
tuum, ecce in stabulo est. «Et hora eadem resignavit illi. Quid dicis, mi
Eugeni? Nonne alterius saeculi res est, redisse legatum de terra auri sine auro?
transiisse per terram argenti, et argentum nescisse? donum insuper, quod poterat
esse suspectum, illico rejecisse? 14. Sed o mihi locum suavem,
ubi incidit occasio memorandi et nominandi suavissimi odoris virum, episcopum
loquor Carnotensem Gaufridum, qui legationem in partibus Aquitaniae propriis sumptibus strenue administravit, idque annos
plures. 0783B Rem loquor quam vidi ipse. Eram cum eo
in terra illa, cum a quodam presbytero praesentatus illi est piscis, quem vulgo
vocant sturgionem. Percunctatus legatus quanti venierit, «Non accipio,» inquit,
«nisi receperis pretium.» Et resignavit solidos quinque invito et verecundo.
Item cum essemus in quodam oppido, domina illius oppidi obtulit ei pro devotione
cum manutergio duas vel tres paropsides pulchras, ligneas tamen: quas aliquandiu
intuens homo scrupulosae conscientiae, laudavit eas, sed non acquievit accipere.
Quando [al. quomodo] argenteas recepisset, qui ligneas
refutavit? Non fuerunt qui possent legato dicere: Ditavimus
Abraham (Gen. XIV, 23). Ipse vero cum Samuele libere
concionabatur 0783C ad omnes: Loquimini de me
coram Domino et coram Christo ejus, utrum bovem cujuspiam tulerim aut asinum; si
quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus
accepi; et contemnam illud hodie, vobisque restituam (I Reg. XII,
3). O si talium daretur virorum copia, quales perstrinximus nunc! Quid te
felicius, quid illo jucundius saeculo? Nonne secunda ab aeternitate illorum tibi
temporum beatitudo videretur, cum te quaquaversum procedens, stipatum videres
tam inclyto agmine beatorum? 15. Si te novi, haeres, et altum
trahens suspirium [al. spiritum], tecum loqueris: Putas
fore posse quod dicitur? Putas hic sumus, quousque haec fiant? 0783D Quis det vivere, ut videre contingat? O si viderem in vita mea
Ecclesiam Dei talibus innixam columnis! O si Domini mei sponsam cernerem tantae
commissam fidei, tantae creditam puritati! Quid me beatius, quidve securius, cum
ejusmodi circa me vitae meae et custodes spectarem simul et testes? Quibus omnia
mea secreta secure committerem, communicarem consilia; quibus me totum
refunderem, tanquam alteri mihi. Qui, si vellem aliquatenus deviare, non
sinerent, frenarent praecipitem, dormitantem excitarent. 0784A Quorum me reverentia et libertas extollentem reprimeret,
excedentem corrigeret: quorum me constantia et fortitudo nutantem firmaret,
erigeret diffidentem: quorum me fides et sanctitas ad quaeque sancta, ad quaeque
honesta, ad quaeque pudica, ad quaeque amabilia et bonae famae provocaret. Et
nunc reduc oculos, mi Eugeni, ad eum qui nunc est curiae sivae Ecclesiae statum
et studia praelatorum, eorum praesertim, qui sunt in circuitu tuo. 16. Sed de his hactenus. Ego palpavi, non fodi parietem.
Tibi licet fodere et videre, utpote prophetae filio. Mihi progredi non est fas.
Unum dico quod in facie est. Ridicule ministri vestri vestris se compresbyteris
442 anteferre conantur. Non hoc ratio habet, non antiquitas
habuit, non consentit 0784B auctoritas. Et si de sua consuetudine
calumnia struitur, melius profecto illa, quam summus Ordo contemnitur. Frivolum
tamen satis, unde maximo obtinere id volunt. Nos sumus, inquiunt, qui in omni
celebritate domino Papae conjunctiores assistimus, sedenti propiores assidemus,
procedentem posteriores praecedimus.
Hoc totum non dignitatis privilegium, sed sedulitatis debitum est, diaconi nomen
solemni ipsa administratione interpretans. Denique presbyteris ordinata
consessione ambientibus majestatem, vos ad pedes sedetis. Propiores assistitis,
ut habeat paratiores. In evangiliis legimus, quia facta est
contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse major (Luc.
XXII, 24). Beatus esses, 0784C si sic circa te caetera
tenerentur. CAPUT VI.
Pontifici non convenire, utpote gravioribus intento, rei
domesticae curam; proindeque alteri potius oeconomo committendam17. Taedet jam curiae: exeundum palatio; domi exspectant nos. Hi non
modo circa, sed quodammodo intra te sunt. Non est supervacua consideratio, qua
intendis disponere domui tuae, providere his qui in sinu tuo et in gremio tuo
sunt. Ego dico et necessariam. Paulum audi: Si quis domui suae
praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? (I Tim.
III, 5) item: Si quis suorum et maxime domesticorum,
curam non habet, fidem negavit 0784D et est infideli
deterior (Id. V, 8). Et haec dicens, non te moneo summis
occupatum intendere infimis et quasi minutum fieri; minimis impendere quod
maximis debes. Quid te intrices, unde te eripuit Deus? Haec, inquit, omnia adjicientur vobis
(Matth. VI, 33). Verumtamen et haec oportet facere et illa non
omittere. At illa per te agens, per te etiam oportet provideas, qui pro te de
his provideant. Nam si unus e servis per se non sufficit simul et custodiae
jumentorum, et curae mensarum: tu per te quomodo intendere 0785A valeas et tuae domui, et Domini pariter? de qua scriptum est:
O Israel quam magna est domus Domini (Baruch. III,
24)! Vacuum prorsus a sollicitudine rerum minorum et vilium oportet esse
animum, tam magnis et tam multis intentum rebus. Oportet liberum, quem nulla
sibi vindicet violenta occupatio. Oportet ingenuum, quem nulla deorsum trahat
indigna affectio. Oportet rectum, quem nulla seorsum avertat sinistra intentio.
Oportet cautum, quem nulla subeat furtiva suspicio. Oportet vigilem, quem nulla
ab sese abducat peregrina et curiosa cogitatio. Oportet firmum, quem nulla
concutiat repentina turbatio. Oportet invictum, quem nulla fatiget vel continua
tribulatio. Oportet amplum, quem nulla coarctet rei temporalis amissio. 0785B 18. His te non dubites et bonis privandum, et
feriendum malis, si animum dividens, et Dei rebus, et tuis pariter reculis
volueris impertiri. Procurandus quem implices, qui pro te molat. Pro te dico non
tecum. Quaedam per temet facies; quaedam per te et alios simul; quaedam per
alios ac absque te. Quis sapiens, et intelliget haec? Non est quod inter ista
dormitet consideratio tua. Ego vero agenda domus tuae sub eo genere, quod
novissimum posui, locanda censuerim. Per alium, ut dixi, illa facies. At is, si
fidelis non fuerit, fraudabit: si non fuerit prudens, fraudabitur. Quaerendus
proinde fidelis et prudens, quem constituas super familiam tuam. Adhuc inutilis
est, si tertium desit. Quaeris quid hoc? Auctoritas. Quid enim prodest ei velle
et scire 0785C quaeque disponere, 443 prout
necesse est, si quod scit et vult, non potest? Danda ergo facultas agendi pro
libitu. Si in praejudicium rationis putas hoc fieri, memento fidelem, qui agere
nihilominus pro ratione volet: attende prudentem, qui agere nihilominus pro
ratione sciet Sed fidelis solersque voluntas tunc proderit, cum ei affatim
suppetet, unde tota facilitate mancipetur effectui, cunctis sine cunctatione
parentibus. Subdendi igitur omnes. Nullum patiatur contradictorem. Nemo qui
dicat, Cur fecisti sic? Potestatem habeat excludere et admittere quos voluerit,
mutare ministros, transferre ministeria ad quos et quando voluerit. Ita timori
sit omnibus, ut sit et utilitati. Praesit omnibus, ut omnibus prosit, et 0785D de omnibus. Clandestinas et susurratas delationes non recipias
adversus eum: magis detractiones censueris. Et hanc velim generalem tibi
constituas regulam, ut omnem, qui palam veretur dicere quod in aure locutus est,
suspectum habeas. Quod si te judicante dicendum coram ille renuerit, delatorem
judices, non accusatorem. 19. Itaque unus omnibus facienda
injungat, et uni omnes respondeant. Tu illi habeas fidem, vacans tibi et
Ecclesiae Dei. Si quominus aut fidelis inveniatur, aut prudens, fideli potius
committendum. Sane e duobus tutius hoc. Quanquam si idoneus non reperitur, etsi
minus fidelem sustinere potius consulo, quam te immergere labyrintho huic.
