0771 INSTRUCTIO SACERDOTIS SEU TRACTATUS DE PRAECIPUIS MYSTERIIS NOSTRAE
RELIGIONIS. NOTA.524 Hic Tractatus primum ab Horstio editus, pius quidem est, sed non
assequitur genium S. Bernardi: cujus tamen praeferunt nomen manuscripti. In
codice Cisterciensi a R. P. Jacobo de Lannoy ad nos transmisso inscribitur,
Gemma Crucifixi. PROOEMIUM.0771 0771D Reverendo sacerdoti, frater BERNARDUS, ille servus antiquus et
novus, in novitate vitae ambulare. 0772D Satis
superque compertum est, quam anhelanti desiderio, quam aestuanti intentione
concaleat cor tuum intra te, in meditatione tua exardescat ignis 0773A flammigerans in ossibus tuis; et hoc in signum praesenti mihi
injunxisti, absenti scripsisti, et per fidelem nuntium denuo inculcando
mandasti, ut tibi aliquas scintillulas colligerem, exsilientes de illo magno
camino charitatis <al. claritatis> Verbi incarnati. Sed
quis ego, ut praesumam os meum in coelum ponere? Scriptum quippe est, Bestia quae tetigerit montem, lapidabitur (Exod. XIX,
12, 13; Hebr. XII, 10): et rursum, Altiora te ne
quaesieris (Eccli. III, 22); et, Qui
scrutator est majestatis, opprimetur a gloria (Prov. XXV, 27).
Coarctor ergo a duobus: supra vires est quod exigis; negare tamen formido
quidquid requiris. Scio enim qui dixit, Bonum opus nobis in
voluntate sit: nam ex divino adjutorio erit in perfectione; et vires quas
imperitia denegat, charitas 0773B administrat. Accipe itaque
syllabas aliquas ex sacris Litteris, passim sparsimque comprehensas, in quibus
si quid fragrantiae, si quid dulcoris, si quid interni saporis palato pii cordis
degustaveris, nolo mihi attribuas; sed nobilibus illis pigmentariis, de quorum
apothecis emendicatum est, referas gloriam. Intentio tua, ni fallor, haec erat:
explanari tibi veris auctoritatibus et congruis exemplis, quomodo Christus, cum
in altari sit opertus et velatus sub specie panis, tamen maneat in splendore
incircumscriptae et inaestimabilis claritatis. Scire debes, quod scire hoc, non
est viatoris; sed comprehensoris; 0774A non exsulis in valle
plorationis, sed civis patriae coelestis; non militantis, sed triumphantis: non
hoc datur currentibus, sed pervenientibus; non praecedit ad meritum, sed accedit
ad praemium. Quis enim major, vel par illi, qui post raptum supereminentiamque
tertii coeli, post perspecta arcana coelestia, quae non licet homini loqui,
dicit, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem: (I Cor. XIII, 12.) et iterum, Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam sicut et cognitus sum?
(Ibid.) Vas igitur electionis, in quo si oculas conscientiae
caligavit, quis se videre praesumet? Videamus tamen interim cum ipso per
speculum et in aenigmate, quod possumus; et si nondum revelata facie gloriam
Domini speculari sufficimus, nec rotam solis 0774B directa acie
intueri valeamus, saltem interposi a nube radiis ipsius aliquatenus illustrari
affectemus. Et his praemissis de proposito, praevia Dei gratia, quod possumus
exsequamur. Pauca igitur dicturi, dicendorum seriem tribus tantum capitulis
praedistinguimus, praenotantes tria dona, quae nobis conferenda ab aeterno
praeordinavit Dei Sapientia, vel potius unum donum tribus operibus, ad tres usus
conferendum. 1. Quod Filius Dei dedit se nobis moriens pro nobis. 2. Quod dat se
nobis in Eucharistia. 3. Quod dat se nobis in aeterna vita. PARS PRIMA. Quod
Filius Dei dedit se nobis moriens pro nobis.0773 CAPUT PRIMUM. De lapsu hominis a dignitate primaevae
conditionis.0773C 1. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est,
descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis
obumbratio (Jac. I, 17). Revera datum
optimum, quia dator optimus. Ut enim ait Boetius, porro optimus ille summus
artifex, et ab eo longe relegata est omnis invidia. Vide, o homo, quid ipse tibi
erogavit, imo quid praerogavit, et supererogavit! Creavit cum non esses,
recreavit cum perditus esses: creavit, ut esses particeps beatitudinis suae;
recreavit, ne post lapsum permaneres exsors patriae et exsors felicitatis
aeternae. Creavit te ad imaginem et similitudinem suam: ad imaginem conferens
tibi 0773D naturalia; ad similitudinem largiens gratuita: ut
mente excelleres, et omnia irrationalia ratione vinceres. Pronaque cum spectent animantia caetera
terram, Os homini sublime dedit, coelumque
videre Jussit, et erectos ad sidera tollere
vultus: (Ovid. Metam. lib. I, vers. 84-86.) ut
semper respiciens sursum, Creatorem tuum in mente haberes, et originem tuam
incessanter ad animum revocares. Fecit enim te, ut dictum est, ad imaginem suam
et similitudinem Deus: ad imaginem, 0774C ut haberes memoriam,
intellectum, discretionem et caetera naturalia; ad similitudinem, ut haberes
innocentiam, justitiam et alia gratuita: ad imaginem, in cognitione veritatis;
ad similitudinem, in amore virtutis. Vel certe factus es ad imaginem Dei
collatis tibi omnibus istis; ad similitudinem secundum essentiam Deitatis factus
es immortalis et indivisibilis. Omnis creatura propter te facta est: coelum, ut
esset tibi patria, et delectareris in aspectu pulchritudinis ejus; terra, ut
delectabiles et pulcherrimos ferret tibi fructus. Solem et lunam, et caetera
sidera tibi fecit lucentia: dominium dedit tibi super volucres coeli, et bestias
agri, super pisces maris, ut omnibus his ad libitum tuum dominareris. Ecce datum
optimum et donum perfectum desursum 0774D descendens. Quid ultra
debuit tibi facere, et non fecit?2. Post haec talia et tanta
dona es praevaricatus, ut ires in locum pessimum; de vita ad mortem, de
incorruptione 525 ad corruptionem, de libertate ad
servitutem, de gloria ad poenam, de innocentia ad culpam, de patria in exsilium,
de gaudio ad luctum, de beatitudine ad miseriam, de quiete ad aerumnam: et qui
eras concivis supernorum civium, factus es subjugalis daemonum; et qui revelata
facie poteras incessanter perfrui aspectu desiderabilis 0775A vultus divinae claritatis, in quem desiderant Angeli prospicere
(I Petr. I, 12), cogeris inde turpia et pudenda videre; et secundum
prophetam, qui nutriri debueras croceis, amplexatus es stercora (Thren.
