PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0475

SCALA CLAUSTRALIUM. SIVE 312 TRACTATUS DE MODO ORANDI.

NOTA

Hic Tractatus inter opera S. Augustini (modo in tomo VI) reperitur sub hoc titulo, «Scala Paradisi,» cum hac Doctorum Lovaniensium Censura; «Hoc Opusculum fertur etiam inter opera D. Bernardi, quanquam nec illius videatur esse.» In codice vero manuscripto Cartusiae Coloniensis Guigoni (an Cartusiae majoris Priori quinto?) tribuitur. Exstat aliud ejusdem argumenti opusculum apud Chiffletium in Manuali Solitariorum, «de quadruplici exercitio cellae,» sub nomine alterius Guigonis ad Priorem et Cartusienses Wittehamenses: ubi quatuor cellae exercitia explicantur, tria quidem prima eadem quae hic, mempe lectio, meditatio, oratio; sed quartum actio pro contemplatione, quae praefertur in hoc tractatu, cujus inscriptio sic se habet in codice Coloniensi:

EPISTOLA DOMNI GUIGONIS CARTHUSIENSIS Ad fratrem Gervasium, de vita contemplativa.

0475B

Dilecto fratri suo GERVASIO, frater GUIGO, delectari in Domino.

Amare te ex debito teneor, quia prior me amare incoepisti: et rescribere tibi compellor, quia litteris tuis ad scribendum me prius invitasti. Quaedam ergo, quae de spirituali exercitio claustralium excogitaveram, transmittere proposui: ut qui talia experiendo melius, quam ego tractando, didicisti, mearum judex sis cogitationum et corrector. Et merito haec nostri laboris initia tibi primitus offero, ut novellae plantationis primitivos fructus colligas: quoniam de servitute Pharaonis, te delicata solitudine laudabili 0475C furto surripiens, in ordinata castrorum acie collocasti; ramum de oleastro artificiose excisum prudenter inserens in oliva.

CAPUT PRIMUM. Descriptio quatuor graduum exercitationum spiritualium.

I. Cum die quadam, corporali manuum labore occupatus, de spiritualis hominis exercitio cogitare coepissem, quatuor spirituales gradus animo cogitanti se subito obtulerunt: scilicet, lectio, meditatio, oratio, et contemplatio. Hae est Scala Claustralium, qua de terra in coelum sublevantur; gradibus quidem distincta paucis, immensae tamen et incredibilis magnitudinis. Cujus extrema pars terrae innixa 0475D est; superior vero nubes penetrat, et secreta coelorum rimatur. Hi gradus sicut nominibus et numero, ita ordine et munere sunt distincti. Quorum 0476B proprietates et officia quidem singula quid circa nos efficiant, quomodo inter se invicem differant et praeemineant, si quis diligenter inspiciat, quidquid laboris aut studii impenderit in eis, breve reputabit et facile, prae utilitatis et dulcedinis magnitudine. Est autem lectio, sedula Scripturarum cum animi intentione inspectio. Meditatio, est studiosa mentis actio, occultae veritatis notitiam ductu propriae rationis investigans. Oratio, est devota cordis intentio in Deum pro malis 313 amovendis, et bonis adipiscendis. Contemplatio, est mentis in Deum suspensae elevatio, aeternae dulcedinis gaudia degustans.

CAPUT II. Descriptio officiorum quatuor graduum.

