0807 S. BERNARDI ABBATIS DE MORIBUS ET OFFICIO EPISCOPORUM TRACTATUS SEU
EPISTOLA XLII AD HENRICUM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM. 459-460
ADMONITIO IN SEQUENTEM EPISTOLAM SEU OPUSCULUM II.0807 1. Libros de Consideratione, ad summum
Pontificem directos, opportune subsequitur tractatus De componendis Moribus
Episcoporum, quae prima est ex quinque Bernardi epistolis ad Henricum
archiepiscopum Senonensem, ordine quadragesima secunda. Is cognomento Aper,
testante Hugone Autissiodorensi chronographo, aliis (si vulgati non fallunt
indices) Gilbertus, ex canonico electus est post Daimbertum pontifex Senonensis
anno 1122. Hac in dignitate cum remissius ageret, ad diligentiorem muneris sui
curam animatus est, agente potissimum Gaufrido Carnotensi episcopo cum Burchardo
Meldensi, confirmante in primis sancto Bernardo: quem et patronum habuit
adversus Ludovici VII infestationes, ut testatum facit epistola quadragesima
nona, ad Honorium papam. 2. Has autem
procellas tum Henrico, tum Stephano Parisiensi episcopo excitavit eorum secessus
ab aula, et vitae melioris institutio. Adeo ut qui «ante,» sicut in praedicta
legitur epistola, in habitu actuque saeculari honorati fuerant sublimes,
judicati fideles, habiti familiares;» postea «inimici facti sint digne suo
sacerdotio conversantes, et per omnia honorificantes ministerium suum. Hinc
domini Senonensis constantiam labefactare conatus est» Ludovicus rex: quod
amplius illustratur in Notis ad epistolas vigesimam secundam et quadragesimam
quintam. 3. Non tamen ita mores suos
composuit Henricus, ut non in ecclesiasticam censuram incurrerit ob iniquam
vexationem cujusdam archidiaconi Ecclesiae suae, quem «non modo judicio non
convictum, sed nec verbo conventum» dignitate privavit, teste Bernardo in
epistola centesima octogesima secunda, ad eumdem Henricum. Hunc suspensum fuisse
tradit Hugo chronographus Autissiodorensis ad annum 1136: idque attestantur Acta
Episcoporum Autissiodorensium capite quinquagesimo quinto, ubi de Hugone
episcopo, «qui cum in Senonensi ecclesia, propter suspensionem domini Henrici
metropolitani, locum consecrationis non haberet; apud Ferrarias a domino
Gaufrido Carnotensi episcopo circa festum beati Vincentii consecratus est.» Hanc
autem suspensionem Henrico ex iniqua depositione archidiaconi sui accidisse
proximum vero est. Sed tandem hac censura solutus antistes, anno 1140, apud
Senonas synodum habuit, in qua Petri Abaelardi errores damnati fuerunt. Exstant
ea de re communes Patrum synodicae litterae ad Innocentium papam, inter
Bernardinas epistola centesima nonagesima prima; quibus litteris significant, se
paucis totum negotium exposuisse, «pro eo maxime, quia idipsum diffusius ac
plenius contineretur in litteris domini Senonensis:» quae litterae non aliae
videntur, quam Bernardi epistola centesima nonagesima, ad Innocentium, quae
inter hosce tractatus relata est. Porro Henricus vivere desiit anno 1144 et
quidem quarto Idus Junii: cui successit Hugo praecentor. 4. Caeterum hanc epistolam statim ab Henrici
conversione scriptam fuisse probant in primis haec ejus verba n. 2: «Nuper autem
nobis a vestris partibus flare coepit aura secundior. Rumoribus siquidem
recenlioribus nuntiata sunt de vobis solito laetiora, et non ex incerto famae,
sed ore veridico venerabilis Meldensis episcopi:» quod scilicet vitam in melius
instituisset Henricus Gaufridi Carnotensis episcopi consiliis, ut mox declarat
Bernardus. Atqui hanc Henrici mutationem Honorii secundi pontificatu, ac proinde
ante annum 1130 contigisse constat, tum ex Bernardi epistola quadragesima nona,
ad eumdem Honorium, cui ipsum Henricum commendat; tum ex ipsa infestationum
causa, quae non alia fuit, quam Henrici discessio ab aula et aulico vivendi
genere, atque adeo vitae rectioris institutio, ut patet ex
praemissis. 5. Itaque sub annum 1126
scripta fuit haec epistola: quo tempore Meldensi praesidebat Ecclesiae
Burchardus, cujus relatu «solito laetiora» de Henrici conversatione nuntia
Bernardus ait se accepisse. Meldensi, inquam, Ecclesiae tunc praeerat
Burchardus, non, uti hactenus vulgo persuasum fuit, Manasses II, quem non ante
annum 1133 Burchardo successisse probant authenticae ejus litterae de Choisiaco
pro monasterio Sancti-Martini de Campis, ubi haec clausula habetur: «Acta sunt
haec anno incarnationis Domini 1135, indict. XIII, anno autem ordinationis
domini Innocentii II papae sexto, ordinationis nostrae secundo, «et alia ejusdem
charta de Mauregarto, data «anno incarnationis Domini 1140, anno autem
ordinationis nostrae septimo.» Huic calculo favet Ordericus in libro sexto, pag.
627, ubi «Stephanus Parisiensis episcopus, et Burchardus Meldensis» Resbacenses
monachos admonuisse memorantur de concedendis Uticensibus reliquiis sancti
Ebrulfi, qua de re Bernardus epistolam ad Resbacenses scripserat. Id factum
refert Ordericus anno 1130, ad quem proinde annum Burchardus Meldensem
Ecclesiam, non Manasses, administrabat. Hinc corrigendi numeri apud Chesnium in
notis ad Abaelardum, ubi Manasses dicitur Meldensem Ecclesiam regere coepisse
anno 1125: idque probatur ex ejus litteris de Choisiaco, quas decennio serius,
et quidem anno Manassae episcopi secundo, datas fuisse superius observavimus.
Quanta vero morum et consiliorum gravitate praeditus fuerit Burchardus, illud
argumento est, quod ipsum cum Gaufrido consiliarium Bernardus Henrico gratulatur
hac in epistola, quae in codice Vaticano notato 663 dividitur in septem capita.
Verum satius visum est Horstianas sectiones jam receptas
retinere. 461 PROLOGUS.0809A Domino
venerabili HENRICO, Senonensium archipiscopo, frater BERNARDUS, si quid postest
peccatoris oratio. Placuit Praestantiae vestrae novum aliquid a
nobis dictatum requirere. Gravamur pondere dignitatis, sed dignationis munere
gratulamur. Et blanditur petentis favor, et petitionis terret exactio. Qui enim
nos sumus, ut scribamus episcopis? Sed rursum qui sumus, qui non obediamus
episcopis? Unde dare, inde et negare compellor quod postulor. Scribere tantae
altitudini, supra me est: et eidem non obedire, contra me. Utrobique periculum;
sed in ea parte majus imminere videtur, si non obediero. Hac itaque exiens qua
minus apparet, facio quod jubetis. 0809B Dat quippe ausum ipsius
dignitatis dignanter indulta familiaritas, et excusat praesumptionem auctoritas
imperantis. CAPUT
PRIMUM. Arduum ac periculosum esse munus episcopi; ideoque ei
bonis consiliariis opus.1. Igitur ex quo regni
coelorum claves Deo auctore vobis traditas suscepistis, ac juxta ritum fortis
illius mulieris, manum mittere coepistis ad fortia (Prov. XXXI,
19), si qua vos aut egisse quae non deberetis, ant pertulisse quae
nolletis audivimus, et illa agentem doluimus, et condoluimus haec patienti.