IV, 5). Denique proscriptus de loco voluptatis, de paradiso amoenitatis
detruderis in vallem plorationis; et factus es miser ille viator, vel potius
deviator, qui descendit de Jerusalem in Jericho, et incidit in manus latronum,
in arbitrium malignorum spirituum; qui vulneratum eum in naturalibus,
spoliaverunt in gratuitis, et abierunt semivivo derelicto, imo duplici morte
corporis et animae affecto. Et hoc tempus deviationis tuae. Quatuor enim tempora
humano generi, secundum quatuor status, peritorum distinguit industria: tempus
deviationis, 0775B tempus revocationis, tempus reconciliationis,
tempus peregrinationis. CAPUT II. De tempore deviationis.3. Tempus deviationis cucurrit a lapsu protoplastorum usque ad tempus
Abrahae, qui in fidei signum accepit circumcisionis mandatum, et qui
repromissionem gratiae primus a Domino audivit sibi dicente: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII,
18). Unde Apostolus, Abrahae dictae sunt promissiones,
et semini ejus. Non dicit In seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno, Et
semine tuo, qui Christus est (Galat. III, 16): et Lucas
praeco, imo evangelista ejusdem gratiae, de incarnatione Verbi 0775C dicit, Jusjurandum quod juravit ad Abraham
patrem nostrum, daturum se nobis (Luc. I, 73). Dicitur autem
deviationis tempus, quia quotquot in eo erant, pene omnes deviabant a via
veritatis. Deum non invocaverunt, non erat timor Dei ante oculos eorum
(Psal. XIII, 3-5), exceptis paucis: videlicet Enoch, qui raptus
est, ne malitia mutaret intellectum ipsius; et Noe, qui cum octo animabus
salvatus est in arca, ne absorberetur in diluvio. CAPUT III. De tempore
revocationis.4. Tempus revocationis protensum est ab
Abraham usque ad adventum Redemptoris: in quo tempore fides Trinitatis viguit.
Jam in Patriarchis floruit, 0775D in Regibus fructificavit, in
Prophetis fructus maturitatem fecit, quoniam nos Oriens ex alto visitavit. Et
bene vocatum est tempus revocationis, quia Deus et Pater Domini nostri
Jesu-Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, jam cogitavit
super humano genere cogitationes pacis, et non afflictionis (Jerem. XXIX,
11); revocare disposuit ovem quae perierat, Patriarchas misit, legem
dedit, signis et prodigiis consuluit, beneficiis innumerabilibus subvenit:
tandem propter nimiam charitatem qua nos dilexit, Filium suum unigenitum misit
in similitudinem carnis absque peccato, ut omnes lavaret; et hoc vere tempus
miserendi, et annus benignitatis. CAPUT IV. De tempore
reconciliationis.0776A 5. Tempus
reconciliationis extunc coepit, et statum habuit, quousque patratum est
mysterium nostrae redemptionis, quando immolata illa salutaris hostia nos
reconciliavit Deo Patri, de quo vere scriptum est, Ecce
sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus, et in
tempore iracundiae factus est reconciliatio: non est inventus similis illi
(Eccli. XLIV, 17, 20; L, 1): de quo Apostolus, Legatione fungimur pro Christo; rogamus, reconciliamini Deo
(II Cor. V, 20). Et vere ab effectu coepit hoc nomen
reconciliationis. 526 CAPUT V. De tempore
peregrinationis.0776B 6. Tempus
peregrinationis est post adventum Spiritus sancti usque ad consummationem
saeculi, ex quo fidelis Ecclesia coepit recognoscere peregrinationem suam, et
suspirare ad patriam. Unde Vas electionis ingemiscens ait, Quandiu sumus in hoc mundo, peregrinamur a Domino
(ibid. 6); et David, Heu mihi, quia incolatus
meus prolongatus est! (Psal. CXIX, 5.) tamen ipse etiam se
consolatur, et ait: Cantabiles mihi erant justificationes
tuae, in loco peregrinationis meae (Psal. CXVIII, 54). Patet
in exemplis, cur censeatur tempus peregrinationis. CAPUT VI. Tempus reconciliationis
ulterius expenditur, et totum opus redemptionis humanae summatim
exponitur.0776C 7. His quatuor
temporibus distinctis, et causis appellationum assignatis, intuere, o homo,
tempus tuae redemptionis, recordare et respice, quomodo redemptus sis. Empti estis, ait Apostolus, pretio magno,
glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20).
Non magno tantum, sed permaximo. Venditus eras sub peccato, pretio vili et
despicabili, morsu unius pomi: emptus et redemptus es pretio magno et
inaestimabili, morte Filii Dei. Quid pretiosius hoc pretio? quid
inaestimabilius? Ille per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil,
summi Patris Unigenitus, eidem Patri consubstantialis et coaeternus, par
majestate, aequalis gloria, idem in essentia, ipsius virtus et sapientia, hic
talis et tantus cum in forma Dei esset, exinanivit semeptipsum, formam 0776D servi accipiens, de sinu Patris in vallem nostrae plorationis
descendit; in utero puellae se contraxit: et qui erat in principio apud Deum,
factum est verbum abbreviatum (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Et vide quam
abbreviatum, quam immensum, quam breve factum. Intra puellae viscera se clausit:
ibi sanguineis circumdatus involumentis, taedia novem mensium sustinuit: deinde
in lucem editus infantiliter vagiit, pannis sordentibus more miseriae nostrae
implicitus est, et fascia constrictus, in praesepi ad afflatus brutorum
animalium reclinatus, et in fetenti stabulo juxta matris pauperiem deponitur.
Quae docet littera, quae loquitur lingua, quae monstrant exempla, quempiam
nascentium in humano genere talis inopiae pressura 0777A laborasse? Omnium nutritor humano lacte nutritur; sordet in
pannis, ne tu sorderes in peccatis. Circumciditur in carne, ut tu circumcidaris
in mente. Humiliat se sub manibus sui servi Joannis in Jordane baptizandus, non
ut aliquas maculas a se abluat, qui ingressus est mundum sine macula, qui
peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; sed ut tibi sanctificet
aquas, et contactu suae mundissimae carnis conferat aquis vim regenerativam tuis
facinoribus abstergendis. 8. Mox baptizatus, ut tibi praebeat
exemplum sanctitatis et religiosae conversationis, in desertum proficiscitur:
jejunat quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, nullum omnino degustans
cibum; quod humanae infirmitati penitus impossibile est, quae 0777B nisi quotidianis fulcimentis ruinas stomachi resarcire
studuerit, detrimento defectionis subjacebit. Esuriens ergo Deus ex voluntate
potentiae, ex necessitate assumptae naturae, tentari sustinuit a diabolo: de
cibi appetitu inordinato tentatorem non minus patienter quam sapienter vicit, et
confusum repulit. Tria beneficia tibi, o homo, in hoc contulit: exemplum
humilitatis, formam patientiae, imitationem cautelae. Humiliare si tentaris,
quia non est major servus domino suo. Dominus tentatus est; oportet ut tentetur
servus, quia tentatio est vita hominis super terram (Job VII, 1).
Quoniam autem multiplices et subtiles sunt daemonum tentationes, Dominus
insinuat Petro, inquiens: Satan expetivit vos ut cribraret
sicut triticum (Luc. XXII, 31). Patienter 0777C fer si tentaris. Nam et Dominus cum tentatorem suum imperio in
ima inferni praecipitare potuisset, patienter tulit, et ratione superavit.
Cautus esto si tentaris, ne tentator se 527 transfigurans in
Angelum lucis, sub specie recti te fallere possit; sicut Evam, cui dixit: Si de ligno comederitis, eritis sicut dii, scientes bonum et
malum (Gen. III, 5). Resiste humiliter, resiste caute, resiste
patienter. Fidelis est Dominus, ait Scriptura, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis; sed faciet
etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X,
13). Qui vicerit, inquit, faciam
illum columnam in templo meo (Apoc. III, 12); rursumque ait:
Qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in
paradiso Dei mei 0777D (Apoc. II, 7). Dulcis
promissio, et felix bravium bene currenti, beata corona bene vincenti. 9. Tibi ergo, o homo, tentatus est, non sibi; tibi vicit, non sibi;
tibi esurivit, tibi sitivit, et lassitudinem sustinuit; propter te opprobriis et
contumeliis saturatus est, et propter te omnes passiones suas, quas oportuit et
decuit, accepit. Nihil tuorum defectuum praeter peccatum a se exclusit: propter
te multipliciter operatus est salutem in medio terrae mortuos suscitando, caecos
illuminando, surdis auditum, claudis gressum, leprosis munditiam restituendo, et
innumeras alias virtutes perficiendo; per oppida et castella, per vicos et
plateas cucurrit, evangelizando verbis et exemplis, signis et prodigiis vitae
viam demonstrando. Ut amplius etiam tibi 0778A exempla
humilitatis ostenderet in se ipso, sexto die antequam pateretur, humilis in
humili asello et abjecto Jerosolymam venire; et a turbis salutari voluit, ut
omnis sua actio esset tua lectio, et omnis sua vita esset tua doctrina. A
perfido Juda et perdito traditus est, et tanquam vile mancipium pro triginta
denariis venditus est, ut tu venumdatus sub peccato redemptionem acciperes.
