0559 TRACTATUS DE ORDINE VITAE ET MORUM INSTITUTIONE. NOTA.374 Hic Tractatus quamvis
Bernardi non sit, est tamen cujusdam Benedictini, ut ex cap. 5, n. 16, apparet,
ex Patrum, maxime ex Ambrosii sententiis contextus. Dividitur in quatuor partes:
quarum prima, cap. 1-5, de virtutibus adolescentium; secunda, cap. 6, de
virtutibus proficientium: tertia, cap. 7, 8, de virtutibus perfectorum; quarta,
cap. 9-12, de vitiis. CAPUT PRIMUM. Bonam institutionem primae aetatis
permagni esse momenti.0561A 1. Hortatur
quidem timidam mentis meae imperitiam fraterna charitas, ut de vitae ordine, et
morum institutione breviter loqui debeam. Sed quia tempus est, ut ipso qui
inspiravit opitulante, opus aggrediar, exordium sumere necessarium duxi ab illa
laudabili virtute, quae dicitur verecundia. Quae cum sit omnibus aetatibus,
personis, temporibus et locis apta, tamen adolescentes et juveniles animos
maxime decet. Tres enim virtutes sunt quae pueris adolescentibus magis
congruunt, verecundia, taciturnitas, et obedientia. Non est autem dubium, si has
studuerint habere, quin possint Christo duce ad 0561B culmen
perfectionemque virtutum ascendere. Morum enim insignia, et ornamenta virtutum
in illis procul dubio cernimus senibus, qui ab ipso tirocinio primaevae aetatis
usque ad perfectum virum disciplinis coelestibus exercitati, per viam Domini
fortiter cucurrerunt. Quorum scilicet sapientia tantum viget, et lucet, quantum
senectus ipsa aetate fit doctior, usu certior, processu temporis prudentior.
Haec autem veterum studiorum dulcissimos fructus edit, et alios reficit. Multi
namque senes diu viventes, et nihil proficientes, quia nullas sibi in opportuno
tempore divitias congregarunt, inopes omnium virtutum animos juvenum reprobae
vitae morbo inficiunt. Sicut enim per senem vitiosum et 0561C fatuum, ita per adolescentem inverecundum et temerarium religio
sancta destruitur. Post indoctos namque praelatos molosque, in sancta Ecclesia
nulla pestis ad nocendum infirmis valentior invenitur. Denique talium hominum
genus, ista de quibus Apostolus praedixit, tempora (I Tim. III, 1),
proh dolor! sine numero ferunt, quando ferme omnia quae bona sunt et sancta,
pessumdari confundique videmus. Et quoniam senes in melius mutari ab illa
inolita vitiorum consuetudine difficillimum est, debemus manum adolescentibus
porrigere: qui si dare volunt operam, omni depulso tepore possint utique per
gratiam Christi vitam corrigere, mores componere, actusque suos in omnibus
meliorare. 2. Idcirco diu est, quod desideravi propter juniorum
0561D salutem (eorum praecipue cum quibus vivo) ex opusculis
Patrum pauca quaedam deflorando colligere, quae tenerae aetati eorum videantur
specialiter consulere. Est enim mihi, fateor, tristitia magna et continuus dolor
super caecitate cordis eorum, qui cum didicerunt in schola Christi qualiter
debeant et vitia propulsare, et sanctis 375 virtutibus
insudare, heu! rebellionis spiritu armati, tam praecipiti impetu per abrupta
vitiorum currunt ad mortem, ut eos auriga praesidens nullo freno disciplinae
valeat cohibere. Deberent utique in domo Dei ad cultum divini honoris super
omnem ornatum tanquam vas aureum refulgere. Cur autem ab ipsis primis rudimentis
infantiae educati sunt tanta cura, tantoque labore; nisi ut fortes in bello
facti, contra 0562A mundum et ejus concupiscentias, contra carnem
et ejus desideria, contra diabolum et ejus multiplicia tentamenta viriliter
pugnent? Sed quod admirandum est et dolendum, plus eis quam caeteris gravis et
austera videtur disciplinae regula. Quare hoc, nisi quia saecularem magis
diligunt vitam? Certe vel nullus, vel rarus inter eos invenitur, qui libenter
sequatur antiquorum Patrum instituta, et majorum vitam diligat; aut quia labor
eum terret, aut quia in lubrica aetate difficilior est abstinentia, aut quia
alacri adolescentiae videtur vita obscurior: et ideo ad ea convertuntur studia,
quae plausibiliora arbitrantur. Praesentia quippe plures, quam futura
praeferunt; sed meminisse debent quia non praesentibus, sed futuris militamus.
Unde quo praestantior 0562B causa, eo debet esse cura attentior.
Infelix qui legem vitae et disciplinae abjicit, et majorum gubernari magisterio
refugit. Iste vero non secundum Deum, sed secundum se vivit; qui, si poterit,
est cum qui bus vult; pergit quo vult, et quantum vult; ridet et jocatur, inter
quos, et ubi, et quando vult; postremo quidquid fratribus suave est, quidquid
tactui blandum, quidquid oculis delectabile, quidquid caeteris sensibus carnis
suae jucundum, exercet ac sequitur. Ille vero qui secundum Deum vivit, non quod
eum carnaliter delectat, sed quod spiritualiter aedificat facit et quidquid
cupit aut agit, non vult ex sua, sed ex Dei voluntate, majorumque suorum
jussione procedere. Nemo tamen positus in adolescentiae, 0562C vel intemperantiae lubrico, de sui conversione desperet.
Oleaster enim olivae insertus amissa amaritudine efficitur fructuosus. Si ergo
agricultura convertit stirpium qualitatem, nonne studia doctrinae et disciplinae
assiduitas mitigare possunt quaslibet aegritudinis passiones? CAPUT II. Verecundiam
esse praecipuam virtutem quae adolescentes ornet, et ubi ea potissimum
exercenda.3. Sed ne puerilis vita variis lapsibus
vitietur, oportet teneros animos praefatis diligenter mancipare virtutibus,
quatenus bona consuetudo cum aetate simul accrescat. Ut igitur clarius patescat
quanta et qualis virtus sit verecundia, patris Ambrosii magna ex parte ponamus
sensus et verba: ne 0562D si forte me parvipenderint stultum
homuncionem, magnum Ambrosium, imo in Ambrosio Christum, non audeant spernere.
Sic enim ille ait instruendorum morum magister (Offic. lib. I, cap. 2, 3,
17-20). Est autem bonorum adolescentum timorem Dei habere: deferre
patribus honorem, castitatem tueri, non adspernari humilitatem, diligere
clementiam ac verecundiam, quae ornamenta sunt minori aetati. Ut enim in senibus
gravitas, juvenibus alacritas: ita in pueris adolescentibus verecundia, velut
quadam dote commendatur naturae. Quam pulchra virtus verecundia, et suavis
gratia, quae non solum in factis, sed etiam in ipsis spectatur sermonibus, ne
modum progrediaris loquendo, ne quid indecorum sermo resonet tuus! Speculum enim
mentis plerumque 0563A in verbis refulget. Ipsum sonum vocis
libret modestia, ne cujusdam offendat aurem vox incomposita. Denique in ipso
canendi genere prima disciplina verecundia est; imo etiam in omni usu loquendi,
ut sensim quis, aut psallere, aut legere, aut postremo loqui incipiat, ut
verecunda principia commendent processum. Est etiam in oculis verecundia; qua
prohibetur boni adolescentis pudica anima intueri et alloqui feminas, non ut
exsecretur sexum, sed ut fugiat vitium. Plurimum autem proficit ad tuitionem
castitatis custodia oculorum. Multi vero perierunt propter speciem carnis. Unde
Dominus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam
moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). 376 4. Bonae indolis adolescentes in monasterio
0563B viventes, ita se omni studio conservent, ut adolescentiam
suam nulla libidinis sorde commaculent, ut ad altare Christi quasi de thalamo
virgo procedant. Quorum tanta animi debet esse munditia, ut prae nimia
verecundia ne sermonem quidem audire velint, vel locum impudicum. Et ne
incentivis naturalibus superentur, necesse est ut lasciviens caro eorum crebris
frangatur jejuniis. Melius est eos stomachum dolere, quam mentem. Beatus plane
adolescens qui castus perseverat, et corpore, et mente. Huic procul dubio caro
et sanguis Redemptoris nostri efficitur salus et vita. Sunt et qui propter
humanam confusionem, sine respectu divini timoris, pleni sordibus audacter se
ingerunt tantis mysteriis. 0563C Audiant autem quod scriptum est:
Homo videt in facie, Deus autem in corde (I Reg.