Inter haec autem ego recordabar illorum versiculorum: Qui
descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ascendunt
usque ad coelos, 0809C et descendunt usque ad abyssos. Anima
eorum in malis tabescebat; turbati sunt; et moti sunt sicut ebrius, et omnis
sapientia eorum devorata est (Psal. CVI, 23, 26, 27). Et ideo
non judicabam, ut assolet; magis quippe ad compassionem me provocabat
hujuscemodi cogitatio: Si, inquam, tentatio est cujuscunque hominis vita super
terram (Job VII, 1), quantis putatis periculis patet vita
pontificis, cui omnium necesse est ferre tentationes? Si ergo latens in caverna,
et quasi sub modio, non quidem lucens, sed fumigans, ventorum tamen impetus nec
sic declinare sufficio, sed continuis tentationum variisque fatigatus
impulsibus, instar vento agitatae arundinis, hac illacque circumferor: quid
positus supra montem, 0810A positus supra candelabrum? Solus mihi
servandus, solus tamen ipse mihi sum scandalo, solus taedio, solus oneri atque
periculo, ita ut propriae gulae et ventri, et oculo scandalizanti frequenter
irasci oporteat. Quibus ergo molestiis angitur, quibus lacessitur injuriis, cui
etiam, etsi propria cessent, nunquam tamen de alienis desunt foris pugnae, intus
timores? 2. Nuper autem nobis a vestris partibus flare coepit
aura secundior. Rumoribus siquidem recentioribus nuntiata sunt de vobis solito
laetiora, et non ex incerto famae, sed ore veridico venerabilis Meldensis
episcopi. Interrogatus enim de esse vestro, vultu alacri, et tanquam bene
fidens unde requirebatur: Puto inquit, hominem ex hoc jam 0810B consiliis se subacturum Carnotensis episcopi. Hoc ab eo
responsum tam laetus accepi, quam certus fui consilia viri fidelissima fore. In
nullo melius poterat nobis cordis vestri propositum commendare, in nullo spem
dare certiorem vestri profectus in Domino. Secure, ni fallor, praefatis ambobus
viris et vos, et vestra credetis. Talibus utendo 462
consiliariis, bonam vobis servabitis et famam, et conscientiam. Sic Dei
sacerdotem, sic tantae civitatis decet episcopum, puerilibus non agi
saecularibusve consiliis. Omnes, juxta Domini praeceptum, etiam inimici,
diligantur (Luc. VI, 27); sed ad consilium soli eligantur, qui et
prudentes esse videantur, et benevoli . Propterea Dominus, et imprudens discipuli, et fratrum infidele
consilium refutabat, respondens 0810C improvido, Non sapis quae Dei sunt (Marc. VIII, 33); et
malevolis, Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non
ascendam (Joan. VII, 8). Nec istorum malitiae, nec illius
imprudentiae se credendum putavit. Quaerens denique cui se credere debeat, cui
tuto sua committat dispensanda mysteria, et quasi difficile inveniens, sub
admiratione interrogat: Quis putas est fidelis servus et
prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? (Matth. XXIV,
45.) Quamobrem et Petro curam ovium crediturus prius ejus studuit probare
benevolentiam, ter sciscitans si se diligeret (Joan. XXI. 15-17).
Probavit et prudentiam, quando errantibus hominibus, et putantibus ipsum esse
quempiam ex Prophetis, ille prudenter 0811A veritatem advertens,
Deum potius Prophetarum confessus est: Tu es, inquiens,
Christus Filius Dei (Matth. XVI, 16). Vae
nostro generi ab imperfectione sua! Vix in multitudine hominum unum reperias in
utraque gratia consummatum. Haud facile siquidem vel prudenti benevolentiam, vel
fideli inesse sapientiam deprehendas. Sine numero autem sunt, quos utriusque
muneris expertes esse constiterit. 3. Prudenter igitur
cogitastis sacerdotale onus, episcopale opus, curamque pastoralem digne non
posse administrari sine consilio. Hinc ipsa castorum consiliorum mater Sapientia
de se ipsa loquens: Ego Sapientia, inquit, habito in consilio. Sed quali consilio? nunquid in
qualicunque? Et eruditis, ait, intersum
cogitationibus (Prov. VIII, 12). Sed et quod 0811B infida consilia declinanda sint, per os Salomonis taliter monet:
Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne
reveles (Prov. XXV, 9). Pulchre quoque per alium quemdam
Sapientem, cum sine consilio nil agendum consulat, virorum tamen consilii
intuens paucitatem, ita loquitur: Multi sint tibi amici, unus
autem sit tibi consiliarius de mille (Eccli. VI, 6). Unus, inquit, de mille. Benignam ergo non dubitaverim vobis
essse divinitatem, cui de 0812A tanta raritate inter mortales,
non unum, sed duos, ipsosque idoneos satis indulsit, providos, benevolos; et, ut
facile adsint, comprovinciales; ut gratis, debitores jure subjectionis. Horum
acquiescendo consiliis, nec praeceps eritis in sententia, nec vehemens in
vindicta; non in corrigendis remissior, non severior in parcendis, non
pusillanimis in expectandis; nec superfluus in victu, nec notabilis in vestitu;
non citus ad promittendum, non ad reddendum tardus, nec prodigus dator. Istorum
consilium longe semper faciet a vobis malum tempori vetus, sed cupiditati novum,
simoniam; et matrem ejus avaritiam, quae est idolorum servitus. Et ut brevi
omnia sermone concludam, si his credideritis, in omnibus, exemplo Apostoli,
honorificabitis ministerium vestrum 0812B (Rom. XI,
13): ministerium, inquam, non dominium. Ipsum itaque honorificabitis, non
vos: nam qui quaerit quae sua sunt, se cupit honorari, non
ministerium. 463 CAPUT II. Honorem et decus dignitatis
ecclesiasticae non consistere in externo splendore, sed in morum et virtutum
decore.4. Honorificabitis autem non cultu vestium,
0813A non equorum fastu, non amplis aedificiis, sed ornatis
moribus, studiis spiritualibus, operibus bonis. Quam multi aliter! Cernitur in
nonnullis sacerdotibus vestium cultus plurimus; virtutum aut nullus, aut
exignus. Quibus ego si rememorem illud apostolicum, Non in
veste pretiosa (I Tim. II, 9), vereor ne indignentur, dum
nimirum indignum ducant in se assumptam sententiam, quam prius in viliorem sexum
et ordinem prolatam fuisse recognoverint. Quasi vero non eodem utantur medici
ferro secandis regibus, quo et popularibus hominibus: aut capiti fiat injuria,
si ipsis forcipibus capilli excrescentes detondeantur, quibus et unguium fuerint
resecata superflua. Attamen si dedignantur pari cum mulierculis, non quidem a
me, sed ab Apostolo feriri 0813B sententia, dedignentur et cum
ipsis eadem involvi culpa. Despiciant jam textricum sive pellificum, et non
propriis operibus gloriari. Horreant et murium rubricatas pelliculas, quas gulas
vocant, manibus
circumdare sacratis, et sacrantibus tremenda mysteria. Respuant et apponere
pectori, quod decentius ornat gemma sapientiae. Pudeat et collo 0814A circumtexere, quod honestius atque suavius Christi jugo
submittitur. Non Christi stigmata sunt haec, quae isti martyrum exemplo
circumferant in corpore suo. Muliebria potius esse noscuntur insignia, quae
utique curiosius et sumptuosius illae sibi praeparare consueverunt, cogitantes
nimirum quae sunt mundi, quomodo placeant viris. 5. Verum tu,
sacerdos Dei altissimi, cui ex his placere gestis, mundo, an Deo? Si mundo, cur
sacerdos? Si Deo, cur qualis populus, talis et sacerdos? Nam si placere vis
mundo, quid tibi prodest sacerdotium? Nec enim potes duobus dominis servire. Qui autem vult amicus esse hujus mundi, inimicus Dei
constituitur: (Jac. IV, 4) et propheta, Deus, inquit, dissipabit ossa eorum qui
hominibus placent; 0814B confusi sunt, quoniam Deus sprevit
eos (Psal. LII, 6): et Apostolus: Si
hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10).
Volens itaque placere hominibus, Deo non places: si non places, non placas. Cur
ergo, ut dixi, sacerdos? Si vero, quod addidi, placere intendis, non mundo, sed
Deo, cur qualis populus, talis et sacerdos? Enimvero, si sacerdos 0815A pastor est, et populus oves, dignum est ut in nullo appareat
ovibus pastor dissimilis? Si instar mei, qui ovis sum, pastor meus et ipse
incurvus graditur, vultum gerens deorsum, et terram semper respiciens, et soli
ventri mente jejunus pabula quaeritans, in quo discernimur? Vae, si venerit
lupus! non erit qui praevideat, qui occurrat, qui eripiat. Decetne pastorem more
pecorum sensibus incubare corporeis, haerere infimis, inhiare terrenis: et non
potius erectum stare ut hominem, coelum mente suspicere, quae sursum sunt et
quaerere et sapere, non quae super terram? 6. Caeterum mihi
indignatur, si vel nutum facere audeam, jubetque ori manum apponere, dicens
monachum, qui non habeam judicare de episcopis. 0815B Utinam et
oculos mihi claudas, ut nec cernere possem, quae contradicere prohibes! Magna
vero praesumptio, si ovis cum sim, in ipsum pastorem meum lupas saevissimas,
vanitatem et curiositatem, irruere cernens, infremuero, quo ad meum forte
balatum cruentis bestiis a quopiam occurratur, et succurratur perituro. Quid
facient de me, qui ovicula sum, quae et in ipsum pastorem tanta feritate
insiliunt? Et quidem si non vult ut clamem pro se, nunquid non et pro me balare
licebit? 464 Sed, etsi ego sileo, ne ponere videar in coelum
os meum, clamatur tamen in Ecclesia: Non in veste
pretiosa. Clamatur autem specialiter ad feminas: ut erubescat in se
deprehendi episcopus, quod in fragiliori quoque 0815C sexu
audierit reprehendi. An forte nulla timetur confusio, si ego solus submussitare
desiero? Nunquid etsi ego non loquor, sua cuique non loquitur conscientia? Quid
si alius audacior me, non quidem de Apostolo, ut ego; non de Evangelio, non de
propheta, non denique quidpiam ecclesiasticum, sed illud tantum gentilicum
ingerat: «Dicite, pontifices,» non quidem «in sancto,» sed in freno, «quid facit
aurum?» Quam tolerabilius cernitur in sancto, quam in freno! Hoc me etiam
tacente, etsi non curia regum, tamen penuria pauperum clamat. Sileat licet fama,
sed non fames. Fama quidem silet, quia non potest mundus odisse vos. Nam quomodo
arguet mundus peccatum, a quo potius laudatur peccator in desideriis animae
suae, et iniquus benedicitur! 0815D 7. Clamant
vero nudi, clamant famelici, conqueruntur, et dicunt: Dicite, pontifices, in freno quid facit
aurum?(PERSIUS, Sat. 8, vers 69.) Nunquid aurum a
freno repellit frigus sive esuriem! Nobis frigore et fame miserabiliter
laborantibus, quid conferunt tot mutatoria, vel extensa in perticis, vel plicata
in manticis! Nostrum est quod effunditis; nobis crudeliter subtrahitur, quod
inaniter expenditis. Et nos enim Dei plasmatio, et nos sanguine Christi redempti
sumus. Nos ergo fratres vestri. Videte quale sit de fraterna portione pascere
oculos vestros. Vita nostra cedit vobis in superfluas 0816A copias. Nostris necessitatibus detrahitur, quidquid accedit
vanitatibus vestris. Duo denique mala de una prodeunt radice cupiditatis, dum et
vos vanitando peritis, et nos spoliando perimitis. Jumenta gradiuntur onusta
gemmis, et nostra non curatis crura nuda caligulis. Annuli, catenulae,
tintinnabula, et clavatae quaedam corrigiae, multaque talia, tam speciosa
coloribus, quam ponderibus pretiosa, mulorum dependent cervicibus: fratrum autem
lateribus nec semicinctia miserantes apponitis. Huc accedit, quod haec omnia nec
negotiationis studio, nec proprio manuum exercitio vobis elaborastis, sed nec
jure haereditario possidetis: nisi forte et vos in corde vestro dixeritis: Haereditate possideamus sanctuarium Dei (Psal. LXXXII,
13). Et haec 0816B pauperes modo quidem coram Deo tantum,
cui corda loquuntur. Nec enim audent aperte causari adversum vos, quibus interim
pro sua vita necesse habent potius supplicare. Caeterum in futuro stabunt in
magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, stante quippe pro eis patre
orphanorum, et judice viduarum. Ipsius enim tunc vox erit: Quandiu non fecistis unis de his minimis meis, nec mihi
fecistis (Matth. XXV, 45). CAPUT III. Praesulum potissima et
dignissima ornamenta, castitas, charitas, humilitas.8.