Sedens in coena cum beatis Apostolis suis, pridie quam pateretur, carnem suam
dedit ad manducandum, et sanguinem suum ad bibendum, et tibi idem mysterium
faciendum reliquit, in sui commemorationem; deinde surgens a coena, linteo
praecinctus, misit aquam in pelvim; et se Rex Angelorum deposuit ante pedes
humilium servorum suorum: mundissimis manibus tangere, 0778B tergere, et abluere non dedignatus est immunditias pedum
ipsorum, quae eis de luto platearum adhaeserant. Et idem exemplum reliquit tibi,
dicens: Si ego lavi vobis pedes, Dominus et Magister vester;
et vos debetis alter alterius lavare pedes (Joan. XIII, 14).
Unde igitur superbis, terra et cinis, putredo et vermis? Quid, putridum membrum,
erigis te super caput ipsis angelicis sublimitatibus timendum? 10. Deinde Dominus in oratione constitutus, prae angustia spiritus
sui, totus sudore sanguineo immaduit. Ibi captus et tentus, ad tribunal judicis
ductus est; et cum multi falsi testes contra eumprocederent, et in multis
mendaciis accusarent, ipse tanquam agnus innocens, qui ad victimam ducitur,
obmutuit; non aperuit os suum, tanquam homo 0778C non audiens, et
non habens in || ore suo redargutiones (Psal. XXXVII, 14, 15). Ibi
conspuerunt faciem dulcis Jesu, colaphis eum caedebant, et alapas in caput ejus
certatim ministri dederunt. Inde ad columnam revinctus, flagellis caeditur,
carne prae nodis flagellorum in tumorem surgente, et in livores se vertente,
sanguine guttatim de plagis in terram currente. Inde spinarum punctionibus caput
undique cruentatur, et in ludibrium ipsius virga manui ejus inseritur, coccinea
chlamide amictus, tanquam infatuatus irridetur. Parva loquor. Hic tu, o homo,
totus contremisce, tremore obrigesce, merito expallesce, pugnis pectus contunde,
fletibus totam animam effunde, compatere patienti. Ad mortem ducitur, 0778D ut educaris de morte: ducunt impii lanistae, ducunt Agnum
immolandum, et angariant ut propriam crucem propriis humeris bajulet et ad locum
suae passionis deferat. Non reclamat, non remurmurat, non contradicit,
obsequitur tortoribus. 11. Imaginare hic, o homo, quo, quali et
quanto pretio redemptus es: non corruptibilibus auro vel argento redemptus es.
Simplex mors Redemptoris, Creatoris, Plasmatoris tui non sufficit ut tu
redimaris; vide modum mortis, attende qualitatem moriendi, et attende quid
debeas morienti. Ecce quomodo moritur justus. In cruce distenditur, membra
distrahuntur, dorsum adhuc plagosum de recentibus plagis flagellorum recenti
adhuc sanguine stillans, rigido patibulo crucis atteritur; manus 528 et pedes 0779A perfodiuntur, clavi malleis
incutiuntur, et quanto altius clavi penetrant, tanto amplius plagas prae
grossitie dilacerant, et passionem aggravant; sitienti ori fel aceto mistum
infunditur, vinum myrrhatum additur; agitant ministri daemonis capita,
insultantes dolori pendentis: Si Filius Dei est,
inquiunt, descendat nunc de cruce, et credimus ei
(Matth. XXVII, 40, 42); ac si dicant: Non adjiciet ut resurgat
(Psal. XL, 9), tanta eum turpitudo ligat et poena. 12. Dehinc, piissime Redemptor, animam sanctissimam tradis in mortem,
ut meam miseram animam vivificares a morte, nec his contenti lanistae
impiissimi, adhuc latus lancea perforant, et laticem sanguinis tui, quo
redimimur, cum inundatione manare cogunt. O anima, quid agis? quis dabit aquam
capiti 0779B tuo, et fontem lacrymarum oculis tuis, ut satis
plangere, et satis flere possis interfectum populi tui? Hic fasciculus myrrhae
sit dilectus tuus tibi (Cant. I, 12); et non tantum fasciculus, sed
immensum pondus amaritudinum. Compatere patienti, ut merearis redimi. Esto
columba in foraminibus petrae, in caverna maceriae (Cant. II, 14).
Pervola manus, pervola pedes, invola lateri; nihil horum inscrutatum relinquas;
singula membra compassionis amaritudine perfundas. Ecce pretium redemptionis
tuae, o homo redempte, ecce qualis hostia victimatur pro tua culpa, pro
praevaricatione tua. 13. Sed qua necessitate ista pertulit, qua
indigentia toties sanguinem suum fudit? Legitur enim quinquies perfusus
sanguinis effusione, quod hic breviloquio 0779C exprimere
judicavi non inutile: Quinque vices, et
quinque modi te, Christe, cruentant: Circumcisio,
sanguineus sudor, et flagra, spinae, Fixurae
quinque, lateris, manuumque pedumque. Tam mira pro redemptione
hominum pertulit, qui solius majestatis imperio potentissime redimere potuit.
Audi, o homo, necessitatem tuam, et non suam. Protoplastus piaculare facinus
commisit praevaricando, quod expiari sine hostiae oblatione non potuit. Purus
homo puram hostiam offerre non valuit, quem peccati contagio penitus immundum
esse constitit: nec simplex Deus, nec Angelus immolari debuit; quoniam et hunc
natura, et illum gratia impassibilem 0780A exhibuit:
irrationabilis creatura non suffecit tantae rei magnitudini. Unde oportuit ut
Deus et homo fieret hostia: Deus, pro potentia liberandi; homo, pro sufficientia
immolandi: Deus, pro misericordia; homo, pro indigentia. Oblatus est ergo, quia
apud ipsum propitiatio est, et copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX, 4,
7). Oblatus est, quia sic decrevit ipsius erga hominem inaestimabilis
dilectio. Oblatus est, quia ipse voluit (Isa. LIII, 7), oblatus
est, quia sic homo indiguit.14. O homo, quid retribues Domino
pro omnibus quae retribuit tibi? Solam dilectionem exigit; sola dilectio ei
sufficit. Quare diligentem te non diligas? diligamus eum, quoniam ipse prior
dilexit nos (I Joan. IV, 10). Vis audire modum dilectionis 0780B ejus, vis nosse effectum? Sic Deus dilexit
mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 16). Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus
tradidit illum (Rom. VIII, 32). Audi ipsum Filium. Majorem, inquit, hac, dilectionem nemo
habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV,
13). Dilige ergo, o homo, dilectorem tuum; dilige eum non tantum verbo et
lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 18). Dilige eum ex toto
corde tuo, et ex tota anima tua, ex totis viribus tuis, et ex omni mente tua
(Matth. XXII, 37). Dic: Diligam te, Domine,
fortitudo mea; Domine, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator
meus (Psal. XVII, 2, 3). Vere liberator, quia liberasti me
pauperem a potente, et inopem cui non erat adjutor 0780C (Psal. LXXI, 12); et liberasti animam meam a
perditione (Eccli. LI, 16). Ecce datum optimum, de quo promissum
est in exordio hujus capituli, de quo Isaias: Puer natus est
nobis, et Filius datus est nobis (Isa. IX, 6); et alibi: Quomodo non etiam cum illo omnia donavit nobis Deus?