0476C 2. Assignatis ergo quatuor graduum descriptionibus, restat ut eorum officia videamus. Beatae igitur vitae dulcedinem lectio inquirit, meditatio invenit, oratio postulat, contemplatio degustat. Unde ipse Dominus dicit: Quaerite, et invenietis, pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Quaerite legendo, et invenietis meditando: pulsate orando, et aperietur vobis contemplando. Lectio quasi solidum cibum ori apponit: meditatio masticat et frangit: oratio saporem acquirit: contemplatio est ipsa dulcedo quae jucundat et reficit. Lectio, in cortice; meditatio, in adipe; oratio, in desiderii postulatione; contemplatio, in adeptae dulcedinis delectatione. Quod ut expressius videri possit, unum de multis supponam 0476D exemplum. In lectione audio: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Id. V, 8). Ecce breve verbum, sed suavi et multiplici sensu refertum. Ad 0477A pastum animae quasi uvam ministravit, quam postquam anima diligenter inspexit, dicit intra se: Potest aliquid boni esse. Redibo ad cor meum, et tentabo si forte intelligere et invenire potero munditiam hanc. Pretiosa enim et desiderabilis est res ista, cujus possessores beati dicuntur, quibus visio Dei, quae est vita aeterna, promittitur, quae tot sacrae Scripturae testimoniis collaudatur. Hoc ergo sibi plenius explicari desiderans, incipit hanc unam masticare et frangere, eamque quasi in torculari ponit: deinde excitat rationem ad inquirendum quid sit, et quomodo haberi possit haec adeo pretiosa et desiderabilis munditia.

CAPUT III. Officium meditationis.

0477B 3. Accedens ergo sedula meditatio, non remanet extra, non haeret in superficie, ulterius pedem figit. Interiora penetrat, singula rimatur: attente considerat quod non dixit, Beati mundo corpore; sed, corde: quia non sufficit manus habere innoxias a malo opere, nisi a pravis cogitationibus mundemur in mente. Quod auctoritate prophetae confirmatur dicentis: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII, 3, 4). Item considerat quantum hanc cordis munditiam optabat idem propheta, qui orans dicebat, Cor mundum, inquit, crea in me, Deus (Psal. L, 12): item, Si aspexi iniquitatem in corde meo, non exaudiet Dominus (Psal. LXV, 18). Cogitat quam sollicitus erat in hac custodia 0477C beatus Job, qui dicebat: Pepigi foedus cum oculis meis, ne cogitarem quidem de virgine (Job XXXI, 1). Ecce quantum arctabat se vir sanctus, qui claudebat oculos suos ne videret vanitatem, ne forte incautus respiceret quod postea invitus desideraret. Postquam haec et hujusmodi de cordis munditia pertractavit, incipit cogitare de ejus praemio, quam gloriosum et delectabile est videre faciem desideratam Domini, speciosi forma prae filiis hominum; non esse jam abjectum et vilem, non habentem speciem qua vestivit eum mater sua Synagoga: sed stola immortalitatis indutum, et coronatum diademate quo coronavit eum Pater suus in die resurrectionis et gloriae, die quam fecit Dominus. Cogitat quod in illa visione erit satietas illa, de qua dicit propheta: 0477D Satiabor, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15). Videsne quantum liquoris emanavit ex minima uva; quantus ignis ex hac scintilla ortus est; quantum haec modica massa, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8), in incude meditationis extensa est? Sed quantum adhuc posset extendi, si accederet aliquis talia expertus? Sentio enim quod puteus altus est: sed ego adhuc rudis tiro, in quo pauca haec haurirem vix inveni.

4. His anima facibus inflammata, his incitata desideriis, fracto alabastro suavitatem unguenti praesentire incipit, necdum gustu, sed quasi narium odoratu. Et hoc colligit quam suave esset hujus munditiae sentire experientiam, 314 cujus meditationem 0478A novit adeo esse jucundam. Sed quid faciet? Habendi desiderio aestuat, sed non invenit apud se quomodo habere possit: et quanto plus inquirit, plus sitit. Dum apponit meditationem, apponit et dolorem: quia sitit dulcedinem quam in cordis munditia meditatio esse monstrat, sed non praegustat. Non enim est legentis atque meditantis hanc sentire dulcedinem, nisi data fuerit desuper. Legere enim et meditari tam bonis quam malis commune est. Et ipsi philosophi gentium, in quo summa veri boni consisteret, ductu rationis invenerunt: sed quia cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I, 21), et de suis viribus praesumentes dicebant, Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt: quis noster Dominus est? (Psal. XI, 5.) 0478B non meruerunt percipere quod potuerunt videre. Evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21), et omnis eorum sapientia devorata est (Psal. CVI, 27), quam eis contulerat humanae studium disciplinae, non spiritus sapientiae, qui solus dat veram sapientiam; sapidam scilicet scientiam, quae animam, cui inhaesit, inaestimabili sapore jucundat et reficit. Et de illa dictum est: Sapientia non intrabit in malevolam animam (Sap. I, 4). Haec autem a solo Deo est. Officium enim baptizandi Dominus concessit multis: potestatem vero et auctoritatem in Baptismo remittendi peccata, sibi soli retinuit. Unde Joannes antonomastice et discretive de eo dixit: Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Sic de eo possumus dicere: Hic est qui sapientiae saporem dat, et sapidam 0478C animam facit. Sermo siquidem datur multis, sed sapientia paucis; quam distribuit Dominus cui vult, et quomodo vult.

