0741 MEDITATIO IN PASSIONEM ET
RESURRECTIONEM DOMINI. NOTA.Prodiit in priori
editione ex codice eruditi viri Leonorii Foy, insignis ecclesiae Bellovacensis
canonici, in quo sicut et in Victorino Parisiensi auctorem praefert S.
Bernardum. Carolus Sacci, doctor Parisiensis saeculo decimo quinto, Bernardo
tribuit librum de Passione et Resurrectione Domini, qui non alius ab isto
videtur esse. Quanquam hunc non esse Bernardi satis arguit, praeter alia, stili
dissimilitudo. 501 CAPUT I. De Christi ingressu triumphali in
Jerusalem.0741A 1. Noli timere, filia Sion: ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, et
sedens super pullum filium subjugalis (Joan. XII, 15). Veni,
Domine Jesu, veni, desiderate cunctis gentibus, quia dormitavit anima mea prae
taedio mortis tuae, et oculi mei languerunt prae inopia luminis tui. Orire, sol
amabilis, ut exeat homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam,
et operetur non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Noli timere, filia Sion. Timere pusillorum est. Ideo adhuc
filia, quia times; id est, nondum Jerusalem, sed filia Sion, id est speculae.
Ergo disce speculari. Noli timere, quia timor oculum
turbat. Hilaris pupilla lucide speculatur. Fides 0741B pupilla
est oculi tui. Quomodo pupilla oculi subtilissima est, et nisi impigre ac
sollicite custodiatur a palpebris, levissimi ac tenuissimi pulveris tactu
confunditur: sic acies fidei, nisi pervigilem semper habeat custodiam, nihil
citius conturbatur. Sed noli timere, filia Sion: ecce Rex tuus
venit tibi. Oritur tibi sol, qui te et custodiat et illuminet, et perducat
te ubi pulvis non est. Venit tibi mansuetus. Qualis ipse
est, talem te esse vult. Mansuesce jugum ejus portare, ut sedeat super te asinam
suam, et pullum filium subjugalis. Et quae est haec asina? Ipsa quae caro
vocatur et mulier et virago, quia de viro sumpta est. Et quis est pullus ejus?
Masculus vir. Et quomodo pullus ejus est? Quia 0741C non prius
quod spirituale, sed quod animale est; deinde id quod spirituale (I Cor.
XV, 46). Sedet prius Rex mansuetus super asinam, postea super pullum.
Prius caro domatur, ut jugo habilis sit: deinde nascitur pullus, et nutritur, et
roboratur, ut sessorem suum portare possit. Et quare filius subjugalis? Quia sub
viro est mulier, et mulieris caput est vir. Et tamen est filius subjugalis, quia
per mulierem vir, sed in dolore pariet. Sedeat super utrumque Rex mansuetus,
faciens pacem, ne haec sibi invicem adversentur. 2. Venit tibi,
et tu non vadis ei. Egredere de terra carnis tuae, et de cognatione mentis tuae,
et de domo, id est memoria, patris tui. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua
Cethaea. Hujus patris obliviscere, et tunc concupiscet Rex decorem tuum. Decor
0742A magnus est, si audis, et vides, et inclinas aurem tuam.
Audis per obedientiam, vides per intelligentiam, inclinas aurem tuam per
humilitatem. Hic decor, haec omnis gloria ab intus est in fimbriis aureis
(Psal. XLIV, 11, 12, 14), hunc decorem tuum Rex mansuetus
concupiscit. Egredere ergo de civitate; quia vidi,
inquit, iniquitatem et contradictionem in civitate
(Psal. LIV, 10). Egredere cum pueris Hebraeis, qui transeunt
simpliciter in occursum Domini. Sterne in via ramos olivarum, ut opera
misericordiae pedibus ejus accommodes. Accipe frondes palmarum, ut triumphes de
principibus tenebrarum. Nihil in te resideat, quod in occursum ejus non prodeat;
quia nec una ungula in Aegypto Pharaoni relinquenda est. Manus, cor et lingua
concinant, 0742B Hosanna in excelsis
(Matth. XXI, 9). CAPUT II. De oratione et sudore in horto, ac somno
discipulorum.3. Videns vidisti, Domine, afflictionem
populi tui qui est in Aegypto, et inclinasti coelos tuos, et 502 descendisti liberare nos. Indulta est et mihi, Domine, modica
quies ab operibus tenebrarum durissimis, quibus mentem meam vehementer
affligebat importunus exactor Pharaonis; et sabbati tui praeparatio jam
laetificavit animam meam. Verumtamen nondum usque ad speculum perveni, ubi
plenius intelligam pustulas et naevos qui maculant faciem meam, quae valde
displicent in oculis tuis: quoniam 0742C etsi lavero me nitro, et
multiplicavero mihi herbam borith, maculata sum iniquitate mea. Et nunc, Domine,
passionis tuae dies urgere nos deberent magis quam praepositi Pharaonis; quoniam
in operibus tuis justitia est, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Nos autem
dormitamus, te, Domine, pro nobis orante, quia oculi nostri tepore nostro
gravati sunt. Suscita nos ut vigilemus, et oremus ne incidamus in tentationem,
quoniam tribulatio valde nobis proxima est. Quam cito clauditur oculus ne te
videat, collabitur pes noster in hoc mare magnum et spatiosum manibus, ubi sunt
reptilia quorum non est numerus! quae somniorum suorum phantasiis intentam
ludificant animam, et trahunt in cor maris, unde non facilis ad superiora
reditus est, nisi tu emittas manum tuam de alto, et liberes nos 0743A de aquis multis. Suscita nos, Domine, ut tecum vel una hora
vigilemus et oremus. Quis autem est qui tecum una hora vigilet? Avulsus enim es
a nobis quantum jactus est lapidis, et agonizas prolixius, ita ut gutta
sanguinis tui decurrat in terram. Longe, longe a nobis avulsus es, quia lapis
abscissus est de monte sine manibus, et jactus est lapis, et percussit in fronte
Goliam, et statuam in pedibus. 4. Iste est jactus tuus longe a
nobis: quia etiam usque ad interiora velaminis praecursor introisti pro nobis,
ubi semper interpellas patrem. Sed utinam gutta sanguinis, qui de agone tuo
decurrit, usque ad terram nostram decurrat, et aperiat os suum, et bibat illum,
et clamet ad te, et tecum ad Patrem, melius quam sanguis Abel. Quis autem est,
0743B Domine, qui tecum una hora vigilet? Etiam in coelo non est
factum silentium, nisi quasi media hora: quanto minus in terra vigilabimus tecum
una hora? Quoties et quoties redis ad nos, et invenis nos dormientes! et tamen
benigne suscitas nos, et iterum abis secundo et tertio eumdem sermonem dicens.
Statim autem ut recesseris, iterum somnus occupat nos, nec vigilare possumus,
nisi quamdiu nobiscum es, et suscitas nos. Venis in secunda et tertia vigilia:
sed beatus ille servus, quem tunc inveneris vigilantem. Jam primae et quartae
nulla mentio fit; quia nec primaeva aetas sensum recipit vigilandi, nec ultima
spem prolixius dormiendi. Et quid est, Domine, quod tertio rediens copiam
dormiendi 0743C praestas? Dormite jam,
inquit, et requiescite. Nunquid alium concedis somnum ubi
requiescerent, et alium prohibes in quo oculi gravantur? Ita est. Qui enim
vigilat in te, suaviter dormit et silet et somno suo requiescit: qui autem
dormit a te, sicut ebrius nocte nesciens graviter agitatur. Tristis, inquit, anima mea usque ad
mortem (Marc. XIV, 41, 34). Anima tristis est quae exspectat
mortis tribulationem. Quis enim sciat utrum ad sinistram, an ad dexteram eat?
Quis sciat quomodo respondeat ad arguentem se, quando Judex sicut parturiens
loquetur? Ideo tristis anima similis fiat pelicano solitudinis, quae audit
civitatem, et conventicula eorum de sanguinibus, et macie solitudinis pallet:
aut sicut nycticorax in parietinis Scripturae quaerat sibi escam 0743D tota nocte, et evolet in 503 passerem super
tectum vigilantem, et canentem quando fur veniat. 5. Vel Judam
non videtis, quomodo non dormit? Quam pervigiles habet oculos avaritia! quomodo
circuit orbem terrae! non cessat manus ejus, non cessat pes, et coacervat sibi
iram in die irae. Et tamen dormit Simon, dormit Jacobus et Joannes. Quare? Quia
non attendunt quid post paululum futurum sit. Periculi magnitudo somnum fugat.
Nunquid dormivit Petrus in atrio? nunquid dormierunt qui relicto eo fugerunt?
nunquid dormivit adolescens, quando tenuerunt eum, et ille relicta sindone nudus
profugit? Et tamen frigus erat, quia stabat Petrus, et calefaciebat se.
Magnitudo periculi somnum, et frigus, et famem facit oblivisci. Evigila 0744A tandem, miserabilis anima, si non amore, saltem timore. Cogita
saltem cruciatum, quem jam passura es in morte. Certe nulla crux durior est quam
mors. Mors, inquam, ipsa est durissima crux, quae tibi paratur; ad quam quotidie
tu festinas, et non attendis. Vide quomodo te mors crucifigit. Corpus rigescit,
crura distenduntur, manus et brachia decidunt, pectus anhelat, cervix
languescit, labia spumant, oculi stupescunt, facies exsudat, vultus horrescit,
et velut testa pallescit: ista crux manet te. Nescio utrum in lectulo molli, an
in cruce rigida suavius moriatur, nisi quod crux citius dolorem abscidit. Quae
videmus et sentimus levia sunt ad ea quae intus anima jam praegustat. Nam sensus
a corpore cito recedit: animam sua mors semper comitatur. CAPUT III. De hominum
duritia erga Christi passionem.0744B 6.
