PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0635

VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI Super, Ego sum vitis vera.

NOTA.

Hic tractatus non est S. Bernardi, sed cujusdam alterius auctoris pii, nec indocti, nec inelegantis, qui parvos sermones conscripsit, ex num. 53.

428 PROOEMIUM.

0635D

Jesu benigne, vitis vera, lignum vitae, quod in medio paradisi situm est; Domine Jesu Christe, cujus folia sunt in medicinam, fructus vero in vitam aeternam; benedictus flos et fructus Virginis Matris 0636D castissimae, sine quo nullus sapit, quia tu es aeterni Patris Sapientia: mentem meam debilem et aridam pane intellectus, et aqua sapientiae salutaris dignare reficere, ut te, o clavis David, aperiente, mihi reserentur obscura; et te, o vera lux, radiante, tenebrosa 0637A pandantur: ut per me ministrum humilem, temetipso manifestante et elucidante, loquentes simul et audientes vitam habeamus aeternam Amen.

CAPUT PRIMUM. Christum Jesum esse veram vitem.

1. Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1). Ipso Domino Jesu Christo adjuvante videamus quasdam proprietates vitis terrestris, in quibus etiam illius supercoelestis vitis proprietates nominare possimus: nec tantum ea, quae exterius ad culturam eidem exhibentur, consideremus. Et primo quidem, quod plantari solet vitis in terra, non seminari, translata de sua vite: quod ad conceptionem Jesu mihi pertinere videtur. Vitis enim primo nata de vite, est Deus genitus de Deo, Filius de Patre, coaeternus et consubstantialis 0637B ei, de quo genitus est. Sed ut majorem faceret fructum, plantatus est in terra, id est in Virgine Maria conceptus, factus quod non erat, manens quod erat. Benedicta terra haec, omnium gentium proferens benedictionem. Vere benedicta, quae Deo dante benignitatem, tam benedictum protulit fructum. Haec est terra, de qua scriptum est: Terram non operabatur quisquam, sed irrigabatur a fonte ascendente de paradiso (Gen. II, 5, 6). Terra quippe haec non accepit operationem humanam, ut conciperetur in ea Filius Dei; sed aqua Spiritus sancti irrigata fuit: ita enim legis, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Rursum de hac terra scriptum est: Aperiatur terra, et germinabit Salvatorem (Isai. XLV, 8). Aperta 0637C quippe fuit per fidem, credens et obediens angelo: germinavitque vitam salutarem, Salvatorem nostrum aeternae vitae praemia largientem. Hac itaque vite nostra in lucem edita quaedam proprietates culturae vitis attinentes adhibitae sunt.

CAPUT II. De praecisione vitis, sive de variis mysteriis ad statum exinanitionis Christi spectantibus.

2. Solet enim vitis fructifera praecidi: quod et corporaliter, et figurative accipi potest. Circumcisus enim fuit Jesus; non quod hac circumcisione egeret, quae in antiquis Patribus delebat originale peccatum, sicut Baptismus in nobis. Nihil enim peccato originali per concupiscentiae vitium contracto 0637D debebat, quia sine omni concupiscentia carnali conceptus erat; sed ne legem, quam ipse dederat, solvere videretur. Moraliter vero docens nos oportere non aegre ferre, si quando poenas peccati patimur, quod in nobismetipsis non recognoscimus, cum ipse peccatorum purgator non fuerit dedignatus pro nobis subire remedium peccatorum. Consolemur ergo dolores nostros, qui nequaquam sine peccato sumus, doloribus illius, qui non pro se, sed pro nobis doluit et vulneratus est, non pro se, sed ut nostris vulneribus mederetur. Vide quantum ad suscipiendos dolores festinavit, quam paratus et promptus sanguinem effundere. Circumcisus pro nobis die nativitatis suae octavo (Luc. II, 21). Utinam nos saltem et anno octavo nonnihil pro Domino pateremur. 0638A Sed quid dicimus, cum plures inveniamus, et post octo plantatos, vel post octoginta annos, cum naturaliter erit eorum labor et dolor, nec voluntate saltem ad Dominum converti, nec tam mature impensi sanguinis pretiosi memores, tamdiu vanitati subjectam corrigere vitam? Quid miserius? Christus octavam diem a nativitate sua vix exspectat ut suum tibi sanguinem impendere incipiat: tu post non dico octo dies, sed nec post octoginta menses, imo et octoginta annos solam non rependis voluntatem? Ille vix natus sanguinem tibi effundit: tu jam moriturus voluntatem tuam non refundis? Bonus profecto Jesus, qui etiam in quarta vigilia venientem servum suscipit poenitentem. Dedisti robur annorum juvenilium hosti Christi! Christo saltem misericorditer 0638B exspectanti infirmam tribue voluntatem: nec dubites quin illam accipiat. Puer enim natus est nobis (Isai. IX, 6), ut parvulis munusculis consoletur; quia parvum parva decent. Quod si quod offers parvum non fuerit, id est humile, per hoc ipsum ad ipsum humilem intrare non poteris, qui de se dicit, Ego sum ostium (Joan. X, 9): et alibi, Venite ad me, omnes; et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 28, 29).

3. Possumus et alio modo accipere praecisionem vitis nostrae: ut dicamus omnia ab eo praecisa, quibus caruit in hac vita, cum ea tamen habere potuisset; et accipiamus hanc praecisionem a verbo Apostoli dicentis: Qui cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, formam 429 servi accipiens 0638C (Philipp. II, 6, 7). Ipsa enim exinanitio, quaedam praecisio est. Sicut enim minuitur vitis, quando praeciditur, ita vera vitis Christus incarnatione minoratus ab Angelis, imo et infra omnes homines humiliatus fuit. Quomodo amputata fuit in eo gloria cultro ignominiae, potentia cultro abjectionis; voluptas cultro doloris, divitiae cultro paupertatis, Vide nunc quantum praecisa fuerit. Ille cui famulatur omnis gloria coelorum, imo ipse qui solus vera gloria est, quasi abjicit gloriam. Servuli circumdatus indumento sustinet ignominias, confusionibus operitur, ut te a confusionibus redimeret, et ad gloriam pristinam revocaret: ille cujus potenti nutui omnia inferna, terrestria, et supercoelestia sunt 0638D subjecta, sic fit abjectus, ut reputaretur omnium virorum novissimus (Isai. LIII, 3). Subjicitur fami, siti, caloribus, frigoribus, doloribus, infirmitatibus; et post haec tanta mortis supplicium non evadit. Ille qui lucem inhabitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16), in quem desiderant Angeli prospicere (I Petr. I, 12), cujus solius odor sanctorum sic mentes inebriat, ut et mundi praesentis, et sui ipsorum obliti totis viribus currant post ipsum; tanto dolori subjicitur, ut in ipso veraciter noscatur impletum quod ante dixerat per Prophetas: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor similis sicut dolor meus! (Thren. I, 12.) Ille in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei sunt absconditi (Coloss. II, 3), Rex regum, dives in omnes, 0639A solus nullius egens, sic fit pauper, ut, ipso teste, et vulpibus terrae et volucribus coeli pauperior inveniatur, cum dicit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20). Pauper in nativitate, pauperior in vita, pauperrimus in cruce. Natus enim pastum habet lac virgineum, tegmen pannos viles. In vita vero si tegumentum habuit, saepius in victualibus defecit. In morte et nudum invenies, et sitientem: nisi forte ad sitis ipsius remedium velis adhibere acetum myrrha et felle mixtum (Joan. XIX, 29).

4. Postremo autem cultro timoris amputati sunt ab ipso omnes amici et proximi, ut non esset qui consolaretur eum ex omnibus charis ejus. Torcular 0639B enim calcavit solus, et de gentibus non erat vir cum eo (Isa. LXIII, 3): et cum sustineret cor ejus improperium et miseriam, exspectavit qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, etiam non invenit (Psal. LXVIII, 21). Vide nunc quantum praecisa fuerit vitis nostra. Quae vitis unquam tantum praecisa fuit? Sed quae est consolatio hujus praecisionis? Multus fructus. Multam enim et incomparabilem praecisionem sustinuit. Videtur tamen signanter dictum esse, Et de gentibus non est vir mecum: tanquam intelligendum sit solas mulieres cum illo remansisse. Viris enim fortioris naturae fugientibus prae timore, non fugit muliebris infirmitas, quae etiam bajulantem sibi crucem, et in cruce morientem non dereliquerunt (Luc. XXIII, 27; Joan. 0639C XIX, 25), sicut in persona Christi conquerentis loquitur beatus Job: Derelicta sunt tantummodo labia mea circa dentes meos (Job XIX, 20). Per labia quippe, quae caeteris sunt membris molliora, muliebris sexus mollis et infirmus intelligitur, qui solus Christo, discipulis fugientibus, adhaesit, figuratur. Elegit enim Dominus infirma mundi, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). Si vero fugam mentalem intelligimus; nec vir relictus est cum eo, nec mulier, praeter illam, quae sola benedicta est in mulieribus, quae sola per illud triste sabbatum stetit in fide, et salvata fuit Ecclesia in ipsa sola. Propter quod aptissime tota Ecclesia in laudem et gloriam ejusdem Virginis diem sabbati per totius anni circulum 0639D celebrare consuevit. Vere et singulariter benedictus palmes, qui a sua vite nullo potuit timore praecidi. Abscissi sunt viri qui dicunt: Nos autem sperabamus quod ipse redempturus esset Israel (Luc. XXIV, 21). Abscissae sunt mulieres, quae quamvis pie praeveniunt 0640A mortuo humanitatis servitium exhibere (Ib. XXIII, 56), tamen illud resurrecturum nequaquam credebant. Et fortasse propterea (quod tamen non asserendo dico, ne novas videar assertiones introducere) illa Mater quae plus habuit pietatis, cum aliis ad ungendum non venit corpus Christi sepultum, quia frustra putabat eum ungi, quem resurrecturum sciebat. Vere fortis haec mulier, et prae cunctis post filium honoranda. Vere et virago dici potest, quae a viro Christo per amoris <al. animi> fortitudinem separata non est; sed 430 eum, quem morientem et mortuum vidit, credidit immortalitatis gloria sublimatum.

CAPUT III. De circumfossione vitis, id est, de insidiis Judaeorum et vulneribus Christi.

0640B

5. Circumfoditur vitis. Fossio haec insidiantium fraus intelligitur. Quasi enim foveam fodit, qui dolo machinatur aliquem decipere. Unde conquerens dicit: Foderunt ante faciem meam foveam (Psal. LVI 7). Non enim poterat illi aliquis dolus abscondi, qui oculatus est ante et retro; et qui praeterita et futura, tanquam praesentia, intuetur. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13). Ostendamus autem per exemplum aliquam fraudem istarum fossionum. Adducunt, inquit Evangelium, Domino Jesu mulierem adulteram, dicentes, quod Moyses in lege praecepit hujusmodi lapidare. Tu autem quid dicis? 0640C (Joan. VIII, 3, 5.) Vide foveam, qua beatam Vitem nostram circumfoderunt illi pessimi agricolae, non ut facerent eam germinare, sed magis arescere. Verumtamen in contrarium cessit eorum intentio, et circumfossa fertilis magis facta est, et humorem misericordiae distillans. Foveas vero videamus. Dixerunt apud se: Si secundum legem dixerit mulierem lapidandam, foveam incidet crudelitatis, qui de se dicit, Mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29); et iterum, Misericordiam volo et non sacrificium (Ose. VI, 6). Si vero dixerit absolvendam, foveam praevaricationis non evadet: et jure condemnabitur ut legis transgressor. Sic captant in animam justi (Psal. XCIII, 21), et observant peccatores justum, et strident (Psal. XXXVI, 12): nescientes quod frustra 0640D jacitur rete ante oculos pennatorum (Prov. I, 17), et quod qui fodit foveam, incidet in eam (Ibid. XXVI, 27). Sed leviter transilivit has foveas noster Ibex, ipsosque fossores dejecit in illas. Ait enim, Qui sine peccato est vestrum, primus mittat in eam lapidem 0641A (Joan. VIII, 7): quasi dicat, Legi meae non contradico, pietatem meam non desero. Ista quidem meruit lapidari; sed non lapidabitur, quia qui lapidem juste possit in eam mittere, non habetur.

6. Nonne vis adhuc aliquas foveas videre? Licet, inquiunt, censum Caesari dari, an non? Dixerant enim apud se: Si dixerit, Licet, tenebitur reus, tanquam libertatis nostrae destructor. Solutio enim census, servitii signum est. Si dixerit, Non licet; reus erit laesae majestatis. O stultos! solet stultus alios secundum se aestimare; et quod ipse ignorat, sapientes quosque credit similiter ignorare. Sed quid ait Sapientia? Libertati non derogo, majestatem non offendo; foveas vestras non incido. Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo 0641B (Matth. XXII, 17, 21). Non enim offenditur Deus justus, qui vult cuique reddi quod suum est. Si reddatis Caesari quod Caesaris est, non offenditur Caesar. Si Deo reddideritis quae creavit juste, quod justum est facitis. Reddite ergo Caesari denarium, Caesaris habentem imaginem: reddite Deo animam, quam ad imaginem et similitudinem suam creavit; et ecce justi fueritis. Longum esset nimis omnes foveas, quas verae Viti nostrae maligni isti foderunt, edisserere; quia omnia illius et verba, et facta calumniari nitebantur.

7. Sed cum viderent circumfossiones nil nocere Viti, magis autem se ipsos dum fodiunt, in ipsas incidisse; ipsam Vitem circumfodere et perfodere laborabant, ut sic saltem ad modum aliarum arborum 0641C aeternam incurreret ariditatem. Foderunt ergo et perfoderunt non solum manus, sed et pedes, latus quoque, et sanctissimi cordis intima furoris lancea perforaverunt, quod jamdudum amoris lancea fuerat vulneratum. Vulnerasti, inquit in Canticis amoris sponsus, cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum (Cant. IV, 9). Vulnerat cor tuum, Domine Jesu, sponsa tua, amica tua, soror tua. Quid necessarium fuit illud ab inimicis ultra vulnerari? Quid agitis, o inimici? si vulneratum est, imo quia vulneratum est cor dulcis Jesu, quid secundum vulnus apponitis? An ignoratis quod uno vulnere tactum cor emoritur, et fit insensibile mortuum Domini Jesu, quia vulneratum? Possedit vulnus amoris, 0641D possedit mors amoris Domini cor sponsi Jesu. Quomodo mors altera introibit? Fortis est ut mors, imo vero etiam fortior quam mors dilectio (Ibid. VIII, 6). Non enim 431 potest prima mors expelli, id est dilectio malarum mortium mortificatrix a domo cordis, quam sibi inviolabili jure, suo vulnere acquisivit. Si dum aeque fortes concurrunt, quorum unus sit in domo, alter vero deforis, quis dubitet eum qui deintus est, obtinere victoriam? Et vide quanta sit vis amoris domum cordis obtinentis, et per vulnus dulcissime occidentis, non solum in Domino Jesu, sed et in servis ipsius.

8. Veniamus ad martyres. Terreantur licet martyres, rident: feriuntur, et gaudent: occiduntur, et ecce triumphant. Quare? Quia morte charitatis intus 0642A in corde jam dudum mortui peccatis, mortui mundo, tanquam insensibiles facti, nec minas, nec tormenta, nec mortem sentire potuerunt. Quid mirum? Mortui erant. Mortui enim estis, ait Apostolus (Coloss. III, 3). Qualem mortem quidam stultus sapienter optabat dicens: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10). Bona mors, mortem contemnens: bona mors, vitam conferens sempiternam. Sic ergo jam dudum vulneratum et mortuum fuit cor Jesu mortificati propter nos, tota die aestimati sicut ovis occisionis (Psal. XLIII, 22). Accessit autem et mors corporalis, et vicit ad tempus, ut vinceretur in aeternum. Victa est, quia resurrexit a mortuis, quia mors ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Sed quia 0642B semel venimus ad cor dulcissimum Jesu, et bonum est nos hic esse, ne sinamus nos facile avelli ab eo, de quo scriptum est: Recedentes a te in terra scribentur (Jerem. XVII, 13). Quid autem accedentes? Tu ipse doce nos. Tu dixisti accedentibus ad te: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Concordemus haec, quia si sic hi qui in coelis scripti sunt, quid ergo illi qui in terra scribentur? Lugebunt utique. Sed quis nolit gaudere? Accedamus ergo ad te, et exsultabimus et laetabimur in te, memores cordis tui. O quam bonum et quam jucundum habitare in corde hoc! Bonus thesaurus, bona margarita cor tuum, bone Jesu, quam fosso agro corporis tui inveniemus. Quis hanc margaritam abjiciat? Quin potius dabo omnia, omnes cogitationes 0642C et affectus mentis commutabo, et comparabo illam mihi, jactans omnem cogitatum meum in cor Domini Jesu, et sine fallacia illud me enutriet.

9. Ad hoc templum, ad haec Sancta sanctorum, ad hanc arcam testamenti adorabo et laudabo nomen Domini, dicens cum David: Inveni cor meum, ut orem Deum meum (II Reg. VII, 27). Et ego inveni cor regis, fratris et amici benigni Jesu. Et nunquid non adorabo? Orabo utique. Cor enim illius mecum est, audacter dicam, si, imo quia caput meum Christus est. Quomodo quod capitis mei est, non meum est? Sicut ergo corporalis capitis mei oculi, mei oculi vere sunt: ita et spirituale cor, cor 0642D meum est. Bene ergo mihi. Ego vero cum Jesu cor meum habeo. Et quid mirum, cum multitudinis credentium fuerit cor unum? (Act. IV, 32.) Hoc igitur corde tuo, et meo, dulcissime Jesu, invento, orabo te Deum meum. Admitte tantum in sacrarium exauditionis tuae preces meas: imo me totum trahe in cor tuum. Licet enim tortuositas peccatorum meorum impediat me, tamen quia cor illud incomprehensibili charitate dilatatum est et ampliatum, et tu qui solus potes facere mundum de immundo conceptum semine, ut deposita gibbi sarcina per foramen acus possim transire; o omnium pulchritudine speciosissime Jesu, amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me, ut purificatus per te ad te purissimum possim accedere, et in corde 0643A tuo omnibus diebus vitae meae merear habitare; et ut videre simul semper et facere tuam valeam voluntatem.

10. Ad hoc enim perforatum est latus tuum, ut nobis patescat introitus. Ad hoc vulneratum est cor tuum, ut in illo et in te ab exterioribus perturbationibus absoluti habitare possimus. Nihilominus et propterea vulneratum est, ut per vulnus visibile vulnus amoris invisibile videamus. Quomodo hic ardor melius ostendi potest, nisi quod non solum corpus, verum etiam ipsum cor lancea vulnerari permisit? Carnale ergo vulnus vulnus spirituale ostendit. Et hoc fortasse innuit ipsa auctoritas praelibata, in qua bis positum est, Vulnerasti. Utriusque enim vulneris ipsa soror et sponsa causa est: ac si sponsus 0643B 432 aperte diceret, Quia zelo amoris tui vulnerasti me, lancea quoque militis vulneratus sum. Quis enim cor tuum palo vulnerari permitteret, nisi prius amoris illius vulnus percepisset? Dicit ergo: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum (Cantic. IV, 9). Sed quare soror et sponsa? an non poterat sufficientem sponsi amantis affectum ostendere solius sororis, vel solius sponsae positio? Vel quare sponsa, et non uxor, cum quotidie vel Ecclesia, sive quaelibet fidelis anima sponso suo Christo bonorum operum sobolem debeat generare? Paucis dico: solent sponsae nondum alligatae conjugali vinculo amari ardentius, quam postea. Tempore enim procedente amor ipse componitur. Sponsus ergo noster, ut magnitudinem insinuet sui 0643C amoris, qui tempore non decrescit, amicam suam sponsam appellat, eo quod illius amor semper novus sit.

11. Sed quia sponsae etiam carnaliter diliguntur, ut in amore sponsi nostri nil carnale sapias, ipsam sponsam suam sororem appellat, quia sorores jam nequaquam carnaliter adamantur. Dicit ergo, Vulnerasti cor meum, et caetera: tanquam dicat, Quia summe te diligo, ut sponsam; caste, ut sororem; vulneratum est cor meum propter te. Quis illud cor tam vulneratum non diligat? quis tam amantem non redamet? quis tam castum non amplectatur? Diligit profecto vulneratum, quae nimio illius amore vulnerata proclamat: Vulnerata charitate ego sum. 0643D Nunquid non redamat sponsum amantem, quae dicit: Nuntiate dilecto quia amore langueo? (Cantic. V, 8.) Fraterno se amantem amore complectitur, quae dicit: Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et complectar, et deosculer, et jam me nemo derideat? despiciat> (Ibid. VIII, 1.) Quis autem est foris? Aestimo quod extra corpus. Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Quis hanc peregrinationem patienter fera? Plena est dolore praeteritorum, labore praesentium, timore futurorum: in qua etsi sponsus se aliquando gratia consolationis exhibeat, stat tamen 0644A longe quasi post parietem, corpore hoc peccati separante inter nos et ipsum; nec facile praebet se tangendum et osculandum, nisi illi animae quae in tantam altitudinem meritorum processit, ut dicat ei, Surge, amica mea, columba mea, formosa mea: (Cantic. II, 13, 14.) quae sola, licet raro, aliquo modo arbitrans se comprehendisse proclamat, Inveni quem diligit anima mea; tenui illum, nec dimittam (Ibid. III, 4), Sed ad hunc gradum non facile quis ascendit. Nos igitur adhuc intus, id est in corpore, manentes, quantum possumus amemus, redamemus, amplectamur vulneratum nostrum, cujus impii agricolae foderunt manus et pedes, latus et cor: stemusque, ut cor nostrum durum adhuc et impoenitens amoris sui vinculo constringere, et jaculo 0644B vulnerare dignetur.

CAPUT IV. De vinculis nostrae Vitis, id est de variis Christi vinculis et poenis.

12. Ligatur vitis. Quis vincula nostrae Vitis non videat? Videamus tamen hoc vinculum. Primum, obedientia fuit. Obedivit enim Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Obedivit Matri et Joseph secundum illud: Venit Nazareth cum eis, et erat subditus illis (Luc. II, 51). Obedivit enim in terrenis judicibus, solvens didrachmum (Matth. XVII, 23-26). Secundum vinculum, uterus Virginis, de qua canimus: «Quia quem coeli capere non poterant, tuo sancto gremio contulisti (Respon. de Nativitate Domini).» Tertium, in praesepio 0644C fuit, secundum illud: Vagit infans inter arcta conditus praesepia, membra pannis involuta Virgo mater alligat, pedes, manus, atque crura stricta cingit fascia (Hymn. Officii Passionis). Quartum vinculum fuit funis, quo ligabatur, cum caperetur: ita enim habes, Tunc, videlicet cum traditus esset, injecerunt manus in Jesum, et vinxerunt eum (Matth. XXVI, 50; Marc. XIV, 46). O rex regum, et Domine dominantium, quid tibi et vinculis? Ligantur vites, ne, si jaceant in terra, aut minuantur, aut corrumpatur fructus earum. Incorruptibilis autem fructus fuit ejus, et est. Quare ergo ligatur? Bene quidam rex, cum percussus humana sagitta peteretur ut se ligari permitteret, donec excideretur, 433 quia 0644D levissimo motu mortem posset incurrere: «Non decet,» inquit, «vinciri regem.» Libera sit regis et semper salva potestas. O Deus deorum, quantum ergo derogatum fuit libertati et potentiae tuae! Tot adeo ligaris vinculis, qui solus ligandi et solvendi potestatem habes! Sed propter misericordiam tuam ligatus es, ut nos a miseriis nostris faceres absolutos. O quam immitia fuerunt illorum immitissimorum vincula, quibus Agnum mitissimum vinciebant! Video oculis mentis te, Domine Jesu, tam duris nexibus astrictum, tanquam latronem trahi ad judicium principis sacerdotum, et inde ad Pilatum 0645A video, et perhorresco, et admiror, et admirando deficerem, nisi quod liquide cognosco te prius in corde charitatis nexibus fuisse constrictum, qui ad deteriora vincula sufferenda te leviter attrahere potuerunt. Gratia sit vinculis tuis, bone Jesu, quae nostra tam potenter diruperunt.

13. Quintum fuit vinculum, quo ligatus fuit ad columnam, cum flagellaretur. Quanquam et ipsa flagella, quae corpus ejus circuibant, non incongrue possumus vincula appellare. Sed quamvis immitia, quamvis dura, quamvis injusta, diligo flagellorum istorum vincula, quibus sacratissimum corpus tuum datum est contingere, quae tuo purissimo sanguine non mediocriter sunt imbuta, o bone Jesu. Si enim sanguis tuus in flagellatione fuit tam copiose effusus, 0645B ut columna guttis illius respersa adhuc, sicut asseritur, rubra servet vestigia; quantum sanguinis credam ipsis flagellis corpus tuum mitissimum scindentibus inhaesisse? Tam dure flagellatus est Dominus, ut sanguis ejus sursum in aera resultaret. Vide autem quam bene huic ligationi conveniat, quod vitis ad palum ligatur. Quid enim aliud per palum quam ipsa columna, cui Dominus Jesus alligatus accipitur? Sicut enim vitis palo, ita Christus columnae alligatur.

14. Sextum vinculum fuit corona illa spinea, cum magna amaritudine illud caput amabile complectens, et multorum aculeorum in illo signa relinquens, sanguineas utique guttas eliciens, et, ut puto, in faciem venerabilem transmittens, vix adhuc de sputis 0645C Judaicis exsiccatam. Crudele fuit vinculum hoc praeter poenas quas pertulit in ligno, honoris plurimum habens et decoris. O rex gloriae Domine Jesu Christe, corona omnium te confitentium, te sequentium, pugnantium pro te, viventium pro te, manentium in te! quis te tam amaro vinculo confusionis addixit? Ecce operit confusio caput tuum, et faciem tuam amabilem. Ingeritur tibi a generatione prava et amaricante honor derisorius in corona: sed spinarum aculeis contendunt in te dolor et confusio. Nescio in utro magis puniaris. Corona derisionem; spinae ingerunt punctionem. Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater ejus in die desponsationis ejus, et in 0645D die laetitiae cordis ejus (Cantic. III, 11). Quaecunque autem anima confitetur se filiam Sion, id est Ecclesiae, egrediatur a curis saecularibus, a cogitationibus vanis; et videat per contemplationem mentis regem Salomonem, id est Christum Jesum, qui est pax nostra, destruens iuimicitias, amicitiasque reformans inter Deum et hominem.

15. Vide hunc, o felix anima, in diademate, quo coronavit eum mater ejus, Synagoga videlicet plebs Judaeorum. O mater amara! Quid peccavit hic bonus filius tuus, ut vinculis etiam vinciatur? Hic est qui solvit compeditos, qui erexit elisos, suscipiens advenas, pupillos, viduasque consolans; et meruit vinculari? Hancne dotem, haeccine munuscula nuptiis illius impendis? Dies enim desponsationis illius, dies 0646A ista est, dies indignationis et blasphemiae, dies tribulationis et miseriae, dies percussionis et doloris, dies vinculorum et mortis, dies desponsationis illius est. Hac arrha, o fidelis anima, sponsus tuus pretiosus subarrhavit te; et ipse tanquam sponsus hodie coronatus processit. Coronatus, inquit, non auro, non gemmis, sed spinis. Nec defuit purpura vestis irrisoriae. Chlamydem enim coccineam circumdederunt ei, quamvis ipse vestem corporis sui, sanguinis sui pretiosissimi effusione multo nobilius purpuravit. Purpura enim non plus quam bis tingitur: ipse vero purpuram corporis sui non solum bis, sed etiam tertio sanguineo torrente pertinxit. Ecce sponsus tuus, o sponsa, rubricatur in sudore, in flagellatione, 434 in crucifixione. Eleva mentis oculos, et 0646B vide si tunica sponsi tui haec sit, an non. Ecce fera pessima condemnavit filium tuum, fratrem tuum, sponsum tuum. Quis hic gemitus, lacrymasque contineat? quis hic non doleat? quia si est pium gaudere pro Jesu, ita est pium flere pium Jesum.

16. Septimum vinculum fuit, quo ligatus fuit in cruce, ferreum. Fuit hoc vinculum multo ferocius caeteris, quod non solum manuum, pedumque sanctissimorum compagem divisit, verum etiam illam purissimam animam a mundissimo corporis hospitio separavit. Nunc etiam, o filiae Sion, egredimini, et videte pacificum nostrum, pugnantem pro libertate nostra, in bello occumbere. Videte vitae nostrae auctorem pro nobis vitae januas introire, ut nos ad vitae viam revocet. Videte vincula durissima, clavos 0646C ferreos, pedes et manus, quae salutem nostram operabantur in medio terrae, crudeliter penetrare. Videte lignum crucis missum in panem nostrum, panem candidissimum, panem delicatum, panem Angelorum, qui de coelo descendit, ut se nobis daret in cibum, et animas nostras, continuo subjectas labori, semetipso, non alieno cibo reficeret; et se nobis incorporando, non se in nostram carnem, sed nos in suum spiritum reformaret. Videte quomodo justus ligatur, quomodo cum iniquis deputatus est liberrimus et optimus sponsus noster. Moritur vita nostra, non pro suis necessitatibus, sed pro nostris. Date lacrymarum flumina in tantis vinculis morienti, quia et ipse prior lacrymatus est. Vacate, et videte 0646D quam amara, quam turpi morte condemnetur. Sustinet enim adhuc, et diligenter considerat, si quis sit qui simul contristetur; si quem inveniat qui sanguinis rivos abstergat, et de cruce depositum munda sindone non panni, sed cordis involvat, et flens, cum beatis mulieribus flentibus ad tumulum prosequatur.

17. Quaecunque anima fecerit haec assidue, spero etiam quod laetissime resurrectionis quandoque mereatur gaudio recreari. Si enim compatimur, et conregnabimus (II Tim, II, 12). Quod bene sponsa in Cantico amoris ostendit, praemittens. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur: et subjungit, Botrus Cypri dilectus meus mihi (Cantic. I, 12, 13). Quid est fasciculus myrrhae? 0647A Myrrha amara amaritudinem passionis significat: fasciculus vero coadunationem multarum passionum ostendit. Fit ergo sponsus sponsae suae fasciculus myrrhae, quando ipsum multiplicibus affectum injuriis ad mentem reducit: quarum quaedam jam enumeratae; aliae vero enumerandae sunt. Quae sunt autem ubera sponsae, inter quae illum commoraturum affirmat? Duo ubera sponsae, prosperitas et adversitas sunt. His tanquam uberibus nutritur, dum adversitate fovetur, ne in prosperis elevetur. Ponit autem dilectum suum inter haec ubera, dum illius et in adversis, et in prosperis recordatur. Ex quo evenit, ut ille qui modo fuerat fasciculus myrrhae, id est, qui mentem sponsae passionum suarum amaritudinibus amaricaverat, subito sit botrus Cypri, 0647B continens in se vinum jucunditatis et laetitiae: quod fit, dum Sponsum, quem tot viderat oppressum injuriis, et morte turpissima condemnatum, per resurrectionis triumphum gloria videt et honore coronatum, et cum humanitate, quam assumpserat, ad Patris dexteram considere; confidens se certissime per diversas tribulationes ad idem Domini sui gaudium intraturam.

18. Exeamus igitur et nos, secundum monita Pauli apostoli, cum sponso nostro bono Jesu extra castra, id est extra concupiscentias praesentis saeculi, improperium crucis et vinculorum asperitatem cum illo portantes (Hebr. XIII, 13): quia non decet membrum delicatum esse sub capite crucifixo; nec ad capitis corpus se indicat pertinere membrum, 0647C quod capiti compassum non fuit. Vinciamur ergo vinculis passionis boni Jesu, ut etiam vinculis charitatis cum illo vinciri possimus. Ipse enim vinculis charitatis devinctus, ad suscipienda vincula passionis de coelo tractus est in terras: nos e contrario, qui de terris trahi desideramus ad coelum, prius passionis vinculum nostro capiti colligemus, ut per hoc ad charitatis vincula pertinentes unum efficiamur cum ipso, secundum quod oravit Patrem, dicens, Rogo, Pater, ut quos dedisti mihi, confirmati in charitate 435 sint unum in nobis, sicut tu et ego unum sumus (Joan. XVII, 11, 20, 21). Quid hac unitate gloriosius? quid ultra vel optare poteris, vel habere? Unum cum sponso tu eris. O felix, felicior, imo omnium felicissima unitas! Hac unitate se Apostolus 0647D Christo unitum sentiebat, cum dixit: Quis separabit nos a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an persecutio? an periculum? an nuditas? an gladius? Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque altitudo, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a charitate, quae est Christi Jesu (Rom. VIII, 35, 38, 39). Optemus totis desideriis hujus charitatis vinculis sponso et Domino nostro colligari, ita ut ejus sequentes vestigia illuc pervenire possimus, ubi ipse est qui dixit: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus (Joan. XII, 26).

CAPUT V. De cultura et speciositate nostrae Vitis, id est, de pulchritudine Christi, interna, et externa.

0648A

19. Visis ex parte his quae viti ad culturam exterius adhibentur, nunc ad ipsam vitem animum convertamus; ut per quasdam similitudines illius, nostram Vitem magis proprie et propius contemplemur. Totum corpus ipsius vitis aliis arboribus et arbustis deformius invenitur, et quasi penitus inutile videtur et abjectum, nec ipso aspectu amabile, aut visui accommodum. Quid hic dicemus? Corpus Vitis nostrae Domini Jesu significare deberet, nisi quod plurimum discordare videtur hujus deformitas, et forma illius, de quo scriptum est: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Sunt autem 0648B nonnulli qui haec verba non ad exteriorem, sed interiorem hominem retorqueant, id est, ad animam sive ad divinitatem, in quibus nimirum non solum filios hominum, sed etiam filios Dei, id est ipsos angelicos spiritus, praecellebat. Tanto enim melior Angelis effectus est, quanto differentius prae illis nomen haereditavit (Hebr. I, 4). Ne ergo nos huic sententiae contradicere videamur, ad manum auctoritates habemus: licet plurimos esse sciamus, qui nondum omnino spirituales effecti, aliud sentiant, fingentes sibi quamdam spiritualem <fort. specialem> pulchritudinem in corpore Domini: et si quando audiant Dominum ipsum despicabilem forma fuisse, non patienter sustinent; et si lingua taceant, rancore et motu animi contradicunt, non attendentes 0648C quod scriptum est, Spiritus est qui vivificat; caro autem non prodest quidquam (Joan. VI, 64). Isaiam quoque non audiunt, vel inviti audiunt, dicentem in eum: Ecce vidimus eum, et non erat illi species neque decor: aspectus ejus non erat in eo; et desideravimus eum, despectum et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem; et quasi absconditus vultus ejus et despectus. Unde nec reputavimus eum. Et nos reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum (Isa. LIII, 2-4). Ecce qualis describitur a Propheta. Quid apertius? Et vere talis erat in oculis infidelium et carnalium, qui tantum carnem noverunt intueri.

20. Quod et nos manifestis rationibus possumus approbare. Primum quidem per affectum compassionis, 0648D deinde per defectum passionis. Et quia vere susceperat affectiones nostras, videamus quomodo affici solent homines circa eos quos amant, ut per notum ad ignotum veniamus. Quis nesciat hominem circa amicum suum periclitantem saepe tanto affectu et dolore moveri, ut corporis sui detrimentum incurrat? Si hoc praestat homo homini; quantum Deum hominem Jesum putas homini praestitisse? Si tu pro uno homine per compassionem periculum corporale incurris; quid putas Dominum Jesum pro omnibus hominibus tolerasse? Omnes enim sui erant, et omnes mortaliter infirmi erant. Certe novimus Paulum apostolum de se dixisse: Quis infirmatur, et ego non infirmor? (II Cor. XI, 29.) Et vere eo usque infirmabatur, 0649A ut, sicut ipse de se fatetur, praesentia ejus esset despicabilis (Id. X, 10); et, sicut ait, Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Mundus quippe ei crucifixus erat, qui omnia quae mundi erant, tanquam mortua reputabat. Ipse vero mundo etiam crucifixus erat; quia ipsum propter crebras compassionum simul et passionum infirmitates corpore extenuatum et exterminatum eum mundus abhorrebat, nihil in eo inveniens 436 quod pertineret ad ipsum. Si ergo Paulus cum infirmantibus infirmabatur, cum esset conservus et frater, cum conservis et fratribus; quid benignus Jesus Dominus et pater, pro creatura et filiis? Ardebat Paulus, quasi esset radio solis accensus: quantum ipsum Solem putas exarsisse? Si usque ad tantam 0649B infirmitatem per affectum compassionis accenditur qui scintillam charitatis habuit; quid sentiendum putas de ipsa Charitate, de cujus plenitudine omnes acceperunt?

21. Nec aliquo modo dubitandum, quin infirmitatem et exterminationem corporis incomparabilem sustinuerit, qui etiam venerat crucem sustinere, et prae caeteris tanto magis fuerit confectus, quanto major in eo fuit compassionis affectus, qui non solum facta, sed etiam cogitationes inspexit. Suffragatur his rationibus sententia ipsius Domini sic dicentis: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? (Matth. XXIII, 37.) Videamus quid sibi hoc velit, quod Dominus se gallinae 0649C magis, quam alteri animali voluit comparare. Quia, ut a sanctis Patribus tenetur, ideo factum est, ut exprimatur incomparabilis affectus charitatis. Nullum enim animal circa pullos suos tanta compassione movetur, sicut gallina. Fit enim toto corpore hispida, voce rauca, toto fervens animo, et omnibus membris infirma, et usque ad supremum defectum perveniens. Si ergo in tantum pullis suis gallina animal irrationale compatitur; quanto putas optimum Jesum humano generi fuisse compassum? ad quantum putas eum debilitatem et infirmitatem pervenisse? quanta ipsum putas macie confectum fuisse, qui pro omnibus cognoscitur doluisse? Unde Isaias: Vere languores nostros ipse tulit, et peccata 0649D nostra ipse portavit (Isai. LIII, 4).

22. Sed ad passionis jam defectum veniamus. Passionem autem non illum diem unum appellamus, quo mortuus fuit, sed totam vitam illius. Tota enim vita Christi crux fuit et martyrium. Breviter ergo dicamus, sed meditando longius immoremur, quantae fuerit parcitatis in abstinentia; quam prolixus fuerit in vigiliis; quam frequens in orationibus; in labore, in sudore vultus sui quam assiduus, cum circumiret vicos et castella, evangelizans et curans undique; et quam crebro famem pertulit et sitim ille Panis vivus, ille Fons aquae salientis in vitam aeternam. Videamus aliud jejunium quadraginta dierum et quadraginta noctium, post quos esuriit; et jam a deserto ad homines redeunti occurramus, et vultum illum 0650A amabilem tantis jejuniis consideremus afflictum. Et optime posuit Evangelista post jejunium, Esuriit (Matth. IV, 2); ut scias Jesum, non in virtute divinitatis, sed humanitatis suae natura jejunasse. Quid enim magnum, si in divinitatis fortitudine quadraginta diebus jejunasset, in qua nunquam esuriit?

