PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0407

IN CANTICI CANTICORUM PRIORA DUO CAPITA BREVIS COMMENTATIO EX S. BERNARDI SERMONIBUS CONTEXTA, UBI DE TRIPLICI STATU AMORIS.

262 ADMONITIO.

0407 Sequens expositio in priora duo capita Cantici canticorum ex codice Dunensi a nobis vulgata est in superiori editione, et Bernardi in Cantica Sermonibus subjuncta tanquam genuinus ejus fetus, quem Guillelmus Sancti Theoderici abbas designaverit in lib. I de ejus Vita cap. 12, his verbis: «Itaque tunc disseruit mihi de Cantico canticorum, quantum tempus illud infirmitatis meae mihi permisit, moraliter tantum, intermissis mysteriis Scripturae illius, quia sic volebam, et sic petieram ab eo: singulisque diebus quaecunque super hoc audiebam, ne mihi effugerent, scripto alligabam, in quantum mihi Deus donabat et memoria juvabat.» Quibus verbis ipsammet expositionem indicari tunc nobis visum est. Verum re attentius expensa, nihil aliud esse existimamus, quam breve compendium priorum 51 Bernardi sermonum in Cantica, a quodam homine studioso et pio concinnatum. Quam vero designat Guillelmus, ipsa esse videtur quae sub ejus nomine edita est in tomo IV Bibliothecae Cisterciensis: ubi attendenda sunt Praefationis haec verba: «Non autem profundiora illa mysteria, quae in eo continentur, attentamus de Christo et Ecclesia; sed cohibentes nos intra nos . . . sensum tantummodo moralem aliquem perstringimus.» Quae verba recte praemissis ex Vita Bernardi conveniunt, cum ait Guillelmus se a Bernardo expositionem in Cantica petiisse «moraliter tantum, intermissis mysteriis Scripturae illius.» Haec ratio nos movit, ut sequentem expositionem inter Collectanea ex Bernardi operibus facta referremus, et quidem post superiores duos Guillelmi libros, quibus subjicitur sub nomine sancti Bernardi in codice Dunensi: cui Guillelmo si quis etiam sequentem commentationem tribuere velit, non repugnabimus; maxime, cum stylus ejus satis ad Guillelmi stylum accedat.

0407C 263 1. Tres sunt status amoris Dei in anima christiana. Primus, sensualis vel animalis; secundus, rationalis; tertius, spiritualis vel intellectualis. De quibus Dominus in Evangelio: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37). Primus significatur in corde, id est in particula infirmae carnis, propter pium circa humanitatem Salvatoris affectum: secundus, in anima, quo jam primus ille amor animatur et vivificatur; cum jam mysteria fidei et sacramentorum virtutem humili pietate scrutatur: tertius, in omnibus viribus; quia in hoc gradu, quantumcunque profeceris, dicere poteris, 0408C Et dixi, Nunc coepi (Psal. LXXVI, 12). Primus adeo delectatur in contemplatione et dulcedine humanitatis Christi, ut merito eis dicat Christus: Expedit vobis ut ego vadam (Joan. XVI, 7). Secundus cor jam habet ardens, sed oculi ejus adhuc tenentur, cum ei loquitur Christus, sed in via, et aperit ei Scripturas (Luc. XXIV, 15-32). Tertius jam tota fiducia dicit, Et si novimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16): quod nequaquam primus, et vix potest dicere secundus. Quod enim apostoli in corporali Domini praesentia passi sunt, hoc isti patiuntur in quadam pia mentis suae phantasia de humanitatis Christi dulcissima memoria, 0409A et conversationis et operum ejus, et passionis et resurrectionis et ascensionis ejus, et bonorum nobis per haec collatorum, eum amoris affectum induentes, quo Petrus tenere et sicut homo hominem Deum amans, suggerebat ei passionis suae seriem praedicenti: Absit a te, Domine, propitius esto tibi, non fiet istud (Matth. XVI, 22). Tertius autem gradus totus extra hominem, supra hominem; totus in Deo, Deum propter Deum, justum diligit propter justum, et bonum propter bonum; non quia bonum nobis, sed quia bonum in se: sic affectus a Deo et bono et justo, ut malit non esse, quam bonus et justus in Deo non esse. Haec est fortis ut mors dilectio (Cant. VIII, 6): haec est virtus induens Apostolos ex alto (Luc. XXIV, 49). Unus enim spiritus 0409B effecta cum Deo sancta anima, non magis potest pati ut vel ad modicum declinet a justitia, quam ipsa justitia pati potest ut desinat esse justitia.

2. Inter hunc vero per summum et inferiorem illum statum positus status rationalis, inferiorem quidem regit et illuminat, superiorem vero aliquando attentans manu pii desiderii, mox ad se refugit, et sicut David percutit cor suum, quia in Christum Domini manum mittere praesumpsit. Si enim bestia tetigerit montem, lapidatur (Hebr. XII, 20); et cum fit vox super firmamentum, quod imminet capiti animalium, stant, nec procedunt, et submittunt alas conatuum suorum. Nihil enim ibi agit rationalis disciplina, ubi totum constat ex amoris et intellectus et affectus experientia. Status enim iste quasi quoddam 0409C firmamentum est coeli, in quo habitat Deus, nec ratione inferiore fulcitur: sed tamen ipse nonnunquam sui generis sibi creat rationes, quibus de abscondito faciei Dei ad suos illos quodammodo socios inferiores regrediens, lumine illos supernae claritatis restringit. Sed sicut dicitur in Apocalypsi, Factum est silentium in coelo quasi dimidia hora (Apoc. VIII, 1); sic et illos momentanea quadam consolatione laetificans, dicere videtur eis, Currite, ut comprehendatis (I Cor. IX, 24). Sed nonnisi dies diei eructat verbum hoc. Sunt autem rationes istae non ratiocinantium perplexionibus 264 involutae, sed de mera et simplici veritate merae et simplices, laetae de oleo laetitiae Dei, melleae de melle coeli; inventorem 0409D suum non scientia inflantes, sed charitate aedificantes; pauperibus spiritu perfaciles, alta sapientibus incomprehensibiles; tam efficaces, ut videatur dictum de eis, Spiritus omnia scrutatur etiam profunda Dei (I Cor. II, 10); tam solidae in se et nullius extrinseci egentes, ut dictum de eis intelligatur, Judicia Domini vera, justificata in semetipsa (Psal. XVIII, 10). Sed et omnes tres isti amores, vel amoris status, saepe sibi concurrunt et cooperantur, et mutua quadam et amica liberalitate, de quibus singuli abundant, invicem dant et accipiunt: quia et supremus in deliciis inferioris saepe delectatur et jucundatur, et inferior nonnunquam superioris gaudio perfunditur et afficitur, medio alternatim inter utrumque discurrente, et utrique congaudente.

0410A 3. Sed libet adhuc contemplari subtilius divitias, quibus utrique abundant. Primus est contra tentationes; secundus, contra haereses; tertius cantat, In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9). In primo, remissio peccatorum et emundatio vitiorum; in secundo, exercitium virtutum; in tertio, virtutum perfectio, et summi boni adhaesio vel fruitio. In primo, usus sacramentorum; in secundo, mysteriorum; in tertio, res sacramentorum vel mysteriorum. Primus in Maria peccatrice humilis, in Petro fervens, in Joanne pius et dulcis. Secundus dormit a saecularibus, vigilat in spiritualibus, languet cum deficit in salutare Dei anima ejus, videns et non pervidens, et ad pervidendum amore et desiderio languens. Tertius audit verba ineffabilia, silentium, 0410B pacem scilicet illam Dei, quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV, 7). Primus oves suas, id est infirmos sensualitatis affectus, minans ad interiora deserti, id est ad interiores contemplationis recessus, et considerans rubum qui ardebat et non comburebatur, id est mysteria incarnationis Domini, volensque propius accedere per intellectum, audit a Domino: Ne appropies huc, sed solve calceamenta de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 1-5). Secundus ascendit in montem, auditque a Domino, Tu vero sta hic mecum, et docebo te leges ac mandata quae proponas filiis Israel (Deut. V, 31): videtque exemplar tabernaculi aeterni quod fecit Deus et non homo, auditque a Domino, Vide ut omnia facias secundum 0410C exemplar, quod tibi ostensum est in monte (Exod. XXV, 40). Tertius in monte sepelitur a Domino, id est absconditur in abscondito faciei ejus, et non novit homo, id est humana sapientia, sepulcrum ejus usque in hunc diem (Deut. XXXIV, 6). Primus audit ab hominibus, et dicitur ei quotidie, Ubi est Deus tuus? secundus recordatur, et effundit in se animam suam; tertius transit in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei (Psal. XLI, 4, 5). Primus servit fidei, secundus spei, tertius charitati: et sicut fides Deo nos generat, spes nutrit, charitas consummat; sic primus status in nobis humanum affectum Deo dedicat; secundus exuit veterem hominem cum actibus suis, et induit novum hominem 0410D qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 22, 24); tertius consummat, Deoque conformat et mentis puritate, et vitae sanctitate. Sive enim prophetiae, sive linguae, sive fides, sive spes caeteraque omnia charismata cessabunt: charitas autem nunquam excidit (I Cor. XIII, 8). Interdum autem superior ille status 265 quasi vicem rependens paedagogis et tutoribus et actoribus suis, quemdam eis divinum affectum vel plus quam humanum nonnunquam infundit, ut miro et incognito modo saepe mirentur se rapi supra se; et eo eos deducit et enutrit, ut oratio illa Domini compleatur in eis: Pater, volo ut sicut ego et tu unum sumus, ita ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 11-21).

0411A 4. Secundum hos tres status in Cantico canticorum modo adolescentulae, modo sodales, modo sponsus et sponsa loquuntur suo unusquisque modo. Sponsa igitur de sponso: Osculetur me, inquit, osculo oris sui (Cant. I, 1). Sed sunt linguae Angelorum, sunt et linguae hominum. Lingua igitur hominum, id est consueto hominibus modo; scilicet quasi quibusdam parabolis, Spiritus sanctus sua hominibus manifestat secreta, quorum infirmitas aliter intelligere ea non poterit. Unde et Dominus in parabolis loquebatur. Quinimo et ipse Deus ideo homo pro omnibus factus est, ut qui Deum cogitare non noverant, per eum quem noverant, scilicet hominem, ad cogitandum et intelligendum Deum paulatim edocti ab ipso, rationabilem mentis intelligentiam 0411B erigerent. Propter hoc non solum in parabolis loquebatur hominibus, sed tota ejus conversatio in terris quasi quaedam insignis erat eis parabola, ut per visibilia ejus invisibilia ejus intellecta conspicerentur. In omni enim carnali affectione nihil dulcius, nihil solet esse desiderabilius conjunctione sponsae ad sponsum; in spirituali vero, creati spiritus ad increatum. Ibi enim de duabus una caro; hic autem de duobus unus spiritus efficitur. Unde ducta similitudine de carnalibus ad spiritualia, de humanis ad divina, describitur hic sponsus et sponsa, Christus et Ecclesia vel quaelibet sancta anima, quae aliquatenus jam experta duos primos amoris gradus, jam anhelat ad tertium, et totam se super 0411C se effundere gestit in sponsi amorem et dulcedinem, et jam amplexum amoris ejus et osculum notitiae ejus desiderans: Osculetur me, inquit, osculo oris sui. Osculum signum est pacis. Et si peccata nostra, ut Scriptura dicit, separant inter nos et Deum, cum pro his satisfacimus ut reconciliemur, quasi pacis requirimus osculum.