Vos autem, reverendissime pater, vos, inquam, absit ut in talibus honorificandum
putetis ministerium vestrum. Videntur quidem honorifica, sed oculo 0816C qui videt in facie, non qui videt in abscondito. Nam, quae
videntur in abscondito, nullis apparent fucata coloribus, spectabilia sunt
tamen; nullis condita saporibus, praedulcia tamen; nullis elevata culminibus,
excelsa tamen. Castitas, charitas, humilitas, nullius quidem coloris sunt, sed
non nullius decoris; nec mediocris decoris, qui divinos quoque delectare possit
aspectus. Quid castitate decorius, quae mundum de immundo conceptum semine, de
hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Differunt quidem inter se
homo pudicus et angelus, sed felicitate, 465 non virtute.
Sed, etsi illius castitas felicior, hujus tamen fortior esse cognoscitur. Sola
est castitas, quae in hoc mortalitatis et loco, et tempore 0816D statum quemdam immortalis gloriae repraesentat. Sola inter
nuptiarum solemnia morem beatae illius vindicat regionis, in qua neque nubunt,
neque nubuntur: praebens quodammodo terris coelestis jam illius conversationis
experientiam. Vas interim fragile quod portamus, in quo et crebro periclitamur,
tenet castitas (ut monet Apostolus) in sanctificationem (I Thess. IV,
4), et instar odoriferi balsami, quocondita cadavera incorrupta
servantur. Sensus ipsa et artus continet et contingit , ne
dissolvantur otiis, ne corrumpantur desideriis, ne carnis voluptatibus
computrescant: quemadmodum legitur de quibusdam, quia computruerunt ut jumenta in stercore suo (Joel. I,
17). Hoc itaque tantae pulchritudinis 0817A ornamentum
digne dixerim sacerdotium honorare, quod dilectum Deo et hominibus faciat
sacerdotem, cujus quippe memoria, non in carnis successione, sed in spirituali
benedictione sit, reddatque similem in gloria sanctorum, in hac licet adhuc
regione dissimilitudinis constitutum. 9. Verum quantalibet
venustate sui castitas eminere appareat, sine charitate tamen nec pretium habet,
nec meritum. Nec mirum. Quod enim absque illa bonum suscipitur? Fides? Sed nec
si montes transferat. Scientia? Sed ne illa quidem quae lingua loquitur
angelorum. Martyrium? Nec si tradidero, inquit, corpus meum ita ut ardeam (I Cor. XIII, 1-3).
Nec absque illa quodlibet bonum suscipitur, nec cum illa quamlibet exiguum
respuitur. Castitas sine charitate, 0817B lampas est sine oleo.
Subtrahe oleum, lampas non lucet. Tolle charitatem, castitas non placet. Sed o
quam pulchra est, ut Sapiens clamat, casta generatio cum charitate! (Sap. IV, 1.) Cum
illa, inquam, charitate, quam describit Apostolus, de corde
puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I,
5). 10. Porro puritas cordis in duobus consistit: in
quaerenda gloria Dei, et utilitate proximi; ut in omnibus videlicet actis vel
dictis suis nihil suum quaerat episcopus, sed tantum aut Dei honorem, aut
salutem proximorum, aut utrumque. Hoc enim agens implebit non solum pontificis
officium, sed et etymologiam nominis, pontem utique se ipsum faciens inter Deum
et proximum. Pertingit pons iste usque 0817C ad Deum ea fiducia,
qua non suam, sed illius gloriam quaerit. Pertingit usque ad proximum illa
pietate, qua et ipsi, non sibi prodesse desiderat. Offert Deo bonus mediator
preces et vota populorum: reportans illis a Deo benedictionem et gratiam.
Supplicat majestati pro excessibus delinquentium, vindicat in peccantes injuriam
Dei. Ingratis improperat beneficia pietatis, contemnentibus potentiae
severitatem insinuat, utrisque tamen nihilominus placare studet indignantis
furorem: nunc quidem hominum obtendens infirmitatem, nunc divinae magnitudinem
pietatis. Denique sive excedat Deo, sive sobrius sit nobis, aut Deo semper,
quantum in ipso est, praestare [al. placere] gestit, aut
[al. add. praestare] nobis, non quod sibi omnino utile
est quaerens, 0817D sed quod multis. 11. Fidelis
pontifex, qui bona quaelibet per manus suas transeuntia, sive divina beneficia
ad homines, sive hominum vota ad Deum, columbino intuens oculo, nihil sibi
retentat ex omnibus. Nec populi requirit datum, sed lucrum, nec Dei gloriam
usurpat sibi. Acceptum talentum non ligat in sudario, sed partitur nummulariis,
a quibus et usuras recipit, non sibi, sed Domino. Non habet foveam ut vulpes,
non tanquam volucres nidum, non loculos quomodo Judas; non denique, sicut nec
Maria, locum in diversorio. Imitatur profecto illum qui non habebat ubi
rectinaret caput; factus in praesentiarum tanquam vas perditum: quandoque procul
dubio futurum vas in honorem, et non in contumeliam. Denique 0818A perdit animam suam in hoc mundo, ut in vitam aeternam custodiat
eam. Hoc tanto puritatis intimae bono gloriari non potest veraciter, nisi qui
extrinsecas 466 gloriolas perfecte respuerit. Nec enim pure
valet Dei vel proximi quaerere lucra, qui propria non contempserit. Is tantum
puritatis interioris gloria non fraudatur, qui dicere potest cum Domino: Si ego quaero gloriam meam, gloria mea nihil est (Joan.
VIII, 54); et cum Apostolo: Mihi vivere Christus est,
et mori lucrum (Philipp. I, 21); et cum propheta: Oblivioni datus sum, tanquam mortuus a corde (Psal.
