0507 336 TRACTATUS DE
INTERIORI DOMO SEU DE CONSCIENTIA AEDIFICANDA. NOTAHic tractatus inter opera Hugonis a Sancto-Victore recensetur, et
inter quatuor libros de Anima numeratur ordine tertius. Videtur tamen esse
cujusdam monachi Regulam S. Benedicti profitentis: nam cap. 20, n. 40, meminit
cucullae; et, ni fallor, est cujusdam Cisterciensis Bernardo aequalis, ut ex
victus qualitate cap. 30 relata conjicere fas est. Cujuscunque sit, Bernardi non
est. Pius tamen et utilis est, sed sine ordine et methodo; praesertim a cap. 24
varia documenta congerit, repetens subinde priores materias, et pleraque ex
libro Meditationum praecedentium. Distinctio capitum in Hugonis operibus
reperta, nobis congruentior visa est, et hanc fere sequemur, sed summariis
capitum passim mutatis. PROOEMIUM.0507C Domus haec, in
qua habitamus, ex omni parte sui ruinam nobis minatur. Idcirco quia in brevi est
casura, alia nobis est aedificanda. Redeamus ergo ad nos, et discutiamus
conscientiam nostram. Nam sicut corpus nostrum tabernaculum dicitur, in quo
militamus, sic conscientia nostra domus vocatur, in qua post militiam
requiescimus: et ille recte militat, qui per militiam quam exercet in corpore,
domum aedificat conscientiae. Diligenter exerce agrum
tuum, ait Sapiens, ut postea aedifices domum tuam
(Prov. XXIV, 27). Ager iste corpus nostrum est, cujus sensibus et
motibus sic recte utimur: animique 0508C imperio eos subjicientes
in usum virtutis inflectimus, dum corpus animo indesinenter, et animus Deo ex
toto subjicitur. His nimirum modis interior conscientia aedificatur: quam utique
bonam faciunt praeteritorum malorum condigna satisfactio, et instantium malorum
cauta providaque declinatio. Condigna satisfactio est mala facta corrigere, et
correcta non reiterare. Conscientia vero perpetua est, quae nunquam finitur,
sicut nec anima. Quae cum sit immortalis, sicut non potest esse non anima, sic
nunquam potest esse sine conscientia. Conscientia namque est inseparabilis 0509A gloria, vel confusio uniuscujusque pro qualitate
depositi. CAPUT PRIMUM.
De conscientia prius mundanda et pacanda, quam
aedificanda.1. Haec ergo conscientia, in qua anima
perpetuo mansura est, aedificanda est, sed prius mundanda. Et quis eam mundabit?
Profecto Deus et homo: homo, per cogitationes et affectiones; Deus vero, per
misericordiam et gratiam. Cogitationes et affectiones necessariae sunt in
conscientiae mundatione: cogitationes, in investigatione veritatis; affectiones,
in exercitatione virtutis. Porro misericordia modo delet peccatum; modo dat
virtutem resistendi peccato: 0509B nunc subtrahit peccandi
occasionem; nunc immittit amaritudinem: plerumque sanat affectionem. Gratia
adjuvat ad bonum, defendit contra malum, erudit ad utrumque discernendum. Homo
igitur per veritatem stimulatus, peccata sua confitetur: Deus autem per
misericordiam flexus, confitenti miseretur. Omnis namque spes veniae et
misericordiae in confessione est, nec potest quis justificari a peccato, nisi
prius fuerit confessus peccatum. Ex eo enim unusquisque justus esse incipit, ex
quo sui accusator exstiterit. 2. Felix conscientia, in qua
misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt
(Psal. LXXXIV, 11). Veritas confitentis et misericordia 0509C miserentis obviaverunt sibi, quoniam non potest illi
misericordia deesse, qui se cognoscit in veritate. Osculum justitiae est,
inimicos diligere, parentes et propria quaeque propter Deum relinquere, illatam
injuriam patienter ferre, oblatam gloriam ubique declinare. Osculum pacis est,
odientes invitare ad pacem, discordantes ad concordiam revocare, adversarios
pacifice sustinere, errantes pie et benigne docere, moerentes clementer mulcere,
et cum omnibus pacem habere. Beata illa anima, quae in pace Christi fundata est
et in Dei amore solidata: quae cum exterius bella patitur, pax interius non
turbatur. In qua quaecunque molestiae foris perstrepant, usque ad silentium
internae quietis non irrumpunt: quoniam gustu internae dulcedinis tacta, intus
est per 0509D desiderium collecta; nec jam foris enormiter in
carnis voluptates dissolvitur, quia totum intus possidet in 337 quo delectatur; atque ita in semetipsa pacificata, dum nihil
est quod foris appetit, tota per amorem intus requiescit; et cum tota ad
internum gaudium colligitur, ad imaginem Dei reformatur, quam in se veneratur.
Talem animam frequenter visitant Angeli atque Archangeli, et honorificant,
utpote Dei templum, et Spiritus sancti habitaculum, Esto igitur templum Dei, et
Deus excelsus habitabit in te. Anima enim Deum habens in se, templum Dei est, in
quo divina mysteria celebrantur. 3. Porro anima quae non studet
in se consistere, nec in amore Dei desiderium figere, per oculos et aures, 0510A aliosque corporis sensus foras egreditur, atque in his
exterioribus delectatur. Sed cum invenerit portas istas clausas, tunc rediens ad
se, et videns se nudam et desolatam, inaestimabili confusione et horrore
concutietur. Et quia mundi consolationem quaesivit, illam quae a Deo intus in
conscientia datur, non habebit. Et non solum eam dedignabitur Deus visitare, sed
nec ipsa quidem, male sibi conscia, seipsam poterit tolerare. Requiem in se non
poterit habere, quoniam illum dereliquit cum quo habitare et requiescere debuit.
Cogita ergo in societate aliorum nunc positus, quia non poteris semper manere
cum illis. Et interim elige tibi socium illum, qui cum subtracta tibi fuerint
haec omnia, tibi fidem servabit, qui dilectoribus suis fidem servat, nec recedit
in 0510B tempore angustiae. Deus tuus ille est, quem eligere
debes. 4. Omnes igitur cordis distractiones, et mentis
fluctuationes in unum collige, et in solo Deo totum desiderium tuum fige ibi sit
cor tuum, ubi est thesaurus tuus desiderabilis multumque amabilis. Ipse enim
frequenter visitat et libenter inhabitat tranquillitatem cordis, et otium
quietae mentis; quoniam pax est, et in pace factus est locus ejus (Psal.
LXXV, 3). Propterea talem te praepara, ut tecum adsit Deus; sit in ore,
sit in corde: semper tecum eat, tecum redeat; nec recedat a te. Nunquam ille te
dimittet, nisi prior illum dimiseris. Ubicunque fueris, nunquam solus esse
poteris, si Deus tecum erit. 0510C Munda igitur conscientiam
tuam, et semper paratus esto, ut quacunque hora venerit Dominus, et tecum
habitare voluerit, paratam sibi in te inveniat mansionem. Ipse namque dixit: Facite mihi sanctuarium, et ego habitabo in medio vestri
(Exod. XXV, 8). 5. Studeamus ergo templum Deo
aedificare in nobis: primo quidem ut in singulis nobis, deinde ut in omnibus
simul inhabitet; quia nec singulos dedignabitur, nec universos. Primo igitur
studeat unusquisque, ne dissideat ipse a semetipso: quoniam omne regnum in
seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet (Luc. XI,
17); nec intrabit Christus, ubi parietes inclinati fuerint, et maceriae
depulsae. Vult habere anima corporis sui domum 0510D integram, et
exire eam necesse est, si fuerint a se invicem membra dispersa. Videat igitur et
ipsa, si desiderat Christum per fidem inhabitare in corde suo, id est in seipsa:
videat et sollicite caveat, ne a se invicem membra ejus dissideant; id est,
ratio, voluntas, et memoria. Dignum habitaculum parat Deo, cujus nec est ratio
decepta, nec voluntas perversa, nec memoria inquinata. Felix illa anima est,
quae domum cordis sui sic de peccatorum sordibus studet emundare, et sanctis ac
justis operibus adimplere, ut in ea non solum angelos, verum etiam Dominum
angelorum habitare delectet. Mundata domo, cunctisque malis ab ea exclusis,
omnibus bonis impleatur; ne sit nobis necessarium aliquid foris quaerere, qui
omnia forinseca reliquimus. CAPUT II. De septem columnis erigendis ad
aedificandam domum conscientiae, et in primis de bona voluntate, quae est
columna prima.0511A 6. Sapientia ergo
aedificet sibi domum: erigat columnas septem, quibus tota fabrica innitatur.
Domus est conscientia: columnae sunt bona voluntas, memoria, scilicet memorem
esse beneficiorum Dei; cor mundum, animus liber, spiritus rectus, mens devota,
ratio illuminata. Prima igitur columna prior erigatur. Nam inter omnia Dei dona,
quae ad salutem hominis spectare videntur, 338 primum et
principale bonum, bona voluntas esse cognoscitur, per quam imago similitudinis
Dei in nobis reparatur. Primum est, quia a bona voluntate bonum omne inchoatur.
0511B Principale est, quoniam bona voluntate nihil hominibus
utilius datur. Quidquid homo facit, bonum esse non potest, nisi ex bona
voluntate procedat. Sine bona voluntate omnino salvari quispiam non potest: cum
bona voluntate nemo perire potest. Voluntas bona nec dari potest invito, nec
auferri nisi volenti. Voluntas hominis est potestas Dei. Voluntas hominis est,
quia velle in voluntate hominis est; et ideo totum meritum in voluntate est.
Quantum vis, tantum mereris. Quantum crescit voluntas tua bona, tantum crescit
meritum tuum. Fac igitur magnam bonam voluntatem tuam, si vis habere magnum
meritum. Ita Deus ut piissimus et misericordissimus pater in eo redemptionem
nostram posuit, in quo nullus, nisi velit, potest egere. Amare 0511C namque homines aequaliter possunt, et divites, et pauperes:
etiamsi pecuniam aequaliter dare non possunt. Voluntas tamen bona non est, si
non operatur quod potest. CAPUT III. De secunda columna, quae est memoria
beneficiorum Dei.7. Recordemur ergo misericordiarum
Dei, ut sic accendamur in ejus amorem. Revocemus ad memoriam bona quae tribuit
nobis; quomodo in periculis saepe constitutos clementer nos eripuit; nec unquam
peccatis nostris, quominus misereretur, vinci potuit: oblitos sui de se
admonuit; aversos a se revocavit; venientes ad se benigne suscepit;
poenitentibus indulsit; perseverantes custodivit; stantes tenuit; 0511D lapsos erexit; malas delectationes in amaritudinem convertit; et
rursus salubriter amaricatis consolationes suas tribuit. Postremo tribulatione
purgatis, quietem et pacem perfectam restituit: qui nec peccantibus unquam
defuit, ut corrigeret; nec justis, ut custodiret. Recogitemus quanta bona Deus
fecit nobis non rogantibus neque desiderantibus, imo recusantibus; et quam multa
peccata dimisit nobis, et a quantis periculis liberavit nos liberator Deus: quam
magna dignatio pietatis fuit, quod ingratos et in multis contrarios, a tam
multis peccatis custodivit nos Dei gratia, in quae potuimus cadere, sicut in
alia multa cecidimus. Idcirco sicut nullum est momentum, in quo non utamur vel
fruamur Dei 0512A pietate et misericordia: sic nullum debet esse
momentum, in quo eum praesentem non habeamus in memoria. CAPUT IV. De tertia
columna, quae est cor mundum.8. Sequitur ut eum, a quo
tanta beneficia accepimus, toto corde diligamus: hoc est, tota cogitatione, tota
affectione, sine defectione. Sit cor rectum, ut ei per omnia placeat Deus. Sit
rectum rectitudine intentionis, exclusione perversae cogitationis, assiduitate
contemplationis. Sit paratum sequi voluntatem Dei, in quamcunque partem
inclinari eam cognoverit. Sit sursum, ad sola coelestia et divina contemplanda
et desideranda. Sit purum, ut nihil morari intra se patiatur mali: nec 0512B modicum quidem offendiculum tolerabile reputet, aut in
conscientia sua, aut in aliena. Sit dulce dulci responsione, suavi admonitione,
benigna reprehensione, moderata correctione. Sit mundum, ut totius immunditiae
spurcitias respuens, cogitationum sicut actionum peccata deploret. Defleat pro
sua miseria et aliena: lugeat non solum sua delicta, sed etiam aliena:
compungatur pro malis quae commisit, et bonis quae neglexit. CAPUT V. De animo
libero, quarta columna.9. Animus vero sit liber a
mundi sollicitudinibus, a carnis voluptatibus, a pravis cogitationibus: ut
possit, cum voluerit, aut sibi intendere, aut utilitati fratrum ministrare, aut
in contemplatione coelestium 0512C requiescere. Sit firmus, ut
nulla repentina perturbatione concutiatur; 339 non capiatur
illecebris, non frangatur molestiis. Nulla ira, nulla impatientia pacem
quietemque animi turbare possit: quoniam Christus pax est, et in pace requiescit
pacis amator; et in perturbato animo habitare non potest. Sit consummatus in Dei
dilectione. Hoc enim est diligere Deum, illi occupare animum, concipere fruendae
visionis ejus affectum, habere peccati odium, mundi contemptum: diligere
proximum, quem ipse censuit diligendum. CAPUT VI. De recto spiritu,
columna quinta.10. Spiritus autem sit rectus, ab
omnibus terrenis et praesentibus prorsus aversus, et Deo inseparabiliter 0512D junctus et unitus. Pia devotione ascendat, et visitet supernas
sedes, et multas quae in domo Patris sunt mansiones, humiliter se prosternens
ante thronum Dei et Agni. Currat per plateas supernae Sion: audiat illud melos
Angelorum, et cum reverentia supplicet cunctis ordinibus beatorum spirituum;
singulis per se, et simul omnibus se commendans. Tantam vero gratiam non meretur
accipere animus, qui in sui cognitione diu exercitatus et plene eruditus non
est. Frustra enim cordis oculum erigit ad videndum Deum, qui nondum idoneus est
ad videndum seipsum. Prius enim necesse est ut cognoscas invisibilia spiritus
tui, quam possis esse idoneus ad cognoscenda invisibilia Dei. Et si non 0513A potes cognoscere te, non praesumas apprehendere ea quae sunt
supra te. 11. Praecipuum et principale speculum ad videndum
Deum, est animus rationalis inveniens seipsum. Si enim invisibilia Dei, per ea
quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20), ubi,
quaeso, quam in ejus imagine cognitionis ejus vestigia expressius impressa
reperiuntur? Tergat ergo speculum suum, mundet spiritum suum, quisquis sitit
videre Deum suum. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V,
8). Hoc speculum verus poenitens non cessat quotidie inspicere, tergere,
tenere, et custodire. Inspicere, si aliquid in eo reperiat, quod Deo displiceat.