23. Sed jam ad illum ultimae diei agonem veniamus, et causas deformati corporis nequibimus ignorare. Incipiat ergo consideratio nostra in eodem loco, ubi, ipso teste, cum inciperet pavere et taedere, tristis fuit anima ejus usque ad mortem (Marc. XIV, 33, 34). Sudor sanguineus orantis et agonizantis membra copiose perfudit, ita ut jam non solum distillaret, sed guttatim decurreret in terram (Luc. XXII, 43, 44). Procedamus nunc, et illius noctis incommoda 0650B percurramus: quomodo tentus, vinctus, tractus, caesus, consputus, colaphis alapisque percussus, spinis coronatus, arundine caesum caput, flagellis acerrimis laceratus, propria cruce oneratus, primo portans eam, quae ipsum postea statim fuit portatura. Talem inspice Jesum. Quis hic locus deliciarum? qualis hic decor speciei? quis in corpore sic mactato formae pulchritudinem quaerat?

24. Sed veniamus ad finem. Nudatur Jesus. Quare? Ut tu corporis purissimi deformationem valeas intueri. Nudatur ergo bonus Jesus. Heu mihi! qui vestivit coelos diversis sideribus, ante crucem exspoliatus, nudus etiam ut erat, lividus cruci affigitur. Heu! candor lucis aeternae nigrescit in carne pro carne salvanda, et facies quam Cherubim et Seraphim 0650C aspicere desiderant, erat ex lacrymis turgida. Nudatur Dominus, qui ante saecula regnans decorem induit et fortitudinem, cui canimus: Confessionem et decorem induisti; amictus lumine, sicut vestimento (Psal. CIII, 1, 2). 437 Spectaculum fit et opprobrium mundo et hominibus; fit tanquam prodigium multis, et commotio capitis in populis Caput nostrum, gaudium nostrum, honor noster bonus Jesus. Sed quid moror? Exaltato in crucem perforantur manus et pedes viri optimi benigni Jesu. Ejicitur sanguis, si quis supererat. Stat Mediator noster in conspectu Patris sui in confractione, ut avertat iram ejus, ne disperdat nos. Vere non cadit mente: stat constanter etiam perseverantia bonae voluntatis. O 0650D qualem te intueor, dulcis Jesu! O dulcissime atque amantissime Jesu, quis te tam amarae et tam odiosae morti addixit? Vulnerum antiquorum nostrorum unice Salvator, quis te usque ad haec non solum dirissima, sed etiam turpissima vulnera patienda pertraxit? O Vitis dulcissima, bone Jesu, hunccine fructum reddit tibi vinea tua, quam de Aegypto transtulisti? Exspectaveras patienter usque ad hunc diem nuptiarum tuarum, ut faceret uvas; fecit autem spinas. Spinis enim coronavit te, et spinis peccatorum suorum circumdedit te. Ecce in quantam amaritudinem conversa est vitis, non jam tua, sed aliena. Negavit enim te dicens et clamans: Non habemus regem, nisi Caesarem! (Joan. XIV, 15.)

25. Ejectum ergo te extra vineam civitatis et 0651A consortii tui, sacrilegi agricolae occiderunt non subito, sed longo crucis tormento confectum, et multis vulneribus flagellorum et clavorum pariter cruciatum. O quantos habes, Domine Jesu, percussores! Percutit te Pater tuus, qui proprio Filio suo, id est tibi, non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit te (Rom. VIII, 32). Percutis temetipsum: tradis enim in mortem animam tuam, quam nemo potest tollere a te sine te (Joan. X, 18). Percutit te discipulus impius traditione et osculo falso. Percutit te Judaeus colaphis et alapis. Percutiunt te Gentiles flagellis et clavis. Ecce quantum percussus et humiliatus es. O quanti percussores, et quanti traditores tui! Tradidit te Pater tuus coelestis; quia, sicut dictum est, pro nobis omnibus tradidit te. Sic enim quidam servorum 0651B tuorum gratulando dicit de te: Qui dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V, 2). O vere admirabile commercium! tradidit se rex pro servo, Deus pro homine, creator pro creatura, innocens pro nocente. Tradidisti ergo te in manus traditoris illius falsi discipuli: tradidit ille te Judaeis, et tradiderunt te illi pessimi traditores Gentilibus ad illudendum, et conspuendum, et flagellandum, et crucifigendum. Dixisti et praedixisti tu haec (Marc. X, 33, 34), et ecce facta sunt. Omnibus enim consummatis, ecce crucifixus es. Nec sufficit te vulneratum esse, quin et super dolorem vulnerum tuorum addunt, dantes tibi sitienti vinum myrrhatum bibere cum felle mistum.

26. Doleo super te, Domine mi rex, magister, et 0651C pater, imo et frater, Domine mi Jesu Christe, amabilis valde super amorem mulierum, cujus sagitta nunquam abiit retrorsum (II Reg. I, 26, 22). Sagittae enim tuae, id est doctrinae tuae, acutae, quia vivus est sermo tuus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV, 12). Nec declinat clypeus tuus in bello. Scuto enim bonae voluntatis tuae coronasti nos. Hasta orationum tuarum non est aversa; quia etiam pro transgressoribus orasti ut non perirent; quanto magis pro amatis? Tu leone fortior. Etenim tu leo de tribu Juda, superasti illum leonem qui circuit rugiens et quaerens quem devoret (Apoc. V, 5). Tu aquila velocior. Exsultasti enim ut gigas ad currendam 0651D viam (Psal. XVIII, 6), ad implendum mysterium incarnationis tuae: donec sicut aquila provocans pullos suos, expandisti alas brachiorum tuorum in cruce, et super nos volitans assumpsisti nos, et portasti in humeris tuis, in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum, in domum familiaritatis et claritatis tuae; ubi de ove et drachma perdita et inventa fecisti convivium vicinis et amicis tuis beatissimis spiritibus, ipsos hilariter ad tuam congratulationem invitans, faciens in coelis gaudium de peccatore poenitente. Et cum talis sis ac tantus, morte turpissima condemnaris, spiritumque in manus Patris commendando, capite inclinato exspiras.

27. Venite, quaeso, et condolete ei omnes qui gaudere desideratis in Domino. Attendite manu fortem 0652A nostrum, quomodo contritus est; desiderabilem nostrum, quomodo 438 miserabiliter deformatus est; pacificum nostrum, quomodo in bello peremptus. Ubi est rubor roseus? ubi candor juvenilis? ubi in corpore tam contrito decorem invenies? Ecce defecerunt dies nostri diei Domini Jesu, qui solus est dies sine tenebris, et ossa ejus sicut cremium aruerunt. Percussus est sicut fenum, et aruit cor ejus; elevatus est et allisus valde: sed in decore extrinseco decorem simul vere et decus intrinsecus retinebat. Noli ergo deficere pro ipso in tribulationibus tuis, quia hunc speciosum forma prae filiis hominum viderunt omnes in cruce, qui tantum exteriora intuebantur, et viderunt eum non habentem speciem neque decorem: sed facies ejus 0652B abjecta est quasi deformis. De hac tamen deformitate Redemptoris nostri manavit pretium decoris nostri, sed decoris interni. Omnis enim gloria filiae regis ab intus, (Psal. XLIV, 14). Senserat haec, quae in Cantico Salomonis proclamat: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut pelles Salomonis (Cantic. I, 14). Nisi corpus Domini Jesu deforme fuisset, cujus nigredinem supra pro parte exsecuti sumus; formositatem intrinsecam (quia in ipso omnis plenitudo divinitatis) quis enarrabit? Deformemur igitur et nos in corpore extrinsecus cum deformato Jesu, ut reformemur interius in anima cum formoso Jesu. Conformemur corpori Vitis nostrae in corpore nostro, ut reformet corpus humanitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Imitatores 0652C simus Pauli apostoli, sicut ipse Christi (I Cor. XI, 1), qui de se dicit, Christo confixus sum cruci (Galat. II, 19): et alibi, Ego semper porto stigmata Jesu Christi in corpore meo (Id. VI, 17). Bene portabat characterem passionis Jesu Christi in corpore suo, cui mundus mortuus erat, et ipse mundo. Fuscus effectus est, quia decoloravit eum sol passionis et charitatis Christi. Sciendum tamen, quod ea quae diximus de deformitate corporis speciosi, non de naturali, sed de accidentali deformitate Domini diximus, non accusantes in ipso defectum naturae, sed passionis charitatem commendantes.

CAPUT VI. De foliis vitis generaliter, id est de variis Christi verbis, ad virtutum commendationem spectantibus.

0652D

28. Folia vitis pene omnium arborum foliis praestantiora sunt. Quid autem in foliis, nisi verae Vitis nostrae benignissimi Jesu verba commendantur? Praeeminet in foliis vitis: praeeminet in verbis Dominus Jesus. Senserant hoc Judaeorum ministri, qui missi ut adducerent Jesum, reversi et culpati dixerunt: Nunquam locutus fuit homo sic (Joan. VII, 46). Non accusaverunt defectum trunci, pulchritudinem foliorum videntes: imo per folia aliquid aliud quam quod videbatur, in corpore debili latere senserunt. Senserat etiam Petrus, qui multis a Domino Jesu recedentibus, et interrogatis ab ipso duodecim 0653A Apostolis, Numquid et vos vultis abire? respondit: Domine, quo ibimus? verba vitae aeternae habes (Id. VI, 68, 69); et nos ad quem ibimus? absit. Ac si diceret: Folia pulcherrima habes, quae nos ab omni aestu protegant. Da nobis ergo alium pulchriorem, id est meliorem te, et ibimus ad illum abs te. Quem quia dare non potes, qui omnia potes, ad quem ibimus relinquentes te? Senserat horum foliorum, id est verborum benigni Jesu, virtutem, quae loquente ipso ad turbas, in foliorum pulchritudine singulari laetata non cogitabat, nec tacite quidem, sed extollens vocem dixit: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. XI, 27). Vere beata, imo beatissima terra, quae talem tulerat vitem, virgo Maria mater Jesu: vere et tu beata, 0653B quae foliorum pulchritudine considerata, inter tot calumniantium insidias sola veritati testimonium audacter praebuisti. Sed credo quod jam nunc magnam habes, et majorem habitura sis hujus confessionis mercedem, ipsa Veritate, cui testimonium perhibuisti, jam te confitente coram Patre suo; et hunc nihilominus confessuro, cum dicet calumniatoribus suis: Non novi vos. Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Notis vero dicet: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 12, 41, 34). Viderunt virorem foliorum verae Vitis Petrus, et Joannes, et Matthaeus, qui ad unam vocantis vocem illi retia, iste telonium reliquerunt. Quis virtutem verborum benigni Jesu enumerare sufficiat? Quae virtus est verborum, quae verbis illius non commendetur? Nulla 0653C profecto.

439 29. Vis autem audire verba breviter, quae tanquam folia refrigerium nobis ab aestu praestent vitiorum? Ad commendationem humilitatis dicit, Qui voluerit inter vos major esse, sit vester minister: et, Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam in redemptionem pro multis (Id. XX, 26, 28): et item, Qui se humiliat exaltabitur (Id. XXIII, 12, et XI, 29). Ad commendationem mansuetudinis contra iram, Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et item, Beati mites, quoniam ipsi haereditabunt terram. Ad commendationem charitatis contra invidiam: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos et calumniantibus, 0653D ut sitis filii Patris vestri, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Id. V, 4, 44, 45). Ad commendationem alacritatis ad exercitia spiritualia contra acediam, ait discipulis, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Id. XXVI, 41): et alibi, Quoniam semper orare oportet, et nunquam deficere (Luc. XVIII, 1). Ubi intelligitur orationem non tantum esse vocis, sed devotionis. Non enim semper clamare possumus motu labiorum; semper autem possumus bono desiderio fervere: quod ostendit Dominus loquens ad Moysen tacentem, Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Desiderium viri sancti, clamorem appellat; quia lingua profecto tacebat. Unde Dominus in Psalmo: Desiderium pauperum exaudivit Dominus: 0654A praeparationem cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17). Ad commendationem largitatis contra avaritiam, Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41): et illud, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis; ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). De divitiis iniquitatis, id est inaequalitatis, hoc est, quae nobis abundant, cum aliis deficiant, facimus nobis amicos, cum illas pauperibus erogamus; ut, si modo in illos misericordes existimus, per illos post hanc vitam misericordiam consequamur. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Ad commendationem vero abstinentiae contra gulam: Attendite, inquit, ne graventur corda vestra crapula et ebrietate; et superveniat in vos 0654B repentina dies (Luc. XXI, 34). Et parabolam contexuit de divite epulante quotidie splendide, qui mortuus petebat guttam aquae, cum esset in tormentis, a Lazaro quiescente post mortem, nec poterat obtinere, recipiens perpetua mala pro voluptate temporali transacta (Id. XVI, 19, 26). Ad commendationem castitatis contra luxuriam: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia quicumque viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 27, 28). Hujus verbi folio tegantur oculi nostri; ne si forte minus caute reserentur, eveniat quod Jeremias dicit: Ascendit mors per fenestras nostras (Jerem. XI, 21). Fenestrae quippe animae nostrae sunt foramina sensuum nostrorum, 0654C scilicet oculorum, aurium, narium, et oris: per quos quasi per fenestras quasdam mors ascendit, quoties ad aliqua criminalia appetenda reserantur. His et aliis verbis plurimis, tanquam quorumdam foliorum umbra, per Vitem nostram benignum Jesum ab aestu vitiorum refrigeramur, et in virtutum temperie refovemur.

CAPUT VII. De umbra foliorum vitis, id est de verbis a Christo in crucem elevato prolatis.

30. Sed quia gratior solet esse umbra foliorum vitis, cum ipsa elevata super quamdam struem lignorum huc et illuc distenditur; videamus si vera Vitis nostra aliquando elevata fuerit et distenta, et 0654D si qua tunc ad nostram protectionem dulcium verborum folia emiserit, contemplemur. Quod elevata fuerit Vitis nostra, ipsa testatur de se dicens, Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32): item, Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Id. III, 14). Elevatus ergo fuit, quia exaltatus. Manifestum est autem quod haec exaltatio de cruce dicta est. Et vide quam apte lignorum strues, super quam vites solent elevari, crucem signet. Cancellantur enim, hoc est, ex transverso componuntur: et sic super haec vitis elevata distenditur convenientius. Cancellantur ligna crucis: elevatur in illam, distenditur brachiis et toto corpore vitis nostra, bonus 440 Jesus. In tantum enim in cruce 0655A distensus fuit, ut numerari possent omnia membra ejus. Ita enim dixit per prophetam: Foderunt manus meas, et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17, 18). Quantum fossus fuit, supra dictum est: quantum autem distensus, nunc subjungitur, Dinumeraverunt omnia ossa mea. Ac si diceret: Tantum distensus sum dextrorsum et sinistrorsum, et a summo deorsum, ut corpore meo in modum tympanicae pellis distenso, facile possent omnia ossa mea dinumerari. Respice in faciem Christi tui, o anima christiana, et eleva oculos tuos ad tormenta illius non sine lacrymis, et cor contritum non sine singultu, et vide quantam tribulationem et dolorem invenit, dum quaereret te, ut inveniret te. Laxa igitur oculos tuos, ut respicias in faciem 0655B Christi tui. Ausculta auribus arrectis, sed in dolore tanto, quod proferat verbum, et semel auditum pro pretiosissimo reconde thesauro in cubiculo cordis tui. Ecce positus est hic in immiti lectulo mortis suae, crucem dico. Extrema sponsi tui mandata conserva, si vis haereditatem incoinquinatam et immarcescibilem obtinere. Nec multa sunt, quae moriens locutus est, facile servabuntur a voluntaria Christi sponsa.

CAPUT VIII. De foliis vitis in speciali, sive de primo verbo Christi in cruce pendentis, Pater, ignosce illis; etc. Luc. cap. XXIII, V\. 34.

31. Septem sunt verbula, quae, quasi septem folia semper virentia, Vitis nostra, cum in crucem elevata 0655C fuit, emisit. Cithara tibi factus est sponsus, cruce habente formam ligni; corpore autem suo vicem supplente chordarum per ligni planitiem extensarum. Nam nisi ligno affigeretur expansus, neutiquam verborum sonum ederet tanquam citharizans, quibus amplius delectareris. Observa diligentius. Septem chordas habet cithara. Cantat tibi, ludit tibi, te ad audiendum invitat, quae illum ad loquendum potius debueras invitare. Vide ergo folia Vitis tuae, et indelebiliter ea memoriae commendare memento. Haec autem septem diversis modis ordinantur, quorum ordo non facile potest inveniri, cum non ab uno evangelista fuerint ordinata. Nos ergo eam secundum quod potuimus investigare, ordinamus.

0655D 32. Luca referente cognovimus, quod cum crucifixus esset Jesus, dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. O folium viride! o verbum, summi Patris Verbo conveniens! Facit bonus doctor, quod jusserat. Orat non solum pro persequentibus et calumniantibus, sed etiam pro occidentibus se. Reconde in thesauro cordis tui hoc folium, ut quotiescunque inimici, memoriam abundantiae suavitatis Jesu valeas eructare, folium semper, tanquam clypeum, contra inimicorum insultus opponens. Orat Christus pro suis occisoribus: tu non orabis pro detractoribus?

33. Sed ipsam orationem diligentius videamus. Pater, inquit. Quare nomen Patris ponit? Solent 0656A pueri, aliquid affectuosius orare volentes, nomen paternum nominare: ut naturalem dilectionem ipsis ad memoriam reducant, per quam facilius petitionis suae consequantur effectum. Sic et Redemptor noster miserator et misericors, patiens et multum misericors, patiens et multum misericors, et suavis in universis, quamvis se a Patre sciret semper audiri, tamen nobis commendans cum quanto affectu sit pro inimicis orandum, nomen posuit charitatis. Tanquam si diceret: Per dilectionem paternam qua unum sumus, supplico tibi, ut exaudias me pro his occisoribus meis ignoscendo. Agnosce Filii tui amicitiam, ut inimicis ignoscas. Et idem quare sit ignoscendum, subjungit: Quia nesciunt quid faciunt. Quid hic dicemus? Numquid ignorabant se crucifigere 0656B eum, quem crucifigebant? Nequaquam, sed quis esset ille quem occidebant, ignorabant. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Nescierunt quid facerent; quia quantum deliquerunt, nescierunt. Sic cogitandum, sic orandum tibi, quae sponsa Domini nuncupari desideras. Cum in te saeviunt inimici, cum obloquuntur, minantur, damna ingerunt, et cum in faciem caedunt, imo et cum occidunt; memento folii 441 Vitis tuae, sonum citharae tuae recordare; sequere, id est, imitare sponsum tuum, et dic ex toto corde: O sponse, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; id est, quantum delinquant, ignorant. Si enim scirent quantam beatitudinem amittant, quantam infelicitatem peccando incurrant, utique non 0656C peccarent. Quid enim est quod omnes homines ad peccandum instigat, nisi ignorantia boni quod perditur, et mali quod peccando incurritur? Amittitur peccando optimus Deus, acquiritur poena gehennalis, quorum commutationem nullus appetit, nisi prorsus insanus. Et vere quicunque coeli delicias amittentes scienter peccando poenas infernales invadunt, insani sunt: nesciunt ergo quid faciunt. Talibus ergo et pro nostra salute, et pro illorum ignorantia est ignoscendum, et pro ipsis orandum, cum grandi fiducia, quia tales preces aures Domini violenter irrumpunt. Nimirum exaudit ipse alios, in quo se voluit exaudiri. Et exauditus fuit, cum ad praedicationem Petri uno die tria millia, alio die 0656D quatuor millia eorum, qui in necem Domini acclamaverant, sunt conversi (Act. II, 41, et IV, 4). Quanta in coelestibus jucunditas, cum occisus occisorem, et quilibet laesus se laedentem orationibus suis perducit ad coelum! O quanta fuit exsultatio Stephani super conversione Pauli, qui suis orationibus ad fidem conversus, postea pro fide Christi sicut ipsum lapidaverat, lapidatus est, et multa mala, quae ante sanctis ingesserat, propter Christum sustinuit! Sequamur igitur et nos pro inimicis orando, ut illis simul et nobis aeternam mereamur obtinere salutem.

CAPUT IX. De secundo folio vitis, seu de secundo verbo Christi in cruce, Hodie mecum eris in paradiso. Luc. cap. XXIII, V\. 43.

0657A

34. Secundum Vitis nostrae folium, et secunda citharae nostrae chorda est secundum verbum Domini crucifixi, quod ait ad Latronem confitentem, et crucifixi consortium expetentem: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Quanti viroris est hoc folium! O quantam dulcedinem resonat chorda ista! Quam subito ex hoste factus est amicus, ex alieno familiaris, de extraneo proximus, de latrone confessor! O quanta Latronis fiducia! omnis mali, nullius boni conscius sibi, transgressor legis, vitae simul et substantiae raptor alienae, positus in januis 0657B mortis, in fine vitae, desperatus de vita praesenti, spem vitae futurae quam toties demeruerat, nunquamque meruerat concipere, eam requirere non formidat. Quis hic desperet, Latrone sperante? Sed operae pretium est diligenter intueri qualis fuerit Latro iste; ne, si causam spei nesciamus, praesumptionis vitium incidamus. Omnes amici et proximi, et noti, fratres quoque, imo et ipsi discipuli unanimes, et electi de mundo a Domino Jesu Christo, in tantarum pressurarum molestia, in tanta confusione, et tantis opprobriis, percusso pastore velut erraticae oves sunt dispersi. Fugerat quoque ille discipulus quem diligebat Jesus. Ille ardens a longe sequebatur, signorum immemores divinorum, quae Salvatorem toties viderant operari, imo et ipsi in nomine 0657C ipsius fuerant operati. Et nunc Latro inter tot improperia et miserias, imo et inter tot tormenta crucis et mortis prius non cognitum confitetur, et ab eo fiducialiter petit auxilium, qui auxilio videbatur indigere. Quem discipulorum tanta audacia inflammavit? Fugerunt omnes eum, quem hactenus fuerant confessi dum viveret: iste vero quem viventem negaverat, confitetur morientem.

35. Orat vero in fide, et spe, et charitate, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. Credit profecto in eum, quem Dominum et Regem appellat. Quis autem petit hoc, quod non sperat? Amat vero eum, cui conjungi desiderat. Quid tali oratori ille bonus Pater negaret, qui eum incitaverat 0657D ut rogaret, praesertim dum in sede sponsali, in die nuptiali sederet? Sedes sponsalis, crux erat, in qua verus sponsus sponsam suam Ecclesiam sibi copulavit, ipsam sibi proprii sacrati sanguinis effusione subarrhans. Exaudivit ergo Christus animam non jam Latronis, sed confessoris sui, sponsam suam, et orantem digna responsione confortavit: Amen dico tibi, 442 vere dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Cui tibi? Tibi, qui me confessus es in cruce tormentorum: mecum eris in paradiso deliciarum. Mecum, inquit. Mira benignitas! Non dicit simpliciter, eris in paradiso; vel, cum Angelis eris: sed, mecum eris. Satiaberis eo quem desideras: videbis in majestate, quem confiteris positum in infirmitate. Nec differo quod promitto; quia hodie 0658A mecum eris. Bonus vero et dulcis Jesus cito exaudit, cito promittit, cito dat. Quis de tam pio exauditore, veloci promissore, prompto redditore desperet? Speravimus in te, qui novimus dulce nomen tuum, quoniam non derelinques quaerentes te. Accedimus ergo ad te, o bone Jesu, mente qua possumus, sedentem in throno majestatis; orantes, ut illuc a te, et ad te mereamur introduci, quo ingressus est tuus Latro, te confessus in throno crucis

CAPUT X. De tertio folio vitis, id est, tertio verbo Christi in cruce, Mulier, ecce filius tuus, etc. Joan. cap. XIX, V\V\, 26, 27.

36. Praeparemus nunc visum pariter et auditum cordis nostri ad videndum tertium folium Vitis nostrae. 0658B Mulier, inquit, ecce filius tuus. Ecce mater tua. Verbum bonum et suave, verbum mirabile, magnum continens piae charitatis affectum! Certe nos legimus Dominum Jesum, maxime cum ad aetatem provectam accesserat, charissimae Matri suae familiarius adhaesisse, et cum ipsa frequentius convivatum esse, et prae caeteris mitius allocutum. Sed quantus in ipso fuerat circa Matrem charitatis affectus jam corporaliter recessuro, brevibus intimavit verbis. Et ut crucis suae taceam passionem, quanta circa beatam Matrem compassione mutua credis affectum fuisse cor ejus mitissimum, quod tam valido doloris sui gladio transverberatum perfecte sciebat? Adauxit vulnerum passionem materna compassio, quam contritissimo corde, manibus complosis, oculis lacrymarum 0658C torrente fluentibus, vultu contracto, voce querula, et totis viribus cordis destituta, viriliter eum vidit sibi adstare pendenti. Quoties ipsam ad illa immitia verecundos putas oculos elevasse? si tamen eos aliquando inde deflexit, vel si prae nimio fluxu lacrymarum potuit intueri. Quoties ipsam propter verecundiam virginalem pariter et immensitatem doloris stantem, ut aestimo, capite cooperto ingemuisse putas lugendo filium, et dicendo, Fili mi Jesu, Jesu fili mi! Quis mihi det ut tecum et propter te moriar, fili mi dulcis Jesu? Quoties ipsam prae immensitate doloris credis potuisse deficere, a quo ipsum summe miror etiam mortuam non fuisse? Moriebatur vivens, vivendo ferens dolorem morte 0658D crudeliorem. Sed ne moriendo deficeret, a Filio pro ipsa mortalitate confortata est. Confortata est intrinsecus, exterius vero et verbis et factis pie consolata. Quomodo stabat, juxta crucem Jesu Mater ejus? Vere juxta crucem stabat quia crucem Filii prae caeteris mater majore cum dolore ferebat. Stabant et aliae, sed proxima haec.

37. Cum ergo vidisset Jesus Matrem et discipulum stantem quem diligebat, dixit Matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Ad discipulum autem: Ecce mater tua. Ac si diceret: Tu me filio corporaliter privaris; unde tibi amicum prae cunctis dilectum in filium do, cujus praesentia interim, dum absum, consoleris. Tu vero me patre spoliaris: unde hanc matrem mihi charissimam tibi in matrem do. Conservate jura 0659A mutuae charitatis ad invicem, tu istum filium, tu istam matrem habendo. O quam munificus factus es in nuptiis tuis, rex et sponse, bone Jesu! Quam large quae habuisti omnia tradidisti! Ecce ipsis crucifixoribus tuis orationis affectum, Latroni paradisum, Matri filium, filio matrem, mortuis vitam, manibus Patris animam tuam, toti mundo signa potentiae tuae contulisti, pro redimendo servo non ex parte, sed totum sanguinem ex multis et largis foraminibus effudisti, proditori tuo reatus sui poenam, terrae corpus non corrumpendum, sed ad tempus reddidisti.

38. Sed movet me, quod cum dixisset, Mulier, ecce filius tuus; subjunxit, Ecce mater tua: cum utique etiam si hoc non subjunxisset, necessarium fuisset eam esse matrem 443 illius, qui in filium 0659B sibi datus erat. Sed hoc mutuae charitatis affectum mihi commendare videtur. Sunt enim nonnulli, qui ab omnibus amari volunt, sed nullos affectu mutuo complectuntur. Nolunt ut eorum labores et dolores allevientur, et cum ferantur a pluribus, ipsi nullius onera volunt portare, etc. Non hoc enim Christus docuit, aut fecit. Portavit enim onera tua, invitans te, ut et tu onera portes illius, id est, ut tu passiones illius imiteris. Christus enim passus est relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Hoc et docuit cum Matrem Discipulo, et Matri Discipulum mutuo commendavit: nimirum nolens ut charitas spiritualis ex una parte frigida remaneret; sed ut simul dormientes, id est, in vera et pura charitate simul quiescentes, mutuo calefiant, id 0659C est, alter ab charitatis execitia mutuo accendantur. Hoc enim est efficax signum verae et purae charitatis, quod hi qui spiritualiter connectuntur per puram charitatem ad exercitia spiritualia alterutrum accendunt, ut devotius orare, saepius genuflectere, frequentius disciplinam corporalem suscipere libeat; praecipue cum nec invideat, imo ut congaudeat amans quisque, si tertius vel quartus, vel plures ad charitatem illius quem amant, se adjungant: dummodo tales sint, quorum familiaritas non sit suspecta; et in his omnibus, et in his similibus charitatis fervore perseverantiam conservent. Non enim bonum videtur habuisse fontem rivus charitatis aliquando decrescens. Amemus ergo et nos invicem, 0659D et amoris efficaciam operibus approbemus; quia talis charitas ex Deo est, quae finis est praecepti, et quae legem implet.

CAPUT XI. De tribus charitatis speciebus, per tria priora verba commendatis.

39. Sed in tribus verbulis pertractatis tres charitatis species mihi commendari videntur. Una, quae habetur ad inimicos etiam reconciliari nolentes, de qua dicit Joannes, Diligamus Dominum, qui dilexit nos (I Joan. IV, 19), cum adhuc essemus inimici: et hoc est summa et magis admiranda dilectio. Diligere enim inimicos magis divinum est quam humanum. Secunda, quae habetur ad eos qui aliquando fuerunt inimici, sed petita reconciliatione, in gratiam 0660A sunt recepti: unde Paulus, Reconciliati sumus Deo per sanguinem ipsius (Rom. V, 9, 10). Tertia, quae habentur erga eos qui nunquam fuerunt inimici: de qua idem, Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10). Prima autem charitatis species nobis commendatur in primo verbo, ubi Dominus Jesus orat pro inimicis. Secunda, ubi Latroni petenti paradisum promittit. Tertia, ubi amicos praecipuos committit. Tegamur ergo horum umbra foliorum. Audiamus et exaudiamus hos nostrae citharae sonos dulcissime modulantes, et a fervore omnis invidiae, odii, irae, et ab omni amaritudine detractionis, adulationis, simulationis, adjuvante Domino qui est vera charitas, temperemus ipsum in omnibus charitatis speciebus, 0660B animo simus et operibus imitantes.

CAPUT XII. De quarto folio vitis, seu quarto verbo Christi in cruce, Deus, Deus meus, utquid dereliquisti me? Matth. cap. XXVII, V\. 46.

49. Sed jam ad quartum folium videndum, et quartam chordam audiendam, oculum simul et aurem cordis adaptemus. Acutos petit hoc folium oculos, aures bene purgatas haec chorda: imo et ipse purgare et acuere potest aures et oculos, quia jam non simpliciter hoc verbum ut caetera dicit Dominus Jesus; sed ut testatur evangelista, circa horam nonam exclamavit Jesus voce magna, Heli, Heli, lamma sabacthani? quod est interpretatum, Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? Qui oculi folium hoc 0660C non videant? Quae aures hanc chordam non audiant? Quare ergo clamavit, nisi ut fortius audiatur? Quanti fuit doloris, putas, acerbissima haec magnitudo, cum hoc Dominus Jesus toto corpore distensus clamabat? Sed cave ne propter clamorem putes ad impatientiam dilapsum Dominum Jesum; cum enim in 444 summa crucis esset amaritudine, nihil exivit de ejus corde, nisi dulcedo. Patientiam enim, sicut in sequenti folio et chorda ostendemus, in amarissima passione retinuit; et sui doloris magnitudinem ostendit: quod in beato Job, qui interpretatur Dolens, et verbis et factis ejus prius ostensum fuit; qui auditis nuntiorum verbis amaritudinem animi foris ostendit in verbis. Scissis enim vestibus et tonso crine capitis 0660D corruit in terram. Ecce magnitudo doloris. Post hoc ait: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). Ecce virtus patientiae. Si patienter sustinuit Job miserias suas, quanto patientius putas Dominum Jesum sustinuisse crucem suam, pro qua sustinenda venerat?

41. Quod autem haec verba loqueretur ex persona hominis assumpti, cui cum ipso Deo Filio una persona fuit, patet per hoc quod ait, Domine Deus meus: quod utique non diceret ipse qui unus est Deus cum Patre, nisi hominem assumpsisset. Quid est autem hoc quod ait, Utquid me dereliquisti? numquid Pater unum suum Filium poterat derelinquere? Absit. Sed pro toto corpore suo, id est, pro se et pro tota Ecclesia, 0661A loquitur ista. Caput enim nostrum Dominus Jesus volens unitatem commendare, et charitatem suam quam habet ad Ecclesiam sponsam suam, se quoque omnibus membris suis passurum ostendit: quia nunc in capite sustinuit passionem, hoc est, in proprio corpore, quod assumpsit de Virgine. Clamat autem se derelictum, qui derelinqui non poterat; quia multa membrorum suorum ad tantam tribulationem erant ventura, ut a Deo derelicta penitus viderentur. Quorum personam gestabat ille, qui dicebat: Qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum, quia non est qui liberet eum (Psal. LXX, 10, 11). Quod et ipsi benigno Jesu in tormento crucis improperatum est: Si Filius 0661B Dei es, salvum te fac (Matth. XXVII, 40).

42. Potest et ita accipi, quod Dominus praevidens aliquos, imo plurimos in corpore suo, qui ab unitate Ecclesiae suae per haereses, sive per alia criminalia peccata erant recessuri, illorum personam in se transfigurando, clamabat: Utquid dereliquisti? Ac si diceret: Quare aliquis eorum abiit retrorsum, ut pereat ab unitate corporis mei, qui tanto cruciatu mihi sunt uniti? Unde ex persona martyrum dicitur in Psalmo: Adhaesit in terra venter noster (Psal. XLIII, 25). Per ventrem, qui est mollior et infirmior pars hominis, signantur illi qui carentes patientia et firmitate perseverantiae, et propter hoc in acerbitate tormentorum deficientes, adhaeserunt in terra, id est, terrenis consiliis et actionibus 0661C consenserunt. Nos autem qui adhuc in tribulationibus quotidianis versamur, qui spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus, et tanquam purgamenta hujus mundi et peripsema omnium usque adhuc (I Cor. IV, 9, 13); inenarrabilem spiritus fiduciam concipiamus ex hoc praecipue, quod ipse Dominus consolator omnium pressurarum, tanta unitate spiritus et charitatis nobis conjunctus est, ut etiam personam nostrae infirmitatis in se tam manifestis verbis transfigurare dignatus sit: qui adhuc etiam apud Patrem ostensione vulnerum suorum interpellat pro nobis, orans ne derelinquatur in inferioribus membris suis, qui in se capite nequaquam potuit derelinqui. Et quomodo membra deperirent, quae in voluntate capitis 0661D sui suam sciunt constare salutem? Numquid aliquod membrorum est in mortali corpore nostro, cui non condoleat caput nostrum? Si affligitur pes vel manus, statim clamat caput per linguam: Cur affligor? Clamabat Dominus ad Saulum in membra sua saevientem, Cur me persequeris? (Act. IX, 4) cum ipse tamen securus remaneret in coelo. Benedictus sit Dominus Jesus, qui primo in se pro nobis, nunc vero etiam nobiscum in nobis pati dignatur tribulationem, quam exigente justitia patimur, suam reputans et clamans, Cum ipso sum in tribulatione (Psal. XC, 15); ut securius confidamus.

445 CAPUT XIII. De quinto folio vitis, seu quinto verbo Christi in cruce, Sitio. Joan. cap. XIX, V\. 28.

0662A

43. Quintum folium, sive quinta chorda brevis quidem videtur, sed si discutiatur, si diligentius consideretur, ad amoris indicium efficacissima poterit inveniri. Ait enim evangelista: Videns Jesus quia omnia consummata essent, ut implerentur Scripturae, quae implendae erant, illae utique quae dicunt. Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Subjungit enim evangelista: Vas ergo positum erat aceto plenum; et currens unus implevit spongiam aceto, et circumponens hyssopo, dabat ei bibere. (Joan. XIX, 28, 29.) Alter vero evangelista plenius exponens quomodo 0662B Scriptura sit impleta, etiam fellis facit mentionem, ita dicens: Et dabant ei vinum myrrhatum bibere cum felle mistum (Matth. XXVII, 34, et Marc. XV, 23). Fractis membris omnibus, dulcis Jesus voluit puniri et linguam. Dedit ergo ei illa vitis aliena conversa in amaritudinem de fructu suo potum amarum, potum non potandum, sed potius degustandum; quia ad poenam linguae sufficit acetum gustasse.

44. Sed licet haec ad impletionem Scripturae in veritate patrata sint, tamen hoc verbo, Sitio, aliquid aliud significari videtur. Puto enim quod hoc liquido immensitatem nobis ardentissimae charitatis voluit commendare, quia ab homine sitiente multo ardentius desideratur potus, quam cibus ab esuriente. In 0662C se ergo ostendens Dominus Jesus desiderium illius rei quae ardentissime concupiscitur, per illam figurari ardorem suae charitatis ostendit. Licet etiam veraciter possumus accipere, quod sitiverit, qui per totum corpus sacrati sanguinis effusione siccatus, ossa habuit sicut cremium arefacta. Sed non satis credibile est ipsum de siti corporali dixisse, ut potum peteret carnalem, qui in instanti se sciebat carnaliter moriturum: sed potius desiderium ardentissimum salutis nostrae ipsum credimus sitivisse. Sed est quod moveat nos, quia cum instaret hora passionis extremae, procedens ad orationem Dominus Jesus procidit in faciem suam, orans et dicens, Mi Pater, si possibile est, transfer hunc calicem a me (Luc. XXII, 42): et hoc non tantum semel, 0662D sed secundo et tertio fecit. Per calicem quem bibiturus erat, procul dubio passionem significans, quam erat passurus: nunc vero eodem calice passionis jam ebibito dicit, Sitio. Quid est hoc? ante quam gustes, o bone Jesu, petis calicem omnino auferri: et postquam ebibisti, sitis. Ut video, mirabilis potator es tu. Numquid vino jucunditatis, et non potius vino compunctionis et summae amaritudinis repletus fuit calix tuus? Imo vero compunctionis amarissimae plenus est, qui non sitim, sed potius potandi fastidium generare deberet.