CAPUT IV. Officium orationis.

5. Videns autem anima quod ad desideratam cognitionis et experientiae dulcedinem per se non possit attingere, et quanto magis ad cor altum accedit, tanto magis exaltatur Deus (Psal. LXIII, 7, 8); humiliat se, et confugit ad orationem, dicens: Domine, qui non videris nisi a mundis cordibus, investigavi legendo, meditando quaesivi quomodo haberi possit vera cordis munditia: ut ea mediante, vel ex modica parte possem te cognoscere. Quaerebam vultum tuum, Domine, vultum tuum requirebam 0478D (Psal. XXVI, 8). Diu meditatus sum in corde meo, et in meditatione mea exarsit ignis, ac desiderium amplius cognoscendi te (Psal. XXXVIII, 4). Dum panem sacrae Scripturae mihi frangis, in fractione panis magna cognitio est (Luc. XXIV, 30, 31): et quanto plus te cognosco, plus te cognoscere desidero, non jam in cortice litterae, sed in sensu experientiae. Nec hoc peto, Domine, propter merita mea, sed pro tua misericordia. Fateor enim quia indigna et peccatrix sum: sed et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV, 27). Da mihi, Domine, arrham haereditatis futurae, saltem guttam coelestis pluviae, qua refrigerem sitim meam; quia amore ardeo.

CAPUT V. Officium contemplationis.

0479A

6. His et hujusmodi ignitis eloquiis suum inflammat desiderium: sic ostendit suum affectum. His incantationibus advocat sponsum. Dominus autem, cujus oculi super justos, et aures ejus non solum ad preces (Psal. XXXIII, 16), sed ipsas preces eorum non exspectat, donec sermonem finierint; sed medium orationis cursum interrumpens, festinus ingerit se, et animae desideranti festinus occurrit coelestis rore dulcedinis circumfusus, unguentis optimis delibutus: animam fatigatam recreat, esurientem reficit, aridam impinguat; et facit eam terrenorum oblivisci, memoria sui eam mirabiliter fortificando, vivificando, et inebriando, ac sobriam reddendo. Et 0479B sicut in quibusdam carnalibus officiis anima adeo vincitur carnali concupiscentia, quod omnem usum rationis amittit, et fit homo quasi totus carnalis: ita merito in hac superna contemplatione ita consumuntur et absorbentur carnales motus ab anima, ut in nullo caro spiritui contradicat; et fiat homo quasi totus spiritualis.