Tergere, non solum peccata actionum, verum etiam cogitationum, 0513B ut nihil in eo remaneat quod Deum offendat. Tenere, ne deorsum
corruens, terrae per amorem inhaereat, et ne inanium cogitationum pulvere
sordescat. Custodire, ut ille cujus tabernaculum est cum hominibus, cujus
deliciae sunt esse cum filiis hominum, qui ad ostium stat et pulsat, quacunque
hora intrare voluerit, receptaculum mundum inveniat. Deus enim qui munditiae
amator est, cor pollutum habitare non potest. 12. Exterso
igitur speculo, et diu diligenter inspecto, incipit ei quaedam divini luminis
claritas interlucere, et immensus quidam insolitae visionis radius oculis cordis
apparere. Ex hujus luminis visione animus inflammatus, incipit munda cordis acie
superna et interna conspicere, Deum diligere, Deo 0513C inhaerere; cuncta quae adsunt, tanquam non sint considerat,
cunctis suis affectionibus renuntiat, et totus soli incumbit amori, sciens solum
illum esse beatum, qui Deum amat. Porro ad tantam gratiam nunquam pertingit mens
per propriam industriam. Dei donum est hoc, non hominis meritum. Sed absque
dubio talem ac tantam gratiam ille accipit, qui deserit curam saeculi, et agit
curam sui: qui studet se frequenter cogitare, et diligenter agnoscere, quid ipse
est. Redi ergo ad cor tuum, et diligenter discute teipsum. Considera unde venis;
quo tendis; quomodo vivis; quid agis; quid amittis; quantum quotidie proficis;
vel quantum deficis: quibus cogitationibus magis incursaris; quibus
affectionibus 0513D frequentius tangeris; vel quibus tentationum
maculis a maligno spiritu acrius impugnaris. Cum totum interioris exteriorisque
hominis statum et habitum, in quantum possibile est, plene cognoveris, et non
solum qualis sis, verum etiam qualis esse debueras; de cognitione tui poteris
sublevari ad contemplationem Dei. Quantum namque quotidie in cognitione
proficis, tantum al altiora semper tendis. Sed jam fortassis ascendisti, jam ad
cor tuum rediisti, et ibi stare didicisti: nec hoc sufficiat tibi. Disce ibi
habitare, et mansionem facere: 340 et qualicunque mentis
vagatione inde abstractus fueris, illuc semper redire festina. Absque dubio per
multum usum quandoque tibi vertetur in oblectamentum: in tantum ut absque 0514A ulla laboris difficultate possis ibi assiduus esse; quinimo
poena tibi potius sit, alibi, quam ibi moram aliquam facere. CAPUT VII. De mente
devota, columna sexta.13. Si ergo persenseris
desideria tua circa exteriores delectationes affici, et cogitationes tuas
jugiter in eis occupari; cum magna sollicitudine compelle eas, nec permittas ad
cor tuum intrare: sed redi ad cor tuum, et ibi intrare et habitare omni modo
stude. Mens enim quae se ad sui considerationem non sublevat, sed adhuc per
varia desideria spargitur, et variis cogitationibus huc illucque distenditur,
non potest seipsam in unum colligere, quia nondum novit ad seipsam intrare, sed
adhuc 0514B in imo est cogitatione et conversatione. Ideoque non
potest ad ea quae supra ipsam sunt, penna contemplationis evolare. Discat ergo
dispersiones cordis congregare: assuescat in internis suis immorari, studeat
evagationes mentis restringere, et exteriora omnia oblivisci. Discat sola bona
interiora amare, et illa frequentius cogitare, qui ad coelestium contemplationem
anhelat, qui in divinorum notitiam suspirat. Cumque se diligenter attenderit, et
diutius quaesierit, cum tandem invenerit qualis sit, restat ut revelatione
divina cognoscat qualis esse debeat, quale mentis aedificium Deo praeparare, et
quibus obsequiis eum placare oporteat. 14. Qui ita evagationes
mentis in unum colligit, et omnes cordis motus in uno aeternitatis desiderio
0514C figit, profecto jam ad cor suum rediit, et jam ibi libenter
moratur, ac mirabiliter delectatur. Et cum seipsum prae gaudio jam capere non
possit, supra seipsum ducitur, et per excessum mentis ad summa elevatur; atque
ita per seipsum supra semetipsum, per cognitionem sui ad cognitionem Dei
ascendit, ut discat solum Deum amare, et ipsum indesinenter cogitare, et in eo
delectabiliter requiescere. Cum sic amor Christi totum absorbuerit affectum
hominis, ut negligens et immemor sui, non nisi Jesum Christum, et ea quae sunt
Jesu Christi sentiat, tunc demum, ut arbitror, perfecta est in eo charitas. Huic
itaque qui sic affectus est, non est onerosa paupertas: iste non sentit
injurias: ridet opprobria, 0514D contemnit damna, mortem lucrum
reputat: imo nec mori se putat, cum magis de morte ad vitam transire se sciat.
Quem sic amor Dei intrinsecus ligatum tenet, nec ad modicum quidem exire
exterius valet; sed interius in ejus desiderio flagrat, tanto amplius, quanto
familiarius, et eo vehementius, quo frequentius. Qui sic in amore Dei jugiter
delectatur, frequenter mentis excessus patitur: ab omnibus praesentibus et
terrenis raptus, coram Deo praesentatur; et dum pulchritudinem ejus considerat,
magnitudine pulchritudinis ejus attonitus, totus in ejus admiratione
suspenditur. Miratur Regis gloriam, regni magnificentiam, supernae civitatis
nobilitatem, et civium felicitatem; contemplatur etiam gloriae decorem, Dei
bonitatem, internae suavitatis 0515A dulcedinem, et aeternae
quietis tranquillitatem. Meditatur Patris potentiam. Filii sapientiam, Spiritus
sancti benignitatem, et angelicae naturae beatitudinem. Delectatur de Deo in
Deum, dum ejus pietatem miratur, et decorem contemplatur. O quam jucundum
sentiretur, si non esset ad tam modicum raptus! Rapitur, dum sola coelestia
contemplatur, et contemplando jucundatur. Sed cum ibi stare diutius conatur,
subito labitur; et rediens ad se nulli potest intimare quod vidit supra se: sed
agnitione suavitatis illectus, gustatae dulcedinis suavitatem, et illam
coelestem infusionem laetitiae spiritualis intra semetipsum miratur. Revolvit
etiam in corde suo tacita mente incorporeae lucis claritatem, et intimae
satietatis saporem, et illud internae quietis secretum, 0515B et
summae tranquillitatis arcanum. In hujus contemplatione contemplationisque
dulcedine mens delectabiliter afficitur, et mirabiliter delectatur. Volet ergo,
et non deficiat. Volet, donec ante 341 Regem perveniat,
ibique ploret et suspiret, mactetque se in lacrymis: deprecetur veniam, postulet
gratiam; nec inde recedat, quousque Deum quem nimium offenderat, placatum
sentiat, et ab eo consolationem recipiat. CAPUT VIII. De ratione
illuminata, columna septima.15. Denique ratio per
mentis excessum in contemplationem sublimium sublevata, et in divinae
contemplationis arcanum rapta, atque ibi illuminata 0515C ad
cognitionem veritatis et veri luminis, inflammata ad desiderium bonitatis, omnes
illicitas voluptates, affectiones, et vagas memoriae cogitationes, cordis
dispersiones, animi fluctuationes, spiritus evagationes, et mentis distractiones
in unum colligit, atque in illo felicitatis fonte totum suum desiderium figit.
Locum superiorem ratio semper obtineat, nullusque motus adversus eam sit
rebellis; sed omnia ei obtemperent, sicut et ipsa obtemperat Deo. Si vero
aliquem motum ad id quod non debet, vel quomodo non debet, moveri senserit, non
consentiat, sed illico resistat. Nam solus consensus reos nos facit, etiamsi
aliquid impediat ne opera subsequantur. Tunc enim anima mori, sicut scriptum
est, dicitur cum ipsa ratio ad peccatum per 0515D consensum
curvatur. Anima enim quae peccaverit,
ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20). Resistat ergo ne moriatur:
pugnet ut coronetur. Molesta est lucta, sed fructuosa; quia si habet poenam,
habebit et coronam. Non nocet sensus, ubi non est consensus: imo quod
resistentem fatigat, vincentem coronat. CAPUT IX. De notis et titulis
bene aedificatae conscientiae.16. Sic nimirum, sic
aedificatur bona conscientia. Bona conscientia est, quae peccata praeterita
punit, et punienda committere refugit: quae si peccatum sentiat, peccato non
consentit: quam si cogitatio inquinat, ratio lavat. Recta conscientia est, cui
suum peccatum displicet, et alieno non consentit: nec propter hoc peccatorem
dimittit, nec ejus peccatum 0516A dissimulat; et cum corripit,
non insultat. Tranquilla est, quia omnibus est dulcis, et nulli gravis: utens
amico ad gratiam, inimico ad patientiam, cunctis ad benevolentiam, et quibus
potest ad beneficentiam. Talibus enim domus animae aedificatur. Quod si forte,
ut fieri solet, fur advenerit, qui non venit, nisi ut furetur, et mactet et
perdat: si, inquam, fur venerit, id est vel cordis elatio intrinsecus oriens,
vel appetitus humanae laudis extrinsecus adveniens, seu aliqua quaelibet pestis,
quae domum istam machinetur perfodere; tunc rationis ira, quasi canis, thesaurum
custodiens, evigilet, latret, mordeat et jugulet: irruens in hostes, nemini
parcat, nullum intrare permittat; sed clamitet, et excitet intus habitantes ad
arma capessenda. Undecunque 0516B vitium, sive clam, sive palam
nocere tentaverit, procul illud arceat, ut sit secura conscientia. Secura est
quando accusationem non patitur, vel pro tempore boni, vel pro praesumptione
mali. Munda est et bene sibi conscia, cum nec de praeterito juste accusatur, nec
de praesenti injuste delectatur. Pura est, cui Deus nec sua peccata imputat,
quia non fecit: nec aliena, quia non approbavit: nec negligentiam, quia non
tacuit: nec superbiam, quia in humilitate permansit. CAPUT X. De cura conscientiae
praeferenda scientiae.17. Multi quaerunt scientiam;
pauci vero conscientiam. Si vero tanto studio et sollicitudine quaereretur
conscientia, quanto quaeritur saecularis et 0516C vana scientia,
et citius apprehenderetur, et utilius retineretur. Cogitare namque de
conscientia, sensus est consummatus; et qui custodit illam, semper erit securus.
Salva reverentia sapientiae, utilius est currere ad conscientiam, quam ad
sapientiam; nisi sapientia illa sit quae aedificet conscientiam. Tunc enim se
intelligit anima, cum illustratur conscientia; 342 tunc
impletur cor bona conscientia, cum in se Deum, et in Deo mutua revolutione
seipsam receperit imago creata. Creatrix imago in imagine creata, nihil aliud
est nisi sapientia in anima, nisi gloria in conscientia, nisi sanctificatio in
arca. O quam ineffabilis est pietas Dei, quae tantam majestatem inclinat ad
tantam humilitatem! Qui creavit 0516D nos, creatur in nobis: et
quasi parum esset nos Deum patrem habere, vult etiam nos fieri sibi fratrem et
matrem. Quicunque, inquit, fecerit
voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater et mater est
(Matth. XII, 50). Frater, obediendo; mater, generando: frater, per
haereditatis participationem; mater, per aliorum instructionem. O fidelis anima,
expande sinus, dilata affectus; ne angustieris in visceribus tuis concipere,
quem totus orbis non potuit comprehendere, donec Virgo beata illum fide
concepit. Fide namque Christus concipitur, verbi praedicatione nascitur,
devotione nutritur, amore tenetur. Sit ergo conscientia pura, ut Deum conducat
ad hospitium nostrum: sit sollicita circa fidele obsequium, ne tanta majestas
recuset 0517A cordis gremium: sit devota, ut soli Deo placeat,
soli Deo intendat, nec recedat ab eo. Talis conscientia laetificat animam, et
exhibet se Deo gratam, et hominibus et Angelis reverendam, et sibimetipsi
placata et quieta existit. CAPUT XI. De commodis et fructibus bonae
conscientiae.18. Conscientia est cordis scientia: quae
dupliciter intelligitur; videlicet vel illa quae se novit per se, vel illa quae
praeter se etiam alia novit ex se. Cor enim et se novit sua conscientia, et
multa alia. Quando novit se, appellatur conscientia: quando praeter se alia,
nominatur scientia. Conscientia bona, titulus est religionis, templum Salomonis,
ager benedictionis, hortus deliciarum, aureum reclinatorium, 0517B gaudium Angelorum, arca foederis, thesaurus Regis, aula Dei,
habitaculum Spiritus sancti, liber signatus et clausus, et in die judicii
aperiendus. Nihil est jucundius, nihil tutius, nihil ditius bona conscientia.
Premat corpus, trahat mundus, terreat diabolus, et illa erit secura. Bona
conscientia secura erit cum corpus morietur; secura, cum anima coram Deo
praesentabitur; secura, cum utrumque in die judicii ante tribunal terrificum
justi Judicis statuetur. Futurae beatitudinis non est utilius remedium, nec
certius testimonium bona conscientia. Cum mundus omni volubilitate
circumrotetur, ploret, rideat, pereat, transeat; nunquam marcescit bona
conscientia. Subjiciatur corpus in poena, in jejuniis maceretur, verberibus
lanietur, equuleo distendatur, 0517C gladio trucidetur, crucis
supplicio affligatur; et secura erit conscientia. 19. In
speculo conscientiae status exterioris et interioris hominis cognoscitur. Anima
enim novit se, quae sine speculo est. Speculum mundum, clarum et purum totius
religionis, bona conscientia. Sicut enim mulier quae viro suo sive amico placere
desiderat, in contuitu speculi imaginem oppositam reddentis, decorem et
pulchritudinem faciei componit: sic anima in quibus ab imagine veritatis
discedit, vel in quibus vestigia creatricis imaginis recipiat, in conscientia
relegit et intelligit. Non immerito conscientiam speculo comparavimus; quoniam
in ea tanquam in speculo rationis oculus, tam quod decens, quam quod indecens
est in se, claro aspectu 0517D apprehendere
potest. CAPUT XII. De custodia et refrenatione cordis ad bonam conscientiam
necessaria.20. Vita uniuscujusque non cognoscitur,
nisi in conscientia: nec venitur ab bonam conscientiam, nisi per cordis
custodiam. Cor enim suo arbitrio dimissum, aut ad vitam se vertit, aut ad
mortem. Velle namque peccare, malum est: peccare, pejus: in peccato perseverare,
pessimum est: nolle poenitere, mortale. Quidquid igitur cor cogitat, quod ad
utilitatem suam vel proximorum 343 quoquo modo non pertineat,
respuendum est. De diversis igitur mundi partibus, in quibus cor vagum et
profundum 0518A tenetur, vel vane occupatur, ad seipsum redeat,
et seipsum discutiat: cumque invenerit culpam, timeat poenam. Quaerendo autem
culpam, nusquam illam nisi in se reperiat: reperta autem culpa et poenae causa,
seipsum puniendo se ante se statuat, et tanquam alium se judicet; se equidem
culpatum, ante se afflictum; se reum, ante se judicem severum; se impium, ante
se ad pietatem reversum: proponat se ante se; decernat quid a se faciendum sit
de se; juste in se injusto infligat justa flagella. Loquatur etiam sic sibi:
Quia pacem deseruisti apud Dominum Deum tuum, et bellum incurristi apud teipsum,
scissuram pateris, ut tu a te ipso codemneris. Quia pactum pacis rupisti, vis
quod non vis, et non vis quod vis: a teipso condemnaberis. Nolenda 0518B vis: volenda non vis. Ecce de ore tuo te judico, serve nequam.
Afflige itaque te, et statue te contra faciem tuam, ut aspicias turpitudinem
tuam, et recogites stultitiam tuam. Sic igitur in miseriis suis ad seipsum
revertitur cor, et sistitur cor ad cor. Vis est quaedam quae sic de corde
operatur, et retinet cor fluxum et vanum; ne profluat in abyssum exterminii. Vis
ista seu violentia rapit regnum coelorum. Regnum
coelorum, inquit Dominus, vim patitur, et violenti
rapiunt illud (Matth. XI, 12). Nobile regnum possidet, qui cor
suum possidet. Non regnat, qui in corde suo deditus servitutibus vitiorum,
praesidet urbibus et turbis populorum. Solus is regnat, qui deposito cordis
imperio, ad leges rationis ordinat tatam familiam motuum interiorum et
exteriorum. 0518C Si insurgit rabies leonina, premitur per
patientiam: si petulantia hirci, per abstinentiam: si ferocitas apri, per
mansuetudinem: si superbia unicornis, per humilitatem. CAPUT XIII. De
mobilitate cordis restringenda per considerationem majestatis et potentiae
divinae.21. Non invenitur autem inter caeteras artes
liberales ars ista prae aliis liberalis, qua teneatur cor quod omni mobili
mobilius est, quod omni lubrico lubricosius est. Mobilitate enim naturali
instabile, vel in puncto fixum recusat consistere: cujus vita in motu est, et
motus est ei vita. Movet molem totius corporis humani tantillus iste in corde
vitalis motus: et qua coerceatur 0518D arte, ut alia movens, ipse
non moveatur? Forte mola asinaria si ad collum ei suspendatur, non moveretur.
Imo multo magis cum mola concitaretur. Agendum itaque cum eo est, ut circumeat
terram, et perambulet eam; si forte velociorem, et mobiliorem se invenire queat.
Si super terram similem sui non invenerit, etiam gyrum coeli circumeat, et rotas
currum Dei ad cursum suum admoveat. Quid tunc faciet ad illos qui ambulant super
pennas ventorum? Forte et cum illis contendere poterit. An et cum illa virtute
curret, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et
disponit omnia suaviter? (Sap. VIII, 1.) an et illam
apprehendet, de qua dicitur, Mobilior est omnibus mobilibus
sapientia? (Sap. VII, 24.) Saltem 0519A cum
viderit tam spatiosis saltibus transilientem suam potentiam, potentiam Creatoris
sui, subsistat et dimittat alas suas, retinens se, et habenis deificae
comparationis se ad se colligens et cohibens, non transgrediatur terminos suos.
Sic enim sancta animalia in visione Ezechielis, cum fieret vox
super firmamentum, quod imminebat capiti eorum, stabant et submittebant alas
suas (Ezech. I, 25). Quod plane sancti faciunt, cum
perlustratis operibus et mirabilibus Dei super intelligibilibus absconditis
mysteriis, nihil se scire deprehendunt, sed momento staterae omnia opera sua
appendunt. Tunc se non a se moveri cor intelligit; quia per se immobile
permaneret, nisi qui omnia movet, illud quoque inter omnia moveret. Mutuatum
igitur a Deo cognoscens 0519B motum suum, jam non usurpet ut
proprium, sed ut commodatum. Ad voluntatem namque commodantis, commodatarius uti
debet commodato: alioquin furtum facit in re commodata. 344 CAPUT XIV. De admonitionibus divinis, quibus subinde movetur cor hominis ad
caute utendum creaturis, et rectum sui ipsius regimen.22. Cum igitur te moverit Deus, vel moveri voluerit, o cor humanum,
movearis: aliter non movearis; quia non esset moveri, sed commoveri. Sed quando
te movet Deus? Cum admonet. Admonet autem sic: Vane occuparis, o cor sapiens et
omni praerogativa excellens, in his quae vanitates vanitatum sunt. Non te decet
his subesse, sed praeesse. Te 0519C indigent ista, ut melius et
commodius subsistant: tu his neque ad beatitudinem indiges, neque ad
immortalitatem. Viaticum quidem jumento tuo praeparant in via, sed si ad
mensuram sumantur, non ad superfluitatem. Ex superfluitate enim ciborum
quandoque infunduntur jumenta, et in ventris nimiam effluxionem resolvuntur, ita
ut ex refectione deficiant. Sic corpus tuum, o princeps et domine corporis, si
regulas necessitatis excesserit, et ad barathrum concupiscentiae os aperuerit,
lacum perditionis sibi effodit in hospitio reparationis, et de remedio comparat
exitium, de vehiculo naufragium. Quid proinde? Superfluum tollit necessarium.