XVI, 7). Sed illi plus metuunt homines, quam Deum. O caeca temeritas! O
Dei mira patientia! Numquid enim tantum peccaverunt vel quos ignis consumpsit,
vel quos terra absorbuit (Num. XVI, 31-35). Numquid tale scelus
filiorum Aaron, alienum ignem offerentium (Levit. X, 1, 2), quale
est istorum qui tam terribilia sacramenta sumunt sibi ad mortem? Etenim sic
vivendum est, ut Panem illum supersusbtantialem semper accipere valeamus; quia
vae ei qui se alienum fecerit ab eo! et multum vae illi qui spurcus et immundus
accesserit! Utrobique grande periculum. Ideo magna necessitas instat ne indigni
inveniamur. Quapropter tenenda est in omnibus verecundia pudicitiae 0563D comes, cujus societate castitas ipsa tutior erit. Bonus enim
regendae castitatis pudor est comes, qui si repellat prima pericula, pudicitiam
vulnorari non sinit. Etenim inverecundis oculis, et lascivis sermonibus
libidinosus animus deprehenditur; et per exteriorem hominem interioris hominis
vita monstratur. Multa et dura corporis bella sustinet adolescentia: et calore
sanguinis inflammata, ut evadere possit, omni indiget custodia. Quanto plura
sunt quae impugnant pudicitiam, tanto majora sunt praemia; quia ubi major labor,
ibi merces erit amplior. 5. Amatores autem verecundiae sumant
exemplum de Matre Domini, quae quamvis esset mitissima, tamen prae verecundia
salutantem se angelum 0564A non resalutavit (Luc. I, 28,
29). In ipsa vero oratione nostra multum verecundia placet, multumque
conciliat gratiae apud Dominum nostrum. Nonne haec praetulit Publicanum et
commendavit eum, qui nec oculos suos audebat ad coelum levare? Ideo justificatur
Domini judicio plus quam ille Pharisaeus, quem deformavit praesumptio
(Luc. XVIII, 10-14). Oremus et nos, in quantum possumus, in
incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples. Paulus
quoque cum orationem deferri praecipit cum verecundia et sobrietate (I
Tim. II, 8, 9), primam hanc et quasi praeviam vult esse orationis
futurae, ut non glorietur peccatoris oratio, sed quasi colore pudoris obducta,
quo plus defert verecundia de recordatione delicti, eo uberiorem mereatur 0564B gratiam. 6. Est etiam in ipso motu, gestu,
incessu tenenda verecundia. Habitus enim mentis in corporis statu cernitur. Hinc
homo cordis nostri absconditus, aut levior, aut jactantior, aut turbidior, aut e
contra gravior, et constantior, et purior, et maturior aestimatur. Itaque vox
quaedam animi est corporis motus. Saepe enim per incessum proditur qualis sit
animus. Lucet quippe in quorumdam incessu imago levitatis, species quaedam
scurrarum percursantium. Sunt enim qui sensim ambulando imitantur histrionicos
gestus, et quasi quaedam fercula pomparum, et statuarum motus nutantium; ut
quotiescunque gradum transferunt, modulos quosdam servare videantur. Nec cursim
ambulare honestum arbitror, 0564C nisi cum causa exigit alicujus
periculi, vel justae necessitatis. Nam plerumque festinantes anhelos videmus
torquere ora: quibus si desit causa festinationis necessariae, fit naevus justae
offensionis. Sed non de his dico, quibus rara properatio ex causa nascitur; sed
quibus jugis et continua in naturam vertitur. Nec in illis ergo tanquam
simulacrorum effigies probo, nec in istis tanquam excursorum ruinas. Est enim gressus probabilis, in quo est species
auctoritatis, gravitatis pondus, tranquillitatisque vestigium: 377 ita tamen si studium desit atque affectatio, sed motus sit
purus et simplex. Nihil enim fucatum placet. Motum autem natura informet. Si
quid sane in natura vitii est, 0564D industria emendet, ut ubi
ars deest, non desit correctio. Quod si etiam ista spectent itineri , quanto magis cavendum est, ne quid turpe exeat de ore? hoc
enim graviter coinquinat hominem. Non enim cibus coinquinat, sed injusta
obtrectatio, sed verborum obscoenitas. Haec etiam vulgo pudori sunt. 7. In nostrae vero religionis proposito, nullum verbum incutiat
verecundiam, quod inhoneste cadat. Et non solum nihil ipsi indecorum loqui, sed
nec aurem quidem debemus hujusmodi praebere dictis; quia quem delectat audire,
alterum loqui provocat. Audire quoque quod turpe sit, pudori maximo est: videre
vero si quid hujusmodi fortuitu accidat, quanti horroris est? Quod ergo in aliis
displicet, 0565A numquid potest in se ipso non displicere? Nec
ipsa natura nos aliter docet: quae perfectae quidem omnes partes nostri corporis
explicavit, ut et necessitati consuleret, et gratiam venustaret; sed tamen eas
quae decori ad aspectum forent, in quibus formae apex quasi in arce quadam
locatus, et figurae suavitas, et vultus species emineret, operandique usus esset
paratior, obvias atque apertas reliquit. Eas vero in quibus esset naturale
obsequium necessitatis, ne deforme sui praeberent spectaculum, partim tanquam in
ipso emendavit <al. in imo locavit> atque abscondit
corpore, partim docuit atque suasit tegendas. Nonne igitur ipsa natura magistra
fit verecundiae? Cujus exemplo modestia id quo in hac corporis nostri fabrica
additum reperit, operuit et texit. 0565B Ergo naturae opifex sic
nostrae studuit verecundiae, sic decorum illud et honestum in nostro custodivit
corpore, ut ductus quosdam atque <al. et; AMBROS. aquae>
exitus cuniculorum nostrorum post tergum relegaret, atque ab aspectu nostro
averteret, ne purgatio ventris visum oculorum offenderet. De quo pulchre ait
Apostolus: Quae videntur, inquit, corporis nostri membra infirmiora, necessariora sunt: et quae
putamus ignobiliora membra corporis esse, eis abundantiorem honorem circumdamus:
et quae inhonesta nostra sunt, abundantiorem honestatem habent (I
Cor. XII, 22, 23). Etenim imitatione naturae industria auxit gratiam, ut
non solum abscondamus ab oculis, verum etiam quae abscondenda accipimus, eorum
indicia 0565C ususque membrorum sua appellatione nuncupare,
indecorum putemus. Denique si casu aperiantur hae partes, confunditur
verecundia: si studio, impudentia aestimatur. 8. Cum igitur in
quibusdam humanis membris tanta sit deformitas, ut nominari magna sit
verecundia: heu! quam turpes illi sunt, et quam impudentes, qui has secretas
partes corporis, non solum desiderantes cernunt, sed etiam studiose tangunt?
Pudet me ac piget illorum facta referre, in quibus regnat Sodomitica libido:
quibus sic iratus est Deus, ejusque justo judicio ita traditi sunt in reprobum
sensum, ut masculus in masculum turpitudinem operetur. Nonne deteriores brutis
sunt effecti animalibus, quibus non est intellectus? Si enim 0565D Cham qui nudatum patrem videns risit, in filio maledictus est:
qua isti maledictione feriuntur, qui desiderio peccandi suam aliorumque
turpitudinem detegere non erubescunt? Utinam viderent quantum flagitiis talibus
Deum offendunt! 9. Sunt etiam qui pulchros homines, despectis
deformibus, amant et laudant, suspiciunt et honorant. Illi enim qui sanos habent
oculos, solam animi pulchritudinem in homine diligunt et reverentur. Qualis est
autem ista pulchritudo, quam levis febricula perdit, et rugosa senectus ita
dissolvit, ut nec fuisse putetur? Et tamen sunt qui habentes hanc extolluntur:
et cum sint vacui virtutibus, per hanc 0566A solam gloriosos se
arbitrantur. Nos certe in pulchritudine locum virtutis non ponimus; gratiam
tamen non excludimus: quia verecundia etiam vultus ipsos solet pudore
suffundere, gratioresque reddere. Ut artifex in materia commodiore melius
operari solet, sic verecundia in ipso quoque corporis decore plus eminet: ita
tamen, ut ipse non sit affectatus corporis decor, sed naturalis, simplex,
neglectus magis quam expetitus; 378 non pretiosis et
albentibus adjutus vestimentis, sed communibus, ut honestati vel necessitati nil
desit, nil accedat nitori. Vox ipsa non remissa, non fracta, nihil femineum
sonans (qualem multi gravitatis specie simulare consueverunt), sed formam
quamdam et regulam ac succum virilem reservans. Hoc est enim pulchritudinem 0566B vivendi tenere, convenientia cuique sexui et personae reddere.
Hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus. Sed ut
molliculum et infractum vocis sonum aut gestum corporis non probo; ita neque
agrestem ac rusticam naturam imitandam esse censeo. Ejus disciplinae formula
effigies honestatis est. Imitetur pius adolescens vestigia Isaac et Joseph. Sit
verecundus, castus, simplex, et sobrius: humilis, obediens, patiens, et remissor
injuriae. Faciat ut Daniel et tres pueri: studeat sapientiae, et non det se
illecebris gulae. Pinguis venter non gignit tenuem sensum. Fugiat ebrietatem
tanquam venenum. Si religiosus et sapiens vult esse, nunquam vinum redoleat, ne
0566C audiat illud philosophi: «Hoc non est osculum porrigere,
sed vinum propinare» (HIERON. ep. 2 ad Nepot. c. 14). Amet
sanctarum Scripturarum scientiam, ne mens ejus, vel lascivis cogitationibus
pateat. Beatus qui divinas Scripturas legens, verba vertit in opera. Sit
abstinens irarum, et fugitans litium, ut bonis pollere moribus hoc indicio
comprobetur: sicque se exhibeat, ut seniores inter quos habitat, dum admirantur
vitam, non sinantur despicere aetatem. Sit inter fratres coaequales suos primus
in opere, extremus in ordine: et ita singulis virtutibus instet, ut nulli eorum
secundus inveniatur. CAPUT III. Adolescentium cum senibus conversationem
ad profectum virtutis conducere.0566D 10. Delectat me adhuc in partibus demorari verecundiae; quia ad eos
loquor, qui adhuc bona ejus ex semetipsis non recognoscunt, aut damna nesciunt.
Ordo quidem vitae tenendus est. Et a verecundia prima quaedam fundamenta
ducantur: quae socia ac familiaris est mentis placiditati, proterviam fugiens,
ab omni aliena luxu, sobrietatem diligit, honestatem fovet, decorum nil
requirit. Sequatur conversationis electio, ut adjungantur probatissimis
quibusque senioribus. Nam ut aequalium usus dulcior, ita senum tutior est, qui
magisterio quodam et ductu vitae colorant mores adolescentium, et velut murice
probitatis 0567A inficiunt. Nempe si hi qui sunt ignari locorum,
cum solertibus viarum iter adoriri gestiunt; quanto magis adolescentes cum
senibus debent novum iter sibi aggredi, quo minus errare possint, et a vero
tramite virtutis deflectere! Nihil enim pulchrius, quam eos et magistros vitae
habere et testes. Pulchra itaque copula seniorum atque adolescentium. Alii
testimonio, alii solatio sunt: alii delectationi, alii honori. Legitur quod
Barnabas Marcum assumpsit (Act. XV, 37); Paulus Silam (Ibid.
40), et Timotheum (Id. XVI, 3), et Titum (Galat. II,
1), ut seniores consilio praevalerent, juniores ministerio. Patet namque
quod nulla ars discitur absque magistro. Si enim animalia, et ferae, et aves, et
apes duces habent, et principes suos sequuntur; quanto 0567B magis homines sine doctore et rectore esse non possunt? Inde
cavendum est ne adolescentiores et parvuli sine duce ingrediantur viam quam
nunquam ingressi sunt, et in partem alteram declinantes errores patiantur, si
vel plus, vel minus ambulantes quam necesse est, aut currentes lassentur, aut
moram facientes obdormiant. Plerumque et virtutibus pares, dispares aetatibus,
sui delectantur copula, sicut delectabantur Petrus et Joannes. Nam adolescentem
legimus Joannem: quamvis nulli seniorum in virtute fuerit secundus. Erat enim in
eo senectus venerabilis morum, et cana prudentia virtutum omnium. Magnum enim
hujus vitae solatium est, ut habeas cui pectus tuum aperias: cum quo arcana
participes: cui committas secreta cordis tui, 0567C ut ames et
sequaris eum: qui tibi paterna pietate in tristibus compatiatur, in
persecutionibus adhortetur, et in prosperis gratuletur. Felix talis societas,
talisque amicitia, qua nihil est in rebus humanis pulchrius. Teneamus 379 ergo verecundiam, vel eam quae ad totius vitae ornatum nos
attollit modestiam. 11. Magna autem est modestia individua
verecundiae socia: quae cum sit suijuris remissior, nihil usurpans nihil
vindicans, et quodammodo intra vires suas contractior, dives est apud Deum.
Verecunda modestia, et modesta verecundia est: quae nulli insidias machinatur,
laesa non irascitur; et cunctos simpliciter respiciens, de nullo sinistrum
aliquid suspicatur. 0567D Hanc teneamus, pueri, hanc diligamus:
et ut eam semper habere possimus, fugienda est nobis familiaritas et
confabulatio eorum, qui turpiter et indisciplinate vivunt. Talium autem
infinitus est numerus. Habet sane suos scopulos verecundia, non quos ipsa
invehit, sed quos saepe incurrit, si intemperantium incidamus consortia, qui sub
specie jucunditatis venenum infundunt bonis. Hi si assidui sunt, maxime in
convivio, ludo, risu, ac joco, enervant gravitatem illam virilem, et animos
pueriles corrumpunt, atque suis malis assuefaciunt. Caveamus itaque ne dum
relaxare animum volumus, solvamus omnem harmoniam, 0568A quasi
concentum quemdam bonorum operum. Usus enim cito inflectit naturam. Quam multos
stultorum societas decipit? Quid nobis cum fabulis, risu, et joco? Nam licet
interdum honesta joca suavia sint; tamen ab ecclesiastica aberrant regula,
quoniam quae in Scripturis sanctis non reperimus, quomodo usurpare possumus?
Cavenda sunt enim omnia quae inflectere possunt gravitatem propositi nostri,
nostraeque professionis. Vae vobis qui ridetis, quia flebitis
vos, Dominus ait (Luc. VI, 25). Nos ridendi materiam
inquirimus, ut hic ridentes, illic flexamus? Ipsum namque Dominum flevisse
legimus (Id. XIX, 41). Non solum profusos, sed etiam omnes jocos
arbitror declinandos: nisi forte plenum gravitatis et gratiae sermonem esse,
indecorum 0568B est. Ingemiscendum est autem
jugiter, et postposita securitate lugendum, ne a Deo deseramur propter superbiam
et negligentias, et in potestate daemonum relinquamur. Revera quem Deus
relinquit, daemones suscipiunt, et susceptum suae perditionis participem
faciunt. Terribilis in consiliis super filios hominum Deus (Psal. LXV,
5). Operatur figulus ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in
contumeliam. Sunt vasa misericordiae, et sunt vasa irae (Rom. IX,
21-23). Sunt novissimi primi, et primi novissimi. Sunt multi vocati, et
pauci electi (Matth. XX, 16). Et ideo unusquisque nostrum salutem
operetur suam, sicut ait Apostolus, cum timore et tremore (Philipp. II,
12). Declinet a vanitate: mundi spernat amorem. 0568C Amplectatur luctum et quietem, et sectetur, quantum potest,
verecundiam, tranquillamque mansuetudinem: quae facit ut homo inter homines
pacifice vivat, ut ad omnia quae inhonesta sunt erubescat. CAPUT IV. Taciturnitatem et silentium praecipue convenire
adolescentibus.12. Laudanda autem virtus verecundiae:
quia quorum oculos, aures, linguamque possidet non sinit turpiter ludere ac
ridere; efficiens eos graves et mites. E contra grande vitium est juniorum
impudentia, quae improbo ausu et dissolutione sua patres et fratres conturbat:
quia, sicut scriptum est, nec Deum nec homines reveretur (Luc. XVIII,
4); sed laetatur 0568D cum male fecerit, et exsultat in
rebus pessimis (Prov. II, 14). Facta est ei frons meretricis, quia
non potest erubescere (Jerem. III, 3). Ubi lingua audax, et frons
inverecunda; quid loquatur, quidve agat non curat. Cum enim boni adolescentuli
et mansueti tacendo revereantur majores suos, nemo solius taciturnitatis hanc
laudem putet; quia silentium ipsum in quo est reliquarum virtutum otium, maximus
actus verecundiae est. Denique si naturale est, aut infantiae deputatur, aut
superbiae probro datur: si verecundiae, laudi ducitur. Tacebat in periculis
Susanna (Dan. XIII. 42. 43), et gravius verecundiae 0569A quam vitae damnum putabat, ubi soli loquebatur cui poterat casta
verecundia loqui. Fugit et pulcher Joseph relicta veste in manibus fornicariae;
tacensque celeriter egressus est (Gen. XXXIX, 12), qui incongrua
suae verecundiae audiens, non poterat diu stare. Moyses quoque (Exod. III,
11, et IV, 10), et Jeremias (Jerem. I, 6) quod poterant per
380 gratiam, excusabant per verecundiam. Tutius enim est
discere quam docere, tacere quam loqui. Quid autem magis potest verecundiae
bonum, quam ut juniorum aetas magis debeat discere quam tacere? Pythagoras
quippe legem dedit silentii discipulis suis, ut tacentes per quinquennium, loqui
discerent: et tu non vis tacere, cui virtus silentii propria est? Quid opus est,
adolescens, ut properes periculum suscipere loquendo, 0569B cum
tacendo possis esse tutior? Quamplures vidi loquendo incidisse peccatum: vix
quemquam tacendo. Ideoque tacere nosse, quam loqui difficilius est. Scio
plerosque loqui, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi loqui
nihil prosit. Sapiens ergo est qui novit tacere. Alliga, moneo, sermonem tuum,
ne luxuriet, ne lasciviat, et in multiloquio peccata sibi colligat. Sit
restrictior, et ripis ipsius coerceatur. Cito lutum colligit amnis
exundans. 13. Sit tibi gravitas in incessu, in sermone pondus,
atque in verbis modus. Haec autem si custodieris, eris mitis, mansuetus et
modestus. Custodi cor, et retine linguam. Bona enim possessio, mens bona. 0569C Sepi ergo hanc possessionem, et muni eam undique; ne irruant in
eam et captivam ducant irrationabiles corporis passiones. Custodi quantum potes
interiorem hominem tuum. Noli eum quasi vilem negligere ac fastidire: quia
pretiosa possessio est, et merito pretiosa; cujus non caducus fructus et
temporalis, sed stabilis atque aeternae salutis est. Si vis bene custodire, tace
prius et audi, et non delinquas in lingua. Grave malum, ut aliquis ore suo
condemnetur. Etenim si pro otioso verbo reddet unusquisque rationem in die
judicii, quanto magis pro verbo impuritatis, et turpitudinis, et impietatis?