XXX, 13), id est a propria voluntate. Bona oblivio, si te ipsum nescias,
ut proximo prosis. Bene autem mortuus a corde, si jam non tibi vivere studeas,
sed ei qui pro te mortuus est. Bene mortuus 0818B est a corde,
qui dicit: Vivo autem jam non ego. Sed, si mortuus a se,
non tamen a Christo: sequitur enim Vivit vero in me
Christus (Galat. II, 20). Mortem hanc, quae fit a corde,
infert charitas, de qua loquitur sponsa in Canticis: Vulnerata
charitate ego sum (Cantic. IV, 9). Fortis quippe est ut mors dilectio
(Cantic. VIII, 6), et mortem in nobis, non vitam occidit. Unde et
audacter minatur: O mors, ero mors tua (Ose. XIII,
14). Peccatum exstinguit, quod animae vitam expulerat; animamque
restituit innocentiae. 11. Verum, si praevalet morti charitas,
ita ut illam in congressu perimere possit, cur dicitur fortis
ut mors, et non potius, morte fortior? An forte quia 0818C et ipsa est mors, et se ipsa fortior esse non potest? Bona mors,
non vitae, sed mortis. Bona mors, et nequaquam abhorrenda, quae vitam etsi
adimit, non perimit. Adimit quidem, sed ad tempus, restituendam in tempore,
duraturam sine tempore. Denique mortui estis, inquit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem
Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
(Coloss. III, 3, 4). Libenter igitur carebo ad tempus, ut in
aeternum possideam. Et ista sufficiant pro eo quod scriptum est: Charitas de corde puro (I Tim. I, 5). Sane in
tanta oblivione sui necesse est cor bene esse conscium sibi, quo se in lucra
securius foris extendat, cum securam intra se reliquerit conscientiam. Quid enim
prodest homini si universum mundum 0818D lucretur, animae autem
suae detrimentum patiatur? (Matth. XVI, 26.) CAPUT IV. Cura
sincerae fidei, et charitatis non fictae, praesuli maxime
necessaria.13. Sed et ordinis exigit ratio, ut qui ad
sui mensuram proximum jubetur diligere, prius se ipsum diligere norit. Itaque
duo sunt praecipue quae bonam reddunt conscientiam, poenitere de malis, et
abstinere a malis: hoc est, ut verbis loquar beati Gregorii, et commissa flere,
et flenda non committere (Hom. 34, in Evang. post med.). Horum
neutrum solum sufficit. Nam si primum absque secundo sufficeret, frustra et
David hortaretur dicens, Declina a malo (Psal.
XXXVI, 27): et Isaias: Quiescite agere perverse
0819A (Isa. I, 16) et Deus ipse ad Cain: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7, juxta LXX).
Rursum si secundum per se post peccatum bonam sufficit restaurare conscientiam,
sine causa clamat poenitens in Psalmo: Beati, quorum remissae
sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI,
1); et illud: Vide humilitatem meam et laborem meum, et
dimitte universa delicta mea (Psal. XXIV, 18); et in oratione
Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Utriusque virtutis bene
conscius animus secure jam se ipsum deserat, et quodammodo perdat, ut alios
lucrifaciat. Cum infirmantibus infirmetur, uratur cum scandalizatis: fiat etiam,
si oporteat, Judaeis Judaeus, nihilque formidet cum tali conscientia, exemplo
Jeremiae et Ezechielis, 0819B in Aegyptum vel in Chaldaeam cum
transgressoribus captivari (Jerem. XLIII, 6, et IV Reg. XXIV); sed
et cum sancto Job frater fieri draconum, et socius struthionum (Job. XXX,
29); cum Moyse quoque (quod gravius est) deleri de libro Dei (Exod.
XXXII, 32); et cum Paulo anathema esse a Christo pro fratribus non timeat
cum hujusmodi conscientia (Rom. IX, 3); ipsam denique, si necesse
est, intrare gehennam, securus medias penetrans flammas, laeta decantet
conscientia, Etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non
timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII, 4). Comparemus,
si placet, thesauros regum et fastigia regnorum cum hujusmodi fiducia: nonne
cuncta horum felicitas, 467 prae tanti boni
[al. tantis bonis] divitiis, miseria reputabitur? Et hanc
fiduciam 0819C operatur charitas de corde puro,
et conscientia bona. 14. Jam vero quod restat, de fide non ficta (I Tim. I, 5); et item quod ex
alio loco in mentem venit, fides sine operibus mortua est
(Jac. II, 20), duo ista mittunt nos ad quamdam fidei trifariam
divisionem, ut dicatur fides mortua, ficta, probata. Et mortuam quidem Apostolus
definit eam esse, quae sine operibus est, id est quae non operatur ex
dilectione, quasi non habens animam, ipsam dilectionem, qua vegetetur [al. add. anima], et moveatur ad opera. Fictam autem ego
arbitror illam vocari fidem, quae suscepta quidem ex charitate vita, moveri
inchoat ad bene operandum; sed non perseverans deficit, et moritur tanquam
abortiva. Eo utique 0819D sensu fictam hujusmodi dixerim
nominatam, quo vasa figuli vocamus fictilia: non quia videlicet utilia non sunt
quamdiu durant, sed quia fragilia cum sint, diu minime durant. De hac fidei
fictione puto illos notari in Evangelio: Qui ad tempus credunt
et in tempore tentationis recedunt. Interrogo eos qui dicunt charitatem a
quo semel accipitur, nequaquam ultra recedere. Ait Veritas de quibusdam: Et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore
tentationis recedunt (Luc. VIII, 13). Unde, et quo recedunt?
Utique a fide ad infidelitatem. Item quaero: Poterantne in illa fide salvari, an
non poterant? Si non poterant, quae injuria Salvatori, quaeve tentatori
laetitia, quod hinc recedant, ubi salus non sit? siquidem nec Salvator zelatur
nisi 0820A salutem, nec malignus invidet nisi saluti. Si autem
poterant, quomodo aut sine charitate sunt, quandiu in illa fide sunt, cum sine
charitate salus esse non possit; aut deserentes fidem, non etiam deserunt
charitatem, cum charitas et infidelitas simul esse non possint? Recedunt ergo
quidam a fide, quia Veritas asserit; consequenter et a salute, quia Salvator
redarguit: inde nos colligimus, quod et a charitate, sine qua salus esse non
potuit [al. poterit]. Et hi,
inquit, radicem non habent. Non negat eos habere bonum,
sed in bono potius radicatos non esse causatur. 15. Denique
sequitur, et ait: Quia ad tempus credunt. Bonum est, sed
utinam duraturum. Non enim qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem,
hic salvus erit (Matth. X, 22). Non autem 0820B durant, quoniam in tempore tentationis recedunt. Beati si
interim rapti fuissent, antequam malitia mutaret corda eorum. Nunc vero vae
praegnantibus et lactantibus in illis diebus, teneros utique fetus gestantibus,
et de vita recenti facile in periculis exturbandos. Tales sunt animae parvam
adhuc et teneram habentes charitatem: et ob hoc earum fidem vivam, sed fictam,
necesse est in tentatione deficere. Vasa figuli, ait, probat fornax, et homines justos tentatio (Eccli.
XXVII, 6), illos videlicet, qui ex fide vivunt. Justus nempe ex fide
vivit (Rom. I, 17), sed ex fide quae vivat. Neque enim quae mortua
est, vitam dare potest. Daemonum fides non adducitur in examinationem: vacua
quippe charitate, mortua est. Credunt quidem et contremiscunt, sed timor non est
0820C in charitate. Proinde in labore hominum non sunt, et cum
hominibus non flagellantur: quod exstinctae fidei nulla jam debeatur probatio,
sed reprobatio. Solam itaque justorum fidem, id est vivorum vivam, fornax
tentationum suscipit examinandam. Sed non omnium justitia manet in saeculum
saeculi: quoniam sunt qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
Qualis sit cujuscunque fides, tribulatio probat. Si cujus deficit (deficit enim,
cum in charitate non perseverat), ficta esse dignoscitur, si cujus perseverat,
probata et perfecta censetur. 16. Liquet ex his satis, ut
arbitror, non omnes qui habuerint charitatem, habere et perseverantiam in
charitate. Alioquin frustra commoneret discipulos 0820D Dominus:
Manete, inquiens, in dilectione
mea (Joan. XV, 9). Aut enim, si necdum diligebant, non
debuerat dicere, manete, sed, Estote in
dilectione mea: aut, si jam diligebant, necesse non erat moneri de
perseverantia, qua secundum istos privari non poterant. Curet igitur servus
bonus et fidelis 468 fide servare non ficta charitatem de
corde puro et conscientia bona: pluris aestimans animae vitam quam corporis,
minus horrens carnis mortem quam fidei. CAPUT V. De virtute humilitatis
omnibus quidem, sed praelatis in primis necessaria.17.
Jam de tribus quae superius proposuimus, sola, ni fallor, tractanda restat
humilitas. Haec duabus praemissis virtutibus in tantum est necessaria, 0821A ut absque ista illae nec esse virtutes videantur. Nempe ut
castitas seu charitas detur, humilitas meretur: quoniam humilibus Deus dat
gratiam (Jac. IV, 6). Humilitas ergo virtutes alias accipit. Servat
acceptas, quia non requiescit Spiritus Domini, nisi super quietum et humilem
(Isa. LXVI, 2). Servatas consummat; nam virtus in infirmitate, hoc
est in humilitate, perficitur (II Cor. XII, 9). Inimicam omnis
gratiae, omnisque initium peccati debellat superbiam, et tam a se quam a
caeteris virtutibus superbam illius propulsat tyrannidem. Siquidem cum ex aliis
quibusque bonis virium magis suarum capere soleat incrementum superbia, sola
haec omnium propugnaculum quoddam turrisque virtutum, ejus fortiter resistit
malitiae, obviat praesumptioni. Sola 0821B denique est, de qua
omnium plena virtutum Maria gloriandum esse putavit. Audito quippe ab angelo,
Ave, gratia plena, quasi solam ex illa plenitudine
humilitatem in se cognosceret, solam rependisse ac respondisse memoratur in
gratiam: Respexit, inquiens, Deus
humilitatem ancillae suae (Luc. I, 28-48). 18. Quid deinde auctor et dator virtutum Christus, in quo omnes
thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi, in quo omnis quoque plenitudo
divinitatis habitat corporaliter? nonne tamen et ipse de humilitate, tanquam
summa suae doctrinae suarumque virtutum, gloriatus est? Discite, ait, a me, non quod sobrius,
aut castus, aut prudens, aut aliquid ejusmodi: sed, quia mitis
sum et humilis corde (Matth. XI, 29). A
me, inquit, discite. Non ad doctrinam patriarcharum,
0821C non ad prophetarum libros ego vos mitto; sed me vobis
exemplum, me formam humilitatis exhibeo. Inviderunt mihi altitudinem quam habeo
apud Patrem, angelus et femina: ille potentiae, illa scientiae. Vos autem
aemulamini charismata meliora, discentes a me quia mitis sum et humilis
corde. 19. Commodum reor indagare aliquid et de superbia,
quatenus ex opposito sibi vitio virtutis hujus decor manifestior appareat.