Aufer superflua, et nulli deerunt necessaria; quia de superfluenti copia aliorum
nascitur valde aegra aliorum 0519D inopia. 23.
Tuum est male acta corrigere: tuum est in ordine, et officio familiam membrorum
corporis, et animae motuum disponere: tuum, singulorum negotia secundum
competentiam assignare. Non sit in regno corporis tui, qui leges et jura
institutorum tuorum impune praevaricetur; non oculus, non manus, non pes, non
auris, non guttur. Quid enim de ignobilioribus et plebeiis membris dicam? Si vel
attrectare rebellionem praesumpserint, lapidibus obruantur, jaculis
increpationum confodiantur, et noverint regem Salomonem sedere super mulam
regis, id est rationem super sensualitatem corporis. Quid si pudibunda illa,
quae velato semper nomine 0520A appellantur a pudicis et castis
labiis, motu inordinato rempublicam infestaverint? Certe abscindantur, non
ferro, sed jejunio; non detruncatione, sed mortificatione. Utinam, inquit Apostolus, abscindantur qui
vos conturbant (Galat. V, 12). His persuasionibus cor
effrenatum, in praeceps cursum suum rapiens, teneri potest, ut sit bona
conscientia. Bona est, si habeat in corde puritatem, in ore veritatem, in
actione rectitudinem. Pro his namque merebitur Trinitatis visionem. O beata
visio, in qua sic Deus erit notus atque perspicuus, ut videatur a singulis nobis
in singulis nobis: videatur in seipso; videatur in coelo novo, et in terra nova,
atque in omni quae tunc fuerit creatura! CAPUT XV. De libro conscientiae
emendando.0520B 24. Humana conscientia
est Domini vinea, quam excolere debent peccatorum confessio, et eorum
satisfactio, et exhibitio bonorum operum, et custodia eorum. Unicuique est liber
sua conscientia: et ad hunc librum discutiendum et emendandum omnes alii inventi
sunt. Anima cum de corpore egredietur, nullum alium praeter conscientiae suae
librum secum portare poterit, atque in illo cognoscet quo debeat ire, et quid
debeat recipere. Ex his quae scripta erunt in libris nostris judicabimur, et
ideo scribi debent secundum exemplar libri vitae: et si sic scripti non sunt,
saltem corrigendi sunt. Conferamus itaque libros nostros cum libro vitae: et si
quid aliter habuerint, corrigantur, ne in illa ultima collatione, si quidpiam
0520C aliter inventi fuerint habentes, abjiciantur. Beatus homo,
qui se potest cognoscere et despicere, probare et improbare. Nam qui sibi
displicet, Deo placet: et qui sibi vilis est, Deo charus est. Multae sunt
scientiae hominum, sed nulla melior est illa, qua cognoscit homo seipsum.
Quamobrem redeam ad cor meum, et ibi stare assuescam, ut totam vitam meam 345 possim discutere, et meipsum cognoscere. Omnes miserias meas
coram Deo effundam, si forte illa sua magna pietas moveat eum. Confitebor ei
peccata mea, cui omnia nuda sunt et aperta, quem fallere non possum, quia
sapientia est; nec effugere, quia ubique est. CAPUT XVI. Deplorat homo coram
Deo miserias suas, inquietudinem cordis, et ad mala
propensionem.0520D 25. Audi ergo,
piissime Deus, confessionem meam; et respice ad pietatem tuam, et fac mecum
secundum misericordiam tuam. Audi quam saepe de memoria mea te expulit irruens
turba plurimarum cogitationum, quae velut plebs ad aliquod spectaculum solent
effluere in cor meum. Dum orare vel cantare in monasterio volo, nescio cujusmodi
stulta cogitatio cor meum rapit, et ducit per diversa loca. Cumque illud ad me
revoco, tenere non possum, sed illico elabitur, et huc illucque dispergitur, et
per innumera effunditur. Idcirco crebra terrenarum cupiditatum illecebra, et
vanitatum effusio ita cor meum occupant, ut quod vitare studeam, hoc cogitem,
0521A animoque volvam. Non enim est in potestate mea cor meum et
cogitationes meae, quae ex improviso effusae mentem meam animumque confundunt,
atque alio trahunt quam ego proposueram. Ad saecularia revocant, mundana
inferunt, voluptuaria ingerunt, illecebrosa contexunt: ipsoque in tempore quo
levare mentem meam ad te paro, inanibus cogitationibus infectus, ad terrena
plerumque dejicior. Hujusmodi perstrepentium cogitationum tumultus a corde
quotidie amovere volo, nec valeo: sed visa et audita, dicta et facta ad memoriam
revocant, et in ea cum magna importunitate perstrepunt. Cogitanda cogito,
cogitata recogito, et eadem iterum atque iterum replicare non cesso: et cum diu
multumque quidquid potero cogitavero, sine cogitationibus esse 0521B non possum, sed intrant et exeunt, atque aliae alias introducunt
et excludunt. Haec invitus sustineo; plerumque tamen consentio, cum per ea quae
vidi, vel feci, sine utilitate, absque discretione, vaga mente discurro. Ita
mens mea semper mobilis, et nunquam stabilis, semper vaga et velut ebria, per
diversa distrahitur. Graviter pecco, cum cor meum derelinquo; quoniam gravis
jactura est quae per negligentiam fit. Vim patior cum illud me deserit. Confirma
cor meum, Deus, quoniam cum stare in semetipso nititur, aliquo modo a semetipso
etiam nesciendo derivatur. Ita peccandi consuetudine etiam cum nescio pecco: et
cor meum cor vanum per infinita deducitur, et in multa desideria
dividitur. 26. In nocte vero cum dormire volo, multarum 0521C rerum imagines et phantasias clausis oculis video, easque
invitus tolero: quantoque ab eis aciem mentis avertere nitor, tanto amplius
illae se mihi ingerunt, et molestiis turpium cogitationum cor meum maculant.
Inde est quod saepe mihi nocuit mortifera delectatio, quae ex recordatione
praeteritorum peccatorum nasci solet, sed maxime ex recordatione libidinis. Haec
enim pestis quo prae caeteris vitiis est mihi familiarior, eo ad nocendum
proclivior, et ad repellendum difficilior. Nam cum eam repellere volonolenti
mihi se ingerit, blande onerosa, displicendo placens, et placendo displicens.
Carnis libidinem nunquam fugere potui, sed semper me persequitur, et cum aliqua
delectationis cogitatione, vel visus 0521D intentione me
comprehendere potest, non diebus neque noctibus requiescere sinit. Subtiliter
intrat, et mentem occupat, et nisi subito repellatur, allicit et incendit, et
quasi virus pestilentiae per totum corpus paulatim se diffundit. Cogitationes
pravas multiplicat, affectiones malas generat, delectatione illicita mentem
afficit, et ad consensum pravitatis animum inflectit, omnesque animae virtutes
corrumpit. Hac peste cum astrictus teneor, divelli ab ea vix possum, quoniam
stimulos ejus confiteri aut nescio, aut erubesco; tam subtiles et turpes sunt.
Revera difficile est libidinis incendia exstinguere. Impuberes stimulat, juvenes
inflammat, viros enervat, senes et decrepitos 346 fatigat.
Non aspernatur tuguria, non reveretur palatia. Utinam sola coenobia fugiat. 0522A Adjuva me, Domine Deus meus, ut huic tam pestifero et mortifero
vitio resistere possim. Scio enim quia quod resistentem fatigat, vincentem
coronat. Scio etiam quoniam si mentem meam cogitatione immunda polluero, tibi,
qui munditiae auctor es, placere non valeo. CAPUT XVII. Pergit accusare et
deplorare miserias suas circa cogitationes amarulentas, abusum membrorum, et
rerum exteriorum ad vitae usum spectantium.27. Cor
mundum crea in me, Deus, quoniam non solum vana cogitatio illud occupat, et
turpis inquinat, verum etiam amara dissipat. Saepe namque aliqua injuria
commotus, densis cogitationum tumultibus in corde premor. Hinc inde sollicitus
et caecus, 0522B occasionem vindictae de accepta injuria rimor,
consilia multiplico, et nihil aliud nisi jurgia quae foris desunt, in corde
perago. Praesentes non video, absentibus contradico, intra memetipsum
contumelias profero et recipio, receptis autem durius respondeo. Cumque qui
obviet nullus adsit, rixas in corde compono, insidias invidentium considero, et
quid contra jurgia movere possint penso: exquiro quid respondeam; et cum rem
nullam teneam, vacuus litigator elaboro. Sicque diem in otium, noctem vero in
cogitationem verso. Torpeo ab utili opere, quoniam fatigor illicita cogitatione.
Ita mens intus pugnat, cum menti nemo repugnat. Nonnunquam vero quod egi in
corpore, hoc postmodum importuna cogitatione verso in mente: et multoties
gravius torqueor 0522C in recordatione, quam prius captus fueram
in operis perpetratione. Saepe etiam ea quae nunquam feci, nec in voluntate
habui, ita recogito, quasi poeniteat me illa non fecisse. Ab occultis meis munda
me, Domine; quoniam cum nihil exterius ago, intus graviter pecco. In corde enim
servo depicta quae vidi et feci. Ideo temporalium rerum tumultus in corde
versare non cesso, etiam cum vaco. In cogitatione enim comedo, cum jejuno:
loquor, cum taceo: irascor, et tranquillus sum: corpus requiescit, et animus huc
illucque discurrit. 28. Ita vitam istam sine culpa nunquam
transire potui: nec hoc quidem quod laudabiliter vixi, sine aliquo reatu est, si
remota pietate discutiatur. De 0522D necessitatibus meis eripe
me, Domine. Crebro namque dum necessitatis debita reddere studeo, voluptatis
vitio deservio: sub velamine necessitatis, cado in laqueum voluptatis.
Saepissime namque comedi et bibi non ad necessitatem, sed ad voluptatem: et quod
necessitati satis erat, voluptati parum erat. Cogitavi etiam de cibo et potu,
quando non debui, et ubi non debui, et plus quam debui. Cogitando de escis,
epulas in cogitatione tota die ruminabam. Cum tegendis membris vestimenta
quaero, non solum quae tegant, sed quae extollant, expeto: et contra frigoris
torporem, non solum quaero quae muniant per pinguedinem, sed quae mulceant per
mollitiem: non solum quae per mollitiem tactum mulceant, sed quae per colorem
oculos seducant. 0523A Cum pro aliqua necessitate licentiam
loquendi alicui habui,locutus sum non solum de necessariis, verum etiam de non
necessariis, et de his quae ad me non pertinebant, et de quibus licentiam non
habebam. Immersi me colloquiis hominum. Ibi locutus sum non ad aedificationem,
sed ad destructionem; non quod decebat, sed quod libebat: locutus verba vana et
risui apta, verba otiosa et inutilia. Verbositati deserviens, detractioni
studens, os meum mendacio et detractione inquinavi. Lingua mea omni fallacia
plena est, et nocuit mihi plus quam omnia membra. Nam ea quae audivi vel vidi,
nunquam eo modo quo dicta vel facta sunt, referre possum: sed alia affirmo pro
aliis, et saepe multa intersero superflua; atque ita vel nimium laudando, vel
vituperando, fere quoties 0523B loquor, mentior. 29. Guttur insatiabili ardet ingluvie: gula diversis saporibus
satiari non potest. Cor pravum, dolo et malitia plenum, per puram confessionem
purgare nunquam 347 potui. Manus ad opus pravum fuerunt
paratae, et ad operandum bonum pigrae. Stomachus et intestina nimio cibo et potu
saepe sunt distenta, et ideo dolore sunt plena. Nam unde gula delectatur, inde
venter inflatur, corpus infirmatur, et saepe mors sequitur. Per gulae
delectationem corrui in ventris ingluviem: et unde debui mihi parare salutem,
inde contraxi nimium comedendo perniciem. Pedes velocius me portaverunt ad
aliquam curiositatem speculandam, quam ad ecclesiam. Oculi iniquo intuitu me
perverterunt, omnemque 0523C motum corporis mei ad immunda
desideria traxerunt. Aures citius aperui verbis otiosis et vanis, quam sanctis.
Delectatus est odoratus vanis odoribus; gustus, diversarum rerum diversis
saporibus: nec non singuli alii sensus, his et illis, juxta quod cuique suus
ferebat appetitus. Ita, Deus meus, in omnibus membris meis naturae modum
excessi. Omnia membra mea velut conjuratione facta inimico meo de me dominium
tradidere, cum morte foedus iniere, pactum pepigere cum inferno. CAPUT XVIII. Ulterior
accusatio propriae iniquitatis, praesertim circa vitium invidiae, odii,
jactantiae, etc.30. Eripe me, Domine, ab homine malo,
id est, a me ipso; a quo recedere non possum. Nam quocumque 0523D me verto, vitia mea me sequuntur: ubicumque vado, conscientia
mea non me deserit, sed praesens assistit, et quidquid facio, scribit. Idcirco
quanquam humana subterfugiam judicia, judicium propriae conscientiae fugere non
valeo. Et si hominibus celo quod egi, mihi tamen, qui novi malum quod gessi,
celare nequeo. Proprii reatus conscientia non me requiescere sinit, sed de die
in diem vehementer me torquet, et de die judicii vehementius terret. Nam in die
illa cum Dominus ad judicium venerit, uniuscujusque conscientia ad testimonium
adducetur, et aperto libro conscientiae, omnis culpa ante oculos reducetur:
atque ita cogente conscientia, unusquisque erit accusator et judex suus.
Propterea 0524A statuam me ante me, et judicabo me ipsum, ut
illius extremae et tremendae diei judicium evadere possim. Damnat me conscientia
mea, quanquam divinum judicium nondum me damnet. Accusat me de homicidio, quod,
si opere non feci, voluntate tamen ac desiderio saepe peregi. Accusat me de
adulterio, et eodem modo respondeo. Accusat me de invidia; confiteor et ego,
quoniam invidia saepissime cor meum laniavit. Per invidiam namque, sancte
viventium merita, mea feci invidendo peccata. Nam bona quae ab eis fieri, vel
dici audiebam, vera omnino non credebam: ipsas res bene gestas, in malum male
interpretando convertebam. Omne malum quod de illis mendax fama jactabat, statim
tanquam si ego vidissem, credebam. Omnia mala meis aemulis 0524B fingebam, et ex profectu eorum deficiebam. Haec vero odia intra
me abscondebam, et in meos cruciatus enutriebam. Proficientibus invidebam,
peccantibus favebam, de malis eorum gaudebam, et de profectibus lugebam. 31. Gratuitis inimicitiis ardebam, et hanc malitiam mei pectoris
deprehendi timebam. Semper eram ei amarus, et nunquam certus: et ita amicus eram
diaboli, et inimicus mei. Inter amicos discordias seminavi, discordantes in
dissensione confirmavi, opiniones eorum mendaciis decoloravi, in spiritualibus
carnalia laudavi, ut spiritualia bona eis deesse persuaderem. Amicitias
simulavi, ut eos qui se incaute mihi committebant, qua possem arte deciperem.
Odiorum mihi occasionem pravis 0524C suspicionibus coacervavi; et
ita daemones, quorum facta sectabar, laetificavi. Multis velut amicus fui in
obsequio, hostis in anima, comptus in verbo, turpis in facto. Proditor fui
secretorum, tenax malarum suspicionum, utrobique perversus. Et ita persecutus
est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam (Psal. CXLII,
3). Piissime Domine, unde possum esse bonus, qui in bono sic fui malus?
Ego peccabam, et tu dissimulabas: prolongabam multo tempore iniquitatem meam, et
tu pietatem 348 tuam; quia poenitentiam et indulgentiam
cogitabas. Da ergo misericordiam misero, qui tam diu pepercisti criminoso. Credo
namque quoniam quidquid mihi condonare decreveris, sic erit quasi nunquam
fuerit. 0524D 32. Non solum invidia cor meum
afflixit, verum etiam vanitas circa varias delectationes languentem animum
involvit. Per vanitatem namque de operibus, quorum mihi conscius non eram,
turpiter me jactavi. Gestiebam etiam docere quae nesciebam. Credi de me sublimia
volebam, delectabilia gravibus anteponebam, exsecrabar verbo quod animo
concupiscebam, appellationes virtutum meis vitiis imponebam, et ita me ipsum
fallebam, et faventes mihi decipiebam. In promissione honesta fui velox, in
exhibitione mendax; a bono mutabilis, mali tenax; in verbo gravis, animo turpis,
ubique fallax; laetus ad prospera, fragilis ad adversa; inflatus ad obsequia,
anxius ad opprobria, immoderatus ad gaudia 0525A facilis ad
humana, difficilis ad honesta. Misericordissime Domine, ita defecerunt in
vanitate dies mei, in quibus debui flere commissam iniquitatem, excitare
remissam voluntatem, suspirare ad amissam haereditatem, aspirare ad promissam
felicitatem, properare ad angelicam societatem, repropitiari tuam
majestatem. CAPUT XIX.