5. Nam secundum tres status amoris, tria sunt etiam oscula amantis. Primum, propitiatorium vel reconciliatorium; secundum, promeritorium; tertium, contemplatorium. Primum ad pedes, secundum ad manum, tertium ad os. Primum, cum sordens in pulvere poenitentiae osculando duos pedes Domini, cum peccatrice indulgentiam percipit peccatorum. Duo autem pedes Domini sunt 0411D misericordia et judicium, quibus totum mundum perambulat, et ambulat super undas maris. His circuit jugiter et perambulat spirituales mentes, exsultans ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6); si tamen tales sint de quibus merito dicat: Et habitabo in illis, et deambulabo in eis (II Cor. VI, 16). Hos pedes osculatur qui coaptando se eis, misericordiam et judicium cantat Domino. Deinde surgitur ad manum, ut secundum ei osculum offeratur, cum jam fidelis anima in novitate vitae ambulans, de humilitate poenitentis ad manum surgit largientis, gratias jam agens pro perceptione affectuum et effectuum bonorum operum, quae per manum designantur. Nec enim in claritate bonorum suorum suam manum osculatur, quae, sicut dicit Job, est 0412A maxima iniquitas, et negatio contra Deum altissimum (Job XXXI, 27, 28): sed osculatur manum largientis, cujus gratiae totum quod est ascribit cum dulci gratiarum actione, quae signatur per osculum. Tertium est osculum contemplationis, seu contemplatorium, quo sponsa jam duobus primis exhilarata, et fiducia collecta, desiderat insigniri, et sponso jam per notitiam et amorem conjungi, et secretorum ejus aliquatenus esse conscia. Hoc osculum oris sui est, et longe dissimile a superioribus osculis. Osculetur, inquit, me osculo oris sui. Videndum est quale sit istud osculum, quale os illud suum: qualia labia illud imprimentis, qualia suscipientis.

6. In Deo non est aliud esse, et sapere: nec habet Pater sapere a Filio, ne habere videatur et esse, 0412B quod absurdum esset. Habet igitur Pater a seipso et esse, et sapere; 266 et si est Filio esse a Patre, est et sapere. Habet igitur Filius a Patre et esse et sapere, sicque plenae sunt subsistentiae, quas Graeci dicunt hypostases; nec fulcitur alter ab altero ut subsistat, vel sit quod est per alterutrum; sed sunt, sicut diximus, vel secundum Graecos, plenae per se subsistentes hypostases, vel secundum Latinos personae vel per se sonantes, licet una sit et perfecta Trinitas Deus. Nullum autem conturbent, nulli caliginem obducant nomina substantiae, vel subsistentiae, vel personae, quae sunt nomina nostrae paupertatis, divinitatis essentiam non exprimentia, sed ex defectu suo incomprehensibilitati ejus testimonium 0412C perhibentia. Nomen enim subsistentiarum exprimere conatur proprietatem personarum, nomen vero substantiae simplicitatem et unitatem summae illius essentiae. Et est quaedam conversio a Patre ad Filium, et a Filio ad Patrem: sed prima est Patris ad Filium, quia Filius a Patre est, non Pater a Filio; prima autem non tempore, sed quadam quasi relatione, sicut Pater ad Filium. Conversio autem ista est in osculo et amplexu. Osculum est mutua de se cognitio, amplexus est mutua dilectio. Unde dicit Filius in Evangelio: Nemo novit Patrem nisi Filius, et nemo novit Filium nisi Pater. Osculum igitur Patris et Filii et amplexus, est Spiritus sanctus ab utroque procedens, amor Patris ad Filium, et amor Filii ad Patrem, de quo etiam subditur: 0412D Et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Voluntas quippe ista, ipse est Spiritus sanctus, voluntas Patris et Filii, qui ipsam Patris et Filii nobis revelat unitatem, unus cum Patre et Filio Deus existens. Proprium quippe est Patris revelare Filium sicut in Evangelio: Non, inquit Filius, caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Debitum Filii glorificare Patrem, ut ibi: Glorifico, inquit, Patrem meum qui est in coelis (Joan. VIII, 49). Officium Spiritus sancti revelare utrumque, sicut dicit Apostolus: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se; nobis autem revelavit per Spiritum sanctum (I Cor. II, 9, 10). Cui igitur Filius per Spiritum revelat, non dicendus 0413A est osculari ore suo Deus, sed osculo oris sui. Non enim os tangimus, sed osculo tangimur. Osculo tangimur, cum amore et cognitio nobis infunditur. Non os tangimus, id est mutuum illum intellectum: non os tangimus, quia, ut dictum est, Nemo novit Filium nisi Pater, et nemo novit Patrem nisi Filius; sed osculo tangimur, cui voluerit Filius revelare. Non os tangimus, quia nec oculus vidit, nec auris audivit. Osculo tangimur quia nobis revelavit Deus per Spiritum sanctum: cui enim revelat, nonnisi per Spiritum sanctum. Ipse est itaque osculum: ipsum tangit nos, cum se gemina nobis gratia infundit, id est cognitione et amore veritatis. Et haec sunt non ipsa labia Dei, sed vestigium labiorum; imo, si dici fas est, labii: quod enim in nobis duplum 0413B est, in Deo est simplum, cui idem est nosse quod amare. Hoc autem vestigium imprimitur in osculo sancto duobus labiis sponsae, voluntati scilicet et rationi; amor voluntati, notitia rationi. Quae tamen duo, notitia scilicet et amor, quia, ut diximus, in Deo unum sunt, pulchra oris singularitate exprimuntur, ubi dicitur: Osculetur me osculo oris sui. Vel osculetur me Filius eo osculo quo osculatur os suum, id est Patrem, qui ideo dicitur os ejus, quia Verbum Patris est Filius. Et in Sapientia: Ego, inquit, ex ore Altissimi prodii (Eccli. XXIV, 5). Vel osculetur me Deus Pater osculo oris sui, id est, Filii vel Verbi sui (Verbum quippe ex ore procedit, et est figurata locutio): id est, infundat mihi eam locutionem, 0413C qua novit Pater Filium, et Filius Patrem. Vel ipse Pater osculetur me osculo oris sui; id est, mittat in cor meum Spiritum Filii sui, ut diligamus Filium, sicut ipse diligit. Sed quare, Osculetur; et non, Osculare? Sponsa enim et sponsus carnalis mutua quadam se solent praevenire reverentia. Unde et ista quasi Rebecca ad occursum novi sponsi quasi quodam verecundiae pallio faciem operta (Gen. XXIV, 65), non imperativo modo, sed desiderativo vel optativo modo: Utinam, inquit, tandem aliquando osculetur me osculo oris sui.

7. Est et aliud osculum, quod multifariam, multisque modis olim loquens Patribus in Prophetis, Ecclesiae 267 suae promiserat, et novissime diebus 0413D istis locutus est nobis in Filio (Hebr. I, 1, 2). Quod enim dicitur, locutus est nobis in Filio, ipsum est osculum. Conjunctio enim Verbi et audientis, divinitatis et humanitatis, quasi quoddam osculum est charitatis. Quod praevidens Isaias in spiritu, Egredietur, inquit, virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet; et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 1-3). Haec sunt septem dona, vel septem charismata sancti Spiritus, quae specialiter in Domino Jesu enituerunt, sicut specialiter super eum requievit Spiritus sanctus. In timore enim humilitas designatur; in pietate, misericordia; in scientia, 0414A terrenorum notitia; in fortitudine, patientia: in consilio, utilitas; in intellectu, divinitatis conjunctio; in sapientia, potestatis moderatio. Per quinque superiora coaptavit se homini Christus in assumpta hominis substantia: per duo ultima unita semper fuit divinitati Christi persona. Nam sicut medicus bonus ad aegrum se humiliter inclinavit, misericorditer vulnera tractavit, noto sibi figmento prospexit, patienter insanum sustinuit, utilia cuique morbo apposuit, unum cum Patre indivisibiliter manens, singulariter in ipsa hominis veritate Deum intellexit, quia nemo novit Patrem nisi Filius; per illam quae ipse est, sapientiam Patris, a fine usque ad finem fortiter attingens, moderate ac suaviter omnia disposuit. Haec igitur conjunctio divinae 0414B et humanae naturae quoddam est osculum, sponsi et sponsae: quod desiderans Ecclesia, Osculetur me, inquit, osculo oris sui. Sunt et alia tria oscula, quibus sponsa sponso conjungitur; scilicet osculum naturae, osculum doctrinae, osculum gratiae: de quibus jam, quia de osculis multa dicta sunt, legentium meditationi relinquitur.

8. Quia meliora sunt ubera tua vino (Cantic. I, 1). Scriptum est: Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua (Psal. X, 17). Quia semper ergo desiderium solet praecedere fiduciam, respondet sponsus, et fiduciam dat sponsae desideranti, causam etiam fiduciae subjiciens, Quia, inquit, meliora sunt ubera 0414C tua vino. Videor mihi trepidantem Esther hic videre, quasi pavidam accedentem ad solium Regis, et vix audentem attollere oculos ad claritatem vultus ejus; Regem vero virgam clementiae protendentem ad eam ac dicentem: Quid vis, Esther? aut quae est petitio tua (Esther V, 1-3). Sic et sponsus ad sponsam: Quid, inquit, trepidas rogare quod desideras? Multa jam a me accepisti, quae fiduciam tibi facere debeant majora audendi. Ex perceptione praeteritorum munerum, firma potest esse exspectatio futurorum. Quae enim desideras contemplationem, jam in activa vita ex munere meo accepisti perfectionem. Quia meliora sunt ubera tua vino. Uva semel expressa, totam semel effundit; sic et saecularis sapientia, vel legis sensus 0414D carnalis: ubera vero sponsae quanto plus premuntur, tanto plus exuberant. Ubera tua ex gratia mea meliora sunt vino, id est, efficaciora amore et sapientia saeculi. Inebriant ista, inebriant illa: sed ubera tua multo uberius in bonum, quam illa in malum. Simplex enim et lactea christiana et apostolica doctrina, omnia dialecticorum solvit argumenta. Sed et musto Spiritus sancti quo impleti sunt Apostoli et inebriati, sic impleti sunt beati pauperes spiritu, filii gratiae, filii novi Testamenti, ut amplecterentur amorem Dei usque ad contemptum sui, ut arbitrarentur omnia, tanquam stercora, ut Christum lucrifacerent. Ergo ubera sponsae meliora sunt vino. Haec autem ubera sponsae duo sunt: unum compassionis, alterum congratulationis. Ex 0415A ubere compassionis sugitur lac consolationis; ex ubere congratulationis sugitur lac exhortationis. Haec ubera ut meliora sint vino, fragrant unguentis optimis; quia efficaciam in illis operatur unguentum optimum, id est, supereminentis charitatis. Uncta igitur sunt sponsae ubera, id est, tactu sponsi per unctionem lenificata: fragrantia boni exempli longe quasi bono odore dilatata, vel usque ad sponsi odorem per sacrificium piae intentionis et sancti desiderii promota.

