PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0551

TRACTATUS DE CONSCIENTIA. AD RELIGIOSUM QUEMDAM ORDINIS CISTERCIENSIS.

NOTA.

Hic tractatus non est Bernardo indignus, quanquam nec illius esse videatur. Auctor in fine nomen suum reticeri cupit: quod Bernardus non solet.

PROOEMIUM.

0551D

Petis a me, dilecte mi, quod supra me est, imo 0552D contra me, videlicet lumen scientiae, conscientiae puritatem. In utroque falleris, sed falli non credis, 0553A ita vel dilectione mea tangeris, vel opinione. Ego quid sum, et quid possum? Peccator enim sum, et ultra modum peccans peccator, et ingenii vivacitas ullum in me non habet locum. Accedit ad haec negotiorum multiplicitas, quae quidem in homine ingenioso totius doctrinae semina vel obruit, vel repellit, juxta Sapientem: Sapientia scribenda est in tempore otii; et qui minoratur actu, percipiet illam (Eccli. XXXVIII, 25). Verumtamen etsi non eo quod amicus es, tamen quia importunus es, surgam juxta praeceptum Domini (Luc. XI, 8), et dabo non quod tibi necessarium, sed quod mihi ad manum. Dominus autem tribuat tibi secundum cor tuum. Ipse est enim qui dat voci suae vocem virtutis: qui in dulcedine sua pauperi parat, qui replet in bonis desiderium 0553B tuum.

CAPUT PRIMUM. Quam obscura et impenetrabilis res sit conscientia.

1. Conscientia hominis abyssus multa. Sicut enim profundum abyssi exhauriri non potest, ita cor hominis evacuari non potest a cogitationibus suis. Conscientia hominis est quasi mare magnum et spatiosum, ubi reptilia quorum non est numerus (Psal. CIII, 25). Quam bene dixit, 369 reptilia! Sicut enim reptile latenter repit, et sinuosis anfractibus huc illucque deambulat: ita et in hominis conscientiam venenatae cogitationes suaviter intrant et exeunt; ut nesciat homo unde veniant, aut quo vadant. Bene noverat hoc qui dicebat: Pravum est cor hominis et inscrutabile; et quis, inquit, cognoscet 0553C illud? (Jerem. XVII, 9.) Nec dicit quis, pro difficili, sed pro impossibili: quia quod scrutationem non recipit, nec cognitionem. Vide illum magnum apostolum, Paulum loquor, unicum scrutatorem conscientiae suae. Mihi, ait, pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Ecce quomodo humanum judicium evaserat, nihil dubitans ab his qui foris sunt, Sed neque, inquit, meipsum judico (I Cor. IV, 3). Et ubi est, o Apostole, verbum sanctum tui ipsius dicentis: Si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur? (Id. XI, 31.) Quid est quod teipsum vel nobis vel dissimules judicare? Audi quare: Nihil, ait, mihi conscius sum. Felix conscientia non sibi in aliquo conscia, quae nec proprium judicium, nec alienum 0553D veretur. Videsne quam sublimi conversatione et alienum et proprium judicium non timebat? Latet tamen adhuc laqueus et fovea magna, vas electionis: sed quae vigilantissimum illum oculum tuum non possit effugere. Subjunxit enim, Sed non in hoc justificatus sum: et addidit, Qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV, 4). Hoc autem tertium judicium Dei, quod etiam illa purgatissima non comprehendit conscientia, nesciens juxta Scripturam, utrum amore an odio digna sit, cum omnia ei in posterum reserventur incerta (Eccle. IX, 1, 2). Hujus enim judicii timore concussus pariter, et percussus gemebat et dicebat: Quod enim operor, non intelligo (Rom. VII, 15). Etsi enim exi judicium mundi, et judicium mei; restat tamen judicium 0554A Dei, quod me non sinit intelligere quod operor, quia nescio si acceptet illud quod operor. Ipse enim melius novit me, quam ego me, scrutans et renes et corda, occultorum cognitor, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV, 12), qui solus novit omnia et omnium rationes.