Adhuc gemit et plangit coram Deo miserias ac vitia
sua.33. Terret me tota vita mea, Deus meus, quoniam
diligenter discussa apparet mihi aut peccatum, aut sterilitas: et si quid
fructus in ea videtur, sic est aut simulatum, aut imperfectum, aut aliquo modo
corruptum, ut possit aut non placere, aut displicere 0525B tibi.
Et cum vere ita res sit, sic est mihi quasi non ita sit: quod est miseria super
miseriam. Sic comedo, bibo, et dormio securus, quasi jam transierim diem mortis,
et evaserim diem judicii et tormenta inferni. Sic ludo et rideo, quasi jam
regnem tecum in regno tuo. Idcirco multitudinem iniquitatum mearum expavescens,
sed de tua pietate confidens, tibi Creatori et Redemptori meo, qui veniam et
indulgentiam post reatum per puram et lacrymabilem confessionem assequi
promisisti, confiteor, quoniam in peccatis conceptus sum, et in peccatis
nutritus; et per omne tempus vitae meae usque ad hanc diem in peccatis sum
conversatus. Nullum invenio peccatum, a quo non sim aliquo modo inquinatus. Per
superbiam namque praecepta tua et seniorum meorum 0525C transgressus sum. Silentium et taciturnitatem, sicut regula
docet, non tenui. Quod mihi licitum non fuit, habui, dedi, et accepi. Clamores
pauperum et miserorum non libenter aut misericorditer audivi, nec eos in
infirmitatibus suis visitavi. Suadentibus mihi in malum consensi. Facilius multa
in imo, quam unum in summo cogito; facilius reprehendo aliorum vitia quam mea:
et quod in aliis reprehendo, facere non erubesco. Facilius uniuscujusque vitia
quam virtutes intendo. Cum aliorum delicta cerno, mea non aspicio. In meis
delictis sum clemens, in alienis rigorem tenere volo. Ad irrogandas contumelias
sum validus, ad tolerandas infirmus; ad obediendum piger, ad lacessendos vero
alios importunus; ad ea quae facere et debeo et valeo, 0525D torpens, ad ea vero quae facere nec debeo, nec valeo, paratus.
Ita repleta est malis anima mea, peccatis meis exigentibus. 34.
In ecclesia me deteriorem reperio; ante altaria sacra devote non supplico: vasa
sacra non reverenter tracto: in choro sum corpore, et in aliquo negotio mente.
Nunc intus maneo, nunc toras exeo: tanta est levitas corporis, nec non et
mentis. Aliud canto, et aliud cogito. Psalmodiae verba profero, et psalmodiae
sensum non attendo: sed mente vagus, habitu dissolutus, oculis attonitus, huc et
illuc prospiciens; quaecumque ibi geruntur, perlustro et perspicio. Vae mihi!
quoniam ibi pecco, ubi peccata emendare debeo. Nonnunquam vero in ipsis bonis
0526A quae ago, ad deterius propinquo; quia dum menti laetitiam
pariunt, et quamdam securitatem gignunt, mens mea secura redditur, et in torpore
laxatur. Saepe etiam me ipsum et opera quae feceram laudavi, et ab aliis laudari
349 volui. Plerumque laus humana, quam non quaerebam, mihi
oblata placuit: et cum ex ea incaute extollerer, subito multa quae feceram ad
memoriam venerunt, ut amplius in elatione attollerer. Quae subtiliter replicans,
atque in unum cuncta coacervans, coepi magis magisque deceptus intumescere.
Dumque in mei admiratione occupatus defigerer, mihi dans gloriam, et non Deo a
quo omnia acceperam, omnium fructum amisi: atque ita didici quoniam qui me
laudabant, adversum me jurabant. Quanto enim quisque in semetipso 0526B gloriatur, tanto a Dei amore disjungitur. 35.
Ita, Deus meus, inferno appropinquavit vita mea. Si me liberabis, habebo unde
tibi gratias agam: si inde non liberabis, non habeo unde te reprehendam, quoniam
justus es. Heu mihi! qualis vixi! quanta mala feci, et dixi! Pudet qui sic
vixerim, et quod natus fuerim. Mallem non esse, quam talis esse. Bonus eram, et
malum me feci: utique qui sponte me feci miserum, justum est semper esse
miserum. Conscientia mea meretur damnationem; poenitentia mea non sufficit ad
satisfactionem: sed certum est quoniam misericordia tua delet omnem offensionem.
Dele ergo, pie Domine, iniquitatem meam multitudine miserationum tuarum. Ego
vero qui usque ad hanc diem sine causa vixi, amodo 0526C sine
causa vivere nolo. 36. Sed heu miser! haec tam saepe sic
confessus: surgens, cadens sum defessus: repeccando toties, confitendo toties.
Multoties promisi me emendare; et nunquam tenui, sed semper ad peccatum redii;
et prioribus sceleribus nova et deteriora conjunxi. Nunquam, ut debui, mores
meos in melius mutavi; nec a malefactis recessi. Plurimos etiam, me perdens,
peccare feci, et multis causa mali exstiti: et exemplis vitae meae nonnulli
subversi sunt. Ecce peccata mea, misericordissime Deus, non abscondo, sed
ostendo; accuso me, non excuso; quoniam iniquitatem meam cognosco. Nec idcirco
justus sum: quoniam si alter ita me accusaret, sicut ego me ipsum 0526D accuso, patienter sustinere non possem. Desperare utique
potuissem propter nimia peccata et vitia, culpas, et infinitas negligentias
meas, quae egi, et quotidie indesinenter ago corde, ore, opere, et omnibus
modis, quibus humana fragilitas peccare potest; nisi Verbum tuum, Deus, caro
fieret, et habitaret in nobis. Sed desperare jam non audeo, quoniam subditus
ille tibi usque ad mortem, mortem autem crucis, tulit chirographum peccatorum
nostrorum; et affigens illud cruci, peccatum crucifixit et mortem. Gratias tibi
ago, Domine Deus meus, quoniam visitasti me, et ostendisti mihi peccata mea.
Nunc primum te inspirante didici ad cor meum redire, et me ipsum cognoscere.
Advocabo ergo aliquem de amicis tuis, et ei omnia delicta mea exponam, sicut
mihi 0527A praecepisti; ut ejus consilio et auxilio ab omnibus
meis possim iniquitatibus liberari et tibi reconciliari. CAPUT XX. Confessio
coram praelato.37. Audi ergo, pater, miserum
peccatorem: audi vocem lacrymantis et poenitentis: attende quam graviter
peccavi, et Creatorem meum offendi. Deo jubente ad cor meum redii; et inde
exclusis omnibus praeter Dominum Deum et me ipsum, totam vitam meam discussi
tanto diligentius, quanto familiarius, et ut verum fatear, nihil aliud ibi
inveni, nisi locum horroris, et vastae solitudinis; conscientiam videlicet diu
neglectam, omnino incultam, spinis et tribulis obsitam, et omni horrore plenam.
0527B Nullum enim invenio vitium, a quo non traxerim aliquod
contagium. Turbavit me ira, laceravit me invidia, inflavit superbia. Inde
contraxi mentis inconstantiam, oris scurrilitatem, opprobria proximorum, scelera
detractionum, linguae effrenationem. Seniorum meorum imperia non servavi, sed
judicavi: de meis negligentiis objurgatus, aut rebellis fui, aut murmuravi;
praeferri me melioribus impudenter affectavi; simplicitatem spiritualium fratrum
irridenter 350 exagitavi, meas sententias procaciter jactavi;
obsequia delata fastidivi, negata quaesivi; juniores meos elatus despexi. Non
observavi in obsequio reverentiam, in sermone modestiam, in moribus disciplinam.
Habui in intentione pertinaciam, in corde duritiam, in sermocinatione
jactantiam. 0527C In humilitate fui fallax, in odio pertinax, in
jocatione mordax. Subjectionis impatiens, potentiae sectator, ad opus bonum
piger, ad unitatem ferus, ad obsequium durus; ad loquendum quae nesciebam
promptus, ad supplantandum paratus, fraternae societati inhumanus. Temerarius in
judicando, clamosus in loquendo, fastidiosus in audiendo, praesumptuosus in
docendo, effrenatus deformiter in cachinnando: onerosus amicis, infestus
quietis, ingratus beneficis, inflatus obsequiis, et imperiosus subjectis. Saepe
jactavi me fecisse quod non feceram, vidisse quod non videram, dixisse quod non
dixeram. Dissimulavi etiam me non fecisse quod feceram; negavi me dixisse quod
dixeram, 0527D non vidisse et audisse quod videram et audieram:
et ita ex omni parte sum reus. Reus in saeculo, reus in claustro: sed ibi per
ignorantiam, hic per negligentiam; et utrumque me terret. 38.
Verumtamen multo amplius terret me, quod in monasterio ante conspectum Dei
deteriorem me invenio. Collocavit me Deus in loco voluptatis, in domo ubertatis,
in paradiso deliciarum: ego vero miser et miserabilis, inter mensas epulantium
fame pereo, juxta fontem sitio, ante ignem algeo; et ad neutrum manus extendere
volo, tam piger sum et desidiosus. Ita tempus amitto quod Deus mihi sua pietate
indulserat ad agendam poenitentiam, ad obtinendam veniam, ad acquirendam
gratiam, ad promerendam gloriam. Quasi quoddam monstrum inter 0528A filios Dei sto, habitum monachi, non conversationem habens. In
magna corona, et ampla cuculla, salva mihi omnia existimo. Tanquam arbor
sterilis terram occupo, et velut jumentum vile, plus consumo quam proficio.
Altiorem alterius locum teneo, et nullius officium suppleo: sed sum sicut
truncus sine frondibus et fructibus. Alii me pascunt de laboribus manuum suarum,
sicut praebendarium suum. Ego autem tanquam pauper et miser, nec clericum, nec
laicum gero. Cantare namque et legere nequeo, laborare nescio: sed sum
opprobrium hominum, pecore vilior, cadavere pejor. Tolerabilius enim canis
putridus fetet hominibus, quam anima peccatrix Deo. Idcirco taedet me vivere:
vivere erubesco, quia parum proficio. Mori timeo, quoniam non sum 0528B paratus: malo tamen mori, et misericordiae Dei me committere et
commendare, quia benignus et misericors est (Joel II, 13), quam de
mala mea conversatione alicui scandalum facere. Tota namque die verecundia mea
contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me (Psal. XLIII,
16), cum video me somnolentum ad vigilias, tardum ad horas canonicas, et
pigrum ad opera manuum. Alios autem video tam strenue et devote divinis
interesse laudibus; alios vero ita reverenter et alacriter coram Deo assistere,
et eum laudare: ego autem compungi ad lacrymas nequeo; tanta est duritia cordis
mei. Cantare non libet; orare non delectat; meditationes sanctas non invenio:
tanta est sterilitas animae meae, et devotionis inopia quam patior. 0528C 39. Heu mihi! omnes in circuito meo visitat
Dominus, ad me autem non appropinquat. Nam alium quidem intueor singularis
abstinentiae; alium, admirandae patientiae; alium, summae humilitatis et
mansuetudinis; alium multae misericordiae et pietatis: illum in contemplatione
frequenter excedere; hunc, pulsare et penetrare coelos orationis instantia;
aliosque, in aliis praeeminere virtutibus. Omnes considero et prospicio
ferventes, omnes devotos, omnes in Christo unanimes, omnes donis coelestibus et
gratia affluentes, tanquam revera spirituales homines, quos Deus visitat, et in
quibus habitat. In me vero nihil horum invenio; quoniam declinavit Dominus in
ira a servo suo. Inde est quod, cum 0528D alii vigilant, ego
dormio: quando alii cantant in monasterio, ego huc et illuc discurro: quando
alii in aliquo secreto loco se furantur a colloquiis hominum, ut ibi loquantur
cum rege angelorum, ego quaero colloquia hominum: cum alii vacant 351 lectionibus, ego fabulis et verbis otiosis: quando alii
discutiunt et dijudicant semetipsos, ego judico alios. Aliis placet communis
vita, communis disciplina, et commune studium: et mihi placent anguli et
diverticula. Sic, sic ex quo peccare potui, nunquam a peccatis et malis operibus
cessavi. Peccatis peccata semper accumulavi; et peccata quae aliquando operibus
implere non potui, malis voluntatibus et malis desideriis nunquam perficere
cessavi. 40. Super omnia mala delectatio carnis, quae ab 0529A ipsis cunabulis semper mecum crevit, mihi semper adhaesit, nec
adhuc jam prae senectute deficientibus membris me deserit, multis et variis
modis infelicem animam meam maculavit, dissolvit, captivavit, et omni virtute
destitutam, inanem et debilem reddidit. Fateor hujus operis nefarii immundis
recordationibus me saepe esse commotum et incensum, ardores non modicos et
inhonestos passum: et non solum mearum delectationum mala memoria et stultae
recordationes mihi nocuere; sed etiam aliorum malefacta mihi narrata, et per
recordationes sordidas ad memoriam reducta, cor meum non parvo veneno
iniquitatis maculavere. Et in hoc miserabiliter miserabilis sum, quia non tantum
doleo quantum dolendum me cognosco; sed sic securus 0529B torpeo,
velut quid patiar ignorem. 41. Hoc vero mihi est omni
infelicitate miserius, quod ita opere perversus, ore pollutus, corde immundus ad
altare accedo, et Christi corpus manibus meis pertractare non pertimesco. Accedo
elatus ad humilem, iratus ad mitem, crudelis ad misericordem: et tamen patitur
humilis elatum, mitis iratum, crudelem misericors. Accedo servus ad Dominum, non
amore, sed timore; non devotione, sed usu. Accedo ad Dominum cujus percussi
servum. Ad Patrem accedo, cujus occidi filium; percussi verbo, occidi exemplo:
nec tamen pertimesco Dominum, nec revereor Patrem. Manens in turba fratrum,
turbans aliquos, et ab aliquo turbatus, quandoque 0529C accedo ad
pacificum. Appropinquo etiam talis ad osculum pacis, qui prius reconciliatus
accedere debuissem ad osculum turbati fratris. Convincit me reum et Dei inimicum
mea iniquitas; peccatum meum saepe separavit me a Deo. Idcirco obsecro te,
pater, ut me instruas, quomodo possim, aut semper stare cum Deo meo, aut redire,
cum ab eo, peccatis meis exigentibus, motus fuero. CAPUT XXI. Patris spiritualis ad
confitentem responsio et instructio.42. Confessio tua,
fili, ad lacrymas me commovit, tum propter me, tum propter te. Propter me fleo,
quoniam quaecumque de te dixisti, eadem fere aut similia reperio in me; et multa
ad memoriam revocasti, 0529D quorum oblitus fueram. Propter te
gaudeo, quoniam visitavit te Oriens ex alto. Non enim longe es a regno Dei.
Notitia namque peccati, initium est salutis. Confido in Domino, quoniam quidquid
minus est in te fervoris et boni operis, humilitas supplebit purae confessionis.
Quacumque namque hora peccator conversus ingemuerit, salvus erit (Ezech.
XVIII, 21, 27), quoniam cor contritum et humiliatum Deus non despiciet
(Psal. L, 19). Tardius siquidem videtur Deo veniam peccatori
dedisse, quam ille accepisse. Sic enim festinat misericors Deus absolvere reum a
tormento conscientiae suae, quasi plus cruciet misericordem Deum compassio
miseri, quam ipsum miserum compassio sui. Qui enim vere poenitet et veraciter
dolet, absque dubio et absque mora 0530A indulgentiam accipiet.
Et quanto quis frequentius, quantoque vehementius de suo reatu interno dolore
afficitur, tanto certior, tantoque securior de indulgentiae venia efficitur.