Cum ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta
ea (Ezech. I, 19). Si vita nostra proficeret, rota sanctae
Scripturae nobiscum pariter ambularet: sed quia per paludes et saxa pedibus
euntes offendimus, vix rotae nos sequuntur. Passio Domini celebratur, et nos
voluptati operam damus. Clamat nobis de cruce: O vos omnes qui
transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus
(Thren. I, 12); et nemo est qui audiat, nemo qui consoletur, nemo
qui respondeat. Sitio, inquit (Joan. XIX,
28), Domine, quid sitis? Ergone te plus cruciat 0744C sitis, quam crux? De cruce siles, et de siti clamas. Sitio. Quid? Vestram fidem, vestram salutem, vestrum gaudium;
plus animarum vestrarum, quam corporis mei cruciatus me tenet. O vos omnes qui transitis, attendite, et videte si est dolor sicut
dolor meus. Attendite dolorem meum, ut in dolore meo videatis dolorem
vestrum. Dolor meus imago vestri doloris est. Quod attenditis in corpore meo,
attendite et videte si similis dolor non est in corde vestro. Transitis a vobis
ad me: retransite a me in vos, et videte si non est similis dolor in vobis,
sicut dolor meus. Nolite flere super me, sed super vos ipsas
flete, filiae Jerusalem (Luc. XXIII, 28). Vester ille dolor
quem transitis, et non attenditis, magis est flendus quam dolor meus. Propter
scelus enim vestrum 0744D percussus sum. Haec nobis de cruce tua
clamas, o benigne Jesu, et si non verbis, tamen ipsa re. Quid tibi respondeam,
quid loquar, aut quid retribuam? Fecisti ergo de corpore tuo speculum animae
meae. Nesciebam contumelias, et terrores, et colaphizantem me incessanter
satanam, nisi viderem artem medicinae tuae similia similibus curantem, et
appendere in statera hinc calamitatem tuam, illinc iniquitatem meam. Dedisti
corpus tuum percutientibus, et genas tuas vellentibus; faciem tuam non avertisti
a conspuentibus in te, ut alapae tuae alapas meas removeant, et flagella
flagellis expientur, et opprobria exprobrantium quae ceciderunt super te,
auferant a me opprobrium sempiternum. Haec sunt linteamina mundissima carnis
tuae, quibus vulnera mea alligasti, 0745A o Samaritane
misericors, ut imponeres me super jumentum tuum, et perduceres in stabulum:
quoniam vere languores nostros ipsos tulisti, et dolores nostros ipse portasti,
cujus livore sanati sumus. 504 CAPUT IV. De Christi
colaphizatione et Petri negatione.7. In domo ergo
Principis sacerdotum velata facie colaphizatur Christus: quia in domo
conscientiae caecata mente colaphizatur christianus. Quod enim Christus in
publico, ego patior in occulto; et quod ille foris a ministris Caiphae, ego
intus a nequitiis satanae: quia supra dorsum meum fabricaverunt peccatores,
faciem mihi velaverunt, faciem meam in terra defixerunt, et dorsum meum incudem
suam 0745B fecerunt, et super dorsum meum fabricaverunt. Sed
adhuc intra domum contineor, ubi puella et moritur, et suscitatur. Nam et ibidem
Petrus negavit. O homo non sum (Luc. XXII,
58). Hominem attendo, non Deum; hominem timeo, non Deum, cujus veritatem
nego. Nonne tibi Petrus in his verbis velatam faciem habuisse videtur? unde et
tertio colaphizatus est, quia tertio negavit. Et Paulus tertio rogavit Deum, ut
auferret a se angelum satanae, qui eum colaphizabat (II Cor. XII,
8). Uterque ergo, apostolus colaphizatus est, uterque ter naufragium
passus est; ille intus, iste foris. Voluisset satanas, si tamen licuisset ei,
tamdiu Petrum colaphizando cribrare sicut triticum, donec omnem ab eo fidei
medullam 0745C excussisset. Sed ego,
inquit, Petre, rogavi pro te, ut non deficiat fides tua:
unde respexit eum Christus, et egressus
foras flevit amare. Tamdiu faciem habuit velatam Petrus, donec respexit eum
Christus. Sed nunquid non etiam prius negantem respiciebat? Etiam: sed Petrus
respicientem se Christum non respiciebat, quia velatam faciem habebat. Unde bene
alius evangelista: Et recordatus est, inquit, Petrus (Luc. XXII, 32, 61, 62). Recordatio
Petri, respectus fuit Christi. Ergo cum peccatum recordaris, a Christo videris,
imo sublato velamine Christum vides. Et egressus foras.
Propterea negabat, quia intus esse volebat. Et tamen quando negavit, foras
egressus est. Unde foras? De domo Christi, de domo fidelium: at ubi de domo
Caiphae foras egressus 0745D est, in domum Christi intromissus
est. Quanti sunt hodie qui dicunt, Nos sumus de domo Christi, nos sumus de domo
Ecclesiae: et sunt de domo Caiphae, hoc est hypocrisis! Quod Petrus negando, hoc
isti faciunt affirmando: sed nisi confitendo foras exeant et amare fleant, non
intrant Ecclesiam Dei. Amaritudo fletuum velamen diluit oculorum. In domo ergo
Caiphae colaphizatur Christus, quia in domo Caiphae colaphizatus est Petrus: et
quod Petrus a satana intus passus est, hoc Christus a ministris satanae foris
pertulit. Attende ergo, et vide si est dolor sicut dolor meus. Vides quis
graviora pertulit opprobria, Christus foris in corpore, an Petrus intus in
pectore. Sed jam ad Pilatum eatur. CAPUT V. De Pilati interrogatione, Christi
flagellatione, ac militum illusione.0746A 8. Mane autem facto, vinctus ducitur ad Pilatum. Quandiu culpa latet,
nox est; at ubi coeperit innotescere, mane fit. Tunc jam ligatur a principibus
sacerdotum, et traditur Pilato hoc est principi tenebrarum, sicut et Apostolus
jubet hujusmodi tradere satanae in interitum carnis (I Cor. V, 5).
Effertur adolescens de domo ad portam civitatis ad Pilatum, ubi sedet Pilatus
pro tribunali. In porta enim judicium fieri solebat. Pilatus autem apprehensum
flagellavit. Saepe dum culpa retegitur, per impudentiam peccatorum effrenatur.
Augentur flagitia, plagae multiplicantur. Multa enim flagella peccatoris 0746B (Psal. XXXI, 10). His flagellis et Pharao caedebat
filios Israel. 9. Post haec traditur militibus ad illudendum.
Ipsa est nequitia spiritualis militiae. Vide ordinem miseriae. A principibus
sacerdotum traditur principi tenebrarum, qui flagellis suis sibi mancipatum,
militibus suis exposuit altius illudendum, et postea novissime crucifigendum.
505 Post crucem enim non restat supplicium, quia peccatum
morte terminatur: sed vicina jam morte, majori daemonum ludibrio peccator
agitatur. Exuentes quippe eum veste totius christiani decoris, quasi pro regio
decore chlamydem ei coccineam, hoc est vestimentum mixtum sanguine, circumdant,
cum propter crudelem vitae suae 0746C sanguinolentiam a plerisque
et honoratur, et circumdatur. Unde et plectentes coronam de spinis ponunt super
caput ejus, cum de rapina pauperum spineas ei divitias coacervantes, caput ejus
ad regnum elationis efferunt. Vindicat enim sibi pecunia, quod Sapientia dicere
solet: Per me reges regnant, et conditores legum justa
decernunt (Prov. VIII, 15). Ubi pecunia, ibi rex, ibi lex, ibi
clientum copia. Unde et arundinem in dextera ejus ponunt. Potestas enim et
regnum impiorum arundo est vento agitata: regnum autem Christi, virga ferrea. Et
bene arundo in dextera ponitur, quia dextera eorum dextera iniquitatis. Jam quod
sequitur luce clarius est, quia genu flexo, talibus illuditur potius quam
servitur. Ave, Rex Judaeorum (Matth. XXVII,
29). Et exspuentes 0746D in eum laudibus supervacuis
(laudatur enim peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur
) acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. A
talibus enim rectoribus milites eorum potestatem accipiunt nocendi et devorandi
pauperes: quod totum tamen redundat in caput ejus, cujus auctoritate se tuentur.
Hic tertia mors est, quando sedet fetens in cathedra pestilentiae. His mortibus
infelix anima ante extremam crucem mortis afficitur, et, quod miserabilius est,
talibus opprobriis quasi pro magnis honoribus delectatur; et talis quotidie
ducitur ad crucem, bajulans ipse sibi supplicium. 10. Sed quid
est, quod post illusionem chlamyde exuitur, et suis vestimentis reinduitur; nisi
quod 0747A saepe superbus Adam cum per dolorem carnis confinia
mortis ingreditur, deposita elatione ad putredinis suae considerationem
revertitur, ubi videlicet vel miseratione divina poenitentiae fructus invenit,
vel per tremendum judicium duplici contritione conteritur? Sic Herodes, cum
veste regia praefulgidus plus quam decuit a populo acclamaretur, mox percussus
ab angelo, exutus chlamyde, vestem suam reinduit, et consumptus a vermibus
exspiravit. Rectene illusus est? Ave, Rex Judaeorum. Quid
superbis, terra et cinis? quid veste nitida gloriaris? Subter te sternetur
tinea, et operimentum tuum vermes (Isa. XIV, 11). Haec tua vestis
est. Illuserunt tibi qui te chlamyde coccinea circumdederunt. Sic Antiochus, et
dominici natalis hostis Herodes, alienis 0747B vestibus
depositis, in suis vestibus, id est vermibus, exspirarunt. CAPUT VI. De Latronis
confessione, et elogio sanctae crucis.11. Redi ad cor
tuum tandem aliquando, redi, vetus Adam, vide ubi et quomodo te requisivit et
invenit novus Adam. Ostendit tibi in corpore suo ignominias animae tuae. Non
satis fuit, quod per colaphos, flagella, et nova irrisionum genera post te
fugientem clamitans et miserans percucurrit, et usque ad novissimum crucis
supplicium, jamjam efflantem consecutus invenit et apprehendit. Quis enim latro
ille nisi Adam fuit, qui ex quo primum in paradiso sui ipsius homicidium
perpetravit, tamdiu a Christo fugit reus et abscondit se, donec in 0747C crucis articulo novissime consumptus et comprehensus, fugere et
latere ultra non potuit? Ibi comprehensus a te, bone Jesu, conversus est, culpam
suam confessus est, poenam libenter amplexus est. Tu enim admonebas ne pati
abhorreret, quod te quoque secum pati videret. Ille ergo tibi de toto hoc mundo
solus et unus adhaesit; et ideo solus de mundo toto hoc tecum in paradisum
intravit: ubi etiam firmiter non jam custos paradisi, sed civis et domesticus
Dei collocatus est, ut amplius inde cadere non possit. O beatissimum latronem,
imo non latronem, sed martyrem et confessorem! Necessitatem enim vertit in
voluntatem, et poenam commutavit in gloriam, et crucem in triumphum. In te,
beatissime 0747D confessor et martyr, de totius mundi
sterilitate, 506 fidei reliquias collegit Christus. Tu
fugientibus discipulis et Petro negante, socius et comes passionis ejus fieri
gavisus es. Tu Petrus in cruce fuisti, et Petrus in domo Caiphae latro; tamdiu
enim Petrus latro fuit, quamdiu intus latitans Christum foris negavit: ideo et
Petrum praecessisti in paradisum, quia qui te in cruce complexus est dux et
rector tuus, eadem die qua ipse ingressus est, fidelem et gloriosum militem
secum te pariter introduxit. 12. Egenus et pauper ego sum,
Domine, et claudus ex utero matris meae; et ecce sedeo ad portam templi tui quae
dicitur Speciosa, non valens, nec volens introire; quin potius egestate bonorum
tuorum 0748A mendicans foris alimoniam carnis meae, aereas et
falsas imagines hominum, ubi coacervem mihi talentum iniquitatis, fasciculos
deprimentes. Et ecce hora orationis nona est. Ascendunt Petrus et Joannes
apostoli tui, ut orent ad templum sanctum tuum: ego autem haereo terrae et luto,
terrena et vana sapiens; et aliis introeuntibus, ego foris remaneo, non quaerens
cum eis ea quae Patris tui sunt, sed quae primi parentes mei, qui me hinc
quotidie foras ponunt, male concupierunt. Et ecce jam hora orationis nona est.