Memento Salvatorem Judam oeconomum habuisse (Joan XII, 6). 0786A Quid episcopo turpius, quam incumbere supellectili et
substantiolae suae: scrutari omnia, sciscitari de singulis, morderi
suspicionibus, moveri ad quaeque perdita vel neglecta? Ad verecundiam dico
quorumdam ejusmodi, scrutantium quotidie omnem substantiam suam, numerantium
singula, de minutis et quadrantibus exigentium rationem. Non ita ille Aegyptius,
qui Joseph omnibus traditis, ignorabat quid haberet in domo sua (Gen.
XXXIX, 4, 6). Erubescat christianus, christiano sua non credens. Homo
sine fide, fidem tamen habuit servo, super omnia bona sua constituens eum: et
hic erat alienigena. 20. Mira res! Satis superque episcopi ad
manum habent, quibus animas credant: et cui suas committant 0786B facultatulas, non inveniunt. Optimi videlicet aestimatores
rerum, qui magnam de minimis, parvam aut nullam de maximis curam gerant. Sed, ut
liquido datur intelligi, patientius ferimus Christi jacturam, quam nostram.
Quotidianas expensas quotidiano reciprocamus scrutinio, et continua dominici
gregis detrimenta nescimus. De pretio escarum et numero panum cum ministris
quotidiana discussio est: rara admodum cum presbyteris celebratur collatio de
peccatis populorum. Cadit asina, et est qui sublevet eam: perit anima, et nemo
est qui reputet. Nec mirum, cum nec nostros quidem assiduos sentiamus defectus.
Nonne ad singulas supputationes istas irascimur, urimur, anxiamur? Quam
tolerabilius rerum, quam mentium sustineremus jacturam! 0786C Quare, inquit, non magis fraudem
patimini? (I Cor. VI, 7.) Quaeso, tu qui alios doces, doce te
ipsum: si tamen jam non docuisti, pluris te habere, quam tua. Transitoria ista,
quae stare tibi nullo pacto queunt, fac ut a te transeant, non per te. Rivus qua
fluit, cavat terram: sic discursus temporalium conscientiam rodit. Si potest
torrens in agros excurrere sine laesione satorum; et tu te ista sine vulnere
mentis posse tractare confidito. Omnimodis consulo studeas avertere a te
concursum horum. Multa nescias, plurima dissimules, nonnulla obliviscaris. 21. Sunt tamen quae ignorare te nolim, mores quorumque et studia. Non
oportet ut vitia domus 0786D tuae ultimus 444
scias: quod quamplurimis novimus contigisse. Quapropter, ut dixi, alius alta
dispenset; de disciplina tu provide, illud nemini credas. Si insolentior coram
te vel sermo sonuerit. vel habitus apparuerit: manus tua super ejusmodi; tu
ulciscere injuriam tuam. Impunitas ausum parit, ausus excessum. Domum episcopi
decet sanctitudo, decet modestia, decet honestas: horum disciplina custos.
Sacerdotes domestici, aut caeteris honestiores, aut fabula omnibus sunt. In
vultu, in habitu, in incessu illorum qui circa te sunt, nihil residere
impudicum, nihil indecens patiaris. Discant a te coepiscopi tui comatulos pueros
et comptos adolescentes secum non habere. Certe inter mitratos discurrere
calamistratos non decet. Et memento quod Sapiens 0787A admonet:
Filiae tibi sunt? noli faciem tuam hilarem ad eas
ostendere (Eccli. VII, 26). 22. Nec
austeritatem tamen suadeo tibi, sed gravitatem. Illa infirmiores fugat, haec
reprimit leviores. Illa, si adsit, odibilem; haec, si desit, contemptibilem
reddit: in omnibus tamen modus melior. Ego nec severius velim, nec dissolutius.
Quid hac mediocritate gratius, ut nec de severitate sis oneri, nec de
familiaritate contemptui? In palatio papam, domi te patremfamilias exhibe. Ament
te domestici tui: si non, facito ut timeant. Utilis semper custodia oris, quae
tamen affabilitatis gratiam non excludat. Ergo ubique frenanda lingua praeceps,
maxime autem in convivio. Ille convenientior habitus, si tu actu quidem severus
sis, vultu serenus, verbo serius. Capellani, 0787B et qui tecum
jugiter divinis intersunt officiis, non sint sine honore. Tuum est tales tibi
providere, qui digni sint. Serviatur eis ab omnibus tanquam tibi. Necessaria de
manu tua accipiant. His contenti sint quae tu provideris illis: tu vide ne
egeant. Super hoc quem forte ab adventantibus petere deprehendes, judica
Giezitam (IV Reg. V, 20-27): id de ostiariis, id de caeteris
officialibus decernendum. Verum hoc ex abundanti: nam formam istam jam olim a te
positam recordamur. Quid tuo dignius apostolatu? quid salubrius ad conscientiam,
honestius ad famam, utilius ad exemplum? Optimus canon, qui projicit avaritiam
ex calumnia, et non a conscientia tantum. CAPUT VII. Epilogus seu summa
eorum quae in pontifice requiruntur.0787C 23. Libet jam et hunc claudere librum: sed in 0788A calce aliqua velim vel ante dicta quasi epilogando repetere, vel
addere praetermissa. Consideres ante omnia sanctam Romanam Ecclesiam, cui Deo
auctore praees, Ecclesiarum matrem esse, non dominam: te vero non dominum
episcoporum, sed unum ex ipsis; porro fratrem diligentium Deum, et participem
timentium eum. De caetero oportere te esse considera formam justitiae,
sanctimoniae speculum, pietatis exemplar, assertorem veritatis, fidei
defensorem, doctorem gentium, Christianorum ducem, amicum Sponsi, Sponsae
paranymphum, cleri ordinatorem, pastorem plebium, magistrum insipientium,
refugium oppressorum, pauperum advocatum, miserorum spem, tutorem pupillorum,
judicem viduarum, oculum caecorum, linguam mutorum, 0788B baculum
senum, ultorem scelerum, malorum metum, bonorum gloriam, virgam potentium,
malleum tyrannorum, regum patrem, legum moderatorem, canonum dispensatorem, sal
terrae, orbis lumen, sacerdotem Altissimi, vicarium Christi, christum Domini:
postremo deum Pharaonis. Intellige quae dico: dabit tibi Dominus intellectum.
Ubi malitiae juncta potentia est, aliquid tibi supra hominem praesumendum.
Vultus tuus super facientes mala. Timeat spiritum irae tuae, qui hominem non
veretur, gladium non formidat. Timeat orationem, qui admonitionem contempsit.
Cui irasceris tu, Deum sibi iratum, non hominem putet. Qui te non audierit,
auditurum Deum, et contra se paveat. Quod reliquum est, de 0788C his quae supra te sunt, incumbit jam disputatio: quam uno libro,
Deo adjuvante, solvere spero, et me pariter absolvere promissione
mea. LIBER
QUINTUS.0787 445 CAPUT PRIMUM. De his quae
supra nos sunt, id est de Deo rebusque divinis, considerationem instituit, ad
quas modo per creaturas erigimur.0787C 1. Libri superiores, etsi de consideratione inscribantur, 0787D plurimum tamen habent actionis admistum dum res aliquas non
considerandas tantum, sed agendas docent vel monent. At qui in manibus modo est,
sola in consideratione versabitur. Quae enim supra sunt (id quidem instat) actu
non indigent, sed inspectu. Non est quod in eis actites, quae uno modo semper
sunt, et in aeternum; porro aliqua et ab aeterno. Et hoc velim solerter
advertas, vir sagacissime Eugeni, quia toties peregrinatur consideratio tua,
quoties ab illis rebus ad ista deflectitur inferiora et visibilia, sive intuenda
ad notitiam, sive appetenda ad usum, sive pro officio disponenda vel 0788C actitanda. Si tamen ita versatur in his, ut per haec illa
requirat, haud procul exsulat. Sic considerare, repatriare est. Sublimior iste praesentium ac dignior usus rerum, cum
juxta sapientiam Pauli, 0788D invisibilia Dei,
per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sane hac scala cives non
egent, sed exsules. Quod vidit ipse hujus sententiae auctor, qui cum diceret
invisibilia per visibilia conspici, signanter posuit, a
creatura mundi (Rom. I, 20). Et vere quid opus scalis tenenti
jam solium? Creatura coeli illa est, praesto habens per quod potius ista
intueatur. Videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum. Nec opus habet ex his
quae facta sunt, Factoris notitiam mendicare. Neque enim ut vel ipsa noverit, ad
ipsa descendit, quae ibi illa videt, ubi longe melius sunt quam in se ipsis.