Inde est quod animam poenitentiae lacrymis afflictam, tam frequenter quam
libenter consolatur Spiritus paracletus. Illam frequenter visitat, illam
libenter confortat, et ad veniae fiduciam plene reformat, quam sua scelera
flendo damnare, et damnando fiere considerat. Incipit extunc quaedam
familiaritas inter Deum et animam, eo quod haec se sentiat ab illo saepius
visitari, et ex ejus adventu non tantum jam consolari, imo aliquoties quodam
ineffabili gaudio repleri. 352 43. Sed ad
haec quis indoneus? Profecto vere poenitens. Omnia etenim in confessione
lavantur: 0530B conscientia mundatur, amaritudo tollitur,
peccatum fugatur, tranquillitas redit, spes reviviscit, animus hilarescit. Post
baptismum nullum aliud nobis constitutum est remedium quam confessionis
refugium. Sit ergo devota cordis compunctio, vera oris confessio, discreta
carnis mortificatio, repentina vitiorum exstirpatio, laeta bonorum operum
exhibitio. Non erubescas Deo confiteri, cui non potes abscondi. Ipse enim novit
abscondita cordium, cui omnia nuda sunt et aperta; ante cujus conspectum cuncta
nostra peccata sunt scripta. Sed quod ibi scribit transgressio, hic delet
confessio. Non te igitur pudeat dicere, quod non puduit facere. Quod si forte
pudor est tibi, mihi soli peccatori peccata tua exponere; quid 0530C facturus es in die judicii, ubi omnibus exposita tua apparebit
conscientia? Si cogereris coram multitudine nudo corpore transire, non posses
non erubescere: cur ergo minus confunderis, quando immunda cogitatione in mente
sordidaris? cur minus erubescis pudenda cordis, quam pudenda carnis? cur magis
vereris vultus hominum, quam vultus angelorum? Talis confusio separat a Deo.
Omnis spes veniae et misericordiae est in confessione vera. Simulata namque
confessio non est confessio, sed duplex confusio. Excludit enim miserationem Dei
miseriae simulatio: nec dignatio locum habet, ubi fuerit dignitatis praesumptio.
Provocat vero compassionem humilis miseriae confessio. Nulla est enim tam gravis
culpa, quae non habeat veniam per puram 0530D confessionem. Vitia
igitur cordis tui et pravas cogitationes illico manifesta. Peccatum enim
proditum cito curatur: crimen vero tacendo ampliatur. Vitium si patet, fit ex
magno pusillum: si latet, fit ex minimo magnum. Nam velox confessio velociter
medicinam facit. Melius est ut vites vitium, quam ut emendes: ne forte cum
incurreris, revocare non possis. CAPUT XXII. Remedia suggerit adversus pravas
cogitationes efficacia; memoriam Passionis Christi, et
novissimorum.44. Quoties te sentis turpibus
cogitationibus pulsari, et ad illicitam delectationem allici; toties pone ante
mentis oculos quomodo Christus in cruce crucifixus 0531A est pro
te. Intuere quomodo a Juda Judaeis traditur, et quam viliter pertractatur,
blasphematur et colaphizatur, judicatur et condemnatur, exspoliatur et
flagellatur; ad ultimum vero contumeliis et opprobriis affectus inter duos
latrones suspenditur: clavis cruci affixus, sputis derisus, spinis coronatus,
lancea perforatus. Ex omnibus partibus sanguis emanat, et inclinato capite
emittit spiritum. Ita Redemptor tuus moritur pro te: et tu nescio cujusmodi
sordida cogitatione sordidaris in mente! Sufficere posset haec cogitatio ad
excludendas omnes illicitas cogitationes. Sed ecce ad alia transeamus. 45. Considera quomodo morieris, quando aliqua gravi infirmitate
vexatus, et ad extrema deductus, 0531B ibi ad terram projectus,
inter longa suspiria et difficiles singultus, inter diversos dolores et timores
animam exspirabis. Tunc veniet corpus in pallorem et horrorem, in saniem et
fetorem: erit vermis et cibus vermium. Animam vero mox capient et rapient
larvales illae facies, quae eam in exitu praestolantur: et ex omni parte
terrebunt eam daemones terribiles et horribiles. Cogita quis eam defendet a
rugientibus praeparatis ad escam: quis consolabitur eam, cum teterrima illa
monstra daemoniorum occursantia sibi catervatim ruere videbit: aut quis deducet
per ignotam regionem. Attende etiam quam subito venit dies ultima: subito venit,
et forsitan hodie erit. Jam adest; jam praesentaberis ante tremendum Judicem:
accusaberis multis et magnis offensis; 0531C non uno, non paucis,
sed innumeris criminibus; non parvis, sed immensis; non dubiis, sed certis; non
brevi accusatione, sed tam longa, quam longa est tota vita tua, non uno
accusatore, sed tot quot sunt delicta tua. Ipse Judex erit districtus accusator
tuus. Omnes etiam spiritus boni et mali coram Deo te accusabunt cum eo. Boni,
quia 353 Deo debent aequitatem; mali, quia tuam servant
iniquitatem. Tot judicibus et populis astabis, quot praecesserunt te in opere
bono. Tot arguentibus confunderis, quot tibi praebuerunt bene vivendi exemplum.
Tot convinceris testibus, quot te monuerunt bonis sermonibus, et justis
actionibus. Omnibus populis nudabuntur iniquitates tuae, et cunctis 0531D agminibus patebunt universa scelera tua, non solum actuum, verum
etiam cogitationum et locutionum. 46. Multa vero peccata tunc
proruent ex improviso, quasi ex insidiis, quae modo non vides, et forsitan plura
et terribiliora his quae nunc vides. Undique erunt tibi angustiae. Hinc erunt
accusantia peccata; inde, terrens justitia: subtus, patens horridum chaos
inferni; desuper, iratus Judex: intus, urens conscientia; foris, ardens mundus.
Si justus vix salvabitur, peccator sic deprehensus in quam partem se premet?
Latere erit impossibile: apparere intolerabile. In tanto discrimine torquebit te
tua conscientia male sibi conscia, cruciabunt cordis arcana. Cogente etiam
conscientia, tu ipse eris accusator 0532A et judex tuus.
Convictus teste propria conscientia, et testibus oculis ipsius Judicis, fugere
non poteris: sed tremens et anxius stabis suspensus ad gravissimam sententiam in
angusto periculo et in periculosa angustia, tanquam illico recepturus quod in
perpetuum amittere non poteris. Judex tunc erit vehementer iratus, et
terribiliter districtus: sententia ejus semel lata erit immutabilis: tortores
horribiles, qui nunquam miserentur, erunt parati, ut, data sententia, te
damnatum ad tormenta rapiant. Tormenta erunt sine intervallo et sine
temperamento: timor conturbabit te, cum terra aperietur coram te, et tu rues et
cades in stagnum sulphuris ardentis et fetentis. Ignis exterius carnem tuam
comburet; vermis interius conscientiam corrodet: 0532B ibi eris
sine fine, sine spe veniae et misericordiae. Omnia vero gehennae supplicia
superabit, Deum non videre, et bonis carere, quae in potestate habuisti
obtinere. 47. Si vis omnes malas cogitationes a corde tuo
expellere, haec saepe cogita. Ibi namque est cogitatio tua, ubi est affectio
tua; ibi cor tuum, ubi est desiderium tuum: quoniam illud saepius in cogitatione
volvimus, cujus amore plus affecti sumus. In cogitatione sua cadit quisque, vel
stat. Si bona cogitas, cogitatio tua sancta custodit te. Si mala cogitas,
Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus
quae sunt sine intellectu (Sap. I, 5); eritque templum Dei spelunca
diaboli: quoniam quem Deus deserit, diabolus arripit. Spiritus 0532C sanctus suggerit bona et dulcia: spiritus malus mala et amara,
vana, inutilia, et immunda. Et ideo quacumque hora mala cogitatio cor tuum
tangit, non consentias illi: nec sinas eam in corde tuo manere, sed illico
repelle. In initio cogitationis iniquae resiste, et fugiet a te. Nam ante Dei
oculos non volant vacuae cogitationes nostrae: et nulla momenta temporis in
animum transcendunt sine statu retributionis. Cogitatio prava delectationem
parit, delectatio consensum, consensus actionem, actio consuetudinem, consuetudo
necessitatem, necessitas mortem. Sicut vipera a filiis suis in utero positis
lacerata perimitur, ita nos cogitationes nostrae intra nos nutritae occidunt.
Daemonum est malas cogitationes 0532D suggerere: nostrum est
illico illas expellere. Nam in animo nostro eas jacere, nostrae attinet
voluntati, et propriae deputatur culpae. Voluntate namque sua cadit qui cadit,
et voluntate Dei stat qui stat. Cogitatio tamen immunda mentem non inquinat cum
pulsat, nisi cum hanc sibi per delectationem subjugat. CAPUT XXIII. De damnis
peccati superbiae, invidiae, et detractionis.48.
Superbia sicut est origo omnium criminum; ita est ruina omnium virtutum. Ipsa
enim est in peccato prima: ipsa in conflictu postrema. Ipsa autem in exordio
mentem per peccatum prosternit: aut in fine de virtutibus dejicit. Idcirco est
omnium peccatorum pessima; quia tam per virtutes, quam per 0533A vitia humanam 354 mentem exterminat. Caetera
vitia solas illas virtutes impetunt, quibus ipsa destruuntur; ut luxuria
pudicitiam, ira patientiam: sola vero superbia contra cunctas animi virtutes se
erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus omnes corrumpit. Idcirco nisi
omnia opera nostra humilitas praecesserit, comitata et consecuta fuerit;
proposita quam intueamur; apposita cui adhaereamus; interposita qua reprimamur:
totum de manu extorquet superbia. Quantalibet sit justitia operis apud internum
judicem nulla est, si hanc elevat tumor mentis. Perit revera omne quod agitur,
si non sollicite in humilitate custodiatur. Signa superbiae haec sunt: clamor in
locutione, amaritudo in silentio; dissolutio in hilaritate, furor in tristitia;
honestas 0533B in imagine, inhonestas in actione, rancor in
reprehensione. 49. Invidia est animi tinea. Sensum comedit,
pectus urit, mentem afficit: cor hominis quasi quaedam pestis depascit, et
cuncta bona ardore pestifero devorat. Invidus alienum bonum, suum facit
invidendo peccatum. Cum peccatores quosque conspicimus, non facile eos
judicemus, sed magis defleamus; quia in similibus aut lapsi sumus, aut labi
possumus. Si vis delinquentem corripere, aperte increpa, nec occulte mordeas.
Quid enim prodest, si me nesciente aliis mala mea referas? Vae illi qui suam
renuit corrigere vitam, et alienae non desinit detrahere. Si vis detrahere, tua
in te peccata retorque: non aliorum delicta, sed propria cerne. Nunquam enim
aliis 0533C detrahes, si te bene inspexeris. De malo alieno os
tuum non coinquines; non detrahas peccanti, sed condole: quoniam grave peccatum
est detractio. Detrahentes et audientes pari reatu detinentur. Sicut irasceris
alteri quando detrahit tibi: sic irascaris tibi quando detrahis alteri.
Detractio est mordacior quam vera cordis reprehensio. CAPUT XXIV. Varia monita de
vitanda curiositate, mendacio, vaniloquio, et vindictae studio.50. Multos seducit curiositas. Tamdiu quisque sua peccata ignorat,
quamdiu curiose aliena considerat. Qui semetipsum aspicit, non quaerit quid in
aliis frequenter reprehendat; sed in semetipso quid 0533D lugeat.
Quod inter se loquuntur homines, nunquam scire desideres. Omne etiam genus
mendacii summopere fuge. Nec casu, nec studio loquaris falsum: quia os quod
mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Per nullam fallaciam vitam
alicujus defendas. Fuge inhonesta verba: rejice verbum quod non aedificat
audientes. Vanus enim sermo cito polluit mentem: et facile agitur, quod libenter
auditur. Vanus enim sermo, vanae conscientiae est index. Mores hominis lingua
pandit; et qualis sermo ostenditur, talis animus comprobatur: quoniam ex
abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34). Sermo vanus non
erit absque judicio; quia ab omni rectitudinis statu depereunt, 0534A qui per verba vana dilabuntur. Qui laudem non appetit, nec
contumeliam sentit. Discerne te tuo judicio, non alieno. Nemo enim magis scire
potest quis sis, sicut tu, qui conscius es tibi. Quid enim prodest dum malus es,
si bonus praediceris? Qualis haberi vis, talis esto. Si sapiens fueris, te semper habebis eumdem.
Stude loqui non quod libet, sed quod oportet. Qui otiosum verbum non reprimit,
ad noxia cito transit. Magna virtus est, si non laedas a quo laesus es: magna
gloria est, si cui nocere potuisti, parcas. Nobile vindictae genus est ignoscere victo.
Quidquid tibi contigerit adversi, pro tuo peccato evenit tibi. Tempera ergo
dolorem tuum, et dic: Juxta modum delictorum parva datur ultio. Mala 0534B
aliorum bono tuo supera. Vince malitiam bonitate: detrahentium errores
dissimulando calca: non sis in pace infidus, nec levis in amicitia. Odientes ad
pacem invita, discordantes ad concordiam revoca. 355 CAPUT XXV. Varia et praeclara morum documenta proponit.51. Conscientia hominis abyssus multa. Sicut enim abyssus exhauriri
non potest; sic cor hominis evacuari a cogitationibus suis non potest: sed
continua volubilitate in eo volvuntur. Mare magnum est, et spatiosum manibus;
illic reptilia quorum non est numerus (Psal. CIII, 23). Sicut enim
reptile latenter repit, et sinuosis anfractibus huc et illuc deambulat: ita
conscientiam hominis venenatae cogitationes intrant et exeunt; ut nesciat homo
unde veniant, aut 0534C quo vadant. Hoc bene cognoverat, qui
dicebat: Pravum est cor hominis, et inscrutabile; et quis
cognoscet illud (Jerem. XVII, 9)? quod scrutationem non
recipit, nec cognitionem. 52. Nulla poena gravior est prava
conscientia Mala conscientia propriis agitur stimulis. Si publica fama te non
damnat, propria conscientia te condemnat; quoniam nemo potest se ipsum fugere.
Vis nunquam esse tristis? Bene vive. Bona vita semper gaudium habet: conscientia
rei semper in poena est. Ita clemens esto in alienis delictis, sicut in tuis:
nec quemquam districtius quam te judices. Sic alios judica, ut ipse judicari
cupis. Lex tua te constringit. Judicium quod aliis imponis, ipse portabis. 0534D Nullum ante judicium condemnes: ante proba, et sic judica. Non
enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est. Valde periculosum est de
suspicione quempiam judicare. In ambiguis, Dei judicio serva sententiam. Non
eligas cui miserearis, ne forte praetereas illum qui meretur accipere.
Omnibus te
tribue, si potes, quoniam incertum est pro quo magis placeas Deo. Major sit
benevolentia, quam quod datur; quoniam tale erit opus tuum, qualis fuerit
intentio tua. Qui cum tristitia manum porrigit, fructum remunerationis amittit.
Non est misericordia, ubi non est benevolentia. Non auferas uni, unde tribuas
alteri; quoniam nil prodest si inde alium reficis, 0535A unde
alium inanem facis. Abjice a te quidquid tuum bonum propositum impedire potest:
contemne vivens quae post mortem habere non potes. 53.
Difficile est, imo impossibile, ut praesentibus quis fruatur bonis, et futuris:
ut hic ventrem, et illic mentem impleat; de deliciis transeat ad delicias; ut in
terra et in coelo gloriosus appareat. Si vis cum laetitia animi vivere, noli
multa habere. Istam quisque finiens vitam, nisi quod meruit in ipsa, non potest
habere post ipsam. Quanto namque inferius delectamur, tanto a superno amore
disjungimur. Nullus sit casus quem non meditatio tua praeveniat: nullus sit
casus qui te imparatum inveniat. Propone nihil esse quod tibi accidere non
possit. Vita foveam, in quam vides alium coram te cecidisse. 0535B Aliorum perditio tua sit cautio. Dum nescimus, repente mors
venit. Nescimus enim quid hodie nobis contingat: et ignoramus an hac nocte
animam nostram conditio mortis deposcat. Quotidie ad finem vitae tendimus, et ad
mortem properamus. Idcirco singulis horis cogitare debemus, quo singulis
momentis properamus. Unde Dominus ait per prophetam: Perditio
tua, Israel, ex te: tantum in me auxilium tuum (Osee XIII, 9).
Quasi diceret: Ut pereas, imputa tuo merito; ut salveris, meo auxilio. Nunquam
oportet poenitentem habere securitatem de peccatis. Nam securitas negligentiam
parit, et saepe incautum ad vitia transacta reducit. Non solum gravia, sed et
levia cavenda sunt peccata. Multa enim levia unum grande efficiunt: sicut solent
de parvis 0535C et minimis guttis immensa flumina crescere. Non
est dubium quod qui casti perseverant et virgines, angelis Dei efficiuntur
aequales. CAPUT XXVI.
De ventris importunitate et versutia diaboli.54. Nullus homini tam improbus exactor est, quam venter, qui
quotidiana famis exactione te urget Cum caeteris vitiis, etsi interdum nascimur,
interdum 356 tamen cum eis non morimur: sed cum isto
nascimur, et cum isto morimur. Multis creditoribus reliquit me obnoxium pater
meus: sed ab omnibus liberatus sum. Unus tamen superest a quo liberari non
possum, id est venter. Venter praecepta non audit: poscit, appellat. Non est
tamen 0535D modestus creditor: parvo dimittitur, si modo dederis
ei quod debes, non quod potes. Quosdam praesciens Deus peccare posse, in salutem
flagellat eos infirmitate corporis, ne poccent: ut eis utilius sit frangi
languoribus ad salutem, quam remanere incolumes ad damnationem. Est perniciosa
sanitas, quae ad inobedientiam ducit: est et salubris infirmitas, quae per
divinam correptionem mentem a duritia frangit et humiliat. 55.