2. O singulare sancti Spiritus organum, si non intelligis quod operaris, cur alio loco dicis, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12); tuam gloriam, tuam conscientiam vocans? Sed ex parte intelligit, et ex parte non intelligit. Intelligit plane, quia et suum aliorum supergressus est judicium: sed citra judicium Dei retinetur, ubi procul dubio nescit quid operatur. Non enim per illa duo justificatur, sed per tertium justificabitur, 0554B quod sicut non est cognoscibile, ita est incomprehensibile. Duorum tamen judiciorum exclusio, id est in praesenti justificatio, quodammodo certa significatio est aeternae praedestinationis, in qua nos Deus praevidit conformes fieri imagini Filii sui; et futurae glorificationis, cum nos in ipso erimus et ipse in nobis, cum ipse erit omnia in omnibus. Propter hoc enim tam secure quam sincere alibi loquebatur: Certus sum, ait, quia neque mors, neque vita, et multa alia, imo pene omnia quae ibi enumerantur, non poterunt me separare a charitate Christi (Rom. VIII, 38, 39). Sed cum tot et tanta dixisset. unum, scilicet propriam voluntatem, reticuit, quae salvationis et damnationis est causa. Et attende quomodo vir Deo plenus conscientiam suam dixerit 0554C gloriam suam, tanquam eam plene intelligens, et se in ea. Et tamen dixerat se non intelligere quod operatur, conscientiam suam non jam in gloriam, sed in ignorantiam concaptivans. Deficit ergo Apostolus scrutans scrutinio conscientiam suam: et dum ad fundum ejus pervenire se credidit, alienum judicium et suum evacuans, incurrit profundum, scilicet judicium Dei penetrare non valens, ut jam vel conventus vel convictus eructet, Judicia tua, Domine, non modo abyssus, sed et abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Quid ergo faciemus nos miseri et miserabiles, si ille qui plus omnibus laboravit (I Cor. XV, 10), cui etiam Claviger regni cum Joanne et Jacobo nihil contulisse videntur (Galat. II, 6-9), 0554D qui usque ad tertium coelum raptus est (II Cor. XII, 2), ita de seipso sentit et loquitur? Sed ut jam totum quod de conscientia sentio, verbis nudis et puris tuae puritati aperiam, quatuor distinctionum modos tibi assignare decrevi, ut quod particulatim distinctum fuerit, legatur dulcius, et melius conservetur.

370 CAPUT II. Quatuor conscientiarum genera.

3. Conscientia igitur alia bona et tranquilia; alia bona et turbata: alia mala et tranquilla; alia mala et turbata. Sed primum de prima videamus. Bona namque conscientia est, quae et praeterita peccata punit, et punienda committere refugit: quae etsi peccatum sentiat, peccato non consentit. Beatus 0555A vir, cui non imputavit Dominus peccatum, ait sanctus (Psal. XXXI, 2). Non dixit, Qui non fecit peccatum: non est enim hic aliquis, nisi unus; et hic est Filius Dei, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Omne ergo quod ipse mihi non imputare decreverit, sic est quasi non fuerit. Beati ergo, non quorum nullae inventae sunt, sed quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Non dixit, Quorum nulla sunt; sed, quorum tecta sunt peccata: ut quodam tegumento quodammodo Dei oculis abscondantur. Felix anima, quae peccatum sentiens, peccato non consentit: quam etsi cogitatio inquinat, ratio lavat, pugnans et repugnans legi peccati. Molesta lucta est, sed fructuosa est; quia 0555B etsi poenam habet, adhibet et coronam: imo quod sentientem fatigat, vincentem coronat. In hoc enim conflictu ubi sensus est, non consensus, nihil damnationis est, juxta Apostolum, his qui sunt in Christo Jesu (Rom. VIII, 1). Porro is qui voluntatem habet non peccandi, et custodiendi pedes suos a lapsu; qui commissa praeteriti temporis et plangit, et punit; qui malignos cogitatus advenientes cordi suo allidendo ad Christum respuit: hoc tanquam triplice funiculo strictus atque constrictus, conscientiam habet et purificatam, et puram. Tranquillam autem dixerim, cum jam ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui ejus quod filius Dei sit, cum omnibus dulcis est, nulli gravis; utens 0555C amico ad gratiam, inimico ad patientiam, omnibus ad benevolentiam, quibus potest ad beneficentiam. Rara avis in terra hujusmodi conscientia: sed quanto rarior, tanto charior apud Deum.