Superbia est appetitus propriae excellentiae. Haec in species duas dividitur, in
caecam et vanam superbiam. Quae quidem et aliis nominibus appellari possunt,
contumacia et vanitas: quarum prior intelligentiae, posterior voluntatis vitium
est. Nam ex illa rationis fallitur oculus, et ex ista voluntatis appetitus male
afficitur. Quod melius 0821D ex singularum definitionibus
demonstrabimus. Caeca soperbia seu contumacia est vitium, quo se existimans
aliquis vel esse bonum quod non est, vel a se esse quod est, in se, non in
Domino gloriatur. Vana superbia seu vanitas est vitium, quo quis tam de eo quod
est, quam de eo quod non est, suis magis quam Dei laudibus delectatur. His ita
praemissis, aptemus jam contraria humilitati, singula singulis opponentes.
Humilitas est contemptus propriae excellentiae. Contemptus opponitur appetitui.
Duabus quoque superbiae speciebus, duae nihilominus humilitatis opponuntur:
contra caecam, ut quis de se noverit sentire humiliter; contra vanam, nec
consentire aliter sentientibus. Nempe qui de se ipso sentire humiliter novit, in
neutro ipsius de se judicium 0822A falli potest, videlicet ut aut
majus aliquid putet se esse quam sit, aut a se esse quod sit. Et ideo patienter
carens quod sibi novit deesse, humiliter de eo quod certus est adesse, non in
se, sed in Domino gloriatur. 20. Porro adversus hoc, ut de se
altius se aliquid sentiat, solet, ne insolescat, verus humilis illud sibi jugi
meditatione revolvere: Non alta sapientes, sed humilibus
469 consentientes (Rom. XII,
16): et illud, Non ambulavi in magnis, neque in
mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam
(Psal. CXXX, 1, 2): et item: Qui se putat aliquid
esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI, 3). Contra
hoc autem ut a se sentiat esse, quod se sentit esse, sollicite se ipsum
interrogat: Quid habes 0822B quod non
accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I
Cor. IV, 7.) Item, qui humanas laudes consuevit perfecte contemnere, cum
se laudari percipit de eo quod in se novit non esse, nullatenus acquiescens,
illud sibi commemorat: Qui te beatificant, in errorem te
mittunt (Isa. III, 12). Sed et illius nihilominus versiculi
recordatur. Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii
hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum (Psal.
LXI, 10). Proinde sollicite studet imitari Apostolum, ita de se
loquentem: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod
videt in me, aut audit aliquid ex me (II Cor. XII, 6). Cum
vero laudari se comperit de bono quod se forte habere cognoscit, nihilominus,
quantum in se est, scuto 0822C veritatis curat a se jaculum
favoris repellere: dans gloriam Deo, et dicens: Gratia Dei sum
id quod sum (I Cor. XV, 10). Et propulsans a se omnem
suspicionem, ait Domino: Non nobis, Domine, non nobis, sed
nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9). Metuit nimirum, si
aliter egerit, ne forte audiat ab ipso, Recepisti mercedem
tuam (Matth. VI, 5); et iterum, Gloriam ab
invicem quaeritis, et gloriam quae a solo Deo est, non vultis (Joan.
V, 44). Refugiens ergo et de hoc ad consilium Apostoli, probat ipse opus
suum, ut sic habeat in semetipso gloriam, et non in
altero (Galat. VI, 4). Fidelis suimet custos, qui sibi oleum
favoris sine fraude reservet, ne in adventu sponsi lampas conscientiae vacua
exstinguatur. Non in altero, inquam. Nec enim tutum
arbitratur labiis 0822D hominum committere gloriam suam, arcae
utique sine clave, et sine sera, nullique omnino clausae nocere volenti. Non
tutum plane, sed stultum, ibi thesaurum tuum recondere, unde non valeas resumere
cum volueris. Si ponis in os meum, jam non in tua, sed in mea potestate est, cum
utique pro meo libitu vel laudare te possim, vel derogare tibi. CAPUT VI. Laus et vera
gloria in conscientia cujusque reponenda; attamen non sine formidine, quia Deus
est scrutator et judex cordium.21. Sanum vas et
inconcussum conscientia, et secretis servandis idoneum, nullis patens insidiis,
nulli violentiae cedens; nulli quippe oculo vel manui accessibilis, excepto
duntaxat Spiritui, qui scrutatur 0823A etiam alta Dei. Quidquid
in ea reposuero, securus sum quia non perdam: servabit vivo, defuncto restituet.
Nam quocunque vado ego, ipsa it mecum, secum ferens depositum quod servandum
acceperit. Adest vivo, mortuum sequitur; ubique mihi vel gloria, vel confusio
inseparabilis pro qualitate depositi. Beati qui in veritate dicere possunt: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae
(II Cor. I, 12). Non potest dicere nisi humilis, qui juxta vulgare
proverbium, et oculos campi metuere, et silvarum aures soleat semper habere
suspectas. Beatus nempe homo qui semper est pavidus (Prov. XXVIII,
14). Non potest dicere arrogans et praesumptor, qui se ipsum impudenter
ostentans, passim et ubique, tanquam per campum incedens, totus fertur in
gloriam: gloriatur 0823B etiam cum male fecerit, et exsultat in
rebus pessimis. Aestimat se non videri, dum plures habeat imitatores quam
reprehensores, caecus dux caecorum. Sed habet hic campus oculos sanctorum procul
dubio angelorum, quos semper offendere solet indisciplinata conversatio. Non
dicet hypocrita: Gloria mea est testimonium conscientiae meae: quia etsi
judicantium secundum faciem, verbo, vultu habituve simulatorio illudat opinioni;
sed non ejus qui scrutatur renes et corda, fallit vel evadit judicium, siquidem
Deus non irridetur. 22. Timeat ergo et iste nemoris aurem.
Lingua licet manuque cessantibus, auri tamen ubique praesenti 470 de quacumque silva latebrosae duplicitatis et spinosae
calliditatis tacentis et quiescentis cor 0823C loquitur,
cogitatio confitetur. Pravum est cor hominis et imperscrutabile (Jerem.
XVII, 9), ita ut nemo sciat, quae sunt in homine, nisi spiritus hominis
qui in eo est; sed nec ipse plene. Nam cum Apostolus diceret. Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die;
adjecit: Sed nec ego me ipsum judico. Quare? Quoniam non
possum, ait, ratam vel ipse de me proferre sententiam. Ego
enim nihil mihi conscius sum, non tamen in hoc justificatus sum. Non ex
toto credo me vel ipsi conscientiae meae, quippe cum ne ipsa quidem queat me
comprehendere totum; nec potest judicare de toto, qui totum non audit. Qui autem judicat me, Dominus est. (I Cor. IV, 3,
4). Dominus, inquit, cujus utique scientiam non effugit, sententiam non
subterfugit, 0823D etiam quod propriam latet conscientiam. Audit
Deus in corde cogitantis, quod non audit vel ipse qui cogitat. Aderat auris
Prophetae absentis ori furtive poscentis pecuniam (IV Reg. V, 22):
et ego quantumlibet in occulto laedere cogitans aut proximum nequiter, aut
turpiter me ipsum, non verear aurem nusquam absentem? Tremenda prorsus auris et
reverenda, cui non cessat quies, non tacet silentium. Denique ait: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
(Isa. I, 16.) Sed quid est quod dicit, ab oculis
meis? an et nostra Deus non solum audit, sed et videt arcana? Quales oculi,
qui contemplantur cogitationes! Non sunt coloratae, ut videantur, sicut nec
sonant ut audiantur. Solent 0824A sentiri a cogitante, non audiri
ab auscultante, non a contemplante videri. Merito tamen Dominus scit
cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Cur enim nesciret, quas et audit, et
videt? His praecipue duobus sensibus, id est visui et auditui, nemo fidem putat
esse negandam. Hoc nos scire constanter adstruimus, quod vidimus et audivimus.
Merito itaque non erat opus Domino Jesu, ut quis testimonium perhiberet de
homine; ipse nimirum sciebat quae essent in homine. Quid
cogitatis, ait, mala in cordibus vestris?