45. Sed, ut existimo, ante passionem calicem ipsius Patris a te transferri orasti, non ut passionem 0663A declinares pro qua veneras patienda, et sine qua salus humano generi non adesset: sed ne putaret quis te verum hominem amaritudinem non sensisse propter claritatis unionem, verbis petentibus calicem a te transferri semel, et bis, et tertio summam acerbitatem passionis tuae dubitantibus indicasti; nobis quoque te sequentibus doctrinae et exempli formam praescripsisti, quod imminentibus periculis, etiam cum ad utilitatem nostram pertineant, posse et debere a nobis Dominum frequentius exorari, ut flagella iracundiae suae a nobis dignetur avertere; nihilominus et si tamen ablata non fuerint, exemplo passionis tuae gratanter, patienter et viriliter cum omni perseverantia toleranda sunt. Quando autem passionis calicem, quem antea rogaveras 0663B auferri, jam exhausisti, dixisti: Sitio. Dilectionis erga nos tuae magnitudinem commendasti, tanquam diceres: Quamvis passio mea tam acerba fuerit, ut quantum ad humanitatis sensum illam declinare potuerim; tamen tua, o homo, me charitate vincente, et ipsa tormenta crucis superante, adhuc plura et majora, si necesse sit, sitio subire tormenta. Nihil enim est quod detrectem pro te pati, pro cujus pretio animam meam pono. Imitetur ergo quaelibet fidelis anima sponsum suum dulcem Jesum, tantae amaritudinis poculum 446 sitientem pro ipsa, pariter et ebibentem: et sicut ipsa etiam pro ipso ebibat per adversa praesentia; sitiat quoque et ipsum dulcissimum sponsum suum, cujus dulcedinem ex amaritudinibus praesentibus melius poterit considerare, 0663C malisque exhaustis propter eum confidentius ipsum sitire poterit, et dicere cum propheta, Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) et iterum, Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXVIII, 22).

CAPUT XIV. De sexto folio vitis, id est, sexto verbo Christi in cruce, Consummatum est. Joan. cpp. XIX, V\ 30.

46. In sexto folio vitis, sive in sexta chorda citharae nostrae nobis virtus perseverantiae commendatur. Ait enim evangelista, quod cum accepisset dulcis Jesus amaritudinem aceti, dixit: Consummatum est. Quid est hoc? Supra dictum est, quod videns 0663D Dominus quia consummata sunt omnia, ut implerentur Scripturae, ait, Sitio: et cum gustasset acetum sibi porrectum subjunxit, Consummatum est. Consummatum quippe est, id est, perfectum fuit testimonium Scripturae, quae dicit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Et per hoc omnis Scriptura quae de ipso erat, consummationem accepit. Sicut ergo caput nostrum pro peccatis nostris acerbitatem sustinens passionis usque ad consummationem, id est usque ad perfectionem omnium Scripturarum, quae de ipso erant, perseveravit patienter: ita et nos, si hujus capitis membra esse volumus, in omnibus adversitatibus nostris virtutem perseverantiae conservemus, ut ad finem omnium passionum nostrarum 0664A ipso benigno Jesu duce venientes, cum ipso confidenter possimus dicere, Consummatum est. Hoc est, Tuo adjutorio, non mea virtute, bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Redde ergo quod legitime certantibus in agone, te promittente, repositum est, scilicet coronam justitiae, quam tu justus judex reddes in tua die, in illa die, quae nubilum non habet; in illa die, quae in atriis tuis melior erit super millia dierum, in qua tu solus, id est singulariter sol eris o sol justitiae, benigne Jesu Christe, lucens in virtute tua, reddens temetipsum in praemium sempiternum omnibus, qui perseveraverunt in agone certaminis! Recipient enim a te splendorem sempiternum, in quo sine fine felices laetantur.

0664B 47. Hunc autem splendorem nullus poterit adipisci, nisi qui perseveravit usque in finem. Quia nimirum virtus boni operis perseverantia est, huic soli redditur corona justitiae. Quid enim prodest, esse bonum, esse sapientem, esse potentem, si non perseveraveris usque in finem? Bonus erat Saul et optimus; quia docet Scriptura quod non erat vir melior eo in populo Israel. Sed ad quid devenit? Cecidit et reprobus factus est; ita ut non obediret voci Domini, prophetam contemneret, a spiritu malo vexaretur, virum innocentem persequeretur usque ad mortem; tandem vero consuleret pythonissam, et ab alienigena miserabiliter interiret. Quis vero sapientior Salomone? Sed deficiens a praeceptis Domini, et conjunctus mulieribus gentilibus, fabricavit 0664C diis, imo daemonibus illarum templa, ita ut ipse cum illis idola adoraret, tanto magis in stultitia desipiens et dejectus, quanto prius in sapientia fuerat elevatus. De quantis legimus in Vitis Patrum, viris potentibus in vigiliis, et in jejuniis, in laboribus supra modum humanum, imo et in miraculis coruscantibus, qui ceciderunt, quia non perseveraverunt usque in finem? Qui perseveraverit usque in finem, Dominus inquit, hic salvus erit (Matth. X, 22). Finis, non pugna coronat. Lauda navigantis felicitatem, sed cum venerit ad portum. Unde

Coepisti melius, quam desinis: ultima primis

Cedunt; dissimiles hic vir et ille puer.

(OVID. Heroid. epist. 9, vers. 23-24.) 0664D O quantum humilitatis tibi jure incutiet et timoris, cum adverteris summum Angelorum cum magna multitudine sequacium suorum in coelo cecidisse, hominem protoplastum cum uxore sua a paradiso ejectos fuisse; tot bonos sapientes, potentes in terra nostra periisse, quia 447 ad bonorum operum consummationem non pervenerunt! Est enim alius alio justior; et nescit utrum amore, vel odio dignus. Quare? quia ignorat si perseveraturus sit, si coronandus sit.

48. Est autem efficax medicamentum quod huic timori apponamus: videlicet fiduciam, spem et fortitudinem nostram ponamus in eo, cui canit Psalmus, Adjutor meus, tibi psallam; quia Deus susceptor meus es, Deus meus, misericordia mea (Psal. 0665A LVIII, 18): et de quo Isaias, Ecce Deus salvator meus, fiducialiter agam et non timebo: quia fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem (Isai. XII, 2). Quicumque enim ceciderunt, ideo profecto ceciderunt, quia magis de se, quam de Deo praesumpserunt. Aedificaverunt quippe domum intentionis suae super arenam. Imminente ergo tempestate tentationum fluxerunt flumina, id est concupiscentiae transitoriae persuadentes appetitum; et flaverunt venti superbiae et vanae gloriae, et cecidit domus illorum, et omnia facta eorum destructa sunt: quia super arenam, id est semetipsos, aedificaverunt (Matth. VII, 26-27), de propriis nimirum viribus confidentes. Nos autem multo melius fundamentum ponentes, illum scilicet de quo dicit Apostolus, Fundamentum 0665B aliud nemo potest ponere praeter istud quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11), securi aedificemus super illud bona opera, quae quamdiu illi inhaeserint fundamento, corruere non poterunt, donec ipso adjuvante qui coepit, ad consummationem debitam perducantur.

CAPUT XV. De septimo folio vitis, seu de ultimo verbo Christi in cruce. Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Luc. c. XXIII, V\ 46.

49. Nunc vero ultimum folium Vitis nostrae, vel ultimam chordam citharae nostrae consideremus; ut indelebili memoriae commendemus, imo et ore indefesso semper ruminemus. Pater, ait bonus ille Jesus, in manus tuas commendo spiritum meum. Littera 0665C plana est. Quid est autem, quod ille coaeternus et consubstantialis Patri Filius animam suam ita manifeste in manus Patris commendabat, cui non minus commendata etiam esset, si hoc non dixisset? In Evangelio Joannis habemus, quod cum Dominus Jesus suscitaturus esset Lazarum, dixit: Gratias tibi, Pater, ago, quia me semper audis; sed propter astantes dixi, ut ipsi credant quia tu me misisti (Joan. XI, 41-42). Ita profecto et nunc. Quamvis sciret animam suam sanctissimam Patris esse manibus commendatam, qui paulo ante dixerat, Venit princeps hujus mundi, id est satanas, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30): tamen ut erudiret nos, qui terra sumus et cinis, ut spiritum nostrum disceremus 0665D Patris aeterni manibus commendare, ne ab hujus mundi principe, cum a corpore egressus fuerit, comprehendatur, qui in nobis, heu! non pauca quae ad ipsum pertineant, inveniet; cum ipse qui peccato nil debebat, imo etiam qui tollere peccata advenerat, spiritum suum purissimum a purissimo corpore egressurum, non utique necessitatis, sed exempli gratia, Patris sui manibus commendavit. Quod et nos sub spe gratiae et misericordiae poterimus facere, si sub umbra foliorum praemissorum latuerimus; si sonos chordarum citharae nostrae auribus cordis audierimus: scilicet, si oremus pro inimicis; si poenitentibus qui in nos peccaverunt, ex toto corde remiserimus; si proximis nostris mutuam rependerimus charitatem; si in omnibus tribulationibus 0666A nostris speraverimus in eo qui propter nos homo factus est, ut unitus nostrae naturae esset nobiscum; si ardenti desiderio proximorum salutem desideraverimus; et postremo si in bonis operibus ad consummationem perstiterimus: in quantum haec egerimus fiducialiter poterimus dicere aeterno Patri cum Domino Jesu, In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Semper orantes dum vivimus, ut in his verbis, quibus ipse spiritum emisit, praestare dignetur nos etiam spiritum nostrum emittere, et suis efficaciter manibus commendare.

50. Ecce secundum quod potuimus, non quod debuimus, nec secundum quod voluimus, Vitis nostrae desuper extensae folia septem vestrae ostendimus charitati: quae non satis est tantum intueri, 0666B sed potius est accedendum, 448 et sub umbra illorum sedendum, ut possimus cum sponsa veraciter dicere, Sub umbra illius quem desiderabam, sedi (Cant. II, 3). Cujus? Illius sponsi utique, cujus folia umbram tanto habent latiorem, quanto ipse sponsus Verbum summi Patris verba habet virtutibus amabiliora vicinioraque saluti, magis accommodata pietati, et omnium intellectui propiora. Quamvis enim in omnibus Prophetis et Apostolis locutus est ille bonus Jesus; nullius tamen verba reperies omnino, quae ita et fortibus et infirmis, id est doctis et indoctis, sapientibus conveniant et insipientibus, ut verba doctissimi Verbi Domini Jesu. Nam sicut ait quidam,

Dulcius ex ipso fonte bibuntur aquae.

0666C (OVID. Epist. de Pont. lib. III, ep. 5, v. 8.)

Sciendum autem quod in umbra foliorum istorum, id est in verbis Domini, meditandum est die ac nocte: quorum umbra tunc profecto protegimur, cum quoties a vitiis aut diabolo tentamur, per tractatores aliquid verbum de Scripturis evangelicis nobis adducimus, cujus monitis et auctoritate irruentibus in nos vitiis resistamns. Verbi gratia, si tentatus a superbia videlicet, ut velis praeesse, subesse nolis: occurrit tibi statim verbum Domini dicentis, Qui voluerit inter vos primus esse, sit omnium servus: quia sicut qui se exaltat, humiliabitur; ita qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XX, 27, et XXIII, 11-12). Si infestat te ardor iracundiae, habes statim 0666D folium Vitis nostrae, quod illi fervori opponas, verbum illud scilicet, quod omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus est judicio (Matth. V, 22): et sic contra singula tentamenta verba invenies, quibus ab aestu vitiorum defendi possis, et virtutem temporis confovere ipsa Vite benigno Jesu nobis praestante subsidium.

CAPUT XVI. De jucunditate florum vitis, id est de virtutibus Christi.

51. Deinde ad florum jucunditatem animum inclinemus, imo vere elevantes videamus quomodo floruerit Vitis nostra. Floruit enim et tanto uberius, jucundiusque caeteris, quanto ipsa melior omnibus, cujus magnificentia elevata est super coelos; sub 0667A cujus pedibus omnia sunt subjecta; quamvis nostra charitate devinctus, ad tempus paulo minus ab Angelis fuerit diminutus. Nam propterea exinanivit semetipsum, formam servi accipiens; et plantatus est in terra nostra, et corporis nostri deformitatem accepit. Fronduitque, et floruit, et fructus plurimos attulit; ut per hoc quod nostrae humanitati unitus est, suae divinitati nos uniret. Sed quia sine flore non pervenitur ad fructum; floruit ille benignus Jesus. Qui sunt flores ejus, nisi virtutes? Floruit enim mirabiliter et valde singulariter et excellenter Vitis haec, non uno florum genere, sicut aliae vites et arbores; sed omnium florum speciem in se continebat. Aliorum enim sanctorum alius alio castior, alius alio patientior, alius alio in charitate ferventior: 0667B ista vero, Vitis omnibus Angelis et hominibus in humanitate, patientia, castitate, charitate, et caeteris virtutibus omnibus praeeminebat. Habuit ergo Vitis ista vera non unius, sed omnium florum speciem: violam humilitatis, lilium castitatis, rosam patientiae et charitatis, et florem abstinentiae, quam crocum appellamus. Quam jucundus, et putas, erit fructus Vitis nostrae tanta jucunditate florentis!

52. Sed jam singula etiam de his floribus Vitis nostrae ipso annuente aliqua disseramus: hoc tamen praeviso, quod flores in jucunditate visus, et in suavitate odoratus maxime considerantur; comedi vero non solent, nisi quod apes de quibusdam floribus cibum dulcissimum sugendo colligunt. Diximus autem quod nullus flos, id est, nulla virtus per quemcumque 0667C florem significata, deest Viti nostrae. Quae enim virtus deesset Domino virtutum?

CAPUT XVII. De flore humilitatis, quae est viola.

53. Primo ergo de flore humilitatis, id est de viola, videamus. Quare flos violaceus humilitatem significet, statura, situs, odor, color, et vis ipsius floris manifestant. Statura enim, id est quantitas ipsius, modica est. 449 Quis enim flos hoc flosculo minor est? Nam et humiles in oculis suis parvi sunt. Sic enim ait de se ille Apostolus, qui omnibus plus laboraverat: Ego sum minimus omnium Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus (I Cor. XV, 9). Vides, hic magnus, quam parvus sibi erat? 0667D Et miro modo fit ut his quibus conscientia secura est, qui nihil sibi conscii sunt, tam humilia de semetipsis sentire contingat. Situs hujus floris terrae est proximus, et optime. Ita enim habes docentem Apostolum, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16). Non habent hanc proprietatem istius floris, qui se aliis meliores putant, vel aliis meliores videri volunt, quamvis sibimetipsis parvi sunt. Sunt enim nonnulli, qui quidem in conscientiis suis se subjectos judicant, sed tamen videri foris volunt aliis meliores. Isti staturam hujus floris habent qui sibi intus in animo parvisunt: situm vero non habent, quia volunt foris super alios elevari, de quibus dicit Salomon, Mensura et mensura, pondus et pondus, abominatio est Domino (Prov. XX, 0668A 10). Et in lege Moysi duplex pondus prohibetur haberi (Deut. XXV, 13-16). Duplex quippe pondus habet, qui sibi malorum conscius, malum se judicat; aliis vero vult foris bonus, et aliis melior apparere: suo judicio terrae proximus est, et aliis cupit elevatus videri. Agitantur hi, quicumque tales sunt, vitio hypocrisoos, de quibus in sermone, quem de parvis conscripsimus, plenius sumus elocuti.

54. Odor violae suavis est, salubris, quia etiam apud ipsos superbos laus humilitatis exaltatur. Ipsa enim fama laudabilis, suavitas est odoris, et vere salutaris est: et nonnunquam de laude humilium auditores emendantur, etiamsi sint tales qui istum odorem amittant, licet, diligenter considerent. Color, sicut apparet, abjectus est, illis praecipue qui 0668B virtutem flosculi ignorant: sed vim floris agnoscentibus fit etiam ipsius floris despectio commendabilis et dilecta. Hoc in ipsius humilitatis magistro benigno Jesu facile agnoscemus secundum illud verbum Apostoli: Nos, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus vero stultitiam; ipsis vero vocatis sanctis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Nimirum Christus crucifixus viola est. In cruce enim humillimus factus est. In hac humilitate solum colorem intuentibus Judaeis et Gentibus ipse color vilis apparuit; nobis vero qui virtutem agnoscimus passionis, ipsa etiam humilitas despecta, humilitas Christi placet, et per humilitatem maxime commendatur. Despectui ergo coloris adjungatur quae latet 0668C virtus floris interior; ut per interiorem virtutem, hoc quod exterius vile videtur, non contemnatur, verum amplius diligatur.

55. Nunc ergo perfectiori et puriori oculo intueamur, quantum floruerit ille flos singularis, de quo scriptus est: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini (Isa. XI, 1, 2). Bonus flos, super quem Spiritus Domini sanctus requiescit, et licet flos hic noster Dominus Jesus qui de se dicit, Ego sum flos campi (Cantic. II, 1), omnium in se florum habuit virtutem et decorem sine diminutione aliqua; nulli tamen flori magis convenit, quam violae, ut in eo Spiritus sanctus requiescat. Nec ego hoc affirmo, 0668D sed ipse qui dicit: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? (Isa. LXVI, 2.) Quid apertius? Numquid non potuisset ponere rosam patientiae et charitatis, lilium castitatis, crocum abstinentiae, cum vellet ostendere requiem Spiritus sancti? Quibus praetermissis, violam posuit humilitatis, cujus pedisequae sunt quies et timor quae postponuntur. Non enim possunt moveri violae, id est humiles, a vento superbiae, qui semper quaerit alta corda quae concutiat, sicut quidam ait:

Summa petit livor, perflant altissima venti.

(OVID., Remed. amoris, v. 369.) Dum enim inveniuntur humiles, non possunt moveri. Quiescunt ergo, et spiritum super se quiescentem 0669A non excutiunt, dum nec superbiae, nec invidiae vento commoventur. Est et timor non quilibet perdendae pecuniae, non bonorum transitoriorum, sed timor sermonum Domini humilitatis pedisequa; quia dum humilis nihil de sua virtute praesumit, sermones Domini pro sua consolatione attendens, semper timet ne non adimpleat praecepta, ne Patrem praecipientem sua transgressione offendat. 450 Bonus ergo flos iste quietem generans et timorem, utique genitorem securitatis, quia scriptum est, Qui timet Deum, faciet bona (Eccli. XV, 1). Pro quibus factis quid dabitur mercedis, nisi securitas sempiterna?

56. Bonus profecto flos viola, qui florem coelestem Verbum aeterni Patris in uterum terreni floris beatissimae Virginis mirifica dulcedine sui odoris attraxit, 0669B ipsa attestante quae ait: Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae. Quid dicis? numquid non alios flores habes? Habeo, inquam. Tota enim floreo, nullius floris expers, quia nulla virtute careo, cum tota speciosa sim, et macula non sit in me. Habeo lilium castitatis, quia prima votum conservandae virginitatis vovi Domino. Habeo rosam charitatis, quia si non usque adeo dilexissem Dominum, unde mihi tanta fiducia, unde tanta audacia, ut novum aliquid puellula tenera et verecunda et adhuc sub parentum jure et praeceptis legis constituta inchoarem? Sed, ut verum fatear, audacem faciebat amor: coegit rosa ardens, servilem timorem devorans, ut facerem novum votum, 0669C et singulare lilium, ut possem quandoque dicere dilecto meo: Candida sum et rubicunda, sicut et tu candidus et rubicundus. Habeo et alios quoscumque flores, sed nullum horum tanta dignatus praerogativa respexit in me Dominus, ut florem violae meae: Respexit enim humilitatem ancillae suae. Et vultis videre omnes, cui mutuavi flores meos, quantum ex flore sim consecuta? Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. I, 47, 48). Ex hoc dico, quia respecta sum a Domino. Flos violae meae, quia nardus mea dedit odorem suum, quae idem significat quod viola, id est, humilitatis virtutem, cujus fragrantia delectatus est Rex, Filius Regis, Deus Dei Filius, cum esset in accubitu suo (Cantic. I, 11), id est, in sinu Patris; et odore 0669D tam delectabili quasi quadam illius violentia tractus est in me, et voluit concipi flos in flore intra florem, id est, intra Nazareth, quod interpretatur Flos, ut fieret ipse flos florens, hoc est Nazarenus. Concordant omnia flori. Concipitur flos manens in flore, hoc est, in Nazareth. Bonus ergo omnino, et optimus violaceus flos, qui odoris sui fragrantia, quasi quodam delectabili vinculo, florem coeli in uterum nostri floris humilis Virginis inclinavit.

57. Discant omnes, sed prae omnibus, mundi flores, id est virgines, qui in tota Ecclesia Dei excellunt, tanquam flores in gramine, quod Virgo virginum prima, virginum devotarum sanctissima et castissima omnium, summam gloriam ponit in viola humilitatis, licet in ea candeat singulariter lilium 0670A castitatis, rosa charitatis rubescat. Nolite gloriari, virgines, de castitate corporali, licet illa sit laudabilis virtus. Sed quanto majores estis vos, tanto humiliate vos in omnibus, ut inveniatis gratiam apud Deum. Non enim castitatem respexit Dominus, sed humilitatem ancillae suae. Si vultis oculo misericordiae, oculo gratiae a Domino respici, humiles estote. Humilibus enim, Scriptura ait, dat gratiam (Jacobi IV, 6); quia respexit humilitatem ancillae suae (Matth. XXV, 1-12). Si vultis lampades vestras esse refertas oleo, cum sponsus ad nuptias venerit, id est, si vultis integram et laetam conscientiam habere (oleum enim in lampade, est laetitia spiritualis in corde), nolite de altitudine lilii vestri, id est, de puritate castitatis vestrae, alta sapere. Nolite laudem exteriorem 0670B appetere: ne clauso ostio regni coelorum, dicat vobis sponsus, Amen dico vobis, nescio vos; et a se excludat, qui respexit humilitatem ancillae suae. Multae enim virginum excludentur, quia superbarum nulla ingredietur. Humilium vero nullus, nec conjugatus, nec virgo, nec vidua merebitur expelli. Arcta est janua regni coelorum, nec recipit nisi parvos. Tumidi repelluntur, imo nequaquam possunt accedere, cujuscumque sexus sive conditionis fuerint vel aetatis. Et breviter dico, Nulla virtus accedit, nisi ad humilitatis violam fuerit inclinata. Dicit enim et docet hoc ipse humilitatis Magister, qui advocans parvulum statuit eum in medio discipulorum, et dixit: Nisi conversi fueritis, et efficiamini 0670C sicut parvulus hic, non intrabitis in regnum caelorum (Matth. XVIII, 1-3). Numquid posuit ibi in exemplum discipulis lilium castitatis Joannem, vel rosam charitatis Petrum, qui et tunc praesentes erant; quorum prior ab ipsis nuptiis, ut 451 asseritur, vocatus fuit et electus a Domino; sequens vero trina confessione Domino benigno Jesu, cui mentiri non potuit, perfectae charitatis affectum contestatus est? sicut enim Joannes de speciali praerogativa castitatis, ita Petrus de ferventiori charitate commendatur. Nec tamen istos in exemplum posuit coelorum januam intraturis; sed parvulum humilitatis virtute praecelsum.

58. Videamus ergo quantum in se istam virtutem omnium virtutum Dominus commendavit. Primo 0670D verba ejus attendentes, ubi ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (id. XI, 29). Quid est, magister bone, optime Jesu? Numquid ad hoc redacti sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae in te reconditi, ut hoc singulariter doceas, quia mitis es et humilis corde. Non doces ut coeli discantur fabricari, fieri miracula, mortui suscitari, et caetera hujusmodi; sed, quia mitis sum et humilis corde. Numquid tam magnum est quod est parvum? Utique; quia per hoc invenitur requies animabus. Quae enim alia est causa omnis laboris et certaminis nostri, nisi ut inveniamus requiem animabus nostris? Brevis doctrina, brevis via demonstrata est. Disce hanc a Domino Jesu, qui mitis est et humilis corde, id est, vide et 0671A quantum et quare humiliatus fuit ille, qui est excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria ejus: et disce etiam quia tu es lutum et cinis, et sic invenies requiem animae tuae. Sed nota, quod ait: Humilis corde. Non enim ficta humilitate placatur ille, qui est humilis corde, sed humilitate vera. Humilitate cordis delectatur ille, qui intuetur cor; quia in humilium cordibus requiescit. Quaerit enim corda humilium, quae elevet; non tumida, a quibus resiliat.

59. Sed quia duo posuimus, quae nobis consideranda sunt, scilicet quantum et quare humiliata fuit Vitis nostra Dominus Jesus; utrumque hoc jam explicemus, quia vestrae votiva sunt charitati. Deficit enim humanus intellectus, ratio succumbit, quantum 0671B humiliatus fuit Dominus in conversatione. Quomodo enim scire potes dejectionem humilitatis, nisi etiam excellentiam dominationis agnosceres? Loquere enim. Quid potes? numquid mensuram gloriae, potentiae et pulchritudinis ejus attinges? Non ad hoc Angeli, neque Cherubim, aut Seraphim pervenerunt. Non enim aliqua creatura Deum agnoscit ita plenarie et perfecte, sicut ipse est: quanto minus homo, aut filius hominis vermis? Et tamen quia tantus erat, ut magnitudinis ejus non esset finis; ad hoc inclinatus est, ut filius hominis fieret vermis. O quanta humilitas! Incomprehensibilis Deus vult comprehendi, summus humiliari, potentissimus despici, pulcherrimus deformari, sapientissimus fieri ut jumentum, immortalis mori; et, ut compendio 0671C absolvam, Deus vult fieri vermiculus! Quid excelsius Deo? quid vermiculo inferius? Ego, inquit, vermis sum, et non homo (Psal. XXI, 7). Quare vermis? Quia filius hominis. Ita enim habes in Job: Astra non sunt munda in conspectu ejus: quanto minus homo putredo, et filius hominis vermis? (Job XXV, 5, 6.)

60. Si ergo filius hominis est vermis, utique et ipse vermis est, quia ipso testante Filius hominis est. Quem, inquit, dicunt homines esse Filium hominis (Matth. XVI, 13)? Ecce qualem distinctionem facit inter hominem, et filium hominis. Homines appellat, qui de primo homine Adam per corruptionem descenderunt. Unde et Job ait, Quanto magis homo putredo? quia in putredine corruptio est. 0671D Ipse vero solus purus Christus Dominus, quia sine corruptione de Matre Virgine natus est; se quidem non appellat hominem, qui utique putredo est; sed Filium hominis, qui vermis est. Sicut enim vermis de sola terra, ita Jesus Christus de sola Virgine generatur. O quam humilis vermiculus Jesus Christus, qui opprobrium factus est hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7), ab hominibus contemptus sine causa, sine vindicta conculcatus sicut vermis! Cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur (I Petr. II, 23). Humiliatus est, ut fieret homo, ut hominibus subderetur, beatae Matri et Joseph nutritio suo, Simeoni exspectatori suo (Luc. II, 51, 28), non solum bonis, verum etiam malis terrenis potestatibus solvens cum Petro 0672A didrachmum inventum in ore piscis (Matth. XVII, 23-26). Subditus est Joanni baptismate 452 suo, qui ab ipso potius debuit baptizari (id. III, 13-15). Humiliatus est usque ad ablutionem pedum discipulorum suorum bonus et benignus Jesus (Joan. XIII, 5). Postremo humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Quo ultra progredi poterimus? Mortuus non qualibet morte, sed morte crucis, morte turpissima condemnatus est. Videsne igitur, quantum in Vite nostra, benigno Jesu, flos iste violaceus floruerit? Multi usque ad mortem humiliati sunt: sed nequaquam eo vilipensionis descenderunt, quia nunquam ad tantam exsultationem pervenerant. Quis enim bonorum omnium morientium sibi potuit usurpare, 0672B quod de Christo Jesu dictum est: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6-8)? Nullus profecto, quia nullus hominum praeter ipsum Deus erat. Maxime ergo humiliatus fuit, qui solus cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, et ad tantam abjectionem deveniens, ut ab hominibus jam non homo, sed vermiculus reputaretur.

61. Sed quae est causa tantae humiliationis in benigno Jesu? Non enim sine rationabili necessitate et justa causa sic humiliatus est Filius et Sapientia Patris, quae nihil sine causa facit. Quid multis immoramur! Propter hoc factus est homo, ut hominem redimeret: infirmatus est, ut nostras infirmitates curaret: inops factus est, ut sua nos inopia 0672C ditaret: humiliatus est, ut nos exaltaret: traditus est ad mortem, imo mortuus est, ut nos vivificaret. Quis sanae mentis contemnit humiliari propter tam humiliatum pro nobis? Et licet multae sint causae, quae nos ad humilitatem cogant, scilicet initium pudorosum, vita dolorosa, finis timorosus, metus gehennae, spes coelestium, hisque cum aliis causis, si quae sunt, cessantibus, sola regis nostri ac redemptoris, patris dulcissimi et optimi Jesu humilitas ad humilitatis virtutem nos, non solum incitare, sed violenter cogere deberet. Humiliemur ergo, et propter supradictas causas, ut vicem rependamus propter nos humiliato Domino Jesu, offerentes violam humilitatis ipsius, qua ipse Vitis nostra tam 0672D excellenter effloruit, et in corde nostro gustantes; ut hunc florem suum, quem ipse specialiter in se voluit commendare, recognoscens in nobis, nos secum, qui super omne nomen exaltatus est, in tempore visitationis suae exaltare dignetur.

CAPUT XVIII. De flore castitatis, quae est lilium.

62. Non potuit deesse in Vite nostra florente flos lilii candentis, excellens castitatis insigne. Inter omnes virtutes castitas quadam speciali praerogativa flos meruit appellari, quae per lilium figuratur. Castitatis autem nomine hoc tractatu non quamcumque accipe castitatem, sed eam quae virginitas appellatur. Est enim et castitas continentium, seu viduarum; et est castitas maritalis. Sed eae jam minime 0673A flores appellantur, quia virginitatis florem lilii amiserunt. Eos igitur qui deflorati non sunt, id est virgines, flore lilii in praesenti volumus nuncupari: nec hoc dicendo facimus injuriam continentibus et maritatis. Non enim, cum laudamus castitatem Joannis, vituperamus conjugium Abrahae: nec, commendando virginitatem Mariae, viduitatem Annae reprobamus. Sed habent singuli merita sua, non parva tamen dignitate distincta. Quis autem fructum tricesimum non laudat in conjugatis, sexagesimum in viduis; licet his excellenter praeferatur fructus centesimus virginitatis (Matth. XIII, 23)?

63. De hac igitur gratia lilii, in quo Vitis nostra floruit, locuturi, videamus, vera luce nos illuminante, quare tanta virtus per lilium figuretur. Et 0673B manifeste quidem occurrit, quia propter candoris munditiam, qua ille flos caeteris floribus est praelatus. Hinc sane munditia virginalis merito figuratur typo lilii. Nullus praeterea alius flos vel ipso prospectu tantum prae se fert gratiae, quantum hic unus: quare merito mundissima, et omnibus piis gratiosa virginitas per hunc figuratur florem. Quibus itaque laudibus te efferam, o virginalis candor? Prorsus nescio. Atqui nescientem me doceat singulare illud Lilium, increata Dei sapientia Dominus Jesus, unigenitus Patris Filius, et unicus filius lilii singularis, id est, castissimae Virginis matris, 453 quae in confinio utriusque legis votum consecravit perpetuae et integerrimae virginitatis. Doceat, inquam, me, quomodo per considerationem lilii materialis, lilii 0673C virginalis circumstantias agnoscere valeam. Propter has ergo proprietates quas jam proposuimus, ipsum lilium materiale in radice et trunco, foliis, et in his aliis flosculis qui intra illum concluduntur studiosius investigare curemus. Speramus enim, quod his omnibus specialiter consideratis, commendationem perfectae virginitatis invenire possimus.

CAPUT XIX. De radice lilii, id est cogitationibus in corde latentibus.

64. Radix lilii commendatur in tribus: alba est, splendida est, tractabilis est. Quid autem per radicem in terra latentem, nisi cogitatio latens in corde 0673D figuratur? Per albedinem ergo radicis munditiam cogitationis accipimus. Quid ergo munditia carnis, sine munditia cogitationis? De hac praecipit Dominus: Lavamini, inquit, mundi estote. Nam ne exteriorem munditiam iutelligeres solam, subjunxit: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis (Isai. I, 16). Perversae enim cogitationes separant a Deo: et sicut Veritas testatur, De corde exeunt, cogitationes malae, homicidia, adulteria, furta, blasphemiae, et caetera, quae coinquinant hominem (Matth. XV, 19, 20). Sunt autem cogitationes nigrae sive pollutae, nempe diabolicae, mundanae, carnales. Cum aliquis se alio meliorem aestimat, cum alii similis esse videri vult, qui eo major est; vel cum non vult subjectus esse ei qui sibi praelatus est diabolicae 0674A sunt cogitationes, quae a diabolo inventae sunt, et ab ipso caeteris familiarius usurpatae, ita ut proprie character diaboli dicatur superbia. Cogitationes mundanae sunt illae, quae animum concupiscentiis rerum illaqueant; ut illis acquirendis nimis sollicitae insistant, et acquisitis nimis delectetur; ne proximorum necessitatibus erogentur, et sic fiant alieni a charitate Dei, quia scriptum est: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit sua viscera ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo (I Joan III, 17)? Cogitationes carnales sunt, quae homines ad luxuriam pertrahunt carnis, utpote quando inordinata dilectione et delectatione cogitant viri de mulieribus, vel mulieres de viris: quia stulti homines amorem 0674B appellare praesumunt, quod verius odium posset appellari. Est et luxuria ciborum et potuum, cum lautiora et delicatiora propter solum saporem quaeruntur, non propter sanitatem adipiscendam. Posset quis uti delicatis cum moderatione: quod tamen difficile observatur. Simile judicium est de his qui vestimentis delicatis uti desiderant.

65. Perditur proprietas lilii et virginitatis decor, si radici desit albedo, et cogitationi virginalis munditia. Nam si corpus extrinsecus sit mundum, et cogitatio intrinsecus sit polluta; jam non virtus, sed hypocrisis appellanda est. Hoc tamen sciendum, teste Gregorio (Moral. lib. XXI, c. 23), quod cogitatio quantumlibet immunda mentem non polluit, cui ratio non consentit. Quis enim cogitationes suas ita 0674C refrenare potest, ut non qualibet immunditia titilletur? Sed continuo talium cogitationum insultus sunt reprimendi; ut unde sperabat se hostis vincere, per hoc magis victus abscedat. Quod fit, quoties pravis et immundis cogitationibus attracti, statim ad signum crucis, ad passionis dominicae recordationem et lacrymarum subsidia confugimus, et suo telo in bello fortes effecti hostem ferimus.

66. Non solum autem alba, sed et candida sive splendida est radix lilii. Candore autem sive splendore hilaritatem animi videtur designare. Sunt autem nonnulli, qui bona quidem opera faciunt vel coactione, vel necessitate, vel consuetudine; sed ad haec agenda nulla alacritate moventur, quod vitium 0674D proprie acedia dicitur. Et hoc quidem vitio religiosi homines maxime affliguntur. Nam saeculares admodum pauci, et si hoc sit vitium, non advertunt. Mundo enim alligati, spiritualis vitii vix possunt apprehendere nomen: cum tamen hoc vitium inter septem principalia nominetur. Nunc ergo spiritualibus 454 loquamur, qui hoc vitium possunt intelligere. Vitium acediae est, quod quemdam torporem incutit animo; ut ipsi omnia exercitia spiritualia quasi insipida videantur, et in grave taedium convertantur. De quo taedio dicit Psalmus, Dormitavit anima mea prae taedio (Psal. CXVIII): et alibi, Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis (Psal. CVI, 18). Tantum quippe aliquando affligitur hoc vitio anima bonorum, 0675A ut etiam omnem escam, id est omne spirituale exercitium, abominetur, ut nec orare, nec legere, nec meditari, nec opus manuum libeat exercere. Imo etiam appropinquant usque ad portas mortis, id est, ut etiam ipsius vitae fastidium habentes morte finiri desiderent, cum sancto Job dicentes: Taedet animam meam vitae meae? (Job X, 1.) Huic gravi vitio medetur jucunditas, quae per nitorem radicis lilii designatur, et reformat aegrum animum et abjectum, et ad meditationem incitat spiritualem, et reddit desiderium laborandi, orandi, legendi; ut exsultet quasi gigas ad currendam viam, et cum Psalmista dicat: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII, 32). Curritur quippe via mandatorum Dei, cum cor dilatatur, id 0675B est, spirituali jucunditate aperitur. Dicitur enim naturaliter timore et tristitia cor claudi, securitate vero et laetitia aperiri. Quantum, putas, convenit haec virtus hilaritatis virginibus sacris, quae gaudium hujus mundi et omnem ornatum saeculi contempserunt propter amorem Domini sui Jesu Christi, ut quod deest exterius, interius impleatur? Gaudete ergo in Domino semper, quia vana gaudia ejecistis. Iterum dico, gaudete, quia vero gaudio adhaerere meruistis, et in cogitatione cordis vestri hilaritatis nitorem semper habere. Hilarem enim datorem diligit Deus, dator singularis et verae hilaritatis.

67. Est et tractabilis radix lilii, per quam virtutem mansuetudinis intelligere debemus. Scimus enim 0675C quam plurimos esse qui castitatis virtute praeeminent, sed ita levi causa, imo sine omni causa moveri consueverunt ut tam sibi quam aliis, in quos commoventur, fiant nimium onerosi, semper exacerbatum animum gerentes ex omnibus quae capiunt visu vel auditu. Non decet hoc virginem Christi, qui dicit et docet, Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. II, 29); et qui mitibus promittit beatitudinem, dicens, Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Id. V, 4). Quid ergo immites? Exsules erunt in terra. E qua? De qua scriptum est: Placebo Domino in terra viventium (Psal. CXIV, 9). Quid prodest castitas ab illa terra exsulantibus? Non sunt illa profecto lilia, quibus haec proprietas 0675D deest: unde non pertinent ad istud perfectissimum lilium, benignum Jesum, qui de se dicit, Ego flos campi, et lilium convallium. Quae sunt illa lilia ad ipsum pertinentia? Audi. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cantic. II, 1, 2). Tractabile et lene est lilium: pungentes et durae sunt, spinae. Non perdit lilium suam lenitatem, licet perferat spinarum asperitatem. O quam malae filiae per communionem fidei, spinae per amaritudinem morum? Tu ergo si vis esse lilium verum, si vis a sponso dulcissimo collaudari, esto lilium inter filias, inter illas animas quae ejusdem fidei, ejusdem professionis tecum sunt. Sed et si morum amaritudine et verborum asperitate te pungunt, esto inter tales mitis et tractabilis: non exaspereris ad quodlibet 0676A verbum, sed habe sustinentiam, ut merearis et tu audire, Sicut lilium inter spinas, etc.