CAPUT III. De conscientia bona et turbata.

4. Conscientia bona est, sed turbata, quae nil molle, nil fluxum recipit, sed a mundi aspergine quando potest pressius detergit, non tamen in dulcedine, sed in amaritudine multa. Dura enim videtur ei via rectior, et austerior vita. Ubique videt quod carni displicet: sed retinet se freno timoris Dei, et in omni tempestate cordis sui ad hanc anchoram figitur. Nam, juxta Prophetam, turbatus est, et non est locutus (Psal. LXXVI, 5). Sed audivi 0555D quid de isto Dominus dicat: Cum ipso sum, inquit, in tribulatione. Ad quid? Eripiam eum, et glorificabo eum (Psal. XC, 15). Eripiam ab amaritudine, glorificabo in voluptate: cum illa quae prius faciebat timore, faciet cum amore. Haec vero conscientia loquitur Deo in Psalmo, et dicit: Commovisti, inquit, Domine, terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus, quia commota est. Commovetur terra, cum peccator confitetur et poenitet; conturbatur, cum in conversatione amaritudinem sustinet: sed contritiones istas illius sanare solius est, qui sanat omnes infirmitates nostras. Audi tamen quod sequitur: Ostendisti populo tuo dura. Quae dura? Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX, 4, 5), non lacte unctionis.

0556A 5. Notandum vero est, quod quibusdam in religione viventibus apponitur lac ad bibendum, quibusdam etiam vinum: sed tamen utrumque divinum. Bibunt illi lac, quibus et vigiliae breves, et cibi dulces, et labores appetibililes, et panni suaves videntur: quibus etiam parum est illud quod magnum est in exercitiis sanctae conversationis. Lac enim suaviter bibitur, dulciter liquatur, sine laesione, sine amaritudine. Ita et isti in sancto proposito suaviter incedunt, dulciter currunt: sine laesione propriae conscientiae, sine amaritudine alienae. Hoc habet proprium qui hujusmodi lac bibit, ut ei peccatum suum displiceat, ut alieno peccato non consentiat, ut propter haec peccatorem non deserat; ut vitium ejus, in quantum in ipso est, non dissimulet; 0556B et cum corripuerit, non insultet. Ecce de potu lactis: audi de vini potu. Vinum quippe 371 asperum est et insuave. Vinum bibunt hi qui vias vitae aggressi et ingressi, tribulationibus corporis et animae pariter contorquentur, sed non cedunt, neque recedunt in tribulatione. Isti sunt quibus ipse Dominus ore proprio praedicat et praedicit: Vos estis, inquit, qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. XVII, 28). Sed quis horum tibi videtur <supp. felicior> vel ille qui in suavitate, vel ille qui in asperitate currit viam mandatorum Dei? Primus videtur esse felicior, secundus fortior: uterque tamen justus, uterque pius, habentes proprium donum ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Vis nosse quia in utroque bene placitum est coram 0556C Deo Bibi, inquit, vinum meum cum lacte meo (Cant. V, 1). Qui enim primum a tentatione liberat, secundum in tentatione confortat: et sic alter experitur quoniam suavis est Dominus; alter vero quoniam fortis est Dominus. Fortis plane et potens in praelio, in quo servum suum, etsi premi, non tamen opprimi patitur in multitudine misericordiae suae. Venite, ait propheta, emite absque argento vinum et lac (Isa. LV, 1). Omnis enim timorata conscientia quae ad Deum venit, vel lac ab ipso, vel vinum emit, secundum quod dictum est et tractatum. Et nota quia utrobique vinum praeposuit, pro eo scilicet quod qui majorem sustinet pro Deo perseveranter tribulationem, majorem habeat et mercedem. 0556D Et haec dicta sint pro differentia bonae et tranquillae conscientiae, et bonae et turbatae conscientiae.