(Matth. IX, 4.) Respondebat non sermonibus, sed cogitationibus.
Audiebat non loquentes, videbat non apparentes. 23. Contremisco
totus, tuam, Domine Jesu, quantillo possum intuitu considerans majestatem, 0824B praesertim cum recordor, in quantis ipsius aliquando contemptor
exstiterim. Sed et nunc cum jam a facie majestatis fugi ad genua pietatis, quid
amplius facio? Vereor ne qui aliquando contrarius exstiti majestati, et nunc
ingratus pietati inveniar. Quid enim si cessant manus, et non cessat pectus?
Quid si os jam silet, et necdum cor quiescit? Si singuli illiciti motus animi
mei singula sunt quaedam in te, Deus, convicia, utputa iracundiae motus in
mansuetudinem, invidiae in charitatem, in frugalitatem luxuriae, turpitudinis in
castitatem, et innumera his similia, quae de coenoso lacu prurientis pectoris
mei etiam nunc incessanter ebulliunt, inundantes et impingentes in serenitatem
praefulgentis vultus tui: quid magnum feci solos cohibere 0824C artus, actus corrigere? Si has atque hujusmodi, quas, foris
licet vacans, intus actitare non cesso, iniquitates observaveris, o Domine, quis
sustinebit? An forte jam non ago illa, sed patior? Aguntur quidem in me, sed a
me non aguntur, si non consentio. Sane si mei non fuerint dominata, tunc
immaculatus ero, et immaculatus coram eo, non solum si caruero, sed et si
observavero me ab iniquitate mea. Mea dixerim, non quia facio, sed quia
sustineo. Corpus gesto mortis, carnemque peccati: sufficit interim mihi, si non
regnet peccatum in meo mortali corpore. Sic corpus crimini non reputatur, nec
quod habitat in eo peccatum: si tamen non delector, si tamen non exhibeo membra
mea, arma iniquitati. Pro hac orabit ad te, o misericors, quivis 0824D etiam sanctus in tempore opportuno: (Psal. XXXI,
6.) supplex nimirum, quod malum sentiat; et nihilominus sanctus, dum non
consentiat: supplex pro periculo, sanctus pro virtute: sanctus plane atque
beatus, qui condelectatus legi Dei secundum interiorem hominem, de malo, quod
ita inesse corpori 471 sentit, ut nisi pariter cum corpore
carere non possit, merito sese consolatur, et ait: Jam non ego
operor illud, sed quod habitat in me peccatum. (Rom. VII,
17). 24. Verumtamen delicta quis intelligit? Nam si
possem dicere cum Paulo, quod quidem longe est a me, Nihil
mihi conscius sum (I Cor. IV, 4): non tamen in hoc esse
justificatum oporteret me gloriari: 0825A Non
enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat.
(II Cor. X, 18). Si applauserit mihi justitiam humanus dies, pro
minimo habeo, quia ille lucet tantum in facie. Homo enim videt in facie, Deus
autem intuetur cor. (I Reg. XVI, 7.) Propter hoc Jeremias non satis
popularibus sententiis, velut quibusdam humani diei radiis, movebatur, sed
fidenter loquebatur Deo: Diem hominis non concupivi tu
scis. (Jerem. XVII, 16.) Si meus mihi arriserit dies, neque me ipsum, inquit, judico
(I Cor. IV, 3): quia nec ipse me satis intelligo. Solus merito
constitutus est judex vivorum et mortuorum, qui finxit singillatim corda
universorum, et intelligit omnia opera eorum. Solum attendo judicem, quem et
solum justificatorem agnosco. 0825B Pater dedit ei judicium
facere, quia filius hominis est (Joan. V, 27). Non usurpo mihi vel
super me servus Filii potestatem, nec me annumero illis, de quibus ita conqueri
solet: Tulerunt homines a me judicium. Pater non judicat
quemquam, sed omne judicium dedit Filio (ibid., 22): et ego mihi
praesumam quod nec ipse Pater sibi assumit? Velim, nolim, ipsi me adstare
necesse est: ipsi horum quae gesserim in corpore, reddere rationem, cui nec
verbum praetervolat, nec subterfugit cogitatio. Sub tam aequo libratore
meritorum, sub tam intimo secretorum inspectore, quis gloriabitur castum se
habere cor? Sola profecto, quae non solet gloriari, non novit praesumere,
contendere non consuevit, gratiam inventura est in oculis pietatis humilitas.
0825C Deus namque superbis resistit, humilibus autem dat gratiam
(Jac. IV, 6). Non contendit judicio, nec praetendit justitiam qui
vere humilis est, sed dicit: Non intres in judicium cum servo
tuo, Domine (Psal. CXLII, 2). Recusat
judicium, et postulat misericordiam, facilius sibi veniam impetrare posse, quam
justitiam vindicare confidens. Novit naturam divinam naturaliter piam, quae in
nostra [al. nostram] nequaquam humilitatem abhorreat. Non despicit
illa majestas cor contritum et humiliatum in nostro genere, quae corpus ex eo
humilitatis assumere non dedignata est. Nescio quo pacto familiarius semper
humilitati propinquare solet divinitas. Denique illa se induit, ut appareret
hominibus. 0825D Substantiam, formam, habitumque gestavit
humilem, ipsius nobis commendans virtutis excellentiam, quam speciali sui
voluerit honorare praesentia. CAPUT VII. Ambitionem ecclesiasticorum, promotionem
juniorum, et pluralitatem beneficiorum perstringit.25.
Vobis autem, dilectissime, vobis praecipue tanto magis arbitror hanc esse
necessariam, quanto 0826A major noscitur materia suppetere
superbiendi. Genus, aetas, scientia, cathedra, et, quod majus est, primatus
praerogativa, cui non
essent insolentiae fomes, elationis occasio? Quanquam esse possint et
humilitatis. Meditantibus quidem honores blandiuntur, sed onera pensantibus
taedio sunt atque formidini. Non autem omnes capiunt hoc verbum. Multi enim non
tanta fiducia et alacritate currerent ad honores, si esse sentirent et onera.
Gravari profecto metuerent, nec cum tanto labore et periculo quarumlibet
affectarent infulas dignitatum. Nunc vero quia sola attenditur gloria, et non
poena, purum esse clericum erubescitur in Ecclesia; seque viles aestimant, et
inglorios, qui quocumque eminentiori in loco non fuerint 472
sublimati. 0826B Scholares pueri et impuberes adolescentuli ob
sanguinis dignitatem promoventur ad ecclesiasticas dignitates, et de sub ferula transferuntur ad principandum
presbyteris; laetiores interim quod virgas evaserint, quam quod meruerint
principatum; nec tam illis blanditur adeptum, quam ademptum magisterium. Et hoc
quidem in initio. Processu vero temporis paulatim insolescentes, docti sunt in
brevi vindicare altaria, subditorum
marsupia vacuare, magistris nimirum in hac disciplina utentes idoneis,
ambitione, et avaritia. Verum quantavis industria tua tibi lucra conquirere
cautulus videaris, quantalibet vigilantia rem possis servare tuam, quantocumque
studio regum tibi ac principum gratiam captare cures, dicimus tamen: Vae 0826C terrae, cui rex puer est, et cujus
principes mane comedunt (Eccle. X, 16). 26.