Inclinata est dies, prope est nox: cum surrexero mane diluculo, de his quae nunc
mendico, nihil in manibus meis reperiam. Hora, inquam, orationis nona est.
Orasti enim hac hora pendens in cruce, orasti inclinato capite clamans 0748B voce magna, et exspirasti. Orasti inclinato capite in spiritu
humilitatis, clamans voce magna altissimo et secretissimo affectu paternae et
nostrae charitatis. In illo, Domine, clamore valido exspirasti, et eumdem quem
de nobis tunc habebas compassionis animum tecum portasti: et credo, Domine, quia
tecum adhuc reservas, quia charitas tua refrigescere nescit. Erat autem hora
orationis nona. Et quare nona? Quia circa horam nonam tenebrae factae sunt
(Matth. XXVII, 45). Repellendus erat horror tenebrarum, qui
universam operuerat terram; repellenda caligo populorum, quae ex tunc coeperat
abundare, ex quo coepisti ad auram post meridiem deambulare. Ex tunc non cessati
clamans, Ubi es, Adam? (Gen. III, 9.)
sequens post tergum fugientis et abscondentis 0748C se, quantum
in ipso fuit. Et emissus est de paradiso voluptatis, et pervenit usque ad
condignum suae cruciatum iniquitatis. Sed nos, inquit,
digna factis recipimus: hic autem quid fecit? O Adam,
quam sero in haec verba prorupisti! modo primum te inveni. Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc.
XXIII, 41, 43). Ideo hora orationis est nona. Nona oravit, nam undecima
paradisum intravit. Propterea et non introibat claudus in templum, quia nondum
usque ad decimam generationem venerat; sed Petrus ad eum: In
nomine, inquit, Jesu Christi, surge et ambula
(Act. III). Vere vos estis montes, ad quos levavi oculos meos, unde
veniet auxilium mihi. Sed auxilium meum a Domino, 0748D quia in
nomine Jesu Christi, surge et ambula. In verbo Christi
laxas rete, in verbo Christi claudum levas, in verbo Christi solidantur bases
ejus et plantae. Quae sunt bases ejus? Fides et timor. Et quae plantae? Spes et
charitas. Ideo bene Petrus et Joannes simul ascendebant, quorum alter fidei,
alter charitatis insigne ferebant. Ascendebant ad templum tuum, Domine, tecum
oraturi, ut et ipsi tecum simul introeant in paradisum sanctuarii tui: quia
scissum est in morte tua velamentum, quod erat super faciem Moysi. Sed nolunt
introire soli, quia nec tu, Domine, solus paradisum introisti. Tu latronem, isti
claudum introducunt: sed neque jam latro in paradiso est, neque claudus in
templo. Quomodo enim claudus qui stat et ambulat, exsilit, 0749A et Deum laudat? Aut quomodo latro, qui cum Christo in paradiso?
Non enim habitat juxta te malignus (Psal. V, 6). Latro fuerat
quando latebat ante confessionem, justus autem post orationem. Quid enim oravit?
Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum
(Luc. XXIII, 42). 13. O magna fides, o magna spes,
o magna charitas! Orat pro futuris, non pro praesentibus. Non vult de cruce
deponi, sed in Christi regno reponi. Quid enim aliud est dicere, quam, Cupio
dissolvi et esse cum Christo? Nescio quid Paulus magis isto latrone cupierit.
Memento mei. O cor contritum et humiliatum! Quid minus
vel humilius potuit orari, quam ut vel sui memor esset? 507
Memento mei. Cujus mei? Mei,
inquam, tam indigni, tam peccatoris. 0749B Iniquitatem meam ego
agnosco, et peccatum meum contra me est; confundor oculos meos ad te levare.
Tibi soli peccavi; tu solus potes me a peccato meo mundare. Malum coram te feci,
cum me tibi celare volui. Latro sum animae meae: homicidium quod feci, volui
occultare, sed malum coram te feci. Memento mei, miserere mei. Merito in hanc
miseriam deveni, qui tuam beatitudinem deserui. Dives eram, et ecce quam pauper
factus sum. De omni ligno paradisi poteram comedere et delectari, et ecce
crucior et morior in hoc ligno. Memento mei. Tui oblitus
eram, sed tu cum iratus fueris, misericordiae memor eris. Miserere mei secundum
magnam misericordiam tuam. Video in te magnam 0749C et tuam, hoc
est competentem tibi, misericordiam, quae te mihi ad mei consimilem
condescendere fecit miseriam. Ego autem digna factis; tu vero quid fecisti?
Video te mihi in poena similem, quem in actu video tam dissimilem. Non potuisti
me longius sequi. Unde venisti? A summo coelo egressus es. De utero Virginis
speciosus forma prae filiis hominum processisti, et mecum pendes in ligno! Quis
te adduxit? Sola misericordia: secundum hanc magnam misericordiam, miserere mei,
Deus. Deus es, non tantum homo. Deus es, ego homo, ego plasma tuum, quem fecisti
ad imaginem et similitudinem tuam. Imaginis tuae, Deus, miserere. Sed in quo
agnoscam te misereri? In eo quia imaginem meam in te video, similem et eamdem
mecum miseriam 0749D pati. Quid ergo restat, nisi ut sperem? De
tanta misericordia quis unquam potuit desperare? Ergo memento
mei, cum veneris in regnum tuum. Vadis ad regnum tuum, implesti negotium
tuum, ad hoc venisti ut me reducas tecum. Tecum ire concupisco, et pro hoc
amarissimam mortem non contremisco, nec erubesco. Quomodo enim contremiscerem,
ubi te mecum viderem? Etiamsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo
mala, quoniam tu mecum es. At quomodo erubescerem, quod te Dominum coeli portare
viderem? Qui enim te erubuerit et tuos sermones, hunc tu erubesces, cum veneris
in majestate tua, et Patris, et sanctorum angelorum. Qui non
bajulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus, (Luc. XIV,
27) hic est sermo tuus. 0750A Qui hunc sermonem erubuerit,
hunc tu erubesces. Qui enim erubescit crucem tuam, erubescit gloriam tuam. Mihi
autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi. Crux gloria tua
est, crux imperium tuum est. Ecce imperium tuum super humerum tuum: portas
crucem tuam, portas portantem te. Qui portat crucem tuam, portat gloriam tuam.
Qui gloriam tuam portat, portat te. Portantem autem te tu portas super humerum
tuum, quia imperium tuum super humerum tuum. Ergo qui te portant, imperium tuum
sunt: in ipsis enim tu regnas, o maxime Imperator. Sed quomodo, aut quo portas
imperium tuum? Super humerum tuum. Humerus tuus altus est, humerus tuus fortis
est, humerus tuus pertingit usque ad Patris consessum, 0750B super omnem principatum et potestatem et virtutem. Illuc reducis
ovem centesimam, illuc reducis ovem Joseph. 14. Vade jam
secura, ovis Joseph, Christus te portat super humerum suum: fortis est humerus
ejus, noli timere. Altus est, noli ad ima respicere, quia nemo mittens manum
suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX,
62). Suave jugum super filios Adam a die nativitatis eorum, usque in diem
reversionis in matrem omnium. Quandiu sum filius veteris Adam, grave jugum
porto: si essem filius novi Adam, leve jugum portarem. Quod est onus grave?
Talentum plumbi. Et quod est onus leve? Crux Christi. Illud, sicut scriptum 0750C est, submergitur in aquis vehementibus (Exod. XV,
10): istud enatat super aquas. Mira res. Nihil formidolosius homini, quam
crucem pati. Sed quare timent homines crucem? Quia latrones sunt: si latrones
non essent, crucem non timerent. Ergo qui timet, latro est. Quomodo, inquis,
latro est? Audi Christum. Vos autem, inquit, fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI,
13). Templum Dei sanctum est quod estis vos
(I Cor. III, 17). Faciunt ergo homines se ipsos speluncam latronum.
Jugulant homines, et trahunt in speluncam suam. Quod enim majus homicidium, quam
ut se ipsum 508 interficiat homo? vel quod gravius
homicidium, corpus occidere an spiritum? O quoties homo spiritum interficit!
quot homicidia in semetipso perficit! Quoties 0750D voluntarie et
ex studio peccatum perpetrat, quid aliud quam se ipsum jugulat? Omnis enim qui
acceperit gladium, gladio peribit (Matth. XXVI, 52). Gladius animae
peccatum est, peccatum animae mors est. Qui hunc gladium manu propriae
deliberationis accipit, hoc est, acceptum habet et gratum, primus in se ipsum
manum mittit, primus semetipsum interficit. Gladius,
inquit, eorum intret in corda ipsorum (Psal. XXXVI,
15). Nec satis est semel occidere et quiescere: millies et millies
crudeles manus in se convertunt, et veloces sunt pedes eorum ad effundendum
sanguinem suum, viri sanguinum et dolosi. Quomodo dolosi? Quia congerunt
cadavera mortuorum in speluncam suam, et operiunt aggere terrae, ne vel ipsi
videant, vel ab aliis videantur. 0751A Nolunt ipsi videre, ne
horrorem vel putorem ingerant eis in faciem morticina fetentia: nolunt videri,
ne forte deprehensi tanquam latrones et homicidae ad horrenda supplicia
pertrahantur. Quid autem in omnibus suppliciis tam horrendum quam crux? Ideo
timent crucem latrones, quia crux scelerum vindex est, crux impiorum poena est,
crux aequa lance judicat et remunerat hinc nocentes, illinc innocentes. Ideo
crux impiis formidolosa, piis autem super omnia ligna paradisi gratiosa est.