Videamus etiam ne rationem ponamus pro otioso silentio. Est enim fructuosum et
negotiosum silentium. Tacendo enim apud homines, melius loquimur Deo. Multae
0569D enim contemplationes sunt, quibus anima devota Deo tacendo
mirabiliter pascitur. David propheta docuit nos tanquam in ampla domo deambulare
in corde nostro, et conversari cum eo tanquam cum bono contubernali, ut ipse
diceret sibi, et loqueretur secum: Dixi, Custodiam vias
meas (Psal. XXXVIII, 2). Moyses in silentio loquebatur
(Exod. XIV, 21), et in otio operabatur (Id.
XVI). 14. Quando ergo justus solus est, qui semper cum
Deo est? Quomodo solitarius est, qui nunquam separatur a Christo? Quando autem
feriatur a negotio, qui nunquam feriatur a merito, quo consummatur negotium?
Quibus autem locis circumscribitur, cui totus mundus divitiarum possessio est?
Qua existimatione definitur, qui nec operatione comprehenditur? 0570A Nunc quidem de Deo cogitat et sanctis Angelis ejus, atque de
immarcessibili gloria aeternae beatitudinis: nunc vero de versutiis diaboli, de
peccatis suis, de hora mortis, de poenis inferni, de die tremendi judicii: nunc
de profunditate divinarum Scripturarum, de natura virtutum, de compositione
morum bonorum. Quam gloriosum tale silentium, ubi eloquia Domini eloquia casta
sunt! Est igitur tacendi et loquendi modus. Bona mens et verecunda, ut loquatur,
multa prius considerat; quid dicat, et cui dicat, quo loco, et quo tempore.
Merito sapiens dicendus est, qui novit tempus loquendi. Unde bene ait Scriptura:
Homo sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX,
7). Ideo sancti Domini, qui sciebant quia vox hominis plerumque peccato
juncta est, et 0570B initium erroris humani sermo est hominis;
tacere amabant. Denique sanctus David ait: Posui ori meo
custodiam (Psal. XXXVIII, 2). Propheta custodiebat, et tu non
custodies? Potes autem custodire, si cito non loquaris. CAPUT V. Obedientiae
promptitudo commendatur junioribus.15. Lex dixit: Audi, Israel, etc. Audi enim dixit; et
non, loquere. Tuae enim aetatis est tacere et obedire, non de majoris sententia
judicare. Scriptum est iterum: Audi, Israel (Deut.
VI, 3, 4), et tace. Isaac deferebat patri suo honorem, et obediens ejus
voluntati, non recusabat mori (Gen. XXII, 6-10). Jesus vero Nave
sedulo obsequio Moysen venerabatur; et 0570C obediens 381 existens in omnibus, tantam gratiam apud Deum meruit, ut
illius successor ad regendum Dei populum eligeretur (Deut. XXXI,
7). Elisaeus relicto aratro, mactatis bobus vocantem Eliam secutus
(III Reg. XIX, 19-21), per veram mitemque obedientiam ad tantam
morum ascendit celsitudinem, ut spiritus tam excelsi magistri dupliciter in bono
discipulo requiesceret (IV Reg. II, 9-15). Abraham vero ille
fidelis senex ad jussionem Domini reliquit terram nativitatis suae, et quamvis
in multis locis frequentes injurias, gravesque perpessus foret labores, nunquam
coeptae obedientiae poenituit. In tantum enim per obedientiam et fidem placuit
Deo, ut ei de Christo primum repromissio fieret (Gen. XII-XXII).
Ipse demum Dominus noster Jesus Christus in factis 0570D dictisque suis multum nos obedientiam docet. Vera enim subjectio
propter Deum, propriae voluntatis est mortificatio: dum abjecta et indigna de se
credit, et Deo acceptabilem, hominibusque dulcem obedientiam parat. Denique
voluntas propria ex liberi arbitrii praesumptione descendens, obstinatis et
inobedientibus ipsa bona in peccatum convertit. Vir bonus cum bonis suis omnibus
habere obedientiam studeat. Scriptum quippe est: Melior est
obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum:
quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae
nolle acquiescere (I Reg. XV, 22, 23). Cernis quantum et quale
sit inobedientiae malum, quod idololatriae magicisque comparatur artibus?
Adolescentes qui tali repleti 0571A sunt malo, subdi senioribus
dedignantur: facta vero eorum aut dicta tumida et erecta cervice non observant,
sed dijudicant; non venerando exaltant, sed spernendo subsannant. 16. Sed non impune. Inde enim evidenter deficiunt, unde miseri
proficere debuerunt. Hoc autem vult Deus, ut homo per hominem doceatur, et minor
majori subdatur. Si enim angelus angelo imperat; et inter jubentem et obedientem
summa manet semper concordia: videat ille quam graviter peccat, qui debitam
exhibere suis majoribus reverentiam non curat. De interitione namque illorum,
qui non obedientes sunt, et suos seniores suosque patronos despiciunt, multa
dici potuissent; nisi promissae brevitatis memor, illa studiose praeterirem. Ad
quid 0571B plura? Una enim sententia obedientibus et
inobedientibus sufficere potest, quam per se Veritas loquitur dicens: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit
(Luc. X, 16). Inde illi gaudeant gaudio magno, qui seniores suos
venerationi habent et honori propter Christum. Multi namque de virtute
obedientiae multa scripserunt: inter quos sanctus pater noster Benedictus de ea
tam terribiliter locutus est (S. BENED. Reg. capp. 5, 68, 71), ut
fratrum etiam bene obedientium corda prae nimio timore concuti valeant. Sed et
ille summus melliflui oris Gregorius mirabiliter superexaltat et magnificat eam:
demonstrare autem volens quanti sit meriti obedientia, ita ait vir eloquens:
«Sola namque 0571C obedientia virtus est, quae virtutes caeteras
menti inserit, insertasque custodit. Unde primus homo praeceptum quod
observaret, accepit: cui si vellet se obediens subdere, ad aeternam beatitudinem
sine labore perveniret.» Deinde idem doctor verba quae locutus est Spiritus
sanctus per os Samuelis superius posita exponens dicit: «Obedientia quippe
victimis jure praeponitur; quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero
voluntas propria mactatur. Tanto quisque Deum citius placat, quanto ante oculos
ejus repressa arbitrii superbia gladio praecepti se immolat. Quo contra
ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientia
demonstretur. Ex adverso enim melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur. Si
enim quasi peccatum 0571D ariolandi est repugnare, et quasi
scelus idololatriae nolle aquiescere; sola obedientia est quae fidei meritum
possidet, sine qua quisque infidelis convincitur, etsi fidelis esse
videatur. 17. «Hinc per Salomonem dicitur in ostensione
obedientiae: Vir obediens loquetur victoriam (Prov.