Diabolus quando decipere quemquam tentat, prius naturam uniuscujusque intendit:
et inde se applicat unde aptum hominem ad peccandum aspicit. Blandis et lenibus
mentibus luxuriam, aut vanam gloriam proponit: asperis vero mentibus iram,
superbiam, vel crudelitatem. Adversarius noster 0536A cum ab
exteriori sensualitate se videt exclusum, interiora collectis viribus aggreditur
et ingreditur: sed spiritualis homo qui omnia judicat, ejus astutias non
ignorat. Reprimit quod potest; quod non potest, tolerat: quia etsi latratum
canis sustinet, morsum non timet. Mordet, cum ad consensum pertrahit: latrat,
cum suggerit; et tunc non vulnerat, sed coronat; quoniam etsi resistentem
fatigat, non obligat nisi consentientem. CAPUT XXVII. De oratione, et modo
recte orandi.56. Oratio est mentis devotio; id est
conversio in Deum per pium et humilem affectum. Humilem ex conscientia
infirmitatis propriae: pium ex consideratione divinae clementiae. Nullo alio
modo Deus citius 0536B ad misericordiam flectitur, quam si animus
deprecantis ad eum toto devotionis affectu convertatur. Nil ita Deum
complectitur, quemadmodum purus mentis affectus. Idcirco cum orare volueris,
solus solitudinem cordis tui ingredere: et collecto spiritu tuo, integra mente
et vacua curis, orationis domum intra: et stans coram Deo ante unum aliquod de
altaribus, orationis instantia coelos penetra: et praesentatus choris
coelestium, in ipsorum praesentia miserias et calamitates, quas pateris,
miserandus deplora. Prode tuam necessitatem, posce eorum pietatem, et ego
confido in eo qui dixit, Petite, et accipietis
(Luc. XI, 9), quoniam si perseveraveris pulsans, non exibis inde
vacuus. Sic ora cum oraveris, quasi sis assumptus et praesentatus ante 0536C faciem majestatis in excelso throno: ubi millia millium
ministrant ei, et decies centena millia assistunt ei (Dan. VII,
10). Tunc veraciter oramus, quando aliunde non cogitamus. Sine
intermissione orare debemus (I Thess. V, 17). Nam sicut nullum est
momentum, quo homo non fruatur aut utatur Dei pietate et misericordia: sic
nullum debet esse momentum, quo eum praesentem non habeat in memoria. Felix
anima, quae omnes evagationes mentis in unum studet colligere, et in illo verae
felicitatis fonte desiderium figere. Quando oramus, Spiritum sanctum ad nos
vocamus. Oratio cordis est, non labiorum. Neque enim verba deprecantis Deus
intendit; sed orantis cor aspicit. Vis virtutes tuas augere? 0536D Prodere noli. Quod manifestando potes amittere, tacendo custodi.
Quibusdam enim concessum est tantum bene agere, et fructum boni operis non
habere: quod ipsi sibi auferunt per studium humanae jactantiae. Sicut glacies
calore dissolvitur, ita virtus ore laudantis. 57. Cum ad cor
meum redire volo, desideriorum carnalium turbae, tumultusque vitiorum,
tentationibus suis cogitationem meam dissipant, et intentionem cordis in
oratione perturbant. Et dum converti ad Deum post perpetrata vitia studeo, et
contra haec eadem vitia, quae perpetravi, illum exorare conor; occurrunt cordi
phantasmata peccatorum quae feci, et mentis meae aciem reverberant, confundunt
animum, et deprecationis meae vocem premunt. 0537A Ita mala quae
feci, cogitationi 357 meae suis imaginibus impressa, in ipsa
mea oratione me conturbant. Caeterum quanto graviore tumultu cogitationum
carnalium premor, tanto ardentius orationi insistere debeo. Et quantum
peccatorum meorum phantasmata in oratione plerumque patior; tantum necesse est
ut intentio cordis mei quo durius repellitur, tanto valentius insistat orationi:
quatenus cogitationis illicitae tumultum superet, atque ad pias aures Domini
nimietate suae importunitatis tamdiu irrumpat, donec cogitationes malas manu
sancti desiderii ab oculis cordis abigat. Haec est vera tranquillitas, cum tota
mens in se ipsa colligitur, et in uno aeternitatis desiderio immobiliter
figitur. Debet proinde fluctuationem cordis restringere, et ad unius 0537B veri gaudii desiderium, cogitationum et affectionum motus
colligere. CAPUT XXVIII.
De vitiis et abusibus linguae, cantus, juramenti,
etc.58. Multum loqui, stultitia est: quoniam in multiloquio
peccatum deesse non potest (Prov. X, 19). Lingua dicitur, quia
lingit. Lingit adulando, mordet detrahendo, occidit mentiendo. Ligat, et ligari
non potest: labilis est, et teneri non potest; sed labitur et fallitur. Labitur
ut anguilla, penetrat ut sagitta; tollit amicos, multiplicat inimicos; movet
rixas, seminat discordias. Uno ictu multos percutit et interficit Blanda est et
subdola, lata et parata ad exhaurienda 0537C bona, et miscenda
mala. Qui custodit linguam suam, custodit animam suam (Prov. XXI,
23); quoniam mors et vita in potestate linguae est (Prov. XVIII,
21). Qui linguam suam et ventrem custodire non potest, monachus non est.
Cujus peccatum quisquis sequitur, necesse est ut ejus poenam sequatur.
Uniuscujusque casus tanto majoris est criminis, quanto priusquam caderet,
majoris erat virtutis. Per quae peccasti, per haec et torqueberis. Secutus es
carnem; flagellaberis in carne. Crimen non est in rebus, sed in usu agentis.
Saepe prolixa lectio, longitudinis causa memoriam legentis oblitterat. 59. Sunt quidam voce dissoluti, qui vocis suae modulatione
gloriantur: nec tantum gaudent de 0537D dono gratiae, sed etiam
alios spernunt. Tumentes elatione, aliud cantant quam libri habeant: tanta est
levitas vocis forsitan et mentis. Cantant ut placeant populo, magis quam Deo. Si
sic cantas, ut ab aliis laudem quaeras; vocem tuam vendis, et facis cam non
tuam, sed suam. Habes in potestate vocem tuam, habeto et animum. Frangis vocem,
frange et voluntatem. Servas consonantiam vocum, serva et concordiam morum; ut
per exemplum concordes proximo, per voluntatem Deo, per obedientiam magistro.
Cave ne, sicut delectaris altitudine vocis, delecteris elatione mentis. Nec
diviti obsunt opes, si eis bene utatur: nec pauperem egestas commendabilem
facit, si inter inopiam sordes peccati non caveat. 0538A 60. Quacumque arte verborum quis juret, Deus qui conscientiae
testis est, ita hoc accipit, sicut ille, cui hoc juratur, intelligit: qui vero
dupliciter jurat, dupliciter reus fit, quia et nomen Domini in vanum assumit, et
proximum dolo capit. Saepe Deus hic puniri tolerat, quos ad salutem perpetuam
parat. Jucunditas cordis est vita hominis. Cor pravum dabit tristitiam. Omnis
boni impedimentum est tristitia. Humilitas nec ipsa irascitur, nec allos irasci
permittit. Humilitas est, si quando peccaverit in te frater tuus, antequam illum
peccasse poeniteat, dimiseris illi. Unusquisque talem indulgentiam accepturus
est a Deo, qualem ipse dederit proximo suo in se peccanti. Frustra Deum
propitiari sibi quaerit, qui cito placari proximo negligit. In tua infirmitate
non 0538B te despicias, sed ora Deum, et curabit te. Saepe multos
Deus non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad salutem. Duobus modis oratio
impeditur, ne impetrare quis valeat postulata hoc est, si aut mala quisque
committit, aut si delinquenti in se debita non dimittit. 61.
Vera confessio et vera poenitentia est, quando sic poenitet hominem peccasse, ut
crimen non repetat. Nihil pejus est quam culpam cognoscere, nec deflere. Si
videris aliquando persecutorem tuum nimis saevientem, scito 358 quia ascensore suo daemone perurgetur. Omnis homo qui alium
in corpore persequitur, prius ipse in corde persecutionem sustinere cognoscitur.
Super tria firma sedet humilitatis perfectio: ut attendat homo quid fuit ante
ortum, 0538C quid est ab ortu usque ad occasum, quid erit post
hanc vitam. Unde enim superbiat homo, rememorans quod fuit vile semen, et
sanguis coagulatus in utero; postmodum in deserto hujus vitae miseriis expositus
et peccato; tandem cinis, et esca vermium futurus in tumulo? Unde superbit homo, cujus conceptio
culpa, Nasci poena, labor vita, necesse
mori? Quando vel quomodo, vel ubi, nescire? CAPUT XXIX. De cordis
instabilitate confessio poenitentis, et responsio patris
spiritualis.62. Solus solitudinem cordis mei
ingredior, et cum corde meo paulisper confabulor, ab ipso quaerens 0538D de ipso et de his quae circa ipsum sunt. Cor meum, cor pravum,
vanum et vagum, omni volubilitate volubilius: de uno in aliud vago incessu
transit, quaerens requiem ubi non est. In omnibus enim quae videntur, requiem
quaesivi, et veram requiem in eis invenire non potui. Deinde rediens ad me,
consistere in me ipso non possum: quoniam mens mea valde levis, multumque
instabilis, vaga et profuga, ubique se variat, undique fluctuat; quia vult et
non vult pigra, consilia mutat, voluntates alternat, similis folio quod a vento
movetur et circumfertur. Inde est quod cogitationes meae vanae et importunae me
trahunt, et ducunt modo ad forum, modo ad litigia altercantium, nunc ad convivia
pinquium, nunc ad immunda libidinum Modo sordida 0539A titillatione caro inflammatur; nunc vero foeda cogitatione
animus sordidatur: et cum confusionis meae caliginem declinare volo, non valeo.
Sic, sic dum me diligenter inspicio, tolerare me ipsum non possum. Non est enim
hora diei, nec momentum temporis, quo Creatorem meum in aliquo non offendam, et
imaginem suam in me aliquo modo non obfuscem. Vitam meam cum diligenter exploro,
quotidiana confessione confiteri non possum pessima vitiorum germina, quae in me
quotidie repullulant. Ecce audisti, pater, abominationes meas malas et pessimas;
et adhuc scias multo pejora et iniquiora in angulis cordis mei latere, quae ad
lucem verae confessionis venire erubesco. Verumtamen si Dei consilium habes,
consule quid agendum 0539B sit. 63. Cum per
pravas ineptasque cogitationes vaga mente discurris, deceptoriis spiritibus
tentandi aditum in te aperis. Et ita te a Deo separas, quoniam perversae
cogitationes separant a Deo, et Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et
auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I, 3,
5). Mens vero instabilis et inquieta, dum semper nititur apprehendere
quod appetit, desideriis suis circumagitata nunquam requiescit. Idcirco in uno
aeternitatis desiderio immobiliter debet figi. Peccata autem tua confiteri non
erubescas: quoniam omnia in confessione lavantur; et nullum peccatum dimittitur,
nisi prius confiteatur. Prosequere igitur, et si ad 0539C perfectam sanitatem pervenire desideras, quidquid conscientiae
stomachum gravat, totum vomitu purae confessionis evomere non differas. Virus
enim vitiorum, nisi festinanter ejiciatur, prius interiora corrumpit; deinde ad
exteriora ebulliens, totum corpus occupat et maculat. CAPUT XXX. Pergit poenitens
aperire conscientiam et statum animae suae coram patre spirituali.64. Quoniam Aegyptium tuum non abominaris, sed foves et instruis;
manifestabo tibi, non solum peccata actionum, verum etiam cogitationum. Audi
ergo miseriam meam. Saepe veniunt ad mentem meam cogitationes innumerae et
surgunt affectiones multae, et sollicitant me de cura corporis, et suggerunt
0539D multa de 359 usibus necessitatis.
Conveniunt ibi ad consulendum, veraciter autem ad decipiendum: et congregantur
consiliarii multi, et consiliatores vani, imo deceptores veri. Congregantur
autem quasi in consilium unum, et quasi ad quaerendum consilium bonum, et dantur
in commune consilia multa, sed inutilia et vana; quia consilium vanitatis est,
et totum eorum consilium de vanitate est. Suadent mihi sanguinem minuere, ut
possim pausare, et lautiores cibos sumere; remanere de vigiliis, ut satis possim
dormire. Consulunt corpus recreare ne deficiat, carnem fovere ne tabescat,
abstinentiam aliquantulum relaxare, quieti parumper indulgere: et in hunc modum
agitur de cura corporis, cura superflua, et de vanitate ventilatur quaestio
vana, et 0540A super hujusmodi inutili negotio consumitur saepe
hora una. 65. Qui carnis suae desideriis non resistit, et motus
cordis sui custodire negligit; ita tandem prava consuetudine illigatur, ut
postmodum etiam volens eis resistere non possit. Propterea quoties hujusmodi
consiliarios improbos et iniquos in unum convenire sentis; non eis consentias,
sed illico excute te, nunc ad orationem, modo ad operationem, saepe autem ad
meditationem: nec prius cesses, donec illi evanescant.. Intuere quomodo Christus
stetit in cruce; considera quomodo morieris, vel ubi, vel quando: statue te ante
terrificum tribunal tremendi Judicis; descende usque ad infernum inferiorem, et
ibi cerne quomodo pro peccatis suis animae puniuntur. 0540B Talis
etenim cogitatio probatissimum remedium est contra turpes
cogitationes. CAPUT
XXXI. Confessio poenitentis de cura carnis, et vitiis
gulae.66. Quoniam verba delictorum meorum audire non
dedignaris, sed patienter auscultas, fateri oportet quod adhuc fatendum est. Cum
supradictis consiliariis iniquis et iniqua consulentibus acquiesco, et eorum
consilia libenter recipio; adsunt subito cogitationes pravae, assurgunt
affectiones perversae, multum sollicitae, sed parum discretae, quomodo carnem
meam delicatissime foveam; quae quantumcumque suavissime nutriatur, semper caro
est. Offerunt mihi infirmitorium; sed quoniam turpe est 0540C in
illo diu permanere, equitandi occasionem quaerunt et inveniunt. Nec mora, equi
parantur, cadi implentur, hospitia eliguntur, et quae sunt necessaria in via,
ligantur et parantur. Vocor, et vocatus venio. Injungitur mihi obedientia illa:
ego vero metuens ex meo desiderio vilescere, recuso ore, quod corde desidero;
acquiesco tanquam coactus, et ideo laetus ascendo, et iter arripio. Proh dolor!
religio relinquitur, et silentium rumpitur: hinc indi volant verba vana et
inutilia, forsitan et detractoria. Sic confabulando saepe consumitur dies
integra. Venio ad hospitium, assideo ad mensam, apponitur panis albus et vinum
bonum, piscis et caseus, ova, etc. Interea recurrit animus meus ad fratres qui
sunt in conventu, et grave est mihi ut dissimiliter ab eis 0540D reficiar; et epuler splendide, illis aride reficientibus: et
remordet me conscientia mea, si pro faba piscem, si pro cepe seu milio caseum,
si pro mica gastellum ad refectionem sumam; si vinum bibam, et fratres
aquam. 67. Gula vero exspectationis impatiens, invitat et
instigat ut comedam et bibam. Dicit enim: Non debes esse molestus ei qui te
charitative suscepit, sed ad nutum illius te per omnia debes habere, et monitis
illius libenter obedire, et impensa beneficia cum gratiarum actione percipere,
quoniam nihil respuendum est quod cum charitate offertur. Charitatis est ut quod
ille tibi apponit, cum ipso parites de eodem sumas, ne scandalizetur si viderit
te aliud quam se comedere. Ita ergo fac ut convenit, 0541A Communica et participa cum hospite, sicut scriptum est: Comedentes et bibentes quae apud illos sunt (Luc. X,
7). Ego vero his persuasionibus victus, communico et participo cum
hospite pro hospite. Et quoniam de alieno ministratur, et non de proprio,
incipio mihi esse indulgentior, et manu largior. Prosequor causam pro qua veni
ad mensam. 360 Nam comedo et bibo profuse, sicut mos est: et
multiplicantur fercula et pocula, donec et venter gravetur, et cerebrum
turbetur: nec arguitur superfluitas, quam excusat hospitalitas. Sic, sic mei
oblitus, dum gulae appetitum sequor, oblivisci mox incipio quid faciant fratres
in refectorio; et cadit a memoria faba, caulis, panis durus, et aquae potus.
Sicut fabula, sic est vita mea. Timeo etiam ne egomet 0541B sic
fabulando fabula efficiar, si sine bonis operibus inveniar. Dicito ergo mihi
quid debeo facere, et quomodo possim gulam continere, ne tam parvi bidelli
servus efficiar. 68. Gula semper est in pugna, et in culpa.
Sive manduces, sive bibas, adest illa tecum pugnatura: si bene non pugnas, certe
vinceris ab illa; quae cum multis pugnat, et a paucis expugnatur. Tu ergo tanto
vehementius illam expugna, quanto manifestius illam esse expugnandam cognoscis.