Nunquid enim Christus crucem timuit? nunquid Petrus? nunquid Andreas? Imo et
optavit. Exsultavit enim ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII,
6). Et desiderio, inquit, desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar
(Luc. XXII, 15). Manducavit 0751B pascha cum
discipulis, manducavit pascha et cum passus est, quando transivit ex hoc mundo
ad Patrem. Ego, inquit, habeo cibum
manducare, quem vos nescitis: meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris
mei (Joan. IV, 32, 34), et voluntas Patris est ut calicem ejus
bibam. 15. Ergo in cruce manducavit et bibit, et inebriatus est
et dormivit, et risit verenda ejus maledictus Cham. Filii autem revertentes
altissimi soporis mysterium pallio contexerunt. Immisit quippe Dominus soporem
in Adam, et tulit unam de costis ejus, et aedificavit in mulierem, et adduxit
eam ad Adam. Manifesta res est, quia dormitavit et soporatus est Christus, et de
latere ejus quotidie aedificatur, et pascitur, et nutritur Ecclesia, et
adducitur a 0751C finibus terrae, ut assistat regina a dextris
ejus in vestitu deaurato, circumdata varietate. In cruce ergo pascha manducavit,
quia ascendit in palmam, et collegit fructus ejus. Cum
exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Quae
omnia? Coelum, terram, et inferos. Traxit ad se Patrem, quia clamor ejus
introivit in conspectu ejus in aures ejus: et contremuit terra, et petrae
scissae sunt et monumenta aperta sunt, quia vocem Filii Dei audierunt. Sic
mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, medius inter coelum et terram,
pascha manducabat, et fructus arboris undique colligebat, quos in corpus suum
trajiciebat, quia confluebant omnia ad arborem vitae, quae erat in medio
paradisi. Restincta enim erat framea 0751D quae viam
intercluserat. Quis ergo amplius crucem timeat? Vere qui crucem timet, ipse sibi
testis est quod adhuc latro est. In cruce enim pendet omnis fructus vitae, quia
ipsa est arbor vitae, quae est in medio paradisi: ipsa est altitudo et latitudo,
sublimitas et profundum: ipsa bonos colligit et remunerat, ipsa malos disperdit
et condemnat: ipsa est moestorum consolatio, esurientium refectio, perfectorum
gloriatio. Circuire possum, Domine, coelum et terram, mare et aridam, et nusquam
te inveniam nisi in cruce; ibi dormis, ibi pascis, ibi cubas in meridie. Crux
enim tua fides est, cujus latitudo charitas, longitudo longanimitas, altitudo
spes, profundum timor. In hac cruce te invenit quicunque te invenit. In hac
cruce anima suspenditur a terra, et 0752A dulcia poma de ligno
vitae decerpit. In hac cruce Domino suo adhaerens dulciter decantat: Susceptor meus es tu, gloria mea et exaltans caput meum
(Psal. III, 4). Nullus ergo te quaerit, nullus te invenit nisi
crucifixus. O gloriosa crux! radicare in me, ut ascendam in te. 509 CAPUT VII. De Judae peccato et desperatione.16. Sed
ubi crucifixerunt eum? In Calvariae loco. Beatus vere locus, in quo figitur
crux; bona calvities, quae tali fronde vestitur. Ad hanc calvitiem Elisaeus
ascendebat . . . Ascende, calve; ascende, calve (IV
Reg. II, 23). Vide si non calvus est et noster Elisaeus. Filius, inquit, hominis non habet ubi caput
suum reclinet (Luc. IX, 58). Ecce quam calvus est 0752B qui non habet ubi caput reclinet: calvus est, quia regnum ejus
non est de hoc mundo; calvus est noster Elisaeus, quia discipuli ejus, relicto
eo omnes fugerunt. Quid enim discipuli nisi capilli capitis, qui omnes numerati
sunt? Ergo in Calvariae loco vexillum crucis erigitur. Pro
eo, inquit, quod ambulaverunt filiae Sion extento collo
et nutibus oculorum, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion (Isa.
III, 16, 17). Decalvet Dominus verticem capilli perambulatium in delictis
suis. Decalvet, inquam, verticem filiarum Sion, et faciat ibi Calvariae locum,
ut ibi figatur gloria Christi crux, ubi sedem sibi superbia locaverat. Dilata, inquit, calvitium tuum sicut
aquila (Mich. I, 16). Aquila decalvata perspicuo sole fruitur:
sic animae calvities quanto 0752C dilatatur, tanto se purius in
eam vera lux infundit. Qui autem sibi comam nutriunt, caecitatis et gravitatis
sibi damnationem acquirunt. Propterea lucis hujus beatae perdidit visionem
Absalon, quia gravabat eum caesaries, et nonnisi semel in anno tondebatur, et
crines suos ponderabat ducentis siclis pondere publico, unde et eodem crine
suspensus ad arborem interiit. Absalon Patris pax; ipse est et Judas, et
quicunque in pace Christo est amaritudo amarissima, Ave,
Rabbi (Matth. XXVI, 49), voce et osculo Patri pacem ferebat.
Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Homo,
inquit, pacis meae, in quo sperabam, qui edebat panes
meos (Psal. XL, 10), etc. Unus est, et multi sunt. Ecce
Absalon, 0752D ecce Judas, ecce corpus satanae. Sed quomodo comam
nutriebat? Fur erat, et loculos habebat: ista eum caesaries gravabat; et semel
in anno tonsus est, quando semel retulit triginta argenteos, et projecit eos in
templo, quos ponderavit ducentis siclis, qui numerus immundorum est, et hoc
pondere publico, non pondere sanctuarii. Poenitentia enim ductus peccatum suum
valde ponderavit. Peccavi, tradens sanguinem justum
(Matth. XXVII, 4). Singula verba plena sunt ponderibus, sed pondere
publico, non pondere sanctuarii; quia plus erubuit infamiam quam conscientiam,
plus sui nequitiam quam Dei misericordiam ponderavit. Audi pondus sanctuarii.
Peccavi, malum coram te feci, dele iniquitatem meam. Hinc
iniquitatem meam ego agnosco, illinc misericordiam 0753A tuam
magnam attendo: Miserere mei, Deus (Psal. L,
1-6). Audi et pondus publicum. Major est, ait
Cain, iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen.
IV, 13). Retulit ergo triginta argenteos, et projecit eos in templo. Vide
quantum magni pendebat eos. Non projecit eos in sterquilinio, sed in templo;
nimirum talibus semper diis templum suum devoverat. Avaritia enim simulacrorum
servitus est, et avaritia excaecat oculos sapientium. 17. Ecce
infelix qualiter excaecatus est! maluit se ipsum perdere, quam denarios perire;
denarios templo, se ipsum laqueo addixit: amabat haeredes suos, qui eosdem
denarios exinde colligerent, qui etiam reservant eos in sua corbona. Projecit
eos in templo, et abiens laqueo se suspendit. Jam quidem 0753B diu quod a Christo abierat, et avaritiae laqueo se suspenderat:
sed quod fecerat in occulto, palam omnibus innotuit. Exterioris poenae qualitas
supplicii modum aperuit; quia per quae peccaverit homo, per haec et punietur.
Suspensus crepuit medius: plenus erat venter, et ruptus est uter; crepuit
medius, ubi sedes erat satanae. Crepuit ergo vas contumeliae, quia non erat de
vasis figuli, in sepultura peregrinorum sortem non habuit, sed velut testa
crepitans per inane dissiliit. Et diffusa sunt omnia viscera
ejus (Act. I, 18). Pecunia viscera sunt avari; illa
diffunduntur et perduntur, sed viri misericordiae colliguntur. Pendet adhuc
Judas et Absalon per comam capitis, et mulus cui sederat pertransit. Nolite 0753C fieri sicut equus et mulus, quia mundus transit et
concupiscentia 510 ejus. Crinis Absalon, quo suspenditur,
radix omnium malorum avaritia est: ubi haec radicaverit, omnium malorum
caesaries abundabit. Mulus vero ex equo et asino mixtus, duplex est animus, qui
foris ostentat quod intus non servat. Talis erat Judas, talis Absalon. Foris
pietas, intus malitia, duplex est iniquitas. Equus manifeste tumet, asinus
simpliciter ambulat, mulus nequam et subdolosus incautum
praecipitat. CAPUT VIII.
De apertione lateris Christi.18.
Aperi nobis, Domine, aperi nobis ostium lateris tui, quod est in arca tua, ut
introducas nos cum 0753D mundis animalibus, septena et septena.
Tu es enim verus Noe, quem solum invenit Deus pater tuus justum coram se. Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in
quo mihi complacui (Matth. III, 17). Tu cognoscis oves tuas,
et illae te agnoscunt: quia sunt animalia munda septena et septena, qui
septiformi gratia et operibus lucis, sabbatum ex sabbato adepti, jam digni sunt
octavae conscribi, qui numerus tantum in arca salvatus est. Introduc et nos ad
te per ostium lateris tui, quod est fides Ecclesiae, et claude ostium a foris,
donec pertranseat iniquitas, et cessante diluvio iterum nobis aperias ostium,
non jam fidei, sed spei ostium contra ostium, quod in montis aedificio Ezechieli
prophetae monstratum est (Ezech. 0754A XL, 13).
Interim tamen et fenestram habes in arca, per quam dilectus mittit manum suam,
et columbam suam excitat. Surge, inquiens, amica mea, speciosa mea, columba mea, et veni (Cantic.
II, 13, 14). Et cum evolat post te, ut apprehendat te, tu effugis et
ascendis super Cherubim, et volas super pennas ventorum; ut non inveniat pes
columbae tuae solidum quid de te, ubi requiescat, nisi iterum ad arcam
revertatur, et tu manu apprehensam iterum in sua mansiuncula reponas. Melius est
enim in portu fidei interim praestolari et quiescere, quam te nimis et frustra
insequendo, in aquas diluvii intransmeabiles decidere et submergi. Aquae enim,
quae a dextro templi latere effluunt, mille passus mensuratae usque ad talos
veniunt, et post alios mille passus 0754B usque ad genua,
iterumque post alios mille usque ad renes ascendunt. Post alios autem mille
passus in tantum crescit et intumescit fluvius, ut transvadari non possit, sed
oporteat retro potius redire ad solidum ripae. Ideo sancta animalia ibant et
revertebantur: columba quoque cum non inveniret ubi pes ejus requiesceret, ad
arcam reversa est. At vero corvus semel emissus nescit reverti, quia non
simplici oculo mundum insequens, vanitatis diluvio interceptus est. Et merito.
Quid enim columbae et corvo? quid candidae et nigro? quid Judae et Joanni? quid
Christo et Belial? Et tamen Christus inter Judam et Joannem sedet medius, inter
electum et reprobum latronem medius pendet, et Noe inter corvum et columbam. Sed
corvus semel emissus non est 0754C reversus, quia Judas egressus
in aera, submersus est. 19. Sed quid est, o Domine, quod unus
ex militibus , nisi forte ille qui tunicam tuam
inconsutilem forte accepit? Ipsa est nimirum unitas fidelium, quae tibi soli
militat, cujus lancea praedicationis latus tuum aperuit. Vivus est enim sermo
Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV,
12). Haec est illa lancea, quam Habacuc propheta fulgurantem hastam
nominat (Habac. III, 11). Hanc hastam cum urceo aquae tulit David a
capite Saulis inimici sui dormientis: quia superbis et invidis ac negligentibus
sermo sapientiae simul cum gratia subtrahitur. Sed dormientem filius Sarviae
confodere voluit semel, ut secundo opus non esset, 0754D nisi
hunc David benigne prohibuisset: quia peccatorem pigrum et contemnentem, nisi
misericors et longanimis patientia Dei sustineret, gladius satanae semel, hoc
est in aeternum, interficeret. Vult enim improbus satan, quatenus qui dormit non
adjiciat ut resurgat. At vero misericors David de longinquo vertice saepius
inclamat: Nonne respondebis, Abner? Retribuis enim
peccatori bona pro malis, mitissime David, et admones, et exspectas diutius, ut
respondeat tibi unum pro mille. Illis autem vox tua improba videtur, quia
inquietum eorum somnum inquietas. Quis es tu, inquit, qui clamas, et inquietas regem? 511 Ab
increpatione tua, Domine, dormitaverunt qui ascenderunt equos, nec evigilare eos
0755A vult auriga ipsorum, donec praecipites ruant in profundum.
Rex enim impiorum superbia in umbra dormit, in secreto calami, in locis
humentibus, et protegunt umbrae umbram ejus. Ipse est Abner qui protegebat Saul.