68. Nec tamen haec dicimus, ut tacite transeat omnium perversitas, et ut non corripiantur inquieti, vel ut tumidi non comprimantur; imo qui ejusmodi sunt, reprehendendi veniunt, ut ne amittatur tractabilitas tuae radicis, qui vis esse lilium. Sed secundum Apostolum argue, obsecra, increpa, insta opportune, importune, in omni mausuetudine et patientia (II Tim. IV, 2): quasi dicat, Ita fortis exerce zelum disciplinae, ut lenitatem non perdas interius in mente, ut revocando perversum, tu ipse quoque non pervertaris. Sunt autem quandoque malorum vitia arguenda, quandoque tacite sufferenda, secundum quod uniuscujusque, qui talis est, utilitati videris 0676B expedire; quia non omnes aegroti uno genere medicinae curantur.

455 CAPUT XX. De trunco lilii, seu proposito bono, quod e radice bonae cogitationis exsurgit.

69. Sequitur videre de trunco lilii, in quo tria considerantur, rectitudo, fortitudo, longitudo. Truncus ergo lilii a radice exiens, est propositum bonum exiens a bona cogitatione. Cum enim bona cogitaveris, si convalescant illa in te sicut radix in terra, necessitas exigit ut ea quae cogitationi placent, proponas ad affectum boni operis perducere: et sic statim habes truncum lilii, id est boni, hoc est, bonum propositum a bona radice et cogitatione procedens.

CAPUT XXI. De rectitudine lilii, id est, recta intentione.

0676C

70. Necessaria est huic trunco boni propositi rectitudo, id est ut recta intentione proponamus bonum facere pro illo; non terrenas divitias, non humanos favores, nec honoris transitorii excellentiam requirentes. Astutus enim ille serpens, id est satanas, cum principio bonae cogitationis non potest resistere, ponit insidias in via, quibus intentionem boni propositi possit evertere, et per truncum perversum ipsam quoque radicem bonae cogitationis amarescere faciat. De his insidiis conqueritur Psalmus: In via 0676D hac qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi (Psal. CXLI, et CXXIX, 6). O quanti istis laqueis capti et decepti sunt! qui bona quidem bene initiantes, tandem exterioribus cogitationibus accedentibus, propositi sui rectitudinem deseruerunt, omnino perversi; et per bona opera sua, vel divitias, vel honores, vel voluptates terrenas semel adepti, primae intentionis sunt obliti, et aliud quam Deum quaerentes, idololatrae facti sunt, dum gloriam incorruptibilis Dei, qui solus gloriosus est, et solus quaerendus, mutaverunt in similitudinem volucrum, bestiarum et serpentum (Rom. I, 23). Quomodo in similitudinem volucrum mutant gloriam Dei? Quia bona opera sua, quae prius ad gloriam Dei facere intenderunt, intentionis rectitudine commutata pro 0677A vana mundi gloria facere laborant. Per volucres enim, leves et instabiles, et alta petentes, vana figurantur. Gloriam Dei mutant in similitudinem bestiarum, qui bona opera, per quae prius gloriam Dei intenderunt, praeterea pro carnis implenda voluptate faciunt. Per bestias enim quae tantum quae carnis sunt sequuntur, voluptas designatur. Gloriam vero Dei in similitudinem serpentum commutant, qui bona opera quae pro coelestibus tantum divitiis, et pro gloria Dei adipiscenda fieri deberent, propterea operantur, ut ex his terrenas divitias consequantur. Per serpentes enim qui terram comedunt, designantur avari, qui tantum lucra terrena sequuntur, et animae suae ventrem cupiunt implere.

71. Haec sunt scandala, quae in via rectae intentionis 0677B gradientibus abscondit diabolus, ut truncum lilii, id est bonum propositum, a sua rectitudine distorqueat. Heu! heu! Domine Deus, quis evadet laqueos istos? Ecce, ut taceam saeculares, quot quantosque videmus Ordinum diversorum praelatos, quos bona sine dubio scimus intentione nudos nudum Christum fuisse secutos; et tamen inviti ad praelaturas licet attrahantur, non post longum tempus, sed statim corrumpunt intentionem, truncum vitiant, commutant propositum: ut praelaturis ad quas inviti venerant, libenter inhaereant, praeesse cupientes, potius quam prodesse; lautioribus ferculis et exquisitis, voluptati ventris potius quam utilitati, vel divinae voluntati deserviunt; nonnunquam etiam pecunias congregare dicuntur, non ut spiritualibus 0677C filiis necessaria, sed ut carnalibus nepotulis et amicis superflue aliquid largiantur! O utinam mentiar, Domine Jesu, utinam mentiar; ut me solo mentiente, omnes in rectitudine et veritate persistant.

72. Vobis autem, o virgines Christi, humilitatis virtutem, quam saepius vestrae charitati commendamus, ad propositi nostri rectitudinem pro maxima parte putamus sufficere. Dum enim in tantam altitudinem castitatis ascenditis; 456 laborat adversarius vester satanas, ut vos ab illa deflectat. Clamat enim nobis saepe, imo semper suggerit vocem illam, dicens: Incurvare ut transeamus (Isai. LI, 23). Quid est, Incurvare? Flecte intentionem tuam ad terrena, quam ad coelestia erexisti, ut pateat nobis transitus 0677D per te, ut conculcemus te. Ne consentias inimico tuo, o anima casta, virgo Christi, amica sponsi tui, amici tui sponsa, ne consentias, ut ne incurveris. Hoc est, nihil terrenum quaeras, non laudes humanas, non honores, non divitias terrenas: quia si ad haec declinaveris, transibit per te mendax ille, teque conculcabit et premet ac elidet te, et jugum iniquitatis suae importabile ponet super te, si abjeceris jugum Christi leve et suave. O quam insensati, qui rectitudinem intentionis suae sic incurvant, ut accipiant illum teterrimum et iniquissimum satanam, sessorem suum, abjecto illo pulcherrimo et optimo primo rectore Domino Jesu, cujus, ut ipse asserit, jugum suavissimum est, et onus levissimum (Matth. XI, 30).

CAPUT XXII. De fortitudine trunci, seu de constantia boni propositi.

0678A

73. Fortitudo trunci imprimit virtutem, quae fortitudo vocatur. Est autem fortitudo, secundum quod eam hic accipimus, quaedam virtus omnium tentationum sustinens insultus, non earum modo quae molestae, sed etiam earum quae prosperae sunt. Est autem haec virtus trunco lilii nostri, proposito boni operis, et maxime voto virginitatis conveniens: quia quanto laudabilius est votum, tanto fallacius et fortius insistit diabolus, ut impediat bene tertiari <al. terminari>, quod in bono initio non potuit impedire. Talis truncus vere opus est, ut sit fortis contra frigus. Bonum namque propositum unde tentatur, acedia est, qua quandoque, sicut etiam supra 0678B diximus, in tantum tentantur electi, ut non orare libeat, nec legere, nec meditari, nec aliud quidquam operari eorum quae sunt quaedam fomenta animae: quia oratione, lectione, meditatione, seu etiam exteriori exercitio corporis vires animae reparantur et conservantur, et augentur, eisque subtractis animam languescere necesse est, et in frigus mortale resolvi, statimque subintrat luxuria, vindicatque sibi sedem in anima frigida, et eam pessime suo igne calefacit. Sine autem intermissione nostro lilio virgini Christi orandum, legendum, meditandum, vel etiam exterius aliquid operandum est, ne in ipsa truncus boni propositi corrumpatur. Haec enim, sicut ait beatus Augustinus, si cum discretione fiant, ut valetudinem corporis non perturbent, in delicias spirituales vertuntur.

0678C 74. Calor quo corrumpitur truncus boni propositi, saeculi prospera sunt, in quibus nimis insidiae inimicorum latent. Multos enim invenimus, qui adversis resistant, quia in illis tentatio est manifesta. Sanum est corpus, adversitates animi quae enervant, et tentationes sedatae sunt. Quid superest, nisi securitas? Cave, cave: vae huic securitati, vae paci huic, de qua dicit ipsa Veritas: Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt quae possidet (Luc. XI, 21). Time ergo dum omnia prospera sunt et tranquilla, ne ille fortis armatus satanas sine resistentia possideat te. Noli dicere apud te, quod dixit ille dives, cujus ager uberes fructus attulit, Anima 0678D mea, habes multa bona reposita in annos plurimos; comede, bibe, epulare (Luc. XII, 19); quia cum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus, et non effugient (I Thess. V, 3). Tu vero si vis pacem et securitatem veram habere, vide ne unquam securus sis; sciens pro certo nihil tibi tam timendum, sicut praesentem pacem, quae sine dubio aeternum generat timorem. Neque enim omnibus sanctis melior es tu, qui in tentationibus probati et perfecti sunt. Quis melior beato Job, cui ipse Dominus testimonium perhibuit, quod esset vir simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo, et cui similis non erat in terra? (Job I, 1, 8.) Simile vide in omnibus Deum timentibus, Apostolis, martyribus; quanta passi sunt tormenta, ut securi pervenirent 0679A ad palmam regni, qui fortes facti sunt in bello (Hebr. XI, 34), non in prosperitate.

75. Tempestates autem truncum lilii nostri impugnantes, manifestae adversitates sunt; in quibus quaerendum 457 est unicum et singulare remedium, ille optimus medicus, dux non seducens, rex suos erigens, athleta fortissimus, in suis et pro suis pugnans et vincens, et inde victores coronans Dominus Jesus. Quid quaeris, quod in illo non invenias? Si aegrotus es, medicus est. Si exsulas, dux est. Si desolatus es, rex est. Si impugnaris, pugil est. Si sitis, potus est. Si alges, vestimentum est. Si tristaris, gaudium est. Si obtenebraris, lux est. Si orphanus es, pater est. Sponsus est, amicus est, frater est, summus, optimus, misericordissimus, fortissimus, 0679B pulcherrimus, sapientissimus est, omnia sine fine gubernans. Quid autem laboro? Omnia quae velle potes et debes, est Dominus Jesus Christus. Desidera hunc, require hunc. Quia haec est illa una pretiosa margarita, pro qua emenda etiam vendenda sunt omnia quae tua sunt; qua habita nullius tempestatis procellam timebis. Sit ille finis propositi tui, sit in illo posita fortitudo tua, non in viribus tuis, et nullo modo confringeris; quia ipse, et non alius, est verissimus et optimus consolator adversitatum et pressurarum.

CAPUT XXIII. De vernibus qui corrodunt truncum, id est, malis suggestionibus bonum propositum corrumpentibus.

76. Vermes truncum boni propositi corrumpentes, sunt tentationes intrinsecae, quae tanto viciniores 0679C sunt, quanto familiariores, saepe sub boni specie bonum propositum corrumpentes. Est enim aliquis qui de bonae cogitationis radice, boni propositi truncum emisit. Proponit omnia quae mundi sunt relinquere, ut nudus Christum nudum sequatur; sed nascitur intrinsecus vermis pravae suggestionis, dicens ita: Indotata tibi soror est, paupercula mater; sunt fortassis fratres, vel filii, sive alii quicumque amici, rei familiaris inopia laborantes, qui de te solo pendent, te unum respiciunt: quos si reliqueris, aut mendicabunt turpiter, nimirum in tui generis opprobrium; aut furtive, vel violenter certe rapient aliena, et sic in corpore simul et in anima peribunt. Quod si tu, qui his poteris subvenire manendo in 0679D possessione tua, hos in certo periculo reliquisse videberis, et clausisse viscera tua ab eis, quomodo charitas Dei manet in te? Ergo ut maneas in charitate, mane cum illis; quia sine charitate nihil proderit tibi, quidquid agas. Quod si tibi etiam prodesset, melius tamen esset ut multos tecum, quam solum te servares. Nunquid praeceptum est alicubi a Domino, mundum omnino ab omnibus relinqui? Quin et magis operibus misericordiae commendabuntur electi et salvandi in extremi examinis die. Quid ergo quaeris extra mundum, quod in mundo melius habere poteris et securius? Adduntur his vermibus alii vermes mortiferi, scilicet difficultas claustralium praeceptorum, et quod major est casus, ubi altior gradus; ciborum parcitas jejunia, 0680A vigiliae, intolerabilis labor sine requie, duritia lectorum, laboris assiduitas, et super omnia abrenuntiatio propriae voluntatis, cum periculo falsorum fratrum. duritia praelatorum. Ecquis omnia enumerabit? Innumerabiles sunt hi vermes pessimarum suggestionum, truncum boni propositi gravissime corrodentes. Omnino resistendum est his vermibus, omnino, et sacrarum Scripturarum rationibus sunt enecandi.

77. Vermis igitur qui indiscrete adeo charitatem et misericordiae compassionem persuadet, occidendus est unguento dominicae sententiae, dicentis: Si quis venit ad me, et non odit patrem et matrem, et uxorem et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non est me dignus (Luc. XIV, 26). Qualiter autem diligendi, et qualiter odiendi, per 0680B vaccas trahentes plaustrum cum arca Domini perdocemur: quarum vituli dum essent reclusi domi, ipsae vaccae arcam gestantes et recto itinere pergentes Bethsames, cum audirent voces vitulorum, dederunt quidem mugitum, qui erat signum naturalis affectus; nec tamen se ab arrepto semel itinere deflexerunt (I Reg. VI, 10-12). Tu vero si jam portas sive professione aperta et solemni, sive occulto proposito jugum Domini, id est Regulam quamcumque per Spiritum sanctum a Patribus institutam; si te praedictorum vermium suggestiones incipiunt corrodere, 458 imitare vaccas Allophylorum portantes arcam Domini: redde mugitum, id est signum affectus, hoc est, condole, compatere, consolare eos qui naturali amore conjuncti sunt; nihilo tamen 0680C minus serva viam incoeptam, hoc est, perfice bonum propositum dirigendo pedes tuos versus Bethsames, versus Domum solis, hoc est, ad coelestem patriam, ubi est summa et spiritualis habitatio solis nostri Domini Jesu, qui est sol justitiae, qui in illa domo lucet in virtute sua, habitans lucem inaccessibilem. Sic sunt odiendi amici, ut affectus amoris erga illos conservetur: sic sunt et amandi ut eorum amor nequaquam amori Dei praeferatur. Imo nec animae nostrae commodum amori illius praeferre debemus: sed tanquam odisse animas nostras affligendo illas jejuniis, vigiliis, castigationibus, ut doceamus eas dominicis obedire praeceptis. Eos quoque quorum inopiam implere possemus in saeculo 0680D permanendo, eidem commendabimus conservandos, qui est Rex regum, et dives in omnes qui invocant eum, orantes ut eorum statum ita gubernet, sicut scit eorum saluti expedire.

78. Caeterum vermes suggerentes austeritater vitae regularis, velociter necabuntur, si mentem nostram myrrha, id est amaritudine dominicae passionis, curaverimus inungere, cui quidquid pati potuerimus comparatum, aut parum, aut nihil poterit aestimari. Sunt autem hi vermes maxime importuni proposito virginali, eo quod magister vermium Beelzebub, qui primitus Evam virginem leviter supplantavit, se modo jure doleat a virgunculis utrius que sexus toties supplantari. Vide ergo et praevide, et praecave vermes tibi insidiantes, virgo Christi. 0681A Cum enim nonnunquam cogitaris te ad perfectam staturam casti lilii aut pervenisse jam, aut facile perventurum; excute ac depelle abs te vermes istos suggestionum noxiarum, et imminentium trunco pariter et radici tui lilii, tibique per suggestionem dicentium: Quid agis? quorsum deflecteris? Nunquid florem juventutis tuae vis exstinguere? nunquid dulcedinem maritalis copulae non experieris? nunquid filios charissimos et filias solatii tui, et superstites vitae tuae non habebis? nunquid ministrorum fidelium servitio carebis? Stultum est iter quod aggrederis: imitare parentes tuos qui te genuerunt. Gigne et tu filios, et secundum institutionem dominicam conjugio fruere, qui de virginibus praeceptum non dedit.

0681B 79. Insidiosi vermes sunt hi, o virgo Christi, in quorum faciem conspuendum est tibi. Si hos curaveris evadere, diligentius intuere quis sit Jesus Christus, o anima virginalis; utrum virgo, vel conjugatus, cui Virginem matrem commiserit, quem familiarius dilexerit. Quid opus est multis? Virgo est Christus Jesus natus de Virgine, quam virgini commendavit purissimo, hoc est, beato Joanni, quem specialis praerogativa castitatis amphori dilectione fecerat dignum. Hic Jesus Christus sponsus tuus tibi sequendus potius quam parentes, si vis florem juvenilem animae tuae conservare, qui nunquam veterascit. Virginitas enim nunquam decidet. Si autem de flore corporali vis agere, nunquid non magis florent virgines animo simul et corpore, quam 0681C qui corrupti? Imo vero virgines tam in corpore, quam in anima vere florent, singularia lilia lilii singularis: qui, ut firmiter spero, et in hac mortali vita suis liliis abundantiam suae suavitatis abundantius quam caeteris eructat, quia in his similitudinem suam videt distinctius expressam. Quocunque enim Christus pergit, virgines sequuntur, fecundaeque fiunt, de spiritu ipsius concipientes bonum propositum, et bona opera parientes, quae nunquam moriuntur; sicut generatio terrena in peccato concipitur, in tristitia paritur, et anxietate nutritur, cum dolore tandem amittitur vel deseritur. Non tales erunt filii tui, o virgo Christi, non sic. Neque enim unquam morientur, unquam amittentur; imo semper sive morientem, sive viventem sequentur te, 0681D tuebuntur te, et in vitam aeternam perducent te. Multi ergo filii, et multo meliores desertae, id est virgines Christi, qui ad praesens deserti videntur, magis quam ejus quae habet virum carnalem. Si haec et his similia frequenter ad mentem reduxeris, morientur procul dubio in te vermes malarum suggestionum, nec 459 ad corrodendum truncum boni propositi tui, tuente te sponso tuo, aliquo modo praevalebunt.

CAPUT XXIV De longitudine trunci, seu de virtute longanimitatis, et perseverantia in bono proposito.

80. Longitudo trunci in lilio, quae in altum erecta est, virtutem longanimitatis insinuat, quae perseverare 0682A volentibus summe necessaium est. Sed quia de virtute perseverantiae supra in tractatu sexti folii diffusius locuti sumus, hic brevius aliquid dicemus. Videtur autem haec virtus plurimum commendanda in virginibus, maxime sexus feminei, quarum tam animis, quam corporibus quaedam infirmitas et debilitas longanimitati sive perseverantiae contraria naturaliter est inserta. Sed benedictus Deus, qui hodierna die etiam infirma mundi elegit, ut confundat fortia, et animis virguncularum tenerrimarum se ipsum proponit defensorem, ut illius primi et fortissimi corruptoris, antiqui serpentis dico, caput elidat, qui humillimis Christi virginibus insidiatur. Quis sanae mentis prae gaudio non exsiliat, cum jam tempora nostra tot videat virginum liliis redimiri, 0682B tanta fortitudine non sua, sed sponsi sui contra furorem draconis infesti viriliter dimicantibus, et triumphi coronam merentibus?

81. Gaudeo ego plane, cum jam nec in vicis nec in civitatibus, nec in claustris lilia ista desint, imo cum et multa deserta et invia claustris virginalibus sint repleta, ita ut vere dicatur quod germinent campi eremi, germen odorem Domini. Etenim ascendunt de deserto virgunculae, virtutum deliciis affluentes, innixae non super se, sed super dilectum suum, et longanimiter exspectantes sponsum suum, quando veniat: ut cum clamor factus fuerit, aptent lampades suas, et intrent cum eo ad nuptias sempiternas, ubi jucunditas et exsultatio thesaurizabit super ipsas, et nomine aeterno haereditabit illas Dominus 0682C Deus noster. Vos igitur, o virgines Christi, ne deficiatis in exspectatione Christi. Aderit enim citissime sponsus vester, qui idcirco adventum suum differt, ut cum caeteris bonis operibus vestris, vestrae etiam donet exspectationi coronam. Scio, quamvis expertus non sum, quomodo gematis, quomodo compungamini in illo purissimo cubili cordis vestri. Ne deficiatis in bono proposito vestro, ut ad consummationem boni operis et perseverantiam pervenire possitis, per quam coronam mereamini sempiternam.

CAPUT XXV. De foliis lilii circa truncum, id est, de verbis piis et fructuosis virginum.

0682D 82. Jam de foliis quae circa truncum sunt videamus. Folia igitur, sicut supra diximus de foliis vitis (cap. VI, n. 28), verborum figuram habent. Circa quae folia considerandum est, quod semper sunt virentia inferius, et circa terram majora sunt et plura, quam in superiori parte; et quod superposita apostematibus, rumpunt et mitigant ea. Nimirum his foliis similia debent esse verba virginum. Viriditas igitur foliorum, virtutem verborum significat: videlicet ut nullum verbum proferatur ab ore virginis Christi, quod nihil in se virtutis contineat. Ut resecentur hic non solum verba turpia, scurrilia, jocosa, luxuriosa, superba, iracunda, detractoria, adulatoria, sed etiam verba superflua. Verbum enim superfluum, id est otiosum, folium aridum est. 0683A Folium vero aridum, folium lilii non est. Si ergo vis esse lilium, habeto verba virtuosa, folia viridia, de quibus scriptum est: Folium ejus non defluet (Psal. I, 3). Vis autem videre, quod verbum otiosum folium aridum est? Audi ipsam Veritatem, Dominum Jesum: Omne igitur verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). O quantus terror! Judex sapientissimus, qui numerat omnes pluviae guttas, discretor omnium cogitationum omnium hominum, a primo Adam usque ad ultimum, qui erit in fine saeculi, vult audire rationem verborum omnium otiosorum, cum sederit in sede majestatis judicii sui, ubi non jam 460 misericordia, sed judicium cantabitur Domino. Quid tum miseri et miserabiles 0683B faciemus? Sapientissimus es, Domine, falli non potes; justissimus es, corrumpi non potes. Tempus miserendi tunc praeteritum erit, quia judicabis orbem terrae in aequitate; judicabis populos in justitia, qui prius per misericordiam pepercisti. Quid ergo dicam? Miserere, quaeso, dum tempus est miserendi, Pater misericordiarum, ut non judices me in tempore judicandi. Pone custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis, ut non solum a maledictis et turpibus declinem, verum etiam otiosa verba devitem; ne de illis me oporteat in die judicii reddere rationem, ubi jam non de bonis et viridibus foliis verborum, sed de malis aridis ratio est reddenda.

83. Quid est autem verbum otiosum? Otiosum est verbum, teste Gregorio, quod ratione justae necessitatis, 0683C vel intentione piae utilitatis caret (Moral. lib. VII, cap. 18). Quidquid ergo loqueris, nisi intendas alicui prodesse, otiosum est. Quis de his omnibus reddere potest rationem? Moderetur ergo omnis homo linguam suam, sed praecipue virgines Christi; ut sciant, quando vel qualem proferant sermonem. Non enim decet ex ore cantaturo canticum novum sponso suo, aliquod verbum procedere quod illi cantico sit contrarium. Quid est ergo canticum novum? Canticum charitatis. Quare novum? Quia initio saeculi a primis creaturis canticum fuit vetus, canticum contrarium charitati. Vis ergo nosse? Cantavit angelus periturus in coelo canticum superbiae, dicens: Ponam sedem meam ad aquilonem, et similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13, 14). Cantavit 0683D postea detractionis canticum in paradiso, cum accedens ad mulierem ait: Quare prohibuit Deus vobis, ne comederetis de ligno scientiae boni et mali? tanquam diceret: Mala intentione prohibuit. Canticum dubitationis cantavit mulier, dicens: Ne comedamus, et forte moriamur. O forte, quantum infirmitatis nobis induxisti! Videns autem diabolus mulierem dubitantem, prorupit ad canticum mendacii, dicens: Nequaquam moriemini (Gen. III, 1-4). O nequam, o nequam, ubi est modo tuum nequaquam? Ecce mortui sunt duplici morte, quos dixisti nequaquam morituros. Nequaquam, inquit, moriemini. Malum et vetus canticum hoc verbum veritati contrarium. Dixerat enim Deus: Quacunque die comederitis, 0684A morte moriemini (Gen. II, 17), morte videlicet animae: vel, ut alii exponunt: Moriemini, id est mortales efficiemini, scilicet, ut necessitatem tunc habeatis moriendi, qui modo potestis non mori. Si enim in obedientia permansissent, mortui non fuissent. Cantavit et Adam canticum excusationis in peccato, cum dixit: Mulier quam mihi dedisti sociam, dedit mihi, et comedi (Gen. III, 12); ac si diceret: Tu potius accusandus esses, qui talem mihi junxisti mulierem, quae me ad peccandum induceret.

84. Charissimi, vetera cantica sunt haec, canticum superbiae, canticum detractionis, canticum dubitationis, canticum mendacii et canticum excusationis. Cavenda sunt, et per omnem modum cavenda haec cantica, o virgines Christi, si novum vultis 0684B canticum decantare. Sed neque aures vestras talibus canticis aperietis, qui vocem Christi specialius et familiarius audire desideratis. Vivit adhuc ille malignus serpens, et sub virginea facie, id est sub specie bonae collocutionis, suae malignitatis venena distillat. Cantat adhuc in cordibus auditorum suorum canticum superbiae, cum illis latenter suggerit, ut ad honores et dignitates et praelaturas aspirent, vel propter nobilitatem, vel propter scientiam, sive etiam propter bonitatem suam. Quin et his deceptus fuit ipse, qui se praelatum in nobilitate pulchritudinis, et sapientia, et virtutibus, aliis vidit choris angelorum, et prorupit in canticum superbiae, per quam cecidit; et alios cadere facit, quotquot secum idem canticum cantare praesumunt.

CAPUT XXVI. De novo cantico virginibus cantanao.

0684C

85. Non ita cantavit novi cantici imitatrix mater Christi, verum lilium vere viridantibus foliis redimitum. Vis videre folia ejus? vis audire canticum ejus? Exaltata, et supra quam dici aut cogitari potest, toti 461 mundo coelisque praelata, non ascendit supra se, sed cantavit canticum humilitatis, quod et charitatis est, quia charitas non inflatur. Eructavit de corde suo inebriato verbum bonum et suave, canticum novum virginibus cantandum. Et quid ait? Magnificat anima mea Dominum (Luc. I, 46). Vide, quam contrarium est canticum hoc cantico angeli ruituri. Incoepit ille in alto, ac proinde 0684D in ima non descendit, sed corruit. Incoepit Maria ab imo, ut in altum sublevaretur. Magnificat haec Dominum, non se; licet inaestimabiliter exaltata, servans quod scriptum est: Quanto major es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20). Unde et super omnes choros Angelorum meruit elevari. Magnificavit se ille supra Dominum, unde infra omne quod est, meruit praecipitari. Exsultavit spiritus humilis Mariae in Domino Jesu suo; unde oleo laetitiae prae consortibus suis inungi promeruit: exsultavit stultus ille angelus in se; unde luctu perpetuo meruit condemnari. Gloriatur ista humilitatem suam esse respectam; unde habebit fructum in respectione animarum sanctarum: gloriabatur ille in multitudine 0685A virtutis suae; unde perpetuam despectionem incurrit.

86. Vos ergo, o virgines Christi, virete in foliis, in verbis charitatis, humilitatis et patientiae. Sequimini lilium illud praecipuum, Matrem summi lilii, boni Jesu, ut ipsum solum magnificantes, qui solus magnus est, in ipso, et per ipsum et cum ipso mereamini magnificari. Cavete nihilominus canticum detractionis, quod in paradiso inchoatum est, canticum vetus et in peccati vetustatem perducens. Et videte quantum omnino sit contrarium novo cantico charitatis; cum necessarium sit illum non diligi, cui detrahitur. Solet enim charitas non obloqui, non detrahere; sed potius peccata aliena excusare: vel si forte sit necessarium corripere, facit 0685B hoc non animo malignandi, sed corrigendi. Cavete et canticum dubietatis; non dubitantes de misericordia Domini; sed omnem sollicitudinem vestram audacter in eum projicite, quoniam ipsi cura est de vobis. Non enim crudelis est, ut permittat vos cadere, si vos in ipsum projeceritis, qui vos ad hoc hortatur; qui vos propter ipsum omni terreno solatio scit voluntarie destitutos. Nec dubitetis de poena malis pro suis demeritis infligenda, ne in praesumptionis vitium incidatis: nec dubitetis de praemio justis conferendo, ne forte desperationis periculum incurratis. Cavete, ne canticum mendacii aliquando ex ore vestro procedat, quo veritatis sponsum vestrum spiritualiter laudare spernatis. Perdit os virginis virginitatem suam, quoties scienter in animo malignandi 0685C loquitur mendacia contraria veritati. Cavete nihilominus canticum excusationis in peccatis, semper habentes in mente illud beati Joannis virginis veritati <al. virginitati> testimonium perhibentis. Filioli, inquit, si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est Deus, qui dimittit nobis peccata nostra, et emundat nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Nemo igitur aestimet se sine peccatis esse: nec, cum cognoverit illa, excuset se, sicut stulti solent, adhuc hodie loquentes excusationem Adae, et dicentes: Mulier quam dedit mihi Deus, seduxit me. Quare talem mulierem dedit mihi Deus, quae me seducat? Mulier ista seducens virum, est caro spiritum nostrum 0685D adducens ad consentiendum peccatis, pro qua stulti Deum quotidie accusant, se ipsos in peccatis volventes, et dicentes se carnis illecebris non posse resistere, quam acceperunt a Deo. Grande valde est peccatum illud, accusare Deum optimum, qui fecit omnia bona valde propter te; et praecipue ipsum hominem prae caeteris creaturis exornavit. Bonum sine dubio fecit te Deus bonus, qui fecit omnia bona, bona valde propter te. Neque enim bonus esset, si te male fecisset, propter quem omnia fecit, quae propter te bona facta valde fecit omnia. Bonum ergo et valde bonum fecit te Deus. Bonus tu ipse, te vere malum facis. Si deleveris in te quod tu ipse facis, invenies valde bonum te esse inter creaturas 0686A quas ipse fecit. Fecit ipse primo te secundum se, et factus est postea secundum te. Fecit ipse te prior ad imaginem et similitudinem suam, et factus est ipse posterior homo ad similitudinem tuam. Verbum enim caro factum est (Joan. I, 14). Laudemus ergo Deum, 462 qui secundum se fecit nos. Amemus Deum, qui propter nos factus est secundum nos. Oremus ipsum, ut imaginem suam, sicubi deformata est in anima nostra, misericorditer reformare dignetur; nihilominus et corpus nostrum, quod ad similitudinem et naturam nostram accepit, sic immaculatum conservare dignetur. Et viridia folia, id est verba virtutes continentia, proferamus, si quidem volumus esse vera lilia, quae verba veterum canticorum non habent, sed quae novo cantico, id est 0686B charitati, spei, humilitati, et caeteris virtutibus, convenire noscantur.

87. Proferamus folia (et vos praecipue, o virgines Christi, quae a viriditate nomen habetis) quae vireant, et quae apostematibus superposita rumpant illa, et levient, et sanent, sanie foris ejecta: quod fit quoties incestum ad castitatem, superbum ad humilitatem, iracundum ad mansuetudinem, avarum ad largitatem, gulosum ad sobrietatem, invidum ad charitatem, acediosum ad alacritatem verbis bonis et veritati consentaneis perducimus. Ista vitia quasi ulcera animam gravant, continentia in se venenum immunditiae et pravae consuetudinis, de quibus singulis quia nos in tractatu de foliis vitis exempla posuisse meminimus, causa brevitatis in praesenti 0686C judicamus praetereunda. Hoc autem dicimus tantum, quod considerandum nobis est, quo vitio unusquisque laboret, ut secundum laboris sui magnitudinem et qualitatem, verborum medicinam ministremus, et similiter de aliis vitiis, sicut supra positum est. Hoc enim sciendum est, quia non semper silentio studendum, licet cum magno studio silentium sit servandum; sed januam oris nostri quandoque claudere, quandoque aperire debemus, quatenus ita taceantur mala, ne cum malis etiam bona et utilia taceantur. Quod etiam in petitione sua innuit Propheta, cum dicebat: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3). Ostium quippe non semper patet, nec semper clauditur; sed in domo sapientis 0686D patet sapientibus in nuntiis emittendis; clauditur vero pro stultis intrinsecus retinendis. Sic et os nostrum, quod est ostium cordis nostri, per quod verba quasi quaedam nuntia egrediuntur, nuntiantia quid interius agatur in corde, quod verbis prudentibus et utilibus est in tempore reserandum; pravis vero verbis quae de malis motibus cordis surgunt, jugiter est claudendum. Tempus enim loquendi, et tempus tacendi. Nec minus peccat is qui verbum subtrahit in tempore opportuno, quam qui prava loquendo, alios scandalizat. Nimis enim videtur avarus esse et invidus, qui verba gratis habita ad utilitatem proximorum negligit ministrare. Quando enim putas eum substantiam propriam indigenti 0687A proximo largiturum, quae divisa minuitur, qui verba nunquam deficientia non largitur? Ponat ergo Dominus custodiam ori nostro, ut sciamus quando et qualem debeamus proferre sermonem: et ostium circumstantiae labiis nostris, ut ita non solum aperiatur, sed etiam claudatur in tempore, ut neutro offendamus. Sed superposita apostematibus animarum infirmarum verba nostra, tanquam folia liliorum, saniem vitiorum Domino adjuvante ejiciant, et virtutum vires valeant inserere auditoribus.

CAPUT XXVII. De foliis lilii inferioribus et superioribus, seu de frequentia et parcitate verborum.

88. Quid est autem, quod ipsa juxta terram majora 0687B sunt et plura, superius vero pauciora et minora, nisi quod viri justi, et praecipue virgines, quanto altius ascendunt ad culmen virtutum, terrenis cogitationibus et cupiditatibus infra relictis, tanto disciplinatiores et tanto parciores debent esse in verbis? Per diminutionem enim foliorum in superiori parte disciplina verborum intelligitur; quia disciplinati quique quasi circumcidunt et extenuant verba sua, ne quid in eis pudicitiae, vel disciplinae contrarium valeat inveniri, quae indisciplinati et turpes quicunque omni honestate carentia, turgida et inflata emittunt. Per paucitatem vero foliorum, verborum 463 paucitas convenienter accipitur: cui omnes boni tanto magis student, quanto virtutum culturae viciniores existunt. Unde de fratre quodam, 0687C qui discere volebat, et quasi in usum reducere linguae correctionem, legitur quod quemdam per triennium lapidem portabat in ore: de alio vero, quod triginta annos non fuerat locutus quidquam. Videmus plures, qui, dum in principio boni propositi, et adhuc quasi vicini terrae, pristina ducti consuetudine, nec modestiam, nec paucitatem verborum valeant observare, quorum verba designantur per folia lilii juxta terram: procedente vero tempore, gratiaque accedente secundum profectum suum moderantur verba, studentque silentio, ita ut non solum prava, sed etiam otiosa devitent.

89. Cui autem bonorum statui melius competit disciplina et paucitas verborum, quam virgini 0687D Christi? Nam, si omni homini christiano praecipitur, ut nec turpiloquium, nec scurrilitas procedat ex ore eorum, sed magis gratiarum actio (Ephes. V, 4); quanto magis virgo, suo Domino pudicitiam consecrans, ab his omnibus debet temporibus abstinere? Qui suam procul dubio pudicitiam non violavit, tanto majores debet Domino reddere gratiarum actiones, quanto majorem est gratiam consecutus. Bonos enim virgines esse, summum bonum est, et summa gratia, quia ii soli sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4). Quantum vero is etiam a multiplicitate verborum debeat abstinere, quis non videat, cum loquacitas omnis sit indicium impudicitiae, quae nequaquam potest simul esse cum pudicitia virginali? Loquacitatis ergo vitium maxime 0688A devitent virgines pudici, si volunt virtutem pudicitiae conservare. Manifestum enim est quod in multiloquio non deerit peccatum (Prov. X, 19), sed paulatim ab otiosis verbis ad detractiones venitur, donec tandem ad apertas contumelias prorumpatur. Arguit autem loquacitatem apostolus Jacobus, ita dicens: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum; hujus vana est religio (Jacobi I, 26). Nemo igitur sibi de religionis habitu blandiatur, qui adhuc linguam suam non didicit religare. Religa tuam linguam, si vis esse religiosus, quia sine linguae religatione religio vana est. Unde Patres sanctissimi religionum institutores, et eorum sequaces sapientissimi, sicut a Spiritu sapientiae docti fuerant, 0688B districte instituerunt observationem silentii: non ignorantes quia, sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo spiritum suum cohibere (Prov. XXV, 28). Et, sicut Psalmus ait: Vir linguosus non dirigetur in terra (Psal. CXXXIX, 12). Sciunt etiam homines spirituales, qui hoc experti sunt, quantum auferat devotionis, quantum afferat dissolutionis intrinsecus frequens linguae resolutio. Nam, sicut fornax, cujus os semper apertum est, non potest in se retinere fervorem, sic nec cor devotionis in se poterit gratiam conservare, cujus os non fuerit janua silentii reclusum. Claudamus igitur os nostrum, ut cum devotionis fervore Christum devotionis largitorem in ferventi affectu animi possimus conservare.

0688C 90. Vos autem praecipue, o virgines sponsae Christi, intrate in cubiculum cordis vestri, et clauso ostio oris vestri orate familiariter, humiliter, lacrymabiliter, hilariter, dulciter, fiducialiter sponsum vestrum, regem vestrum, patrem vestrum, et consolatorem. Effundite coram illo, omnium inspectore cordium, corda vestra; confabulemini cum illo recordantes illius, effundite super vos animas vestras, et terrenis corporalibusque relictis, pennis spiritualibus charitatis elevamini: et transite in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, ubi non corporis, sed cordis auribus audiatis vocem exsultationis, et confessionis sonum, festum diem celebrantes, ubi interna consolatione refectae, quandoque cum articulus tempestatis et necessitatis, 0688D tentationis et carnis advenerit, coelestis refectionis recordari possitis, et dicere: Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus (Psal. XLII, 5). Memores estote optimi Domini Dei, memoramini et delectamini, et deficiat spiritus carnis vestrae: ut spiritu illius, qui est super mel dulcis, reficiamini, et discatis vilipendere exteriores collocutiones, postquam interioris 464 collocutionis gustaveritis dulcedinem. O quam bonum et quam jucundum, o quam bonum et jucundum est, tecum, o dulcissime Jesu, habitare in unum, tecum colloqui, tibi revelare causam animae nostrae, tuaeque consolationis responso perfrui! O quam bonum est 0689A ad te inhabitantem lucem inaccessibilem duce charitate accedere, cui, si tantum dux nostra fuerit, nihil manere poterit inaccessum! Novit cor tuum, o dulcis Jesu, charitatis lancea vulneratum, viam facere charitati, cui perpetuo non claudetur.