Et quoniam ad Dei cognitionem pervenire non potes, nisi per cognitionem tui;
iterum atque iterum discute te ipsum, si forte aliquid in te lateat quod Deo
displiceat. Videre enim Deum non potes, nisi mundo corde: nec fiet cor jucundum,
nisi prius fiat mundum 0541C ab omni contagione. CAPUT XXXII. Accusat
se poenitens de confessionis vitiis et de invidia.69.
Multa habeo adhuc tibi dicere, sed confiteri erubesco. Verumtamen, quia aliter
Deum videre non possum, aperiam tibi cor meum. Fateor quoniam peccata mea
recogitare neglexi, et ideo multa oblivioni tradidi. Cognita autem non omnia
confessus sum, propter multitudinem. Quae vero confessus sum, non pure sum
confessus propter turpitudinem, aut omnino celavi. Quae autem sive bene, sive
male sum confessus, non digne flevi, propter vetustatem, et inveteratam
consuetudinem. Confessus 0541D sum cui non debui; et cui
confiteri debui, celavi; et, quod pejus est, de confessione inanem gloriam
quaesivi. Manifesta vero peccata excusavi, cum de illis convictus fui, vel, quod
deterius est, defendi. Culpam meam prae rubore confusionis palliavi. Sic, sic
peccatis peccata semper accumulo, et vitam meam quotidie corrigere dispono:
semper autem de die in diem differo, et dum hoc in futuro fieri propono, fit ut
illud futurum semper sit futurum, imo fortassis nunquam futurum. Domine Deus
meus, quamdiu ponam consilia in anima mea? (Psal. XII, 2.) Quae
utilitas in sanguine meo, dum descendero in corruptionem? (Psal. XXIX,
10.) Non est vitium cui aliquo modo non servierim. Omnia enim contendunt
de me, cujus potissimum videar. 0542A Verumtamen super omnia
vitia, invidia me persequitur. Pestis haec ubique me torquet. Da ergo consilium
quomodo illam effugere valeam. CAPUT XXXIII. Responsio patris spiritualis de
invidia.70. Tristius justius> invidia nihil est,
quae Auctorem torquet discruciatque
suum. Omnino igitur fugienda est et exsecranda; quoniam in illa
Deus offenditur, proximus laeditur, animus affligitur. Invidia etenim semper
torquet possessoris sui animum, quamvis saepe laedere non possit suum, erga quem
saevit, proximum. Sed cum mala sit omnis invidia, pessima tamen est hujus mali
species, quae sub specie sanctitatis suas exercet injurias. 0542B Saepe enim quando saevit in proximum ex vitio iracundiae, vel
veneno invidiae, fingit sibi cogitatio quod faciat illud zelo justitiae. Laesus
namque quilibet a proximo suo, non jam eum facile respicere potest simplici
oculo. Displicet sibi quidquid ab illo fieri considerat. Omni fere hora tacita
apud se cogitatione illum accusat. Surgunt causae quotidie innumerae, quae illum
culpabilem ostendunt: occurrunt rationes multae, quae illum reum, illum esse
puniendum convincunt. Crescit autem saepe eousque malum, ut apud Deum esse
credat se reum, nisi illum severius corripiat, et de sua perversitate redarguat.
Loquitur enim apud se hujusmodi maligna 361 cogitatio:
Usquequo illum talem tolero? Consentire ei comprobor, si eum non corripio;
consentiens 0542C autem Deum offendo. Corripiam ergo eum, ne Deum
offendam: nihil enim pro mea, sed pro Dei injuria ulciscenda totum facio. Imo
sic illum sibi restituam: proximum enim corripere, et eum castigare, hoc non est
proximo nocere, sed prodesse velle. Sic saepe apud se loquitur maligna
cogitatio: excaecavit enim eam malitia sua. Et putat odium suum amorem esse, et
injuria sua justitiam exercere. Conveniunt itaque undique hujusmodi malignae
cogitationes ad mentem, et fingunt se ad obsequium Dei convenire, non autem suum
odium exercere velle. Considera ergo adhuc frequenter, cogita vehementer,
investiga diligenter conscientiam tuam, ut scias quid corrigere, seu etiam unde
debeas gratias agere. Valde enim utile et pernecessarium est, ut scias quid
desit 0542D tibi, quid vis, quid cupis, et quid habere
optas. CAPUT XXXIV. Accusatio sui ae variis, vagis et otiosis cogitationibus, et
responsio patris spiritualis.71. Facilius atomos mundi
possem dinumerare, quam motus cordis mei. Velocitas animalium et volatilium meis
motibus aequiparari non potest. Cogitationes meas non est qui possit
comprehendere. Desideriorum meorum non est modus. Nunc illa, nunc ista cogito et
desidero, nec ista, nec illa habere possum. Dum corpore vaco, cogitationibus per
diversa loca vagor. Nulla hora, nullo temporis momento quiesco: sed in momento,
in ictu oculi per multa spatia locerum discurrens, novas creaturas 0543A creo; et iterum easdem eadem facilitate deleo, vel alio atque
alio modo multipliciter vario. Illud vel illud habere desidero, talis vel talis
esse cupio, quasi Deus illud dare, vel talem me facere nescierit, aut non
potuerit. 72. O custos cordis, quam modicum et cupidum cor
habes! parvum est, et magna cupit. Vix ad unius milvi refectionem sufficere
posset, et totus mundus ei non sufficit. Solo corde per totum mundum vago motu
discurris. Sine pedibus curris, sine manibus operaris, alas non habes, et volare
non cessas. Divitias quotidie congregas, et satiari non potes: epulas ad
refectionem paras, et inde non comedis: haec et illa cogitas, et falsum est quod
cogitas. Audi quomodo, ut de caetero tibi caveas. Forsitan 0543B cogitas modo de sole, vel de aliquo amico tuo, aut de te ipso.
Si unus est sol, falsus est iste quem tu cogitans fingis: quoniam ille certis
locis et temporibus cursum suum peragit, istum vero constituis ubi vis. Si unus
est ille amicus tuus, falsus est iste quem cogitans fingis: quoniam ille ubi
sit, nescis; istum autem ubi vis, fingis. Porro te ipsum hoc esse loco sentis,
et tamen figmento cogitationis vadis ubi vis, et loqueris cum quibus vis, et hoc
verum non est, quia modo ibi non es. Quoniam ergo falsa sunt haec, noli amodo
talia cogitare, sed jacta cogitatum tuum in Domino, qui te fecit et refecit,
elegit et vocavit, judicabit et salvabit. 73. O quot et quanti
hac hora cum eo loquuntur, eumque in semetipsis amplexantur! tu vero in his 0543C delectaris quae pereunt et transeunt, et tecum manere non
possunt! Considera quam multi modo moriuntur; quibus si haec hora ad agendum
poenitentiam concederetur, quae tibi concessa est, quomodo per altaria, et quam
festinanter currerent, et ibi flexis genibus, vel certe toto corpore in terram
prostrato tamdiu suspirarent, plorarent, et orarent, donec plenissimam
peccatorum veniam a Deo consequi mererentur? Tu vero comedendo, bibendo,
jocando, et ridendo, tempus otiose vivendo perdis, quod tibi indulserat Deus ad
acquirendam gratiam, et ad promerendam gloriam. Cogita etiam quot animae in
inferno nunc cruciantur sine spe veniae et misericordiae. Si amor Dei te tenere
non potest, saltem 0543D teneat et terreat timor judicii, metus
gehennae, laquei mortis, dolores inferni, ignis urens, vermis corrodens, sulphur
fetens, flamma tartarea, et omnia mala. Discute adhuc te ipsum, ut scias quid
desit tibi, ne in illa ultima discussione 362 coram omnibus
confundaris, si inventa fuerit in te iniquitas. CAPUT XXXV. Pergit confiteri
varias et instabiles affectiones ac perturbationes suas.74. Digne pensare, et sufficienter aestimare non valeo, quae sit illa
tam multiplex cogitationum mearum volubilitas, et tam inquieta et infatigabilis
velocitas, quae per tam multa, tam varia, tam infinita discurrere me facit.
Nulla enim hora et nullo temporis momento quiescere possum, sed per infinita
spatia 0544A locorum, et volumina temporum mira festinatione
pertranseo. Undique patet mihi facilis transitus, agilis discursus, de summis ad
ima, et de imis ad summa; de primis ad novissima, de novissimis ad prima. Digne
explicare non possum, quod alternationis modos momentaneis permutationibus
induo, et quam multiformiter me alternantium vicissitudinum motibus variare
consuevi, et quibus perturbationibus quotidie afficior. Modo me in fiduciam
erigo, modo in diffidentiam cado. Nunc per constantiam figor, nunc subitaneo
terrore concutior: modo me turbat ira, modo ingens furor exagitat. Nec illud
adeo mirum, quod variis qualitatibus diversisque perturbationibus per singula
momenta afficior; sed illud supra modum stupendum, quod sub eodem 0544B pene momento saepe contrariis affectionibus tangor: nunc odio,
nunc amore ducor; modo gaudio, modo moerore detrahor. Quam saepe inter mira
gratulationis meae tripudia, superveniens subitoque emergens tristitiae causa me
vehementer concutit ac dejicit, et omnem illam exsultantis animi mei
solemnitatem subito in moerorem vertit! Saepe diu multumque dilecta nimio
postmodum odio prosequor, et vehementer approbata atque desiderata subito
detestor. Sed quis omnium mearum affectionum qualitates enumeret? quis omnes
variationis meae modos explicare sufficiat? Pene quot sunt diversitates rerum
tot sunt varietates affectionum mearum. CAPUT XXXVI. Responsio patris
spiritualis, quam sit utilis et necessaria sui cognitio.0544C 75. Cum inter omnia animalia, humanum genus tum
digniori forma, tum digniori potentia dignius reperiatur; nulla scientia melior
est illa, qua cognoscit homo se ipsum. Relinque ergo caetera, et te ipsum
discute: per te curre, et in te consiste. A te incipiat cogitatio tua, et in te
finiatur; nec frustra in alia distendaris te neglecto. Praeter salutem tuam
nihil cogites; quoniam in acquisitione salutis tuae nemo est tibi germanior,
nemo propinquior te ipso. Si vero aliquid cogitationi tuae se offerat, quod non
quoquo modo ad tui ipsius salutem pertineat, illico respue et exspue, ut semper
te possis inspicere, et 0544D de cognitione tui venire ad
cognitionem Dei. Agnoscere se debet homo, ad quae bona sit naturaliter
promptior, vel ad quae mala proclivior: quibus studiis debeat vehementius
insistere, contra quae mala debeat instantius vigilare: quibus exercitiis valeat
melius promoveri, quibus vitiis valeat facilius corrumpi: quibus culpis
subjaceat, vel quibus meritis emineat, et quid pro his poenae vel praemii
exspectare debeat: quantum quotidie proficiat, vel deficiat: cum quanta animi
industria satagat praeterita mala flere, praesentia declinare, futura
praevenire: cum quanta animi constantia studeat reparare bona amissa, custodire
et multiplicare possessa. O quam necessaria discussio et quam miranda
speculatio, tot animi virtutes, tot ejus exercitationes, tot ejus 0545A studia vel merita prae oculis habere, et hujuscemodi
contemplationi diutius inhaerere! 76. Suspende ergo animum tuum
ab inferiorum amore; ne forte de sublimibus ejectus, et de loco voluptatis a
propria concupiscentia abstractus et illectus, post concupiscentias tuas eat, et
vagus fiat et profugus super terram. Denique, si cupis implere dominicum
praeceptum, 363 omni custodia serva cor tuum (Prov. IV,
23). Nescit enim quid de spiritu angelico, quid de Spiritu divino sentire
debeat, qui suum prius non cogitat. Nihil recte existimat, qui se ipsum ignorat.
Nescit quod sub pedibus suis omnis mundana gloria subjaceat, qui conditionis
suae dignitatem non pensat. O custos cordis, si nondum es idoneus intrare ad te
ipsum, quomodo ad illa rimanda 0545B idoneus eris quae sunt
intra, vel supra te ipsum? Si necdum dignus es intrare tabernaculum primum, qua
fronte praesumis ingredi tabernaculum secundum, hoc est in Sancta sanctorum? Si
nondum moliri potes gressus altos, ut cum Domino Jesu, vel saltem cum Moyse
ascendas in montem excelsum; qua praesumptione putas volare in coelum? Prius
redi ad te, quam rimari praesumas quae sunt supra te. Prius sol ortus sui
confinia irradiat, quam ad altiora conscendat. Primum ergo est ut redeas ad te
ipsum; intres ad cor tuum; discas aestimare spiritum tuum. Discute quid sis,
quid fueris, quid esse debueris, quid esse poteris: quid fueris per naturam;
quid modo sis per culpam, 0545C quid esse debueris per
industriam; quid adhuc esse possis per gratiam. Disce ex tuo spiritu cognoscere
quid debeas de aliis spiritibus aestimare. Haec porta, haec scala, hic
introitus, iste ascensus: hac intratur ad intima, hac elevatur ad summa. Vides
quantum valeat homini plena cognitio sui? Ex hac siquidem proficit ad
cognitionem omnium coelestium, terrestrium, et infernorum. CAPUT XXXVII. Propositum poenitentis de se ipso diffidentis, et ad Dei
familiaritatem anhelantis.77. Scire vellem qualis ipse
sum, sed vix de me ipso vera discernere possum. Amor namque privatus, quem erga
me ipsum habeo, aufert mihi verum judicium de me ipso. Idcirco parum mihi credo
de 0545D me ipso, utpote homini mendaci, timens ne, si me ipsum
judico, mentiatur iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Judicet ergo me
ille, cui omnia nuda sunt et aperta: quem fallere non possum, quia sapientia
est; nec effugere, quia ubique est; neque corrumpere, quia justitia est. Ille
veniat ad me, cujus deliciae sunt esse cum filiis hominum (Prov. VIII,
31): qui stat ad ostium et pulsat, paratus introire, si ei aperuero
(Apoc. III). Intret ergo et sanctificet sibi sanctuarium, quoniam
sanctus est, et domum ejus decet sanctitudo. Exstirpet vitia, ordinet
cogitationes, sanet affectiones, mores componat. Nullus ei in aliquo resistat;
ut sit in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3). Utinam nullus hominum
esset mecum exterius, ut familiarius loqui possem cum eo interius. 0546A Ipse enim et secretum quaerit, et solitarium locum diligit.
Fugiam ergo hominum solatia et colloquia, ut in secreto cordis mei Deum
habitatorem habere possim. Valde tamen difficile est ab exterioribus ad
interiora mentem revocare, et ibi permanere. Nec minus difficile est de
visibilibus ad invisibilia penetrare, et in illis diutius consistere. Dura sunt
haec, et multum laboriosa, sed valde fructuosa. Assuescam igitur sola intima
cogitare, sola interiora diligere, et in illis permanere, ut possim audire quid
loquatur in me Dominus Deus meus. Ecce adsum, piissime Domine: tecum sum, intus
sum. Quamdiu in exterioribus occupatus fui, vocem tuam intra me audire non
potui. Nunc autem reversus ad me, ingressus sum ad te, ut possim te audire, et
tibi loqui. 0546B Loquere ergo, misericordissime, quia audit
servus tuus: loquere, quia paratus sum obedire. Quidquid jusseris, pro posse meo
libenter devotus implebo. 78. O anima mea, Rex Angelorum venit
ad nos, et hospitatus est nobiscum. Laetemur ergo de tanto hospite nostro corde
perfecto. Demus ei gloriam et honorem, quoniam dignatus est visitare servos
suos. Epulemur et jucundemur cum eo in laetitia et exsultatione. Delectemur in
eo de eo, et nullus sit ei in aliquo molestus, ne in ira recedat a nobis, et
inducat super nos maledictionem pro benedictione. Exhibeamus ei omne servitium
charitatis, rogantes et deprecantes ut nobiscum manere dignetur. Si vero non
possumus persolvere et totum quod debemus; 0546C saltem
nosmetipsos humiliter ei subdamus ad omnem voluntatem ejus. Sit haec dies
solemnis, in qua Salvatorem 364 nostrum in hospitio nostro
laeti suscepimus. Nullum membrum, nullum officium ab hoc gaudio excludatur.
Conveniant ergo in unum omnes cogitationes et affectiones, diem festum
celebrantes in omni puritate et sanctitate. Nulla se aliena cogitatio
interserat, quae hujus solemnitatis gaudia perturbet. Oculi mei semper ad
Dominum, per quem sum, vivo et sapio; nec cessent lacrymis pedes ejus rigare.