Cur, inquit, inquietas regem?
Compungitur tamen aliquando et superbum cor ad vocem David, sed non usque ad
correctionem. Flectitur humillimis sermonibus superbus Saul, dicente David: Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? Canem mortuum et
publicem unum, sicut perdix in montibus (I Reg. XXVI). Non
sine causa vel cani mortuo vel pulici se comparat David. Melior est canis vivus,
leone mortuo: melior est canis vivens Deo, mortuus mundo, quam leo superbus et
reprobus, mortuus Deo, vivens saeculo. Pulex parvulus 0755B et
mordet, et salit: sic humilis justus carnalium vitia mordet confidenter, et
salit in montibus, ubi tutissimum habet refugium, ut non timeat perdicem
adulteram, quae persecuta est Eliam, et Joannem Baptistam
interfecit. CAPUT IX.
De sepultura Domini.20. Da mihi,
Domine, portionem in terra viventium, in sepultura peregrinorum, in agro
Hacheldemach, qui pretio magno sanguinis tui emptus est. Ibi enim sepulti sunt
omnes patres nostri, qui super terram hanc advenae fuerunt et peregrini. Ibi
Abraham pulcherrimam conjugem suam Saram in spelunca duplici sepelivit. Sed quid
est quod nec agrum ipsum gratis accipere voluit, nec in electis eorum 0755C sepulcris mortuum suum sepelire? Quia nec sine pretio sanguinis
Christi, gratis se per se ipsum salvandum credidit, nec bonum sibi aestimavit
esse, si in fetentibus mundi sepulcris habitaret. In
electis, ait, sepulcris nostris sepeli mortuum tuum
(Gen. XXIII, 6). Habet mundus electa scpulcra, illos utique, quos
elationis fastigium, vel superstitionis operositas perspicuos reddit. Tota
Aegyptus sepulcris plena est; neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
Illa sepulcra in deserto desiderabant filii Israel. Deerant, inquiunt, in Aegypto sepulcra, ut
cadavera nostra jaceant in deserto nuda et inhumata? (Exod. XIV,
11.) In talibus sepulcris noluit mortuum suum sepelire sanctissimus
Patriarcha. Sed ubi? In 0755D spelunca duplici, ubi spes bonorum
operum et amor contemplative requiescit. Ibi enim et Lia condita jacet. Ergo
Sara et Lia in spelunca duplici absconditae sunt. Illa prius sterilis, postmodum
senex, filium gaudii unum tantummodo peperit: haec post sex filios parere
cessavit, nisi quod novissime filiam, sacri generis ignominiam, peperit. Mira
res! haec quae sex habuit filios parere cessare dicitur: quae unum tantummodo,
parere cessare non memoratur. Sed activa finem habet, contemplativa semper
parit. Illa in dolore, ista in gaudio parturit. Et tamen utraque in eodem agro
sepulta est. Nam Rachel juxta Bethlehem subter ilicem crucis posita est. Nimirum
sedet ad pedes Jesu, ut de domo panis semper fecunda pariat. Ergo Sara et Rachel
nunquam parere 0756A cessabunt. Lia vero post sex filios aut
omnino parere cessat, aut filiam parit. Ipsa est carnalis voluptas, quae sub
specie discretionis nonnunquam subrepit activae. Sed tamen si vere vidua fuerit,
salvabitur, non per filiae, sed per filiorum generationem. In spelunca itaque
duplici Patriarchae nobiles una cum suis conjugibus sepulti sunt. Habitarunt
enim in tabernaculis, sicut advenae et peregrini super terram: ideo sepulturam
peregrinorum tam ipsi, quam tota eorum successio haereditate possident. 21. Sed quid est quod Jacob grandaevus patriarcha, majore quam
caeteri ambitione, suavitate et gloria, ibidem a filio suo Joseph sepelitur? Per
Jacob grandaevum perfecta charitas exprimitur, in qua 0756B Pater
a Filio imo cum Filio consepelitur, dicente ipso, quia si quis
diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum
veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Haec
est illa gloriosa et suavis sepultura Patris antiqui dierum, qui diligentes se
sibi consepelit, et abscondit eos in abscondito faciei suae a conturbatione
hominum. 512 Illuc et ossa Joseph, Salvatoris nostri memoria,
ex Aegypto quotidie referuntur a filiis Israel. Non enim ossa Joseph in Aegypto
relicta sunt, quia fetentia et dealbata sepulcra detestatur. Et Moysen Deus
sepelivit, sed sepulcrum ejus usque in hodiernum diem ab homine non invenitur
(Deut. XXXIV, 6). Denique quis poterit illuc ascendere, ubi ille
ascendit per medium nebulae 0756C in altissimum montem, et fuit
ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et vidit, et scrutatus est
exemplar tabernaculi admirabilis, quod fixit Deus, et non homo? Propterea usque
hodie, dum legitur Moyses, velatam habet faciem, quia ab homine mortali
sepulcrum ejus non invenitur. In eodem agro sanguinis et gloriosa regum linea
sortem accepit, qui sepulti sunt in sepultura patrum snorum in Jerusalem: illic
et Prophetarum visio et Machabaeorum bellicosa virtus gloriose ostenditur. 22. Comparetur jam, si placet, huic sepulturae peregrinorum, illa
quondam gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, turris Babel. Quid
simile huic nostrae sepulturae reperitur? Ibi una in 0756D plures
lingua discinditur; hic quinque civitates Aegypti, non jam lingua Aegyptia vel
Chananitide loquuntur, sed Civitas solis vocatur una. De illa siquidem turre
Babel projecta est meretrix Jezabel, fornicationum mater, idolorum cultrix,
avaritiae artifex: et cum eam sepelire vellent, quia erat filio regis, non
invenerunt nisi tantum calvariem et manuum summitates, et sanguine respersum
parietem. Haec sane est impiorum sepultura, haec digna retributio, quod ex eis
nonnisi summitates manuum, hoc est, operum vix extrema remanent, et calvaries,
quae fuerat locus superbiae spoliatus capillorum gloria: quia vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani; et
transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35, 36). Haec est
calvaries Jezabel, quae 0757A vestita erat decore meretricio, et
pinxerat oculos suos stibio. Decalvatus est superbiae vertex; non est qui jam
dignetur aspicere, nisi qui voluerit nefas ejus abhorrere, ut lavet manus suas
in sanguine peccatoris, et velut equus fortis et velox, meretricem projectam
ungula sua confodiat, et conculcet, et praetereat. Propter hoc et paries ad haec
sanguineus relictus est, ut terreat viros sanguinum et dolosos, qui propter
avaritiam suam lapidant humilem Naboth. Sed canes impudentissimi, amatores
cadaveverum, carnes sibi fornicarias incorporant, unde et sanguinem ejus
consequenter lambunt; quia sicut libidinis, ita et ultionis participes erunt.
Alii vero sunt canes, qui fiunt ex inimicis ab ipso
(Psal. LXVII, 24), qui famem justitiae patiuntur, et circumeunt
0757B civitatem, non Babyloniae, sed Ecclesiae, et quod mortuum a
vitiis ibidem reperiunt, comedunt, et sibi consepeliunt. Vae autem his quos
extra civitatem mortuos volucres, hoc est daemones, per inane volantes comedunt,
quales fuerunt Achithophel et Absalon, et Jezabel et Judas, qui accipientes in
vano animam suam, in vano etiam efflaverunt eam! 23. Sed
redeamus ad agrum Hacheldemach, ut admiremur et aemulemur potius beatarum
mansionum gloriam, quoniam memoria impiorum peribit cum sonitu; memoria vero
justorum vivet in saecula saeculorum, quales fuerunt Joseph qui erat decurio,
vir justus et bonus; et Nicodemus, qui 0757C quondam noctis, sed
jam diei minister, ad perungendum corpus Domini, cum ferebat mixturam myrrhae et
aloes quasi libras centum. Tales sepulturae suae ministros amat Jesus, qui
corpus ejus audacter eripiant de potestate tenebrarum, et sibi vindicent, ut
sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, ligantes
illud castitatis legibus, et disciplinae linteis, et a vermium putredine
conservantes per mixturam myrrhae et aloes. Sunt enim hae species amarae quidem,
sed corruptelam removentes: quoniam laboriosa quidem est castigatio carnis, sed
aliter neque mens, neque ipsa caro servatur imputribilis. Quasi libras centum (Joan. XIX, 39). O mensuram
bonam et confertam! Librandum sane est inter corpus et animam discretione 0757D subtilissima, ut unumquodque plenum suum se habere gaudeat, et
fiat pax et aequalitas inter carnem et spiritum, quatenus et mensura teneatur,
et non deseratur perfectio. Hae sunt quasi librae centum, quae corpus Jesu in
sepulcro fidelium, integrum 513 et sanum custodiunt. En
lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt, omnes tenentes gladios, ad bella
doctissimi. Lectulus tuus, Jesu Christe, plus quam Salomon, sepultura tua est,
in qua sabbato requiesti ab omni opere quod patrasti. Est autem monumentum tuum
in horto novum et in petra excisum: quia amica tua fidelis anima hortus
conclusus est (Cant. IV, 12), et renovatur quotidie in agnitione
tua, et solidatur in petra amoris tui, consepeliens se ipsam tibi in interiori
homine, in 0758A secreto cubiculi tui. Ibi te ambiunt sexaginta
fortes ex fortissimis Israel, in quibus opera sex dierum, opera bona valde
perfecta sunt, ut in senario et denario legis imaginem et similitudinem tuam
conservent. CAPUT X. De militum custodia ad sepulcrum Christi.24. Isti melius te custodiunt quam fallax impiorum custodia, quia
sunt ab bella doctissimi non solum carnis illecebras, sed etiam potestates
aerias, nocturnosque timores abigere. Illi qui nocte sicut ebrii sepulcrum tuum
obsident, illic trepidaverunt timore ubi non erat timor, quoniam potestas
tenebrarum lucem non sustinens, ad nuntium vitae facti sunt velut mortui. Non
ergo te custodiunt filii noctis, 0758B sed filii diei: illis enim
horrorem incutit splendor tuus, ut fugiant a te; istis autem gaudium, ut
approximent ad te. Nobis, aiunt, dormientibus venerunt discipuli ejus, et furati sunt eum
(Matth. XXVIII, 13). O mendaces! verum dixistis, sed mentita et
iniquitas sibi. Dormientes enim Christum custodire non possunt, sed qui mane
vigilaverint ad me, invenient me. Vobis quoque dormientibus quid nisi somnia
apparent? Ecce habetis copiosam in manibus pecuniam: illam si potestis
custodite, ne fures effodiant, vel furentur. Nam discipuli Christi suum
thesaurum custodient. Unusquisque quod amat, hoc servare studet. Certe
Micholamabat David magis quam patrem suum Saul, ideo per fenestram dimisit eum
et 0758C servavit. Quid est hoc? Michol filia Saul, filia quondam
superbiae, postquam nupserit specioso David, incipit odisse patrem suum, cui
dicitur in Psalmo: Audi, filia, et vide, et inclina aurem
tuam, et obliviscere domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum
(Psal. XLIV, 11, 12). Unde per fenestram dimittit David. Illam
intelligite fenestram, per quam dilectus mittit manum suam. Per hanc fenestram
dimittitur ab amica sua ad amicam suam, hoc est ad se ipsam; et absconditur in
interiore homine, ubi et securus vivat, et iniquos lateat. Abscondit enim se, et
exit de templo perfidiae: quoniam dum citharizat coram Saul, ut spiritum Domini
malum faciat ab eo recedere, illum impius hasta cum pariete tentat configere.