CAPUT IV. De mala et tranquilla conscientia.

6. Sequitur mala et tranquilla conscientia, qua sicut nihil pejus, ita nihil est infelicius. Quaeris quaenam illa sit? Haec est illa quae nec Deum timet, nec hominem reveretur: quae cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Et vide lapsum, imo et casum malae conscientiae, quam minutatim et pedetentim declinet a Deo; et ita in profundum descendat, ut super eam urgeat puteus os suum. Primum quando homo assuetus bonis graviter peccat, videtur ei adeo importabile, ut in infernum vivens descendere videatur. Processu vero 0557A temporis non importabile, sed tamen grave videtur, et inter importabile et grave non parvus descensus est. Paulo post et leve judicat: et cum crebris ictibus verberetur, vulnera non sentit, verbera non attendit. De hujusmodi in Scriptura veritatis expressum est: Verberaverunt me, et non dolui: traxerunt me, et ego non sensi (Id. XXIII, 35). In brevi vero temporis spatio, non solum non sentit, sed et placet, et dulce fit quod amarum erat, et asperum vertitur in suave. Ducitur deinde in consuetudinem, ut jam non modo placeat, sed et assidue placeat, et se continere non possit. Ad extremum vero non potest avelli, quia consuetudo vertitur in naturam: et quod prius faciendum erat impossibile, jam impossibile est ad continendum. Sic enim descenditur, 0557B imo caditur, a Jerusalem in Jericho: sic itur in aversionem et duritiam cordis. Hic peccator fetet, hic quatriduanus est: hic lapis speluncae superpositus (Joan. XI, 39, 38) illos misericordes radios divini luminis non admittit: hic juxta Scripturam, a mortuo, tanquam ab eo qui non est, perit confessio (Eccli. XVII, 26); nisi forte miserans Deus cor lapideum in carneum quandoque convertat.

7. Haec est mala conscientia, quae per hujusmodi discrimina, imo praecipitia ruit, et corruit, et irruit super se ipsam. Quomodo tranquilla? Cum mundi hujus prosperitas alludit et illudit; cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur; cum peccantium favor, et peccare nolentium pavor nolens et dolens arridet ei; cum non est 0557C qui arguat, sed et qui arguere peccatorem audeat ex omnibus qui in circuitu ejus sunt. Et sic impletur in eo quod scriptum est: Prosperitus stultorum perdet illos (Prov. I, 32). Nihil aeque exasperat illius tremendi Judicis majestatem, quam peccare, et secure peccare, et de vitiis quasi de virtutibus gloriari. Non miserearis, Domine, ait justus, omnibus qui operantur iniquitatem (Psal. LVIII, 6). Haec est iniquitas cujus non miseretur Deus, cum homo defendit quod Deus odit, et peccatum justitiam asserit, ut Omnipotenti resistat, et Omnipotens illi. Haec est illa superbia, de qua scriptum 372 est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Intellige quod dicit, resistit. Resistere 0557D enim ex aequo est. Ille autem ex aequo Deo resistere proponit, qui quod Deus astruit, destruit quantum in ipso est, dicens malum bonum, et bonum malum, amarum dulce, et dulce amarum; lucem tenebras, et tenebras lucem (Isai. V, 20). Hanc vero tranquillitatem nutrit impunitas, securitatis et negligentiae mater, noverca virtutum, religionis virus, tinea sanctitatis.

CAPUT V. De mala conscientia, et turbata.