9. Fragrantia unguentis optimis (Cantic. I, 2). Tria sunt unguenta: compunctionis, ex recordatione peccatorum; devotionis, 268 ex recordatione beneficiorum; pietatis, ex recordatione miserorum. Primo unguntur pedes Domini, secundo caput, 0415B tertio totum corpus. De primo inquit: Maria unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis, et domus impleta est ex odore unguenti (Luc. VII, 37, 38; Joan. XII, 3). De secundo: Attulit mulier alabastrum nardi spicati pretiosi, et effudit super caput recumbentis (Marc. XIV, 3). De tertio: Maria Magdalene, Maria Jacobi et Salome abeuntes, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum (Marc. XVI, 1). Nota ordinem profectus ad superiora ab inferioribus, sicut supra de statu et osculo amoris. Denique Maria Magdalene quae peccatrix erat, unxit pedes Jesu. Nec mediocre sane hoc unguentum est, de quo scriptum est: Et domus impleta est ex odore unguenti. Nec mirum, cum etiam in coelestibus sentiatur 0415C hujuscemodi unguenti fragrantia, Veritate attestante, quia magnum gaudium est inter angelos Dei, super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10). Verum quantumlibet unguentum hoc pretiosum videatur, tamen comparatum ei quod appellatur devotionis, et conficitur ex divinorum memoria beneficiorum, quo et ungitur caput Domini, vile et nullius pretii aestimatur. Denique de illo dicitur, Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies (Psal. L, 19): de isto vero, Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23). Caput autem ex eo ungis, cum de suis donis Deo gratias agis. Siquidem caput Christi Deus. Deitas ergo in Christo tangitur, quoties ad laudem ipsius, ejus in nobis beneficia memoramus: sicut non tam deitas quam humanitas necesse 0415D est cogitetur, cum non ejus dona, sed nostra peccata recordamur. Nam in carnis assumptione duos illos pedes ad hoc accepisse cognoscitur, id est misericordiam et judicium, ut peccator qui ad caput, id est ad deitatem, accessum non habebat, ad pedes, hoc est ad humanitatem, accederet. Nisi enim pes ille, quem diximus misericordiam, ad hominem assumptum pertineret, Paulus Apostolus de eo non diceret: Unde debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret (Hebr. II, 17). Et nisi judicium aeque ad hominem pertineret, ipse homo Deus de seipso non dixisset: Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est (Joan. V, 27). Itaque ad hos pedes viri, juxta prophetam, dolentis et scientis infirmitatem (Isa. LIII, 3), peccator 0416A jam accedere non dubitans, fidenter loquitur: Nunc autem cum fiducia accedimus ad thronum gratiae ejus. Non enim habemus Pontificem qui non sciat compati infirmitatibus nostris (Hebr. IV, 15, 16). Peccatrix ergo ad pedes, justa ad ungendum caput accedit.

10. Tanto autem capitis unguentum illo alio, quod pedibus apponitur, pretiosius aestimandum est, quanto species quibus hoc conficitur, his quibus conficitur illud constat esse pretiosiores. Has quippe facile et absque labore (nam in nostra regione) reperimus: peccatores siquidem omnes sumus. Porro illas difficile ac de longinquo valde, utpote de paradiso Dei asportatas suscipimus: omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, 0416B descendens a Patre luminum (Jacob. I, 17). Quid denique hujuscemodi unguento excellentius, de cujus effusione etiam Apostoli murmurasse videntur, dicentes: Utquid perditio haec? potuit enim venumdari multo, et dari pauperibus. Sed et nunc quoque cum forte videtur quispiam vacare Deo, tantaeque esse devotionis et gratiae, ut merito credatur ungere caput Christi, persistens utique jugiter in sancta quiete, et gratiarum actione, et divinae contemplationis delectatione; non desunt qui hoc perditionem dicant, et justo, ut sibi vident, murmure conquerantur, quod is qui pluribus prodesse poterat, quiescat sibi: non quod sanctitati invideant, sed quod provideant charitati. Caeterum ipsa charitas Deus 0416C hujuscemodi animae plerumque parcit, quam videt spiritualibus studiis delectari; maxime si talem eam noverit, quae adhuc pusillanimitate vel imbecillitate animi mulier sit, et necdum in virum perfectum profecit. Quod utique melius ipse discernit qui intuetur cor, quam homines, qui in facie tantum vident, et secundum faciem tantum judicant: cum videlicet minime attendunt non esse ejusdem facilitatis devote quiescere, et fructuose occupari; humiliter subesse, et utiliter praeesse; regi sine querela, et regere sine culpa; obedire sponte, et imperare discrete; bonum denique inter 269 bonos, et bonum esse inter malos; imo etiam esse pacatum inter filios pacis, et his qui oderunt pacem exhiberi pacificum. Sciens igitur Jesus qui sint qui vere non 0416D sunt idonei implicari curis et oneribus ecclesiasticis, pro tali delicata anima quam pro sui adhuc teneritudine tractandis negotiis minus sufficere sentit, adversus aliter sentientes, et ob hoc ejus quietem tanquam infructuosam, bono quidem zelo, sed non secundum scientiam insimulantes, ipso respondet affectu: Quid molesti estis huic mulieri? (Matth. XXVI, 8-10.) Nam etsi, quod fatendum est, melius est ad quod ipsam trahere tentatis, bonum tamen est opus quod operata est in me. Sinite eam interim operari bonum quod potest, dum necdum melius potest: novi enim ego quod adhuc mulier sit. Cum autem mutatione dexterae Excelsi de muliere facta fuerit vir (quod et me quando erit, si quando tamen erit, latere non poterit), quia me vocante promovebitur, 0417A me quoque servante tenebitur: et tunc melior erit etiam iniquitas viri, quam benefaciens mulier (Eccli. XLII, 14). Verum et illud spero melius: et hoc interim bonum minime sperno, nec reputo perditionem unguenti hujus effusionem, in quo et mulieris devotio designatur, et mea praesignatur sepultura. Huc accedit, quod tam late suam fragrantiam circumquaque diffundit, quatenus ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dici etiam habeat et quod haec fecit in ejus commemorationem.

11. Jam ad tertium unguentum accedamus. Sane in duorum praemissorum alterutra collatione, priore sequens, absque omni ambiguitate, cognoscitur esse melius, longeque excellentius. Illud autem mirum 0417B videtur, si tertium inveniri queat aliquod, quod ambobus jure debeat anteponi, juxta quod optimis unguentis sponsa sua redolere ubera gloriatur. Alioquin optima non sunt, si non vincunt et meliora: sicut nec veraciter meliora dicuntur, quae non superant bona. Porro tantae excellentiae unguentum illud secundum, quod caput ungit, inventum est esse, ut vix quaelibet ei divitiae non dico praeferri, sed saltem conferri videantur posse. Fortassis in Evangelio si requirimus, inveniemus et hujus tertii unguenti figuram praecessisse. Maria, inquit, Magdalene, et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum (Marc. XVI, 1). Videsne in prima fronte propositi capituli, 0417C quanti aestimandum sit etiam hoc materiale unguentum, cujus aromatibus comparandis non una vel duae sufficere valuerunt? Una primum, una et secundum attulit unguentum; ad hoc autem comparandum tres pariter convenerunt, ut simul videlicet emerent, quod per se singulae non poterant, et sic venientes ungerent Jesum. Non solum pedes aut solum caput, sed ut venientes, inquit, ungerent Jesum; id est, corpus totum. Sed attende quod tanquam unguenti hujus pati Christus noluerit perditionem fieri, cum non invento corpore, reportarunt integrum, et jussae sunt exhibere vivo, quod praeparaverant mortuo. Quod et fecerunt, cum protinus nuntiato gaudio resurrectionis, discipulorum qui procul dubio membra Christi, et membra viva erant, 0417D tristia corda delinire curarunt. Quae utique membra nisi plus illo crucifixo corpore Christus diligeret, pro iis crucifigendum illud non tradidisset. Liquet itaque duo illa quia tantum hoc praecellit ultimum unguentum, quantum Christo hoc suum corpus cui exhibetur, hoc est Ecclesiam, quod ex eis perungi, quod et pro hujus redemptione tradi voluit, constat esse amabilius. Sponsae igitur ubera fragrant unguentis non tantum bonis et melioribus, sed etiam optimis; et duo ejus ubera compassionis et congratulationis, ex pietate et consideratione miserorum, abundant lacte consolationis et exhortationis. Primo igitur unguento sanata, secundo purificata, tertio sanctificata, fragrantia habet ubera unguentis optimis.

0418A 12. Vel aliter ut sint etiam haec verba sponsae, ac si aperte dicat: Praesumptionis quidem est quod requiro osculum contemplationis, sed fiduciam dat conscientia bonae actionis; quia ubera mea; mea, quia a te mihi data; tua, quia a te impleta, tibique servientia; meliora sunt vino. Aliter, ut sit vox sodalium, id est Angelorum, exhortantium 270 sponsam contemplationis avidam, ad laborem actionis, ex consideratione profectus in subditis. Dicunt ergo: Non quidem privaberis osculo cum perveneris; sed cum laboris tui fructum videas, ne deficias dum tardaris: quia ecce ubera tua, id est tenerior doctrina, meliora sunt vino, fragrantia unguentis optimis. Tria hic videmus in uberibus sponsae; tactum, odoratum et gustum: tactum, in lenitate unctionis; 0418B odorem, in unguenti fragrantia; gustum, in vino. Tactus praesentibus in verbo, odoratus absentibus in exemplo; gustus sponso, per quem signatur bona mentis intentio.