XXI, 28). Vir quippe obediens victorias loquitur; quia dum alienae voci
humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Hinc Veritas in Evangelio
dixit: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras, quia non veni
facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. VI,
37-38). Quid enim? si suam faceret, eos qui 382 ad se
veniunt repulisset? Quis autem nesciat quoniam voluntas Filii a Patris voluntate
non discrepet? Sed quoniam primus homo, 0572A quia suam
voluntatem facere voluit, a paradisi gaudiis exivit; secundus ad redemptionem
hominum veniens, dum se voluntatem Patris, et non suam facere ostendit,
permanere nos intus docuit. Cum igitur non suam, sed voluntatem Patris facit;
eos qui ad se veniunt, foras non ejicit: quia dum exemplo suo nos obedientiae
subjicit, viam nobis egressionis claudit. Hinc rursum ait: Non
possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio judico (Id. V,
30). Nobis quoque obedientia usque ad mortem servanda praecipitur. Ipse
autem sicut audit judicat, tunc quoque obedit, cum judex venit. Ne igitur usque
ad praesentis vitae terminum odedientia laboriosa appareat, Redemptor noster
indicat, quia hanc cum judex venerit servat. Quid ergo mirum, si 0572B peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate se
subjicit, quando hanc Mediator Dei et hominum etiam cum obedientes remunerat non
relinquit? 18. «Sciendum vero est, nunquam per obedientiam
malum debere fieri: aliquando autem per obedientiam, quod agitur bonum, debere
intermitti. Neque enim mala arbor in paradiso exstitit, quam Deus homini non
tangere interdixit: sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus
cresceret, dignum fuerat ut hunc a bono prohiberet; quatenus tanto verius hoc
quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans, auctori suo se subditum
humilius exhiberet. Sed quia nonnunquam nobis hujus mundi prospera, nonnunquam
jubentur adversa; 0572C sciendum summopere est, quod obedientia
aliquando, si de suo habeat aliquid, nulla est: aliquando autem, si de suo non
habeat, minima est. Nam cum hujus mundi successus praecipitur, cum locus
superior imperatur; is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem
evacuat, si ad hoc ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sua obedientia
dirigit, qui ad percipienda hujus vitae prospera, libidini propriae ambitionis
servit. Rursus cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et
contumeliae jubentur; nisi ex seipso animus appetat, obedientiae sibi meritum
minuit, qui ad ea quae in hac vita despecta sunt, invitus nolensque descendit.
Ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra hujus
saeculi 0572D nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota
comitantur. Debet ergo obedientia aliquid ex suo in adversis habere, et rursum
in prosperis ex suo aliquid minime habere: quatenus et in adversis tanto
gloriosior, quanto divino ordini ex desiderio jungitur; et in prosperis tanto
sit verior, quanto a praesenti ipsa quam divinitus percipit gloria funditus
mente separatur (GREGOR., Moral. l. XXXV, c. 10).» 19. His ergo tanti doctoris evidentissimis assertionibus Moyses et
Paulus in factis suis procul dubio attestantur. Quaere et lege quid uterque
eorum fecerit. Verumtamen inter haec scire oportet, quod innocuis mentibus
virtus semper obedientiae jungitur, Domino testante qui ait: Oves meae me audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me
(Joan. X, 3, 4, 0573A 14). Redemptori igitur suo non
obedit, qui innocens non est: et innocens esse non potest, qui obedire
contemnit. Sed necesse est ut ipsa obedientia non servili metu, sed charitatis
affectu fiat: non terrore poenae, sed amore justitiae. Nulla quippe innocentia,
nulla vero obedientia est, nisi in eis charitas fulgeat, quae virtutes omnes
transcendit. Saepe enim falsa obedientia sub timoris specie palliatur. Igitur si
videris juvenculum desidem ad obediendum, et velocem ad loquendum; non dubites
eum variis animi passionibus, praesertim superbiae peste laborare. Inobedientia
enim sequitur superbiam matrem suam, sicut habes: Equus
indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps (Eccli.
XXX, 8). Sicut superbia equi indomiti praecipitio prona 0573B est; ita lascivia adolescentis indisciplinati, peccati ruinae
proxima est. Loquere tu, major natu; decet enim te. Adolescens
loquere, in causa tua vix cum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat
caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et
quaerens. In medio magnatorum loqui non praesumas: et ubi sunt senes, non multum
loquaris. Ante grandinem praeibit coruscatio, et ante verecundiam praeibit
gratia, et pro reverentia 383 accedet
gratia bona (Id. XXXII, 4, 10, 14). Ex his namque verbis
Sapientiae intelligere potes, quantum virtutes superius positae juniorem aetatem
adornent. CAPUT VI. De castitate, humilitate et patientia.0573C 20. Pueri enim a puritate dicti sunt, et decet ut
regnent in eis simplicitas, et innocentia, et puritas, hoc est virginitas. Cum
his crescant, et in his perseverent, ut mereantur sequi Agnum quocunque ierit.
Adolescentes autem juxta nominis hujus interpretationem per dies singulos in
bonis operibus crescentes, verecundiam diligant, obedientia nimis ferveant.
Istas quippe virtutes in primo constituimus loco, velut quaedam incrementa
bonorum operum, ut per eas ad castitatem et humilitatem et patientiam, quae
secundam partem obtinent, recto tramite valeant pervenire. Castitas igitur (quia
uterque sexus vitio libidinis aegrotat) nisi aliarum virtutum ope fulciatur,
facile labitur. Et proinde nimio studio 0573D servanda est; quia
semel amissa, non reparanda est. Prima namque tela sunt oculorum: secunda
verborum. In desideriis enim est omnis otiosus, et desideria occidunt pigrum
(Prov. XI, 25). Et ideo suffragatur ei plurimum verecundia, quae
custodit oculos: et taciturnitas, quae retinet linguam: atque obedientia, quae
mentem occupat, corpusque fatigat jejuniis, vigiliis, orationibus, et opere
manuum. Sed necessariam prae omnibus habet humilitatem, qua conserventur habita
usque in finem. Multi enim in ipsa senectute per superbiam in luxuriam
ceciderunt. Qua de re timendum est et cavendum, ne subitus calor superet longum
tempus, et impudicos senes lascivia condemnet. Tenenda est itaque semper
humilitas custos pudicitiae, mater patientiae. 0574A Sine causa
enim laborat, qui virtutes sine humilitate congregat. Vera autem patientia, nisi
per profundam humilitatem, nec acquiritur, nec tenetur. Hanc vero quisquis
veraciter habet, nec beneficio cellae, nec perfugio solitudinis indiget: et si
ei adversitatis aliquid acciderit, non contristatur, sed adhuc diligenti Deum
omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Iste timet in
prosperis, gaudet in adversis. Amat et adjuvat persequentes, quia eum patientia
et benignitas comitantur velut individuae comites. 21. Si quis
igitur habet animam virginalem, et amator est pudicitiae, non debet mediocribus
esse contentus, quae cito exsolescunt, et exorto caumate arescunt: sed perfectas
virtutes sequatur, ut lumen 0574B habeat sempiternum. Qui enim
proficere studet, semper invenit quo crescat, et per dies singulos se ipso
melior fiat. Adolescens, profice. Mancipatus es Christi servitio, et coepisti
magna agere, et excelsa imitari; confortetur cor tuum, et viriliter age. Magna
tibi dabitur gloria post victoriam. Licet lubricum sit iter per quod incedis;
tamen de Domini auxilio confidens, desere ima quantum vales, et summa pete. Non
deficias neque tepescas, ut gradum perfectionis possis ascendere, ad quam
nonnisi multis laboribus pervenitur. Euge nunc, euge, frater bone, initia
transcende, et ad superiora tende, ut Deo in voce exsultationis canticum graduum
cantes. Tibi vero de radice ad cacumen festinanti, liber patet 0574C ingressus ad illas quatuor virtutes principales, quae in
adolescentibus inchoantur, et in juvenibus augentur, in senibus, perficiuntur:
quia matura aetas multis laboribus exercitata, jam novit per experientiam, quod
didicit per scientiam. CAPUT VII. Quatuor virtutes cardinales, et earum
munia describuntur. Item de virtutibus theologicis.22.
Unde jam non immerito prudentiam, fortitudinem, justitiam et temperantiam in
tertio constituimus gradu; quia per eas maxime instruuntur mores, et bene
vivendi magisterium docetur. Sed ex his prudentia agnitione veri delectat.
Justitia dilectionem Dei et proximi servat. Fortitudo metum mortis contemnit.
Temperantia affectionem carnis 0574D temperat. Prima etenim 384 intelligit: secunda bene vivit: tertia appetitum cohibet:
quarta modum imponit. Tres illae superiores quod honestum est operantur: haec
autem quarta decorum agit illud, quod ex radice honestatis proficiscitur.