315 CAPUT VI. Signa Spiritus sancti ad animam venientis.

7. Sed, o Domine, quomodo comperiemus quando haec facis, et quod signum adventus tui? Nunquid hujus consolationis et laetitiae testes et nuntii sunt suspiria et lacrymae? Si ita est, nova est antiphrasis ista, et significatio inusitata. Quae enim conventio consolationis ad suspiria; laetitiae ad lacrymas? si 0479C tamen istae dicendae sunt lacrymae, et non potius roris interioris desuper infusi superfluens abundantia, et ad inferioris ablutionis indicium exterioris hominis purgamentum: ut sicut in Baptismo puerorum per exteriorem ablutionem significatur et figuratur interior animae ablutio; ita hic e contra exteriorem ablutionem interior praecedat purgatio. O felices lacrymae, per quas maculae interiores purgantur, per quas peccatorum incendia exstinguuntur! Beati qui sic lugetis, quia ridebitis (Matth. V, 5). In his lacrymis agnosce, o anima, sponsum tuum, amplectere desideratum. Nunc torrente te voluptatis inebria, suge ab ubere consolationis ejus lac et mel. Haec sunt miranda munuscula et solatia quae dedit tibi sponsus tuus, gemitus scilicet et lacrymae. 0479D Adducit tibi potum in his lacrymis in mensura. Hae lacrymae sunt tibi panes die ac nocte; panes utique confirmantes cor hominis, et dulciores super mel et favum. O Domine Jesu, si adeo sunt dulces istae lacrymae quae ex memoria et desiderio tui excitantur, quam dulce erit gaudium quod ex manifesta tui visione capietur! Si adeo dulce est flere pro te, quam dulce erit gaudere de te! Sed quid hujusmodi secreta colloquia proferimus in publicum? cur ineffabiles et inenarrabiles affectus verbis communibus conamur exprimere? Inexperti talia non intelligunt, nisi ea expressius legant in libro experientiae, quos ipsa doceat unctio. Aliter autem littera exterior non prodest quidquam legenti. Modicum sapida est lectio 0480A exterioris litterae, nisi glossam et interiorem sensum sumat ex corde.

CAPUT VII. De gratiae occultatione.

8. O anima, diu protraximus sermonem. Bonum enim erat nos hic esse, cum Petro et Joanne contemplari gloriam sponsi, et diu manere cum illo, si vellet hic fieri, non duo, non tria tabernacula (Ibid. XVII, 1, 4), sed unum, in quo essemus simul et simul delectaremur. Sed jam dicit sponsus: Dimitte me, jam enim ascendit aurora, jam lumen gratiae et visitationem quam desiderabas accepisti. Data ergo benedictione, mortificato nervo femoris, et mutato nomine de Jacob in Israel (Gen. XXXII, 25, 31), paulisper secedit sponsus diu desideratus, cito elapsus. 0480B Subtrahit se tam a praedicta visione quam a dulcedine contemplationis: manet tamen praesens quantum ad gubernationem.

CAPUT VIII. Quod gratiae occultatio ad tempus nobis cooperetur bonum.

9. Sed ne timeas, o sponsa, ne desperes, ne existimes te contemni, si paulisper tibi subtrahit sponsus faciem suam. Omnia ista cooperantur tibi in bonum, et de accessu et recessu lucrum acquiris. Tibi venit, tibi et recedit. Venit ad consolationem, recedit ad cautelam, ne magnitudo consolationis extollat te; ne, si semper apud te sit sponsus, incipias contemnere sodales, et hanc continuam visitationem non jam gratiae attribuas, sed naturae. Hanc 0480C autem gratiam cui vult, et quando vult sponsus tribuit; non quasi jure haereditario possidetur. Vulgare proverbium est, quod nimia familiaritas parit contemptum. Recedit ergo, ne forte nimis assiduus contemnatur, et absens magis desideretur, desideratus avidius quaeratur, diu quaesitus tandem gratius inveniatur. Praeterea si nunquam deesset hic consolatio (quae respectu futurae gloriae, quae revelabitur in nobis, aenigmatica est et ex parte), putaremus forte hic habere civitatem manentem, 316 et minus inquireremus futuram. Ne ergo exsilium deputemus pro patria, arrham pro pretii summa. Venit sponsus, et recedit vicissim: nunc consolationem afferens, nunc universum stratum nostrum 0480D in infirmitatem commutans. Paulisper nos permittit gustare quam suavis est, et antequam plene sentiamus, se subtrahit: et ita quasi alis expansis supra nos volitans, provocat nos ad volandum. Quasi dicat: Ecce parum gustatis quam suavis sum et dulcis; sed si vultis plene saturari hac dulcedine, currite post me in odore unguentorum meorum, habentes sursum corda, ubi ego sum in dextera Dei Patris. Ibi videbitis me, non per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem: et plene gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

CAPUT IX. Quam caute se aebeat habere anima post gratiae visitationem.