13. Ad tres sententias duobus modis quae sequuntur continuanda sunt: Oleum effusum nomen tuum. Si verba sint sponsi, intelligendum est hic sponsum sponsae desiderium consolatum, post exhibitam gratiam, post datam fiduciam, dedisse ei osculum. Accepto sponsa osculo, et oleo cum osculo, id est, per internam inspirationem aliquatenus accepta sponsi notitia, et cum notitia amoris, laetitia, exclamavit dicens: Oleum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te (Cantic. I, 2). Si, inquit Apostolus, 0418C mente excedimus, Deo; et si sobrii sumus, vobis (II Cor. V, 13). Oleum effusum nomen tuum, verba sunt mente excedentis Deo: ideo adolescentulae dilexerunt te, verba sunt sobrietatis proximo. Postquam enim mente excessit Deo, ex abundantia olei accepti a Deo, sobria facta est adolescentulis. Charitas quippe sponsi urgebat eam. Ad nomen enim sponsi, id est notitiam sponsi, ab eo de cujus plenitudine omnes accepimus, tanta facta est olei, id est charitatis effusio, ut plena sponsa pro se exclamaret, Oleum effusum nomen tuum: et de plenitudine sua refundens in adolescentulas diceret, ideo adolescentulae dilexerunt te. Effusio quippe notat abundantiam. Haec est effusio in fide vel spe, sed in charitatis tantum plenitudine. Vel secundum superiores 0418D duas sententias: Dixi, inquit sponsa, quia meliora sunt ubera tua vino, id est, a te impleta, tibi servientia; sed gratia Dei sum id quod sum: quia oleum effusum nomen tuum. Sed gratia Dei in me vacua non fuit, ideo adolescentulae dilexerunt te. Secundum anagogen oleum et nomen, id est notitia et amor Dei, priusquam effunderetur, et abundaret in omnes gentes, infusum erat, non effusum, quia notus tantum in Judaea Deus: cum vero effusio facta est de infusione adolescentulae, Ecclesiae de Gentibus factae sunt, non adolescentulae, sed sponsae, quia dilexerunt. Quae enim per fidem primum adolescentula est, vel pedisequa, incipit sponsa esse cum incipit diligere. Quia ergo oleum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te.

0419A 14. Secundum moralem sensum in effusione olei, cum fit nobis per gratiam infusio, cavendum est, ne inordinate fiat effusio. Quiddam enim nobis infunditur quod nostrum est, quiddam quod proximi. Nostrum est sine quo non salvamur, caetera sunt proximi. Quod nostrum est si effundimus, stulti sumus et vacui: quod alienum est si retinemus, fraudulenti. Quod nostrum est, fides est, spes et charitas. Fides facit servos, spes mercenarios, charitas filios. Fides facit ancillam vel pedisequam, spes concubinam, charitas sponsam. Fides dicit, Sic est: spes, Habebis: charitas, Da gloriam Deo. Fides est malorum vel bonorum scientia; spes, cavendi vel adipiscendi fiducia; et charitas, utriusque gratia, cum securus de utroque gratias agit. Haec igitur 0419B cum nostra sint, non sunt effundenda, id est, pro aliis perdenda: sed agendum ut operentur in nobis quod suum est, id est, ut sanemur, ut servemur, ut salvemur. Sanemur per laborem corporis, servemur per lectionem et meditationem, salvemur per orationem. Labori insidiatur desidia; lectioni, inquietudo vel otiositas; orationi, nimia securitas. Quod igitur nostrum est, peccamus si effundimus, ut dictum est: id est, si laborem negligimus propter desidiam, lectionem propter inquietudinem vel otiositatem, orationem propter nimiam securitatem. Nostrum vero non est, sed aliorum, quidquid habemus sine quo salvamur: ut sunt sermo sapientiae, sermo scientiae gratia, curationum, et caetera quae 0419C haberi possunt praeter charitatem, in qua sola salvamur. Haec si retinemus in tempore, ut dictum est, fraudulenti 271 sumus Cum enim res exigit ut effundantur, cavendum est ne aut tepide, aut trepide, aut invidiose retineantur. Tepide, de auditoribus diffidentes; trepide, si irrationabiliter timentes; invidiose, fratrem non amantes. In primo fidei, in secundo spei, in tertio charitatis defectus deprehenditur. Cum vero effunduntur, cavendum est ne incaute, ne temere, ne ambitiose effundantur. Incaute, ne sanctum det canibus; temere, ut fidei regulas non excedat qui loquitur; ambitiose, ne quaerat quae sua sunt, sed quae Jesu Christi. Cavendum etiam ne intempestive, ne praesumptuose, ne infructuose: intempestive, ante maturitatem animae et 0419D corporis; praesumptuose, sine officio; infructuose, sine gratia. In his omnibus, si bona sit effusio, ubi facta est olei hujus infusio, tres suas oleum operatur virtutes. Oleum enim pascit, lucet et ungit: charitas etiam pascit se, lucet proximo, ungit Deum.

15. Trahe me post te, curremus in odore unguentorum tuorum. Condescendens sponsa adolescentulis de altitudine illa in qua mente excesserat Deo, postquam effusionem illam olei sibi infusam in adolescentulas refudit, cum laboraret in eis; recordata osculi et olei et sponsi, et suspirans ad eum a quo invitam eam trahebat cura proximi, Trahe me post te, inquit. Cum enim mente excedit, Deo; cum sobria est, proximo. Cum mente excedit, ostenditur ei quantum a Deo diligitur: cum sobria est, ostendit 0420A in cura proximi, quantum diligat Deum. Sursum eam trahit charitas veritatis, infra eam trahit veritas charitatis. Sed quamvis hic eam detineat ista necessitas, tamen ab animo ejus recedere non potest illa suavitas. Ideo trahe me, inquit, sponse. Quatuor quippe sunt quae a Deo nos abstrahunt: caro illecebris, diabolus dolis, mundus curis, proximus affectu. Ab his sponsa, vel ab horum aliquibus tracta invita a Deo, trahi exoptat et exorat ad Deum. Tractus enim alius voluntarius, alius coactitius: ut in carcerem, coactitius; voluntarius, ut fesso vel caeco. Sponsa vult trahi, quae trahi precatur; et quod trahi vult, hoc est propter caecitatem, aut propter debilitatem, aut propter utrumque. Haec autem patiebatur fatigationem mundi vel diaboli, 0420B sed et acies mentis turbabatur in cura proximi. Contra haec omnia cupit trahi ab iis ad Deum, a Deo, Dei virtute. Tractus enim iste in virtute est. Ipse enim est juxta Apostolum, sicut a Domini Spiritu, cum transformamur de claritate in claritatem (II Cor. III, 18). Et in anima quidem electa uterque fit tractus: primo coactitius, ut ibi, Sepiam vias tuas spinis (Osee II, 6); deinde voluntarius, ut hic, Trahe me post te. Vel ita: Et quia adolescentulae, agente me, ut diligerent non me, sed te, diligunt te, nec jam egent me, trahe me post te; id est, exime me de corpore. Sed adolescentulae reclamant post te, In odore unguentorum tuorum curremus; id est, veniemus et nos tecum.

0420C 16. Vel trahe me, id est, spiritualem me fac post te, id est ad imitationem tuam, quia Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Cum enim thalamo virginali processit Sponsus, exsultavit ut gigas ad currendam viam per omnem dispensationem conversationis suae, quasi quamdam vivendi viam nobis sternens et ordinans, per quam nos post se et exemplis, quasi quibusdam vestigiis, dirigeret, et amore traheret. Unde dicit in Evangelio Petro et Andreae: Venite post me (Matth. IV, 19). Si enim cogitamus conceptionem ejus sive nativitatem, spiritualis nobis conceptio, piae est voluntatis intentio. Haec enim fit in anima virgine, quia soli Deo cupit placere. Nativitas vero Domini, boni in nobis operis 0420D est inchoatio, sicque de reliquis. Nam circumcisio, quam non licet fieri suis manibus, magistrorum est super opera discipulorum discretio. In qua circumcisione Jesus nomen accipit, quia opus subjecti, virtutis vel salutis nomen sortitur ex discretione magistri. Porro Domini apparitio est nutu Dei, non per se operis manifestatio. In apparitione vero semper Virgo Mater et a Magis et a Pastoribus invenitur; quia veram virtutem tam apud sapientes, quam apud insipientes jugis semper pudor comitatur. Quadraginta 272 vero dierum purgatio, est usque in finem boni operis exercitatio. Pueri ad templum delatio, est post finem vitae perfecti operis repraesentatio. Sed delatio in templum fit per duos, persecutores scilicet et simulatores; sed iis extra remanentibus 0421A parentes, id est boni operis patratores, in templum Dei illum introducunt. Simeon vetustus, antiquus est dierum, Deus omnipotens: puer in ejus ulnis est ponderatio in manu Dei cujusque operis vel meriti. Debet enim conceptio esse pura, nativitas voluntaria, circumcisio discreta, apparitio verecunda, purgatio continua, oblatio sancta. Qui igitur haec et his similia de Domino imitatur fideliter, currit post cum fortiter.

17. Vel trahe me post te, id est, amore tui tantum. Averte oculos meos ne videant vanitatem. Nec sola volo trahi, quia ego et adolescentulae curremus in odore unguentorum tuorum. Tria sunt quae faciunt currere; timor videlicet, desiderium, et amor: timor, fugiendo; desiderium, appetendo; amor, proximum 0421B amando. Quatuor quoque sunt quae impediunt cursum istum; frigus, calor, via laboriosa, nimietas currentis. Quae sunt alio nomine, diffidentia, concupiscentia, asperitatis impatientia, nimia confidentia: vel torpor diffidentiae, carnalia desideria, observationum asperitas, vehementia proficientis vel perficientis. Contra torporem necessarium est unguentum compositionis laxativum, quod conficitur de recordatione miraculorum et testimoniorum Christi: contra aestum, unguentum refrigeratorium, ex speciebus conversationis et commonitionis Christi: contra tristitiam laborantis, unguentum sanativum, ex recordatione passionum et promissionum Christi: contra vehementiam proficientium, unguentum 0421C mitigatorium, de recordatione mansuetudinis et miserationum Christi. Haec autem omnia unguenta inutilia sunt, si ex oleo sponsi confecta non sunt. In odore horum unguentorum currunt adolescentulae, quarum cursus non impeditur. Sponsa vero haec omnia non odoratur, sed tangit; quia in se ipsa omnia haec exhibet, sed aliis non sibi. Exhibet enim miraculorum gloriam, exhibet conversationis exemplum, et commonitionis documentum. Sed et passionum Christi circumfert stigmata; mansuetudinem vero et miserationem et praedicat omnibus, et exhibet.