Sed declinante David, quid 0758D est quod parieti hasta
infigitur, nisi quod recedente Christi gratia, mens indurata suae malitiae telo
confoditur? Quid autem ita hodieque perosum habet rex tenebrarum Saul, quam
David generum suum? Propter quod absente David filiam suam tollit, et dat alteri
marito ignobili: sed manu fortis cum redierit et acceperit regnum, rursus sibi
vindicat suam, quoniam desponsaverat sibi eam ducentis praeputiis Philistinorum
(I Reg. XVIII, XIX, XXV, et II Reg. III), a qua non solum carnis,
sed et mentis immunditias abscidat. 25. Vae peccatoribus,
Domine, sepulcrum tuum obsidentibus, quoniam vere declinas ab eis, et non
inveniunt te in lectulo tuo suavi et florido, sed potius offendunt in statuam
cordis sui tenebris involutam, 0759A habentes ad caput suum
pellem caprinam, peccatorum suorum memoriam fetentem. Beatus autem qui vigilat
ad monumentum tuum ut custodiat te, et luctatur mane cum Angelo resurrectionis,
ne dimittat eum, donec audiat aliquid de nomine ejus, quod est mirabile, ut et
nomen Jacob commutetur in Israel, et transmisso animae <add. gladio> doloris statim oriatur ei sol
justitiae. 514 CAPUT XI. De lapidis revolutione, angelorum
apparitione, et Christi resurrectione.26. Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? (Marc.
XVI, 3.) Clausum est, Domine, ostium mentis meae, et premit intellectum
meum lapis mortalitatis, praegravatus pondere iniquitatis meae; nec 0759B humanae prorsus valent illum amovere vires, nisi omnipotens
Sermo a regalibus sedibus veniat, Angelus consilii, qui diruat maceriam
inimicitiarum, et aperiat nobis sensum ut intelligamus Scripturas, et videamus
linteamina posita ante nos, humanitatis et resurrectionis tuae verissima
testimonia. In quibus qui te adjuvante scrutari te potuerit, praegustabit
aliquid de gloria resurrectionis, quam praeparasti diligentibus te: cujus
primitias in sinu tuo collegisti, jam offerens eam semper in conspectu Patris
tui, tostas igne Spiritus sancti. Et ille quidem angelus tanti gaudii
praenuntius, qui revolvit lapidem, et impias mentes perterruit, pias autem
blande leniens timere prohibuit; ille, inquam, angelus non tantum verbo, sed
vultu, habitu, vel actu beatae resurrectioni 0759C testimonium
perhibuit. Revolvit enim lapidem, et super eum sedit, lapidem, inquam, qui etiam
nunc advolutus est super nos, et faciem nostram deprimit. Quod in prima quoque
resurrectione quae est animae, non est dubium fieri, ut prementem se
corruptionis sarcinam versa vice spiritus subjiciat, ac velut judex et dominus
inferioris sui regimen accipiat. 27. Quid autem per candorem
nivis, vestimentorum speciem, nisi corporis nostri frigida et mundissima
castitas, quae praesidenti in se angelicae claritati et testimonium praebet, et
obsequium? Porro aspectus ejus interior, ubi signatum est lumen vultus tui,
Domine, sicut fulgur, et terribilis est, et 0759D lucidus:
terribilis, ut inimicos animae scindat medios et perterreat; lucidus autem, ut
tibi vero lumini cum justitia semper appareat. Talis erat facies Moysi ex
consortio sermonis tui, id est, et luminosa et terribilis, quia cornuta erat ad
ventilandum inimicos, et velata splendore, quem carnales oculi ferre non
poterant. Et nunc, Domine, scimus et gaudemus, quia resurrexisti vere a mortuis,
et longe divisus es a nobis adhuc mortalibus, quia ascendisti super equos tuos
igneos, et currum igneum, qui decem millibus multiplex est: verumtamen cecidit
nobis a te, et apud nos usque hodie remansit pallium tuum, quae sunt linteamina
corporis tui, quibus potentiae tuae opem experiamur in tempore opportuno, ut
spiritus tuus duplex fiat in 0760A visceribus nostris, quatenus
in te et Deum, et proximum diligamus. Circumdederunt nos dolores mortis, et
torrentes iniquitatis conturbaverunt nos: circumdedit nos mortalitatis nostrae
vestimentum scaturiens vermes, qui me assidue comedunt et non dormiunt, qui sunt
dolores praenuntii doloris illius maximi, qui venit super nos velut armatus, et
improvidos molitur obruere. Quamvis et quis tam providus, ut terrorem illius
possit sustinere? Attamen velimus, nolimus, certe sustinendus est, certe
transmeandus. Sed noli oblivisci pallium Eliae; alioquin torrens tibi sine illo
non dividetur. Sunt et alii torrentes iniquitatis, pelagus peccatorum meorum,
qui conturbant me, atque utinam sic conturbarent, ut cum dolore clamarem: Pater mi, pater mi, currus 0760B Israel et auriga
ejus (IV Reg. II). Conturbant enim me torrentes iniquitatis,
auferentes mihi lumen oculorum meorum, ut non possim videre piissimum Eliam,
quando tollitur a me. Si enim viderem, profecto duplex fieret in me ejus
spiritus, et clamarem, Pater mi, pater mi. Misit Deus spiritum
Filii sui in corda nostra, ait Apostolus, clamantem,
Abba, Pater (Galat. IV, 6). Duplex spiritus duplo clamat, Pater mi, pater mi. Pater mi creator, pater mi reformator,
pater mi, pater mi. O vox affectuosa! Currus Israel et auriga ejus, portas et
regis, sustines et gubernas. Quem? Israel credentem in te, suspirantem ad te.
Ecce sublatus es, amplius te non 515 videbit tuus Elisaeus.
Remansit tamen ei pallium tuum in memoriam tui, ut praesentia absentiae 0760C tuae dolorem ejus semper et augendo leniat, et leniendo
augeat. 28. Hoc sumite, ait, in meam commemorationem (Luc. XXII, 19). Hoc est
Sacramentum corporis tui, quod sumimus in tui commemorationem, donec venias.
Pallium tuum est caro tua, qua vestitus ad nos processisti, et latuisti quidem
perfidos, sed fidelibus tuis te ipsum ostendisti, sicut et usque hodie. Sub hoc
pallio abscondita est maxima fortitudo tua, o fortissime Samson, quam etiam
dilectae non diligenti te ad ultimum non celasti, ut inimicam verteres in
amicam. In tantum amasti mulierem non amantem te, sed persequentem te, ut
propter amorem ejus sapientia tua stultesceret, et fortitudo infirmaretur. Sed
quod stultum est Dei, sapientius factum est 0760D hominibus, et
quod infirmum Dei, fortius hominibus: quoniam voluntarie te ipsum Patri
sacrificans, et ex potestate tua moriens, concussisti principes tenebrarum, et
regnum eorum attrivisti, et facta est crux tua Judaeis quidem scandalum,
Gentibus autem stultitia, his vero qui credunt, Dei virtus et Dei sapientia
(I Cor. I, 23-25). CAPUT XII. De Christi apparitione facta discipulis
euntibus Emmaus.29. Quandiu sumus in hoc corpore,
peregrinamur abs te, Domine. Ambulas quidem cum his qui diligunt te, et
loquuntur et tristantur super te; sed tamen peregrina est facies tua, et cum
cognoscas 0761A eos, non tamen cognosceris ab eis. Vere tu es
ille Joseph, qui ad fratres tuos quasi ad alienos durius loquebaris, non
indignatione, sed miseratione; dum illos duos in via ambulantes et tristes
appropinquans, et docebas, et arguebas: O stulti et tardi
corde ad credendum! (Luc. XXIV, 25). Veniunt ergo ad te quasi
alieni fratres tui, sed tu benigne appropinquas eis: veniunt ad te cum asinis
stultitiae et tarditatis suae, et cum saccis vacuis prae inopia; sed tu non
solum frumento reples eos, quin etiam pecuniam reddis ligatam in ore sacculi.
Aperto, inquit, unus sacco ut daret
jumento pabulum, invenit pecuniam in ore sacculi. Reddita est, ait, mihi pecunia, en habetur in sacco (Gen. XLII, 27,
28). Quidnam est quod fecisti nobis, Deus? vacui et stulti veniunt 0761B ad te, sed tu remittis eos onustos, et abundantes frumento
sapientiae; insuper et eloquentiae pecuniam reddis ligatam auctoritate
Scripturae: quia linguas infantium facis disertas, ut dent jumentis nondum
intelligentibus te pabulum et mensuram tritici in tempore suo. 30. Gradere nunc et nobiscum, Domine, ne desolemur et tristemur in
via hac qua ambulamus: quoniam tu ipse quondam praecedebas filios Israel in
columna nubis per diem, et in columna ignis per noctem, et ad nutum tuum
deponebant tentoria, et rursus erigebant. Quae est autem nubes quae praecedit
veros Israelitas, nisi verissimum et sanctissimum corpus tuum quod in altari
sumimus? in quo velatur 0761C nobis altitudo diei, immensitas
majestatis tuae, cujus et calorem et splendorem mortalis infirmitas sustinere
non posset, nisi mediatrix nubes interposita et ardorem desuper temperaret, et
tutam subtus viam praemonstraret. Hanc nubem totus exercitus sequitur, Domine
rex sabaoth. Qui autem non sequitur eam, in tenebris est, et in tenebris
ambulat, et nescit quo eat. Relucet enim de hac nube semita quae ducit ad vitam,
semita humilitatis et patientiae, semita mansuetudinis et misericordiae, et
quidquid humano generi per incarnationis tuae mysterium revelare dignatus es.
Relucet nobis ex hac luce legis et prophetiae gloria, quoniam Moyses et Elias
tecum apparuerunt in monte, sed nubes lucida obumbravit eos: nec ipsi enim,
sicut et nos, sine tua protectione 0761D salvari potuissent.
Verumtamen illis sicut amicis et domesticis, imo domesticorum et amicorum tuorum
praecipuis, sacramenti tui nubes erat praelucida, quae nobis jacentibus et
projectis a facie oculorum tuorum valde subobscura est: sed imperfectum meum
viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur, quoniam 516 sub nube tua nutris et perficis, et deducis velut ovem
Joseph. Haec est columna nubis, quae per diem praecedebat filios Israel. Columna
vero ignis per noctem Spiritus sanctus est, qui super Apostolos in igneis
linguis apparuit, qui caecitatis nostrae caliginem illuminat et sursum erigit,
ut sapiamus ea quae sursum sunt, non quae super terram. Nubes ergo per diem, et
columna ignis per noctem; quia caro tua et divinitatis 0762A aestum nobis temperat, et Spiritus sancti lux tenebras nostrae
mentis illustrat. Igitur dum loquereris in via duobus discipulis tecum pariter
euntibus, et nubes peregrina faciem tuam tegeret, Nonne,
inquiunt, cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in
via, et aperiret nobis Scripturas? (Luc. XXIV, 32, 35).