Unde nec medium requirit ad ea 0789A corporis
sensum: sensus ipsa sibi, se ipsa sentiens. Optimum videndi genus, si nullius
egueris, ad omne quod libuerit [al. add. nosse], te contentus. Alioquin juvari
aliunde, obnoxium fieri est minusque a perfecto istud, et minus liberum. 2. Quid, quod et inferioribus eges? nonne praeposterum hoc et
indignum? Plane superiorum quaedam injuria est, inferiorum operam desiderare: a
qua injuria nemo hominum perfecte vindicabitur, nisi cum quisque evaserit in
libertatem filiorum Dei. Nempe erunt hi omnes docibiles Dei (Joan. VI,
45), et nulla interveniente creatura, solo beati Deo. Repatriasse erit
hoc, exisse de patria corporum in regionem spirituum. Ipsa est Deus noster,
maximus spiritus, maxima mansio spirituum beatorum: et ne 0789B
quid hic sibi usurpet sensus [al. add.
carnis] seu imaginatio, veritas est, sapientia est, virtus, aeternitas, summum
bonum. Unde [al. add. a quo] interim absumus: et ubi
sumus, vallis est lacrymarum, in qua sensualitas regnat, et consideratio
exsulat: in qua libere quidem et potestative se exserit sensus corporeus, sed
intricatus caligat oculus spiritualis. Quid igitur mirum, si ope indigenae
advena indiget? Et felix secundum tempus viator, qui civium beneficium, sine quo
transire non potest, in obsequium convertere potuit, utens, non fruens; urgens,
non petens; exactor, non supplex. CAPUT II. Assignat varios considerationis
gradus.0789C 3. Magnus ille, qui usum
sensuum, quasdam veluti civium opes, expendere satagit, dispensando 446 in suam et multorum salutem. Nec ille minor qui hunc sibi
gradum ad illa invisibilia philosophando constituit: nisi quod hoc dulcius,
illud utilius; hoc felicius, illud fortius esse constat. At omnium maximus, qui
spreto ipso usu rerum et sensuum, quantum quidem humanae fragilitati fas est,
non ascensoriis gradibus, sed inopinatis excessibus, avolare interdum
contemplando ad illa sublimia consuevit. Ad hoc ultimum genus illos pertinere
reor excessus Pauli. Excessus, non ascensus: nam raptum potius fuisse, quam
ascendisse ipse se perhibet (II Cor. XII, 1-4). Inde est quod
dicebat: Sive mente excedimus, Deo (Id. V,
13). Porro haec tria 0789D ita contingunt, cum
consideratio, etsi in loco peregrinationis suae, virtutis studio, et adjutorio
gratiae facta superior, sensualitatem aut premit ne insolescat, aut cogit ne
evagetur, aut fugit ne inquinet. In primo potentior, in secundo liberior, in
tertio purior. Puritatis siquidem et alacritatis pariter alis fit ille
volatus. 4. Vis tibi has considerationis species propriis
distingui nominibus? Dicamus, si placet, primam dispensativam, secundam
aestimativam, tertiam speculativam. Horum nominum rationes definitiones
declarabunt. Dispensativa est consideratio sensibus sensibilibusque rebus
ordinate et socialiter utens ad promerendum Deum. Aestimativa est consideratio
prudenter ac diligenter quaeque scrutans 0790A et ponderans ad
vestigandum Deum. Speculativa est consideratio se in se colligens, et, quantum
divinitus adjuvatur, rebus humanis eximens ad contemplandum Deum. Puto
vigilanter advertis aliarum hanc esse fructum: caeteras, si non referantur ad
istam, quod dicuntur videri posse, sed non esse. Et prior quidem absque intuitu
hujus multa serit, et nihil metit: sequens vero nisi ad istam se dirigat, vadit,
sed non evadit. Ergo quod prima aptat, secunda odorat, tertia gustat. Ad quem
tamen gustum perducunt et caeterae, etsi tardius: nisi quod prima laboriosius,
secunda quietius pervenitur. CAPUT III. Ea quae supra nos sunt, Deum scilicet et
Angelos, investigari opinione, fide, et intellectu.0790B 5. Dixisti, inquis, satis qua ascendatur: etiam
quo ascendendum, dicere habes. Falleris, si id speras: ineffabile est. Tu me
existimas loqui quod oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non
ascendit? Nobis, inquit, revelavit Deus
per Spiritum suum (I Cor. II, 9, 10). Ergo quae supra sunt non
videbo docentur, sed spiritu revelantur. Verum quod sermo non explicat,
consideratio quaerat, oratio expetat, mereatur vita, puritas assequatur. Sane
eorum admonitus quae supra sunt, non te existimes mitti a me suspicere solem,
lunam, stellas, non ipsum firmamentum, non aquas quae super coelos sunt. Ista
siquidem omnia, etsi supra loco, pretio infra sunt, et dignitate naturae: sunt
enim corpora. Tui portio spiritus est, quo superius 0790C quidpiam frustra quaeris, quod non sit spiritus. Porro spiritus
est Deus, sunt et Angeli sancti, et hi supra te. Sed Deus natura, Angeli gratia
superiores sunt. Unum siquidem tui et Angeli optimum, ratio est: Deus vero non
sui aliquid optimum habet, unum optimum totus. Is, et qui cum eo sunt beati
spiritus, tribus modis, veluti viis totidem, nostra sunt consideratione 447 vestigandi, opinione, fide, intellectu. Quorum intellectus
rationi innititur, fides auctoritati, opinio sola veri similitudine se tuetur.
Habent illa duo certam veritatem: sed fides clausam et involutam, intelligentia
nudam et manifestam: caeterum opinio certi nihil habens, verum per verisimilia
quaerit potius, quam apprehendit. 0790D 6.
Omnino in his cavenda confusio, ne aut incertum opinionis fides figat, aut quod
firmum fixumque est fidei, opinio revocet in quaestionem. Et hoc sciendum, quia
opinio, si habet assertionem, temeraria est: fides, si habet haesitationem,
infirma est: item intellectus, si signata fidei tentet irrumpere, reputatur
effractor, scrutator majestatis. Multi suam opinionem intellectum putaverunt, et
erraverunt. Et quidem opinio potest putari intellectus; intellectus opinio non
potest. Unde hoc accidit? Profecto quia haec falli potest, ille non potest: aut
si falli potuit, intellectus non fuit, sed opinio. Verus nempe intellectus
certam habet non modo veritatem, sed notitiam veritatis. Possumus singula haec
ita definire, 0791A Fides est voluntaria quaedam et certa
praelibatio necdum propalatae veritatis. Intellectus est rei cujuscunque
invisibilis certa et manifesta notitia. Opinio est quasi pro vero habere
aliquid, quod falsum esse nescias. Ergo, ut dixi, fides ambiguum non habet; aut
si habet, fides non est, sed opinio. Quid igitur distat ab intellectu? Nempe
quod etsi non habet incertum non magis quam intellectus, habet tamen involuerum,
quod non intellectus. Denique quod intellexisti, non est de eo quod ultra
quaeras: aut si est, non intellexisti. Nil autem malumus scire, quam quae fide
jam scimus. Nil supererit ad beatitudinem, cum quae jam certa sunt nobis fide,
erunt aeque et nuda. CAPUT IV. Angeli quomodo
considerandi.0791B 7. His ita
expeditis, age jam dirigatur consideratio in eam quae sursum est Jerusalem mater
nostra, ac totis tribus memoratis viis caute et vigilanter vestigemus
investigabilia: quatenus tamen licet, vel magis quatenus nobis donabitur. Et
primo quidem cives spiritus esse illic potentes, gloriosos, beatos, distinctos
in personas, dispositos in dignitates, ab initio stantes in ordine suo,
perfectos in genere suo, corpore aethereos, immortalitate
perpetuos, impassibiles non creatos, sed factos, id est gratia, non natura;
mente puros, affectu, benignos, religione pios, castimonia integros, unanimitate
individuos, pace securos, a Deo conditos, divinis 0791C laudibus
et obsequiis deditos. Haec omnia legendo comperimus, fide tenemus. Quanquam de
corporibus horum non modo unde sint, sed an aliquatenus sint, haeret sententia
aliquorum. Unde si quis inter opinabilia magis id ponendum censuerit, non
contendo. Porro intellectu praeditos, non fide, non opinione, sed intellectu
capimus; quia non possunt hujus expertes, et Dei simul participes esse. Sunt et
nomina quaedam nota nobis similiter ex auditu, per quae harum beatitudinum,
etiam quae non liquido mortalium percepit auditus, officia, merita, gradus,
ordines, utcumque a nobis conjici et dicerni queunt. Sed enim quod ex auditu non
est, jam non ex fide; nam fides ex auditu (Rom. X, 17). Itaque
opinando 0792A ista dixerimus. Ad quid enim coelestium nomina
innotuerunt, si ne opinari quidem salva fide aliquid licet de rebus, quarum
nomina sunt? Angeli, Archangeli, Virtutes, Potestates, Principatus,
Dominationes, Throni, Cherubin, et Seraphin, haec nomina. Quae significata
eorum? Nullane inter illos spiritus qui simpliciter Angeli, et eos qui
Archangeli nuncupantur, distantia? 8. Quid ergo sibi vult
gradualis distinctio haec? Putemus 448
Angelos dici (nisi ut convenientius aliquid considerasti) qui singuli singulis
hominibus dati creduntur; missi in ministerium, secundum
Pauli doctrinam, propter eos qui haereditatem capiunt
salutis (Hebr. I, 14): de quibus Salvator, Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII,
10). Putemus 0792B his praeesse Archangelos, qui conscii
mysteriorum divinorum, nonnisi ob praecipuas et maximas causas mittuntur. E
quibus magnus ille archangelus Gabriel missus legitur ad Mariam (Luc. I,
26), ob causam utique, qua major esse non potuit. Putemus esse super
istos Virtutes esse, quorum nutu vel opere signa et prodigia in elementis, sive
ex elementis facta apparent ad commonitionem mortalium. Inde est fortassis, quod
cum in Evangeliis legas: Erunt signa in sole et luna et
stellis, paulo post habes, Nam virtutes coelorum
movebuntur (Luc. XXI, 25, 26); hi nimirum spiritus, per quos
signa fiunt. Putemus Potestates superiores istis, quarum virtute potestas
tenebrarum comprimitur, et coercetur malignitas 0792C aeris
hujus, ne quantum vult noceat; ne malignari, nisi ut prosit, possit. Putemus
Principatus his quoque praelatos, quorum moderamine et sapientia omnis in terris
principatus constituitur, regitur, limitatur transfertur, mutilatur, mutatur.