18. Introduxit me rex in cellaria sua (Cantic. I, 3). Audiens sponsa sponsionem adolescentularum, In odore unguentorum curremus, respondit: Merito curretis, 0421D et currendum vobis est. Expertae credite, quia introduxit me rex in cellaria sua, unde plenam et confertam me remisit. Introduxit me, inquam, rex, qui dirigit in veritate gressus meos: introduxit me in cellaria sua, liberalitate sua; non ego erupi praesumptione mea. Audiens enim sponsus vota sponsae precantis, Trahe me post te; abstrahens eam quodammodo a carne, post se traxit eam in occultum quoddam contemplationis suae, et ostendit ei secreta sua. Ubi cum mente excessisset Deo, rursum sobria facta proximo, rediit ad adolescentulas. Et cum ex visione et collocutione Dei, quasi duo cornua praeferens contemplationis, rationis scilicet et amoris, mirabilis et terribilis appareret, Introduxit me rex, inquit, in cellaria sua. Felix ille rector animarum, 0422A qui ad omnia quae desiderat, et de quibus anxiatur et dubitat, in illud meretur admitti secretum, ut omnia possit facere secundum quod sibi ostensum est in monte. Introduxit me, inquit, rex in cellaria sua. Quoniam de cella vinaria in proximo disputaturi sumus, de cellariis regis usque ad ipsum locum differamus. Exsultabimus et laetabimur in te. Audientes adolescentulae sponsam sponsi liberalitatem commendantem, sicut filii Israel qui non valebant in montem ascendere cum Moyse: Loquere tu, inquiunt, nobis, et non loquatur nobis Dominus (Exod. XX, 19). Sufficis interim nobis, Exsultabimus et laetabimur in te; id est, in doctrina et imitatione tua. Exsultabimus, cum corporaliter operabimur; et laetabimur, dum spirituali jucunditate perfruemur, 0422B memores uberum tuorum (Cant. I, 3), quae interim nobis sufficiunt. Lac enim consolationis et exhortationis, quod inde sumpsimus, cum quodam mentis tripudio 273 cantare nos facit: Exsultate justi in Domino, rectos decet laudatio (Psal. XXXII, 1). Unde et sequitur:

19. Recti diligunt te. Sunt jacentes, sunt erecti, sunt curvi, sunt recti. Jacentes nec timent, nec diligunt; curvi timent, non diligunt; recti diligunt. Orat ergo sponsa pro adolescentulis, ut quas adhuc in timere videt curvas, rectas videat in amore sponsi: ac si dicat, Video istas curvas, sed fac rectas, quia recti diligunt te. Aliter: videns sponsa adolescentulas sibi applaudentes, commendans istas, timet 0422C aliis; istis exsultantibus, illis invidentibus: ac si dicat, Istae sunt rectae, ideo diligunt te; et si diligunt me, non diligunt nisi in te. Docui enim eas non me diligere, sed te. Videns enim sponsa illarum se benevolentia praegravari, conversa ad sponsum, orat pro eis: Recti diligunt te. Sed de invidentibus quid faciamus? Conversa ad eas, et curam agens pro eis quae de pristina conversatione nonnunquam ei insultabant: Nigra, inquit, sum, sed formosa, filiae Jerusalem. Et nota ordinem charitatis. Cum de amore sponsi agit, tota quodammodo in eo liquescit: cum de adolescentulis, afficitur quadam compassione, et quasi una ex illis efficitur: cum de inimicis toto charitatis zelo pro eis zelatur. Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem. O filiae Jerusalem, 0422D filiae pacis, pacem habete mecum, quae pacem habeo vobiscum. Exprobratio est ista vestra, non compassio. Nigra quidem sum ex pristina conversatione, sed formosa ex pura confessione, et recta intentione. Duo quippe sunt quae faciunt nigram, duo quae formosam. Nigram, mala conversatio, et distorta intentio: formosam, innocens conversatio, et recta intentio. Quae sic sunt in anima, sicut sunt in corpore pulcher color, et bona formae compositio. Quae autem non habuit innocentem conversationem, postquam induit confessionem, et direxit in melius intentionem, fiducialiter dicit, Nigra sum, sed formosa; quia praeterita ejus peccata tegit confessio. Est enim pulchritudo memoriae confessio; et compositio voluntatis, recta intentio. Primum tegit 0423A veritas confessionis, secundum format justitia rectae intentionis. Unde dicit:

20. Sicut tabernacula Cedar, id est, tenebrae. Non sum tabernacula Cedar, sed sicut tabernacula Cedar: et si fui tabernaculum, vel sicut tabernaculum Cedar, id est habitatio tenebrarum, tabernaculum fui, non domus mansionis: fuimus enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Sicut pelles Salomonis. Vivo enim, jam non ego, vivit vero in me Christus; id est, praeteritam nigredinem meam tegit fides Christi. Quae bene dicitur pellis Salomonis, quia ducta de morte Christi, nosque mortificans, tabernaculo Cedar, id est tenebrosae conscientiae, superducta, dignam facit mansionem vero Salomoni. Poterat enim dicere Mater Domini Maria, 0423B mirantibus de se filiabus Jerusalem: Nigra sum ex natura Adae, sed formosa ex fide, id est, ex pelle Salomonis. Aliter ad easdem, videns ab aliquibus se contemni propter sobrietatem, qua omnibus omnia facta erat ut omnes lucrifaceret: Nigra sum, inquit, exteriori hac humiliatione, sed formosa pulchritudine intentionis. Omnis enim gloria filiae regis ab intus. Sicut tabernacula Cedar nigra sum exterius, sed intus decora pelle, non mea, sed Salomonis. Aliter ad adolescentulas sibi exsultantes, non insultantes: Quia, inquit, exsultatis in me, et post me curritis, ne attendatis quod nigra sum, id est sobria vobis: vel nigra sum in humilitate et pressuris mundi, quia formosa sum in oculis sponsi, quia decoloravit me sol. In cute corporis color apparet. 0423C Intentio sponsae cutis est, color actio. Decoloratur ergo cutis, cum cura proximi intentionem ad Deum obfuscat actionibus suis. Nolite itaque, inquit, considerare me quod fusca sum, quia sol, id est amor Dei, me decoloravit (Cantic. I, 3-5), qui me occupationibus vestrae actionis denigravit. Sed quod decoloratur a sole, cito redit ad colorem naturalem; sic et ego ad propriam formositatem. Sed cutis decolorata est, non autem os interius, quo sponso assidue canto, Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto (Psal. CXXXVIII, 15): id est, amor cordis interior nullam patitur laesionem.

274 21. Filii matris meae pugnaverunt contra me (Cantic. I, 5). Heu! quanta mutatio! quae paulo ante 0423D in secreto illo pacis Dei quae exsuperat omnem sensum, jucundabatur, nunc inter rixas hominum calumnias patitur. Has praelatorum fluctuationes considerans David in spiritu, Qui descendunt, inquit, in mare saeculi, in navibus, id est in regimine Ecclesiarum, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus. Ascendit usque ad coelos, et descendit usque ad abyssos, anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. Filii matris meae pugnaverunt contra me (Psal. CVI, 23-27). Non est mirum si decoloravit me sol, cum gravis sit pugna quam patior, cum etiam filii matris meae, filii Ecclesiae, pravis 0424A moribus suis pugnaverint contra me. Contra quos cum pugnarem arguendo, obsecrando, increpando, Posuerunt me custodem in vineis suis (Cantic. I, 5): id est, seipsos commiserunt mihi custodiendos; alii per contentionem et invidiam, ut sicut dicit Apostolus, suscitarent pressuram tribulationibus meis (Philipp. I, 17); alii per bonam voluntatem. Vinea Domini sabaoth, domus Israel est (Isai. V, 7); vitis, Christus; palmes productus, peccator conversus; fructus, fructus digni poenitentiae. Contra hos dum pugno, et postmodum custodiendis invigilo, dum sicut Jacob afficior aestu per diem, et per noctem gelu, non est mirum si decoloravit me sol. Sed cum custos posita in vineis, laboro in alienis, vineam meam non custodivi. Custodi eam, tu qui custodis Israel, propter 0424B quem neglexi eam, propter quem decolorata sum. Et ut sciam quid debeam vineae meae, quid alienae: Indica mihi, o quem diligit anima mea, in meridie, id est in fervore malitiae tantae, in quo etiam filii matris meae pugnaverunt contra me, ubi cubem intendendo mihi, ubi pascam commissos mihi. Quod autem dicit, hoc est. Indica mihi, ubi cubante me, cubas mecum, et pascente me pascis mecum, ut nihil contra me, vel sine te, sed omnia faciam tecum, et tu mecum. Hoc est igitur quod precatur, ut sciat quid et quando sibi, quid et quando aliis debeat. Aliter: meridies est fervor malitiae, daemonium meridianum, quando angelus satanae transfigurat se in angelum lucis. In quem ne incidam, Indica mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cantic. I, 6). 0424C Aliter: Quatuor sunt dies, duo boni, et duo mali, de quibus dicit Psalmus: Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo (Psal. LIV, 18). Primus dies incipit a mane, et desinit in vesperam noctis et mortis aeternae, qui est angelus malus. Secundus incipit a mane conditionis, et procedit in meridiem et fervorem perfectionis, nec inde moventur pedes ejus, qui est angelus bonus. Tertius incipit a vespere peccati, et procedit in noctem aeternae perditionis, qui sunt reprobi. Quartus dies est dies Domini nostri Jesu Christi, qui incipit a vespere sabbati, et lucescit in prima sabbati; id est, incipit a vespere peccati nostri, et brevissimo timoris quasi noctis spatio interjecto, perducit filios lucis ad mane 0424D spei, et inde ad meridiem perfectionis angelicae et amoris: nec inde eos ultra patitur amoveri. Precatur itaque sponsa eum quem diligit anima ejus, non caro, id est, quem spiritualiter diligit, ut ponat eam in meridie perfectionis angelicae, ut liberata ab omnibus ignorantiae tenebris, sine ulla contradictione dubitationis videre incipiat quidquid sibi vel gregi expediat: ne posita in incerto quietis vel laboris, incipiat vagari post greges sodalium sponsi, id est, se ei parificantium vel sua quaerentium.