(Rom. VIII, 32.) Si donavit nobis eum, qui est omnia in omnibus;
donavit procul dubio omnia nobis cum illo. Si ergo datus est nobis, utamur dato
tanquam nostro, ne demus alienis: honorem nostrum, et annos nostros crudeli
(Prov. V, 9). Et haec de primo capitulo tantisper dicta
prosint. PARS
SECUNDA. Quod Jesus Filius Dei dat se nobis in
Eucharistia.0779 529 CAPUT VII. De ineffabili et
perpetua claritate Verbi incarnati.0779D 15. Qui datus est nobis primo in redemptionis pretium, non cessat se
nobis dare quotidie in Viaticum: primo passibilis et passionibus expositus, nunc
impassibilis et gloria et honore coronatus; tunc homo mortalis, nunc homo victor
mortis; tunc paulo minus ab Angelis minoratus, nunc prae Angelis omnibus
sublimatus: Tanto melior, ait 0780D Apostolus, Angelis effectus, quanto
differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim aliquando Angelorum dixit
Pater, Filius meus es tu, ego hodie genui te? et rursum, Ego ero illi in patrem,
et ipse erit mihi in filium? Et rursum, cum introducit primogenitum in orbem
terrae, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei (Hebr. I, 4-6).
In hoc loco, dilecte Dei sacerdos, videtur mihi maxime consistere summa
desiderii tui, quod cupis illustrari aliquatenus claritate 0781A illa, quam habuit Verbum incarnatum post glorificationem
humanitatis assumptae. Cupio satisfacere voto tuo, et velle adjacet mihi,
perficere autem ex me non inventio, nisi ille det qui dat omnibus abundanter, et
non improperat (Jacob. I, 5). Quod ergo dare dignabitur, mihi
quidem pigrum scribere non erit, tibi autem necessarium. 16.
Primo adverte quod scriptum est, Deus habitat lucem
inaccessibilem (I Tim. VI, 16); et rursum: Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24).
Quod utrumque dictum est de divina essentia, in qua Pater unum est cum Filio, et
Spiritu sancto: quia in illa Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus
vel minus; sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales (Symb. dict. S. Athanasii). Unde 0781B et
Filius: Ego et Pater unum sumus (Joan. X,
30). Si ergo unum sunt, habitant eamdem lucem inaccessibilem: sunt idem
ignis consumens, et eadem claritas, eadem potentia, eadem sapientia, eadem
majestas, eadem aeternitas. Est itaque Filius a Patre, Deus de Deo, lumen de
lumine, Deus verus de Deo vero. Est utique splendor paternae gloriae. Hinc et
Apostolus ait: Qui cum sit splendor gloriae, et figura
substantiae ejus (Hebr. I, 3); haud dubium quin Patris.
Splendet ergo aeque Filius ut Pater, imo idem splendor Filius qui Pater.
Sufficiuntne ista tibi testimonia de claritate Filii? Aut fortasse dices, te
magis desiderare, te delectari claritate ejus, prout Deus est et homo? Nec in
hac parte ipsius opitulante gratia deerunt testimonia. 0781C 17. Primo te esse monitum volo, ne aestimes offuscatam Verbi
claritatem, per assumptam in Deo humanitatem. Audi quid scriptum est: «Deus
assumpsit humana, non reliquit divina: assumpsit quod non erat, manens quod
erat.» (In Offic. Eccles.) Angelus ad Mariam ait: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit
tibi (Luc. I, 35). Cujus dicti intelligentia est: Spiritus
sanctus operabitur in te incarnationem Verbi incarnandi, separando a carne tua
partiunculam, quae animabitur, et divinae essentiae in unitate personae
copulabitur. Verum quae causa obumbrationis Altissimi virtutis? Haec nimirum
praecipua. Caro Virginis nisi quadam latente operatione obumbrata fuisset, 0781D splendorem tantae majestatis sine sui consumptione nequaquam
ferre potuisset. Unde Dominus ad Moysen: Non videbit me homo
super terram, et vivet; ac si diceret: Tantae sum in natura divina
claritatis, quod homo constitutus in mortali carne videre me nequaquam poterit
absque sui consumptione. Inde est quod cum Moyses in multa constantia Domino
supplicaret, dicens: Domine, ostende te ipsum mihi; ait:
Sta in foramine petrae, et cum pertransiero, videbis
posteriora mea; faciem autem meam videre non poteris (Exod. XXXIII,
18-23); hoc ait, per faciem designans divinitatem, per posteriora
humanitatem, quam tamen Moyses corporali intuitu non vidit, sed posteris videnda
reliquit. Exemplariter quidem cognoscitur, quando gloriosa caro Christi, quae in
altari 0782A conficitur, et fidelibus in Viaticum distribuitur,
igne divini ardoris clarificatur. Sicut enim clarissima purpura candidissimam
lanam inficit, et totam in sui colorem transire cogit; et quemadmodum anima
totum corpus animat, vegetat, et vivificat; sicut 530 et
ignis ferrum transverberans ignitum reddit; candorem suum et calorem conferens,
ipsum scintillare, flammescere, et urere contra naturam suam facit: sic Deus
hominem sibi unitum deificat, et supra omnem creaturam exaltatum puritatis
omnipotentia et deitatis praerogativa secum clarificat. Filius de se ipso
testimonium perhibet, dicens: Ego lux veni in mundum, et
dilexerunt homines magis tenebras quam lucem (Joan. III 19);
et iterum: Ego sum luxmundi (Joan. VIII,
12). Joannes 0782B id ipsum expresse loquitur, inquiens:
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc
mundum (Joan. I, 9). Ad Patrem quidem ante passionem orans
locutus est Filius, dicens: Clarifica me, Pater, apud
temetipsum claritate quam habui prius quam mundus fieret (Joan. XVII,
5); cui Pater, Et clarificavi, et clarificabo
(Joan. XII, 28). Quid clarius? quid manifestius? quid
evidentius? 18. Ex Evangelio collige claritatem, quam nunc
habet Deus homo secundum hominem clarificatus, qui appropinquante tempore, quo
transiturus erat de hoc mundo ad Patrem, assumpsit Petrum et Joannem et Jacobum,
et ascendit supra montem Thabor, et transfiguratus est ante eos, et splendida
0782C facta est facies ejus sicut sol, et vestimenta ejus sicut
nix, qualia fullo non potest facere super terram; et apparentibus Moyse et Elia,
cum intuerentur claritatem vultus ejus, ferre fulgorem non poterant, sed
timentes valde et consternati animis, quasi exanimes lapsi sunt super terram
(Luc, IX, 28-36). Si igitur tanti jubaris, tam radiosi splendoris,
humanis obtutibus tam importabilis claritatis apparere dignatus est, corpore
adhuc mortalitati obnoxio, et membris nondum corruptione exutis: quantam
claritatem credere debemus inesse Filio Dei in forma hominis assumpti, jam
glorificati, jam super coelos coelorum exaltati, jam habentis nomen quod est
super omne nomen, ita ut in nomine ejus omne genu flectatur coelestium,
terrestrium et infernorum 0782D (Philipp. II, 9,
10); jam constituto in die virtutis suae, in splendoribus sanctorum, ubi
Pater jucunditatem et exsultationem thesaurizans ait: Ante
luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Ibi revera lucet, in die
virtutis suae, in die aeternitatis suae. Hanc nimirum diem nulla nox interpolat,
nulla interrumpit obscuritas, nulla caligo sequestrat. Ibi circumdatur abysso
luminis, ob immensum pelagus claritatis. Ibi ipse Christus tanquam sol refulget
in clypeos aureos, et resplendent montes ab eo. Ibi illustrantur ab eo sancti.