8. Mala autem conscientia est, sed turbata, quae in actu peccatorum suorum deprehenditur et comprehenditur. Nam dum pasci se voluptatibus credit, anxietatibus cedit humanis, pudoribus et confusionibus reverberata, sicut scriptum est: In operibus 0558A manuum suarum comprehensus est peccator (Psal. IX, 17). Verbi gratia, appetit quis adulterium ad voluptatem, sed comprehenditur ibi ad anxietatem: et multo major est anxietas quam voluptas ad omnem verecundiam et angustiam hominis qui hominem et vivit, et sapit. Sed licet quidam in ipsa deprehensione convertantur ad Dominum, major tamen est numerus in ipsa confusione permanentium in peccato, quam propter peccati confusionem exeuntium a peccato. De exeuntibus scriptum est: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine (Psal. LXXXII, 17). De non exeuntibus dicit Jeremias propheta: Percussisti eos, Domine, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt suscipere disciplinam (Jerem. V, 3). Hi sunt quatuor conscientiarum rivi de 0558B voluntatis fonte currentes, in quibus justi purgantur, inquinantur injusti: ut fiat quod scriptum est, Et qui in sordibus est, sordescat adhuc, et justus justificetur adhuc (Apoc. XXII, 11). Et quia cogitationes hominis, sive boni, sive mali, continua volubilitate volvuntur; plurimos cogitationum modos, quaquaversum se vertant, pro modulo meo tibi statui demonstrare, ut melius possis intelligere quam longe simus ab illo qui semper in eodem statu permanet, Domino nostro Jesu Christo.

CAPUT VI. De variis cogitationum generibus.

9. Cogitationum vero aliae onerosae, aliae affectuosae, aliae obscenae, aliae otiosae, aliae curiosae, aliae suspiciosae, aliae distentoriae. Onerosas cogitationes 0558C in anima justi illas accipe, quibus resistere vult, et tamen non potest; sed velit nolit, irruit in oculos mentis muscarum Aegypti pestilentia, et perstrepunt ranae in penetralibus cordis ejus. Cogitat homo plerumque terribilia de fide, horribilia de divinitate, et per phantasmata corporearum imaginum transrotatus, illa sentit, quae vel in confessione evomere peccator oneratus exhorret: et quanto districtius non exhibet membra sua arma iniquitatis peccato, tanto strictius hujusmodi spiritu quatitur et pulsatur. Cum enim ille insatiabilis homicida ab exteriori sensualitate se videt exclusum, interiora collectis viribus aggreditur. Sed spiritualis homo qui omnia judicat, illius astutias non ignorat. Reprimit quod 0558D potest: quod autem non potest reprimere, tolerat; quia etsi latratum canis sustinet, morsum non timet. Latrat enim cum suggerit; tunc vero mordet, cum ad consensum pertrahit: sed cum non ingerit quod suggessit, tunc non vulnerat, sed coronat; quia etsi sentientem cruciat, non obligat non consentientem. Sunt nihilominus et onerosae, cum ex officio Marthae suscepto sollicitus homo turbatur erga plurima propter plurimos, ut habeant unde in divino officio sustententur.

10. Affectuosae sunt, quando circa carnis suae curam afficitur, sicut in victu et vestitu. Tangitur etiam saepe homo affectione propinquorum suorum secundum carnem. Obscenae sunt, quando carnalis delectatio titillat et pungit: sed hae tanquam faeces 0559A immundissimae longius in ipso principio propulsandae sunt. Otiosae sunt, quando illis nec delectatur, nec afficitur: verbi gratia, equum currentem vel avem volantem cogitans, ubi pene inter vitium 373 residet et virtutem, nec descendens ad illum, nec ad istam ascendens. Curiosae sunt, quando proponit explorare proximorum secreta: et quae curiose seipsam scrutari debuerat, oblita sui aliena curat, nunc intus, nunc foris vaga et garrula, et quietis impatiens. Suspiciosae sunt, quando nullum certum argumentum habens, male de proximo suspicatur; et ea quae in utramlibet partem inclinari possunt, in deteriorem interpretatur. Distentoriae sunt, quando de longinquis rebus, et regnis, et regionibus disponit et tractat; quando distenditur in quaestionibus 0559B et rationibus hujus mundi: quam pessimam occupationem, juxta Salomonem, dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea (Eccle. I, 13). Item.