Putemus Dominationes adeo cunctis supereminere praefatis ordinibus, ut respectu
horum caeteri videantur omnes administratorii spiritus, et ad istos, tanquam ad
dominos, referri regimina Principatuum, tutamina Potestatum, operationes
Virtutum, revelationes Archangelorum, curam et providentiam Angelorum. Putemus
Thronos alto etiam ab his evolasse recessu, qui ex eo quod sedent, Throni
dicuntur; et ex eo sedent, quod sedit in eis Deus. 0793A
Neque enim sedere in eis qui non sederent posset. Quaeris quid [al. quam] illam sentiam sessionem? Summam tranquillitatem,
placidissimam serenitatem, pacem quae exsuperat omnem intellectum. Talis est qui
sedet in Thronis Dominus sabaoth, judicans omnia cum tranquillitate,
placidissimus, serenissimus, pacatissimus. Et tales sibi constituit Thronos,
simillimos sibi. Putemus Cherubin ex ipso sapientiae fonte, ore Altissimi
haurientes, et refundentes fluenta scientiae universis civibus suis. Et vide ne
is sit, quem propheta loquebatur, fluminis impetus laetificans civitatem Dei
(Psal. XLV, 5). Putemus Seraphin, spiritus totos divino igne
succensos, succendere universa, ut singuli cives singulae 0793B sint lucernae ardentes et lucentes; ardentes charitate, lucentes
cognitione. 9. O Eugeni, quam bonum est nos hic esse! quam fore
melius, si quando tamen toti sequamur quo ex parte praecessimus! Praecedimus
animo, et ne ipso quidem toto, sed parte modica nimis. Affectus jacent mole
corporea praegravati et luto haerentibus desideriis, sola interim arida et
tenuis consideratio praevolat. Et tamen ex tantillo quod jam datur, libet
exclamare: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8).
Quid si totam se colligat anima, et reductis affectibus, e cunctis locis, quibus
captivi tenentur, timendo quae non oportet, amando quae non decet, dolendo vane,
gaudendo vanius, cum his ineat tota libertate volatum, pulset 0793C impetu spiritus, et in pinguedine gratiae illabatur? Nonne cum
coeperit circuire lucidas mansiones, et sinum illum etiam Abrahae curiosius
perscrutari, et sub altari, quodcumque illud est, martyrum revisere animas, in prima stola secundam patientissime
exspectantes, multo magis tunc instabit loquens cum propheta: Unam petii a Domino: hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini
omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, ac visitem templum
ejus? (Psal. XXVI, 4) Quidni ibi videatur cor Dei? quidni ibi
probetur quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta? Bona in se,
placens in effectibus, beneplacens fruentibus, perfecta perfectis, et nihil
ultra quaerentibus. Patent viscera misericordiae, patent cogitationes pacis,
divitiae salutis 0793D 449, mysteria bonae
voluntatis; benignitatis arcana, quae clausa mortalibus, etiam ipsis electis
suspecta sunt. Id quidem salubriter, ne desinant timere, dum necdum digne amare
idonei inveniuntur. 10. Cernere est in his qui Seraphin
appellantur, quomodo amet qui unde amet non habet, sed est et qui nihil horum
quae fecerit odit: quos salvandos fecit, quomodo foveat, quomodo provehat,
quomodo amplexetur, quomodo delicta electae juventutis , et paleas ignorantiarum ejus ignis ille 0794A consumens, ipsam purgatissimam et suo amore dignissimam reddat.
Cernere est in Cherubin, qui plenitudo scientiae dicuntur, Deum scientiarum
dominum esse, qui solus solam nesciat ignorantiam, qui totus sit lux, et
tenebrae in eo non sint ullae; totus sit oculus, et qui minime aliquando
fallitur, quia minime clauditur; qui extra se non quaerat lumen, cui admoveatur
ut videat, ipse qui videt, ipse unde videt. Cernere est in Thronis, quam non
suspectus omni innocentiae judex sedeat in his, qui circumvenire nolit,
circumveniri non possit; quippe sic amans, et sic videns. Nec vacat sessio:
tranquillitatis insigne est. De vultu tali judicium meum prodeat opto, cui insit
amor, error absit, absit 0794B et perturbatio. Cernere est in
Dominationibus, quantae sit Dominus majestatis, cujus nutu imperium constat, et
imperio universitas atque aeternitas termini sunt. Cernere est in Principatibus
principium ex quo omnia; et quomodo a cardine ostium, sic ab ipso regi
universitatem. Cernere est in Potestatibus, quam potestative idem princeps quos
regit, protegit, contrarias potestates arcens et propulsans. Cernere est in
Virtutibus unam ubique aequaliter praesto esse virtutem, per quam omnia,
vivificam, efficacem, invisibilem, immobilemque, omnia tamen moventem utiliter,
tenentem fortiter: quae cum in minus usitata effecta apud mortales eruperit,
miracula sive prodigia vocant. Cernere postremo et mirari est in Angelis et
Archangelis veritatem 0794C atque experientiam vocis illius, Quoniam ipsi cura est de nobis (I Petr. 5, 7);
qui talium nos et tantorum non desinit jucundare visitationibus, instruere
revelationibus, suggestionibus commonere, sedulitate solatiari. CAPUT V. Gratias ac
dotes Angelorum a Deo in ipsos derivari.11. Haec omnia
contulit illis spiritibus ipse qui condidit illos, unus atque idem summus
Spiritus, dividens singulis prout voluit. Haec operatur in illis, haec dedit
operari et illis, sed aliter. Ardent Seraphin, sed igne Dei, vel potius igne
Deo. Quod praecipuum est in eis, amant, sed non quantum Deus, nec quomodo.
Lucent Cherubin, et scientia eminent, sed participio veritatis; ac per hoc non
ut Veritas, 0794D nec quantum. Sedent Throni, sed insidentis
beneficio. Judicant et ipsi cum tranquillitate, sed non ad mensuram modumve
pacis pacantis, pacis quae exsuperat omnem sensum. Dominantur Dominationes, sed
sub Domino dominantur, serviunt pariter. Quid hoc ad summum, sempiternum,
singulareque dominium? Praesunt Principatus et regunt: sed reguntur et ipsi, ita
ut regere jam non norint, si regi desierint. Praecellit in Potestatibus
fortitudo: sed qui debent quod fortes sunt, et aliter est fortis, et plus; nec
tam fortis quam ipsa fortitudo est. Virtutes 0795A pro suo
ministerio et potentatu satagunt excitare corda torpentia hominum innovatione
signorum: virtus vero in eis manens, ipsa facit opera. Faciunt et illae, sed in
comparatione ejus non faciunt. Denique tantum interest, ut quasi singulariter
propheta dicat ad eum, Tu es Deus qui facis mirabilia
(Psal. LXXV, 15): et idem de eo, Qui facit
mirabilia magna solus (Psal. CXXXVI, 4). Adsunt Angeli et
Archangeli: sed ille germanior nobis, qui non modo adest, sed inest. 12. Quod si dicas posse inesse et angelum, non inficior. Memini
scriptum: Et angelus qui loquebatur in 450 me (Zach. I, 14). Atqui
differentia et in hoc. Inest angelus suggerens bona, non ingerens: inest hortans
ad bonum, non bonum creans. Deus 0795B sic inest ut afficiat, ut
infundat, vel potius ut infundatur et participetur, ita ut unum perinde cum
nostro spiritum esse dicere quis non timuerit, etsi non unam personam, unamve
substantiam. Habes
enim: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor.
