0791 TRACTATUS DE STATU VIRTUTUM. NOTA.537 Hoc Opusculum nuper editum nobis exhibuit bibliotheca monasterii
Laetiensis Ordinis S. Benedicti dioecesis Cameracensis, ex vetusto codice, cum
hac inscriptione: «Bernardus abbas, de Statu virtutum.» Non est tamen S.
Bernardi, sed cujusdam Benedictini, uti colligitur ex num. 14. Compositum est in
gratiam Novitiorum, ac in tres partes seu sectiones distinctum: quarum prima est
de Humilitate; secunda, de Obedientia; tertia, de
Charitate. PRAEFATIO.0791D Ejus inspirante
gratia, qui ubi vult et quando vult spirat, et linguas infantium facit disertas,
volo, si possim, de virtutum statu variabili quaedam quae legendo reperi,
quaedam quae a doctoribus meis audivi, simplici sermone colligere, adjungendo
etiam si qua forte occurrerint, quae fidei non repugnent, et ratione roborentur.
Paracletus ergo qui aspirando praevenit, per omnia subsequatur, 0792D cor irradiet, obscura reseret, efficaciam praestet, ad gloriam
suam, ad utilitatem meam, ad profectum Novitiorum, qui de monte superbiae in
convallem plorationis descenderunt, qui in lege Domini meditantur die ac nocte.
Sed quia humilitas est genitrix virtutum, et hominis humilitas non ab homine,
sed desursum est; ab ejus humilitate incipiamus, qui ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth.
XI, 29). PARS
PRIMA. DE HUMILITATE.0793A 1. Christus
igitur cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6,
7). Exinanivit, dico, ut fieret minor Patre, minor se ipso, minor Angelo;
subderetur hominibus, quin et ipsi Joseph ut nutritio, et sanctae Mariae ut
matri, juxta id quod scriptum est: Et erat subditus illis
(Luc. II, 51). Exinanivit etiam se ut non solum homo fieret, sed et
pauper. Esurivit quidem, sitivit, lassatus est, sed quia voluit. Tandem
exinanivit se usque ad derisiones, opprobria, flagella; sicut ovis ad occisionem
ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum. Ecce 0793B speciosus forma prae filiis hominum sine specie et decore, et
quasi absconditus vultus ejus ab eo et despectus, unde nec reputatus est ab
hominibus, sed cum iniquis deputatus est, tanquam leprosus et percussus et
humiliatus a Deo. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, attritus est
propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, cujus livore sanati
sumus (Isa. LIII, 2-7). O ineffabilis Dei clementia, qui proprio
Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, qui et nobis natus
est, et nobis in mundo conversatus est, et nobis mortuus est, pauper et humilis
in conversatione, pauper et humilis in cruce, nostra participans, sua tam
benigne dispensans, ut secundum vitam ejus esset nostra conversatio, et in morte
0793C ejus nostra redemptio! 2. Ecce Dei
humilitas incomparabilis, quia comparationem dignam non recipit; inaestimabilis,
quia aestimari non potest; ineffabilis, quia verbis explicari non potest, ut
Deus et Dominus omnium fieret homo et servus omnium, invisibilis videretur,
panis Angelorum aleretur, virtus coelorum infirmaretur, vita moreretur; sed
hujus mysterii causa est, Dei justitia et misericordia. Superbia quippe hominem
prostraverat, sed Deo digne satisfacere non poterat nec homo qui debuit, nec
angelus qui non debuit, sed nec alia creatura ad hoc fuit idonea. Juste igitur
ac misericorditer Deus homo factus est: misericorditer quidem quantum ad Deum,
qui nihil homini nisi poenam debuit; juste vero quantum ad 0793D hominem, quia homo Deo peccaverat, ut ejus humilitas superbos
humiliaret, et ejus sapientia excaecatos illuminaret, frigidos igniret. Ipse est
enim via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Via utique
conversationis, veritas doctrinae, vita 538 beatitudinis. Via
sine qua vel non, vel male itur; veritas, sine qua vel non, vel male discitur;
vita, in qua bene vivitur, sine qua omnino male vivitur. Ipse est enim Dei
virtus, et Dei sapientia: et quia Dei virtus est, praestat suis efficaciam per
quaelibet adversa transeundi; et quia Dei sapientia est, praestat
intelligentiam. 3. Sed ecce memoriae occurrit quod angelus per
superbiam de coelo cecidit, non descendit. Ille cecidit 0794A ad
suam et suorum perniciem, Christus descendit ad electorum suorum exaltationem.