Siquidem prudentia est agnitio verae fidei, et scientia Scripturarum, in qua
intueri oportet illud trimodum genus intelligentiae, quorum primum est
historicum: secundum allegoricum: tertium superior ille intellectus, quem dicunt
anagogen. Justitia vero est Deum timere, religionem venerari, honorem ferre
parentibus, patriam diligere; cunctis prodesse, nocere nulli, fraternae
charitatis vinculum tenere, pericula aliena suscipere, opem ferre miseris, bonis
vicissitudinem rependere, aequitatem in judiciis conservare. 0575A Fortitudo autem est animi magnitudo, contemptus honorum vel
divitiarum. Haec adversis aut patienter cedit, aut resistit fortiter. Nullis
illecebris edomatur, malis et adversis non frangitur, non elevatur secundis;
invicta ad labores, fortis ad pericula: pecuniam negligit, avaritiam fugit,
contra universa pericula animum praeparat, molestiis nullis cedit, gloriae cavet
appetitum. Sed inter has temperantia semper ampiectenda est. Est enim modus
vitae in omni verbo vel opere. Haec autem sobrietatis et verecundiae comes est,
quae alio nomine vocatur modestia. Humilitatis regulam custodit, tranquillitatem
animi servat, continentiam et castitatem diligit, fovet decus et honestatem,
restringit ratione appetitum: iram contemnit, nec rependit 0575B contumeliam. 23. His tu plagis coeli includere,
homo Dei. His tu armis, bellator Christi, accingere, protegere, et ornare. Iste
currus igneus te fortem militem gestabit consummato cursu ad coeli palatium, ut
assistas Regi tuo, cui certasti bonum certamen, fidem servasti. Bene rege hanc
quadrigam virtutum, et sede in ea firmus, ut isto vehiculo vehi altius, et
introduci valeas ad tricameratam domum in summo montis vertice collocatam. Hanc
enim dico firmam fidem, spem inconcussam, perfectam charitatem, quae omnem
servilem foras mittit timorem, ubi via mandatorum Dei dilatato corde curritur.
Hinc anima justi sedes sapientiae facta, plano moderatoque incessu portat Deum
sessorem suum. Huic autem 0575C vivere Christus est, et mori
lucrum. Vir discretus et contemplator transit quotidie, visionemque mirabilem
cernit; trahitur a Deo, et ardenti desiderio currit post eum. Si autem istum
montem excelsum, hancque pulchram domum inhabitaveris; poteris et tu saepissime
intueri terram illam promissionis, terram lacte et melle manantem, ubi verus
Israel moratur, et veritatis pabulo in aeternum pascitur. 24.
Sed dicis tu mihi: Quare fidem in primo loco non posuisti, quae est in
christiana anima fundamentum omnium virtutum? Facerem utique, nisi fides
cresceret. Nisi autem fides cresceret, Apostoli Domino minime dixissent: Adauge in nobis fidem (Luc. XVII, 5). Continua
enim operatione virtutum, 0575D assidua meditatione Scripturarum
sanctarum fides eruditur, et erudiendo illuminatur, et illuminando augetur, et
augendo perficitur, et perficiendo stabilitur; ita ut nullo turbine haereseos
vel persecutionum a statu suae rectitudinis moveatur. Igitur priusquam homo per
fidem cognoscat Creatorem suum, ignorantia mater omnium vitiorum ejus possidet
animam. Ergo ignorantia nox est: fides vero dies. Sicut dies crescit per horas;
sic fides augetur per illuminationem divinae gratiae, et per documenta matris
Ecclesiae. Primum itaque sincera radix sanctae fidei in terra humani cordis
plantatur: cui inseritur ramusculus ille sanctae arboris, id est, timor Domini,
qui dicitur initium sapientiae (Psal. CX, 10). 0576A Cum hoc incipit, et cum isto ascendit usque ad plenitudinem
luminis. Cumque fides plene adulta fuerit, velut quaedam magna arbor diversa in
se habens poma, ex quibus reficitur anima plena Deo; tunc adhaeret ei timor ille
castus et sanctus aeternae charitatis, qui permanet in saeculum saeculi
(Psal. XVIII, 10). Haec est enim fides illa quae per dilectionem
operatur, ut homo nova creatura efficiatur: fides prudentissima et invictissima,
quae inter verba altercationis, in tempore persecutionis et in die necessitatis
superari non potest. Quapropter 385 fides firma, et charitas
plena, fideles comites, et insepabiles sorores, cuncta in se genera virtutum
continentes, virum perfectum efficiunt, quantum possibile est eum perfici in hac
vita plena miseriis et erroribus. 0576B Iste illud Apostoli in
veritate dicere potest: Quis nos separabit a charitate
Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an
periculum? an gladius? Certus sum enim quod neque mors, neque vita, neque
angeli, neque principatus, neque potestates, neque virtutes, neque instantia,
neque futura, neque fortitudo, neque profundum, neque altitudo, neque alia
creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino,
nostro (Rom. VIII, 35, 38, 39). CAPUT VIII. Inter virtutum et
vitiorum confinia caute gradiendum, esse.25. Haec est
autem disciplina bonae vitae, et recta 0576C series virtutum.
Ista est via regalis, praecedentium Patrum trita pedibus. Ambula in ea, o grex
adolescentium, et noli declinare ab ea neque ad dexteram, neque ad sinistram
(Prov. IV, 27)). Ille quidem ad sinistram declinat, qui se apertis
vitiis implicat. Ille vero ad dexteram declinat, qui vitia sub specie virtutum
latentia summopere non devitat. Per haec enim multi decipiuntur, et ignorant se
esse deceptos. Itaque dupliciter rea est anima, si et bonum non facit unde
spiritualiter vivat, si et hoc ipsam lateat. Superbus vult se credi constantem;
prodigus liberalem; avarus diligentem; temerarius fortem; inhumanus parcum;
gulosus humanum. Impudentia constantiae sibi nomen adscribit. Procacitas
appellationem libertatis ostendit. Eloquentiam verbositas 0576D fingit, et curiositatis malum sub studii spiritualis colore
delitescit. Nam interdum sub praetextu justitiae crudelitas agitur, et putatur
esse virtus quod nimirum vitium est: sicut remissa segnities mansuetudo esse
creditur; et quod agit torpens negligentia, putatur agere indulgentia pietatis.
Item timor sub specie obedientiae occultatur, et dicitur virtus humilitatis,
quod tamen vitium est timoris. Porro vitium inquietudinis virtutem se vult
vocari sollicitudinis; et praecipitationis facilitas, fervor boni studii
creditur; et bene agendi tarditas, consilii mora esse videtur: cum tamen ista
sit virtus; illa vitium. Haec etsi humano possunt discerni judicio, tamen sine
dono Dei, quantum mihi videtur, nec virtutes possunt 0577A haberi, vel appeti; nec earum similitudines, quae sunt vitia
virtutes imitantia, declinari. 26. Sed sciendum est quod
quaedam summae virtutes sunt, quaedam vero mediae. Summae virtutes sunt spes,
fides, charitas. Nam a quibus habentur, utique veraciter habentur. Doctrina,
jejunium, castitas, scientia, et caetera his similia, mediae virtutes sunt; quia
et ad utilitatem, et ad perniciem possunt haberi. Non potest esse veritas cum
mendacio, pudor cum petulantia, fides cum perfidia, castitas cum luxuria.
Adversus impetus vitiorum contrariis virtutibus est pugnandum. Contra luxuriam
adhibeatur cordis munditia: contra odium, dilectio: contra iracundiam patientia:
contra timorem, fiduciae virtus: contra torporem, fervor boni studii. Opponatur
tristitiae 0577B gaudium; acediae, fortitudo; avaritiae,
largitas; superbia, humilitas. CAPUT IX. Superbia et avaritia detestabilia vitia,
ipsis quoque religiosis infesta.27. Principalium
septem vitiorum regina et mater est superbia: quae omnium deterior tanto in imo
jacet, quanto in altum se erigit. Septem principalia pariunt de se multa vitia,
quae ita sibimet quadam cognatione junguntur, ut ex altero alterum oriatur.
Superbia sicut est origo omnium criminum; ita ruina cunctarum virtutum. Ipsa est
in peccato prima: in conflictu postrema. De superbia nascitur arrogantia; quae
tam in factis, quam in dictis cavenda est. Vae ei qui sibi magis, quam Deo
placere 0577C studet. Per cenodoxiam maxime subjicit sibi 386 diabolus monachum, quia per eam ab humilitatis culmine
dejicitur. Summa itaque virtus monachi humilitas: summum vitium ejus superbia
est. Superbiendo, contendendo, dimicande, murmurando, detrahendo, susurrando,
negligendo, contemnendo, et proprias voluntates faciendo, infinitas monachi qui
nunc sunt, culpas incurrunt. Hinc est quod ex horum magna multitudine, qui
saeculum deserunt, rari valde inveniuntur, qui mortificatis vitiis ascendere
contendant ad perfectionem virtutum. Haec autem significant illa sexcenta millia
armatorum, qui de terra Aegypti educti sunt: duo autem solummodo homines, id est
Josue et Caleb, ex illis omnibus 0577D terram promissionis
ingressi sunt: regredi autem volentes in Aegyptum, prostrati in deserto diversis
generibus mortium interierunt. Per Aegyptum intellige mundum: per Pharaonem,
diabolum, qui est rex super omnes filios superbiae (Job XLI, 25):
per mare Rubrum, ablutionem peccatorum omnium: per Aegyptios in eo mortuos, ipsa
peccata, quae sunt exercitus Pharaonis. Tu quidem jam Aegyptum deseruisti,
Pharaonem fugisti, et lotus a sorde tua, submersis curribus canticum laetitiae
Domino cecinisti. Tandem ingressus solitudinem ad montem Sinai pervenisti, ubi
data sunt tibi praecepta vitae, et instituta coelestis disciplinae: quae coram
Deo et sanctis ejus te pollicitus es observare. Quamvis omnia feceris, noli
tamen esse securus. Multa habentur 0578A pericula in ipsa, qua
incedis, eremo. Ibi certe igniti sunt serpentes, qui percutiunt et interimunt
murmuratores. Ibi lepra, quae inficit et deturpat detractores et susurrones. Ibi
saevus gladius, qui devorat fabricatores idoli et cultores; illos videlicet
monachos, qui sectantur avaritiam, quae idolorum est servitus (Coloss.