91. Accedite ergo ad eum per eum gressibus charitatis, et illuminamini: gustate quoniam suavis est. Sciunt experti, et bene sciunt qui ex alia parte gustaverunt bonum Dei donum, qui aliquando in cellam vinariam a vera vite nostra sunt introducti, quam amarum et quam taediosum sit a dulcedine contemplationis illius interiori praesentia separari, et ad exteriora corporalia vel audienda vel videnda reduci. Cum enim ille, quantum in praesenti fas est, bonus Jesus, discipulis suis familiaribus seorsum ab 0689B aliis fratribus in monte contemplationis eductis, se coram illis transfigurare voluerit, et in veste candida dulcedinis et bonitatis suae apparere mirantibus, et solida charitate inebriare voluerit eos, quos ante visitaverat per timorem judicii, sive per violentiam salubrium tentationum; quia per flagella Deus nonnunquam suorum se cordibus repraesentat: cum ergo, sicut diximus, aliquando se in suorum cordibus transfigurare dignatus fuerit, ut tristitia in gaudium convertatur; si interim dum haec nescio quomodo aguntur, aliquis exteriorem requirens praesentiam sic sit affectus, ut tamen ab amabilis contemplationis monte ipsum cogat descendere; putas illum talem impulsionem exteriorem patienter ferre, et non magis clamare cum Petro, Domine, 0689C bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 1-4): et cum Paulo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom VII, 24.) O quam amarum est eis, qui tali interiori refectione satiari noverint, ad exteriora rursus attrahi! Mori videntur sibi, quia revera quaedam mortis species est a contemplatione vitae, a contemplatione candidi Jesu, a contemplatione faciei illius rutilantis sicut sol, ad has tenebras rursus avelli; et a Mariae dulcedine ad Marthae ministerium revocari.

92. Breviter autem dico, quod quicunque sciunt mentis oculos interioribus contemplationibus occupare, et linguam animae ad divinum colloquium reserare, non solum non delectantur exterioribus visibus vel colloquiis, verum etiam plurimum fatigantur. 0689D Hi vero qui intrinsecus caeci sunt et muti, et contemplatione divina et orationibus devotis nesciunt se occupare, exteriorum sensuum subsidia quaerunt, et longitudinem temporis qua gravantur, inutilibus confabulationibus expendere satagunt. Exterioribus enim collocutionibus velle occupari, signum certissimum est animae otiosae, quae ad collocutionem divinam nulla penitus devotione levatur. Nondum certe ad summitatem lilii pervenerunt, qui linguam suam a multiplicitate verborum nesciunt sive nolunt refrenare: tantoque altius se quisque noverit in virtutum gradibus ascendisse, quanto minus humanis colloquiis delectatur, nisi forte ejusmodi hominum in quibus ipse Deus loquitur, 0690A et per quos verbum Dei auditur. Tales enim non audiuntur propter se, sed propter Deum, qui et habitat et loquitur in ipsis: et cum talibus loquendo a nostris saepe Domino cooperante dubietatibus expedimur, a pravis abducimur, et in bono proposito confirmamur. Verumtamen in omnibus discretionis spiritus optandus est et implorandus a Domino, ut ipso revelante sciamus, cui spiritui sit credendum, cui cordium nostrorum simplicium sit cogitatio revelanda, a quo salutis verbum audiendum; ne simplicitas nostra ab astuti serpentis fallacia capiatur, qui plerumque mala bonis, et falsa veris, erronea rectis admiscere consuevit.

465 CAPUT XXVIII. De contemplandis in lilio, id est decore et excellentia verae virginitatis.

0690B

93. Jam nunc ad contemplandum florem ipsum lilii veniamus. Vide, o virgo Christi, quanta pulchritudine praeemineat tuus iste flos, tuum florem designans, prae caeteris floribus. Vide quantam prae omnibus floribus qui sunt in terra, gratiam obtineat specialem. Vide quantam ab ipso Sponso tuo laudem prae cunctis floribus mereatur. Considerate, inquit, lilia agri, quomodo crescunt. Amen, dico vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis (Luc. XII, 27). Lege igitur, o virgo, et perlege, et saepius relege hoc verbum Sponsi tui, et intellige quantum in hujus floris commendatione tuam gloriam commendavit. Omnem mundi gloriam sapientissimus ille omnium creator et 0690C conditor unico flosculo tuo cooperuit; nec gloriam flosculo, sed hunc flosculum omni gloriae praetulit. In Salomone enim, de quo legitur quod magnificatus est super omnes reges universae terrae in divitiis et honore (III Reg. X, et II Paral. IX), omnes mundi glorias debes intelligere. In flore lilii tui, qui tuam, omniumque virginum Christi figuram gerit, virginitatis gloriam contemplare. Si ergo tantum commendatur ab ipsa Veritate decor lilii tui, ut ei juste subjiciatur omnis gloria Salomonis, quem non dubium est secundum magnitudinem gloriae suae fuisse magnifice coopertum; quantum putas commendandum ipsum esse tuae virginitatis lilium incorruptum, et nulla in perpetuum macula corrumpendum, cujus vel umbra et figura tantum meruit honorari? Si 0690D omne operimentum omnis gloriae Salomonis non potest decori unius materialis lilioli comparari, quis decor comparabitur tuae florenti virginitati, quae est tuum lilium verum et speciale? Nullus, inquam: quia claritatem altitudinis tui decoris nullus potest decor terrenus transcendere, quia nec Salomon in omni gloria sua coopertus fuit sicut unum ex istis.

94. Noli ergo subtristis cantare, «Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi propter amorem Domini nostri Jesu Christi (Resp. in Off. Eccl. de SS. Virginibus);» qui tibi etiam in praesenti vita decorem dedit omni mundano decore majorem, lilium integritatis tuae sibi conservando, et sibi prae caeteris pulchritudinibus virtutum specialiter 0691A dedicando, et speciali dilectione astringendo. Videbis luculenter hoc in Cantico amoris, ubi caeteris floribus pene omissis florem tuum saepius nominat, nomen lilii saepius inculcando. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cantic. II, 2): et item, Dilectus meus ascendit ad areolam aromatum, ut lilia colligat: et rursus: Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia (Cantic. VI, 1, 2). Laudabile lilium, amica sponsi; amabile lilium, quod colligitur a sponso. Non enim, ut aestimo, colligitur, ut ultra marcescat; sed ut in altari aureo collocetur, quod est ante oculos Domini, id est, ut collocetur in coelesti sanctuario, ut sit ipsum lilium ad ornamentum aliorum sanctorum. Delicatum profecto lilium, in quo pascatur sponsus: non quod in hoc solo delectetur; 0691B sed in hoc quadam speciali praerogativa dilectionis, plus aliis delectatur. Nec immerito. Duplex enim bonum in virginibus, quod in aliis sanctis non virginibus simplex est. Cum enim tota Ecclesia virgo sit in anima, nullam habens maculam neque rugam, in fide, et spe, et charitate incorrupta, propter quod et virgo appellatur, meretur et a sponso laudari: quanta laude putas esse digna lilia nostra, quae hic habent tam in corpore quam in anima, quod tota Ecclesia habet tantum in anima? Quasi enim quidem adeps et medulla Ecclesiae sunt virgines Christi: et quadam singulari excellentia aliorum florum sponsi amplexibus familiarius inhaerentes.

95. Hoc autem est virginibus summopere considerandum, qui lilii pulchritudine delectantur, quod 0691C flos lilii tam interius quam exterius albus est. Quid enim per exteriorem partem floris albam, nisi munditia corporis; aut quid per interiorem, nisi mentis virginalis puritas figuratur? Turpe esset, imo non esset lilium, quod vel interioris vel exterioris candoris sui puritate careret: ita 466 quoque turpis est virgo, imo non est virgo, quae non habet utramque, scilicet mentis et corporis castitatem. Ubi non dubito multos utriusque sexus virgines in corpore defunctos esse, et salvandos, qui nequaquam virginale praemium merebuntur. Mortui enim sunt, qui corpore quidem incorrupti, sed mente corrupti erant; ipsa tamen mentis corruptione non exigente eos ad mortem aeternam, quia legitimas nuptias exspectabant, sine quibus nulla illicita connubia voluerunt 0691D perpetrare. Si enim, sicut ait Apostolus, nupserit virgo, non peccavit (I Cor. VII, 28), quae sola tantum voluptate nupsit, quamvis jam in mente florem virginitatis corrupit. Consentit huic sententiae beatus Augustinus, dicens, quod nequaquam virgo aspirans ad nuptias melior est muliere nuptias adepta, cum ea quae jam nupsit, uno sit viro contenta; nuptura vero quaerens per omnem populum cui adhaereat, cum pluribus necesse est fornicetur animo (Lib. De sancta virginitate, cap. 11). Placet 0692A enim illi hodie unus, cras alter, deinde tertius et quartus, et fortassis plures: et quomodo si talis moritur, meritum obtinebit virginitatis incorruptae?

96. Utrum autem virgines illae, quae vi opprimuntur post virginitatis votum, nec aliquando consentiunt corruptioni; vel illae etiam, quae ante votum aliquando ad nuptias aspiraverunt firma mente, licet postea poenitentia ductae voto castitatis se constrinxerint; sive etiam illae, quae post votum aliquando sola voluntate a voto continentiae resilierunt, sed rursus ad voti constantiam redierunt, et usque in finem perseveraverunt: utrum, inquam, tales virgines sint praemio coronandae, fateor me ex auctoritate nescire. Et hoc magis peritiorum hominum, vel certe divino potius arbitrio sentio relinquendum. 0692B Dico autem magis opinando quam definiendo de primis, quae vim patiuntur; si nunquam suae corruptioni, nec voluntate, nec delectatione consentiunt beato virginali praemio non esse spoliandas, quod ex verbis Luciae (si tamen authentica videantur) videtur posse comprobari. Si etiam per violentiam, et non a consentientibus, castitas virginalis amittitur, spero quod talis amissio castitatis ipsis amittentibus cedat in bonum: quia forte permisit eas benignus Jesus tali bono spoliari, quod praescivit ipsas non bene usuras. Utile enim esset aliquam, quae propter virginitatis meritum deberet superbire, perdere virginitatem, et per hoc consequi humilitatis virtutem.

97. Cavenda sunt autem virginibus summo studio 0692C loca et tempora corruptoribus opportuna, ne, si suae corruptioni per insipientiam suam occasionem praebuerint, ipsae sibi merito nocuisse videantur, et sua corona priventur. Si enim Bethsabee non se impudice sive incaute lavisset in solario, et Susanna in pomario, ubi videri poterant aliquo modo; nequaquam illa adulterium, nec ista mortis periculum incidisset. Cautae sint virgines, sicut sunt castae. Fenestras oculorum et aurium suarum discant obserare, vultus abscondere, ne vel sibi, videndo vel audiendo quod forte non expedit, mortem asciscant: ne dum ab aliis incautae videntur et audiuntur, ipsos, quamvis ignoranter, occidant. Quod saepe contigisse cognovimus, illo suggerente et insidiante, 0692D de quo scriptum est: Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem (Psal. X, 8). De aliis vero, quae vel aliquando ante votum, vel post sola voluntate lapsae sunt; mihi videtur, sine praejudicio cujuslibet melioris sententiae, quod virginitatis coronam non amittant, si tamen citius ad votum redierunt, et in eo fideliter permanserunt; sed tamen coronae meritum puto aliqualiter imminuendum secundum mutationem voluntatis, ut si qua longo tempore, vel firma voluntate perstitit in voluntate frangendi votum virginitatis, tanto 0693A minus habeat meriti in corona. Integram vero omnino coronam aestimo possessuras, quae a primis annis suis virginitatem sponso suo Domino Jesu vovere et conservare studuerunt.

CAPUT XXIX Quod flos lilii inclinatus ad terram doceat humilitatem.

98. Nec praetereundum, quod ipse flos lilii tam altus, tam candidus, tam jucundus, semper reclinatur 467 ad terram. Quid nobis per hoc aliud quam humilitas commendatur? Caput enim inclinare ad terram, est mentem nostram ad generationem terrenam et fragilitatem de terra contractam inflectere, ne de nobis aliquid praesumere omnino audeamus, dum nos lutum et cinerem esse consideramus. 0693B Nulli autem haec virtus tam necessaria est, quam virginibus, ne in profundum superbiae incidant dum suorum considerant excellentiam meritorum. Virgines enim Christi etiam adhuc in terra viventes, Angelorum ducunt vitam, cum tales sint, quales dixit Dominus homines futuros post resurrectionem: quia tunc neque nubent, neque nubentur; sed erunt similes Angelis Dei in coelo (Matth. XXII, 30). Non exspectant autem virgines Christi solummodo incorruptionem resurrectionis, sed in praesenti etiam vivunt incorruptae, vitam sine dubio angelicam aemulantes. Ne igitur e tam sublimi gradu, quem non ex praecepto cujusquam, sed propria voluntate viriliter ascenderunt, viliter, per superbiam decidant; inclinentur ad terram, sicut flos lilii: 0693C recordentur quoniam pulvis sunt, et quod dies earum sicut fenum: et nondum aestiment se ad immortalitatis beatitudinem resurrexisse, sed adhuc illo carneo pariete circumdatas, qui inter ipsos dividit et dilectum Jesum. Caveant illum astutum serpentem ipsis multipliciter insidiantem, ne seducat eas ad praesumendum aliquid de se: quatenus existiment bonum quod habent, non habere se a Deo, sed a propria virtute; vel credant sibi pro meritis suis traditum; vel propter hoc quod a Deo acceperunt, singulariter credant se meliores aliis, vel ut putent se habere, quod non habent. Hae sunt quatuor species jactantiae, quibus ille nequissimus serpens etiam non raro bonos decipit.

99. Et prima quidem specie decepti, qui non putant 0693D quod habent a Deo accepisse, incidunt, quo nullum est majus, crimen ingratitudinis. Quid enim pejus, quam non recognoscere Deum esse largitorem omnis boni? Quod qui non agnoscat, quomodo grates deferet ei, a quo nihil se aestimet accepisse? Et certe non pauci tales sunt, quos ex ipsorum verbis potes agnoscere. Quid enim dicunt? Quare, inquiunt, non servasti castitatem tuam? quare non habes humilitatis et patientiae virtutem? quare non habes orationis devotionem, et fluenta lacrymarum? Quid putas eos cogitare qui hoc dicunt, nisi quod ipsi hoc habeant a se, et quaelibet a se hoc possit habere? Non ita cogita tu, o virgo Christi, sed scito te a te ipso nihil habere, nisi peccata: caetera 0694A vero bona, gratiae sponsi tui sunt. Gratulare ergo, id est, laetare simul et gratias age ei, a quo habes esse, et bene esse: et tanto magis dilige dilectum tuum, quanto pluribus et majoribus bonis suis suam erga te comprobat dilectionem. Imo et ipsa dona virtutum plus dilige, diligentiusque conserva, quia hoc a tam dilecto et tam diligendo accipere meruisti, quam si propriis viribus hoc obtineres. In retinendo datum diligenter, dantis dilecti sponsi tui dilectionem ostende; quia non debet dare vilia munera dator tam pretiosus.

100. Secundi vero, qui credunt se quidem accepisse, quod non habent, a Deo, sed tamen propter merita sua; volunt benignum Dominum Jesum sua gratia spoliare. Cur propter merita tua accepisse 0694B te putas virtutem? Dic mihi: Quis dedit tibi posse mereri? Quid enim habes quod non accepisti? Quid gloriaris, quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7.) Et tamen, si vis scire quomodo acceperis, audi eumdem apostolum: Gratia, inquit, Dei salvi facti sumus. Quod autem salvamur secundum opera nostra, non ex justificationibus nostris salvamur; sed gratia datur pro gratia. Gratia enim Dei sumus id quod sumus, sive in habendis virtutibus, sive in coelestibus obtinendis.

101. Tertii vero, qui ex spirituali dono putant se aliis meliores, aliosque contemnunt tanquam viliores se, peste illius Pharisaei premuntur, qui etiam, cum acceptis virtutibus gratias ageret, peccavit, quia Publicanum contempsit (Luc. XVIII, 11). Sed, quia 0694C plurimi hac peste laborant, tentemus adjuvante Domino his aliquod medicamentum adhibere. Considerandum puto. Is aliqua virtute spirituali caret: forsitan habet aliam similem isti, vel majorem hac. Ideo dicit Hieronymus: «Praeclara est virginitas et pudicitiae 468 virtus, si modo non aliis macularum lapsibus infirmatur.» Nam tanto majori studio placendi opus est, quanto est major ille cui placendum est. Si enim virgo es, adhuc dubium tibi est ad quem gradum dignitatis virginalis ascenderis. Non enim ejusdem meriti sunt omnes virgines. Quis enim sanctorum virorum similis in castitate et laude Joanni venit aequandus? Quae virginum feminarum usque ad altitudinem dignitatis Mariae Virginis altissimae pervenit? Non ergo te 0694D exaltes super quemquam, cujus mentem ignoras, ne sub omnibus cadas. Item, si tu forte dignitate virginitatis locum tenes infimum; quomodo audebis te comparare ei, qui in humilitate vel charitate, vel obedientia forte juxta summum gradum ascendit? Quid, si ille, cui te audes praeferre, ad tantam perfectionem pervenit, ut non dubitet, imo, Deo teste, cui conscientia ipsius nota est, tota mente flagret calicem passionis pro Domino exhaurire? Sed hic fortassis dicis, quia et tua conscientia testante, paratus sis ad tolerandum passionem. Ac quod respondemus, quod non sit quisquam, qui hujus virtutis constantiam in se veraciter possit agnoscere, nisi re ipsa atque experientia doctrice 0695A didicerit. Quantos enim putas in tormentorum acerbitate defecisse, qui se putabant usque ad mortem fortiter perseveraturos? Non ergo te ipsum judices, qui te ipsum non agnoscis: cum perfectissimus omnium Paulus dicat: Sed neque me ipsum judico; qui autem me judicat, Dominus est. Alios quidem multo minus debes judicare, propter hoc quod ibidem subditur: Nolite itaque ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 3-5). Ubi sine dubio multi alii contra opinionem hominum, judicio Domini cuncta videntis praeponentur, et postponentur, qui praeponendi falso putabantur. Est autem adhuc ratio valida, quae ab hac specie jactantiae te avocet. Ita enim habeto. 0695B Esto alius alio justior, alius alio sanctior sit; idem tamen nescit utrum odio an amore dignus sit.

102. Hinc suam mentem exerceant optimi quique, et ad exemplum lilii timore et humilitate coacti inclinabuntur ad terram; cum habuerint in mente, quod nesciunt utrum amore an odio sint digni. Et vere nesciunt, et ignorant quid superventura pariat dies, imo nec hora: quanto minus sciunt, qualis eorum finis futurus sit, vel eorum qui modo mali sunt? Si Judam proditorem vidisses, cum adhuc erat discipulus, et inter summos, ejicientem in nomine benigni Jesu daemonia, vidissesque Latronem postea cum Christo crucifixum, qui eatenus institisset latrociniis et homicidiis, non dubito, quin Latroni Discipulum praetulisses: et tamen omnes scimus, 0695C utri alter in fine praelatus sit. Tu ergo, si etiam ad tantam jam vitae perfectionem pervenisti, ut miracula opereris; time, ne ad extremum cum ipso Juda deprehendaris reprobus. Si vero alium quemquam pessimis operibus videas insudantem; ne te illi praeferas, quia nescis utrum exemplo Latronis ad ultimum convertatur, sicut scriptum est: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 2). Quod de illis communiter accipitur, qui post scelera sua ad Dominum a Domino convertuntur, qui considerat qualis quis moriatur. Nullum ergo et tu judicare praesumas: nec te, licet optimum, cuiquam alteri, quamvis pessimo, praeferas; quia tuus et illius qualis futurus sit exitus, ignoras. Ad terram igitur cum lilii flore inclinare, id est considera fragilitatem 0695D tuam, in te, quia terra et cinis es: et quanto major es, humilia te in omnibus, carnis munditiam virtute humilitatis inclinans.

103. Quid autem vanius illis, qui se putabant habere quod non habent? Sed certe hac peste omnium hominum genus fere laborat. Quis est enim qui seipsum perfecte cognoscat; nisi cui datum est a Patre luminum, a luce vera quae illuminat omnem hominem? E coelo venit, Gnwðqi seautovn, id est Nosce te ipsum. Nam in Cantico canticorum ipsa sponsa quae ad amplexus sponsi anhelabat, quae senserat unguentorum illius fragrantiam, de ignorantia sui quodammodo reprehensa est, dicente sponso: Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere a 0696A me (Cantic. I, 7). Vide ergo quantum malum sit quaevis ignorantia 469 sui, propter quam ab amantissimo sponso meretur repelli. Ad cognitionem igitur propriam redeamus, id est ad terram nostram, si volumus esse vera lilia, et ad sponsi admitti praesentiam. Nos ipsos jugiter introspiciamus, incessanter clamantes ad verum et benignum Jesum; ut mentis nostrae oculos ad cognoscendum nos ipsos illuminare dignetur.

CAPUT XXX. De numero foliorum nostri lilii, seu de tribus incommodis vitae praesentis, quae evadunt virgines; et totidem commodis vitae futurae quae exspectant.

104. Nunc ad numerum foliorum ipsius floris, candidissimo flore nostro benigno Jesu nos illuminante, 0696B animum intendamus. In perfectis liliis ipse candidus flos plurimum sex foliis constat, per quae sex causas intelligimus, quae ad virginitatis munditiam debent animos virginum incitare, quarum tres ad vitam praesentem, tres ad futuram pertinent. Tria sunt incommoda in praesenti vita in conjugatis, propter quae vitanda virginalis castitas est appetenda. Tria sunt quoque commoda futurae gloriae, propter quae acquirenda votiva virginitas est et conservanda. Praesentis vitae incommoda duo habemus ex maledictione, quae inflicta fuit primae parenti nostrae Evae post transgressionem peccati. Serpens enim tribus maledictionibus subjacuit, Eva duabus, Adam uni. Serpenti enim dictum est a Domino: Supra pectus tuum gradieris, terram comedes, et mulier 0696C conculcabit caput tuum. Evae autem dixit Deus: In dolore paries, et sub potestate viri eris. Adae vero ait: In sudore vultus tui comedes panem tuum (Gen. III, 14, 15, 16, 19).

105. Maledictiones Evae, et per ipsam omnium mulierum nuptarum, duae sunt in praesenti expressae, scilicet quod in dolore pariunt filios, et sub potestate virorum sunt. Quis et quantus sit dolor parientium mulierum, nullus hominum novit, nisi quae expertae sunt. In Scripturis autem doloris hujus testimonium frequenter invenimus; quia, cum magnitudinem alicujus doloris volumus exprimere, ipsum mulieri parturienti comparare solemus. Hoc enim ipsum Dominus omnium dolorum cognitor cum videret discipulos suos de morte sua nimium 0696D contristandos, ipsorum tristitiam mulieris parturientis tristitiae voluit comparare, dicens: Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: ita et vos nunc quidem tristitiam habetis (Joan. XVI, 21, 22). Similiter et beatus Paulus dicit, volens ostendere dolorem eorum, qui in extremi judicii die imparati invenientur, ait: Cum autem dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient (I Thess. V, 3). Saepius quoque in Prophetis et in aliis Scripturis de hujus doloris magnitudine inveniuntur multa exempla. Sed, quia vivorum plura suppetunt testimonia, quae illud ad experientiam cognoverunt, videtur in his non diutius immorandum. 0697A Sed felices virgines, et vere prudentes, quae etiam praeter commoda temporalia in spiritu Domino jungi vicinius elegerunt, spirituales fetus, id est bona opera, multo melius, uberius et securius immortali sponso suo Jesu non singulis annorum spatiis, sed diebus singulis procreantes: amantes eum, in cujus thalamum castissimum duce pudicitia intraverunt, vel quem potius in sui cordis thalamum receperunt, ejus vocem organicam in praeceptis suis et promissis praemiorum coelestium audierunt, et loquente sponso suo, ei per obedientiam responderunt; cujus amor castimoniam, cujus tactus munditiam, cujus nuptiae virgines faciunt et conservant. O vere felices, quae tali viro non solum animi, sed etiam corporis munditiam consecraverunt! Cujus commercio sic in 0697B animo fecundantur, ut omnium virtutum matres efficiantur, quorum filii in domo coelesti aeternaliter habitant, et semen operum ipsarum coram sponso suo in saeculum dirigetur.

106. Evadunt etiam virgines Christi maledictionem secundam Evae matris nostrae, et per ipsam omnium maritatarum, scilicet quod sub viri mortalis potestate non sunt: et in hoc quantum bonum invenias, quantum malum 470 effugias, diligentius intuere. Super quo Pauli apostoli sententiam audiamus. Virgo, quae innupta est, cogitat quae sunt Dei, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. X, 34). Quid acquiritur? Evaditur malum non modicum, sollicitudo mundana, quomodo viro placeat. 0697C Quantum putas animis virginalibus devotionis augeri, quod libere, quando volunt et quando debent, nulla impediente cura possunt orationibus caeterisque spiritualibus exercitiis vacare? Quantas habent conjugatae, religiosae et Deo vacare volentes, molestias; cum a propriis viris, quibus eas esse subjectas oportet, prohibentur? Est enim hoc magnum onus conjugii, cum mulieres viris talibus copulantur, qui a bonis earum moribus et bona conversatione discordent. Quantas putas esse conjugatas, quae suppliciis hoc emere vellent, quod a malorum potestate liberatae, liberum Domino possent servitium exhibere? Felices ergo virgines, quae sponsum suum Christum accipientes, illi se soli subjecerunt, cujus jugum suave est et onus leve; eique soli tota et integra 0697D mente placere desiderant, qui sane est speciosus forma prae filiis hominum, non dividentes mentem suam, ita ut nec ex parte cupiant, et sollicitae sint placere Deo, nec ex parte placere viro: sed se totas integras reddunt illi a quo receperunt ut essent, et receperunt ut bene essent; ipsum munere praeterea sponsum suum gratuito acceperunt. Quid poteris largitori tuo digne rependere? Dedit te tibi, quando te creavit, ut esses: reddidit te tibi, cum recreavit, ut bene esses: dedit in viaticum tibi, ne in via deficias, Corpus et Sanguinem suum, se verum Deum, et hominem verum: et tu quid rependes? Si pro eo quod dedit tibi, quando te creavit, vicem nequis rependere; quid denique pro eo rependes, quod se tibi 0698A dedit? Certe si te millies posses rependere, quid esses tu in comparatione Dei? Repende tamen quantum potes, repende te totam illi, qui te totam tibi et dedit, et reddidit: et his non contentus, se quoque totum tibi dedit. Diliget hunc tantum te diligentem, et singularem dilectum ex tota anima tua, et ex toto corde tuo, et ex omnibus viribus tuis; quia et cor bonae voluntatis, et animam rationabilem, et vires ad implenda quae bona sunt, ipse dedit tibi. Benedicat anima tua Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus; et te dilectionis illius vinculis astringe, ut liberius vacare possis, et videre quam suavis est Dominus: quem, si recte gustaveris, ipso te trahente jam nequaquam ulterius sub alterius potestatem redigeris. Omnis enim sapiens ab illius 0698B se nollet absolvere servitio, cui servire regnare est. Quis autem regnare nolit? Vis regnare feliciter? servi benigno Jesu, et regnabis; quia illi servire regnare est. Sic enim de sanctis legitur, quia cum Christo regnabunt in aeternum (Apoc. XXII, 5). Quid est, regnabunt? Reges erunt. Hoc enim et Apostolus ait: Haeredes quidem erunt Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Reges ergo vere erunt, haeredes regni Dei, cohaeredes autem Regis. Felicissimae ergo virgines hujus solius jugo subjectae, qui servos suos commutat in reges, quorum regnum non mutabitur in aeternum!

107. Tertia causa appetendae virginitatis est carentia multiplicium anxietatum, quae inenarrabiliter habetur circa pueros nutriendos. Quanta sit haec anxietas, 0698C soli novere parentes. Secundum amorem enim quo afficiuntur circa filios, extenditur sollicitudinis magnitudo, quem amorem exceptis parentibus nulli sciunt. Verum dixit, qui ait:

Quis sit amor prolis, soli novere parentes

Unde nonnunquam sollicitudinem ipsam in tantum contingit extendi, ut omnes animi vires occupet, et omnibus postpositis solummodo filiorum mentionem habeant. Discurrit animus, et vagatur, et percurrit mare et aridam: nil inexpertum relinquit, plurimumque et corpus miserorum parentum diverso labore atteritur, ut filiis pecunia et possessio comparetur. Nec adhuc quiescitur, etiam pluribus quam necessitas exigat conquisitis; quia occasione dilectionis filiorum subintrat avaritia, etc.

0698D Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.

(JUVENAL, sat. 4, vers. 139.) 471 Et minus hanc optat cum non habet: consequenterque moriuntur in miseriis; nec possunt compati, nec volunt misereri, et se ipsos miserrimi parentes faciunt indignos ad misericordiam consequendam. Jam, ut puto, vides quantum malum facit sollicitudo circa filios habita, et ad quem finem tendit. Quantum autem putas anxietatis adjici etiam bonis parentibus, et maxime matribus, quae majori circa filios solent affectu moveri, cum vident vitam filiorum, virtutum tramite relicto, vagari per devia vitiorum, eum diversis illos affici vident corporum infirmitatibus, cum denique tandem ad mortis vident 0699A interitum devenire? Quis in tantis miseriis locus divinae contemplationi relinquitur? Quomodo cor sursum haberi potest ad Dominum, tantis gravitatibus oppressum? O quam beatae virgines, quarum sponsus ultra mori non potest, quarum filii, id est virtutes, semper vivunt, imo et ipsas ad vitam perducunt; quarum animus non ad diversa terrena descendit, posteriorum oblitus! Portant jam virgines beatae in mente sua coelum cum gaudiis, quantum hominis fas est, quod ipsas praeterea est laturum. Jam vagantur per gaudia coelestia, transeunt singulariter choros beatissimorum spirituum, singulorum chororum officia singularia spirituali mentis vivacitate perspiciunt, et singularium virginum gaudia sibi a rege et a sponso praeparata, libera mentis aviditate 0699B degustant, nulla filiorum terrenorum sollicitudine remoratae.

CAPUT XXXI. De tribus commodis futurae vitae, quae obtinebunt virgines.

108. Sequamur, et nos prosequamur in materiae tractatu propositae tria commoda futurae vitae, Christi virginibus singulariter accessura. Beatissimus Joannes evangelista in Apocalypsi sua vidit duodecies duodena millia sanctorum citharoedorum illibatae virginitatis in corpore, viriditatis inviolatae in corde, quod sequantur Agnum, sponsum virginum, quocunque ierit (Apoc. XIV, 1-4). Ecce virginum praemium singulare, per quod quartum folium floris 0699C lilii designatur; quia sequuntur Agnum quocunque ierit. Quo ire putamus hunc Agnum, quo nemo sequi eum vel audeat, vel valeat nisi vos? quo, inquam, putamus eum ire? in quos saltus? in quae prata? Illuc aestimo, ubi sunt vera gaudia, non gaudia hujus mundi vana, insana, mendacia, nec gaudia qualia in ipso regno Dei caeteris praestantur; sed a caeteris sorte distincta gaudia virginum Christi, de Christo, cum Christo, post Christum, per Christum, gaudia propria virginum Christi. Non sunt eadem non virginum, id est eorum qui non sunt virgines, quamvis tamen sint Christi. Nam sunt aliis gaudia alia; sed nullis talia. Sequuntur Agnum quocunque ierit quia Agni caro utique virgo est. Hoc enim in se retinuit cum esset in corpore, quod non abstulit Matri. Virgo 0699D enim ex Virgine conceptus est: et natus Virgo de Virgine, et post nativitatem cum Virgine matre permansit Virgo, auctor et custos, et amator virginitatis ac remunerator largissimus Dominus Jesus Christus. Merito igitur eum sequuntur etiam in hac vita virginitate cordis et carnis, quocunque ierit. Quid est enim sequi, nisi imitari? quia Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, sicut ait apostolus Petrus, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Hunc in eo quisque sequitur, in quo imitatur, in quo multum ad imitandum proponitur omnibus; virginitas autem carnis non omnibus. Non enim habent quid faciant, ut virgines sint. Sequantur itaque Agnum caeteri fideles, qui virginitatem 0700A corporis amiserunt, non quocunque ierit; sed quocunque ipsi poterunt. Possunt autem in omnibus virtutibus, nisi cum in decore virginitatis inceditur. Quomodo enim post eum ibunt itinere virginali, qui hic amiserunt, quod nullo modo recipiunt? Vos ergo, o virgines ejus, ite post eum, quae propter hoc quocunque ierit, sequimini eum, tenendo perseveranter quod vovistis, ardenter facite quod potestis, ne virginitatis bonum vobis pereat, cui semel perditae, facere nihil potestis, ut redeat. O quanta cum admiratione, quanto cum gaudio videbit 472 vos caetera multitudo sanctorum, quae Agnum ad haec sequi non potest! Videbit, nec invidebit: et collaetando vobis, quod in se non habet, habebit in vobis. Agnus quippe ille, quem vos quocunque ierit, sequimini, nec eos 0700B deseret, qui eum non valent sequi quo vos potestis. Omnipotentem Agnum loquimur, qui vos praeibit, et ab eis non abibit, cum erit Deus omnia in omnibus; et qui minus habebunt a vobis, non horrebunt: ubi enim nulla invidentia est, concors est differentia. Praesumite itaque, confidite, roboramini et permanete in eo quod vovistis, et reddite Domino Deo vestro vota perpetuae continentiae, non tantum propter aerumnas praesentis saeculi vitandas, sed multo magis propter futuri saeculi delicias singulares, quas nobis spiritualiter Agnus noster Christus transiens ministrabit.

109. Caveant autem virgines Christi, ne pueriliter intelligant: ita ut solam virginitatem credant sibi sufficere ad sequendum Agnum Dei, quocunque 0700C ierit; cum ipse Agnus non solum virginitatis semitam, imo etiam omnium virtutum viam incedat. Oportet ergo virginem Christi omnium virtutum itinere, etiam in hac vita, Agnum mansuetissimum imitari; si vult illuc venire, ubi sine fine eum, quocunque ierit, sequetur. Quomodo enim posset sequi virgo superba Agnum in humilitatis via gradientem, ad quem nullo modo accedet? quomodo mitissimum iracunda? quomodo ferventem charitate invida? quomodo largissimum avara? quomodo sobrium ebria? Ambulat in omni via omnium virtutum Agnus: ambulet sic et virgo cupiens Agnum imitari. Sit mitis, sit humilis, sit charitate fervens, sit larga, sit alacris, sit sobria; et imitabitur Agnum quocunque ierit: denique merebitur ab ipso sponso suo 0700D audire: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis tuis, filia principis! (Cantic. VII, 1.) Specialis filia Dei principis, et domina regum universae terrae erit anima virginalis, cujus gressus commendantur in calceamentis. Per calceamenta autem accipimus exempla mortuorum; quia calceamenta fiunt de mortuis animalibus. Pulchri igitur sunt gressus virginum in calceamentis, cum directe sequuntur per viam virtutum omnium Agnum Christum pro ipsis mortuum, pro Agno paratae etiam ipsae usque ad mortem et per mortem, si necesse est, sequi Agnum; in omni facto munientes pedes affectuum suorum, exemplis optimi Agni Jesu Christi, adversus serpentem insidiantem calcaneo virginali, cum caput 0701A serpentis virginali pede ipsius Agni adjutorio conculcatur.

110. Quintum folium floris lilii quintam causam designat, propter quam virginitas est appetenda; illud scilicet quia cantabunt canticum novum ante thronum Dei et Agni, quod praeter virgines nemo potest dicere. O felices virgines, et caeteris feliciores virgines, quae affertis ad illas Agni nuptias aeternales canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris, non utique tale, quale cantat universa terra, ut dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1): sed tale, quale nemo potest dicere, nisi vos. Audiet tamen, et delectabitur omnis multitudo fidelium vestro proprio et tam excellenti dono. Vos autem quae et dicetis, et 0701B audietis, quia illud dicetur a vobis; felicius exsultabitis, et jucundius regnabitis. Quis istam felicitatem poterit explicare? imo quis humana mente concipiet tantae exsultationis jubilum? Jam si omnes virgines canticum istud cantabunt, nunquid illa Virgo virginum primiceria non cantabit? Cantabit utique, et tanto jucundius, quanto castior caeteris. Praebebitque toti choro in cantando exemplum, quas ad virginitatis amorem suo incitavit exemplo. Cantabunt ergo virgines in illa jucunditate festiva canticum suum in cor Agni virginis sponsi sui, a quo ut tale canticum cantare possent, acceperunt. Quid autem? Nunquid et ipse Agnus non solum aliarum virginum coetum, sed etiam ipsam Virginem Matrem suam superexcellens, a quo habent non solum, ut 0701C sint virgines, sed etiam sint; nunquid, inquam, Sponsus virginum virgo, virgo optimus non etiam cantabit? Imo vero et ipse cantabit, et jucundissima illa vox Verbi Patris aeterni, cum omnibus, prae omnibus, et in omnibus 473 audietur. O felicissimum canticum! o festivitatem jucundissimam, comparatione et fine carituram! Quis ad illud non anhelet? quis laborare contemnat ut illuc perveniat, ubi tantarum virginum canticum novum audiat, ubi mirabiliter prae caeteris virginibus redundantem vocem Matris Agni percipiat; ubi et ipsum Agnum piissimum et dulcissimum melos, totum melleum audiat concinentem? Si enim eloquia Domini, teste Psalmista, et in ipso corpore mortis existentis unicuipiam tam dulcia sunt, ut mel et favum superent 0701D (Psal. CXVIII, 103): quanta putas ea dulcedine superabundare debere, ubi omnis mortalitas, omnis timor, omnis dolor procul transierunt; ubi amaritudinis nullus relinquitur locus, sed omnes torrente voluptatis divinae potabuntur, inebriati ubertate domus ejus? Maxima omnibus felicitas, canticum virgineum Agni dulcissimum audientibus: abundantior tamen virginibus Christi, cum ipso Agno cantantibus.

111. Quanta sollicitudine merito custodire debent virgines ora sua, canticum solis virginibus cantandum cantare, et cum omni munditia conservare, non solum ab omni actu polluto, sed ab omni verbo luxurioso, turpi, scurrili, jocoso, imo et otioso? 0702A Eruntque sicut in cantico sponsae dicitur, sicut vitta coccinea labia virginum, et eloquium earum dulce (Cant. IV, 3). Sicut enim vitta coccinea sunt labia, quae semper verbis ardentis charitatis abundant, quibus verbis motus et cogitationes carnales restringuntur. Per coccineum quippe colorem, charitas; per vittam, qua crines restringuntur, restrictio cogitationum carnalium, quae per crines figurantur, accipitur. Sponsarum ergo Agni, hoc est virginum Christi, labia praecipue decet esse sicut vitta coccinea, ut sermo earum semper charitate ardeat, passione Agni et sponsi rubeat, qui semper debet esse in corde, semper sit in ore candidus et rubicundus dulcis Jesus. Nec timeo talibus de mendacio, quia mentiri omnino nolunt, cum de veritate loquuntur 0702B dulcissimo Jesu. Scurrilia vero, turpia, jocosa, et otiosa verba, verbis passionis convenire non possunt. Quid enim utilius, quid amarius, quid decentius passione Jesu Christi?