VI, 17). Angelus ergo cum anima, Deus in anima. Ille ut contubernalis
animae inest, Deus ut vita. Itaque sicut anima videt in oculis, audit in
auribus, odorat in naribus, in faucibus gustat, tangit in toto reliquo corpore:
sic Deus diversa in diversis spiritibus operatur; verbi gratia, in aliis amantem
se exhibens, in aliis agnoscentem, in aliis alia facientem, sicut unicuique
datur manifestatio spiritus ad utilitatem (Id. XII, 7). Quis est
iste tam communis in vocibus, tam longe in rebus? quomodo 0795C quem nostris loquimur verbis, in sua reconditus majestate,
nostros penitus et aspectus effugit, et affectus? Audi ipsum quid loquatur
hominibus. Sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt
viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris
(Isai. LV, 9). Dicimur amare, et Deus: dicimur nosse, et Deus: et
multa in hunc modum. Sed Deus amat ut charitas, novit ut veritas, sedet ut
aequitas, dominatur ut majestas, regit ut principium, tuetur ut salus, operatur
ut virtus, revelat ut lux, assistit ut pietas. Quae omnia faciunt et Angeli,
facimus et nos: sed longe inferiori modo, non utique bono quod sumus, sed quod
participamus. CAPUT VI.
Principii et essentiae rationem proprie soli Deo
convenire.0795D 13. Nunc jam transi
spiritus istos, si forte cum sponsa dicere possis et tu: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea
(Cantic. III, 4). Quis est? Non sane occurrit melius, quam Qui est. Hoc ipse de se voluit responderi, hoc docuit,
dicente Moyse ad populum, ipso quidem injungente: Qui est,
misit me ad vos (Exod. III, 14). Merito quidem. Nil
competentius aeternitati, quae Deus est. Si bonum, si magnum, si beatum, si
sapientem, vel quidquid tale de Deo dixeris; in hoc verbo instauratur, 0796A quod est, Est. Nempe hoc est et esse,
quod haec omnia esse. Si et centum talia addas, non recessisti ab esse. Si ea
dixeris, nihil addidisti: si non dixeris, nihil minuisti. Jam si vidisti hoc tam
singulare, tam summum esse; nonne in comparatione hujus quidquid hoc non est,
judicas potius non esse, quam esse? Quid item Deus? Sine quo nihil est. Tam
nihil esse sine ipso, quam nec ipse sine se potest. Ipse sibi, ipse omnibus est.
Ac per hoc quodammodo ipse solus est, qui suum ipsius est, et omnium esse Quid
est Deus? Principium: et hoc ipse de se responsum dedit (Joan. VIII,
25). Multa in rebus dicuntur principia, sed respectu posteriorum.
Alioquin si ad aliquid praecedens respicias, ipsum potius principium dabis.
Quamobrem si quaeras 0796B verum simplexque
principium, invenias oportet quod principium non habuerit. Ex quo universum
coepit, ipsum profecto minime coepit. Nam si coepit, aliunde coeperit necesse
est. A se enim coepit nihil. Nisi forte quis putaverit, quod non erat, dare sibi
potuisse, ut esse inciperet; aut fuisse aliquid, antequam esset. Quod utrumque
quia ratio non consentit, constat nihil sibimet extitisse principium. Quod vero
aliud principium habuit, primum [al. principium] non fuit.
Verum ergo principium nequaquam coepit, sed totum ab ipso coepit. 14. Quid est Deus? Cui saecula nec accesserunt, nec decesserunt; nec
coaeterna tamen. Quid est Deus? Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia
(Rom. XI, 36). Ex quo omnia, creabiliter, 0796C non
seminabiliter. Per quem omnia, ne alium auctorem atque alium opificem
arbitreris. In quo omnia, non quasi in loco, sed quasi in virtute. Ex quo omnia,
tanquam uno principio, auctore omnium. Per quem omnia, ne alterum inducatur
principium 451 artifex. In quo omnia, ne tertium inducatur,
locus. Ex quo omnia, non de quo, quia non est materia Deus: efficiens causa est,
non materialis. Frustra philosophi materiam quaerunt: non eguit materia Deus.
Non enim officinam quaesivit, non artificem. Ipse per se omnia fecit. Unde? De
nihilo: nam si ex aliquo fecit, illud non fecit, ac per hoc nec omnia. Absit ut
de sua incorrupta incorruptibilique substantia tam multa fecerit; etsi bona,
corruptibilia 0796D tamen. Quaeris si in ipso omnia, ipse ubi?
Nihil minus invenio. Quis capiat locus? Quaeris ubi non sit? Nec hoc quidem
dixerim. Quis sine Deo locus? Incomprehensibilis est Deus: sed non parum
apprehendisti, si hoc tibi de eo compertum est, quod nusquam sit, qui non
clauditur loco; et nusquam non sit, qui non excluditur loco. Suo autem illo
sublimi atque incomprehensibili modo, sicut omnia in ipso, sic ipse in omnibus
est. Denique sicut ait evangelista, in mundo erat
(Joan. I, 10). Alias vero, ubi erat antequam mundus fieret, ibi
est. Non est quod quaeras ultra ubi erat; praeter ipsum nihil erat. Ergo in se
ipso erat. CAPUT VII Deum et simplicem et trinum esse.0797A 15. Quid est Deus? Quo nihil melius cogitari
potest. Si approbas, non oportet assentiaris esse aliquid, quo Deus sit, et quod Deus non sit. Hoc enim sine dubio
melius. Quomodo non melius Deo, si Deus non est, quod dat Deo ut sit? At melius
illam divinitatem, qua dicunt Deum esse, non aliud quam Deum
esse fatemur. Non est ergo in Deo nisi Deus. Quid? inquiunt: negas Deum habere
divinitatem? Non, sed quod habet, hoc est. Negas divinitate Deum esse? Non, sed non alia, quam quae ipse est. Aut si
tu aliam invenisti, adjuvet me Trinitas Deus, adversus illam tota
me contumacia 0797B erigo. Quaternitas orbem disterminat, non
signat deitatem. Deus Trinitas est, Deus trium singula personarum. Si quartam
divinitatem adjicere placet; interim ego hanc, quae Deus non est, persuasi mihi
minime adorandam. Puto quod et tu. Nempe Dominum Deum tuum
adorabis, et illi soli servies (Luc. IV, 8). Gloriosa vero
divinitas, quae sibi honorem non audeat arrogare divinum. At melius quartum hoc
omnino respuimus, quam sine honore recipimus. Multa dicuntur esse in Deo, et
quidem sane catholiceque, sed multa unum. Alioquin si diversa putemus, non
quaternitatem habemus, sed centenitatem. Verbi causa, dicimus magnum, bonum,
justum, et innumera talia: sed nisi omnia unum in Deo, et cum Deo consideres,
habebis multiplicem 0797C Deum. 16. Mihi vero
non deest quot cogitem melius ejusmodi Deo tuo. Quaeris quid? Mera simplicitas.
Vero judicio, natura simplex multiplici antefertur. Scio quod ad haec respondere
solent. Non multa, inquiunt, sed unam tantum divinitatem, quae omnia illa sunt,
Deo ut sit conferre asserimus. Asseritis ergo, etsi non multiplicem, duplicem
Deum; et non ad merum simplex pervenistis, neque ad id, quo melius cogitari non
potest. Tam non est simplex, quod vel uni fuerit obnoxium formae, quam nec virgo
vel uni cognita viro. Securus loquor, ne is quidem qui vel duplex est, erit
meus. Habeo enim meliorem. Esto quod hunc numeroso et multiplici 0797D anteponam: sed plane prae simplici sperno. Meus Deus ipse
catholice est. Tam non habet hoc et illud, quam non haec et illa. Est qui est,
non quae est. Purus, simplex, integer, perfectus, constans sibi, nihil de
temporibus, nihil de locis, nihil de rebus trahens in se, nihil ex se deponens
in eis; non habens quod ad numerum 452 dividat, non quae
colligat ad unum. Unum quippe est, sed non unitum. Non partibus constat, ut
corpus; non affectibus 0798A distat, ut anima: non formis
substat, ut omne quod factum est; sed neque formae, ut istis visum est. Magna
laus videlicet Deo, ut se ab informitate vindicet, forma una esse contentum. Hoc
est dicere, caetera pluribus, Deum nonnisi uni debere quod est. Quid? Cujus
beneficio sunt quae sunt, ipse pro suo esse alteri beneficio
inclinabit? Laus ista, ut vulgo dicitur, blasphemiam valet. An non pluris est
nullo indigere quam uno? Habe reverentiam Deo, ut quod pluris est, illi tribuas.
Si cor tuum usque huc ascendere potuit, Deum tuum infra quomodo collocabis? Ipse
sibi forma, ipse sibi essentia est. In hoc interim gradu suspicio illum: et si
alter potior appareret, illum potius darem. Nunquid 0798B verendum, ne cogitatio transvolet illum? Quantumcunque in altum
proficiat, ultra est. Infra quod homo cogitare possit, altissimum quaerere,
ridiculum est; statuere, impium. Ultra, non citra quaerendus est. 17. Ascende adhuc, si potes, ad cor altius, et exaltabitur Deus. Non
est formatus Deus: forma est. Non est affectus Deus: affectio est. Non est
compositus Deus: merum simplex est. Et ut liquido noveris, quid simplex dicam:
idem quod unum. Tam simplex Deus, quam unus est. Est autem unus, et quo modo
aliud nihil. Si dici possit, unissimus est. Unus est sol, quod non sit alter:
una luna, quod aeque altera non sit. Atque id quidem Deus, sed plus. Quid plus?