Ardebat nimirum intus columna ignis, quia foris columna nubis loquebatur ad
eos. 31. Sed ubi tandem cognoverunt eum? In
fractione panis. Et vere non cognosceris, Domine, nisi in fractione panis.
Panis caro tua est. Fregisti manibus tuis corpus tuum, quia potestatem habebas
ponendi animam tuam, et iterum sumendi eam. Fregisti corpus quod foris
apparebat, et ostendisti medullam quae intus latebat; nisi enim patereris, non
0762B cognosceris. Ibi, inquit, abscondita est fortitudo ejus (Habac. III, 4).
Quae est autem fortitudo tua, nisi misericordia, nisi mansuetudo, nisi
humilitas, nisi patientia? Has virtutes fortissimas et suavissimas in fractione
panis, hoc est in passione tua, nobis ostendisti. His virtutibus caro tua, quod
nos sumus, nutritur paulatim, et proficit, et perficitur. Et primum quidem inter
duas molas spei et timoris molitur sicut frumentum, ut fiat nova conspersio.
Deinde cum in formam panis transierit, coquitur in clibano passionum: postea cum
benedixeris ei omni benedictione spirituali, et dixeris, Consummatum est (Joan. XIX, 30), frangis et
ipsum corpus nostrum quod in manibus tuis est, et in manus tuas 0762C committimus: et ibi agnosceris, non in specie peregrina, sed in
facie propria, ut jam non lancea latus tuum nobis aperiat, sed digito palpare et
videre possimus quia tu es, Domine, Deus noster. CAPUT XIII Pia ad Christum
aspiratio ad obtinendam sacrae Scripturae intelligentiam.32. Pater orphanorum et judex viduarum, nunquid non vides viduam hanc
pauperculam et desolatam, animam meam, non habentem aliquos neque fratres, neque
amicos, aut vicinos, a quibus mutuo accipiam vasa vacua non pauca, quae mihi
filii mei suggerant; et ego infundam de modico olei, quod mihi de te residuum
est (IV Reg. IV), ut tu benedictionis tuae plenitudinem omnibus
exhibeas? Intelligo 0762D enim, Domine, vasa vacua esse,
litterales quosdam et historicos sensus Scripturae tuae, quae non pauca sunt, ut
totus mundus ea capere non possit. Quae quidem vasa sanctissimi templi tui
Babylonius rex, hoc est superbiae principatus, captiva sibi ducit, suisque
conviviis, non ad gloriam, sed ad ignominiam suam servire cogit, usurpans sibi
scientiam legis tuae, et bibens in vasis sanctuarii vinum prostitutionis suae,
unguentis meretriciis donaria tua commaculans. Propter quod etiam ex adverso
parietis, crudelis, sed justa contra eos sententia conscribitur; quia omne regnum in se ipsum divisum desolabitur (Luc. XI,
17); et tradetur Medis et Persis (Dan. V), qui argentum non
quaerant, nec aurum velint, sed venenatis et ardentibus 0763A sagittis parvulos et stultos eorum sensus interficiant. Tu
autem, Domine, pauperis et desolatae viduae misereberis, ne pessimus et
importunus fenerator, qui ad usuram perditionis meae, multa mihi talenta
iniquitatis suae credidit, duos filios meos, interiores animae meae sensus, ad
serviendum sibi tollat. Bonum et salutare consilium tuum, ut petam mutuo vasa
non pauca, et benedictione superabundantis olei redimam peccata mea; de reliquo
autem cum filiis meis vivam. Sed quia nec vicinos habeo, nec liberos, a quibus
commodem exercitium mentis meae, statim, ut remisero manus, invadit me creditor
improbus ille, et duos filios meos, id est intellectum 517 et
affectum, inertiae vanisque illusionibus suis deservire cogit. Tu ergo,
misericors viduarum 0763B defensor, quoniam dives es nimis et das
omnibus affluenter; tu, inquam, ipse mihi commoda, et vasa quae nosti ad haec
utilia esse, et oleum ut tua sint omnia, et omnia serviant tibi: quia nolo in
Aegyptum oleum tuum deferre, ut non peccem tibi, sed tantummodo ne panem otiosa
comedam; quin potius tota die exercear in justificationibus tuis et vivam. Et
ecce quod filius memoriae meae mihi obtulit, sicut primum inter manus meas
incidis, arripiam. CAPUT
XIV. De tribus Quinquagenariis ad Eliam missis, ad capturam
centum quinquaginta trium piscium allegorice relatis.0763C 33. Stabat Elias in vertice montis, et mittitur
ad eum quinquagenarius primus, qui igni consumptus est, et secundus similiter;
tertius tamen humilitatis et devotionis merito reservatus est. Ecce vas, sed
vacuum, quia potius sic acceptum crudelitatem resonat. Impleatur oleo, et gravis
ex eo sonus cessabit. Quis enim Elias stans in vertice montis, nisi <suppl. tu> Domine Jesu qui sursum Patri assistis? Venit ad te
quinquagenarius primus, quem tibi aridus prae nimia siccitate mundus tansmittit,
et clamat ad te: Homo Dei, descende de monte (IV
Reg. I). Mundus enim cognoscit quia sine te salvari non potest. Homo Dei
<al. Deus> et Deus homo, moveat te quem quaeris homo, ut
homini condescendas Descende de monte. Nullus tibi appropinquare potest, 0763D nisi tu appropinquaveris ei; nullus ad te potest ascendere, nisi
tu descendas ad eum. Homo Dei, descende de monte. Tu es
mons elevatus super verticem montium: descende et compatere nobis in convalle
lacrymarum. Si homo, inquit, Dei sum,
descendat ignis de coelo, etc. Ignem enim veni mittere in
terram (Luc. XII, 49), et quam volo ut accendatur, et devoret
te, et quinquaginta tuos! Obsecro, Domine, ut super me descendat ille ignis, et
devoret in me veterem hominem cum actibus suis. Hic est quinquagenarius primus,
quem tuus ignis devorat, ut ab omni opere servili requiescere faciat.
Quinquagenarius autem secundus, ipsa est activa, quae similiter finem habet,
sabbatum ex sabbato. Hanc quoque in holocaustum tuus ignis absumit. Et in primo
quidem 0764A quinquagenario crematur hircus, in secundo aries
incenditur. Tertius autem, qui est resurrectionis vel contemplationis, finem non
habet, sed cum Elia semper vivit. Unde bene lectum est in Evangelio de magnis
piscibus centum quinquaginta tribus, qui omnes in unum piscem redacti sunt, quem
super prunas positum septem discipuli viderunt, et una cum Jesu, qui octavus
erat, pransi sunt (Joan. XXI, 1-13). 34. Ipse
numerus, hoc est centum quinquaginta, qui sunt tres quinquagenarii et septem
discipuli, requiem concorditer sonat; et sicut singuli quinquagenarii ad
unitatem, ita septem discipuli ad octavam, hoc est ad Christum, tendunt, et in
uno omnes consummantur. Sicut autem unum corpus, unus 0764B panis, unus homo vel unus piscis, Christus et omnes electi: ita
diabolus cum omnibus reprobis, unum corpus et unus hostis. Est
enim aquila grandis magnarum alarum, etc. Aquila,
propter nimiam naturae plumalis perspicaciam: grandis,
propter superbiae altitudinem; magnae alae et adhaerentes sibi, et extollentes
eum, malignorum spirituum potestates, longo membrorum ductu pessimi homines,
quorum ministerio fungitur ad pugnam contra bonos. Et bene longo, quia adhuc
quotidie veniunt et durant usque ad finem saeculi, ducatum superbiae sequentes:
plena plumis, fallaciae dolis, et varietate, quia easdem artes variis modis ad
decipiendum transfigurat. Veniet ad Libanum, animam
saeculi, et vitae et 0764C fidei merito candidatam. Tulit medullam cedri. Cedrus imputribilis, altitudo spei,
cujus medulla charitas, quam singulariter nititur expugnare diabolus. Summitatem frondium ejus avellit; id est, sermonem
sapientiae, qui excellentissimus est, avellit ab amore Dei, et
transportavit in terram Sennaar (Ezech. XVII, 3, 4), hoc est,
fetoris eorum, quod significat inanem gloriam. 518 CAPUT XV. De Mariae Magdalenae devotione in Christo requirendo, et ejus
visione.35. In die illa sibilabit
Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in terra
Assur (Isa. VII, 18). Sibila, Domine, et huic muscae immundae,
peccatrici animae meae: spiritus tuus bonus 0764D deducat eam in
viam rectam, ut vadam ad excelsam et montuosam promissionis terram, quae de
superioribus suis irrigatur, et de coelo exspectat pluviam, non sicut terra
Aegypti, quam fluvius de terra ebulliens totam cooperit. Non est enim mons
oppositus, non est aliquod obstaculum concupiscentiis Aegypti; sed sicut de
terrena mente ebulliunt, super dejectam animae superficiem sine mora
decurrunt. 36. Habet autem septem ostia fluvius Aegypti, quae
de uno capite, id est superbia, derivantur. Horum extremum intelligitur luxuria
carnis, de qua muscae nascuntur, immunditiae semper amatrices; nec istam
despicit superabundantia gratiae, sed sibilat et evocat eam de extremo fluminum,
et jungit api quae erat in 0765A terra Assur, ut veniant et
requiescant simul in torrentibus vallium et in cavernis petrarum. et in omnibus
frutetis et in universis foraminibus. Apis virgo est, sed quandiu in terra
Assur, hoc est, elationis moratur, mel non potest operari; sola repromissionis
terra lacte et melle fluit. Sibilante ergo gratia, musca et apis conveniunt, et
simul requiescunt in torrentibus vallium. In illis torrentibus et apis de
superbiae et musca de luxuriae sordibus emundantur. Torrentes vallium
disciplinae sunt humilitatis. Torrentes quare? Quia si quis moeror, si qua
gravitas in corrigendis vitiis, cito praetereunt Unde mulier
cum parit tristitiam habet (Joan. XVI, 21), etc. Nam labor
vertitur in amorem, et taedium in desiderium, et amaritudo in dulcedinem, sicque
0765B de torrentibus vallium proficiunt ad cavernas petrarum.
Petrae firmissimi atque fortissimi in fide Patres sunt, in quorum passionibus
veluti suis exemplaribus musca et apis quasi columbae nidificantes requiescunt.