Unde Propheta: Illuminans tu mirabiliter a montibus
aeternis (Psal. LXXV, 5). Et rursum scriptum est: «In circuitu
tuo, Domine, lumen est, quod nunquam deficiet, ibi requiescunt sanctorum
animae;» et iterum: «Sanctum est verum 0783A lumen et admirabile,
ministrans lucem his qui permanserunt in agone certaminis: recipiunt a Christo
splendorem sempiternum, in quo assidue felices laetantur.» (In
Officio de Martyribus). 19. Ecce quam vera, quam consona
testimonia de illa beata et ineffabili claritate, in qua Christus est, imo quae
Christus est, quae, nequit minui, augeri non potest, quia immensa, quia aeterna
est, quia superat omnem sensum, quia omnem cogitatum excedit, omnem
aestimationem supergreditur; et homo accedit ad cor altum, et
incomprehensibiliter in sua claritate exaltabitur Deus (Psal. LXIII, 7,
8). Semper eadem manet claritas, in nullo accessu assumit augmentum, et
nullo decessu patitur detrimentum. Non decrevit per assumptum hominem, non 0783B magis excelluit in Deo per glorificatum hominem. Quod manifestat
Propheta dicens: Tu autem idem ipse es, et anni tui non
deficient (Psal. CI, 28). Habacuc quoque propheta intuens hanc
lucem ait: Splendor ejus, ut lux erit; cornua in manibus ejus.
Ibi abscondita est fortitudo ejus, ante faciem ejus ibit mors (Habac.
III, 4, 5): aperte designans, quod etiam, cum manus ejus cruci affixae
fuissent, licet ipse sol radios suos obumbrasset, ne Christum morientem in cruce
videret, lux deitatis non minus in Christo nituit. Unde praemisit: Splendor ejus ut lux erit. Tu, Judaee, insultans dicebas: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem (Isa.
LIII, 2). Oculo lippo vidisti; imo oculo caecutienti penitus, quia tunc
caecitas cecidit in Israel. Ast Habacuc claros 0783C oculos
habebat; et populus gentium qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, in
regione umbrae mortis lux orta est eis. 20. Constat ergo ex
Habacuc testimonio, quod passio humanitatis non minuit lucem deitatis; imo ipse
moriens 531 victor mortis de morte triumphavit, et mors ejus
tuam mortem calcavit. Ibi abscondita est fortitudo ejus.
Corpusculum exanime, torridum, et exsangue pendet in cruce, caput deflexa
cervice vix collo haeret pendulo; facie livida, oculi in morte lugentes, et
semiclausi; manus distentae, et clavis ligno compactae. Ibi
abscondita est fortitudo ejus, abscondita est Judaeis, abscondita est et
discipulis. Abscondita est Judaeis, qui dicebant: Conteramus
eum de terra viventium, morte turpissima condemnemus 0783D eum (Sap. II, 19, 20). Abscondita discipulis
qui dicebant: Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus
Israel (Luc. XXIV, 20). Splendor ejus ut lux
erit; cornua in manibus ejus. In cruce aret, in aere claret; pendet in
patibulo, splendet in altissimo. O sancte Habacuc, quam bene splendor hujus
lucis luxit, qui tibi tot saeculis ante illuxit! Cornua crucis in manibus ejus;
sed et manus ejus in cornibus crucis. Ibi abscondita est
fortitudo ejus; sed non apud inferos. Ibi vectes ferreos contrivit, ibi
portas aereas confregit, ibi fortitudinem manifestat, ibi fortem fortior ipse
alligat, et vasa ejus diripit, qui aute atrium suum in pace custodivit
(Luc. XI, 21, 22). Ibi clamatur: Quis est iste
0784A rex gloriae? Ibi auditur: Dominus
fortis et potens, Dominus potens in praelio, Dominus virtutum ipse est rex
gloriae (Psal. XXIII, 8, 10). Ante faciem
ejus ibit mors. O mors, ero mors tua; morsus tuus ero, inferne. Ubi est,
mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Absorpta est mors in victoria
(Ose. XIII, 14, et I Cor. XV, 54, 55): victor ab inferis pompa
regreditur nobili. Egreditur, inquit, diabolus ante pedes ejus (Habac. III, 5). Nunc
judicium est mundi; nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII,
31). Splendor ejus ut lux erit. Illuminare his qui in tenebris et in
umbra mortis sedent (Luc. I, 79). Manet igitur claritas Verbi
incarnati in homine glorificato, persistit in isto ab dexteram Patris collocato.
Non tempore decrescit, nec tempore 0784B minuitur, nullo eventu
obfuscatur. Splendet aeque, cum est in altari, ut in sublimitate coeli; non
minus radiat, cum est in manibus sacerdotis, quam in sinu Dei
Patris. CAPUT VIII. De sacerdotum dignitate.21. Gloriare
igitur semper, sed in Domino, sacerdos Dei altissimi; dignitatem tuam considera,
intuere mentalibus oculis eminentiam tuam, cogita praerogativam tuam, vide
sortem tuam. Certe funes ceciderunt tibi in praeclaris, si haereditatem tuam
praeclaram (Psal. XV, 6) non negligis. Attende quantum Deus tuus te
extulit, quantum prae omnibus creaturis sublimavit. Oratio tua munda sit, quia
datur locus voci tuae in coelo, cum rite assistis sacris 0784C altaribus, cum sanctissimum mysterium coelestis sacrificii
celebrare intendis. Ad vocem tuam prolatam, ad verbum tuum vivificum, ad
postulationem tuam salutarem, summus Pater, cujus nutu omnia subsistunt, quem
indesinenter laudant Angeli, cui jubilant astra matutina, quem adorant
Dominationes, quem tremunt Potestates; qui respicit terram et facit eam tremere
(Psal. CIII, 32); qui fecit mirabilia magna solus (Psal.
CXXXV, 4); ipse, inquam, tantus, tam immensus, dulcissimum Filium suum
deponit, et manibus tuis imponit; transmittit ab altissimis, et digitis tuis
immittit. Ibi holocaustum tuum pingue fit, plus quam in millibus agnorum et
arietum pinguium. 22. Multum enim acceptum fuit munus Abel, sed
0784D non ita; multum placuit sacrificium Abrahae patriarchae,
sed non adeo; multum approbata fuit oblatio Melchisedech, sed multo minus isto.
Denique quid ait Propheta? Sacrificium et oblationem noluisti,
holocaustum et pro peccato non postulasti; tunc dixi, Ecce venio
(Psal. XXXIX, 7, 8): dixit ille, qui non per sanguinem hircorum aut
vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna
redemptione inventa (Hebr. IX, 12). Omnia in figura contingebant
antiquis. Hic veritas, ibi figura; ibi umbra, hic lux; ibi nubes, hic claritas;
ibi agnus legalis, hic agnus innocens qui tollit peccata mundi. Verus est enim
Filius Dei, quem tu sacerdos immolas, quem manibus tractas, quem 0785A ore sumis, quem in corpus tuum transmittis: sed non sola ad te
venit illa majestas. Venit ad te Filius, sed non sine Patre. Qui me misit, inquit, mecum est, et non me
reliquit solum (Joan. VIII, 29). Venit ad te Filius, sed non
sine Spiritu sancto. Quid enim 532 ait Joannes? Super quem videris descendentem Spiritum et manentem, ipse
est Christus (Joan. I, 33). Super alios descendit Spiritus
sanctus, sed non semper manet. Super Christum vero semper mansurus descendit.