Unus est etiam sibi. Et hoc 0798C vis tibi declarari? Idem est
semper, et uno modo, Non sic unus sol, non sic una luna. Clamat uterque non esse
unum sibi; ille motibus, illa et defectibus suis. Deus autem non modo unus sibi:
et in se unus est. Nihil in se nisi se habet. Non ex tempore alterationem habet,
non in substantia alteritatem hinc de eo Boetius: «Hoc vere unum, in quo nullus
est numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est: Neque enim subjectum fieri
potest: forma enim est.» Compara huic uni omne quod unum dici potest; et unum
non erit. Trinitas est tamen Deus. Quid ergo? Destruimus quod dictum est de
unitate, quia inducimus trinitatem? Non; sed statuimus unitatem. Dicimus Patrem,
dicimus 0798D
Filium, dicimus Spiritum sanctum; non tamen tres Deos, sed unum. Quid sibi vult
iste (ut sic loquar) absque numero numerus? Si tria, quomodo non numerus? si
unum, ubi numerus? Sed habeo, inquis, quid numerem, et quid non numerem.
Substantia una est: personae tres sunt. Quid mirum? quid vel obscurum in hoc?
Nihil, si personae seorsum a substantia cogitentur. Nunc vero cum tres illae
personae illa substantia sint, et illa una substantia tres 0799A illae personae; quis numerum neget? Nam vere tres sunt. Quis
numeret tamen? Nam vere unum sunt. Aut si tu facile explicatu id putas, dicendo
tres, dicito quid numerasti? Naturas? Una est. Essentias? Una est. Substantias?
Una est. Deitates? Una est. Non haec, sed personas numero, inquis. Quae non sint
illa una natura, illa una essentia, illa una substantia, illa una divinitas?
Catholicus es: minime hoc dabis. CAPUT VIII. Personarum pluralitem in Deo consurgere
ex proprietatibus; essentiam tamen unam et simplicem esse.18. Personarum proprietates non aliud quam personas; ipsasque non
aliud quam unum Deum, unam divinam substantiam, unam divinam naturam, 0799B unam divinam et summam majestatem, fides catholica confitetur.
Numera ergo, si potes, aut sine substantia personas, quae ipsa sunt: aut sine
personis proprietates, quae ipsae sunt. Aut si dividere quis conetur vel 453
personas a substantia, vel proprietates a personis, nescio quomodo Trinitatis se
profiteri cultorem possit, qui in tantam rerum numerositatem excesserit. Dicamus
itaque tres, sed non ad praejudicium Unitatis: dicamus unum, sed non ad
confusionem Trinitatis. Neque enim nomina vacua sunt, nec absque significantia
cassae voces. Quaerit quis quomodo illud quod catholicum esse dicimus, possit
esse [al. add. quomodo
hoc]? Sufficiat ei tenere sic esse. Atque hoc non rationi perspicuum, 0799C nec tamen opinioni ambiguum, sed fidei persuasum. Sacramentum
hoc magnum est, et quidem venerandum, non scrutandum. Quomodo pluralitas in
unitate, et hac unitate, aut ipsa in pluralitate? Scrutari hoc temeritas est,
credere pietas est; nosse vita, et vita aeterna est. Unde si operae pretium
censes, o Eugeni, percurrat nunc consideratio multa Una, quo eminentia hujus
singularis Unius fiat evidentior. Est unitas, quae collectiva potest dici, cum,
verbi causa, multi lapides faciunt acervum unum. Est et unitas constitutiva, cum
multa membra unum corpus, vel multae partes unumquodcumque totum constituunt.
Est et conjugativa, qua fit ut duo jam non duo sint, sed una 0799D caro. Et est nativa, qua anima et caro unus nascitur homo. Est
unitas potestativa, qua homo virtutis non instabilis, non dissimilis, sed unus
sibimet semper nititur inveniri. Est consentanea, cum per charitatem multorum
hominum est cor unum, et anima una. Est et votiva, cum anima votis omnibus
adhaerens Deo, unus spiritus est. Et est dignativa unitas, qua limus noster a
Dei Verbo in unam assumptus est personam. 19. Verum haec omnia
quid ad illud summum, atque, ut ita dicam, unice Unum, ubi unitatem
consubstantialitas facit? Huic Uni quodvis illorum si assimiles, erit quoquo
modo unum: si compares, nullo. Igitur inter omnia quae recte unum dicuntur,
arcem tenet Unitas Trinitatis, qua tres personae 0800A una
subtantia sunt. Secundo loco illa praecellit, qua e converso tres substantiae
una in Christo persona sunt. Porro haec et quaecumque alia dici una possunt,
summae illius unitatis imitatione, non comparatione, Una appellari vera
sobriaque probat consideratio. Nec abducimur ab hac unitatis professione
assertione Trium: cum in hac Trinitate non recipiamus multiplicitatem, sicut nec
solitudinem in unitate. Quamobrem cum dico Unum, non me Trinitatis turbat
numerus, qui essentiam non multiplicat, non variat, nec partitur. Rursum cum
dico Tria, non me arguit intuitus unitatis, quae illa quaecumque tria, seu illos
tres, nec in confusionem cogit, nec in singularitatem
redigit. CAPUT IX. Uti in Deo simplex natura est in tribus personis, sic contra in
Christo plures naturas in unam personam coalescere.0800B 20. Idem me sentire fateor et de illa unitate cui
secundum ab ista inter caetera Una honorem dedi. Dico in Christo Verbum, animam,
et carnem, sine confusione essentiarum unam esse personam, et item absque
praejudicio personalis unitatatis in sua numerositate manere. Nec negaverim hanc
ad illud quoque genus unitatis pertinere, qua anima, et caro unus est homo.
Decuit quippe familiarius similiusque cum hominis convenire constitutione, quod
pro homine constitutum est sacramentum. Decuit et cum summa, quae in Deo est et
Deus est, unitate 0800C congruere, ut quomodo ibi tres personae
una essentia; ita hic convenientissima quadam contrarietate tres essentiae sint
una persona. Videsne pulchre inter utramque unitatem hanc collocari; in eo
utique qui constitutus est mediator Dei hominisque homo Christus Jesus?
Pulcherrima, inquam, convenientia, ut salutare sacramentum congrua quadam
similitudine ambobus respondeat, et salvanti videlicet et salvato. Ita haec
unitas duarum consistens media unitatum, alteri succumbere, alteri 454 praeeminere cognoscitur; quantum superiore inferior, tantum
inferiore superior. 21. Tantam denique, tamque expressam
unionis vim in se praefert ea persona, in qua Deus et homo 0800D unus est Christus; ut si duo illa de se invicem praedices, non
erraveris, Deum videlicet hominem, et hominem Deum vere catholiceque
pronuntians. Non autem similiter vel carnem de anima, vel animam de carne, nisi
absurdissime, praedicas, etsi similiter anima et caro unus sit homo. Nec mirum,
si non aeque potis anima sit sua illa vitali, etsi non parum valida, intentione
connectere, atque suis affectibus astringere sibi carnem, ut sibi divinitas
hominem illum, qui praedestinatus est filius Dei in virtute, Longa catena et
fortis ad stringendum, divina praedestinatio: ab aeterno est enim. Quid longius
aeternitate? Quid divinitate potentius? Inde est quod nec morte incidente
ullatenus intercidi haec unitas potuit, etsi carne et anima ab invicem
separatis. 0801A Et fortassis hoc sensit ille, qui
se indignum professus est solvere corrigiam calceamenti hujus [al.
ejus] (Marc. I, 7). CAPUT X. Parabola, quae est apud Matthaeum de
tribus satis, Christi personae accommodatur.22. Sed et
illa tria sata de Evangelio (Matth. XIII, 33.), mista et fermentata
in panem unum, si quis ad haec tria dixerit pertinere, non incongrue id mihi
facere videbitur. Quam bene ea mulier fermentavit, ut nec divisione quidem facta
carnis et animae, a carne vel anima Verbum divideretur! Mansit et in separatione
inseparabilis unitas. Nec enim quae ex parte contigit separatio, potuit unitati
praescribere, permanenti in totis tribus. Sive conjunctis, 0801B sive disjunctis duobus, nihilominus perseveravit in tribus
unitas personalis. Aeque unus Christus unaque persona, Verbum, anima, et caro,
etiam mortuo homine perduravit. In utero Virginis, ut sentio ego, commistio haec
et fermentatio facta est: et ipsa mulier quae miscuit, et fermentavit. Nam
fermentum non immerito fortasse dixerim fidem Mariae. Plane beata, quae
credidit, quoniam perfecta sunt in ea, quae dicta sunt ei a Domino (Luc.