Unde non cessat manus eorum, non cessat pes; sed in omnibus frutetis bonorum
jugiter exercitatae, sic demum ad contemplationis foramina perveniunt. 37. Haec sunt opera tua, Domine Jesu, quia sunt bona valde. Sic
Mariae Magdalenae sibilasti, de qua non unum, sed septem flumina ejecisti. Vide
quomodo requievit in torrentibus vallium: intravit inter epulas discumbentium,
cucurrit ad pedes Jesu, effundebat super eos torrentes lacrymarum: ad lavanda
Domini sui vestigia, non alias quam oculorum 0765C suorum undas
attulit, capillis suis pro linteis usa est. Tum vero ubi affectus vehementior
incanduit, et velut carbo lacrymarum umbra respersus fortius exarsit, videres ab
illa sacratis vestigiis creberrima et insatiabilia oscula infigi, videres
effusae unctionis suavitate totam domum compleri. Quid igitur illa nisi in
torrentibus vallium requiescebat, de qua tot et tanti gratiae torrentes
effluebant? Unde etiam dimissis ei peccatis multis, quia multum dilexerat, jam
sicut columba quae lacte est lota, residebat ad pedes Jesu juxta fluenta
plenissima, cum quidem soror ejus Martha satageret circa frequens ministerium.
Quid memorem de sepulturae officio quod praevenit, de pedibus ascendens ad
unctionem 0765D capitis, cum in eam fremeret illud avaritiae
sepulcrum fetens, odorem pietatis ferre non sustinens? Non potuit amor tantus
Christo etiam moriente mori: fugientibus et latentibus viris, hoc est Apostolis,
mulier imperterrita stabat ad monumentum plorans; non habebat vivum, et tota
super mortuum ardebat. Corpus erat sublatum, a monumento recedere non valebat.
Quo plus de manibus et oculis auferebatur, eo ardentius animus insequebatur: si
fieri posset pro redimendo corpore, sepulcrum lacrymis implevisset. Stabat, inquit, plorans; id solum ei
de te residebat. Corpus erat sublatum, sed quis auferat ei ploratum? Indulge,
domina, indulge totis habenis, et effundere, procurrens ad infatigabiles
lacrymas, donec sublatum, imo resurgentem 0766A Dominum tuum
consequaris. Iterum et iterum inclinare, vel locum 519
vacuum, ubi positus fuerat, saepius intuere. Amplius et amplius ipse te ad
plorandum locus irritat, dum ejus quem quaeris absentiam repraesentat. 38. Vidit, inquit,
duos Angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum
fuerat corpus Jesu. Mulier, inquiunt, quid ploras? quem
quaeris? Et quidem bene noveratis, o piissimi Angeli, quid ploraret et quem
quaereret. quare illam commemorando iterum in fletus excitatis? sed prope erat
insperatae consolationis gaudium, ideo tota vis doloris et plorationis excurrat.
Conversa retrorsum vidit Jesum stantem; et nesciebat quia
Jesus est. O pium, o delectabile pietatis spectaculum! ipse qui 0766B quaeritur et desideratur, et occultat se, et manifestatur.
Occultat se ut ardentius requiratur, et requisitus cum gaudio inveniatur,
inventus cum sollicitudine teneatur et tentus non dimittatur, donec in amoris
sui cubiculo mansionem facturus introducatur. Hac arte Sapientia ludit in orbe
terrarum, et deliciae ejus esse cum filiis hominum. Mulier,
quid ploras? quem quaeris? habes quem quaeris, et ignoras? habes verum et
aeternum gaudium, et ploras? habes intus quem foris requiris. Vere stas ad
monumentum foris plorans. Mens tua monumentum meum est. Ibi non mortuus, sed in
aeternum requiesco vivens. Mens tua hortus meus est. Bene existimasti quia
hortulanus sum. Secundus Adam ego sum, operor et custodio paradisum meum. Fletus
0766C tuus, pietas tua, desiderium tuum, opus meum est: habes me
intra te et nescis, ideo foras quaeris. Ecce et foris apparebo, ut te intus
reducam, et invenias intus quem foris quaeris. Maria,
novi te ex nomine, disce me cognoscere ex fide. Rabboni,
id est Magister. Quod est dicere: Doce me quaerere te,
doce me tangere te et ungere. Noli, ait, me tangere sicut hominem, nec sicut prius tetigisti et
unxisti mortalem. Nondum ascendi ad Patrem meum
(Joan. XX, 1-17); nondum credidisti me Patri coaequalem, coaeternum
et consubstantialem. Hoc igitur crede, et tetigisti me. Hominem vides, ideo non
credis: quod enim videtur non creditur. Deum non vides; crede et videbis:
credendo me tanges, sicut et illa 0766D mulier quae vestimenti
mei fimbriam tetigit, et confestim sanata est. Quare? Quia fide sua tetigit me.
Hac manu tange me, his oculis quaere me, his pedibus festina currens ad me, nec
longe a te sum. Deus enim appropinquans ego sum, verbum in ore tuo et in corde
tuo sum. Quid propinquius homini quam cor suum? Illic intus invenior, a
quibuscunque invenior: nam quae foris sunt, videntur. Opera mea quidem sunt, sed
transitoria sunt, sed caduca sunt: ego autem horum artifex in secretissimis et
in mundissimis cordibus inhabito. CAPUT XVI. Pia ad Christum aspiratio ad obtinendas
virtutes.39. Data est tibi, Domine Jesu, omnis
potestas in coelo et in terra, rex magne, rex virtutum, quia 0767A factus es obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis.
Ecce elevata est magnificentia tua super coelos, et omnia subjecta sunt sub
pedibus tuis. Regnavit David prius in Hebron septem annis super Judam, postea
vero unctus est super universum Israel, et regnavit super eum triginta tribus
annis. Cum autem super Judam tantum ungereris, verissime David, in Hebron, jam
mortuus erat Saul in eis rex superbiae: alioquin vivente illo et dominante eis
peccato, non dicerent tibi: Os nostrum et caro nostra es.
Quis enim membrum Christi, et membrum simul potest esse meretricis? aut quae
conventio Christi ad Belial? Ecce nos, inquiunt, os tuum et caro tua sumus, sed et heri et nudiustertius, cum esset
Saul rex super nos (II Reg. V, 1, 2); tu 0767B sustines in multa patientia vasa irae apta in interitum, et exis
ante nos, provocans ad bellum contra vitia, et liberas et educis indignos de
manu peccatorum. Idcirco primus Judas, id est, Confessio, ungit te super se
regem in Hebron. Mortuo quippe Saule, beneficiorum tuorum reminiscitur, et
errorem suum confitendo, transitum facit de peccatis ad te, rex justitiae.
Regnas autem super Judam septem annis in Hebron; quia reddis eis septuplum in
sinu eorum, et septem vitiis expiatos, quibus praeerat superbus Saul, tua
septemplici 520 virtute reformas. Post transitus regni tui
fit in Jerusalem super universum Israel; quia per negotium confessionis,
illuminatis jam sensibus, pervenitur ad visionem pacis in qua factus est locus
tuus. Et ipse est 0767C mons quem constitueras discipulis, ut
irent in Galilaeam, et viderent et adorarent te ibi post resurrectionem tuam;
quia jam unxerat te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis,
ut esses primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. 40.
Porro in Jerusalem regnas triginta tribus annis. Triginta, tres habet decades,
in decade lex quae decem praeceptis consistit, in ternario triplex animae
profectus accipitur, quae vivendo, meditando vel amando legem Dei custodit. De
primo dicitur, Laudabo Deum meum in vita mea (Psal.
CXLV, 2): de secundo, Lex tua meditatio mea est:
(Psal. CXVIII, 77), de tertio, Quomodo dilexi
legem tuam, Domine? (Ibid. 97.) Tres vero qui super triginta
sunt. quosdam 0767D contemplativorum excellentissimos indicant,
qui puritate conscientiae, plenitudine sapientiae, perfectione charitatis summae
Trinitati approximant. Hic est etiam numerus fortissimorum qui sunt in exercitu
tuo, Potentissime, quorum tamen eminentissimi usque ad sapientiam et
fortitudinem tuam non perveniunt, quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut
similis erit Deo in Filiis Dei? (Psal. LXXXVIII, 7.) Tu es quasi
tenerrimus ligni vermiculus, qui virginaliter editus, humilitate et charitate
tua omnem perforas duritiam, uno impetu spiritus 0768A tui
octingentos interficiens princeps militiae. Quis ita fortis ut tu, quis ita
misericors, qui flesti super Jerusalem, et planctum fecisti super interitu
inimicorum tuorum? et tunc doles tu super Saul et super Jonatham filium ejus,
qui occumbunt quotidie super montes Gelboe. Nisi enim doleres, non clamares de
coelo: Saule, Saule quid me persequeris? (Act. IX,
4.) Quos enim Saul, nisi superbos in Ecclesia tua praelatos, significat
qui ab humero et sursum eminere sibi videntur super universum populum? Qui vero
per Jonatham, nisi dociles et elegantis ingenii adolescentes, qui moribus et
colloquiis majorum depravati, amicitiam suam non possunt excolere cum David,
nisi furtim, et quasi caventes ab insidiis detrahentium et illudentium
sibi? 0768B 41. Merito ergo ploras, o benigne
David, super Saul et Jonatham filium ejus (II Reg. I): plorandi
enim non essent si bene occubuissent; sed super montes Gelboe qui decurrunt in
profundum, nec ros gratiae, nec pluvia doctrinae veniet amplius, quia ibi
abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul. Clypeus fortium spes est divinae
protectionis, quo ignita diaboli jacula repelluntur, quibus graviter vulneratus
est Saul a sagittariis, in tantum, ut se ipsum desperatione interficeret
(I Reg. XXXI, 4). Clypeus autem Saul propriae virtutis confidentia
est, quae non valet resistere sagittis incircumcisorum. Vae autem his qui
amiserunt sustinentiam (Eccli. II, 16), hoc est, clypeum fortium;
et maledictus qui confidit in homine, quod est clypeus Saul. Erit 0768C enim quasi miricae in deserto (Jerem. XVII, 5, 6);
quia nec ros nec pluvia venient super vos, montes Gelboe. Quomodo ceciderunt
fortes? Si enim fortes, quomodo ceciderunt? Et si ceciderunt, quomodo fortes?
Sed non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua: sed
qui gloriatur, in Domino glorietur; ut qui stat, videat ne cadat. Nam si sint
aquilis velociores, ut contemplativos velocitate intellectus surpervolent; et si
leonibus fortiores, ut in fortitudine operis veros praedicatores superent: tamen
si de se praesumentes clypeum salutis abjiciunt, erunt corruentes coram inimicis
suis. Qui autem confidit in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in
aeternum. Sed maluit Saul incumbere super hastam suam, quam inniti 0768D super Dominum; idcirco baculus Aegypti arundineus perforavit
manum ejus. Sua enim hasta, suus auriga, qui currum insolentiae ejus agitabat,
interfecit. Sciebam, inquit, quod
vivere non posset (II Reg. I, 10): nescit enim humiliari
arrogantis obstinatio, ut vivere possit. Jube, rex justissime David, jube puero
tuo, hoc est spiritui purae discretionis, ut interficiat in me Amalecitam hunc
armigerum Saul, qui ausus est etiam nunc quotidie manum mittere in Christum
Domini.
|