Adest nihilominus totus supernorum exercitus civium. Millia, inquit, millium ministrabant ei, et
decies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10). Semper
enim Angeli, licet sint administratores spiritus, et in ministerium missi
propter eos qui haereditatem capiunt salutis, vident tamen faciem 0785B Patris, semper assistunt vultui majestatis, in quem desiderant
prospicere: fruuntur, nec fastidiunt, qui eo magis frui sitiunt. Quanta luce
credis te circumfundi, sancte sacerdos, in praesentia tantae majestatis; in tam
solemni adventu et conventu Trinitatis, et totius militiae coelestis? Quantam
aestimas claritatem adesse, et inesse toti curiae coelesti? Tantam nimirum
quantam ferre non posses, nisi virtus Altissimi tuae infirmitati ad ferendum
obumbraret. CAPUT IX.
Sacerdotum potestatem majorem esse dignitate
angelica.23. Attende igitur, ut praedixi, et semper in
mente habe, jugi memoria retine gratiam tibi singulariter 0785C a
Deo collatam, quam nec Angelis praestitit, nec caeteris hominibus concessit.
Panis enim in manibus tuis in corpus unigeniti Filii Dei transubstantiatur;
vinum in sanctissimum sanguinem Domini nostri Jesu Christi tua benedictione
convertitur. Multum ardent Seraphim sanctae Trinitati prae caeteris cunctis
spiritus loco et charitate conjuncti. Unde et ardentes,
sive incendentes Seraphim interpretantur. Unusquisque
enim ordo ejus rei censetur nomine, quam copiosius accepit in munere. Non tamen
hoc privilegio praenitent, ut corpus vel sanguinem Redemptoris nostri in
subjecta creatura sanctificent. Cherubim, quibus inest plenitudo scientiae, quod
etiam testantur nomine, quia familiarius omnibus cognoscunt de mysteriis
coelestibus; 0785D mirantur quod mirabilis facta est scientia et
potentia sacerdotalis ex eis, et non possint ad eam. Throni, qui tantae
dignitatis sunt, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat, non
hoc praevalent, quo sacerdotes praeeminent. Dominationes, licet dominium super
caeteros a Domino acceperint; Principatus quamvis principentur aliis sibi
subjectis; Potestates, cum potentatus sublimitate praeemineant; Virtutes
coelorum, cum potestates aereas sua virtute coerceant, ne omnem nequitiam suam
in genus humanum exerceant; Archangeli, cum summa mysteria divinae voluntatis
inferioribus spiritibus nuntiare habeant, et eosdem inferiores spiritus ex
auctoritate ad homines mittant; 0786A Angeli, licet semper
videant faciem Patris qui in coelis est; hi, inquam, omnes sancti beatorum
spirituum ordines, quamvis perfruantur beatitudine, ut nihil eis desit a summa
felicitate; gloriam tamen sacerdotis reverentur, admirantur dignitatem, cedunt
privilegio, honorant potentiam. 24. O genus ecclesiasticum,
regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, virtutes annuntiate ejus
qui vos vocavit de tenebris in admirabile lumen suum (I Petr. II,
9) et ineffabile mysterium suum. Vos estis lux mundi, vos estis sal
terrae (Matth. V, 13, 14). Levitis dicitur: Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isa. LII,
11); vobis dicendum est: Mundamini, qui estis vasa Domini. Glorificate et
portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Vos elegit 0786B Deus in haereditatem sibi. In vobis sepelitur illud corpus
gloriosum et glorificatum, quod olim in Jerosolymis est sepultum exanime et
defunctum. Certe sanctus ille Joseph noluit illud sepelire nisi in sepulcro
novo, in quo nondum quisquam positus fuerat, studuit illud involvere in sindone
munda (Matth. XXVII, 59, 60; Joan. XIX, 41). Vae tibi, si non
posueris et illud in sepulcro novo, vel saltem innovato, id est in corpore a
peccatis penitus mundo; vel, si peccasti, per poenitentiam et satisfactionem
mundato! Vae tibi, si non posueris illud in sindone munda; id est, conscientia
ab omni immunditia penitus defaecata et absoluta! Non sit in corpore tuo
conventio Christi ad Belial, non sit consensus Dei cum idolis, non sit societas
luci ad tenebras (II Cor. VI, 15, 16); peccatum non 0786C regnet in mortali corpore tuo (Rom. VI, 12), et sic
dedicabis 533 venerabile sepulcrum Christo, templum Spiritui
sancto. Templum, inquit Apostolus, Domini sanctum est, quod estis vos (I Cor. III,
17); et iterum: An nescitis, quia corpora nostra templa
sunt Domini, et Spiritus sanctus habitat in nobis? (I Cor. VI,
19.) Si hoc vere dicitur de quolibet charitatem habente, multo amplius
dici debet de sacerdote Deo placente. 25. Perpende et attende
etiam, devote sacerdos, quanta diligentia, quanta vigilantia sancti Angeli
conservarunt locum sepulcri, corpore Dominico jam sublato, redivivo et
glorificato: in quanta claritate, in quanta vultus et vestium venustate
apparuerunt sanctis mulieribus sepulcrum visitantibus, et corpus requirentibus.
0786D Procul dubio scire debes, quod si tu idem Dominicum corpus,
jam supra modum gloriosum, et in coelis regnans, et ad dexteram Patris
honorificatum digne tractaveris, mundum et novum sepulcrum tui corporis
praeparaveris; ipsa Angelorum non deerit tibi frequens custodia, animam tuam
servabunt, corpus gubernabunt, in omnibus vitiis tuis te protegent; et dicent
tibi tuisque similibus: Vos sancti Domini vocabimini, ministri Dei nostri
(Isa. LXI, 6). Vide ergo ne tangas illud sacrificium, nisi innocens
manibus et mundo corde; alioquin ipse dicet tibi: Noli me tangere, quia tactus
tuus contagium est. CAPUT X. De meditatione sacerdotis, seu
praeparatione ejus ad digne celebrandum tantum mysterium.0787A 26. Meditare, dilecte Dei sacerdos, et meditatio
cordis tui semper sit, quod Joannes Baptista praecursor Domini, amicus Sponsi,
paranymphus sponsae, propheta, et plus quam propheta, in utero sanctificatus, in
eremo justificatus; hic tantus, tam praecipui meriti, tam singulariter
sanctificatus contremiscit, et non audet tangere sanctum Dei verticem, sed
clamat cum tremore: Sanctifica me, Salvator (Matth. III, 14).