I, 45). Perfecta autem non essent, si quominus juxta verbum Domini esset
fermentatum totum, et perpetuo fermentatum, servans nobis tam in morte, quam in
vita pariter unum atque integrum mediatorem Dei ei hominum cum sua deitate,
hominem Christum Jesum. 23. Advertere est in hoc admirabili
sacramento 0801C juxta numerum satorum, mirae et decentissimae
distinctionis gradus, novum, antiquum, aeternum. Novum, animam, quae de nihilo
tunc creata creditur, cum infusa: antiquum, carnem, quae a primo usque hominum,
id est ex Adam, traducta cognoscitur: aeternum, verbum, quod ab aeterno Patre
coaeternum illi genitum indubitata veritate asseritur. Et in his triplex, si
diligenter advertas, divinae potentiae genus, quod factum sit de nihilo aliquid,
de vetusto novum, aeternum beatumque de damnato et mortuo. Quid hoc ad nostram
salutem? Multum per omnem modum. Primum quidem, quod peccato redacti in nihilum,
per hoc quodammodo iterato creati sumus, ut simus initium aliquod creaturae 0801D ejus. Deinde quod ex vetusta servitute in libertatem filiorum
Dei translati, in novitate spiritus ambulantes. Postremo, quod de potestate
tenebrarum vocati ad regnum claritatis aeternae, in quo jam et consedere nos
fecit in Christo. Alieni sint a nobis, qui Christi a
nobis carnem alienare conantur, novam creatam in Virgine, et non de Virgine
sumptam, impie asserentes. Pulchre propheticus spiritus longe ante occurrit huic
sententiae, imo blasphemiae impiorum: Egredietur,
inquiens, virga de radice Jesse, et flos de radice ejus
ascendet (Isai. XI, 1). Dixisse poterat, Et flos de virga; sed
455 maluit, de radice: ut unde virgam,
inde florem duxisse originem 0802A demonstraret. Inde igitur
sumpta caro, unde orta Virgo: nec nova in Virgine, quae prodiit ex
radice. CAPUT XI. Continuatio considerationis de Deo.24.
Forte substomacharis, si adhuc pergimus quaerere, quid est Deus? tum quia toties
jam quaesitum est, tum quia diffidis inventum iri. Dico tibi, Pater Eugeni,
solus est Deus, qui frustra nunquam quaeri potest, nec cum inveniri non potest.
Doceat te de hoc experimentum tuum; aut si non, experto credito, non mihi sed
sancto, qui ait: Bonus est, Domine, sperantibus in te, animae
quaerenti te (Thren. III, 25). Quid ergo est Deus? Quod ad
universum spectat, finis? quod ad electionem, salus: quod ad se, ipse 0802B novit. Quid est Deus? Voluntas omnipotens, benevolentissima
virtus, lumen aeternum, incommutabilis ratio, summa beatitudo, creans mentes ad
se participandum, vivificans ad sentiendum afficiens ad appetendum, dilatans ad
capiendum, justificans ad promerendum, accendens ad zelum, fecundans ad fructum,
dirigens ad aequitatem, formans ad benevolentiam, moderans ad sapientiam,
roborans ad virtutem, visitans ad consolationem, illuminans ad cognitionem,
perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circumdans ad
securitatem. CAPUT XII.
Deum et bonorum operum pium remuneratorem, et scelerum
aequissimum vindicem esse.25. Quid est Deus? Non minus
poena perversorum, 0802C quam humilium gloria. Est
enim rationabilis quaedam aequitatis directio inconvertibilis atque
indeclinabilis, quippe attingens ubique: cui illisa omnis pravitas conturbetur
necesse est. Quidni in hanc omne tumidum, vel distortum impingat, et
conquassetur? Vae universo, quod obvium forte offenderit cedere nescia
rectitudo: nam et fortitudo est. Quid iniquis voluntatibus tam contrarium et
adversum, quam semper conari, impingere semper, et frustra [al. frustrari]? Vae
oppositis voluntatibus, solam suae profecto aversionis referentibus poenam. Quid
tam poenale, quam semper velle quod nunquam erit? Quid tam damnatum, quam
voluntas addicta huic necessitati volendi nolendique, ut ad utrumlibet 0802D jam, sicut non nisi perverse, ita non nisi misere moveatur? In
aeternum non obtinebit quod vult; et quod non vult in aeternum nihilominus
sustinebit. Digne omnino, ut quid ad nihil afficitur unquam quod deceat, ad nil
unquam quod libeat, evadat. Quis hoc facit? Rectus Dominus Deus noster, qui et
cum perverso pervertitur. Nunquam recto pravoque conveniet. Haec enim sibi
invicem adversantur, etsi non invicem laedant. Laesio alterius est: absit ut
Dei. Durum tibi est, inquit, contra
stimulum calcitrare (Act. IX, 5); hoc est, non stimulo durum,
sed calcitranti. Et est turpium poena Deus: lux est enim. Et quid tam invisum
obscenis flagitiosisque mentibus? 0803A Profecto omnis qui male
agit, odit lucem (Joan. III, 20). Sed dico: nunquid non poterunt
declinare? Minime omnino. Lucet ubique, etsi non omnibus. Denique in tenebris
lucet, et tenebrae eam non comprehendunt (Id. I, 5). Videt tenebras
Lux, cui hoc est videre, quod lucere: sed non vicissim a tenebris ipsa videtur,
quia tenebrae eam non comprehendunt (77). Et videntur ergo, ut confundantur: et
non vident, ne consolentur. Nec modo a luce: et in luce videntur. A quo, vel
quibus? Ab omni vidente, ut pro multitudine intuentium sit confusio multa. At
nullus de tanta numerositate spectantium molestior oculus suo cujusque. Non est
aspectus, sive in coelo, sive in terra, quem tenebrosa conscientia suffugere
magis velit, minus possit. Non 0803B latent tenebrae vel se
ipsas. 456 Se vident quae aliud non vident. Opera tenebrarum
sequuntur illas, nec est quo se abscondant ab illis, ne in tenebris quidem. Hic
est vermis qui non moritur, memoria praeteritorum. Semel injectus, vel potius
innatus per peccatum, haesit firmiter, nequaquam deinceps avellendus. Nec cessat
rodere conscientiam, eaque pastus, esca utique inconsumptibili, perpetuat vitam.
Horreo vermem mordacem, et mortem vivacem. Horreo incidere in manus mortis
viventis, et vitae morientis. 26. Haec secunda mors, quae
nunquam per occidit, sed semper occidit. Quis det illis semel mori, ut non
moriantur in aeternum? Qui dicunt montibus, 0803C Cadite super nos; et collibus, Operite nos (Luc.
XXIII, 30), qui nisi mortem mortis beneficio aut finire, aut evadere
volunt? Denique invocabunt mortem, ait, et non veniet (Apoc. IX, 6). Intuere id clarius.
Constat immortalem animam esse, nec aliquando absque sua memoria vivere, ne non
animam aliquando esse contingat. Itaque durante anima, durat et memoria. Sed
qualis? Foeda flagitiis, horrida facinoribus, vanitate tumida, contemptu hispida
et neglecta. Quae priora, transierunt, et non transierunt. Transierunt a manu,
sed non a mente. Quod factum est, factum non esse non potest. Proinde etsi
facere in tempore fuit, sed fecisse in sempiternum manet. Non transit cum
tempore, quod tempora 0803D transit. In aeternum ergo necesse est
cruciet, quod perperam te egisse in aeternum memineris. Experiri erit hoc
veritatem vocis illius: Arguam te, et statuam contra faciem
tuam (Psal. XLIX, 21). Dominus locutus est, cui omne adversum
et sibi adversari necesse est, ut sit sera querela: O custos
hominum, quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimet ipsi
gravis? (Job VII, 29.) Ita est, o Eugeni. Non potest Deo esse
contrarium quid, et sibimet cohaerere, sed qui arguetur a Deo, arguetur et a se
ipso. Non est sane jam tunc quod aut veritatem dissimulet ratio, aut rationis
intuitum anima declinet, membris avulsa corporeis, et in sese collecta. Quo enim
id valeat, sopitis conclusisque in 0804A morte
sensibus, per quos utique curiosius exire, et a se ire solebat in eam, quae
praeterit, mundi istius figuram? Vides turpibus nihil deesse ad confusionem, cum
producentur spectaculum fieri Deo, Angelis, hominibus, sibi ipsis? O quam male
mali omnes locati sunt, utique oppositi torrenti huic directae aequitatis, et
huic lumini propalatae veritatis expositi [al. oppositi]. Nonne hoc est perpetuo
tundi, perpetuoque confundi? Duplici contritione, ait
ille, contere eos, Domine Deus noster (Jerem. XVII,
18). CAPUT XIII.
De longitudine, latitudine, profunditate, et sublimitate Dei
profunde et eleganter discurrit.27. Quid est Deus?
Longitudo, latitudo, sublimitas, 0804B et profundum. Quid,
inquis? tenemus te quaternitatis, quam abominatus es, professorem. Minime.