22. Post greges. Qui enim de perfectione veritatis abit in devium erroris, nec cum gregibus errantibus vadit, sed post greges; quia his omnibus deterior invenitur. Sed non est praetereundum, quod grex Domini tribus modis pascitur a pastoribus; exemplo, 0425A verbo, oratione. Exemplo, contra concupiscentiam carnis, verbo, contra concupiscentiam oculorum; oratione, contra ambitionem saeculi. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres. Quaerebat sponsa sponsum in meridie, id est in manifesta luce veritatis, scilicet ne ei aliud occurreret pro alio: quaerebat ubi cubaret in meridie, id est in qua affectione 275 meridianae perfectionis, ut videret quae quando eligenda esset affectio, ubi sponsus cum ea cubaret, et ipsa cum sponso. Respondit itaque sponsus: O pulchra inter mulieres, scilicet inter Mariam et Martham, quia nolo ut alteram de istis eligas, sed utramque teneas, contemplativam scilicet vitam et activam; o pulchra inter mulieres, si vis nosse me, noli ignorare te. Hoc est responsum Delphici Apollinis: 0425B «Scito teipsum.» Duo sunt quae nos faciunt ignorare nosipsos, vel nimia de nobis temeritas, vel nimia humiliationis timiditas. Secundum haec duo respondit sponsus sponsae, vel de temeritate revocans eam ad humilitatem, per experientiam sui, vel de timiditate ad confidentiam, ex perceptione praeteritorum munerum. Duae enim sunt ignorantiae sui, vel quando plus, vel quando minus de se quis aestimat: et duo sunt quae hoc efficiunt, praesumptio et pusillanimitas; duae vero horum effectuum causae, superbia, et minor sui experientia. Experientia vero sui facit humilitatem; humilitas, sui cognitionem. Reprimens itaque sponsus temerariam: Praepropere, inquit, et impatienter desideras meridiem angelicae beatitudinis; quia primo tibi 0425C agendum est multum, et laborandum in matutino virtutis. Si igitur ignoras te, egredere a me, vel a bono conscientiae tuae, et non stes mecum, sed abi post vestigia gregum et pasce haedos tuos, id est pravos motus carnis, vel perditos auditores, qui statuentur a sinistris, juxta tabernacula pastorum; id est, secuta magistrorum reproborum doctrinas, non in Ecclesia, sed in conventiculorum suorum prava docentium tabernaculis. Quod autem dicit, Egredere, permittit, non praecipit, quod etiam nec ex toto permittere videtur, sed revocat ad laborem.

23. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea (Cant. I, 8). O amica mea, licet te ut temerariam reprimam, licet ad laborem te revocem, 0425D propter hoc tamen non minus amica. Jam vis sedere mecum in regno meo; indignarer praesumptioni, sed ignosco amori. O amica, non regnandum tibi modo est, sed pugnandum: quia equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te. Posita es in medio curruum Pharaonis: non tibi exeundum solum est, sed educere habes populum meum de terra servitutis. Sive, ut erigam pusillanimem: Nec perdes, o amica mea, quia in curribus Pharaonis equitatui meo assimilavi te, id est, equitatui Angelorum te similem constitui: ut sicut illi habent charitatem, et castitatem, et humilitatem, et ordinem; sic et tu posita in medio curruum Pharaonis. Quandiu enim hic in procinctu sumus, et colluctatio nobis est non cum carne et sanguine, sed contra 0426A spiritualia nequitiae in coelestibus, exercitus uterque, et currus Dei et currus Pharaonis, sicut in bello commisti sunt: sicut enim currus Pharaonis, id est diaboli, sic et currus Dei decem millibus multiplex. Libet ipsos currus et Dei et diaboli subtilius describere, et qui Deo vel diabolo militent evidentius demonstrare. Currus diaboli tres sunt, quibus totum mundum perambulat; luxuria, superbia, malitia. Luxuriae currus duas habet rotas, ingluviem et mollitiem, quas trahit sicut equus indomitus, impetus carnis; cui insidet amor sui in sella voluptatis, frenum habens penuriam; stimulum, stimulum libidinis. Currus superbiae duas habet rotas, praesumptionem de se, et temeritatem: equus qui trahit, appetitus est vanae gloriae, cui insidet amor 0426B mundi, in sella adulationis, frenum habens avaritiam, stimulum, stimulum livoris. Currus malitiae duas habet rotas, simulationem et dissimulationem: equus trahens est malevolentia, cui insidet sapor mali, in sella fraudis, frenum habens tergiversationem; stimulum, stimulum irae. Contra hos tres currus, tres sunt currus Dei. Currus continentiae duas habet rotas, orationem et exercitationem corporis: equus trahens devotio, cui insidet miles Dei, contemptus sui in sella puritatis; frenum habens disciplinam; stimulum, stimulum timoris Domini. Currus innocentiae duas habet rotas, humilitatem nolentis praeesse, et mansuetudinem volentis subesse: has trahit equus, id est amor pacis, sessorem habens contemptum saeculi, 276 in sella 0426C benevolentiae; frenum, zelum veritatis; stimulum, stimulum amoris Dei et proximi. Currus sapientiae duas habet rotas, prudentiam et simplicitatem; equum, fortitudinem; equitem, amorem Dei; sellam, vigilantiam ne cadat; frenum, modestiam, ut regat; stimulum, zelum justitiae. Cum ergo, amica, currus habeas ut Pharao, et equitatui meo in curribus Pharaonis assimilaverim te, satagendum nunc est de victoria, non de praemio victoriae: nimis enim est, et praeproperum quod quaeris. Non videbis modo faciem meam, sed posteriora mea videbis. Licet enim meridiem quem postulas modo non accipias, multa tamen interim a me accipis, in quibus merito lauderis.

0426D 24. Jam enim ex gratia mea pulchrae sunt genae tuae ut turturis; id est, magna sunt et exteriora, et interiora dona quibus te ditavi. Quid enim interius acceperis, ostendit exterius honestas et maturitas conversationis, quae sunt duae genae turturis, id est animae, in absentia sponsi gementis, et consolationem nullam recipientis, et singulariter habitantis. Sicut in pallore vel rubore genarum exterioris hominis deprehenditur qualitas: sic in honestate et maturitate conversationis, sinceritas ostenditur bene compositae mentis. Et non solum hoc, sed et collum tuum sicut monilia. Puritatem animae commendat in te, ut dixi, coram hominibus, honestas et maturitas conversationis; apud Deum vero directio intentionis. Intentio enim tua, quae sicut collum 0427A capiti Christo conjungit totum operis tui corpus, sicut monile est, cum palam fit omnibus Deo eam et proximo deservire. Hoc enim significat monile ornamentum colli, quod exterius aurum, gemmam vero habet intrinsecus, intentionem scilicet esse affectam amore Dei, et amore proximi. Quod cum sponsus hominibus declarat, sponsae collum monili ornat; imo facit esse sicut monilia. Cum haec omnia, dicit sponsus, tibi dederim, adjiciam adhuc ornamentum aliud: Muraenulas aureas faciemus tibi. Sic est plane, sic esse solet. Cum quaerit sponsa in hoc saeculo gloriam, non assequitur; vel si assequitur, inutilis est. Cum vero in solo sponso quaerit gloriam, etiam nesciens gloriam incurrit, et gloriam quae utilis est. Sicut enim in colli ornamento gloria 0427B se obtulit de exemplo, sic in ornatu aurum de verbo. Gloria enim te debet quaerere, non tu illam. Si quaeris illam, fugit; si fugis, incurrit; si quaeris eam et invenis, nociva est vel inutilis.

25. Muraenulas aureas faciemus tibi, inquit, vermiculatas argento (Cantic. I, 6-10). Muraenulae sunt ornatus aurium, quae a sponso sponsae dantur, cum bonus datur auditus ejus praedicationi. Vermiculatas argento, id est, distinctas eloquio: quia alii datur sermo sapientiae, quod significat aurum; alii sermo scientiae (I Cor. XII, 8), quod significat argentum. Promittit itaque sponsus, quod interius et exterius eam glorificabit. Muraenulas, inquit, faciemus, ego et Pater et Spiritus; me sapientiam, Patre efficaciam, Spiritu sancto praebente benignitatem. Faciemus 0427C autem de nihilo, id est ex nullo praecedente merito; hoc enim significat nomen facturae. Unde et ibi dicitur: Faciamus hominem (Gen. I, 26). Vel faciemus, ego et Angeli et doctores mei: ego inspirando, Angeli suggerendo, homines docendo. Deus enim videt intentionem, et angelus affectionem, homo factum. Angelus enim intentionem non videt, sed affectionem videt. Ideo angelus malus bonum Deum non videt, quia idem est Deus, et affectus, et voluntas ejus: nec enim afficitur. Suggestiones vero Angelorum, ipsae sunt linguae eorum, de quibus dicit Apostolus; Si linguis Angelorum loquar (I Cor. XIII, 1). Sunt autem haec quaedam signa occulta spiritualia nobis incognita, quibus sibi loquuntur, et 0427D innotescere faciunt voluntates suas, nec solum sibi invicem, sed et hominibus aliquibus angelicam vitam ducentibus. Linguam ergo Angelorum intelligit, qui suggestiones illorum intelligit. Lingua eorum loquitur, qui sicut Nicolaus et Benedictus, in somnis, vel aliis quibusdam occultis modis, vel dormientibus, vel longe absentibus, suggerunt quae volunt. Vel muraenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento, id est, sermonem gratiae sale conditum.

277 26. Audiens sponsa benignam sponsi promissionem, laeta redit ad adolescentulas. Solatium est quippe vitae humanae, habere cui cor tuum credas, quem participem gaudii, participem etiam facias doloris tui. Sponsa igitur quotiescunque a sponso accipit olei infusionem, impletur usque ad 0428A effusionem. Quod cum effundere necesse sit, exundante plenitudine charitatis ad adolescentulas recurrit, quibus idem desiderat quod sibi. Felix amicitia et beata societas, ubi qui audit, statim dicit: Veni. Rediens itaque ad eas, Dum esset, inquit, rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum: hoc est, Putabam me vilem et abjectam in oculis sponsi, quia cum meridiem expeterem, repulsam passa sum. Sed qui judicat me Dominus est. Dum enim esset rex meus et Dominus meus, pro arbitrio judiciorum suorum omnia disponens secundum bonum consilium voluntatis suae, in accubitu suo, id est judiciorum suorum secreto, nardus mea, id est humilitas de priori conversatione vel de pressuris mundi, dedit in conspectu ejus odorem suum, id est 0428B secundum qualitatem suavitatis suae. Nardus enim herba est humilis et calida et odorifera, per quam figuratur humilitas, fervida charitate, et accepta Deo ex puritate intentionis. Et vere nardus mea dedit odorem suum: nam fasciculus myrrhae dilectus meus mihi (Cantic. I, 11, 12); id est dilectio dilecti mei (quae causa mihi est in hoc saeculo tribulationis et amaritudinis, de quo gemebam ad eum, cum pugnarent contra me filii matris meae) facta est mihi myrrha quidem amara, sed condiens me, ne putrescam in torpore securitatis et negligentiae. Non est autem mihi fascis myrrhae, sed fasciculus, quia diu non durabit: vel parvus mihi prae amore ejus; vel parvus prae consideratione malorum meorum praeteritorum. Sed laetetur Sion, et exsultent filiae Judae 0428C propter judicia tua, Domine (Psal. XLVII, 12): quia quantumcunque amara sit myrrha, quantumcunque ponderosus sit fasciculus, in medio uberum meorum commorabitur, in medio prosperitatis et adversitatis meae, in medio congratulationis meae et compassionis meae: ibi commorabitur, nec inde movebitur in aeternum. Nec enim gaudebo nisi in Domino, nec contristabor nisi in Domino. Sed et ipse sive per prospera me consoletur, sive in adversis exerceat, de medio uberum meorum, id est de medio corde meo, non movebitur: et sive congratulandum in bonis aliorum, sive in malis compatiendum mihi sit, nonnisi in Domino.

27. Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. 0428D Superius sponsam tabescere fecerat zelus suus, quia obliti erant verba Domini inimici sui, vel qui insultabant ejus nigredini, vel qui pugnabant contra eam filii matris suae, et posuerunt eam custodem in vineis. Quibus cum ipsa usque ad suae vineae neglectum invigilaret, et pene jam desperaret de eis, et in cura et in sollicitudine earum caligaret, meridiem sponsi expetierat: a quo benigne coercita, rursumque consolatione, non qua volebat, sed qua expediebat laetificata, repente operante gratia ubi non sperabat, fructum invenit, botrum scilicet cypri in vineis Engaddi; et exclamans prae gaudio, Botrus, inquit, Cypri dilectus meus mihi factus est. Cyprus insula est bonarum vinearum, fertilitate nobilis: Engaddi interpretatur Fons haedi. 0429A Significat autem Cyprus abundans vino, Ecclesiam fluctibus saeculi undique quassatam, sed abundantia gratiarum exundantem. Fons haedi significat fontem Baptismi, in quem haedi ingrediuntur; sed egrediuntur agni novelli, de quo in sequentibus: Sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus. Miratur ergo sponsa, quod in vineis novae conversationis fructum invenit perfectionis, et fructum non alium, quam ipsum Christum. Cum enim in omnibus actibus nostris vel conatibus Christus in causa est, fructus noster Christus est. Hunc fructum sponsa repente inventum, laboris sui conscia quo in eis laboraverat, pia exsultatione sibi vindicans, Botrus, inquit, Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Vel aliter, ut sursum 0429B aliquantulum repetamus: postquam sponsa a sponso meruit ornari, in laudem ejus et praedicationem operum ejus statim erupit, dicens, Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum: accumbente 278 Rege, id est humiliante se in utero Virginis, nardus mea, id est humilitas Domini mei, dedit odorem suum, dum propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, fieri ex Virgine dignatus est sub lege. Deinde non fascis, sed fasciculus myrrhae fieri dignatus est, dum mortis, et crucis, et sepulcri amaritudinem, trium tantum dierum spatio passus est; moxque botrus Cypri in resurrectione apparuit in vineis Engaddi, dum fidelibus spiritualia bona distribuit.

0429C 28. Sequitur: Ecce tu pulchra es, amica mea; ecce tu pulchra, oculi tui columbarum. Videns sponsus sponsae devotionem, et quia inter ubera sua dabat ei locum commorandi; Ecce, inquit, id est, in hoc statu tuo, in hac confessione tua et cognitione tui, tu quia unde pulchra tu, inde ego non pulcher et non habens speciem neque decorem, tu, inquit, pulchra es. Et rursum, Ecce tu pulchra: id est, pulchra in interioribus, et pulchra in exterioribus; pulchra in intentione, et pulchra in actione. Amica mea. Amicitiam duo faciunt, mutua conscientia et eadem voluntas. Porro amicitiam sponsi et sponsae facit quaedam mutuo conscientia, et eadem voluntas, cum Dominus secreta sua bona sponsae revelat, et sponsa mala sua per puram et humilem confessionem 0429D facit ei cognita. Pulchra es, inquam, nec timeo ne evanescas, quia oculi tui columbarum; id est simplices sunt, non sunt intendentes vel tibi, vel aliis, nisi in Deo. Porro duo oculi sponsae sunt, mysticus et activus, vel contemplativus et moralis. Sed libet adhuc de oculo subtilius aliquid inspicere. Oculus ut clare videre possit, haec habet necessaria, radium validum et purum, qui de pupilla procedat; aerem purum et lucidum, qui transitum ejus non impediat; corpus in quod effundat, rationem cui renuntiet, memoriam quam ratio consulat. Horum si quid defuerit, perfectus visus non erit. Sic et amor Dei, ut verus sit, haec habet necessaria: affectum purum, quo Deum nonnisi propter Deum diligat, nec aliquid cum Deo, nisi in Deo et propter 0430A Deum; vitae et conscientiae munditiam, quae amorem non impediat; discretionem spiritus, quae puritatem contemplantis non sinat errare, sed doceat Deum, et non aliud pro Deo intelligere; rationem quae judicet de discretione; fidem quam ratio de omnibus judiciis suis consulat, et quae suis eam regulis cohibens et terminis, errare non sinat. Et iste est oculus columbinus.

29. Ecce tu pulcher es, dilecte mi. Intelligens sponsa in oculis sponsi aliquatenus se placuisse, gestit in amplexus. Unde et exsurgens in laudem pulchritudinis ejus, ad amplexus suos eum provocat. Me, inquit, pulchram praedicas, sed, o dilecte mi, ecce, id est in jucunda ostensione gratiae tuae, tu magis pulcher, a quo omne pulchrum: pulcher 0430B in humanitate, decorus in deitate. Quod si tu pulcher et ego pulchra, si tu dilectus et ego dilecta, quid restat nisi lectulus? Sicut de fasciculo diximus, lectulus nomen est delicatum. Ecce lectulus conscientiae, non meus nec tuus, sed noster; meus per confessionem, tuus per gratiam et illuminationem. Floridus est, id est, in proposito virtutum vernat floribus bonarum cogitationum. Nec ad curam domesticam me remittas, sicut cum expeterem meridiem tuum, remisisti me ad equitatum curruum tuorum, vel expulisti me ad custodiam gregum: cum jam adolescentularum domus mihi commissarum gratia tua et sollicitudine mea sic sit munita et ornata, ut non timendum sit eis a turbine et pluvia; interim dum in lectulo purae conscientiae perfruar conjunctione 0430C dulcedinis tuae. Quam beata anima, quae in hoc lectulo unus cum Deo spiritus efficitur, osculo intelligentiae Dei perfruitur, amplexu amoris ejus astringit et astringitur, et sic in pace in id ipsum dormit et requiescit!

30. Tigna domorum nostrarum cedrina. Vere munita est domus, quia Angelis tuis mandasti de ea, ut custodiant eam. Cedrus umbra sua fugat serpentes. Tigna ergo cedrina, Angeli sunt protegentes domum Dei, et virtute sua daemones fugantes, quasi latrunculos domus; sanctorum merita portantes tectum orationum, clavis timoris Dei affixum: laquearia cypressina, et foris tecto munita est domus, interius vero ornata et ordinata. Sunt enim in ea 0430D 279 laquearia, quae ut domus perpetua sit, vel perpetuus sit ejus ornatus, cypressina sunt et bene illaqueata. Cum laquear illaqueatur, unum se aperit, alterum constringit, ut alterum ab altero capiatur, hoc est amare et amari: ubi haec sunt, bene omnia ordinata sunt. Ubi enim omnes et amant invicem, et amabiles se praebent invicem, tanta est conjunctio, ut merito fraterna unitas dicenda sit potius quam congregatio. Ego flos campi. Audiens et approbans sponsus desiderium sponsae, differt ut augeat, comprimit ut exaltet. Ego flos campi, flos mundi: quia sicut flos in campo, sic ex utero Virginis unicus efflorui in mundo. Non ergo a te, sed a me floridus est lectulus et sum lilium, castitatis videlicet et puritatis exemplum: non superborum, 0431A sed convallium. Castitas enim superba non castitas est, sed ornatum diaboli prostibulum. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. I, 12; II, 2). Ac si dicat illud Salomonis: Si filiae tibi sint, noli faciem tuam hilarem ostendere ad illas (Eccli. VII, 26). Cave igitur de adolescentibus, de quibus securam te facis; sed sicut lilium inter spinas, sic esto, o amica mea, inter filias. Si sic fueris inter eas, tunc cris amica. Ego lilium, tu vero sicut lilium, pulchrum quidem, sed tenerum; filiae tuae spinae sunt: in quamcunque earum te inflexeris, vulneraberis. Recta ergo esto in medio earum, omnibus te praebens in exemplum. Audiens sponsa quia a sponso humiliaretur, et ipsa se humiliat, et illum exaltat. Ego sum, inquit, sicut lilium pulchrum, sed fragile 0431B in medio spinarum: tu vero es malus inter ligna silvarum, id est inter Angelos, sicut inter filios. Fortis ergo es ad fragilem sustentandam; pulcher visu, ad fidem roborandam; boni odoris, ad spem confirmandam; gustu salubris, ad charitatem pascendam.

31. Iterum sponsus recedit a sponsa, et absconditur in coeli sui secreto, qui jam teneri putabatur in conscientiae lectulo. Rediens ergo, sicut solet, ad adolescentulas, et sensus sui tenorem in corde retinens, quo sponsum allocuta fuerat, assimilans eum malo inter ligna silvarum: Sub umbra, inquit, ejus quem desideraveram, sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo (Cant. II, 3). Umbra inter deitatem Christi et nos, corpus ejus est, sub qua sedet sponsa, dum modeste et humiliter mysterium Incarnationis ejus 0431C contemplatur: et fructus ejus dulcis est gutturi ejus, quia non pervenit in ventrem ejus, id est in satietatem, sicut est illud Job, Nec dimittis me ut glutiam salivam meam (Job VII, 19). De sacramento enim verbi Dei vix est qui possit satiari. Gustare possumus, satiari non possumus: quia quanto sanior gustus, tanto validior appetitus. Dulcis ergo, ait sponsa, est gutturi meo fructus ejus, ex dulcedine exempli sui ostendens mihi quanta oporteat me pati pro nomine ejus. Ideo ad vos redeo, ideo vos non desero. Quin etiam introduxit me rex in cellam vinariam, ubi didici quae ignorant sapientes mundi, videlicet in charitate praeesse. Tria enim habet Sponsus divitiarum suarum quasi gazophylacia; 0431D hortum vel paradisum voluptatis, cellarium, et domum vel cubiculum. Hortus amoena habet et utilia: amoena in horto remanent; utilia in cellarium deferuntur: de cellario vero in domo vel cubiculo regi inde servitur. Hortus enim continet historicum sensum; cellarium, moralem; domus, mysticum. Hortus continet historias Novi et Veteris Testamenti, praesentis et futuri saeculi; cellarium, moralem instructionem Christi; domus, gloriam aeternae remunerationis. In horto, omnium quae sunt creatio; in cellario, omnium qui salvantur hominum reconciliatio; in domo, omnium reconciliatorum confirmatio et glorificatio. Hortus dividitur in tria tempora; cellarium, in tria merita; domus, in tria praemia. Hortus enim tria habet tempora, plantationis, maturitatis, 0432A collectionis. Tempus plantationis est sicut in Genesi et in Prophetis et scripturis Veteris Testamenti, de creatione coeli et terrae, et primordiis mundi. Tempus maturitatis est, cum in Christo et Evangelio conversationis humanae apparuit maturitas, ut jam non dicatur, Oculum pro oculo, dentem pro dente (Deut. XIX, 21): sed, Qui te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et sinistram (Matth. V, 38, 39); et multa alia, quae licet simpliciter et quasi historialiter intelligenda sint, ad vitae tamen pertinent maturitatem. Tempus collectionis, tempus est futuri saeculi, de quo 280 simpliciter, et quasi historialiter pronuntiamus: Qui bona egerit, ibit in vitam aeternam; qui vero mala, in mortem aeternam (Matth. XXV, 46; Joan. V, 29). In horto deambulatio 0432B est exemplorum obumbratio. Sed fructus horti defertur in cellarium. In hoc horto, sicut supra dictum est, sub arbore malo sponsa sedebat, dum humiliter contemplabatur seriem historialem humanitatis Christi; sed fructus ejus non fuisset dulcis gutturi ejus, nisi intrasset cellarium. Unde statim ibi sequitur:

32. Introduxit me rex in cellam vinariam (Cant. II, 4). Fructus enim horti, ut dictum est, defertur in cellarium: amoenitas in horto remanet, utilitas alibi quaerenda est; si eam invenire vis, ingredere cellarium. Tria habet merita, quasi tres moralitatis cellas: habitum ad praelatos, quae est disciplina; habitum ad pares, quae est justitia vel amicitia; habitum ad subditos, quae est charitas. Quod ut brevius 0432C et lucidius dicamus, est ut sciat quis subesse, coesse, praeesse. Prima cella plena est odoribus; secunda, saporibus; tertia, gratia. Prima enim magis proficit exemplis; secunda, moralibus vel mysticis studiis; tertia, charismatibus Spiritus sancti. Haec est enim cella vinaria. In hac bibunt amici, inebriantur charissimi. Nullus enim coram Deo altior est ordine praelatorum, qui pleni sapientia Dei, et ipsius in subditis vicem gerentes, a fine possibilitatis attingunt fortiter ad finem impossibilitatis, et inter haec duo disponunt omnia suaviter. Isti pro fratribus, secundum Apostolum, optant anathema esse a Christo (Rom. IX, 3), sed a Christo beatitudine, non a Christo justitia. Utrumque enim nobis est Christus, 0432D et beatitudo, et justitia; sed tanto gloriosius acquirunt beatitudinem, quanto pro beatitudine nolunt deserere justitiam. Verba enim haec Apostoli affectus sunt, non effectus. Haec enim ebrietas, qua inebriantur charissimi dum pro amore Dei et fratrum projicit quis intima sua, haec est cella vinaria, in quam sponsa meruit introduci, dum didicit in charitate praeesse. Cella haec juxta domum regis est. Saepe ergo exinde domum regis ingreditur, et secretum cubiculi, tam per se quam per subditos Domino sponso serviens de commissis sibi bonis et horti, et cellarii. Sive enim praelatus, sive subditus, liberum huc habet accessum, quicunque istum charitatis induerit affectum. Unde sponsa superius cum trahi post sponsum desideraret, ipsa vero adolescentulas 0433A post se traheret, dicens, Curremus in odore unguentorum tuorum: statim, ut ipsa profitetur, introduxit eam rex in cellaria ista, ut inde acciperet unde illas reficeret, ne in cursu deficerent; et per ordinem de horto ad cellarium, de cellario ad cubiculum regis eas introduceret; nunc quidem per contemplationis et amoris affectum, postmodum vero per beatitudinis effectum. Porro domus unum habet praemium Domini, nisi quia per hoc in tria praemia dividitur, ut sciamus, quid, quantus, quomodo; id est, quid sit Deus, corpus an spiritus; quantus, creatus an increatus; quomodo inveniendus.

33. Introduxit me ergo, ait sponsa, in cellam vinariam, id est in plenitudinem charitatis, in qua ne 0433B inebriata musto Spiritus sancti perperam aliquid agerem, cum ad subditos redirem, ordinavit in me charitatem (Cant. II, 4). Charitas duo habet, affectum, et actum. De affectu, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tuis (Matth. XXII, 37); in quo omnia affectus genera comprehenduntur. Affectus ergo Deo debetur principaliter, secundario proximo, quem in Deo debemus diligere sicut nos. Nos enim primum, quia nobis conceditur principatus, ut primum amemus nos, deinde proximos sicut nos. Debetur autem charitati Dei quidam actus purgatorius, id est purgans, nos ad visionem Dei, ut sunt vigiliae, jejunia, meditationes, lectiones, compunctiones: debetur et actus proximo, sicut 0433C opera misericordiae, et caetera quae exigit necessitas activae et socialis vitae. Sed affectum Dei debemus per omnia praeponere affectui proximi, non vero semper actui proximi actum Dei. Sed et in nobis debemus saepe actum charitatis corporis praeponere actui charitatis animae; et actum charitatis animae, actui charitatis Dei, id est contemplationi. Haec tamen omnia cum exigit 281 necessitas, quae non habet legem. Est enim lex charitatis, et est necessitas charitatis. Lex charitatis praecipit actum charitatis Dei praeponere actui animae, et actum animae actui corporis. Necessitas charitatis saepe omnia his contraria. Inde est quod multi dicunt, pauci intelligunt: Necessitas non habet legem. Procedit ordo 0433D et regula charitatis, quae praecipit suum corpus et alterius minus diligere quam suam et alterius animam; suam vero animam et alterius plus diligere quam suum corpus vel alterius: suam animam non plus quam alterius, sed alterius sicut suam. Haec quantum ad affectum charitatis. Caeterum actus ipsius charitatis saepe aliter ordinatur. Praeponitur enim saepe, ut dictum est, in actu corpus animae, anima Deo. Quod si fratri tuo, ejusdem meriti et utilitatis tecum in eadem necessitate posito, prius subvenias, abundas charitate; si tibi, non peccas. Nam in eo quod dicitur sicut te (Matth. XXII, 39), primatus tibi conceditur: si autem disparis meriti fueris, meliori est subveniendum. Et cum omnes aequaliter diligere debeamus, non tamen sine causa familiares orationes 0434A facimus: non quod omnibus prodesse nolimus, sed quia illis maxime prodesse credimus orationes nostras qui nobis se committunt, vel quia magis corda nostra excitantur. Itaque hoc ordine Sponsus in me ordinavit charitatem.

34. Et quandoquidem Christi charitas urget nos ad vos, Fulcite me floribus affectionum vestrarum, stipate me malis operum, quia amore absentis langueo. Est amor pius, est amor fervens, est languens. Pius ad impetrandam veniam peccatorum, fervens in exhibitione operum, languens, cum deficit anima in salutari Dei, id est, intuitu contemplationis. Cum haec dicens sponsa langueret, rursum sensit sponsum praesentem, et laevam ejus sub capite suo, dexteram vero ejus se amplexantem. Ideoque respirans, 0434B En, inquit, iterum sponsus; Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. Ponit ergo sponsa caput ut requiescat, non super laevam, sed in laeva sponsi, cum afficitur mysteriis humanitatis Christi: dextera vero sponsi eam amplectitur, dum illuminatis oculis ejus, totam eam possidet amor Divinitatis, et intellectus. In hoc tam pio amplexu sponsa in id ipsum obdormivit et requievit. Sponsus etiam exsultans in amplexu charitatis ejus, filias Jerusalem adjurat, id est quamdam eis reverentiam erga sponsam inspirat. Adjurat autem eas per capreas cervosque camporum, cum exhibet eis agilitatem et alacritatem bonorum operum. Adjuro, in quit, vos, filiae Jerusalem, per capreas, cervosque camporum, ut non suscitetis occasionibus necessitatum 0434C vestrarum, neque evigilare faciatis sponsam impulsu malorum vestrorum, quoadusque ipsa velit; id est, contemplatione gratiae meae satiata, ex impetu concepti amoris, ipsa per se ad vos redibit. Sponsa de medio consolationis et contemplationis somno audiens verba sponsi, id est, videns affectum gratiae ejus, quia adolescentulae nec eam excitarent, nec evigilare eam facerent; sed sicut capreae cervique camporum in alacritate bonorum operum se exercerent, ipsamque in contemplationis suae quiete inquietari nefas ducerent: exsurgens in laudem sponsi, Vox, inquit, dilecti mei (Cantic. II, 5-8). Haec est vox dilecti mei, haec est voluntas ejus, hoc est opus ejus, haec est virtus ejus in illarum conversione, haec 0434D est dulcedo ejus in mea dilectione. Ecce quomodo ordinata charitate omnia ordinata sunt et peccata, et in pace factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus (Psal. LXXV, 3), cum sponsa in amplexu sponsi quiescit, cum sponsus eam fovet et protegit, cum filiae non suscitant eam, nec evigilare faciunt; sed potius bonis suis studiis laetam faciunt et jucundam.

35. Hoc significabat mulier illa, quae clamabat ad Elisaeum mortuo viro suo, servo ejus, sponsam Deum Patrem invocantem per mortem Filii sui viri ejus: Servus, inquit, tuus, vir meus, mortuus est; et ecce venit creditor, ut tollat sibi duos filios meos ad serviendum sibi. Sic et sponsa duos filios, alterum verbo, alterum exemplo genuerat, quos tulerat de manu 0435A diaboli. Cumque charitate ordinata sibi et Deo vacaret, filiosque negligeret, actumque Dei actui eorum praeponeret; facta est fames verbi Dei: parvuli petierunt panem, nec erat qui porrigeret eis. Coepit creditor diabolus redire, et jam non sicut perditor, sed sicut creditor illos repetere ad serviendum sibi. Mater vero quia non volebat labore bonorum studiorum et actuum agere, putans se acturam sola oratione, coepit ad Deum clamare. Et quid dixit illi responsum divinum? Quid habes, inquit, in domo tua, id est, in conscientia tua? At illa, Vivit, inquit, Dominus, non habeo ego ancilla tua aliquid in domo mea, nisi parum olei in vase, id est, devotionis in mente, quo ungar. Nota delicias. Non eget pasci, sed desiderat ungi. At ille, Vade, inquit, et pete mutuo vasa vacua non pauca, id est auditorum corda, et mitte 0436A de oleo devotionis quo abundas per omnia vasa illa, et cum impleta fuerint, revertere ad me. Non enim, ut dicis, parum habes olei, quae in tempore famis non solum pascendam te, sed ungendam praesumis. Audiens haec sponsa, charitatem reordinavit; ut missa fuerat, oleum Spiritus sancti mentibus auditorum infudit: Deus autem vacua vasa implevit. Quod cum factum esset, Vade, inquit, vende oleum, et libera te a creditore; id est, pro effusione devotionis tuae, aeternae vitae exspecta praemia. Tu autem et filii tui vivite de reliquo (IV Reg. IV, 1-7); quia quanta a te aliis fiet olei hujus effusio, tanta a me tibi fiet infusio. Sed vivite, inquit; non, Ungimini: vos instate ut vivatis, tu videlicet et filii tui; ego tempore suo de unctione deliciarum vestrarum providebo.