Meditare quod Petrus clavicularius regni coelorum a Domino designatus, Pastor
ovium trina dilectionis confessione constitutus, et princeps Apostolorum
praefiguratus; in periculo mortis, naufragio 0787B incumbente,
positus penes Dominum approximare pertimuit, et se elongare ab eo prae formidine
voluit dicens: Exi a me, Domine, quia peccator sum
(Luc. V, 8). Joannes ille electus et praedilectus discipulus, qui
supra pectus Domini in coena recubuit, cui Christus in cruce Matrem Virginem
virgini commendavit, cui nihilominus adhuc in mortali carne constituto revelata
sunt secreta coelestia; ipse supra modum gloriatus est de solo auditu, visu
extrinseco et tactu Dominici corporis, dicens: Quod fuit ab
initio, quod audivimus, et vidimus oculis nostris, quod perspeximus, quod manus
nostrae contrectaverunt de Verbo vitae (I Joan. I, 1). Si ergo
isti gloriosi principes terrae, curiae coelestis proceres eximii, tantum
reverebantur forinsecus tactum Dominici corporis, 0787C nondum in
gloria ad coelos translati; quanta reverentia, quanto timore, et tremore, quanta
corporis castitate et animi puritate oportet sacerdotem, nunc illud gloriosum,
et in claritate paternae gloriae sublimatum super omnia, illud conficere,
tangere, sumere, et in corpus proprium trajicere? 27.
Quapropter si offers munus tuum ad altare, quicunque sacerdos, si disponis illud
venerabile et ineffabile mysterium celebrare, et recordatus fueris quod frater
tuus habet aliquid adversum te, ille magnus frater, qui Filius Dei est per
naturam, et nobis potestatem dedit filios Dei fieri (Joan. I, 12),
et fratres suos per gratiam; qui nos dignatus est vocare fratres suos, per
Prophetam dicens: Narrabo 0787D nomen tuum
fratribus meis (Psal. XXI, 23), et rursum post resurrectionem:
Ite, dicite fratribus meis (Matth. XXVIII,
10), etc. si ille frater habet aliquid adversum te, si offendisti in
illam majestatem cogitatu, dicto vel facto; si candorem innocentiae tuae aliqua
macula offuscasti, si conscientiam habes vel valde aegram, vel minus bene
sanatam; relinque ibi munus tuum, differ mysterium, et vade prius reconciliari
fratri tuo, per devotam cordis contritionem, per puram oris confessionem, per
duram corporis in poenitentia attritionem, et condignam satisfactionem; lava per
singulas noctes lectum tuum, per singula peccata munda 534
conscientiam tuam. Ascende tribunal conscientiae tuae, sedeas in loco judicis;
te ipsum condemna, et reum constitue. Accedat memoria 0788A peccati accusatrix, actio sit testis, consensus et delectatio
aggravet peccatum sive reatum. Omnia accusent, nihil te excuset. Veniat timor
carnifex, et tortor reum cruciet. Sanguinem cordis, scilicet lacrymas, fundat;
et sic per judicium proprium evades divini judicii supplicium, juxta illud
Apostoli: Quod si nosmetipsos judicaremus, non utique a Domino
judicaremur (I Cor. XI, 31); et tunc veniens offeres munus
tuum, et placebit Deo super vitulum, cornua producentem et ungulas (Psal.
LXVIII, 32). CAPUT XI. Ex ritu legalis purificationis docet
studium puritatis.28. Ritu quoque legalis sacerdotis
ingressuri Sancta 0788B sanctorum, fac tibi luterem de speculis
mulierum, quae excubant ad ostium tabernaculi (Exod. XXXVIII, 8),
ut dum te lavas, si maculam in corpore tuo deprehenderis, abluas. Luterem,
sacram Scripturam accipe: mulieres excubantes ad ostium tabernaculi, intellige
sanctas animas vigilantes ad introitum regni coelestis. Specula earum sunt
exempla sanctorum, sive testimonia Scripturarum: in his animae justorum velut in
speculo se considerant, et quidquid deformitatis in se deprehenderint castigant.
Litterarum igitur divinarum sacris meditationibus jugiter vaca, his tanquam
divinitus illuminatus te oblecta, ibi totum in speculo quodam refulgente
considera: si quid in te pravum deprehenderis, corrige; quod rectum, tene; quod
deforme, compone; 0788C quod pulchrum, excole; quod sanum, serva;
quod infirmum, corrobora. Dominica praecepta infatigabiliter lege,
inexplebiliter dilige, efficaciter imple: et per haec quid cavendum, quidve
sectandum tibi sit, sufficienter instructus agnosce. 29. Ecce
habes qualemcunque initialem formam declinandi mala et faciendi bonum; quae si
tenueris, dabit tibi benedictionem legislator, et eo duce ibis de virtute in
virtutem (Psal. LXXXIII, 8); et ipse erit tibi in Deum protectorem,
et in locum refugii, ut salvum te faciat (Psal. XXX, 3); et dicet
tibi: Ecce ego tecum sum omnibus diebus vitae tuae, usque ad consummationem
saeculi (Matth. XXVIII, 20). Vere erit tecum, quia dabit se ipsum
in viaticum, ne deficias 0788D in via, donec plene reficiat in
patria. Proba igitur te modo praedicto, et sic de pane illo sanctae Eucharistiae
edas, et de calice bibas. CAPUT XII. De triplici sumptione corporis et
sanguinis Domini.30. Hujus autem sacratissimi panis,
et venerandi calicis, id est, vivifici corporis Domini et sanguinis, triplicem
esse sumptionem discretus sacerdos ignorare non debet. Una est sumptio
sacramentalis et spiritualis; et haec vera, sancta, et sanctificans; beata, et
beatificans; vitalis, et vivificans. Altera tantum spiritualis; et haec
nihilominus gratiam confert, auget virtutes, meritum cumulat. Tertia tantum
sacramentalis; et haec damnabilis et condemnans, Deo odibilis et ab eo separans,
et nullo modo 0789A beatificans. Sacramentaliter et spiritualiter
sumit sanctam Eucharistiam quilibet religiosus sacerdos, veste nuptiali, id est
charitate, decenter ornatus, et nulli mortali culpae obnoxius, ad altare Dei
introiens, et sacrum mysterium rite celebrans. Eodem modo, et eodem merito sumit
quisque fidelis, qui de manu sacerdotis ipsum sacramentum suscipit. Ipse tamen
sacerdos singulari praerogativa prae aliis insignitur, qui quotidie, dum non
impediat aliqua culpa vel infirmitas, habet potestatem Eucharistiam conficere et
sumere; aliis vero permittitur tantum certis temporibus de manu sacerdotis
communicare. Spiritualiter tantum sumit quisque fidelis, qui est de membris
Ecclesiae, perseverans in charitate; quia licet Sacramentum ore non contingat,
virtutem Sacramenti 0789B tamen, id est remissionem peccatorum,
et spiritualis gratiae infusionem, per fidem et unionem Ecclesiae sibi comparat.