112. O dulcissime atque amantissime Jesu, agne immaculate, candide per innocentiam, rubicunde per sanguinem passionis, quam jucundum cogitare, quam salubre loqui de te! Tu enim de te loquentibus praesens, mentem dulciter accendis, informas verba, et omnium in te loquentium trahis affectus: curruntque in odore unguentorum tuorum, donec introducantur a te, Rex regum, in cellaria tua, bibantque vinum dulcissimae consolationis tuae in jucunditate cordis sui, audiantque suavissimam vocem tuam dicentem, Bibite et inebriamini, charissimi 0702C (Cant. II, 1); sentiantque indignos amari a te gratis, amicissime et gratissime Jesu. Videsne igitur quorsum tendant verba charitatis et passionis benigni Jesu? cujus nomen quod est super omne nomen, nulli potius nominandum, nullis dulcius sapiendum est, quam virginibus sacris, sponsis ejus: ut nunquam ab earum ore recedat nomen dulcissimi Jesu, in quo ipsi Agno coelestis Patris canticum novum solae cantabunt. Incipite ergo quantum fas est, o virgines, frui sponso vestro. Ipsum semper in ore, semper in corde gestantes: ut fiant ei sicut vitta coccinea labia vestra, et eloquium dulce, ut dignae habeamini postmodum osculari ab osculo oris ejus, et ab ipso introduci in coelestem thalamum.

113. Sexta et ultima causa, propter quam virginitas 0702D est appetenda, sexto folio floris lilii designatur. Ostenditur enim nobis quae sit haec causa testimonio Isaiae dicentis: Eunuchis, id est virginibus meis, dabo in domo mea et in muro meo locum nominatum multo meliorem, quam filiorum atque filiarum: nomen aeternum dabo eis, quod nunquam deficiet (Isa. LVI, 5). O sublime meritum virginum; o gloriam excellentem, o praemium spirituale! Legant et intelligant, memoriaeque commendent verbum hoc, verbum bonum et suave virgines omnes; pueri pariter et puellae gaudeant, et perseveranter currant, qui jam continentiam voverunt, donec comprehendant. Audiant qui nondum voverunt; et delectentur in altitudine praemiorum, ut voveant etiam ipsi 0703A votum castitatis castissimo Jesu, ut semitam virginitatis 474 altissimam et arctissimam apprehendant, per quam incedentes bravium accipiant nominis sempiterni, et locum multo meliorem, quam qui filios et filias ex se genuerunt, incolere mereantur. Quid per hoc designatur nomen, quod Dominus promittit se suis daturum virginibus? Utique gloria propria excellensque significatur, quae erit virginibus non communis cum multis, quamvis in eodem regno constitutis. Nam ideo fortassis nomen dictum est, quod eos quibus datur, distinguit a caeteris, sicut homines propriis nominibus distinguuntur. Licet enim omnes ad vitam aeternam praedestinati in uno regno sint mansuri, et uno Deo fruituri; tamen, sicut ait Apostolus, ut stella differt a stella in claritate, 0703B sic resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42): haec sunt merita diversorum sanctorum. Nam sicut commune est omnibus sideribus esse in coelo, et tamen alia est gloria solis, alia lunae, alia stellarum: sic in ipsa vita aeterna distincte fulgebunt lumina meritorum. In domo autem Patris aeterni mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2): ubi non vivet alter altero prolixius, quia omnes habebunt vitam aeternam. In multis autem habitationibus honoratur alius alio clarius. Quanta, putas, ibi gloria fulgebunt virgines Christi, cordis simul et mentis puritate Christum sequentes? Quis sanctorum chorus melius lunae comparatur, quam virgines? Solae sequentur solem justitiae Christum ut Agnum Patris, quocunque ierit: unde et solae illi similes sunt atque simillimae. 0703C Honorabuntur ergo prae caeteris in eodem regno existentibus splendore quidem excellentiori, sicut lunam videmus prae caeteris sideribus praeeminere; possidebuntque in domo Domini locum meliorem multo quam caeterorum filiorum et filiarum, qui virginitatis merito non sunt insignes.

114. Pergite itaque, sancti Dei pueri et puellae, mares et feminae, caelibes et innuptae; pergite perseveranter usque in finem. Laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius: sperate felicius, cui servitis instantius: amate ardentius, cui placetis attentius. Non sint in vobis incentiva ulla vitiorum, sed totum hominem vestrum vestro sponso consecrate simul et conservate specioso forma prae filiis hominum. Non conspiciatur in virgineo corpore vestro 0703D improbus vultus, non vagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis jocus, non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus. Jam non reddite malum pro malo, aut maledictum pro maledicto. Jam postremo ad illam dilectionis mensuram accedite, ut ad imitationem sponsi vestri ponatis animam pro fratribus vestris. Haec enim addita virginitati angelicam vitam hominibus, et coeli mores exhibent terris. Sed quanto majores estis, tanto humilitate vos in omnibus, ut coram Deo inveniatis gratiam, qui superbis resistit, qui se exaltantes humiliat. qui inflatos per angustam portam non trajicit. Nulla sit superflua sollicitudo: ubi fervet charitas, non desit humilitas.

0704A 115. Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, ex quibus filios hominis gigneretis; tanto magis corde amate Filium hominis speciosum forma prae filiis hominum. Inspicite pulchritudinem amatoris vestri, et hoc ipsum quod in eo derident superbi, inspicite quam pulchrum sit interioribus luminibus. Inspicite vulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium et commercium redimentis. Haec quanti valeant, cogitate: haec in statera charitatis appendite, et quidquid amoris in nuptias vestras impendendum habetis, illi rependite, qui non pulchram carnem, sed interiorem vestram pulchritudinem quaerit, qui vobis dedit potestatem filios Dei fieri. Videte autem quanta securitate amatis eum, cui displicere falsis suspicionibus 0704B non timetis. Vir et uxor invicem se amant, quia in se manifeste vident signa charitatis: saepe tamen de se aliquid mali invicem suspicantur, quia sua occulta invicem non contuentur. Non ita est de amore vestro dulcissimo Jesu ac desiderabili, in quo nihil invenietis quod reprehendere possitis: nec vobis timendum est quod falso aliquid mali de vobis suspicetur, qui renes intuetur et corda. Si ergo magnum amorem conjugibus deberetis, quantum amare bebetis eum, propter quem conjuges habere noluistis? Totus vobis figatur in corde, qui pro vobis totus fixus est in cruce; 475 semper habentes in mente, quantam vobis exhibuit charitatem. Qui vos sibi inviolatas tam in corpore quam in anima conservavit, quantam vobis et quam specialem gloriam 0704C praeparavit, quas sic sublimavit? Specialem, inquam, gloriam, specialem coronam donavit vobis in coelis, quam nostri majores aureolam appellant, quam idcirco ab auro aestimo nominatam, ut ipsum coronae nomen quae dabitur vobis in praemium virginitatis, insinuet excellentiam gloriae virginalis. Quid, inquam, dabitur sacris virginibus Christi? Caeteris sanctis ut praeemineant, sicut aurum caetera metalla praecellit. Dicit enim Isaias: In die illa erit Dominus corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui (Isa. XXVIII, 5). Attende quod corona fit de auro et de lapidibus pretiosis; sertum, de floribus, puta rosis, violis, et hujusmodi. Attende quam magnum est ipsum Deum habere pro corona! et virgines non tantum habebunt Deum pro corona, 0704D id quod est commune omnibus glorificatis; sed habebunt pro capillo florido exsultationis praerogativam spiritualis excellentiae, quae in virginibus in patria coelesti apparebit. Quid autem est ille locus multo melior, quam filiorum Dei? quid illud nomen aeternum? quid aureola? Magnum est valde, et inexplicabile inexpertis: et propterea cum magna aviditate currendum, cum magna fortitudine perseverandum est eis, qui soli fruendo poterunt hoc experiri. Sed quia commemorando gratiam specialem virginibus a sponso suo gratis concessam, et gloriam specialem ab ipso quoque nihilominus in coelis virginibus praeparatam, ad specialem dilectionem sponsi coelestis benigni Jesu animos virginalis munditiae, 0705A prout ipse virginitatis et dilectionis auctor largiri dignatus est, incitare curamus; secundum ordinem prosequendo, de dilectione proximi, sine qua Dei dilectio non subsistit, pauca quaeremus adnectere, quia in his duobus mandatis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40).

CAPUT XXXII. De sex flosculis flavis in medio lilii, id est de dilectione proximi, et sex operibus misericordiae.

116. Flosculi igitur aurei coloris numero sex qui in medio floris albi in lilio consistunt, charitatem erga proximum habendam figurant: quae in sex operibus charitatis, quae et opera misericordiae nominantur, consistit. Charitas ergo quae otiosa esse non potest, ubicunque est, se operibus ostendit. 0705B Sicut beatus Gregorius dicit, «Probatio dilectionis, exhibitio est operis.» (HOMIL. 30 in Evang.) Et ille specialis dilectus Domini Joannes ait: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo charitas Dei manet in eo? (I Joan. III, 17.) Si enim fratrem suum quem videt, non diligit; Deum quem non videt, quomodo posset diligere? (I Joan. IV, 20.) Opera autem misericordiae, quibus charitas Dei demonstratur, curavit ipsa Veritas explicare, ostendens se de iis solos justos in die extremi judicii laudaturum, et propter horum defectum reprobos damnaturum, dicens: Cum venerit Filius hominis, et sederit in sede majestatis suae, et statuerit justos a dextris suis, et reprobos a sinistris, dicet ipse Rex his 0705C qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes fui, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et in carcere, et visitastis me. Quia quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Tunc dicet his qui a sinistris: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum: hospes eram, et non collegistis me; infirmus, et in carcere, et non visitastis me. Quia quod non fecistis uni ex minimis meis, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 31-45). Ecce opera misericordiae de charitatis radice procedentia. Considerandum est itaque, quantae sint dignitatis, quae sola in districto examine laudari 0705D merentur; quorum dignitas in colore aureo flosculorum lilii designatur. Nihil valet albi floris munditia, hoc est virginalis puritas, sine operibus charitatis.

117. Sed quid dicimus de his qui propter defectum 476 terrenae substantiae hoc operibus implere non possunt, sive adhuc in saeculo commorentur, sive renuntiantes saeculo et omnibus quae possidebant, nudum Christum nudi secuti sint? Nunquid hi omnes reprobi erunt, qui Christo in operibus misericordiae ministrare non possunt? Absit! Non enim impotentes, sed nolentes condemnabuntur. Nam viscera, id est compassionem suam, non claudit a proximo indigentiam patienti, qui si posset, vellet 0706A subvenire: sufficitque Domino cor intuenti, si sola voluntas adsit. Nam et ipsam pro facto reputat voluntatem. Nullus ergo se poterit excusare, quin omni petenti se tribuat, vel opere, vel voluntate. Non igitur se excusent qui dare non possunt. Tam enim afflicti, quam voluntaria paupertate coacti voluntatem dare tenentur. Examinet autem se quilibet, si hanc habeat voluntatem. Cum enim vides pauperem, vel infirmum, vel peregrinum, et nulla compassione permotus tales pertransis, nec orationem, nec gemitum pro illo effundis; nunquid dandi habes voluntatem? Nequaquam. Si enim non dividis affectum charitatis cum proximo indigente, perinde est ac si non compatiaris patienti. Si enim non condoles cum dolente; quomodo substantiam exteriorem divideres? 0706B Si non das compassionis affectum, qui quo plus datur, plus abundat; quomodo terrenam substantiam dares, quae divisa minuitur? Quoties ergo videmus aliquem indigentem, agnoscamus Christum in illo; quia et ipse indigens, membrum Christi est. Non claudamus viscera compassionis nostrae ab illo, et per hoc sciemus quia charitas Christi manet in nobis. Maxime virgines Christi intra albos flores munditiae virginalis habeant hos aureos flosculos charitatis, sine qua nulla est munditia castitatis, nullus labor passionis, nulla scientiae plenitudo januam vitae ingreditur aeternae.

118. Nihilominus autem, imo et multo magis miserendum est miseris a via rectae fidei vel operum fidei exorbitantibus, et in peccatorum sorde jacentibus, 0706C sive ipsi sua peccata agnoscant, sive non: et frangendus est eis, id est, orationibus et lacrymis nostris ad misericordiam inclinandus ille Panis coelestis angelorum dulcis Jesus. Similiter et illi quibus dedit Dominus intellectum, panem sacrae Scripturae talibus frangent et apponent, orando Dominum, ut oculos eorum aperire dignetur, ut eum agnoscant, et cordis palatum sanent, et gustent, et videant quoniam omnino suavis est Dominus: et ipsum in fractione panis, id est sacra Scriptura, agnoscant, quorum oculi intellectus ante tenebantur, ne eum cognoscerent, peccatorum sordibus superjectis. Frangendus est panis consolationis his qui in pressuris sunt constituti, sive in languoribus corporis, sive onere paupertatis, vel in semetipsis, 0706D vel in amicis suis: ut secundum consilium Sapientis detur sicera moerentibus, et vinum dulcis consolationis his qui amaro sunt animo (Prov. XXXI, 6), divitem semper voluntatem habentes ad omnes; non solum ad amicos et domesticos fidei, verum etiam ad inimicos, ut simus filii Patris nostri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Sed forte dicet aliquis: Quid deperit Deo meo, quod solem suum et pluviam suam tam malis quam bonis largitur? Nihil inquam, imo et prodest, quia plerumque vincuntur mali multitudine bonitatis et beneficiorum Dei, et a pravis suis itineribus convertuntur. Et tu dic mihi: Quid deperit tibi, si charitatem 0707A tuam, quae quasi sol caeteras virtutes illuminat, et pluviam lacrymarum tuarum etiam cum inimicis dividas orando et lacrymando pro illis, ut quandoque revertantur ad cor, et errores suos agnoscant, et charitatis unitatem recipiant? O si scires bonitatem optimi Dei, et quam bonus est qui te monet orare pro persequentibus et calumniantibus te, et quantam mercedem talia orantibus paret! certe jam dudum petivisses ab eo, et dedisset tibi solem talis charitatis, et pluviam talium lacrymarum; qui dat omnibus affluenter, et non improperat, apud quem fons est vitae, et in cujus lumine videbitur lumen, lux vera, quae illuminat omnem hominem, dulcis Jesus. Ad cujus exemplum divide et tu charitatem tuam, divide lacrymas tuas, tam 0707B cum inimicis tuis, quam cum amicis; ut sis filius 477 Patris tui coelestis, et frater et imitator Domini Jesu, qui super civitatem flevit peccatricem, pro occisoribus suis oravit, ut non perirent.

119. Sed jam ad finem floris hujus attingamus. Flosculus in medio flosculorum aureorum praeeminens, caeteris omnibus longior, Divinitatem signat, quae est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. Habet autem hic flosculus caput unum triangulum, per quod Trinitas ipsa designatur. Unum enim caput divinae substantiae unitatem figurat: tres vero anguli eminentes, et a se distincti, signant Trinitatis personas. Summus est hic flosculus in lilio virginali, quia virgo domini omnes cogitationes suas, omnem voluntatem suam, omnia verba 0707C sua, omnia facta sua, omnem munditiam suam corporis et cordis sui ad honorem Sponsi coelestis debet referre: quia si gloriam propriam quaesierit, lampadem, id est purum corpus, non habebit; sed oleo laetitiae spiritualis et igne charitatis carebit. Scimus autem, quod illis virginibus dicturus sit sponsus, quae lampades habebunt sine oleo, verbum horribile, non solum auditu, sed et cogitatu, Nescio vos! (Matth. XXV, 12.) O verbum asperum! Libera nos, Domine Jesu, dum adhuc tempus est liberandi nos pauperes peccatores, a laqueo venantium, ne postmodum illud verbum asperum audiamus. Scimus, quod adversarius noster serpens ille astutissimus innumerabiles et subtilissimos laqueos nobis obtendit; ut quos a bonis operibus non potest 0707D avertere, pravis suggestionibus de bonis saltem faciat operibus gloriari. Et quomodo putas eum fremere, quomodo stridere dentibus suis, cum videt virgunculas teneras a primis infantiae suae rudimentis regnum mundi, et omnem ornatum saeculi contemnere, et tam altam semitam virginitatis ascendere? Quantas illum putas insidias tendere nunc radici, nunc trunco, nunc foliis albis, nunc flosculis aureis lilii virginitatis, ut inducat eas in aliquo bonorum operum quaerere gloriam propriam, ne ad virginitatis summae apicem pertingant? Sed virgo Christi semper respiciat in faciem sponsi sui, ut omnia faciat propter ipsum, omnia ad ipsum referat, in omnibus quaerat ipsum, dicens cum ipso: 0708A Ego gloriam meam non quaero (Joan. VIII, 50); sed honorifico Dominum meum, et ipse honorificabit me; quia ipse solus susceptor meus et gloria mea, qui exaltabit caput meum, dulcis Jesus. Si quis virginum sic loquetur, sic aget; erit perfectum lilium et florebit in aeternum ante Dominum, et in Domino suo, et in sponso suo: et Dominus suus et sponsus suus florebit in ipso, qui in hortum Ecclesiae suae descendit, ut talia lilia colligeret.

120. Haec autem per quemdam excessum de flore lilii spiritualis, quo praecipue floret vitis et vita Dominus Jesus, in gratiam virginum, ad quarum notitiam hunc tractatum credimus venturum, diligentius tractare studuimus; ut hic inveniant compendiose et facilius memoriae commendent, tanto avidius 0708B legendo, quanto brevius quod ab aliis sanctis Patribus diffusius est tractatum, et multis gravibus disputationibus aggravatum, quod propter difficultatem a simplicium virginum simplici intellectu non potest comprehendi. Nec timemus linguas detractorum, dicentium nos uniformitatem materiae non servasse, qui a tractatu Vitis in tractatum Lilii ceciderimus: qui pro certo sciamus, nos a charitate et benignitate Christi, nimirum virginum sponsi, excusandos, cui in hoc tractatu confitemur, sicut intelligimus, subservisse, in cujus manu sumus et nos, et sermones nostri, quem ut firmiter speramus, in hujus materiae tractatu secuti sumus, non gloriam doctorum, sed fructum discentium requirentes. Verumtamen, quantum intelligo, non magis floret 0708C ullo aliquo flore Vitis nostra, non alterius alicujus floris tam attrahit fragrantiam, quam hujus lilii, id est virtutis virginalis, cujus amore tot adolescentulae attractae, tam liberaliter currunt in odore unguentorum sponsi, voce simul et opere clamantes: Trahe nos post te, in odore unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3). Quid enim amant tot virginum millia mundi illecebras spernentia? quid, inquam, tam amant in sponso suo, cujus virtutis delectatione attrahuntur, quam odorem lilii, id est amorem virginitatis? Licuerit 478 ergo nobis hunc florem potissimum in Vite nostra commendare, quo nullus pretiosior, nec speciosior est in ipsa vite. Nunc autem ad alios compendiosius tractandos transeamus.

CAPUT XXXIII. De flore charitatis, seu rosa rubente et ardente.

0708D

121. Floret in Vite nostra, benigno Jesu, nihilominus rosa rubens et ardens: rubens sanguine passionis, ardens igne charitatis, roscida effusione lacrymarum dulcissimi Jesu. Flevit enim et contristatus est propter me gaudium meum, imo gaudium Angelorum, Dominus Jesus, qui, ut ait Apostolus, in diebus carnis suae offerens vota et supplicationes ad eum qui possit salvum facere eum a morte, cum clamore valido et lacrymis, exauditus est pro sua reverentia (Hebr. V, 7). Audis, cor non carneum, sed lapideum, illum magnum Jesum et optimum in diebus 0709A carnis suae, quam pro me redimendo assumpserat. lacrymis immaduisse, et adhuc aridum permanens? O cor durum! audis commoveri pro me ad lacrymas illum, qui in aeternum stat et non commovebitur; nec adhuc tu ad lacrymas commoveris? Addam et ignem charitatis et passionis sanguinem, si forte calefias, si emolliaris, ut dulcissimo Jesu pro lacrymis suis et sanguinis effusione solas saltem lacrymas rependas. Adhuc addam et malleum gravem, et cuneos ferreos incutiam tibi, ut scindaris. Nam si tu, cor, sicut terra sine aqua, exaruisses; utique vel leviter posses emolliri solis perfusum lacrymis lacrymantis Jesu. Si autem a facie frigoris iniquitatum induratum es in rigorem lapidis, addo instrumenta fortia, malleum crucis, et 0709B cuneos clavorum ferreorum, ut illis tibi incussis scindaris, et fontem lacrymarum salubrem effundas.

122. Quod sic nec adhuc commoveris, o cor durum et impoenitens, durius es silice, qui in deserto a Moyse bis percussus virga emisit aquas largissimas (Num. XX, 11): praesertim cum malleus crucis Domini validior sit ad feriendum, quam virga Moysi, et tres clavi ferrei tibi incussi efficaciores esse debeant ad aquam lacrymarum eliciendam, quam percussio virgae Moysi geminata. Si vero et adhuc permanes inconcussum, eo quod in adamantis duritiam sis conversum, qui solo haedi sanguine potest molliri; affero tibi haedi pariter et Agni incontaminati, optimi Jesu, sanguinem copiosum, calore incomparabilis 0709C charitatis ferventem, qui sua fortitudine illum adamantinum parietem inimicitiarum positum inter Deum et hominem, omnino comminuit et dissolvit. Hic paries per tot annorum millia duraverat, nec lege, nec Prophetis ipsum diversorum praeceptorum, commonitionum, et comminationum malleis percutientibus aliqualiter fuerat comminutus: sed accedente sanguine haedi et Agni nostri benigni Jesu, non tantum perforatus, sed et destructus est. Dicitur autem et bonus Jesus, etsi purissimus, esse haedus, qui est immundum animal: quia carnem nostram gestabat, plenam in nobis immunditiis peccatorum; in ipso vero nihil ejusmodi habentem. Propter eximiam vero munditiam Agnus est, qui non solum non habet peccata, sed totius 0709D mundi tulit peccata.

123. Hujus ergo haedi et agni copioso sanguine, o cor adamantinum, inungere et immergere; jace in illo, ut calefias, calefactum emolliaris, emollitum vero fontem lacrymarum effundas. Copiosa autem aqua opus est, ut reficiatur populus meus et jumenta. Est autem populus meus, motus animi mei rationales, quaerentes ea quae tantum spiritui meo conveniunt. Habeo et jumenta, nempe alias cogitationes, quae circa carnem occupantur, quae animae tenentur servitutem impendere, ut jumentum: quas utrasque cogitationes decet refici fonte lacrymarum, ne in via vitae hujus deficiant, vel a recto itinere declinent; ut quod bonum est in eis, confortetur, 0710A et sordidum abluatur: quae virtus utraque in lacrymis invenitur. Quaeram ergo mihi, et utinam inveniam, fontem lacrymarum in lacrymis, in cruce, in clavis, postremo et in sanguine rubicundi Jesu. Legam ergo et intelligam, quantum ipse annuerit, ruborem carnis et animae 479 dilecti ex dilecto amantissimi Jesu. Rubuit enim in utroque, id est tam in corpore quam in anima: in carne ex natura, quia naturaliter omnis caro rubea est; nec minus sanguine passionis, quo carnem suam charitate nostra compellente tam crebro tamque copiose perfudit: quas sacratissimi sanguinis effusiones in superioribus frequenter meminimus nos explicasse. In his igitur minime immorandum, ne lectori fastidium generetur.

0710B 124. Sed quis, nisi totus caro et sanguis, et qui in se nihil habeat spirituale, sanguinem istum fastidiat? Quis volens se de sanguinibus contractis liberari, istum purissimum saluberrimumque sanguinem Jesu purissimi non affectet? Quis semel isto dulcissimo sanguine inebriatus, quem paravit in dulcedine sua pauperi Deus, non magis ac magis sitiat, audiens veram vocem Sapientiae Dei, Unigeniti Patris, optimi Jesu dicentis: Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient? (Eccli. XXIV, 29.) Si verum est, imo quia verum est humano sanguini prae caeteris tantam naturaliter inesse dulcedinem, ut cum a bestia qualibet semel gustatus fuerit, illum de caetero semper gustare desideret, ita ut aliis animalibus postpositis, sanguini 0710C insidientur humano, et in mortem suam ruant pro illo acquirendo: quantum in se credis habere dulcedinis sanguinem Filii hominis Jesu Christi? Ecce sitiunt irrationales bestiae sanguinem hominis, et non sitiam ego sanguinem Filii Dei? Bestiae quanto plus gustaverint, tanto plus sitiunt sanguinem humanum: et ego fastidiam sanguinem Dei et hominis benigni Jesu? Bestiae ruunt in mortem suam, dulcedine sanguinis humani attractae: ego non festinabo ad vitam meam, et sanguinem rubicundi Jesu et candidi? Imo vere festinabo, emam et bibam. Emam absque argento et absque ulla commutatione vinum et mel: quae nobis Sapientia Patris altissimi benignius miscuit in cratere cordis sui, nimirum sanguinem suum, pretium vitae nostrae. Properate 0710D mecum, qui diligitis Dominum: emite non corruptibilibus auro et argento, sed commutatione morum et conversationis vestrae vinum et lac, sanguinem illum dico purissimum, pretiosissimum; inebriantem perfectos, ut vinum; ut lac, parvulos nutrientem. Si perfectus, si fortis es, vinum est tibi sanguis iste, sanguis meracissimus. Si adhuc infirmus es et cui opus sit lacte, lac est tibi ad nutriendum te. Bibe ergo sanguinem hunc meracissimum, fide, memoria, et intuitu spirituali. Ecce sub compendio, iterumque reduco tibi multiplicem sanguinis effusionem largissimi Jesu, qua rosam passionis et charitatis suae rubricavit. Charitatis quidem illius ardorem humanus comprehendere non sufficit 0711A intellectus, nisi quantum ex passione ipsius, quae cunctis apparuit, comprehendit.

CAPUT XXXIV. De rosa charitatis.

125. Verumtamen prius de rosa charitatis, quam de rosa passionis videamus. Ardorem rosae charitatis perpendemus, si diligenter videamus, quis, qualis, quantum, quare amaverit amator misericors et mirabilis. Amator noster est ille, quo nihil majus, nihil ditius, nihil fortius; cui omnis spiritus confitetur, quoniam Deus meus es tu, quia bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). In hoc brevi versu comprehenditur, quis amator noster sit, quis Deus; et quare amaverit, ex verbo sequenti elicitur: videlicet non ideo amavit nos, ut aliquid nostri acciperet, qui 0711B bonorum nostrorum non eget; sed gratuita gratia sua. Quod si etiam in nobis esset aliquid boni quod ille appeteret, non hoc a nobis, sed ab illo haberemus. Qualiter autem amaverit nos amator noster, exponit ille qui ait: Cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo (Rom. V, 10). Justus enim injustos, solus bonus et pius peccatores et impios adamavit. O quanta dignatio! Jam vero quantum amaverit, videamus. Quis hoc sufficienter dicat?

480 CAPUT XXXV. De rosa Passionis.

126. Ecce in expositione hujus verbi necessarium habemus rosam passionis rosae charitatis conjungere; ut rosa charitatis in passione rubescat, et rosa passionis igne charitatis ardescat. Tantum enim 0711C dilexit nos dilector noster, ut charitatis ardore cogente ruborem passionis incideret, traderetque in mortem animam suam, mortem autem crucis, non breviter transeuntis, sed a principio ortus sui usque in finem mortis durissimae perdurantis. Sicut etenim superius vestrae commendavimus charitati, crux optimi Jesu Christi non tantum fuit unius diei; sed tota vita illius crux fuit et martyrium. Omnia ergo quaecunque passus est Dominus in diebus carnis suae, ad ruborem utique passionis, pertinent rosae passionis quamvis effusionibus crebris sacratissimi sanguinis ipsius specialiter fuerit rubricata. Sed quia omnia quae passus est enumerare non possumus, sanguinis effusiones salutiferas nos non pigeat iterare; ut quae jugiter sunt memoranda, tenaci memoriae 0711D arctius imprimantur.

CAPUT XXXVI. De septem effusionibus sanguinis Vitis nostrae Jesu Christi.

127. Primam sanguinis effusionem legimus in circumcisione, quando nomen ejus vocatum est Jesus, jam tunc mysterio hoc significante, quod effusione sanguinis sui futurus nobis esset verus Jesus, id est Salvator. Audiant et intelligant tam pueri teneri, quam puellae; et frequenter eorum mentibus inculcetur maturum martyrium innocentis Jesu. Unde et Isaias de nativitate ejusdem Jesu Christi loquens, Puer, inquit, natus est nobis, et filius datus est nobis: cujus imperium super humerum ejus (Isai. IX, 6), 0712A crucem quam imperii nomine significavit nativitati statim adjungens; quia profecto a nativitatis exordio passio crucis simul exorta est. Non modicum enim pertinet ad commendationem rubicundae passionis, quod Salvator noster in alieno loco, in media hieme, in medio noctis, in stabulo diversorii ex matre paupercula natus est, licet ibi sanguis ejus effusus non fuerit, quod tam parvo temporis intervallo, id est, septem dierum spatio secutum est. O quanta charitas! o quanta commendatio charitatis! Vix natus est coeli gloria, coeli divitiae, coeli deliciae, dulcis Jesus; et ecce recenti ortui crucis ignominia, crucis dolor, crucis paupertas copulatur: sed redemit miseriam crucis, imperii nomen verum. Cruce etenim totum mundum simul et inferos subjugavit, qui 0712B regnavit a ligno fortis Jesus. Propter enim crucem, ad quam humiliavit se ipsum factus obediens, exaltavit illum Deus Pater, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 8-10). Bene ergo in prima effusione sanguinis Agni purissimi aptatum est ei hoc nomen Jesus, eo quod jam tunc pro salute nostra sanguinem fundere inciperet, qui in completione salutis nostrae totus erat effundendus.

CAPUT XXXVII. De secunda effusione sanguinis.

128. Secunda sanguinis effusio Jesu Christi, qua passionis rosa coloratur, invenitur in sudore sanguineo orantis et agonizantis benigni Jesu. Ita enim 0712C ait evangelista: Et factus in agonia prolixius orabat: et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Ut cessent omnes caeterae sanguinis purissimi effusiones, nunquid haec sola non poterit rosam nostram sufficienter rubricare? Vere potest conscindere cor meum miserum, et sanguineis lacrymis madefacere: quia ecce Creator meus pro me sanguineo cruore perfunditur; nec levi quidem, sed decurrente in terram. Vae misero cordi! quod tali et tanto sudore non madescit perfusum. Inspice tribulationem ipsius mitissimi cordis, qua angebatur, 481 cum toto corpore ex omni parte sanguineus sudor manaret. Neque enim corpus extrinsecus tanto talique sudore deflueret, si cor intrinsecus nullius doloris molestia frangeretur. Contritum 0712D est cor meum in me ipso, ait propheta (Jerem. XXIII, 9). Scisso igitur corde interius, scissa est et exterius pellis nostri Salomonis: effusus est sudor sanguineus super terram. Rubricata est rosa passionis et charitatis Christi rubicundi Jesu. Ecce quam rubicundus, et quanm totus rubicundus. Nec vacat a mysterio ista sanguinis Jesu effusio generalis. Sudavit enim toto corpore sanguinem, qui nostras venerat tollere infirmitates ex carne nostra et sanguine contractas; ut ad convalescentiam et sanitatem totius corporis spiritualis, sive Ecclesiae sufficeret sudor sanguineus ab omni parte corporis, capitis scilicet nostri Domini Jesu Christi effusus. Liberati ergo sumus de sanguinibus; Deo gratia sit, auctori 0713A salutis nostrae benigno Jesu, qui suum pro nobis sanguinem liberalissime effudit. Vel hoc certe significabat sudor sanguineus a toto corpore capitis notri effusus, quia in toto corpore suo spirituali, quod est Ecclesia, sanguis erat martyrum effundendus, et Ecclesia rubricanda.

CAPUT XXXVIII. De tertia sanguinis effusione.

129. Tertia sanguinis effusio fuit in vellicatione genarum, cujus testimonium habemus in propheta, dicente ex persona ipsius crucifixi: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellenlibus (Isai. L, 6). Quod quidam exponunt de laceratione maxillarum facta cum unguibus impiorum Judaeorum; 0713B quidam autem de evulsione barbae Domini. Potest utrumque fuisse verum. Credo non sine aliqua sanguinis effusione id peractum. Video ergo sacrilegas manus impiissimae gentis non saturatas colaphis et alapis, et consputione desiderabilis vultus Christi: sed etiam ad genarum ipsius vellicationem exarsisse, et a vultu quoque dulcissimo ad rubricationem rosae nostrae sanguinem elicuisse. Video Agni illius immaculati patientiam admirabilem et imitandam, per quam genas pudicissimas impudicissimorum unguibus lacerandas cum omni mansuetudine praebuit; ut patienter sufferamus, si aliquando nostram faciem operiat confusio propter ipsum, imo et si quis nos caedat in faciem verbis et factis propter dulcem Jesum.

CAPUT XXXIX. De quarta effusione sanguinis.

0713C

130. Quartam sanguinis purissimi effusionem in corona invenire possumus, in corona spinea, non tamen leviter imposita, sed valide impressa capiti dulcissimo capitis mei dulcis Jesu. Satis enim consentit veritati, ut qui oderant veritatem, non solum opprobrium illius, sed supplicium requirant. Nec hic puto quidem rivos sanguinis defuisse, qui a capite irrisorie et invide coronati defluerent in collum simul et in faciem dulcis Jesu; quia si noluissent coronato poenam simul cum irrisionibus irrogare, facilius de aliis ramis vel virgulis arboris alicujus potuerant plexuisse coronam: sed ut morum suorum 0713D aculeos demonstrarent, nunc gloria et honore coronatum, tunc spinarum aculeis coronaverunt Agnum mitissimum, dulcem Jesum. Et licet in irrisione coronent, tamen ignorantes et irridentes coronatum regem fatentur, quia regum est coronari. Coronatus ergo rex esse a nescientibus demonstratur. In spinis vero coronantium malitia aperitur. Moraliter autem docemur imitari caput nostrum, regem et ducem nostrum dulcem Jesum. Si autem malorum quorumlibet perversitate compungimur et irridemur: cum caput nostrum ita compunctum, ita irrisum conspexerimus, non murmuremus, non recalcitremus; pauca quae nobis in vita praesenti et brevi inferuntur, cum omni aequanimitate et patientia sufferendo, ut digni simus esse membra capitis 0714A nostri; et boni bellatores simus sequendo vestigia signiferi nostri.

482 CAPUT XL. De quinta effusione sanguinis.

131. Quinta rubricatio rosae invenitur in crudeli flagellatione mansuetissimi Agni rosei Jesu. O cum quanta quantitate putas illum sanctissimum sanguinem e conscisso corpore et flagellato distillasse in terram! O quanta putas saevitia impiorum frementium, quanto fremitu saevientium flagellatum putas fuisse dulcem Jesum, qui venerat ut nos a flagellis liberaret aeternis! «Sine causa,» inquit, «flagellis ceciderunt me.» (Respons. Offic. Eccles. in Passione.) Vere sine causa, nisi forte miserrimi et perversi bona opera tua poenis digna judicarent, qui veritatem 0714B tuam in mendacio detinuerunt. Sed et hic moraliter erudimur, ut flagella benignissimi Patris nostri discamus aequanimiter tolerare, qui pessimorum flagella pro nobis indignis tam patienter sustinuit dulcis Jesus. Quis enim flagella non sufferret homo in flagella paratus, ad laborem natus, in peccatis nutritus et conversatus, haereditati coelestis aulae destinatus, quae non nisi mundos recipit; cum videat Regem omnium regum, et Dominum dominantium dulcem Jesum, qui peccatum non fecit, et in cujus ore non est dolus inventus, tam gravibus flagellationibus esse contritum? Audi, o homo stulte et insipiens, et erudire, et non solum non refuge, sed etiam apprehende disciplinam, ne forte quandoque pereas de via justa, Domino tibi irascente; qui proprio 0714C Filio suo non pepercit, sed propter te tradidit flagellandum (Rom. VIII, 32). Non pepercit Filio suo naturali, consubstantiali sibi, et coaeterno, et impassibili, quin pro salute tua ipsum faceret nasci in tempore, et passibilem; et flagellis contereret, sicut scriptum est: Dominus voluit eum conterere in infirmitate (Isai. LIII, 10). Et quomodo parcet tibi filio adoptivo, cum sensus tui proni sint in malum? Quin in chamo et freno maxillas tuas constringent, ut saltem vexatio det tibi intellectum: quatenus ad ipsum approximare cogaris, qui licet moleste, salubriter tamen flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6).

CAPUT XLI. De sexta et septima effusione sanguinis.

0714D

132. Sexta effusio sanguinis, quae rosam passionis rubricavit, in fossione clavorum copiosissime invenitur. Quis enim de fossis, imo et de perfossis manibus pedibusque innocentis Jesu copiam sacrati sanguinis dubitet effluxisse? In torrentibus hujus sanguinis rosa nostra purpurata est; quia vere hic ardentissima charitas, hic rubicundissima passio invenitur. In hac magnitudine passionis magnitudo consideretur charitatis: ardorem rosae charitatis, ruborem considera passionis. Quis unquam tam gravia, tam pudenda passus fuit? Deus est qui patitur, nec in aliquo sibi durum torcular passionis alleviat, qui servis suis vel omnino auferre, vel laleviare, vel breviare vires tormentorum consuevit. 0715A Non pepercit sibi qui suis parcere novit. Hujus rei evidentiam vides in Evangelio Joannis, ubi cum ab his qui ad ipsum venerant capiendum, ei diceretur, quod ipsum quaererent, subjunxit: Ego sum, quem quaeritis. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire (Joan. XVIII, 8). O ardor verissimae charitatis! Manifestat et tradit se charitas ipsa saevientibus inimicis, non parcens sibi, rogatque pro suis, ut parcatur illis. Captus ergo post plurimas illusiones tam Judaeorum, quam Gentium, post sanguinis plures effusiones, clavis immitibus, manibus simul et pedibus perforatur et configitur ligno crucis Salvator noster, mitissimus Jesus. Intuere et respice rosam passionis sanguineae, quomodo rubet in indicium ardentissimae charitatis. Contendunt passio et charitas: illa, 0715B ut plus ardeat; ista, ut plus rubeat. Sed mirabiliter per ardorem charitatis fit passio rubea, quia si non diligeret, non pateretur: et in passionis rubore, maxima et incomparabilis ostenditur charitas. Sicut enim rosa per frigus noctis clausa, solis ardore surgente tota aperitur, et foliis expansis in rubore demonstrat ardorem jucundum: ita flos coeli deliciosus, optimus Jesus Christus, qui multo tempore a peccato primi hominis, quasi in frigore 483 noctis clausus fuit peccatoribus, nondum plenitudinem impendens; tandem plenitudine temporis accedente, radiis scilicet ardentis charitatis, in omni corporis sui parte apertus est, et rosae charitatis ardor in rubore sanguinis effusi refulsit. Vide ergo quomodo hoc flore rosae floruerit optima Vitis nostra, rubicundus 0715C Jesus. Vide totum corpus, sicubi rosae sanguineae florem non invenias. Inspice manum unam et alteram, si florem rosae invenias in utraque. Inspice pedem et unum et alterum: numquid non rosei?