10. Sed cave tibi, o sponsa: quando absentat se 0481A sponsus, non longe abibit; et si non vides eum, ipse tamen videt te semper, plenus oculis ante et retro. Nunquam potes eum latere. Habet etiam circa te nuntios suos spiritus, quasi sagacissimos exploratores, ut videant quomodo absente sponso converseris, et accusent te coram ipso, si aliqua signa lasciviae et scurrilitatis in te deprehenderint. Zelotypus est sponsus iste. Si forte alium amatorem receperis, si aliis magis placere studueris statim discedet a te, et aliis adhaerebit adolescentulis. Delicatus est sponsus iste, nobilis et dives est, speciosus forma prae filiis hominum; et ideo non nisi speciosam dignatur habere sponsam. Si viderit in te maculam sive rugam, statim avertit oculos. Nullam enim immunditiam potest sustinere. Esto ergo casta, 0481B esto verecunda et humilis; ut sic a sponso tuo merearis frequenter visitari. Timeo ne diutius detinuerit nos sermo iste: sed ad haec compulit me materia fertilis pariter et dulcis, quam ego non protrahebam spontaneus; sed nescio qua ejus dulcedine trahebar invitus.

CAPUT X. Recapitulatio praedictorum.

11. Ut ergo quae diffusius dicta sunt, simul juncta melius videantur, praedictorum summam recapitulando colligamus. Sicut in praedictis exemplis praenotatum est, videri potest quomodo praedicti gradus cohaereant, et sicut temporaliter, ita et causaliter se praecedant. Lectio enim quasi fundamentum primo 0481C occurrit, et data materia mittit vos ad meditationem. Meditatio vero quid appetendum sit diligentius inquirit, et quasi effodiens thesaurum invenit et ostendit. Sed cum per se obtinere non valeat, mittit nos ad orationem. Oratio, se totis viribus erigens ad Dominum, impetrat thesaurum desiderabilem, contemplationis suavitatem. Haec autem adveniens, praedictorum trium laborem remunerat, dum coelestis rore dulcedinis animam sitientem inebriat. Lectio ergo est secundum exterius exercitium: meditatio, secundum interiorem intellectum: oratio, secundum desiderium: contemplatio, super omnem sensum. Primus gradus est incipientium, secundus est proficientium, tertius est devotorum, quartus beatorum.

CAPUT XI. Nec lectio sine meditatione, nec meditatio sine oratione prodest.