Nec dicimus quamcumque aetatem Dei gratiae praematuram, sicut nec seram: cum
multos videamus juniorum super senes intelligere, moribus antiquare dies,
praevenire tempora meritis, et quod aetati deest, compensare virtutibus. Boni
pueri, qui quod aetate videntur, esse student et malitia. Malitia, inquam, sed
non sensu: quorum, juxta admonitionem Apostoli, nemo contemnat adolescentiam
(I Tim. IV, 12). Meliores bonae indolis adolescentes inveteratis
dierum malorum. Puer centum annorum maledictus est: et est e regione senectus
venerabilis, non diuturna, neque numero annorum computata 0826D (Sap. IV, 8). Bonus puer Samuel, qui loquenti Deo
promptus aderat auditor, dicens: Loquere, Domine, quia audit
servus tuus (I Reg. III, 9); ac si diceret: Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua
(Psal. CXVIII, 60). Bonus et Jeremias, qui ante sanctificatus quam
natus, cum se excusaret de pueritia, nihilominus constitutus est super gentes et
super regna (Jerem. I, 6). Bonus 0827A quoque
Daniel, cujus spiritum suscitavit Deus, ut convinceret iniqua judicia, et
sanguinem innoxium liberaret (Dan. XIII, 45-64). Denique cani sunt
sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8,
9). Sicubi hujuscemodi puer senex promotus invenitur, opus Dei est, his
qui tales non sunt, mirandum non imitandum. 27. Caeterum
curritur in clero passim ab omni aetate et ordine, a doctis pariter et indoctis
ad ecclesiasticas curas, tanquam sine curis jam quisque victurus sit, cum ad
curas pervenerit. Nec mirum de his qui necdum in semetipsis experti
sunt. Videntes quippe illos qui jam proprios humeros cupitae sarcinae
submiserint, non solum non gemere tanquam sub onere, sed insuper appetere 0827B plus onerari, non deterrentur periculis, quae cupiditate caecati
non vident; sed favoribus amplius, quos illis invident, provocantur. O infinita
semper ambitio, et insatiabilis avaritia! Cum primos honorum gradus meruerint in
Ecclesia, meruerint autem vel vitae merito, vel pecuniae, sive etiam carnis et
sanguinis, quae regnum Dei non possidebunt, praerogativa, non ideo corda
quiescunt, duplici semper aestuantia desiderio, quo utique magis ac magis et
dilatentur in plura, et ad celsiora sublimentur. Verbi gratia, cum factus quis
fuerit in quacunque Ecclesia decanus, vel praepositus, archidiaconus, aut
aliquid hujusmodi, non contentus uno in una, plures sibi, imo quotquot valet,
conquirere honores satagit, tam in una, quam in pluribus. Quibus 0827C tamen omnibus, si locus evenerit, libenter unius praeferet
episcopi dignitatem. Sed nunquid sic satiabitur? Factus episcopus,
archiepiscopus esse desiderat. Quo forte adepto, rursum nescio quid altius
somnians, laboriosis itineribus et sumptuosis familiaritatibus Romanum statuit
frequentare palatium, quaestuosas sibi quasdam exinde comparans amicitias. Si
lucri spiritualis gratia haec faciunt, laudandus est zelus; 473 sed praesumptio corrigenda. 28. Nonnulli cum
ista non possunt, vertunt se ad aliud ambiendi genus, in quo nihilominus
aperiunt eam, quam habent, dominandi libidinem. Nam cum praesideant urbibus
valde populosis, et 0827D totas, ut ita dicam, patrias propriae
dioecesis ambitu circumcludant; occasione inventa ex quocunque veteri
privilegio, satagunt ut vicinas sibi subjiciant civitates: quatenus duae, quibus
duo vix praesules sufficiebant, sub uno redigantur antistite . Rogo, quae haec tam odiosa
praesumptio? quis hic tantus ardor dominandi super terram? quae principandi tam
effrenis cupiditas? Certe cum primum tractus es ad cathedram, flebas,
refugiebas, vim querebaris, multum ad te et omnino supra te 0828A esse dicens; miserum clamitans et indignum, qui non esses
idoneus tam sancto ministerio, tantis non sufficeres curis. Quid igitur nunc
verecunda depulsa formidine, sponte ambis ad ampliora; imo irreverenti audacia,
propriis non contentus, invadis aliena? Cur hoc? Forte ut plures populos salves?
Sed in alienam messem, tuam mittere falcem, injuriosum est. Ut tuae praestes
Ecclesiae? Sed Ecclesiarum Sponso non placet tale unius incrementum, quod sit
detrimentum alterius. Crudelis ambitio, et incredibilis, si fidem oculi non
adstruerent! Vix tenent manus, quin illud ad litteram impleant quod legitur in
propheta: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminos
suos (Amos I, 13). 29. Ubi est illa terrifica
comminatio, Vae qui 0828B conjungitis domum ad
domum, et agrum agro copulatis? (Isai. V, 8.) Nunquid in his
duntaxat exiguis Vae istud metuendum est, non autem cum
urbes urbibus, aut provinciae provinciis continuantur? Imo etiam respondeant, si
volunt, se imitari Dominum Christum, facientes et ipsi utraque unum, adducentes
et ipsi ex diversis pascuis greges, ut fiat unus pastor, et unum ovile. Hujus
rei gratia non pigritantur crebro terere limina apostolorum, inventuri et ibi
(quod magis dolendum est) qui suae faveant improbae voluntati: non quod valde
Romani curent, quo fine res terminentur; sed, quia valde diligunt munera,
sequuntur retributiones. Nude nuda loquor, nec retego verenda, sed inverecunda
confuto. Utinam privatim et in cameris haec fierint! 0828C
utinam soli videremus et audiremus! utinam nec [al. vel]
loquentibus crederetur! utinam nobis reliquerint moderni Noe, unde a nobis
possent aliquatenus operiri! Nunc vero cernente orbe mundi fabulam, soli
tacebimus? Caput meum undique conquassatum est, et ego sanguine circumquaque
ebulliente putaverim esse tegendum? Quidquid apposuero, cruentabitur; et major
erit confusio voluisse celare, cum celari nequiverit. CAPUT VIII. Humilitatem et
modestiam episcopo commendat.30. Bona humilitas, quae
et in praesentiarum ab hujusmodi mordacibus curis mentem facit esse quietam, et
a minacibus poenis in futuro securam 0828D reddit conscientiam.
Haec vestros, pater, animos ab horum omnium pestifera aemulatione compescat.
Audite potius Prophetam, taliter a talibus dehortantem: Noli, inquit, aemulari in malignantibus,
neque zelaveris facientes iniquitatem (Psal. XXXVI, 1).
Aemulari magis oportet Apostolum non gloriantem in immensum, nec se ultra se
extendentem: nec audentem se, ut ipse fatetur, comparare quibusdam qui se ipsos
commendant, sed se sibi comparantem, et metientem secundum mensuram regulae,
quam 0829A mensus est ei Deus (II Cor. X, 12, 13).
Audiendo etiam ex ore ejus, Nolite fraudare invicem
(I Cor. VII, 5), propriis placebit esse contentum. Qui et provocans
ad humilitatem, suum illud archiepiscopo non cunctabitur salubriter 474 intimare: Noli altum sapere, sed time
(Rom. XI, 20). In alto posito non altum sapere difficile est et
omnino inusitatum: sed, quanto inusitatius, tanto gloriosius. Timor de adepta
jam altitudine taedere magis quam placere faciet altiora. Non vos ergo felicem,
quia praeestis: sed si non prodestis, infelicem putate. 31. Ut
autem secure praeesse possitis, subesse et vos, si cui debetis, non dedignemini.
Dedignatio quippe subjectionis, praelationis reddit indignum. Sapientis est
consilium: Quanto major es, tanto humilia 0829B te in omnibus (Eccli. III, 20). Sapientiae
vero praeceptum: Qui major est vestrum, fiat sicut minor
(Luc. XXII, 26). Quod si expedit etiam minoribus esse subjectum,
majorum jugum quomodo licebit contemnere? Videant in vobis potius subditi quod
vobis redhibeant. Intelligitis quae dico: cui honorem, honorem. Omnis anima, inquit, potestatibus
sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1). Si omnis, et vestra. Quis vos excipit ab universitate? Si quis
tentat excipere, conatur decipere. Nolite illorum acquiescere consiliis, qui,
cum sint christiani, Christi tamen vel sequi facta, vel obsequi dictis opprobrio
ducunt. Ipsi sunt qui vobis dicere solent: «Servate vestrae sedis honorem.
Decebat quidem ex vobis, vobis commissam Ecclesiam crescere: 0829C nunc vero saltem in illa qua suscepistis maneat dignitate. Et
vos enim vestro praedecessore impotentior? Si non crescit per vos, non decrescat
per vos.» Haec isti. Christus aliter et jussit, et gessit. Reddite, ait, quae sunt Caesaris, Caesari;
et quae sunt Dei, Deo (Marc. XII, 17). Quod ore locutus est,
mox opere implere curavit. Conditor Caesaris, Caesari non cunctatus est reddere
censum: exemplum enim dedit vobis, ut et vos ita faciatis. Quando vero Dei
sacerdotibus debitam negaret reverentiam, qui hanc saecularibus quoque
potestatibus exhibere curavit? Porro vos, si Caesaris successori, id est regi,
sedulus in suis curiis, consiliis, negotiis, exercitibusque adestis; indignum
erit vobis cuicunque Christi vicario taliter
exhiberi, qualiter 0829D ab antiquo inter Ecclesias ordinatum
est? Sed quae sunt, inquit Apostolus, a
Deo ordinata sunt (Rom. XIII, 1). Viderint ergo hujus
ignominiae dissuasores, quale sit Dei ordinationi resistere. Valde ignominiosum
servo, si sit sicut dominus ejus: aut discipulo, si sit sicut magister ejus.
Plurimum se vobis deferre putant, cum vos Christo praeferre conantur, ipso
reclamante ac dicente: Non est servus major domino suo, neque
apostolus eo qui misit 0830A eum (Joan. XIII,
16). Quod non dedignatus est magister et Dominus, talisque et magister et
dominus, indignum sibi judicabit servus bonus, devotusque discipulus? 32. Quam pulchre locutus est beatus ille Centurio, cujus fidei nulla
par inventa est in Israel! Et ego, inquit, homo sum sub potestate, habens sub me milites (Luc.
VII, 8). Non jactabat potestatem, quam nec solam protulit, nec priorem.