11. Cogitationum vero multiplex varietas esse cognoscitur. Aliae namque cor inflant, aliae elevant, aliae perturbant, aliae dissipant, aliae confundunt, aliae distendunt, aliae ligant, aliae inquinant, aliae contrahunt, aliae corrumpunt. Inflant, ut superbae; elevant, ut vanae; perturbant, ut invidae; dissipant, ut iracundae; confundunt, ut acediosae; distendunt, ut ambitiosae; ligant, ut gulosae; inquinant, ut luxuriosae; contrahunt, ut timidae; corrumpunt, ut malitiosae. His igitur exclusis mens purgatur, si sanctis cogitationibus jugiter exerceatur, sicut scriptum est: Cogitatio sancta custodiet te. Sunt praeterea 0559C cogitationes bonae et sanctae. Debemus enim cogitare de Deo, ut delectemur in illo: de Redemptoris nostri passione, quam pro nobis sustinuit in crucis patibulo, ut et nos parati simus tribulationes et angustias libenter sustinere pro illo: de hora transitus nostri, ut semper simus parati: de die judicii, quia ibi de operibus nostris rationem sumus reddituri: de inferno, ut timeamus poenas, quia inde nulla est redemptio: de paradiso, ut desideremus coronas, quas habebimus in futuro: de mandatis Domini, et de Sacramentis nostrae redemptionis; ut perseveremus in via justitiae per gratiam Dei. Amen.

CAPUT VII. De quatuor spiritibus in cordibus hominum loquentibus.

0559D

12. His omnibus cogitationibus cordium humanorum 0560A quatuor spiritus loquuntur assidue: spiritus mundi, spiritus carnis, spiritus diaboli, Spiritus Dei. Spiritus mundi loquitur vana; et ipse tunc loquitur cordi nostro, cum vanitatem diligimus, cum de vanitate laetamur, cum delectamur in vanitate. Spiritus carnis loquitur, cum mollia carni et sensibus carnis appetimus; cum ejus curam in desideriis et voluptate perficimus. Spiritus diaboli loquitur, quando et amara cogitamus, et aspera proferimus, tristes in nobis, aliis irascentes, ingrati, invidi, sine affectione, sine foedere. Spiritus Dei loquitur, quando dulcia meditamur et loquimur, hilares nobis et proximis, in omni dulcedine et bonitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Hae conscientiae, hae cogitationes conscientiarum, 0560B hi spiritus loquentes in cogitationibus nostris quae melius tua conscientia, dulcissime frater, quam mea pagina cernit, atque discernit. Factus sum insipiens, tu me coegisti: sed melius volui ostendere imperitiam meam, quam confundere faciem tuam. Si quid bene dictum est, tibi imputa, pro cujus fide, et sensum, et verbum dedit Filius Dei. Si quid secus dictum, est tibi imputa, quia jussisti. Parce autem et festinationi, quia nihil ita contrarium, nihil ita disrepantissimum in scribendo, quam acceleratio et celeritas. Digne enim invenire quod quaeris, et verbis competentibus vestire quod inveneris, et locum aptum, et tempus feriatum, et ingenium vividum, et stylum exercitatum desiderat. Verumtamen absconde 0560C epistolam, vel librum, si sic magis eligis nominare: vel, si propalare decreveris, tace nomen auctoris. Novit Auctor salutis, cui soli honor et gloria, quantum ego diligo salutem animae tuae, et honorem personae tuae. Ipse est Dominus noster Jesus Christus, qui tibi et se ipsum donat, et coronat te in misericordia et miserationibus. Vale, et ora pro me.

In aliis editionibus inepte nonnulla assuta reperies praecedentibus, petita ex tractatu de Interiori Domo. Sed nobis non est operae pretium, rebus otiose repetitis, 0560D implere paginas, praesertim cum ipse praesentis tractus epilogus hoc additamentum reticeat.