0481D

12. Hi autem gradus ita concatenati sunt, et vicaria ope sibi invicem deserviunt, quod praecedentes sine subsequentibus aut parum aut nihil prosunt: sequentes vero sine praecedentibus aut raro aut nunquam haberi possunt. Quid enim prodest lectione continua tempus occupare, sanctorum gesta et scripta legendo transcurrere, nisi ea etiam masticando et ruminando succum eliciamus; et transglutiendo usque ad 317 cordis intima transmittamus: ut ex his diligenter consideremus statum nostrum, et studeamus eorum opera agere, quorum facta cupimus lectitare? Sed quomodo haec cogitabimus, aut 0482A quomodo cavere poterimus ne, falsa aut inania quaedam meditando, limites a sanctis patribus constitutos transeamus, nisi prius circa hujusmodi ante ex lectione aut ex auditu fuerimus instructi? Auditus enim quodam modo pertinet ad lectionem. Unde solemus dicere, non solum libros ipsos nos legisse, quos nobis ipsis vel aliis legimus, sed illos etiam quos a magistris audivimus. Item quid prodest homini si per meditationem quae agenda sunt videat, nisi orationis auxilio et Dei gratia ad ea obtinenda convalescat? Omne siquidem datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacob. I, 17), sine quo nihil possumus facere: sed ipse in nobis facit opera, non tamen omnino sine nobis. Cooperatores enim Dei 0482B sumus, sicut dicit Apostolus (I Cor. III, 9). Vult siquidem Deus ut eum adjuvemus, et ut ei, advenienti et praestolanti ad ostium, aperiamus sinum voluntatis nostrae, et ei consentiamus. Hunc consensum exigebat a Samaritana, quando dicebat: Voca virum tuum. Quasi diceret: Volo tibi infundere gratiam, tu applica liberum arbitrium. Orationem exigebat ab ea, cum dicebat: Tu si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; forsitan petiisses ab eo aquam vivam. Hoc audito, quasi ex lectione mulier instructa, meditata est in corde suo bonum sibi fore et utile habere hanc aquam. Accensa ergo habendi desiderio, convertit se ad orationem, dicens: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam amplius, neque veniam huc 0482C haurire aquam (Joan. IV. 16, 10, 15). Ecce auditus verbi Domini, et sequens super eo meditatio incitaverunt eam ad orandum. Quomodo namque esset sollicita ad postulandum, nisi prius eam accendisset meditatio? Aut quid ei praecedens meditatio contulisset, nisi quae appetenda monstrabat, sequens oratio impetrasset? Ad hoc ergo ut fructuosa sit meditatio, oportet ut sequatur orationis devotio, cujus quasi effectus est contemplationis dulcedo.

CAPUT XII. Quomodo praedicti gradus concatenati sint ad invicem.

13. Ex his possumus colligere: quod lectio sine meditatione arida est; meditatio sine lectione, erronea; oratio sine meditatione est tepida; meditatio sine oratione, infructuosa: oratio cum devotione 0482D contemplationis acquisitiva; contemplationis adeptio sine oratione, aut rara, aut miraculosa. Deus, cujus potentiae non est numerus vel terminus, et cujus misericordia super omnia opera ejus, quandoque ex lapidibus suscitat filios Abrahae, dum duros et nolentes acquiescere cogit ut velint: et ita quasi prodigus, ut vulgo dici solet, bovem cornu trahit, quando non vocatus se infundit. Quod etsi quandoque aliquibus legimus contigisse, ut Paulo et quibusdam aliis, non tamen ideo debemus nos, quasi Deum tentando, divina praesumere, sed facere quod ad nos pertinet: legere scilicet et meditari in lege Dei; orare ipsum ut adjuvet infirmitatem nostram et videat imperfectum nostrum: quod ipse docet nos 0483A facere, dicens, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Nunc enim regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Id. XI, 12). Ecce ex praesignatis distinctionibus perspici possunt praedictorum graduum proprietates, quomodo sibi cohaereant, et quid singuli in nobis efficiant.

14. Beatus homo cujus animus, a caeteris negotiis vacuus, in his quatuor gradibus versari semper desiderat: qui, venditis universis quae habuit, emit agrum illum in quo latet thesaurus desiderabilis, scilicet vacare, et videre quam suavis est Dominus: qui in primo gradu exercitatus. in secundo circumspectus, in tertio devotus, in quarto supra se levatus, per has ascensiones, quas in corde suo disposuit, 0483B ascendet de virtute in virtutem, donec videat Deum deorum in Sion. Beatus cui in hoc supremo gradu vel modico tempore conceditur manere, 318 qui vere potest dicere: Ecce sentio gratiam Domini; ecce cum Petro et Joanne gloriam ejus in monte contemplor; ecce cum Jacob plerumque Rachelis amplexibus delector. Sed caveat sibi iste ne post contemplationem istam, qua elevatus fuerit usque ad coelos, inordinato casu corruat usque ad abyssos, nec post Dei visionem ad lascivos mundi actus et carnis illecebras convertatur. Cum vero mentis humanae acies infirma veri luminis illustrationem diutius sustinere non poterit, ad aliquem trium graduum, per quos ascenderat, leviter et ordinate descendat: et alternatim modo in uno, modo 0483C in altero, secundum modum liberi arbitrii, pro ratione loci et temporis demoretur, tanto jam Deo vicinior, quanto a primo gradu remotior. Sed heu! fragilis et miserabilis humana conditio! Ecce ductu rationis et Scripturarum testimoniis aperte videmus in his quatuor gradibus bonae vitae perfectionem contineri, et in eis spiritualis hominis exercitium debere versari. Sed quis est qui hunc vivendi tramitem teneat? Quis est hic? et laudabimus eum. Velle multis adjacet, sed perficere paucis. Et utinam de istis paucis essemus.