133. Inspice lateris aperturam, quia nec illa caret rosa, quamvis ipsa subrubea sit propter mixturam aquae: quia, sicut narrat evangelista, Cum unus militum lancea latus ejus perforasset, exivit sanguis et aqua (Joan. XIX, 34). Ipse est enim qui venit per aquam, et non per aquam solum, sed per aquam et sanguinem optimus Jesus Christus. O suavissime universorum Domine et Salvator bone Jesu, quales tibi condignas gratiarum referre potero actiones; 0715D qui a principio ortus tui, usque ad mortem durissimam, imo et post mortem, pro me pretiosissimum sanguinem tuum effudisti, qui ardorem excellentissimae charitatis tuae tam crebris sanguinis tui effusionibus manifestare curasti? O quam multo numero foliorum multiplicata et exornata est rosa tua! Quis omnia ista enumeret? Numera guttas sanguinis effusi de dulcissimo corpore dulcissimi Jesu, et habebis passionis charitativae folia enumerata. Singulae enim guttae sanguinis sui, folia sunt rosae sanguineae passionis ipsius. Sed ideo ad alia transeamus, quia septimam sanguinis dominici effusionem jam breviter diximus, cum de apertura lateris doceremus, unde exivit sanguis et aqua, per quae Baptismatis accepimus sacramentum.

CAPUT XLII. De croco abstinentiae vitis nostrae.

0716A

134. Crocum etiam abstinentiae in nostra vite, dulcissimo Jesu Christo sentimus floruisse. Qui non propterea abstinens fuerit, ut castigaret corpus suum, et in servitutem redigeret, ne forte reprobus efficeretur; sed ut nobis formam daret et documentum abstinentiae: sicut in circumcisione et baptismo, quae non ad emundationem suam accepit, qui semper fuit mundissimus et omnium emundator, sed ut obedientiae nobis formam justitiaeque donaret. Sine dubio virtutem habuit abstinentiae. Rex virtutum, et prae omnibus sanctis praeteritis et futuris excellentius semetipsum macerans, non necessitate, sed voluntate. Sed objicitur nobis sententia de verbis 0716B ipsius Domini Salvatoris de se dicentis, Venit ad Judaeos Joannes Baptista non manducans, neque bibens, et dixistis: Daemonium habet; item, Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: Ecce homo vorax et vinarius, amicus publicanorum et peccatorum (Matth. XI, 18, 19). Ecce testimonium Veritatis, quod Joannes non manducavit neque bibit: et quod ipse Jesus et manducavit et bibit. Nunquid ergo Joannes in abstinentiae virtute praecellit nostrum dilectum Jesum? Nequaquam.

135. Sed notandum quod duplex est abstinentiae virtus. Una intus in mente, altera foris in actu. Et ea quidem quae in mente est, semper est habenda: ea vero quae est in actu, rerum ac temporum qualitate manifestanda est. Bene autem Joannes, 0716C qui purus homo erat, abstinentiam tam in mente quam in corpore exercebat, ne forte contaminaretur: sed homo noster verus Jesus, qui maculari non poterat, cibis et potibus pro tempore utebatur, ut convescentes sibi ad virtutem attraheret abstinentiae, caeterasque virtutes. Nec credas ullo modo majorem esse virtutem omnino abstinere a cibis, quam ipsis cibariis uti moderate. Difficillimum est enim in cibariis modum servare omnimodum, ita ut ultra quam naturae potest sufficere, nihil sumatur, nec ipsi naturae aliquid de necessariis subtrahatur. Si ergo contingat aliquem habere virtutem abstinentiae cum Joanne, scilicet ut ipsam mente et opere exerceat, non condemnet 0716D eum qui abstinet cum perfectissimo Jesu, id est, qui abstinentiam, prout tempora exigunt et personae, pro utilitate, vel proprii corporis, vel proximi 484 nunc intendit, nunc remittit, observans tamen in omnibus omnia quae circa virtutem abstinentiae sunt servanda, ut semper vitii abstinentiae oppositi, id est gulae, crimen evitet. Cujus vitii abusiones hoc versu notantur

Praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose.

Praepropere enim comedunt et bibunt, qui tempus comedendi praeveniunt, sola voluptate, non necessitate coacti. Legimus in Vita Patrum de sanctis Patribus, qui hospitum spiritualium charitate devincti, tempus consuetum ciborum anticipaverunt: sed comedendo in charitate, se nequaquam solvisse 0717A jejunium aestimabant; ita ut etiam aliqui post talem refectiunculam Missarum celebrare solemnia non timerent: quod quamvis nobis non conveniat trahere in exemplum, ut similiter faciamus, quoniam quidem ab eorum perfectione nos nimium separamur, eos tamen sine peccato talia fecisse confidimus, quae nequaquam nisi Spiritu sancto ipsis veraciter revelante fecissent. Laute comedunt, qui delicatis utuntur cibariis sola delectatione attracti: quibus non sufficit naturalis sapor carnium, sive piscium, quem Creator illis imposuit; sed modis naturae contemptis quaerunt adulterinos sapores piperis et salsamentorum variorum, ut sibi appetitum faciant comedendi, non metuentes optimum hominum Creatorem vituperare in creaturis, 0717B dum alios illis sapores ipsi faciunt, quam Creator naturae earum praestiterit. O quantum hujusmodi alienos sapores homo Christianus vitare deberet, si adverteret dulcissimum et sapientissimum Dominum suum fecisse omnia bona valde, cujus creaturas vere bonas nullus nisi malus alterare consuevit! Consuevit dico, quia quandoque lautioribus uti cibariis pro infirmitate corporis repellenda, palato non alludente, sed renitente cibariis; nulla vel parva culpa est.

136. Ad eorum igitur confusionem, quorum, ut Apostolus ait, deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philipp. III, 19, 18), quos idem asserit flendo inimicos esse crucis Christi, et imitatores illius pauperrimi et miserrimi divitis, qui epulabatur 0717C non aliquando pro sanitatis remedio, sed pro voluptate quotidie splendide; propter quod nec guttam aquae, cum in inferno sepultus esset, meruit impetrare, ut refrigeraretur lingua ejus ardens profecto in flamma (Luc. XVI, 19-26), quae alienis semper et superfluis fuerat saporibus delectata; nec naturali aquae frigore meruit refoveri, qui in voluptatibus suis naturae saporem adulteraverat: ad horum, inquam, confusionem gentilis hominis memorare sententiam non gravabor, ut erubescat nomine christianus, cum a meliore se ipsum ignorante docetur, qui neque creaturas per Creatorem venerari sciebat, nec asperos sciebat pati sapores pro Christo, quem vel nescivit, vel non credidit 0717D pro se in crucis patibulo vinum myrrhatum bibisse cum felle mixtum: sed soli naturae consentiens contra voluptuosos exclamat:

O prodiga rerum

Luxuries, nunquam parvo contenta paratu,

Et quaesitorum terra pelagoque ciborum

Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae!

Discite, quam parvo liceat producere vitam,

Et quantum natura petat. Non erigit aegros

Nobilis ignoto diffusus consule Bacchus,

Non auro gemmisque bibunt; sed gurgite puro

Vita redit: satis est populis fluviusque Ceresque

(LUCAN. Pharsal. lib. IV, vers. 373-381). id est, aqua et panis. Haec satis concordant cum illa usitata sententia et vera: Panis et aqua vita 0718A hominis (Eccli. XXIX, 28). Nec adhuc conteruntur hac confusione durissimae frontes voratorum tam ipsius Veritatis verissimi Jesu, quam Apostolis ejus, imo ne gentilis quidem hominis reprehensione et eruditione percussae, et dicunt, Christiani sumus: non tamen recipiunt vocem Christi in Apostolo loquentis et monentis, Curam carnis ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). Unde frequenter evenit, ut cum adhuc escae eorum sint in ore eorum, ira Dei ascendat super eos (Psal. LXXVII, 30, 31): et qui deduxerunt in pessimis terminis dies suos, in puncto ad infernum descendunt; ubi vermis comendes ipsos non moritur, et ignis non exstinguitur, pro deliciis brevibus mala recipientes sempiterna.

0718B 137. Nimis comedere quid sit, omnibus notum est. 485 Nimis enim comedit, qui ultra quam naturae suae sustentandae possit sufficere, sumit alimenta, maxime si hoc scienter fecerit. Evenit enim non raro, ut homo suis laboribus consideratis plus vilium sumat alimentorum, ut in labore possit subsistere, et timore deficiendi cogente mensuram refectionis excedat, a quo peccato vix credo aliquem esse immunem. Sed talia peccata crebris confessionibus, intermixtis voluntariis abstinentiis, statim ut deprehenduntur, purganda sunt. In nullo autem genere ciborum illud vitium superfluitatis ciborum et potuum excusatur. Cum etiam legatur, quod peccatum Sodomae fuit abundantia panis (Ezech. XVI, 49), et diabolus tentaturus Dominum 0718C non de alio aliquo quam de pane tentavit (Matth. IV, 3), sciens profecto in nimio sumptu panis peccatum non deesse, qui primos parentes, et per ipsos omnes homines unius pomi comestione decepit: quamvis non ita facile in cibis vilibus mensura excedatur, ubi sapor non decipitur, sicut in cibariis laute praeparatis et saporibus alteratis.

138. Ardenter comedere, est cibos vel potus cum nimio desiderio sumere, quod tam in vilibus, quam in delicatis potest cibariis evenire. Cujus rei exemplum habemus in Esau, qui vilis cibi delectatione attractus, ultro vendidit Primogenita sua. Ita enim habet Genesis, quia veniente Esau de agro vidit Jacob fratrem suum coquentem lenticulam: cui dixit, Da mihi de coctione tua hac rufa, 0718D quia oppido lassus sum. Et facta pactione cum Jacob de venditione primogenitorum, comedit in voracitate coctionem nimis desideratam, et dignitatem primogenitorum amisit: quia enim nimium ardenter desiderabat lenticulam, En, inquit, morior; quid mihi proderunt primogenita? (Gen. XXV, 29-32.) Non est dubium quin ardenter comederit acceptum, quod tam ardenter fuerat desideratum. Miserere, Domine misericordissime Jesu, mihi miserrimo peccatori, qui nullam diem sine peccato hujusmodi me sentio praeterire; ne per talem excessum, fidei tuae qua tibi genitus sum, merear perdere dignitatem. E contra et sanctissimos Eliam et Joannem Baptistam carnibus nullis usos fuisse 0719A accepimus, et per sobrietatem temperantiae eos nullum ex hoc omnino meritum perdidisse.

139. Studiose comedere est in cibis vel in potibus nimis diu immorari. De hoc expertis loquimur, et utinam non essemus experti, nec unquam experturi. Frequenter solet accidere, quod sumptis cibariis quae secundum consuetudinem necessitati sumentis posset et deberent sufficere, quaedam surgat nova delectatio, quae facit hominem improvidum, et insidias diaboli non caventem illi cibo eum tanto studio inhaerere, tanquam nihil ante comederit, vel intra multos dies post hoc nil sit sumpturus ciborum. At qui gulae speciem in se deprehendunt, auxiliante Deo huic facile possunt resistere, quia impetus ejus non longius durat, 0719B quam dum a mensa surgatur et illius quod tanto studio desideratur memoria subducatur. Sunt autem plurimi, qui tale studium comedendi, nec peccatum existimant, nec etiam cuiquam suggerenti esse peccatum, fidem adhibent, habentes in consuetudine damnabili, nulli desiderio resistere, quod possit a natura aliqua obumbratione defendi: nec ponunt aliquam metam desiderio comedendi, donec tempore deficiant fatigati. Sed christianus homo comedit ut vivat, non vivit ut comedat, sicut quidam ait. Ideoque et illud bene de inutilibus et voracibus:

Nos numerus sumus, et fruges consumere nati.

(HORAT. Epist. lib. I, ep. 2, vers. 27.) Christianus autem non sic: sed semper ita surgat 0719C de mensa, ut adhuc habeat appetitum plura sumendi, et eum qui adhuc esset implendus cibariis, Domino Jesu pro grato munere conferat appetitum, qui pro nostra salute saepius esurire voluit et sitire. His et aliis similibus rationibus unus aliquis inductus tanta se abstinentia macerat, ut nimia consumptus inedia in languores incidat diuturnos; ut nec sibi, nec aliis valeat omnino prodesse, imo fiat etiam omnibus gravis, qui si gravarentur, ipse potius alleviare deberet. Quis ista docet? quis ista sapiens faciet? Ignorant tales, quod

Virtus est medium vitiorum, et utrinque reductum

(HORAT. Ibid., ep. 18, vers. 9.) Est enim quoddam medium inter nimis comedere, 0719D et nimis abstinere; et illud medium est virtus: hoc est tantum 486 sumere alimentorum, ne nimis debilitetur natura; nec tantum, ut vitia vegetentur. Quod si omnino tale medium servare non potest, tamen hoc cavere potest, ne nimis a medio recedatur: id est, ut ille qui minus comedit quam debeat, non nimis abstineat; ut ille, qui comedendi mensuram excedit eam non nimis excedat, ita ut corpus non nutriatur vitiis, sed virtutibus conservetur.

140. Quare autem flos croci abstinentiam signat, color ipsius ostendit: facit enim suos cultores abstinentia croceos, flori croci assimiles. Non enim potest facies esse rubicunda cum stomacho abstinentiae. Multitudo autem florum croci multas species designat. Non enim est abstinentia solummodo 0720A cibi et potus - sed etiam somni et lasciviae, et vestimentorum, et aliorum quorumlibet commodorum, quae corpori superflue tribuuntur; vel balneorum, unguentorum, musicorum instrumentorum, et cantilenarum, et caeterorum hujusmodi, quae sensus humanos corrumpunt animumque subvertunt. Quod autem quaedam folia rubei sunt coloris, signat charitatem semper debere immixtam esse operibus abstinentiae; quia si quis sine charitate corpus suum ita tradat, ut ardeat, nihil ei prodest (I Cor. XIII, 3). Quosdam enim esse qui non propter charitatem Dei, sed propter vanam gloriam se macerant abstinendo, ostendit ipsa veritas Dominus Jesus dicens discipulis suis: Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes, qui exterminant facies suas, ut videantur ab 0720B hominibus jejunantes. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 16). Quare? Quia non sunt verus crocus, qui carent rubris foliis charitatis, sine qua nullum opus perfectum est. Ipsa enim est virtus, de qua dicitur: Qui habet unam, habet omnes, et quam qui non habet, illud quod habet auferetur ab eo.

CAPUT XLIII. De odore florum Vitis.

141. Jam ad odorem florum Vitis nostrae accedamus, rogantes ipsum dulcissimum Jesum, ut sui odoris dulcissimi fragrantia corda nostra dignetur aspirare, ut de ipso dulcia et sentire et dicere valeamus. Quid autem dicere de hoc odore poterimus? Mirabilis, et supra quam potest credi aut cogitari, 0720C inaestimabilis est iste odor vitis nostrae. Floruerunt et alii sancti palmites, in quibus ipse profecto floruit; sed certissimi viri illi soli capiti nostro optimo Jesu clamabant, nempe illa spiritualis sponsa, Meliora sunt ubera tua vino; fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te. Trahe me post te; curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I, 1-3). Non est mirum, si odor est inaestimabilis nimis, qui de hac Vite nostra florente procedit, si nomina ejus diligentius attendamus, quae sunt Jesus, Christus, Nazarenus. Jesus autem, ut scitis, Salutaris vel Salvator interpretatur; de quo Psalmus, Converte nos, Deus, salutaris noster (Psal. LXXXIV, 3): et iterum, Salvasti nos de 0720D affligentibus nos (Psal. XLIII, 8). Quis autem in afflictione positus salvari nolit? Si vis salvari et attrahi odore hujus nominis salutaris, quod effusum est sicut oleum, incipe delectari in dulcissimo Jesu, et confidenter require in vero salutari salutem, non imitando illos qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14), in quibus salutem suam constare putant; sed potius eam, cujus spiritus exsultavit in Deo salutari suo (Luc. I, 47), quae nominis hujus salutaris odorem tanto suavius attraxerat, perfectiusque senserat, quanto illi fide, spe, et charitate vicinior fuerat, quae ipsum de suis visceribus genuerat, nempe verum et perfectum Deum et hominem, salutarem Jesum. Non ignorabat enim qualiter sine omni carnali concupiscentia conceptus, 0721A qualiter sine omni dolore ex ipsa natus; quomodo a pastoribus praedicatus, quomodo a Magis adoratus, quomodo virgineo lacte suo nutritus, quomodo a Simeone et Anna commendatus. Noverat, inquam, haec omnia, et multo plura virgo illa fidelissima, et perfectissima fide salutarem veri salutaris sequebatur odorem. Nec poterat non sperare in eum, quem fide perfectissima cognoscebat et posse, et scire, et velle salvare omnes desiderantes salutem, Quantum enim quis credit, tantum 487 sperat: quantum sperat, tantum amat. Quanto ergo haec optima Mater perfectior fuit in fide, tanto in spe fortior et in charitate ferventior, omnem cogitatum suum jactans in eum.

142. Oleum enim effusum est nomen tuum. Quare? 0721B Quia oleo nutriuntur infirmi, pascuntur famelici, lumina reparantur. Quis enim tam infirmus, qui hoc oleo salutari, nomine scilicet salutiferi Jesu, curatus non fuerit, dummodo velit curari? Ita enim ait ipse Salvator cuidam languenti, qui jacebat ad piscinam probaticam: Vis salvus fieri? Et ille: Domine, hominem non habeo, ut cum mota fuerit aqua, mittat me in piscinam (Joan. V, 6, 7). Stulte, ecce oleum salutiferum salutaris Jesu, cujus nomen est sicut oleum effusum. Quid tibi cum aqua? Si vis recipere salutem, ecce fons olei misericordiae, in quo te nullus prohibet baptizari, cujus nomen est effusum oleum, id est omnibus gentibus manifestum, quo oleo uncti infirmi sanantur. Quomodo cum audis et intelligis supereminentem misericordiam optimi Jesu 0721C (qui propter te redimendum de sinu Patris descendit ad terras, te misericordissima passione redemit), non oboritur tibi certa spes, quod te redemptum tanto pretio nolit perdere, quem de coelo venit redimere? Jam ergo sic cogitanti, sic speranti oleum nominis Jesu tibi effusum est. Unge te, ut saneris; id est spera in misericordia Salvatoris, qui salvat omnes spe antes in se.

143. Nihilominus autem et oleum hoc pascit te, si famelicus es, si esuris, verbum est. In hoc verbo Dei optimi Jesu invenis quod te satiet, si dictis et factis ejus aurem cordis tui velis inclinare. Sanat enim animam esurientem quidquid dixit vel fecit dulcis Jesus. Quod si esuris et sitis justitiam, sanabit 0721D te verbum oris ejus, qui dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Addet quoque ignem ad oleum: quod huic nomini Jesu optime convenit; quia hujus nominis virtute fides confirmatur, charitas exardescit. Pauci enim fidem habuerunt ante hujus olei effusionem, id est ante praedicationem nominis tui, o bone Jesu: pauci igniculo charitatis arserunt. Sed ecce illa effusione, quanti fide illuminati? quanti charitate conflagrarunt? Dedit odorem, id est bonam famam, oleum nominis tui effusum, oleum Jesu, et patuit te esse etiam Christum, id est unctum. Sic enim ait Psalmus de te: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Ergo et oleum unguentum est, quia unguentum de oleo et aromatibus 0722A conficitur. Quid ergo mirum, si haec Vitis admirabilem dedit odorem, quae et uncta est, et florens? Nazarenus enim Florens interpretatur.

144. Vitis nostra Jesus Christus Nazarenus, id est salutaris, uncta et florens, qui non attraheret omnes, qui salutem, gloriam, divitias vel delicias concupiscunt? Venient omnes ad Vitem hanc. Dabit enim Jesus salutem, quia salutaris est: dabit Christus regnum, in quo gloria cum divitiis habetur, quia unctus est, quod proprie ad reges pertinet: dabit Nazarenus delicias, quia florens est. Quid enim jucundius flore? Multi autem, imo omnes, id est omnium virtutum flores in nostro Nazareno sunt, quarum delectabili odore totum mundum traxit post se. Nam qui veniunt ad ipsum propter humilitatem, 0722B violae ejus sequuntur odorem; qui propter castitatem, lilii; qui propter charitatem passionis, rosae; qui propter abstinentiam, croci sequuntur odorem. His ergo virtutibus optimi Jesu Christi ubique praedicatores tanquam quodam pretioso unguento effuso extraxerunt odorem ejus, et adolescentulae odore ejus mirifico delectatae cucurrerunt post unctum Jesum. Et adhuc nimirum currunt clamantes in toto corde suo, Trahe me post te, ut curramus in odore unguentorum tuorum; scientes quod neque volentis, neque currentis, sed solius Dei miserentis est. Superat autem omnes odores omnium virtutum uncti Jesu odor crucifixi, ubi perfectio praecipue efflorebat, et de floribus vulnerum suorum inaestimabilem odorem effundit. Fracto enim alabastro mundissimi 0722C corporis virginalis dulcis Jesu effusum est unguentum sacratissimi sanguinis. Ipsa quoque anima, in qua sine dubio redolebat unguentum spiritus septiformis, emissa, dilatatus et dispersus est odor Vitis nostrae florentis non per terras solum, sed et per 488 inferos; et suscitati sunt mortui, qui tam ad vitam corporis quidem, quam ad vitam animae quotidie suscitantur, quia domus Christi, id est Ecclesia, impleta est ex odore unguenti nostrae Vitis praecipue in passione florentis. Conscissus est saccus corporis Domini Jesu, ceciderunt grana sanguinearum guttarum, quae adhuc a fidelibus mente colligi possunt, et ab accedentibus ad crucem fideliter ac devote colliguntur. Pretiosissimus vero thesaurus et incomparabilis, 0722D guttae sunt sanguinis Jesu Christi.

145. Accede huc, o fidelis anima, et collige tibi reliquias epularum sponsi tui; micas gratissimas, folia rosarum. Ecce in quanta multitudine distillant de manibus simul et pedibus, necnon et de latere dulcissimi crucifixi Christi Jesu. Non est morbus animae, cui his floribus mederi non possis. Collige tantum folia florum florentis Jesu, stillas sanguinis rubicundi: et tanquam pilulas, sine quibus esse nolo, in cubiculo cordis tui reconde. Erit tibi illarum sapor et odor in medicinam salubrem, morbos, si qui fuerint, repellentem venturosque caventem. Vide tantum, ne unquam sine illis esse velis, quae vere nomen habent, quolibet fideli dicente, sine quibus esse nolo. Hauri ergo toto cordis tui affectu 0723A odorem Vitis verae Jesu Christi Nazareni, et delectare in illo, sicut Pater coelestis in illo delectatus fuit, ut vere dicere potuerit: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Vere pleni, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae reconditi sunt (Coloss. II, 9, 3).

146. Est autem adhuc causa, quare tanto Crucifixus odore fragraverit. Modicus vel nullus est odor corporis cujuslibet animalis viventis: sed cum igni caro apposita fuerit, quam suavis, quam delectabilis inde procedat odoris fragrantia, nullus ignorat. Attendamus ergo, quis et quantus ignis corpori nostrae Vitis appositus fuerit. Flagrabat interius incendio charitatis immensae, exterius passionis ardore verissimum, 0723B et gratissimum, et saluberrimum holocaustum in ara crucis crucifixus Jesus. Quod holocaustum simile isti? Nullum vero, quia nullum sic totum incensum dicitur: et si istud dicebatur vere holocaustum, quod totum ardebat, cum tamen ibi arderet sola caro; quanto verius nostra victima dicetur holocaustum, quod intus et foris incomparabiliter ardebat? Ardebat et totus Laurentius, Vincentius, aliique quam plurimi, sed nihil ad hunc. Quis enim ardori fornacis crucis aliquod audeat supplicium comparare? De quo superius nos multa meminimus posuisse exempla. De holocausto igitur nostro crucifixo Jesu incomparabiliter ardente inaestimabilis nimis odor processit: odoratusque est Dominus Deus Pater odorem suavitatis, et benedixit 0723C nobis, avertitque iram indignationis suae longe a nobis, pace integre reformata, et sanguine rubicundi Jesu tam nostro, quam ipsius participe pacis aeternae obside existente. Odoraverunt et alii plures ab oriente et occidente, ab aquilone et meridiano accurrentes, et ad hoc dulcissimi odoris corpus floridum congregati, ut de eo se satient, illo tamen integro permanente, impleverunt ipsius dulcissimi Jesu verbum dicentis: Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae (Luc. XVII, 37). Sed jam non cruda caro ista comeditur, optime percocta cum sit duplici igne charitatis et passionis. Unde tam delectabili odore inebriati non solum viri natura fortiores, sed et virgunculae tenerrimae currunt toto 0723D cordis affectu, omnibus viribus animi ad delicias crucis, hausturi delicias cordis sui, quantum in praesenti vita licet unguentorum defluentium largiter ab holocausto nostro tam validis ignibus ardente.

147. Non parum enim delicatum ardentis corporis adauxit odorem spiritualium unguentorum odor, id est gratuitorum collatio, quae post passionem a Domino Jesu Apostolis sunt collata. Ante passionem enim Spiritus nondum erat datus, quia Jesu nondum erat glorificatus (Joan. VII, 39): humiliato autem et exaltato pio Jesu, defluxit unguentum Spiritus sancti a capite, id est a Christo, id est uncto, in barbam, id est in eos qui viriliter egerunt et confortati sunt, ut superarent in Domino - et non solum in barbam 0724A Aaron, id est non solum Christi Apostolis datum unguentum hoc, quod liquefactum fuit igne passionis Christi, ut daret odorem bonae opinionis per omnem terram 489; sed quod descendit in oram vestimenti (Psal. CXXXXII, 2), id est in infima membra Ecclesiae, quae est tanquam Christi vestimentum. Quod ita impletum est et adhuc impletur, ut etiam in nationes Spiritus sancti gratia diffundatur (Act. X, 45), et sentiant Christi odorem spiritualis unguenti de summo capite omnium defluentem, quo mundae fiant adolescentulae, ut attrahant et diligant Unctum nostrum, et currant in odore unguentorum illius.

148. Nec mirum si vehementer delectentur duplici odore Vitis nostrae: uno qui ex unguentis, altero 0724B qui ex floribus procedit. Odorantur enim et odoratum sequuntur Jesum, imitantes bestiam quamdam, quae odore cocti panis et recentis ita delectatur, ut ubicumque illum senserit, illum sequatur etiam usque ad interitum. Ecce ipso teste panis vivus, qui de coelo descendit (Joan. VI, 33, 41, 51), decoctus duplici igne charitatis et passionis, odorem suum longe lateque dispergit. Quis hunc non sequatur? Sequitur irrationalis bestia odorem panis cocti et consumendi: non sequetur homo rationalis odorem panis bis cocti Angelorum? Imo stultior est quam bestia, qui illius odoriferi panis odorem non intelligit et honorem. Sed praeterire non possumus, quod transituri mare panem bis coctum necessarium habent. Quicumque ergo se in hoc mari magno hujus 0724C saeculi esse cognoverit, quod quia spatiosum est, cito transire non potest; et propter reptilia quorum non est numerus, periculosum est, quia et ventis et tempestatibus saevit; si securus vult esse, habeat hunc panem coctum fortissimum Jesum in nave crucis suae, quem comedat, quem adoret, quo reficiatur, quo consoletur, quo, ut breviter dicam, ab omnibus periculis eruatur. Si enim, ut ait Psalmus, illic naves pertransibunt (Psal. CIII, 26), id est homines in crucibus suis Jesum sequentur; quae navis potius pertransivit, quam navis crucifixi Jesu? Secundum vero Pauli sententiam dicentis, Quia Christo confixus sum cruci (Galat. II, 19), crucifigamur et nos cum Christo, crucem ejus, imo ipsum in 0724D cruce indeficienti cordis affectu amplexemur, in vivifico odore delectemur ardentis Jesu, qui de se dicit. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis, cujus spiritus est super mel dulcis. Ejus, inquam, odore delectemur, unguentis charismatum ejus foveamur, pane coelesti, id est corpore suo purissimo, confortemur: ut corpus ejus edentes, sanguinemque pro salute nostra effusum in nostram salutem bibentes, gustare possimus, et videre liceat per speciem in aenigmate, quia suavissimus est Dominus; ut etiam ipsius promissio perficiatur in nobis, quantum in praesenti vita fas est, qui dicit, Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 23, 27, 29).

CAPUT XLIV Quod flores inveniendi sunt in Vite nostra.

0725A

149. Postremo videamus, quia flores et visum delectant et odoratum. Licet comedi non soleant, suguntur tamen ab apibus, et de liquore e floribus expresso dulcissima sibi mella conficiunt. Apes ejusmodi, ut puto, sunt illi qui pennis contemplationis elevari sciunt et possunt, suaque ipsorum possunt alvearia, hoc est corporis curam, relinquere, et ad hortum deliciarum transvolare, in quo omnium florum divitias et divites delicias inveniunt. Hortus enim iste paradisus est. Ita habes enim in Cantico amoris: Emissiones tuae, o virgo Maria fecundissima, paradisus (Cantic. IV, 13). Processit enim hic paradisus ab utero virginali, omni flore, omnique 0725B fructu refertus, sed fructibus interim dilatis. Flores istius paradisi videamus, legamus, vel potius sugamus. Convenit enim ut tales modo apes simus, quae sciant sugere mel de petra. Idem enim est hortus et Petra, id est Christus. Si ergo flores quaerendi sunt, ubi potius quaerentur, ubi promptius invenientur, quam in dulcissimo Christo? Manifesti sunt flores virtutum et vulnerum ejus. Stat ecce expansis manibus, nudo corpore, manibus simul et pedibus perforatis, capite inclinato. Confortare nunc et elevare, anima mea misera et infirma, et alis fidei et spei ad hunc hortum charitatis enitere, et totum mentis intuitum per varia dispersum in unum collige, ac apum sedulitatem imitans 490 ad conficiendum tibi mel devotionis, ad paradisum charitatis ascende, accedens 0725C ad cor altum; quia ecce quem quaeris, exaltatus est, et humiliatus. Non enim elevatus est in crucem, ut se difficilem praeberet accedere ad eum volentibus: sed magis, ut omnibus posset paratior inveniri.

150. Accedens ergo cum fiducia ad hunc paradisum in extensione brachiorum cognosce, suscipe affectum paratum ad tuos, et te ad suos invitantis amplexus, et quodammodo miserabiliter misericorditerque clamantis: Revertere, revertere, ut intueamur te (Cantic. VI, 12). Revertere a mala voluntate, a malis factis, ab obstinatione, a desperatione. Revertere, inquam, ad me, quae a me aversa fuisti, ut intueamur te intuitu gratiae, quo mulierem peccatricem, 0725D Petrum et Latronem respexi. Lege me librum vitae scriptum intus et foris, et lectum intellige. Collige tibi flores meos sanguineos, ut paradisi illius possis januam introire, ante cujus fores Cherubim collocatus est cum gladio flammeo ac versatili. Valet enim scientia, quam ex me plenarie discere potes ad amovendum impedimentum Cherubim. Flores ergo sanguinis mei, gladii versatilis flammas horrendas ac tibi formidabiles extrahant. Intra ergo, o anima, paradisum omnibus paradisis meliorem, nunc solo cogitationis quo potes affectu; ut postmodum anima et corpore et terrestrem, et coelestem paradisum valeas introire.

151. Nec breviter amplexandus est hic paradisus, sed volandum est per singulos istius paradisi flores, 0726A et singulorum florum folia sunt sugenda: nunc ad dexteram, nunc ad sinistram rivulos et guttas sanguinis spargentem propius et interius accedendum. Undelibet quaerenda devotio et gratia lacrymosae compunctionis: utrinque considerandum, quam immites fixurae clavorum, quam amara venarum ossiumque perfractio in manibus illius, qui coelum fabricavit et terram, qui operatus est salutem in medio terrae, et inter horum considerationem frequenter repetendum, Redde mihi laetitiam salutaris tui (Psal. L, 14), ad imitationem apis quae inter volandum semper quemdam sonum habet, nec conticescit donec inter florem intraverit; ubi mellis optati dulcedinem colligit, et exsugit. O quam felix eris, si postquam intra florentis paradisi nostri flores 0726B sanguineos, vulnera dico, fueris intromissus; ab hujus mundi strepitu et tentationum incursibus, per dimidiam saltem horam omnino valeas liberari, et soli ei, ad quem introisti, vacans, gustare, et intelligere possis, quam bonus, quam dulcis est Dominus. Sic lustrandi sunt et pedes non minus sanguinis habentes; non minus quam manus, perfossi et ipsi et perfracti, sanguineis manantes guttis.

152. Tandem accedendum est ad cor humillimum altissimi Jesu per januam lateris lanceati. Ibi procul dubio thesaurus ineffabilis desiderabilis charitatis latet: ibi nova devotio invenitur, inde lacrymarum gratia extrahitur, dicitur mansuetudo, patientia in adversis, compassio in afflictis. Praecipue cor contritum 0726C et humiliatum ibi invenitur. Ipse Jesus complexus tuos desiderat, talis ut complectatur, exspectat. Caput floridum multis spinarum aculeis confixum ad te inclinat, ut ad pacis osculum te invitet, tanquam dicat tibi: Ecce quomodo configuratus sum, quomodo confossus, quomodo mactatus, ut te possim ponere super humeros meos, quae aberra veras, ovis mea, et ad pascua reducere paradisi. Redde vicem, et super vulnera mea misericordia commovere, et pone me talem, qualem nunc vides, ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum (Cantic. VIII, 6); ut in omnibus cogitationibus cordis tui, in omnibus operibus brachii tui mihi taliter, ut vides, signato possis similis inveniri. Conformaveram 0726D te imagini divinitatis meae cum te crearem: conformatus sum imagini humanitatis tuae, ut te reformarem. Tu ergo qui non retinuisti formam divinitatis meae tibi impressam in tua formatione, retine saltem formam humanitatis tuae mihi impressam in tua recreatione: id est, si non retines qualem te creavi, retine saltem qualem te recreavi. Si non capis quantas virtutum divitias tibi dederim te creando: cape saltem, quantas in humanitate tua miserias propter te acceperim recreando; 491 et ad potiores, quam ad quas te formaveram, delicias reformando. Nam propterea homo visibilis factus sum, ut a te visus amarer, qui in deitate mea invisibilis non amabat. Da te ergo praemium incarnationi et passioni meae, pro quo incarnatus simul 0727A et passus dedi me. O dulcissime atque amantissime Jesu, Pater luminum, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum, misericorditer respice humiliter tibi confitentes, et vere sentientes quia sine te nihil possumus facere: et qui dedisti te pro nobis in pretium, da, licet tanto pretio minus simus digni, ut tuae gratiae tam integri reddamur, ut conformati imagini passionis tuae, ad eam quoque quam peccando amisimus, tuae divinitatis imaginem reformemur.

153. Nec praetereundum est, quod apes de liquore florum collecto favum conficiunt, id est ceram in se mel continentem. Quid est hoc? Per ceram, tenacem memoriam accipe, quae apta est ad recipiendum formam sigilli, et ad nutriendum ignem, si tamen in 0727B ea sit linum <al. lignum>: quae cera mel in se continet dulcissimum, mundificativum, descensivum. Nos vero si vere spirituales apes sumus, de floribus nostri paradisi Nazareni, id est horti florentis floridissimi Christi, nobis memoriam componamus tenacem, quae non qualibet tentatione dissolvatur, sed apta sit illa memoria recipere impressionem sigilli, id est crucifixi Jesu, ut illum semper in memoria habeamus, qui dicit, Pone me sicut signaculum. Signaculum enim regium Crux est, quam si in cordis nostri memoria portaverimus, tanti regionem Regis, quae finem non habet, secure poterimus transire. Habet hoc sigillum imaginem crucifixi Jesu in ipso sigillo crucis multis fossuris effosam 0727C et expressam, sicut in sigillis imago regum exprimitur fodiendo. Habet et superscriptionem titulum a Pilato conscriptum, Jesus Nazarenus Rex Judaeorum (Joan. XIX, 19). Hujus superscriptionis significationem spiritualem consequetur, si quis hoc sigillum crucis gestare curaverit tenaci memoriae impressum; habebit Jesum, id est salutem, quod primum est in superscriptione. Salus autem, quae ab omnibus sanae mentis appetitur, in tribus consistit, ut quae in tribus dictionibus exprimitur. In hac dictione, Nazarenus, quod interpretatur Florens, voluptatem sive delectationem intellige, quia florum pulchritudo delectat. Unde in libro Sapientiae luxuriosorum voluptas exprimitur his dictis: Nullum pratum sit quod non pertranseat voluptas nostra. 0727D Coronemus nos rosis, antequam marcescant (Sap. II, 8). In hac dictione, Rex, divitiae exprimuntur. Reges enim divites esse solent super omnes quos regunt. In hac dictione, Judaeorum, gloria accipitur; quia uno modo Judaeus Glorians interpretatur. Portitor ergo voluntarius sigilli regis nostri crucifixi Jesu fructum superscriptionis consequetur, ut sit salvus, scilicet ut voluptatem consequatur sempiternam, torrente voluptatis summi Regis potatus, aeternas quoque divitias thesaurizet in optimo Jesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae reconditi; in ipso quoque glorietur sine termino, qui excelsus est super omnes gentes, et cujus gloria super coelos. Illuminat quoque domum cordis nostri, et fovet in eo ignem charitatis divinae. Cera tenacis memoriae 0728A per lignum intelligitur; ita tamen si sit in eo linum, id est exercitium spiritualis laboris, quod per linum intelligitur, sumptum de lino, quod multis laboribus conteri solet, ut ad utilitatem aliquam perducatur.