Dicturus quippe, habens sub me milites, praemisit: Homo sum sub potestate. Prius se agnovit hominem, quam
potentem. Agnovit, inquam, se hominem homo gentilis, ut in se jam impleri
ostenderet, quod longe ante dixerat David: Sciant gentes
quoniam homines sunt (Psal. IX, 21). Homo, inquit, sum, et sub potestate. 0830B
Jam quidquid subinferas, suspectam non habemus jactantiam. Praemissa siquidem
est humilitas, ne altitudo praecipitet. Nec enim locum invenit arrogantia, ubi
tam clarum humilitatis insigne praecesserit. Agnoscis infirmitatem [al.
humilitatem], confiteris subjectionem: jam et te sub te habere milites profitere
securus. Revera quia non confusus est de subjectione, jure ex praelatione meruit
honorari. Non erubuit super se potestatem, et ideo dignus qui haberet et sub se
milites. Ex abundantia cordis os loquebatur: et juxta quod intus ordinatas
habuit affectiones, foris quoque verba decenter composuit. Dedit prius honorem
praepositis, ut jam a subditis juste reciperet: sciens se a superioribus
accipere, 0830C quod impenderet inferioribus, et quia melius
propriae 475 subjectionis disceret experimento sua ipse
moderari imperia. Forte non ignorabat, quod subjecto sibi homini Deus omnia
subjecerit sub pedibus ejus; offendenti se infensa reddiderit; et is, quem
humilem constituerat super opera manuum suarum, superbiae merito comparatus
jumentis insipientibus, et similis factus sit illis. Noverat et fortassis, quod
humanus spiritus, subditus conditori subjectam sibi possederit carnem: rebellis
rebellem invenerit: factusque transgressor legis superioris, sentire coeperit
aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captivantem se in
lege peccati. CAPUT IX.
Abbates exemptionibus praepostere studentes
arguuntur0830D
33. Miror quosdam in nostro Ordine monasteriorum abbates hanc humilitatis
regulam odiosa contentione infringere, et sub humili (quod pejus est) habitu et
tonsura tam superbe sapere, ut cum ne unum quidem verbulum de suis imperiis
subditos praetergredi patiantur, ipsi propriis obedire contemnant episcopis.
Spoliant ecclesias, ut emancipentur ;
redimunt se, ne obediant. Non ita Christus. 0831A Ille siquidem
dedit vitam, ne perderet obedientiam: qua isti ut careant, totum fere suum
suorumque victum expendunt. Quid hoc est praesumptionis, o monachi? Neque enim
quia praelati monachis, ideo non monachi. Nempe monachum facit professio,
praelatum necessitas. Ut autem non praejudicet necessitas professioni, accedat,
non succedat praelatio monachatui. Alioquin quomodo illud implebitur: Principem te constituerunt? esto inter illos tanquam unus ex
illis? (Eccli. XXXII, 1). Quomodo tanquam unus ex illis,
manens inter humiles superbus, inter subditos rebellis, immitis inter mansuetos?
Ut te putemus tanquam unum ex illis, videamus tam exhibere paratum, quam exigere
obedientiam: videamus tam libenter praepositis obtemperare 0831B subjectum, quam imperare subjectis. Quod si semper vis
obedientes habere, et nunquam esse, probas te non esse tanquam unum ex illis,
dum unus esse renuis ex obedientibus: a quibus dum te superbiendo segregas,
quorum aggregeris consortio patenter advertimus: et si tu vel impudenter
contemnis, vel imprudenter dissimulas, reputari profecto inter illos te noveris,
de quibus scriptum est: Alligant onera gravia et importabilia,
et imponunt humeris hominum, digito autem suo nolunt ea movere
(Matth. XXIII, 4). Quorum ergo tibi indignius consortium judicas,
delicatorum magistrorum, quos Veritas increpat, an obedientium monachorum, quos
amicos suos commemorat? Ait siquidem: Vos amici mei estis, si
feceritis quae praecipio 0831C vobis (Joan. XV,
14). Vides igitur quale est jubere quod ipse non feceris; aut nolle
facere, quod docueris. 34. Deinde ut taceam illud de Regula,
ubi a sancto Benedicto tibi praecipitur, ut quae doces discipulis esse
contraria, in tuis factis indices non agenda; ut item praetermittam, quod aperte
definit tertium humilitatis esse gradum, ut quis pro Dei amore omni obedientia
se subdat majori (Capp. 2, 7); in regula Veritatis attende quos
legitur: Qui solverit, inquit, unum de
his minimis meis mandatis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno
coelorum (Matth. V, 19). Proinde tu docens et renuens obedire,
non minimum, sed maximum Christi mandatum 0831D et docere, et
solvere convinceris. Itaque doctor et solutor mandati, minimus tu vocandus es in
regno coelorum. Si ergo tui putas injuriam prioratus, minorem summis videri
sacerdotibus, non magis indignum aestimandum est, minimum vocari in 476 regno coelorum? Si multum superbus es, plus minimus, quam
minor vocari confundere. Minor quippe vilitas est minorem videri, quam minimum:
longe autem praestantius, solis subdi episcopis, quam universitati. 35. Sed non propter me, inquit, facio, sed quaero 0832A ecclesiae libertatem. O libertas omni, ut ita loquar, servitute
servilior! Patienter ab hujusmodi libertate abstineam, quae me pessimae addicat
superbiae servituti. Plus timeo dentes lupi, quam virgam pastoris. Certus sum
enim ego monachus, et monachorum qualiscunque abbas, si mei quandoque pontificis
a propriis cervicibus excutere jugum tentavero, quod Satanae mox tyrannidi me
ipsum subjicio. Advertens nimirum cruenta illa bestia, quae circuit quaerens
quem devoret, elongatam custodiam; heu! statim insilit in praesumptorem. Merito
enim non cunctatur praesidere superbo, qui se jure regem gloriatur super omnes
filios superbiae. Quis dabit mihi centum in mei custodiam deputari pastores?
Quanto plures sentio mei curam gerere, tanto securior exeo in 0832B pascua. Stupenda insania! Animarum non cunctor turbas mihi
custodiendas colligere, et unum super propriam gravor habere custodem! Et quidem
subjecti me de reddenda pro se ratione sollicitant: qui autem praesunt mihi, ipsi potius, Paulo dicente, pervigilant,
tanquam rationem pro me reddituri (Hebr. XIII,
17). Illi etsi honorant, onerant: hi non tam premunt, quam protegunt.
Scio me legisse: Judicium durissimum his qui praesunt; exiguo
autem conceditur misericordia (Sap. VI, 6, 7). Quid igitur
vos, o monachi, sacerdotum gravat auctoritas? Metuitis infestationem? Sed si
quid patimini propter justitiam, beati. Saecularitatem contemnitis? Sed
saecularior nemo Pilato, cui Dominus astitit judicandus. Non
haberes, inquit, in me potestatem, nisi tibi data 0832C esset desuper (Joan. XIX, 11). Jam tunc per se
loquebatur et in se experiebatur quod post per apostolos clamavit in Ecclesiis,
Non est potestas nisi a Deo et, Qui
resistit potestati, Dei ordinationi resistit. (Rom. XIII, 1,
2). 36. Ite nunc ergo, resistite Christi Vicario, cum
nec suo adversario Christus restiterit: aut dicite, si audetis, sui Praesulis
Deum ordinationem nescire, cum Romani Praesidis potestatem Christus super se
quoque fateatur fuisse coelitus ordinatam. Verum aperte indicant quidam horum
quid cogitent, dum multo labore ac pretio apostolicis adeptis privilegiis, per
ipsa sibi vindicant insignia pontificalia, utentes et ipsi more pontificum,
mitra, annulo, atque sandaliis 0832D . Sane
si attenditur rerum dignitas, hanc monachi abhorret professio: si ministerium,
solis liquet congruere pontificibus. Profecto esse desiderant, quod videri
gestiunt; meritoque nequeunt esse subjecti, quibus jam ipso se comparant
desiderio. Quid si et nomen eis conferre privilegiorum posset auctoritas? quanto
putas auro redimerent, ut appellarentur pontifices? Quo ista, o monachi? Ubi
timor mentis? ubi rubor frontis? Quis unquam probatorum monachorum tale aliquid
aut verbo docuit, aut reliquit exemplo? Duodecim humilitatis 0833A gradus Magister vester edisserit, propriisque distinguit
descriptionibus (S. Benedictus, Regulae cap. 7): in quo, quaeso,
illorum docetur aut continetur, ut hoc fastu delectari monachus, has quaerere
debeat dignitates? 37. Labor, et latebrae, et voluntaria
paupertas, haec sunt monachorum insignia; haec vitam solent nobilitare
monasticam. Vestri autem oculi omne sublime vident, vestri pedes omne forum
circumeunt, vestrae linguae in omnibus audiuntur conciliis, vestrae manus omne
alienum diripiunt patrimonium. Tamen, si ita oportet, ut emancipati a
subjectione pontificum, pari cum successoribus apostolorum gloria, pari
cathedra, iisdemque solemnium indumentorum 0834A insignibus
attollamini, cur non et sacros Ordines celebratis, et benedictiones datis in
populis? Quam
multa moveor dicere adversus impudentissimam praesumptionem? sed frenat impetum,
quod auribus occupatis scribere me recolens, longiori lectione vereor fieri
onerosus archiepiscopo: et quia res tam manifesta est, ut multitudo
reprehendentium videatur 477 impudentiam obdurasse. Quod si
et haec ipsa cernuntur gratas excedere compendii metas, vobis, o domine, donate,
qui me et in hoc propriam prodere coegistis imperitiam, dum morem modumque
solemnem in scribendo servare nescierim.
|