CAPUT XIII. Quatuor causae nos ab his quatuor gradibus retrahentes.

0483D 15. Sunt autem quatuor causae, quae retrahunt nos plerumque ab istis gradibus: scilicet inevitabilis necessitas, honestae actionis utilitas, humana infirmitas, mundialis vanitas. Prima est excusabilis; secunda, tolerabilis; tertia, miserabilis; quarta culpabilis. Illis enim quos hujusmodi novissima causa a sancto proposito retrahit, melius erat gloriam Dei non cognoscere, quam post agnitam retroire. Quam 0484A utique excusationem habebit iste de peccato? Nonne ei juste potest dicere Dominus, Quid debui tibi facere, et non feci? (Isai. V, 4.) Non eras, et creavi te: peccasti, et diaboli servum te feceras, et redemi te: in mundi circuitu cum impiis currebas, et elegi te. Dederam tibi gratiam in conspectu meo, et volebam facere apud te mansionem: tu vero despexisti me; et non solum sermones meos, sed me ipsum projecisti retrorsum, et ambulasti post concupiscentias tuas. Sed, o Deus bone, suavis et mitis, amicus dulcis, consiliarius prudens, adjutor fortis, quam inhumanus, quam temerarius est qui te abjicit, qui tam humilem, tam mansuetum hospitem a suo corde repellit! O quam infelix et damnosa commutatio! Creatorem suum abjicere, et pravas noxiasque cogitationes 0484B recipere! Illud etiam secretum cubile Spiritus sancti, secretum cordis, quod paulo ante coelestibus gaudiis intendebat, tam subito immundis cogitationibus et peccatis tradere conculcandum! Adhuc in corde calent sponsi vestigia; et jam intromittuntur adulterina desideria? Male conveniens et indecorum est, aures quae modo audierunt verba quae non licet homini loqui, tam cito inclinari ad fabulas et detractiones audiendas; oculos, qui sacris lacrymis modo baptizati erant, repente converti ad videndas vanitates; linguam, quae modo dulce epithalamium decantaverat, quae ignitis et persuasoriis eloquiis suis cum sponso reconciliaverat sponsam, et introduxerat eam in cellam vinariam, iterum converti ad vana eloquia, ad scurrilitates, ad concinnandum 0484C dolos, ad detractiones. Absit a nobis, Domine! Sed si forte ex humana infirmitate ad talia dilabimur, non ideo desperemus, sed iterum recurramus ad clementem Medicum, qui suscitat de terra inopem, et erigit de stercore pauperem (Psal. CXII, 7), et qui non vult mortem peccatoris: iterum curabit et sanabit nos.

16. Jam tempus est ut epistolae finem imponamus. Oremus ergo Deum ut impedimenta, quae nos ab ejus contemplatione retrahunt, in praesenti nobis nitiget, in futuro nobis penitus auferat: qui per praedictos gradus de virtute in virtutem nos perducat, donec videamus Deum deorum in Sion: ubi electi non guttatim, non interpolatim percipient 0484D divinae contemplationis dulcedinem, sed torrente voluptatis indesinenter repleti, habebunt gaudium quod nemo tollet ab eis, et pacem incommutabilem, pacem in id ipsum. Tu ergo, frater mi Gervasi, si quando datum tibi fuerit desuper praedictorum graduum celsitudinem conscendere, memento mei: et ora pro me, cum bene fuerit tibi; ut sic cortina cortinam trahat, et qui audit, dicat: Veni.