154. Si ergo in memoria nostra passionis Christi laborem habemus, potest accendi et ardere charitas <al. proprietas> ejus in nobis, qui illuminat tenebras ignorantiae nostrae, et accendit frigus tarditatis nostrae, ut et nos parati simus pati pro illo, et cum illo, qui prior pro nobis passus est. In tali cera memoriae nostrae debet esse mel, id est, delectatio de recordatione Crucis, quae est mel dulcissimum. Quid tam amarum, quod in recordatione vivificae passionis non possit dulcescere? Certe legimus Hebraeos 0728B cum exissent de Aegypto, venisse ad aquam amarissimam, quam nullus gustare poterat: cui cum Moyses lignum injecisset, dulcorata est (Exod. XV, 23-25), sic ut eam delectabiliter biberent Quid apertius per aquam amaram, quam cujuslibet adversitatis amaritudo signatur? cui cum lignum Crucis injicitur, id 492 est, cum passio dulcis Jesu consideratur, necesse est omnem passionem hominis levem videri respectu passionis dominicae quam pro hominibus voluit sustinere Deus et homo, mediator Dei et hominum Dominus Jesus. Est et mel mundificativum, qua vere nihil est quod ita ab omnium vitiorum impulsu et contagione cogitationem nostram purificet et in puritate conservet, 0728C sicut jugis memoria crucis et passionis Domini Jesu.

155. Est et mel descensivum, quia contra aliorum liquorum consuetudinem naturalem, quod in melle est purissimum, ad ima descendit, faeculentum vero ascendit. Quid per talem descensum, nisi virtus humilitatis designatur? Quae profecto virtus in passionis dominicae memoria acquiritur et conservatur; quia non potest quis non humiliari, cum recordatur pro se humiliatum Dominum majestatis. Indignum quippe esset hominem, lutum et cinerem, per sui elevationem illuc ascendere, ubi angelus perfectissimus in omni scientia et decore, quia humilitate caruit, non potuit remanere. Colligamus ergo nobis in floribus Vitis nostrae Domini Jesu talem 0728D memoriam, talem delectationem, ut stigmata Crucifixi nostri in memoria jugiter retinentes, ita in ipso, qui solus est dulcis, delectemur, ut omnes per ipsum praesentis vitae amaritudines superemus, mundemur ab omni delicto, et in bonis operibus jugiter per humilitatis custodiam conservemur.

CAPUT XLV. De odore florum Vitis.

156. Superest ut dulci Jesu adjuvante dicamus, quid sit quod per odorem florum vitis omnia venenata praecipue effugentur. Cujus rei ratio citius invenitur, si quid serpentes significant, agnoscatur. Quod autem de serpentibus dicitur, de aliis quoque venenosis reptilibus accipiatur. Quid autem melius 0729A per serpentes, quam diabolicas suggestiones accipiamus? Ad similitudinem enim serpentum reptant occulte per mentes hominum; sed subito, nisi agnoscantur, morsus mortales incautis affigunt: quod praefiguratum accipimus in filiis Israel in deserto a serpentibus miserabiliter interemptis (Num. XXI, 6). Hujus interemptionis causam ponit Apostolus dicens: Neque tentemus Deum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. X, 9). Quid est autem tentare Deum? Non credere Domino. Incredulitatis namque vitio urgebantur, eoque a serpentibus occisi sunt. Quid est autem desertum, in quo occisi sunt, nisi hic mundus, in quo vagamur, per Baptismum tanquam Rubrum transeuntes mare, liberati per nostrum legislatorem Dominum Jesum a 0729B servitute Aegyptiaca, qua ante Baptismi gratiam premebamur?

157. Si autem diligentius consideremus, cuncta pene vitia ex incredulitatis vitio inveniemus oriri. Quis enim vanam mundi gloriam quaereret, si perfecte crederet aliam esse futuram in coelis immarcessibilem, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae humilibus conservantur? Putasne, huic gloriae mundanae tam incertae, quam transitoriae animum inclinaret? Nequaquam. Sed quod tales asserunt se Deo credere, provenit ex quadam consuetudine, quia totum pene mundum tali vident et audiunt fide teneri. Quod si infidelium numerus excresceret, et nomen Christi non possent sine poena, vel sine timore confiteri; citius 0729C audires eos quod corde gerunt, lingua propalare et verbis etiam abjurare eum, quem factis denegare non timent. Simile est de avaris, qui coelestes non curant divitias; et de invidis, qui charitatis laudem et praemium non attendunt; et de iracundis, qui in patientia animas suas non possident; et de acediosis, qui pro aeterno commodo labores subire refugiunt temporales; et de luxuriosis, qui coelestibus voluptatibus mentis oculum non intendunt, et de gulosis, qui panem illum delicatissimum angelorum suis epulis terrenis postponunt: quia si ea quae futura promittuntur, vere crederent, nequaquam terrenis tam ardenter inhiarent. Propter ergo incredulitatem suam dantur, non solum vulnerandi per 0729D tentationes, sed etiam 493 occidendi per veneni sui infusionem serpentibus ignitis, id est, daemonibus illius maximi et tortuosi serpentis primi perversoris ministris, qui illos secum pervertunt, et incendiis aeternis addicunt, quos in hac vita incendio suarum pravarum suggestionum corrumpunt.

158. Sed remedium attendamus, per quod vitium incredulitatis correctum est. Dixit Dominus ad Moysen: Fac serpentem aeneum, et pone in ligno erecto; quem qui intuiti fuerint, a serpentium morsibus sanabuntur (Num. XXI, 8). Cujus serpentis mysterium ipse Dominus Jesus curavit exponere, dicens: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in illum, non pereat (Joan. III, 14, 15). Videsne, quorsum feramur? 0730A Prorsus ad exaltatum in cruce benignum Jesum, qui optime serpenti aeneo et exaltato comparatur. Serpens enim dicitur mortifer, quia per suggestionem serpentis mors intravit in orbem. Aeneus vero, quia charitatis simul et passionis ignibus conflatus, passionis sanguine rubricatus, ad modum aeris in resurrectione induratus est, quia ultra non moritur. Exaltatio autem serpentis exaltationem crucifixi Jesu figurat. Hic est serpens, quem increduli a malignis spiritibus vulnerati, ad crudelitatem conversi, si volunt salvari, respicere commonentur. Est enim serpens iste de virga Moysi transformatus. Per virgam, quae est insigne regium, Deum intellige: per serpentem vero, cujus suggestione primi parentes mortui sunt, hominem mortalem accipe. Mutata 0730B est virga in serpentem, quando Verbum caro factum est, assumens quod non erat, id est humanitatem, manens quod erat, id est Deus. Sicut ergo factus serpens Magorum Aegyptiorum serpentes devoravit (Exod. VII, 10, 12): sic Deus factus homo inimicorum suggerentium peccata, et fraudes evacuavit, maxime tamen cum esset exaltatus in cruce, cum sanguinis sui flores ostenderet, et florum, scilicet virtutum suarum odorem per totum mundum effunderet, et corda quibuscunque vitiis vulnerata sanaret.

159. Respiciamus igitur et nos in faciem serpentis aenei elevati, Christi, si volumus a pravorum daemonum suggestionibus serpentinis liberari. Respicere autem, fide in ipsum tendere est: quod non 0730C infirma, sed forti et perfecta fide completur. Sunt autem qui quidem ore confitentur quoniam christiani sunt, factis autem negant: quos non puto fide tendere in crucifixum pium Jesum. Ut autem hoc per similitudinem aliquo modo ostendamus: similis est enim fides vino, quod tantum colorem habet vini, sed a sapore veri vini et viribus est alienum: cujusmodi vinum non credo fideliter Deo acceptum, sed quale in Cantico canticorum laudatur, ubi ipse sponsus ad sponsam ait, Guttur tuum, sicut vinum optimum. Et illa statim respondet, Dignum dilecto meo ad potandum, et dentibus ejus ad ruminandum (Cant. VII, 9): et post pauca, Dabo, inquit, tibi vinum conditum et mistum malorum granatorum meorum (Cant. 0730D VIII, 2). Ecce quale vinum erit placens dilecto, et quod in amorem nostri illum accendat. Est namque vinum optimum fides perfecta, cordis sententia, et oris confessione pariter concordante. Et quod subditur, Dabo tibi vinum conditum, fides bonis virtutum operibus condita et exercitata intelligitur. Tali fide tenditur et intenditur in pium Deum, non fide ficta, operibusque carente, sine quibus fides mortua est. Demus ergo dilecto nostro pio Deo vinum optimum fidei perfectae, et vinum diversis aromatibus virtutum saporosum: et sic intueamur in faciem ejus, pro nobis ad similitudinem serpentis aenei in cruce suspensi. Et quoties alicujus serpentinae tentationis morsu nos cognoverimus vulneratos, ad crucem curramus, et ad thronum crucis quandoque ignominiae, 0731A nunc summae gloriae accedamus; et fide, et spe, et charitate in liberatorem piissimum intendentes, per mortem nostri Serpentis, qui mortem antiqui serpentis occidit, a serpentem morsibus petemus ac poterimus liberari.

494 CAPUT XLVI. De fructu Vitis nostrae, seu Christi, pro nobis passi et crucifixi.

160. Quia docente et ducente, ut spero, nos pariter pio Jesu, duce optimo et doctore, prolixiorem multo quam speravimus, sermonem habuimus de floribus Vitis nostrae; nunc eodem nos adjuvante, qui usque in finem diligit et dirigit suos, in cujus manu sumus et nos, et sermones nostri; ad fructum ejusdem vitis animum acclinemus, florum dispendium 0731B fructuum compendio redempturi. Confortata est enim scientia fructus Vitis nostrae hujus, et non potest ad eam nostri ingenioli tarditas elevari. Ut ergo omnes abscindamus ambages, si fructus perquiramus, praecipue redemptio est plantata in terra benedicta, in Virgine virginum Maria. Illa Vitis vera, dulcis Jesus, apparuit in nativitate, praecisa in circumcisione, circumfossa in insidiis, perfossa clavis, ligata vinculis multiplicibus, fronduit in virtutibus, fructificavit in passione; et redemit hominem, quem alio modo redimi non conveniebat. Sed dicis: Quomodo dicitur in passione fructificasse, qui paulo ante dictus est in nativitate floruisse? Nunquid idem sunt flores et fructus? An ita subito 0731C sine intervallo temporis fructus suum florem secutus est? Non enim id videmus fieri in rerum naturis: praecedunt enim flores, et intercedit multi temporis intervallum, ut fructus ad maturitatem perducatur. Quod nos verum quidem esse fatemur: verum ea quae habemus prae manibus, non tantum humana, sed et divina sunt; unde non sequuntur rerum naturas in omnibus, sed naturae magis suum sequuntur auctorem.

161. Quod videlicet apertius intelliges, si diligentius volueris intueri in omni arborum genere, in ortu fructus florem decidere et perire: in hominibus quoque et fere cunctis animantibus fructus foliorum florem virginitatis abscindit. Non sic erat in nativitate Vitis nostrae. Beatissima enim Mater illius 0731D fructum quidem protulit benedictum non amisso virginitatis flore, imo magis per partum mirabilem et mundissimum est decorata; ubi lex, ubi jura naturae abscissa sunt. Non est igitur magnum, si sine temporis intervallo flores Vitis nostrae non pereuntes fructus saluberrimus consecutus est. Protulit eum Mater pulcherrima flore virginali non perdito, protulit et ipse fructum redemptionis nostrae floribus virtutum non marcescentibus. Nec tamen caret ratione maturitas fructus accelerata. Patet enim quia secundum augmentum et diminutionem caloris, maturitas fructus vel accelerat, vel tardat. Vide ergo magnitudinem caloris, imo fervoris in patiente pio Jesu, et non miraberis fructus sui accelerationem. Ardebat incomparabiliter charitatis intrinsecus, et 0732A passionis extrincecus igne, ut fructum nostrae redemptionis sine mora produceret. Productus est ergo botrus ille optabilis cunctis Patriarchis et Prophetis aliisque justis, scilicet redemptio nostra: quem fructum Ecclesia non solum ex his qui sunt sub tempore gratiae, sed a mundi principio juste congregata, dulcem sibi fore gratulatur, dicens de sponso in Cantico amoris, Sub umbra illius, quem desiderabam, sedi; et fructus ejus dulcis gutturi meo (Cantic. II, 3).

162. Quid mirum, si redemptio justorum a diabolica tyrannide, a tenebris et umbra mortis, a carcere infernali, quo inclusi tenebantur, reductio in paradisum, Angelorum custodiae deputatur? Quid mirum, praesentiam Christi fuisse delectabilem atque 0732B votivam, tanto tempore exspectati ac desiderati? In afflictis enim rebus constitutis tanto solet esse gratior liberatoris adventus, quanto fuerit diuturnior afflictio. Quanto enim tempore primus Abel justus, primus martyr, qui sua passione primus liberatorem praefiguravit, exspectaverat? Quamdiu ipse Adam et Eva parentes nostri, adhuc etiam in inferno paradisi gaudia ad memoriam invicem revocantes, istam redemptionem sitiverant cum aliis sanctis et justis, qui se liberandos sperabant? Quanto putas eos exsultasse tripudio, cum ille crucifixus adveniret, Angelis praecedentibus et clamantibus: Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, 495 portae aeternales, et introibit rex gloriae? (Psal. XXIII, 7, 9.) Quanta putas eos alacritate concinuisse, et 0732C consonis jubilis in communem laetitiam prosiluisse ac dixisse: «Advenisti desiderabilis, quem exspectabamus in tenebris, ut educeres vinctos de claustris. Te nostra vocabant suspiria, te larga requirebant lamenta. Tu factus es spes desiderantibus, magna consolatio in aeternum?» (Eccles. Offic. Pasch.). O quam dulcis fructus redemptionis his, qui in tanta et tam amara servitute fuerant constituti! Hic est fructus, de quo sponsus loquitur in Cantico amoris: Dixi, Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus (Cantic. VII, 8). Quid est in palmam? In crucem ejus, cujus una pars de arbore palmae dicitur facta fuisse.

163. De quatuor enim generibus arborum facta 0732D fuisse refertur: de cypresso de cedro, de oliva, de palmis. Cypressus in profundo, cedrus in longo, oliva in alto, palma in lato. Unde dicit Apostolus: Ut possimus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III, 18). Profundum vero in cruce vocatur illud lignum, quod infixum erat terrae: in quo stabat lignum erectum et cui dorsum crucifixi Domini applicandum fuerat, quod est crucis longitudo. Lignum vero ex transverso illi appositum, cui manus erant affixae, latitudo crucis nominatur. Illud autem, quod a Pilato fuit appositum, in quo titulus triumphalis fuit scriptus, altitudo nuncupatur. Habent autem horum lignorum singula suas mysticas significationes secundum naturas suas. Cypressus 0733A enim timorem sive humilitatem significat, ubi est radix crucis, per quam non solum situs humilis, sed natura ejus exprimitur: quia, ut dicitur, fugat odore serpentes, id est diabolos, quorum proprius character superbia ab humilitatis virtute fugatur. Cedrus arbor longitudine praestans aliis arboribus, longitudinem crucis, id est, perseverantiam significat, sive patientiam. Naturali enim sua virtute approbatur, quia est valde durabilis et corrumpi ex natura non potest. Oliva vero arbor oleum effundens, per quam misericordiae opera significantur, charitatem significat, quae arbor bene latitudinem habet crucis: quia lata est charitas, quae etiam ad inimicos extendi praecipitur. Palma porro arbor victoriam significans, altitudinem crucis optime significat 0733B spem de supernis habendam, non ad infima deprimendam. Haec arbor habet in se titulum triumphalem scriptum, in quo invenitur fructus crucis. Prima enim dictio est Jesus, per quam intelligitur salvatio, quae idem est quod redemptio. Ecce fructus crucis. Propterea enim Christus crucifixus est, ut redimeret hominem. Quod autem ait, Ascendam in palmam, a parte crucis totam crucem significavit. Et bene per palmam, in qua titulus signum redemptionis, quae fructus crucis est, invenitur.

164. Sed dicet aliquis: Dicturus eras de fructu vitis, et dicis de fructu palmae. Quae concordia est vitis et palmae? Ad quod ego: Palma crucem, vitis vero significat Crucifixum. Dic igitur, Numquid diversus 0733C est fructus crucis, et crucifixi? Non puto. Ergo et idem est fructus et palmae, et vitis. Ascendit vitis in palmam, apprehendit fructus palmae, non quos palma habuit ex se, sed ex vite in palmam extenta. Quare ergo dicit ipsa Vitis, Apprehendam fructus ejus, et non potius dicit Meos; cum palma fructum habuerit a vite, non vitis a palma? Christus non habuit hunc fructum sine palma, imo et per palmam, id est per crucem; quia si Christus crucifixus non esset, non fuisset secuta redemptio. Apprehendit ergo Christus fructum crucis, illum profecto, quem ipse per crucem fuerat operatus.

165. Sed habet hic botrus grana multa, scilicet impletionem Scripturae, victoriam de diabolo, resurrectionis gloriam, ascensionis mirabilem elevationem, 0733D donorum Spiritus sancti missionem. De impletione Scripturae ipse Dominus testimonium perhibet, dicens Petro: Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? (Joan. XVIII, 11.) Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? (Matth. XXVI, 54.) Et in alio loco: Nonne oportet adimpleri omnia, quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me? (Luc. XXIV, 44.) Victoria de diabolo, etsi alio modo potuit, tamen alio modo impleri non debuit. Multum enim desipit, qui sapientiam Dei et Domini aliud aliquid putat, nisi id quod praestantissimum 496 fuit, ordinasse. Necessarium fuit eum per hominem vinci et per lignum, qui hominem vicerat per lignum: ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret; et qui in ligno vincebat, 0734A in ligno quoque vinceretur (Praefat. Missae de cruce). Quare autem per hominem qui erat Deus, et non per simplicem hominem, satis manifestum est; quia omnes homines peccato erant obnoxii, et non poterat quisquam aliorum solvere vincula, qui se ipsum solvere non valebat. Christus enim fortis, qui originali peccato nihil debebat, eo quod singulari privilegio nascendi sine omni carnali concupiscentia conceptus erat, qui solus est inter mortuos liber, solus a morte poterat mortuos liberare, sicut ait Apostolus: Non habebat necesse pro se offerre sacrificium, quemadmodum alii sacerdotes, tam pro sua, quam pro populi ignorantia (Hebr. VII, 27).

166. Si autem quaeritur, quare Deus potius per se, quam per aliquam aliam creaturam hominem 0734B voluerit liberare, possumus hoc quidem charitati ejus imputare, quam ut nobis commendaret, non solum incarnatus, sed et mortuus est pro nobis. Tradidit nihilominus per hoc formam charitatis, ut parati simus cum necessitas exegerit, pro fratribus nostris animas nostras ponere, cum Regem nostrum pro nobis animam posuisse videmus. Est et adhuc alia rationabilis causa, quare per Dominum redempti sumus: scilicet quia nequaquam decuit nos per alium reformari, quam per eum, per quem formati eramus. Plus enim excitat nos ad charitatem reformatio, sicut saepius supra dictum est, quam formatio. Si ergo per alium, quam per ipsum per quem sumus formati, formati essemus, plus reformatori 0734C nostro, quam formatori deberemus; et sic plus diligeremus creaturam, quam Creatorem, quod esset inconveniens. Ut ergo incitaret nos ad diligendum ipsum ex toto corde, ex tota anima, et ex omnibus viribus nostris; impendit nobis quidquid debuit creando et recreando nos optimus Deus, cujus beneficiis non communicat alienus.

167. Fructum igitur redemptionis nostrae toto desiderio complectamur, et saepius, imo sine intermissione ad memoriam revocantes latentem in ipso dulcedinem, lingua intellectus nostri degustemus, et in vase memoriae nostrae recondamus sanguinem hujus uvae meracissimum, sanguinem, inquam, rubicundi Jesu; quia factus est nobis redemptio, quia per ipsum salvati et liberati sumus. 0734D His floribus, hoc fructu, quo redempta est a tyranride daemoniaca, jugiter reficienda est fidelis anima, ne in hoc taedioso deserto deficiat, in quo sine requie, sine intermissione laborat, suspirans ad illam terram lacte et melle manantem, et cum sponsa proclamans: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Cantic. II, 5). Non ignorat ipsa, quis et qualis fuerit fructus vitis ligni vitae Jesu Christi. Nonnunquam enim lectum conscientiae suae floribus virtutum et passionis sponsi sui resperserat, quae eidem in eodem Cantico amoris proclamat: Lectulus noster floridus (Cantic. I, 15); non de alienis, sed de tuis floribus, dulcis Jesu, Veni ergo et agnosce tuos flores: requiesce in lectulo tuis floribus adornato. His ergo floribus petit a sociis 0735A sponsi, ab annuntiatoribus verbi Dei se sponsa fulciri; sciens profecto quid virtutis habeant, qualem effectum operentur in ipsa tales flores per ministrum verbi ad memoriam revocati; quantum ipsam in tentationibus et periculis praesectis vitae confortent, quantum ad supernae patriae desiderium accendant. Nec dubito quin eadem sponsa in hortum sanctarum Scripturarum sui sponsi quandoque fuerit introducta, ubi procul dubio lignum vitae Vitem veram invenit, cujus alacriter fructum apprehendit, volvens in mente sua et revolvens et intuens diligenter ac perspicaciter, qualem ex ardore dilecti sui, imo ex ipso dilecto fuerit fructum consecuta: sensitque infallibiter, quantum amoris ei debeat, quantum ad omnia pericula sustinenda merito debeat confortari gustato 0735B spiritu fructuosissimo, quem ex arbore tam dilecta suscepit. Optat ergo sibi saepius ad memoriam revocari hos flores et hunc fructum: quia et illis fulciri, ne cadat; et his stipari, ne aliquo modo moveatur, exorat: sciens nimirum quid virium habeant et illorum odor, et hujus sapor.

168. Quod autem addit, Quia amore langueo, quid est, 497 nisi quod sponsa desiderio supernae patriae accensa dilationem diuturnam non patitur? Unde in eodem: Filiae Jerusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo (Cant. V, 8). Quis est amor iste tam validus, et languorem inducens? Numquid non est amor, de quo scriptum est: Fortis est ut mors dilectio? (Cant. VIII, 6.) Qualis est ista fortitudo, quae infirmitatem inducit? Respondeant illi qui in libro 0735C experientiae hujus quaestionis solutionem perlegerunt. Experientiae dixi. Et quare non sapientiae, quae a sapore dicta est? Qui ergo in libro sapientiae legerunt, id est, qui saporem internum experti sunt, dicant et doceant nos, quis sit iste amor, qui cum sit fortis ut mors, facit amantes languere usque ad mortem: quia in morte hujus corporis, et non ante sanantur. Possent quidem medio tempore, dum in vita hac mortali sive in hac morte vitali degunt, dilecti ac desiderabilis floribus et fructibus consolari, at non satiari; donec veniat dies, quem cum Propheta desiderant dicentes, Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15); et in alio loco: Adimplebis me jucunditate cum vultu tuo: delectationes in 0735D dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11). De qua dextera alias legitur: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Et vide quam bene ista auctoritas cum superioribus concordat: ut laeva dilecti appelletur recordatio illius charitatis, qua nulla major est, quam ea qua posuit animam suam pro amicis suis. In dextera vero beata Dei visio, quam promisit amicis suis, et gaudium de praesentia divinae majestatis. Merito illa Dei et deifica visio, illa divinae praesentiae inaestimabilis dilectio in dextera deputatur, de qua delectabiliter canitur: Delectationes in dextera tua usque in finem. Merito in laeva memorialis illa et semper memoranda dilectio collocatur; ut, donec transeat iniquitas, super eam sponsa requiescat et recumbat. 0736A Merito ergo laeva sponsi sub capite sponsae, super quam videlicet caput suum inclinata sustentet, id est, mentis suae intentione incurvetur, ne inclinetur ad carnalia et saecularia desideria: quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Idem ergo per flores et fructum nostrae Vitis, et per laevam ipsius sponsi figuratur: languoris autem sanatio per dexteram ejus.

169. Per hos ergo flores et fructum Vitis nostrae petunt se fulciri, nec aliena dilectione gloriantur se sustentari, qui spem et fiduciam suam non in rebus caducis posuerunt: sed illa tantum anima, quae modo pro amore et desiderio dilecti corporalibus et mundanis curis languet, imo et moritur, cui et dicitur, 0736B Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum? (Cant. VIII, 5.) De deserto quippe hujus mundi ascendit, quae cor suum cum corde dilecti in ea charitate connexuit, quaerens ea quae sursum sunt, non quae super terram. Unde deliciis virtutum affluit, tanquam unguento delibuta diversorum aromatum, quae de dilecti paradiso collegit, sequens eum qui pro ea passus suum ipsi reliquit exemplum. Unde et bene dicitur, Innixa super dilectum suum, non super hominem; quia maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum (Jerem. XVII, 5) nec super aliquas res terrenas, quae omnia reputavit quasi stercora, ut Christum lucrifaceret. Talis 0736C ergo anima, quae nunc floribus et fructu Vitis verae sponsi sui fulcitur, quae modo prae amore illius languet usque ad mortem, dicens cum Job, Desperavi, nequaquam jam ultra vivam (Job VII, 16), talis, inquam, post haec sponsa dulcissima dextera ineffabiliter amplexari, et fructu aeternae jucunditatis satiari merebitur, languore non solum sanato, sed et aucto. Sanabitur enim languor intolerabilis desiderii in perfruitione jucundissima dilecti desiderati; non tamen auferetur, imo augebitur idem desiderium: sed tunc non erit languor, sed depulsio fastidii, cum desiderans plenissime satiabitur desiderato, et satiatus discet in satietate desiderare mutua et interminabili et inexplicabili generatione, desiderio generante satietatem, et satietate desiderium pariente. 0736D Sed jam revertamur ad uvam.

170. Est tertium granum in botro redemptionis nostrae dominica resurrectio, quae quantum habuit habeatque dulcedinis, quis explicet? Ponat aliquis tamen, si quis potest, in corde suo magnitudinem ineffabilem illius beatissimae et 498 tristissimae passionis: videat quanto desperationis moerore illa dilectorum passi Jesu corda percussa fuerunt: videat illarum fidelium mulierum lamentationes, quae dulcissimum Jesum ad passionis locum euntem, cum sibi crucem bajularet, et cum dulcissimam animam exspiraret, non deseruerunt. Videat praecipue illam tunc spectantem mulierculam, nunc vero mundi dominam Matrem Domini, quam acutus doloris gladius animam ejus pertransierit. Videat totius 0737A mundi machinam fabricatori suo compatientem, tetra caligine involutam. Videat, inquam, haec, et tantae turbationi serenitatem tertiae diei, et insperatam laetitiam laetissimae resurrectionis annectat, recogitetque propensius, cum quanta exsultatione susceperint Dominum a mortuis resurgentem, quem cum ingenti tristitia viderant morientem. Vide cum quanta jucunditate recompensaverit in resurrectione discipulis suis tristitiam illam, et sanctissimam extremae comestionis suae coenam, in qua dixit: Non bibam amodo de generatione vitis, donec bibam illam vobiscum novam (Matth. XXVI, 29). Ecce jam nunc resurrexit in gloria Vitis vera: comeditque et bibit cum eisdem discipulis cum gaudio maximo procul dubio, seque dubitantibus aliquibus 0737B videndum pariter et tangendum exhibuit.

171. Nec putet quisquam, quod resurrexerit ad gaudium solis discipulis: imo et resurrexit nobis et toti mundo, beatificans omnes, qui quamvis non videant, credunt tamen ipsum passum fuisse propter delicta nostra, et resurrexisse propter justificationem nostram (Rom. IV, 25); quibus docemur, quoniam si socii fuerimus passionis, erimus et resurrectionis; et ut non dubitemus mortalia corpora nostra resurrectionis gloria sublimanda, cum caput nostrum morte turpissima condemnatum resurrexisse credamus. Nam sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Primitiae enim dormientium Christus: deinde hi qui sunt Christi, in adventu ejus (I Cor. XV, 22, 23), qui ad 0737C exemplum Christi resurgentis, ad gloriam ultra non morituri resurgent.

172. Est et ascensio granum in botro redemptionis per passionem factae; dulce quidem granum, plurimum in se continens dulcedinis, faciens gaudium coelis et terris. Quis enim dubitet gaudium magnum factum discipulis, cum eum ut hominem viderent coelestia penetrantem? Stabant animis simul et cordibus in coelum erectis, animi sui gaudium non capientes: sed in voce jubilationis eunti Domino gratulantes. Exsultavit procul dubio et coelum: omnes videlicet Angelorum chori purpurato suo Domino nostrae carnis trabea occurrentes, et summa cum laude summum suscipientes victorem. Quod si 0737D in unius justi sive martyris animae adventu omnis Angelorum exsultat chorus; quantum putas in singularis sui Imperatoris adventu omnium ordinum spiritus exsultasse? Humano igitur intellectu ad hujus laudis et gaudii magnitudinem succumbente, gaudeamus et nos, dulcedinem hujus grani recolendam admirando, diligendo sugamus, exsultantes in Spiritu sancto pro eo quod carnis nostrae portio in dulcissimo Domino in summo Trinitatis throno excellentissime sit collocata; intendentes animos nostros, quantum possumus, post ipsum et in ipsum, ipsi in humilitatis spiritu supplicantes, quatenus nos post se trahere dignetur, ut in odore unguentorum ipsius currentes, in illa cellaria, in illam supremam apothecam aromatum, in illa interiora Sancta sanctorum 0738A mereamur introduci, quo ipse Christus caput nostrum praecessit.

173. Quintum botri nostri granum missio Spiritus sancti est. Quis vinum jucundissimum hujus grani valeat explicare? Vinum, inquam, et, si magis placet, mustum. Mox enim accepto ab Apostolis et aliis qui cum eis erant exspectantibus, Spiritu sancto inebriati sunt, eructaverunt verbum bonum, loquebantur variis linguis magnalia Dei. Ante timore absconditi, nunc cucurrerunt foras: non jam timuerunt aquam populi frementis, charitatis igne succensi. Tunc pro certo experientes verum esse, quod scriptum est: Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, et flumina non obruerunt illam (Cant. VIII, 7). Irruerunt enim in eos flumina 0738B potestatum, fluxerunt aquae populosae multitudinis: flaverunt venti ac procellae comminationum, 499 verborum; et ignis charitatis non est exstinctus, imo etiam auctus est. Ibant enim Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati (Act. V, 41). Est autem auctus ignis charitatis, pluribus per eorum praedicationem accensis, et eadem, qua ipsi ardebant, jucunditate succensis. Sed quid aiebant Judaei omnium bonorum increduli? Musto, inquiunt, pleni sunt (Act. II, 13). Mentientes et ignorantes verum dixerunt. Musto quippe illo nobilissimo charitatis Dei, imo charitate Deo repleti erant, inflammante ad amorem, et confortante ipsos contra timorem. Unde sicut mustum non patitur se 0738C contineri a vase, nisi foramen habeat, unde prorumpat: sic ab istorum corde per ora eorum se mustum Spiritus sancti manifestavit, loquentia magnalia Dei cum mirabili eloquentia. Non enim impedit, sed expedit linguam haustus musti hujus: ut illud poeticum verum inveniatur.

Fecundi calices quem non fecere disertum?

(HORAT. Epist. lib. I, epist. 5, vers. 19.) Fecundus vero calix Domini et praeclarus inebriaverat eos; quia, sicut ait Apostolus, charitas Dei diffusa erat in cordibus eorum (Rom. V, 5). Sed videntur verbis nostris verba Petri contraria, qui haustu novi musti audax factus, jam non solum non timuit verba mulieris cujusquam, ut ante; sed nec verba 0738D principum. Hic ergo objiciens se in medium dixit, discipulos ebrios non a vino. Sed audiamus verba ipsius optime distincta. Non enim, inquit, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt (Act. II, 15). Non enim musto terreno ebrii sunt, sicut vos putatis, sed coelesti Spiritu. Hauriamus igitur et nos, charissimi, de vino jucundissimo grani hujus. Quod si vel in quo hauriamus, scilicet vas intellectus, non habemus; curramus cum plena fiducia ad singularem nostrum ac providum conditorem, cujus figmentum sumus, oremusque ut vas formet in anima nostra hujus dulcissimi musti capax: ut nostro consolatore, Spiritu gratiae septiformis accepto, multiformes tentatoris adversarii nostri laqueos evadamus, et pedes affectuum nostrorum in compedes sapientiae injiciamus; 0739A ut cum ipsa sapientia colligati vinculis charitatis indesinenter et indefesse curramus post illam, donec et saporis ipsius plenitudinem attingamus, ubi jam non per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem Regem nostrum in decore videamus, et sicut sumus cogniti, cognoscamus.

174. Hic enim advertendum puto, quod Vitis nostrae fructus et comeditur, et bibitur. Masticatur enim uva, bibitur vero vinum quod in uva continetur, et in utroque usurjucunditas est: sed in vino et jucunditas et utilitas prolixior est, quod ad botri hujus, de quo locuti sumus, fruitionem mihi pertinere videtur. In praesenti enim vita hunc botrum masticamus, cum suavitatem, jucunditatem, et utilitatem nostrae redemptionis dentibus intellectus 0739B nostri discutimus; cum resurrectionis potentiam, ascensionis gloriam, et adventus Spiritus sancti utilitatem in cordis nostri consideratione versamus tanquam uvas in ore, fitque de his nonnunquam aliqua laetitia cordi nostro. Erit autem plena, postquam cessaverit tempus, id est mutabilitas temporum, quando haec jam non comedemus, sed bibemus, inaestimabilem de his perpetuam laetitiam consecuti. In comedendo enim aliquis labor est: quod vero bibitur, sine labore recipitur. Unde per comestionem delectatio quaecumque, vel qualiscumque, vel quantacumque sine corpore non percipitur; sed semper aggravat animam. Per potum vero sine labore acceptum, illius loci et temporis gaudia significantur, ubi et quando jam non erit luctus, neque clamor, sed 0739C nec ullus dolor, quoniam haec omnia transierunt. Et ipse ab aeterno stabilis, qui pro nobis, ne velut umbra transiremus, transiens factus fuit, ministrabit nobis. Ibi etiam tunc jam non cum labore et timore et impedimento corporis mortis hujus comedemus: sed cum magna jucunditate bibemus vinum redemptionis nostrae, et secundam naturam nobile vinum quanto plus biberimus, licet saturemur, tanto plus sitiemus, admirantes et laudantes sine termino 500 et sine intermissione bonitatem admirabilem Redemptoris nostri, quam in fructum redemptionis nostrae circa nos voluit exhibere.

175. Et vide, si non ista differentia cibi et potus nobis in verbis sponsi in Cantico amoris commendatur, 0739D cum ait: Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, charissimi (Cantic. V, 1). Praemonet enim comedere, quod utique ad praesentem vitam pertinet, in qua, sicut diximus, contemplatio labori actionis admixta est. In futura viro vita, quae omni actione caret, gaudio tanquam poculo perfruemur. Bibemus enim et inebriabimur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus potabimur, jam nos tunc esse Regis et Sponsi nostri charissimos liquido cognoscentes, cum aqua omnis laboris et actionis terrenae in vinum divinae contemplationis commutabitur, implebunturque omnes hydriae usque ad summum. Omnes enim implebuntur in bonis domus Domini; cum ille desiderabiles nuptiae Sponsi, id est Christi, et Sponsae, id est universalis Ecclesiae, 0740A celebrabuntur. Bibeturque in summa laetitia cordis omnium clamantium Domino, et dicentium: Tu bonum vinum servasti usque adhuc (Joan. II, 10). Nos autem dicimus hanc laetitiam per cibum significari, cum scriptum sit, Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo (Luc. XXII, 30): licet expositio praecedentis auctoritatis etiam in hac possit locum obtinere. Si vero asserat aliquis indignum fore, ut tanta Vitis tantum laborata et laborans, unum tantum botrum produxerit; potest, si vult, ea quae nos grana appellamus, botros appellare, et singulis aliquam granorum multitudinem adjungere.

176. Verumtamen non irrationabiliter in praesenti botros Vitis innumeros inveniemus, si omnes ecclesias, omnia monasteria, omnes congregationes, quae 0740B in universa Ecclesia sunt, volumus intueri. Hos enim botros quis produxit, nisi Vitis nostra? Nam et Christus et Ecclesia vitis una sunt, sicut unum corpus; singulae congregationes, singuli botri; grana vero singularitatem exprimunt personarum, et non inconvenienter, ut mihi videtur. Nam per exteriorem folliculum grani sive uvae corpus exprimitur, per nucleos ossa, per liquorem anima figuratur, vel sanguis, qui est sedes animae. In morte hominis anima a corpore, tanquam vinum de acino, exprimitur: et dignum fuerit, in regale defertur cellarium paradisi coelestis, ut gaudium fiat Regi coelesti, et convivis suis beatis, qui ad nuptias Agni vocati sunt et perveniunt. Bibit enim et ipse Sponsus vinum proprium de vite sua et vinea 0740C sua, Ecclesia scilicet, cujus et ipse caput est. Bibit et ipse sangninem uvarum meracissimum, scilicet animas sanctorum expressas, et separatas ab acinis in torculari crucis, in labore et siti, in frigore et nuditate, in vigiliis multis, et aliis exercitiis spiritualibus. Bibet has, id est, sibi delectabiliter incorporabit, faciens ut unus spiritus secum effecti, cum ipso et in ipso a cunctis de caetero laboribus requiescant. Timeant et caveant sibi illa putrida grana, fratres falsos, perversos christianos dico, qui in se vinum non continent, sed venenum; qui in torculari crucis premi nolunt, et in labore hominum non sunt. Caveant, inquam, dum tempus est, ne porcis, id est diabolis, devorandi projiciantur, quia in cellaria 0740D regia non nisi per torcular crucis iter est.

177. Restabat nobis dicere de secundis floribus Vitis nostrae, et de fructibus illorum, secundum quod scriptum est, Et refloruit caro mea (Psal. XXVII, 7) quod de resurrectione dici nullus est qui ambigat, cujus fructus erit gloria resurrectionis secundae: sed nos magis legentem volentes sitientem relinquere, quam fastidientem, hic huic sermoni terminum imponimus, parati emendare, demere, et mutare, sicubi contra fidem, et contra sacras Scripturas aliquid diximus; in omnibus gratias humiliter agentes ei qui gratuita gratia sua nos edocuit, qui aperit os mutorum, et linguas infantium disertas facit; nomini cujus novum principium opusculi hujus finemque consecramus optimo et dulcissimo Jesu. Amen.