III, 5). Hanc dicit Apostolus radicem omnium malorum (I Tim. VI,
10). Scito tamen quia non nisi tepidissimos monachos hoc impugnat vitium.
Tu cave ne praeter victum et vestitum aliud aliquid habeas, aut velis habere.
Detestare superbiam: fuge contentionem. Rectores monasterii dilige ut parentes;
time ut dominos: crede esse salutare quod injungunt. 28. Sed
haec custodire non poteris, nisi prius te 0578B stultum facias ut
sis sapiens: nihil scilicet discernens, nihil dijudicans ex his quae tibi
fuerint imperata: sed cum omni simplicitate ac fide semper obedientiam exhibens;
illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens judicans, quod tibi vel lex
Dei, vel senioris examen indixerit. Terreat te illorum exemplum, qui adversus
Moysen rebellaverunt: quorum alios coelestis flamma combussit, alios autem
infernus viventes suscepit (Num. XVI, 31 35). Deficiet mihi tempus,
si velim omnia per ordinem pandere. 29. Illud tibi inculcandum
video, quia dum vivimus, inter laqueos currimus. Nusquam tuta pax, proh dolor!
nusquam tuta quies; ubique bella, undique 0578C hostes. Pharao
enim cum suis Aegyptiis retinet exeuntem: clades autem plurimae in medio
itinere, quae impediunt nimis euntem: in extrema vero parte ante te hostes diri
et fortes, qui resistere cupiunt, ne terram promissionis pessis intrare, id est
Amalech, Seon, Og, Moab, filii Ammon, et latrunculi montis Seir. Si autem forte
his superatis, per multos labores optimam ingressus fueris terram, videbis quod
in ipsa etiam non valebis esse securus. Enimvero remanent Allophyli, et aliae in
tuo circuitu reservantur gentes, in quibus te Deus experiatur, utrum diligas
eum, utque semper manum ejus respicias, ne forte cum comederis et saturatus
fueris, obliviscaris eum. CAPUT X. Vitia capitalia cum suis speciebus
explicantur.0578D 30. Igitur per septem
gentes, quae ex illa terra expulsae sunt, intellige septem capitalia vitia,
quorum duo carnalia sunt, scilicet gastrimargia et fornicatio, reliqua
spiritualia, quae in membris suis taliter distinguuntur. Gulae concupiscentia in
quinque modos dividitur. Primo, si ante tempus cibos quis appetat. Secundo, si
lautiores escas quaerat. Tertio, si diligentius quosque communes cibos quis
procuret. Quarto, si viles escas nimium quis 387 sumat.
Quinto, si quisque ex desiderio quodcunque sumat. Fornicatio, trimodo genere.
Primum, dum per voluptatis luxuriam commixtio expletur. Alterum, dum sola
attrectatione luxus carnis per immunditiam provocatur. Tertium, dum intentione
0579A turpium cogitationum nocturna quisque illusione polluitur.
Est et quartum genus juxta Scripturam, scilicet idololatria et avaritia. Sed et
omnis immunda pollutio, fornicatio dicitur. Philargyria in gemina membra
distinguitur, puta in concupiscentiam rei augendae, et in metum carendae. Est et
tertium genus pestis hujus, quando monachus ex ipsis necessariis, sine quibus
vivere non potest, plus desiderat habere quam necesse sit: aut ea volumus in
monasteriis possidere, quae si essemus in saeculo, minime habere valeremus. Irae
genera tria sunt. Unum, quod ardet extrinsecus: aliud, quod in verba sine operis
effectu prorumpit: tertium, quod non ut illud fervens ad horam digeritur, sed
per dies et tempora reservatur. Ex illo quippe calor et 0579B indignatio, ex isto nascitur odium; quae omnia aequali sunt a
nobis horrore damnanda. Tristitiae vitium in tres dividitur partes, quarum prima
temperata est et rationabilis, de delictorum poenitudine veniens. Altera,
perturbata et irrationabilis, de anxietate metus, seu de desperatione peccatorum
exoriens. Tertia, de iracundia, vel de illato damno, ac desiderio praepedito
procedens. Acediae genera duo sunt. Unum, quod ad opus Dei pigritare monachum ac
dormitare compellit. Aliud, quod vagari huc illucque facit, ac fugere cohortatur
de fratrum, cum quibus vivit, societate. 31. Haec scilicet sex
vitia quadam inter se cognatione sunt conjuncta, ita ut prioris exuberantia,
sequentis efficiatur exordium. Ex primo enim secundum, 0579C ex
secundo tertium: et sic de caeteris. Et ideo e contra simili modo atque eadem
ratione pugnandum est, quia primo devicto, aliud facilius devincitur. Et ista
vitia, licet invicem sibi sint connexa ea quam diximus ratione; specialius tamen
in tres copulas dividenda sunt. Gastrimargiae fornicatio, avaritiae ira,
tristitiae acedia peculiari consortio foederantur. Sed his superatis major tibi
restat pugna, et ea tanto gravior, quanto ista amplius fuerint devicta.
Arripiendum namque tibi est totis viribus juge certamen contra crudelissimam et
triformem bestiam, id est superbiam, inanem gloriam, et invidiam, cujus in uno
corpore tria capita, et in ipsis capitibus dentes ferrei comminuentes omnia. O
quam 0579D multos viros haec immanissima bestia momordit et
dejecit, atque sub pedibus suis conculcavit! Circumda itaque tibi fortem
armaturam, ut possis stare contra tantam nequitiam. Indue te lorica charitatis,
accinge te gladio spiritus, quod est verbum Dei: sume scutum fidei, pone galeam
salutis et spei in capite tuo, sint pedes tui calceati in praeparationem
evangelii pacis, ut nullus in te pateat locus insidiis potentis adversarii
(Ephes. VI, 11-17). Caput superbiae sicut caput viperae, furor ejus
ut furor draconis, et flatus ejus lethifer, ut insanabilis flatus reguli. Illud
enim praestantius caeteris, tres venenatas ex vipereo ore ad feriendum educit
linguas. Prima eos percutit, qui per transgressionis culpam contemptui habent
divina praecepta. Secunda illos, qui ex conservatione 0580A mandatorum extolluntur in elationem virtutum. Tertia eos, qui
per contumaciam mentis subdi dedignantur majorum imperiis. Quidam autem pro
carnalibus, quidam pro spiritualibus superbiunt, et est una superbia sub diverso
colore. 32. Cenodoxiae alterum caput, multiforme prodigium, et
multiplex malum, diras voces et rugitus terribiles ex turgidis faucibus
quadripartito modo altius afflat. Nam sunt qui habent dona, et donantem
ignorant. Et sunt qui se dicunt pro suis praecedentibus meritis dona accepisse,
non pro gratia largientis. Item quidam sunt qui quod non habent, habere se per
tumorem existimant. Sunt et alii qui contemnendo caeteros, putant se habere
aliquid singulariter. Sed ista elatio caeteris perniciosior est, 0580B de singularitate jactantiae veniens. Haec autem dira lues,
quamvis se ad alta erigat, et impleat clamoribus aures; non tamen ei juxta quam
habet 388 extollentiam est vis et potentia. Ipsa quoque
invidia duplices evomit flammas. Hoc namque caput tertium, modo illum urit qui
meliori invidet in id quod ipse non est; modo illum afficit, qui quemlibet
consimilem dolet sibi esse aequalem. Ut haec tria discernere valeas, ista do
tibi indicia. Superbia enim rubet, cenodoxia albet, invidia pallet. Furor igneus
in superbis ex indignatione, candor in hypocritis ex simulatione, pallor in
invidis ex nimio dolore. His ita digestis, rectius septem criminalia vitia
denotantur quam dinumerantur, ut mihi videtur: quia sicut princeps septem
vitiorum diabolus nos eorum 0580C subdit potestatibus; ita
Christus Deus noster, Spiritu septiformis gratiae plenus, a dominatu ipsorum
eruit, et sibi subditos facit. 33. Sed scire te oportet, quia
ista vitia diversos ortus et dissimiles deficientias habent. Gula enim et
fornicatio, quia nonnisi per corpus expleri possunt, carnalia sunt: et ideo
corporali indigent afflictione, simulque remotioribus locis, ut velocius curari
queant. Avaritia et ira, licet non sint unius naturae: nam prior extra naturam
est, sequens autem originalis videtur, quia homo irascibile animal est: simili
tamen oriuntur modo; siquidem commotionis causas intrinsecus concipiunt.