Audiant et intelligant aures quid in nobis ei displiceat, vel quid ei placeat;
quid damnet, vel quid approbet. Delectetur odoratus illo suavissimo odore
dulcedinis ejus. Odor ejus odor 0546D vitae aeternae, odor totius
suavitatis et jucunditatis. Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam,
altissime Domine (Psal. LXX, 8). Sit meditatio cordis mei in
conspectu tuo semper (Psal. XVIII, 15), ut te possim videre per
fidem et contemplationem, donec merear videre facie ad faciem. Clementissime
Pater, nihil in nobis cesset a laude tua. Benedic, anima mea, Domino; et omnia
quae intra me sunt, nomini sancto ejus (Psal. CII, 1). Benedic, et
dic: Gloria, laus et honor tibi sit, rex
Christe redemptor. CAPUT XXXVIII. Animae cum Deo analogia et
similitudo.79. O anima mea, si vis amari a Deo,
reforma in te imaginem suam, et amabit te: repara in te similitudinem 0547A suam, et desiderabit te. Consilio namque sanctae Trinitatis ad
imaginem et similitudinem suam creavit te Creator tuus; quod nulli alteri ex
creaturis donavit: ut tanto eum ardentius diligeres, quanto mirabilius ab eo te
conditam intelligeres. Considera ergo nobilitatem tuam: quoniam sicut Deus
ubique est totus, omnia vivificans, omnia movens et gubernans; ita tu in corpore
tuo ubique tota es, illud vivificans, movens, et gubernans. Et sicut Deus est,
vivit et sapit - ita tu secundum modum tuum es, vivis, et sapis. Et sicut in Deo
tres sunt personae; Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: sic et tu habes tres
vires; scilicet intellectum, memoriam, et voluntatem. Et sicut ex Patre
generatur Filius, et ex utroque procedit Spiritus sanctus: ita 0547B ex intellectu generatur voluntas, et ex his ambobus procedit
memoria. Et sicut Deus est Pater, Deus est Filius, Deus est Spiritus sanctus;
non tamen tres dii, sed unus Deus, et tres personae: ita anima est intellectus,
anima voluntas, anima memoria; non tamen tres animae, sed una anima, et tres
vires. Ex quibus animae viribus quasi excellentioribus jubemur Deum diligere, ut
diligamus eum toto corde, tota anima, tota mente: id est, toto intellectu, tota
voluntate, et tota memoria; hoc est, toto affectu, sine defectu, cum
discretionis intuitu. Nec solus sufficit de Deo intellectus ad beatitudinem,
nisi sit in amore ejus voluntas. Imo haec duo non sufficiunt, nisi memoria
addatur, qua semper in mente intelligentis et volentis maneat Deus: ut sicut
nullum potest 0547C esse momentum, quo homo non utatur vel
fruatur Dei bonitate vel misericordia; ita nullum sit momentum, quo eum
praesentem non habeat in memoria CAPUT XXXIX. De dignitate animae, ut quae Christum
spiritualiter gignere valet.80. Intellige dignitatem
tuam, nobilis creatura; quoniam non solum insignita es Dei imagine, verum etiam
decorata similitudine. Sicut enim Creator tuus, qui te ad similitudinem suam
creavit, est charitas, bonus et justus, suavis et mitis, patiens et misericors,
et caetera insignia quae de eo leguntur: ita tu creata es, ut charitatem
haberes, et esses munda et sancta, pulchra et decora, mitis et humilis. 0547D Quas virtutes quanto plus in te habebis, tanto propinquior Deo
eris et majorem tui Conditoris geres similitudinem. Quid majus his tibi facere
potuit, quam ut ad similitudinem suam te conderet factor tuus; et eisdem
virtutum vestimentis te ornaret, quibus ipse ornatus est? Attende igitur
diligenter primae conditionis tuae excellentiam, et venerandam sanctae
Trinitatis imaginem 365 in te ipsa agnosce: honoremque
similitudinis divinae, ad quam creata es, habere stude nobilitate morum,
exercitio virtutum, dignitate praemiorum; ut quando apparebit qualis sit, tunc
similis ei apparere possis. Similis enim similem quaerit: et qualem te paraveris
Deo, talis necesse est appareat tibi Deus. Si 0548A ergo
naturalem pulchritudinem tuam in te reparaveris, concupiscet rex decorem tuum:
quoniam ipse est Deus tuus (Psal. XLIV, 12); ipse amicus et
sponsus, frater et filius. Ipse enim dixit: Quicumque fecerit
voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater
est (Matth. XII, 50). Audi quomodo. Virtus et sapientia
Patris, filius est Patris. Verbum Patris, voluntas est Patris. Voluntas hominis
nihil aliud est, quam quaedam proles mentis. Si igitur eadem est voluntas tua,
et voluntas Patris; idem est filius tuus, et filius Patris. Veritas, sapientia,
voluntas corde concipitur, et ex corde generatur. 81. Si igitur
idem vis et idem sapis quod Pater, eumdem filium habes quem et Pater. In te est
utrum 0548B sis pater aut mater, an potius utrumque, pater et
mater; non tuo merito, sed Dei dono. Potes namque eum gignere in corde tuo, et
in corde alieno. Potes eum concipere a corde tuo, et ab ore alieno. Intellectu
gignitur, consensu concipitur, affectu nascitur, effectu nutritur. Quando
veritatem intelligis, vel alium intelligere facis, Christum gignis. Nosti
voluntatem Dei? consenti ei, et concepisti. Quando gignis, es pater; quando
concipis, es mater. Amando parturis, operando nutris. Sic, sic in potestate
cujusque relinquitur, utrumnam tantae prolis mater efficiatur. Maledicta ergo
sterilis quae non parit, quae talem filium pro voto per Dei gratiam habere
potuit. Cur non similiter maledictus qui non gignit, nisi quia non aeque in
nostra potestate consistit veritatem intelligere, 0548C et
veritati consentire? Non enim veritatem semper intelligo cum volo: intellectae
autem semper consentio: velle tamen non possum, nisi gratia Dei fuerit mecum.
Nulla est enim humana industria sine Dei gratia. Ex quo primus homo peccavit,
naturae bonum perdidimus, pariter et arbitrii vigorem, sed non electionem, ne
non esset nostrum, ut emendaremus peccatum. In nobis namque manet ad quaerendam
salutem arbitrii libertas, id est rationalis voluntas, sed admonente prius Deo
et invitante ad salutem, ut vel eligamus, vel sequamur. Potestatis nostrae est
divinae inspirationi acquiescere, et quae ad salutem nostram pertinent eligere
et sequi: divini vero muneris est ut possimus adipisci, quod sequendo 0548D cupimus consequi. Nostrae potestatis est et ignaviae, ut
labamur: sollicitudinis vero nostrae est et coelestis pariter adjutorii, ne
labamur. Felix homo qui sic ambulat sapienter, ne cadat; aut si ceciderit, ut
statim resurgat. Felicior vero est qui nunquam cecidit: felicissimus autem est,
qui jam cum Deo regnat. CAPUT XL. De promptitudine animae ad recipiendum
Christum, et de intimo recessu divini amoris82. Felix
homo est, cui praesto est cum voluerit, habere filium Deum. O quanta est
dignitas hominis, filium habere Deum! et quanta est humilitas Omnipotentis
habere hominem patrem! et quanta est nobilitas animae, Christum Jesum habere
sponsum! 0549A Sancta ergo anima et veri sponsi amica ad dilecti
sui adventum summo cum desiderio semper debet inhiare, et parata atque expedita
esse, ut pulsantem amicum absque ulla dilationis injuria possit suscipere, et
vocanti cum omni alacritate occurrere; ne subito et inopinate adveniens, minus
promptam et minus ornatam inveniat: vel diu exclusus, diutinae praestolationis
ullam molestiam sustineat. Aliud est autem cum ipso intrare, atque aliud est ad
ipsum exire. Ibi anima ad se ipsam revertitur, et cum dilecto suo usque ad
intima cordis sui penetralia ingreditur: hic extra semetipsam ducitur, et ad
sublimia contemplanda sublevatur. Quid namque est ejus introire, nisi se totam
in semetipsam colligere? Quid vero est ejus exire, nisi se ipsam extra
semetipsam 0549B totam effundere? Nihil itaque 366 aliud est animam cum dilecto suo in cubiculum ingredi, et
solam cum solo morari, dulcedineque ejus perfrui; nisi exteriorum omnium
oblivisci, et in ejus dilectione summe et intime delectari. Se solam cum dilecto
videt, quando exteriorum omnium oblita, ex propria consideratione in dilecti sui
dilectionem desiderium suum perurget, et ex his quae in intimis suis considerat,
animum suum in ejusmodi affectu inflammat, et tam ex bonorum, quam ex malorum
suorum consideratione in gratiarum actionem assurgit; et hinc pro impensa
gratia, hinc pro indulta venia, intimae devotionis victimas persolvit. Usque in
intimum dilectus perducitur, et in optimo collocatur, quando ex intimo cordis
affectu, et super omnia 0549C diligitur. 83.
Cogita quid sit quod in vita tua ardentius dilexisti, anxius concupisti, quod te
jucundius afficiebat, caeterisque omnibus profundius delectabat. Considera ergo
si eamdem affectionis violentiam, delectationisque abundantiam sentis, quando in
summi dilectoris desiderium inardescis, quando in ejus dilectione requiescis.
Cui dubium sit quod intimum illum affectionis tuae sinum necdum teneat, si
intimae dilectionis aculeus animam tuam in divinis affectibus minus penetrat,
tepidius exagitat, quam in alienis affectionibus aliquando penetrare vel
exagitare solebat? Sed si tantam prorsus, vel forte validiorem dilectionis vel
delectationis violentiam 0549D in intimis tuis circa divina
perspexeris, quantam alias nunquam expertus fueris; vide adhuc si forte aliud
aliquid sit, in quo delectari vel consolari possis. Certe quamdiu possum ex
aliena qualicumque re consolationem vel jucunditatem concipere, nondum audeo
dicere dilectum nostrum intimum ardentissimi amoris sinum tenere. Satage ergo,
festina trahere eum adhuc ad interiora et secretoria cordis tui penetralia,
quaecumque es ejusmodi anima. Quis enim neget illud intimum cordis humani
penetrale tales recessus habere, seu etiam obtinere posse, in quibus summi et
singularis amoris violentia cum aliquid per affectum infixerit, aliena omnino
delectatione avelli non possit? Certe si alienam aliquam consolationem quaeris
vel recipis, Deum tuum, 0550A quamvis fortasse summe, nondum
tamen singulariter diligis. Nondum ergo in intimum perducitur, nondum in intimo
collocatur. Si ergo non satagis introducere eum ad intima tua, quomodo te credam
velle vel posse sequi eum ad sublimia sua? 84. Certum ergo
signum tibi sit, quaecumque es anima, quod dilectum tuum minus diligis, vel ab
illo minus diligeris, si ad theoricos illos excessus nondum vocaris, vel
vocantem sequi nondum merueris. Quomodo enim perfecte diligis vel diligeris, si
in summorum desiderio ad superna non raperis, et ad theoricos et anagogicos
illos conatus mentis alienatione non transis? Vis nosse quia sublimitas
divinarum revelationum sit manifestum divinae dilectionis indicium? Jam non dicam, inquit, vos servos, 0550B sed amicos; quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci
vobis (Joan. XV, 15). Satage ergo Deum tuum intime et summe
diligere, et omni hora in divinae contemplationis gaudium summo cum desiderio
anhelare. Collige te ipsam ad temetipsam, et in solo divinitatis desiderio
requiesce. CAPUT XLI.
Anima excitatur ad contemplationem rerum sublimium et
divinarum.85. Debet namque anima perfecta, et assidue
summorum contemplationi dedita, omni hora peregrinationis suae terminum, et
ergastuli hujus egressum, cum summo desiderio exspectare, et ad illud divinae
contemplationis spectaculum, quod in futura vita speramus, animum suum
suspendere, et in hujusmodi 0550C exspectatione vehementi
desiderio anhelare: ut quod interim videt per speculum et in aenigmate, mereatur
videre facie ad faciem. Necesse est itaque ad cor altum ascendere, et mentis
excessu per divinam revelationem addiscere, quid sit illud, ad quod aspirare vel
studere oporteat, et ad qualem sublimitatis habitum animum suum componere et
assuescere debeat. Nam si semel ad illam luciferam angelicae 367 sublimitatis gloriam quis admissus fuerit, et ad illud
divinorum radiorum spectaculum intrare meruerit: quam intimis desideriis, quam
profundis suspiriis, quam inenarrabilibus gemitibus eum qui ejusmodi est,
putamus insistere, quam assidua recordatione, quam jucunda admiratione inspectam
0550D claritatem credimus eum retractare, menteque revolvere;
illam desiderando, illam suspirando, illam contemplando, donec tandem aliquando
in eamdem imaginem transformetur a claritate in claritatem, tanquam a Domini
Spiritu? (II Cor. III 18.) 86. Verumtamen cum ab
illo sublimitatis statu ad nosmetipsos redimus, illa quae prius supra
nosmetipsos vidimus, in ea veritate vel claritate qua prius perspeximus, ad
nostram memoriam omnino revocare non possumus. Et quamvis inde aliquid in
memoria teneamus, et quasi per medium velum, et velut in medio nebulae videamus;
nec modum quidem vivendi, nec qualitatem visionis comprehendere, vel recordari
sufficimus: et mirum in modum reminiscentes, non reminiscimur et non
reminiscentes, 0551A reminiscimur, dum videntes non pervidemus,
et aspicientes non perspicimus, et intendentes non penetramus, donec iterum
meditatione assurgamus in contemplationem, contemplatione in admirationem,
admiratione in mentis alienationem. Veritatis contemplatio in hac vita
inchoatur, sed in futura jugi perpetuitate celebratur. Per veritatis
contemplationem eruditur homo ad justitiam, consummatur ad gloriam. Gratia
contemplationis cor ab omni mundano amore non solum emundat, sed sanctificat, et
animum ad coelestium amorem inflammat. Qui divina inspiratione et revelatione ad
contemplationis gratiam promovetur, quasdam arrhas futurae illius plenitudinis
accipit, ubi sempiternae contemplationi perpetuo inhaerebit. Qui vero
contemplationi 0551B veritatis vult vacare, necesse est ut discat
requiescere, non solum ab operibus malis, sed etiam a cogitationibus
supervacuis. Multi siquidem etsi sciant vacare corpore, minime tamen valent
vacare corde, nescientes facere sabbatum ex sabbato: et ideo non valent implere
quod dicitur in Psalmo, Vacate, et videte quoniam ego sum
Deus (Psal. XLV, 11). Vacantes siquidem corpore, sed vagantes
ubique corde, nequaquam merentur videre quam dulcis est Dominus, et quam bonus
Israel Deus iis qui recto sunt corde (Psal. LXXII, 1). Inde est
quod hostes derident sabbata eorum (Thren. I, 7); id est, ipsa suae
vacationis otia in cogitationes inutiles protrahunt, et per devia quaeque vago
incessu, sine respectu perventionis passim huc et illuc vagantur. Animus 0551C eorum in diversa rapitur, et nunc in hanc partem, nunc in illam
discurrendo mira agilitate in contraria agitur. 87. Sic, sic
quamdiu sub egenis hujus mundi elementis 368 vivimus,
desideria nostra ultra gaudia nostra extendimus; quia infinite plura sunt quae
concupiscimus, quam quae in hac vita apprehendere possumus. Beata autem illa
supernorum spirituum multitudo desideria sua ultra gaudiorum suorum non extendit
plenitudinem, quae felicitatis suae infinitatem vel immensitatem comprehendere
omnino non sufficit. Est autem eorum gaudium, non solum de contemplatione
Creatoris, sed etiam de contemplandis 0552A ejus creaturis. Dum
enim Deus in omnibus suis operibus mirabilem inveniunt, quid mirum si ubique
mirando venerantur, venerando mirantur magnalia ejus, quem diligunt? Inveniunt
itaque, non solum in creaturis incorporeis, sed etiam in creaturis corporeis,
unde mirentur, unde Creatorem earum digne venerentur. Haec omnia jugiter
contemplantur, contemplantes mirantur, mirantes laetantur. Laetantur de divina
contemplatione, congratulantur de mutua visione, mirantur in rerum corporalium
speculatione. 88. Discamus et nos contemplantes mirari, et
mirantes contemplari, quomodo illius supernae beatitudinis cives omnia quae sub
ipsi sunt indesinenter aspiciunt, omniumque quae ab alto vident, rationem 0552B et ordinem comprehendunt; quomodo de mutua societate
indissolubilique charitate in infinitum gaudeant, quomodo in illam divinae
claritatis visionem insatiabiliter inardescant. Nihil est jucundius, nihil
utilius gratia contemplationis. Quanto amplius in coelestium contemplatione
delectaris, et delectando admiraris, tanto libentius immoraris, tanto
diligentius perscrutaris, profundiusque illuminaris. Semper in illis invenies
quod mireris, et unde delecteris. Nusquam est copiosior materia admirandi, et
nusquam utilior causa delectandi. In his ergo semper sit tua admiratio et
delectatio. Nec necesse erit alia pro aliis quaerere, et per vanam huc illucque
cogitationum evagationem discurrere. Deum namque cognoscere, plenitudo est
scientiae. Plenitudo 0552C autem hujus scientiae, plenitudo est
gloriae. Consummatio gratiae, perpetuitas vitae. Ad hujus vero scientiae
plenitudinem opus est potius intima compunctione, quam profunda investigatione;
suspiriis, quam argumentis; crebris lamentationibus, quam copiosis
argumentationibus; lacrymis, quam sententiis; oratione, quam lectione; gratia
lacrymarum, quam scientia litterarum; coelestium potius contemplatione, quam
terrestrium occupatione. Sequebatur hic in recentioribus
editionibus alius libellus de Conscientia, sed ab Horstio merito expunctus,
utpote mera superiorum repetitio.
|