Abominatus sum, et abominor. Visus sum protulisse plura, sed unum est. Unus Deus
signatus est pro captu nostro, non pro suo statu. Divisus est hic, non ille.
Voces diversae, semitae multae: sed unum per eas significatur, unus quaeritur.
Non divisiones substantiae in quaternario isto expressae sunt; non dimensiones,
quales in corporibus intuemur; non distinctio personalis, qualem in Trinitate
adoramus; non numerus proprietatum, qualem personis ipsis inesse fatemur, etsi
non aliud a personis. Alioquin hoc singulum horum in Deo, quod quatuor simul;
hoc quatuor ipsa, quod singulum 0804C est. Nobis autem, quia non
possumus cum Deo simplicitate contendere, dum contendimus apprehendere unum,
occurrit veluti quadruplicatum. Facit hoc speculum et aenigma, per quod solum
interim videri datur. Cum autem videbimus facie ad faciem, videbimus sicuti est.
Nec enim jam tunc fragilis acies mentis nostrae, quantumlibet vehementer
intendens, aliquatenus resiliet, dissilietve 457 in suam
pluralitatem. Colliget sese magis, adunabit, conformabitque unitati illius, vel
potius unitati illi, ut una uni facies respondeat faciei. Nempe similes ei
erimus, quia videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Beata
visio! ad quam merito suspirabat, qui ait: Exquisivit te
facies mea; 0804D faciem tuam, Domine, requiram (Psal.
XXVI, 8). Et quia adhuc in quaerendo res est, interim ascendamus
quadrigam istam, utpote infirmi et imbecilles, indigentes tali vehiculo, si
forte vel sic apprehendemus, in quo apprehensi sumus, id est, hujus ipsius
vehiculi rationem. Nam hoc monitum habemus ab ipso auriga et primo currus hujus
exhibitore, ut studeamus comprehendere cum omnibus sanctis,
quae sit longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum (Ephes. III,
18). Comprehendere dixit, non, Cognoscere: ut non
curiositate contenti scientiae, tota cura fructui inhiemus. Non in cognitione
est fructus, sed in comprehensione. Alioquin scienti bonum, et
non facienti, ut ait quidam, peccatum est 0805A ei (Jacobi IV, 17): et ipse Paulus alio loco,
Sic currite, inquit, ut
comprehendatis (I Cor. IX, 24). Quid sit comprehendere,
inferius declarabo. 28. Quid igitur est Deus? Longitudo,
inquam. Quid ipsa? Aeternitas. Haec tam longa, ut non habeat terminum, non magis
loci, quam temporis. Est et latitudo. Et ipsa quid? Charitas. Quibus et ista
terminis angustetur in Deo, qui nihil odit eorum quae fecerit? Denique solem
suum oriri facit super bonos et malos, pluit super justos et injustos
(Matth. V, 45). Ergo et inimicos concludit sinus ille. Nec hoc
quoque contentus, evadit in infinitum. Omnem non modo affectionem, sed et
cognitionem excedit, adjiciente Apostolo et dicente: Scire
etiam 0805B supereminentem scientiae charitatem Christi
(Ephes. III, 19). Quid plus dicam? Aeterna est. Nisi quod hoc plus
forsitan est, quia aeternitas est. Vides tantam esse latitudinem, quantam et
longitudinem? Utinam sic videas non tantam esse, sed ipsam: id esse unam quod
alteram; non minus unam quam duas, nec plus duas quam unam. Deus aeternitas,
Deus charitas est: longitudo sine protensione, latitudo sine distensione. In
utroque pariter locales quidem excedit temporalesque angustias, sed libertate
naturae, non enormitate substantiae. Tali modo immensus est qui omnia fecit in
mensura; et quamvis immensus, hic tamen modus et ipsius immensitatis. 0805C
29. Quid item Deus? Sublimitas et profundum. In altero supra omnia, in altero
infra omnia. Liquet in deitate nusquam claudicare aequalitatem, stare eam
undique firmiter, constare immobiliter sibi. Sublime, potentiam; profundum,
sapientiam ejus [al. esse]
considera. Ex aequo et ista respondent sibi, dum et sublimitas inattingibilis,
et profunditas aeque inscrutabilis cognoscatur, Paulo admirante et exclamante:
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam
inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius! (Rom.
XI, 33.) Libet et nos exclamare cum Paulo, horum utcumque intuentes in
Deo, et cum Deo simplicissimam unitatem: O sapientia potens, attingens ubique
fortiter! o potentia sapiens, disponens omnia suaviter! (Sap. VIII,
1) 0805D Res una, effectus multiplex, operationesque
diversae. Et illa una res est longitudo propter aeternitatem, latitudo propter
charitatem, sublimitas propter majestatem, profunditas propter
sapientiam. CAPUT XIV.
Modum, quo praedicta secundum Apostolum comprehendere
possimus, ostendit.30. Novimus haec. Num ideo et
arbitramur nos comprehendisse? Non ea disputatio comprehendit, sed sanctitas: si
quo modo tamen comprehendi 458 potest quod incomprehensibile
est. At nisi posset, non dixisset Apostolus: Ut comprehendamus
cum omnibus sanctis (Ephes. III, 18). Sancti igitur
comprehendunt. Quaeris quomodo? Si sanctus es, comprehendisti, et nosti: si non;
esto, et tuo experimento scies. Sanctum facit affectio sancta, et 0806A ipsa gemina: timor Domini sanctus, et sanctus amor. His perfecte
affecta anima, veluti quibusdam duobus brachiis suis comprehendit, amplectitur,
stringit tenet, et ait: Tenui eum, nec dimittam
(Cantic. III, 4). Et timor quidem sublimi et profundo, amor lato et
longo respondet. Quid tam timendum quam potestas, cui non potes resistere; quam
sapientia, cui abscondi non potes? Poterat minus timeri Deus, alterutro carens.
Nunc autem perfecte oportet timeas illum, cui nec oculus deest omnia videns, nec
manus potens omnia. Quid item tam amabile, quam amor ipse, quo amas, et quo
amaris? Amabiliorem tamen juncta aeternitas facit: quae dum non excidit, foras
mittit suspicionem. Ama 0806B igitur perseveranter et
longanimiter, et habes longitudinem: dilata amorem tuum usque ad inimicos, et
latitudinem tenes. Esto etiam in omni sollicitudine timoratus, et sublime
profundumque apprehendisti. 31. Aut si mavis quatuor aeque
tuis, divinis quatuor respondere; facis hoc, si stupes, si paves, si ferves, si
sustines. Stupenda plane sublimitas majestatis: pavenda abyssus judiciorum.
Fervorem exigit charitas, aeternitas perseverantiam sustinendi. Quis stupet,
nisi qui contemplatur gloriam Dei? Quis pavet, nisi qui scrutatur profundum
sapientiae? Quis fervet, nisi qui meditatur charitatem Dei? Quis sustinet et
perseverat in amore, nisi qui aemulatur aeternitatem charitatis? Nempe
aeternitatis 0806C quamdam imaginem perseverantia praefert.
Denique sola est cui aeternitas redditur, vel potius quae aeternitati hominem
reddit, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic
salvus erit (Matth. X, 22). 32. Et nunc
adverte in quatuor istis contemplationis species quatuor. Prima et maxima
contemplatio est admiratio majestatis. Haec requirit cor purgatum, ut a vitiis
liberum, atque exoneratum peccatis, facile ad superna levet: interdum quoque vel
per aliquas morulas stupore et ecstasi suspensum teneat admirantem. Secunda
autem necessaria est huic; est enim intuens judicia Dei. Quo sane pavido
aspectu, dum vehementius concutit intuentem, 0806D fugat vitia,
fundat virtutes, initiat ad sapientiam, humilitatem servat. Virtutum siquidem
bonum quoddam ac stabile fundamentum, humilitas. Nempe si nutet illa, virtutum
aggregatio nonnisi ruina est. Tertia contemplatio occupatur, vel potius otiatur
circa memoriam beneficiorum; et ne dimittat ingratum, sollicitat memorantem ad
amorem benefactoris. De talibus dicit propheta loquens ad Dominum: Memoriam abundantiae suavitatis suae eructabunt (Psal.
CXLIV, 7). Quarta quae retro sunt obliviscens, in sola requiescit
exspectatione promissorum: quae cum sit meditatio aeternitatis (siquidem quae
promittuntur, aeterna sunt), longanimitatem alit, et perseverantiae dat vigorem.
Puto jam facile est quatuor nostra haec, quatuor illis Apostoli assignare, dum
longitudinem comprehendit meditatio promissorum, 0807A latitudinem recordatio beneficiorum, sublimitatem contemplatio
majestatis, profundum inspectio judiciorum. Quaerendus adhuc fuerat, qui nec
satis adhuc inventus est, nec quaeri nimis 0808A potest: at
orando forte quam disputando dignius quaeritur, et invenitur facilius. Proinde
is sit finis libri, sed non finis quaerendi.
|