Tristitia et acedia nulla extrinsecus accedente provocatione generari 0580D solent. Superbia, cenodoxia, atque invidia, sine corporali
ministerio consummantur. Ad haec curanda quae spiritualia dicuntur, multum
prosunt humana consortia, maxime si inter bonos prudentesque viros vivas, qui
illa semper redarguant CAPUT XI. Non iisdem omnes, sed alios aliis vitiis
gravius impugnari.34. Sed inter haec sciendum est,
quod in quibusdam ventris ingluvies, in quibusdam fornicatio principalem obtinet
locum. In aliis superbia, in aliis cenodoxia arcem tenet. In quibusdam ira, in
quibusdam avaritia, seu tristitia, aut aliquid corum sibi tyrannidem vindicat.
Et ideo oportet unumquemque nostrum secundum qualitatem belli, quo principaliter
0581A infestatur, pugnam arripere: ita ut alium necesse sit
adversus vitium quod tertium ponitur, primum exercere conflictum; alium, contra
quartum seu quintum: et ita prout vitia in nobis obtinent principatum, utque
impugnationis exigitur modus, nos quoque oportet ordinem instruere praeliorum.
Et sic contra illud unum fortiter pugnemus, ut alia a quibus minus impugnamur,
non negligamus. Atque ita totis viribus laboremus, ut non de nostris laboribus,
sed de Dei auxilio confidamus. Hoc enim modo ad puritatem cordis, et ad
plenitudinem virtutum valebimus Christo adjuvante pervenire. 35. Illud etiam non minus te scire volo, quia variae in omnibus sunt
morum conspersiones. Unde alia vitia tranquillis et lenibus moribus, alia duris
0581B et asperis vicina sunt. Saepe autem quod istis placet,
illis displicet. Diabolus enim dum decipere quemquam quaerit, prius naturam
uniuscujusque intendit; et inde se applicat, unde hominem aptum ad peccatum
inspexerit. Ex ea quippe parte hominem diabolus tentat, qua eum per excrescentem
humorem facile ad vitia inclinari conspicit; ut secundum humoris conspersionem,
adhibeat tentationem. Nullus ergo culpam non aestimet quam ex conspersione
propria sustinet; sed, quantum valet, contra id quod tolerat pugnet. Nam si
conspersioni cedit, tentationi vel vitio nequaquam resistit. Igitur constantes
et duri mores semper contra superbiam, iram et crudelitatem pariter repugnent.
Jucundi autem 0581C et lenes contra inanem gloriam, hypocrisim et
falsam pietatem praecipue certare non cessent. Istud namque hominum genus laudis
amore facilius capitur. Nemini volunt displicere, omnes aequanimiter portare
videntur; decipiunt et decipiuntur: et quanto hominibus placent, tanto fiunt Deo
odibiles, sicut scriptum est: Astuti et simulatores provocant
iram Dei (Job XXXVI, 13). Boni enim viri timentes Deum, id
ipsum quod esse 389 meruerunt, videri refugiunt. Sane laus
humana bonos cruciat, malos laetificat. 36. Dupliciter autem
damnantur hypocritae, sive pro occulta iniquitate, sive pro aperta simulatione.
Nam non semper latent hypocritae. Omne sincerum permanet. Nam quae simulata
sunt, diuturna esse 0581D non possunt. Hypocritae foris candidi,
intus sordidi. Amator vanae gloriae unde possit laudari agere non quiescit.
Nonnulli falsa opinione arrogantiae se perfectos esse existimant, dum non sunt:
qui obortis tentationibus innotescunt. Tanto quis fit veritati vicinior, quanto
se longius esse ab ea fuerit arbitratus. Est humilitas formidinis et
ignorantiae, quae non est laude digna. Hypocrita verba sanctorum habet, vitam
non habet: cui semper jactantia oculos, quibus Deus videri potest,
claudit. 37. Superbis et libidinosis plus dominatur diabolus.
Transacta libido semper sui relinquit poenitudinem. Nunquam satiatur, et
exstincta reaccenditur. Vae illi qui tunc habuit terminum luxuriae, quando
vitae! Vinum contra potantem facit; quia 0582A postquam
surrexerit, neque pes, neque manus suum officium tenent, et omnis ejus
exhilaratio vertitur in ruinam. Vir superbus nec decorabitur, nec voluntatem
suam perducet ad finem. Semper enim conscientia servi Dei humilis debet esse et
tristis: scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem moerorem cor
ad lasciviam non dissolvat. Dei servum sine intermissione legere, orare, et
operari oportet, ne forte mentem otio deditam vitia sibi praeoccupent. Mens Deo
dicata sic caveat minora vitia, ut majora; quia a minimis incipiunt, qui in
maxima proruunt. Satis delicate se palpat, qui vult sine labore magno studioque
continuo vel vitia superare, vel virtutes acquirere. Anima autem mole carnis
pressa sicut difficile ad virtutes surgit, ita 0582B facile in
vitia cadit; quia ista in imo sunt, illae vero in summa arce consistunt. 38. Denique nonnulli, quia non pro Dei amore saeculo renuntiant,
laborare non curant. Utinam quod mundum relinquimus, voluntatis sit, non
necessitatis. Qui enim non rigida intentione monachi professionem sectantur,
quanto superni amoris propositum dissolute appetunt, tanto proclivius ad mundi
amorem denuo reducuntur: ex quibus alii corporis voluptatem, alii honorem
requirunt. Sed qui ad hoc conversationem sanctitatis praetendit, ut aliis
quandoque praeesse desideret; iste non discipulus Christi, sed pravitatis
sectator existit. Ferre enim crucem, et non mori, hypocritarum est. Ille autem
qui se pro Deo duritiae tradit monachorum, 0582C assiduus debet
esse in orationibus, lacrymas suas Deo, non hominibus offerre; jejunia in
aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis temperare. CAPUT XII. Excitatio
juvenis religiosi ad virtutis iter strenue capessendum.39. Quapropter non pigeat te, bone frater, quantum potes actibus
sanctis insistere; ut laboris tui fructus quandoque possis recipere. Hoc solum
attende quod monachus factus es; et ideo ea age quae monachi sunt. Inter eos cum
quibus vivis sectare meliores. In omni gradu et ordine optimis permista 0582D sunt pessima. Animosos senes et pertinaces, quos vides in his
abundare periculosis temporibus, noli imitari. Mores vitamque illorum fuge, ne
tibi sint in laqueum et ruinam. O quam multos senes et judices Israel turpiter
vitam suam negligentes rex Babylonis in terra captivitatis et confusionis
possidet; et quam multi juvenes spiritui ferventes, Domino servientes, vim
faciunt coelo, totisque viribus sibi diripiunt illud! Utinam talium praeconia
juvenum nostri imitarentur senes, ut annosa redderet senecta, quod tenera fert
sponte adolescentia! Si tu vis proficere, non respicias quid mali faciant alii,
sed quid boni ipse facere debeas. Nonne cernis negotiatores et milites multa
sustinere pericula, ut ad incertos honores et perituras divitias perveniant?
0583A Isti quippe servant cum animae discrimine, quae cum
pluribus tribulationibus inveniunt. 40. Quid ergo tibi, dic,
rogo, faciendum est, qui venditis omnibus pretiosam quaeris margaritam, et
emptum habes agrum, ubi thesaurus latet, quem fur auferre non potest? Necesse
est tibi omnes insidias praecavere sollicite, ne si ruinam passus fueris, pro
gloria habeas ignominiam. Quamvis sis in tuto, noli esse securus. Frequenter in
media tranquillitate, vitiorum syrtibus incauti et desides obruuntur. Quanta,
proh dolor! animantia nutrit hujus saeculi desertum, quae negligentes monachos
duris morsibus depascunt! et quoniam credo te posse plus proficere oratione,
quam ista nostra exhortatione, 0584A addam et formulam orandi: ut
legendo et orando, esurienti animae duplicem tribus refectionem; et quod
desideras, apud Deum facilius valeas obtinere. Nimio enim coactus desiderio,
quod de salute tua habeo, istud supra vires meas assumpsi negotium, ut vinculis
verborum meorum ad instructionem tuam Patrum sententias colligerem. Haec tu
meditare, haec in tabulis cordis tui scribe. Et ut scias per quam viam incedere
debeas, et ut perficere possis opere, quod discis lectione: clama ad Deum, sine
quo nihil boni agitur; clama, precor, clamore magno in toto corde tuo, et
flebilis supplexque tu ora.
|