Sacramentaliter tantum percipit, qui in culpa mortali perdurans communicare
praesumit; sed is talis socius est traditoris Judae, et melius fuerat, 535 si natus non fuisset homo ille; nisi resipiscat, et digne Deo
satisfaciat. 31. De prima sumptione, quae est sacramentalis et
spiritualis, Dominus dicit: Qui manducat meam carnem, et bibit
sanguinem meum, in me manet et ego in eo; et rursum: Qui
manducat me, vivet propter me. De secunda, quae est tantum spiritualis,
iterum ipse Dominus loquitur: Caro nihil prodest, spiritus est
qui vivificat (Joan. VI, 57, 58, 64); ac si diceret: 0789C Si intelligis tantum carnalem sumptionem absque gratia, nihil
prodest, imo nocet; spiritualis vero absque carnali te vivificat. De tertia,
quae est tantum sacramentalis, dicit Apostolus: Qui manducat
et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus
Domini (I Cor. XI, 29), quod est dicere: Non discernens corpus
Domini ab aliis cibis. 0790A Haec est salubris distinctio
corporis Dominici ab aliis cibis: quia cum alios sumimus, eos corpori nostro
incorporamus: cum vero Domini corpus in escam suscipimus, si digne agimus,
Domino incorporamur, imo toti in Deum transimus, quia qui adhaeret Deo unus
spiritus est cum eo (I Cor. VI, 17). Felix viator, qui tali viatico
reficitur, quod secure reducit eum per viam, et trajicit in patriam. 32. Ipsis ergo sacerdotibus ministerium suum digna officii
exsecutione honorantibus prima sumptio congruit; et per eos tantum aliis
fidelibus sumptionis dispensatio competit. Ipsi enim habent claves hujus
Sacramenti, ipsi sunt veri mediatores inter Deum et hominem, ipsi sunt vox et
organum sanctae Ecclesiae, ipsi offerunt Deo plebis precationes, 0790B et referunt propitiationes. O quam fidelis promissor! quam verax
exhibitor! quam munificus largitor! Dixisti, Domine Jesu: Ecce
ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII,
20). Haec vere dixisti. Prope est verbum, ait
Scriptura, in ore tuo, et in corde tuo (Deut. XXX,
14). Verbum quod in principio erat apud Deum, in fine saeculi dignatur
esse apud hominem: est in ore, est in corde. Quid propius? quid magis
intrinsecum? Est in ore tuo: ergo laus ejus semper in ore tuo sit. Est in corde
tuo: ergo confitere ei in directione cordis, et noli oblivisci omnes
retributiones ejus. Quas retributiones ejus? Propitiatur omnibus iniquitatibus
tuis; sanat omnes infirmitates tuas; redimit de interitu vitam tuam; coronat te
in misericordia 0790C et miserationibus; replet in bonis
desiderium tuum, dans se ipsum tibi in viaticum: renovabitur ut aquilae juventus
tua (Psal. CII, 2-5) in resurrectione justorum, quando se denuo
dabit in praemium: de quo praemio in hoc ultimo capitulo, quod ipse dare
dignabitur, styli officio prosequemur. PARS TERTIA Quod Christus dat se
nobis in praemium in coelo.0789 CAPUT XIII.0789D 33. Aristotelicum est: Omne sensibile extra sensum positum incertum
est. Divinum est, Quod nec oculus vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus, diligentibus se
(I Cor. II, 9); et illud: Oculus non vidit, Deus,
absque te quae praeparasti diligentibus te (Isa. LXIV, 4); et
Joannes: Deum nemo vidit unquam (Joan. I,
18). Quid ergo? Si oculis invisibilia, si auribus inaudibilia, si
cordibus inscrutabilia sunt repromissa vitae praemia, si Deum nemo vidit unquam,
qui est lux et praemium justorum; quis de inauditis et penitus incompertis loqui
audebit? quis de ineffabilibus fari praesumet? Illud unum scio, quod quanto sunt
ineffabilia, tanto magis sunt desiderabilia; et omne 0790D quod
desideratur, non valet eis comparari. Verum quia secundum Apostolum, adhuc ambulamus per fidem, et nondum per speciem (II Cor. V,
7); invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quae
facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20); ex
similitudine rerum quae sensibus subjacent, quantumlibet exiliter aliquid loqui
tentemus, de ineffabili bono fidelibus et felicibus promisso; de corde nostro
plane nihil praesumentes, sed de divinis Litteris quae possumus testimonia
trahentes. 536 34. Nulli sane sapienti venit
in dubium, quod post hanc vitam, justorum animae in manu Dei sunt (Matth.
VIII, 12); animae vero reproborum corruunt in supplicium, juxta illud:
«Qui bona fecerunt, ibunt in vitam aeternam; qui vero mala 0791A egerunt, in ignem aeternum.» (Symb.
Athan.) Est ergo electis duplex causa beatitudinis: alia, devitatio poenae;
alia, adeptio gloriae. De poena malorum est aliquid perstringendum, ut ea
considerata major bonorum aestimetur gloria; quia nullius rei dignitas melius
declaratur, quam si ejus contrarii pravitas non taceatur. Ex opposito vitio
venustius virtus elucescit pulchritudinis, ait Isidorus. O homo, cogita omnes
mundi cruciatus, et compara gehennae, totum leve erit. Ignis etiam purgatorius,
qui non est gehennae, ad modicum crucians, transcendit omnia mundana tormenta.
Unde Augustinus super Psalterium: Domine, ne in furore tuo
arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. XXXVII, 2); id
est, non sim inter illos quibus dicturus es in judicio: Ite,
0791B maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV,
41). Ne in indignatione tua emendes me; id est,
non sit mihi opus igne emendatorio, qui et purgatorius dicitur: qui cum gravior
sit omni eo quod pati potest homo in hac vita; cum multi facinorosi per
diversissimos cruciatus luant sua crimina, multique per immania et exquisita
tormenta migraverint ad Dominum (Enarr. in Psal. XXXVII, n.
3.) CAPUT XIV.
De poenis inferni.35. Habet quidem
infernus, ut ex auctoribus comprobari potest novem notabilia supplicia, praeter
alia innumerabilia quae continet mala, unde illud: Malleus, et fetor, cum vermibus, ignis, et algor, Visio daemonica, tenebrae, rubor, ignea vincla.
0791C Erit ibi ignis inexstinguibilis, algor incomparabilis,
vermes immortales, fetor intolerabilis, mallei crebro percutientes, tenebrae
spissae et palpabiles: ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat, ubi
cunctorum crimina cuncta cunctis sunt manifesta; aspectus daemonum, quos ignem
scintillare vident assidue, quo nihil in mundo horribilius et terribilius; ignea
vincula omnia membra constringentia; 0792A ardor, inquam, tantus
ibi est, quem omnia etiam flumina in unum collecta exstinguere non possent. Unde
apud Matthaeum: Ibi erit fletus et stridor dentium
(Matth. VIII, 12); quia fumus de igne excitat fletum oculorum;
frigus, stridorem dentium. Ibi si mons igneus immitteretur, in glaciem
verteretur. Pervagantur autem miseri his miseriis deputati; nunc de ardore in
algorem, nunc de algore in ardorem, quaerentes remedium contrariis passionibus
in contrariis qualitatibus, nec minus tamen cruciantibus. Hinc beatus Job ait:
Transibunt de algore nivium ad calorem nimium (Job
XXIV, 19).36. Vermes immortales ibi sunt, serpentes et
dracones, horribiles visu et sibilo, qui ut pisces in aqua, ita vivunt in
flamma; qui miseros affligunt, 0792B et praecipue membra illorum
pervagantur et rodunt, quae praecipue peccatis militaverunt: utpote luxuriosis
genitalia, gulosis palatum ac guttura, ac similiter de singulis caeteris
membris. Unde illud Sapientiae: Per quae quis peccat, per haec
et torquetur (Sap. XI, 17). Unde et Isaias: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur
(Isa. LXVI, 24). Fetor adeo gravis de igne exhalat, qui non minus
ardore cruciat. Unde idem Isaias: Erit pro suavi odore
fetor (Isa. III, 24); et Psalmus: Ignis,
sulphur, spiritus procellarum, pars calicis eorum (Psal. X,
7). Spiritum procellarum vocat exhalationem fumi et fetoris, quae spirant
ab igne in vehementia ad instar procellae. Flagellis tanquam malleis incessanter
feriuntur, a daemonibus sua crimina fateri cogentibus, ut qui 0792C fuerunt hic malorum incentores, ibi eorumdem sint tortores. Hinc
Salomon: Praeparata sunt derisoribus tormenta
(Prov. XIX, 29). Dilatant enim daemones ora sua super miseros in
cachinno dicentes: Euge, euge, viderunt oculi nostri
(Psal. XXIV, 21), quia consortium neglexerunt novem ordinum
Angelorum.
|