Superbia de angelo fecit diabolum, humilitas Christi de filiis diaboli fecit
filios Dei. Superbus diabolus cum suis de coelo cecidit in infernum; Christus
humilis cum suis regressus ab inferis coelum ascendit. Vides ergo quanta sit in
una Christi persona hominis sublimitas sine hominis merito, et Dei humilitas
sine Dei debito, charitas sine modo, exemplum sine exemplo. Si ergo Deus
humiliatur in terra, cur adhuc homo superbit, pulvis et cinis, vermis, putredo,
qui hodie extollitur, et cras non invenitur? Praeponit autem se Christo, qui in
hac terra est superbus, ubi Christus inventus est humilis. Verumtamen si
ascenderit usque in coelum superbia, et nubes caput 0794B ejus
tetigerit, ut sterquilinium in fine perdetur; et quo altius ascenderit ante
homines, eo deterius ruit ante Deum; humilitas vero quo humilius descendit ante
homines, eo altius ascendit ante Deum. Humilitas humilis Dei est amicus, amicus
vero Dei omnis ascendit, juxta id quod scriptum est: Amice,
ascende superius (Luc. XIV, 10). Unde et omnis humilis procul
dubio ascendit, nec aliquo modo vera humilitas novit casum; semper enim in imo
est, et propriam contemnit excellentiam. Si enim humilitas et superbia
contrariae sunt; superbia autem est amor propriae excellentiae: recte humilitas
est contemptus propriae excellentiae. Sicut enim superbia est vitium, quo homo
excaecatus sibi ipsi placet, cum et in hoc displiceat Deo et hominibus; sic et
0794C humilitas est virtus, qua homo illuminatus sibi ipsi
displicet, in quo profecto et Deo et hominibus placet. 4. Est
autem humilitas alia incipiens, alia proficiens, alia perfecta. Incipiens in
novitiis, proficiens in bene pugnantibus, perfecta in emeritis. Est alia
sufficiens, alia abundans, alia superabundans. Illa humilitas est sufficiens,
qua homo subdit se majori et non praefert se aequali. Illa est abundans, qua
homo subdit se aequali, et non praefert se etiam minori <suppl. tertia definitio>. Sed illa quae sufficiens est, recte
genitrix virtutum dicitur, qua homo incipit poenitendo peccata sua confiteri, et
subdere se majori. Humilitas vero abundans et superabundans, et nutriunt
virtutes, et custodiunt et ampliant. Septem 0794D modis
diversificatur humilitas. Est enim humilitas in depositione temporalium
possessionum. Sequuntur aliae sex, duae in voce, duae in corpore, duae in corde.
Duae in voce, quia et humilis contra verbum impatientiae pacifice, et contra
verbum jactantiae loquitur humiliter. Duae in corpore, quia et vilitas est in
habitu, et mortificatio in carne. Duae in corde, quia et commune consilium
praeponit proprio; et propria voluntate postposita, alterius se subjicit
imperio. 5. Humilitas quasi quaedam fovea est subterranea in
qua thesaurus virtutum tutissime reconditur, ubi nec praedonum violentia irruit,
nec fures effodiunt et furantur. Est etiam humilitas clypeus 0795A impenetrabilis, quo protegimur spiritualiter; gladius
indeficiens ex utraque parte feriens: quia et exterior humilitas exteriores
inimicos salubriter percutit ut poeniteant, et interior humilitas 539 invisibiles inimicos fortiter percutit, ut nihil proficiant,
imo ut deficiant. Unde et recte humilitas cordis murus dicitur contra
invisibilia tentamenta; et humilitas corporis, antemurale contra exteriora
impedimenta. Dicitur etiam humilitas turris fortitudinis a facie inimici; quia
quemadmodum turris in aliqua civitate est pulchritudo et munimentum civitatis,
sic humilitas est pulchritudo et munimentum cordis. 6. Est
etiam inutilis humilitas, qua homo et ab opere se retrahit, et sub silentio
abscondit, quia 0795B timet vilescere, si forte sibi objiciatur
id unde conscientia metuit. Est et alia humilitas non aedificans, sed destruens,
cum aliquis loco vel tempore non congruo dictis vel factis immoderate se
dejicit, illis etiam quandoque intuentibus qui leviter scandalizantur. Est et
humilitas simulata hypocritarum, qui speciem humilitatis praetendunt in habitu,
de eadem specie ostensa superbientes; et cum in occulto cordis superbiant, ante
oculos hominum volunt videri humiles, dolose agentes, quemadmodum aurifex
dolosus, si annulum argenteum deauratum vendat pro annulo aureo. 7. Notandum autem est quia humilitas alia est simplex, nec laudibus
hominum effertur; alia est virtutibus ditata, nec tamen ab hominibus honorata
0795C est; alia ab hominibus honorata, nec tamen virtutibus
ditata. Ille simplicem dicitur habere humilitatem, qui nec vitiis subjacet, nec
virtutum copia fulcitur unde superbiat nec in his quae praevalet, alicui se
praefert. Cum vero humilitas ab hominibus vel honoratur, vel despicitur,
graviter impugnatur; quia et laus humana, quamvis non quaeratur, tamen oblata
delectat; et vituperium, quamvis cum deest quandoque non timeatur, tamen cum
adest vulnerat improvidum. 8. Praetereundum autem non aestimo,
quod humilitatis virtus ideo inter alias virtutes eximia dicitur, quia hanc in
se unicus Dei Filius ad exemplum nobis maxime exhibuit, et per hanc virtutem
omnes 0795D laquei multiformis proditoris declinantur. Cum enim
Antonius omnes inimici laqueos contra se videret extensos, et admirando
quaereret quis eos evadere posset, divina voce responsum est ei sic: «Sola
humilitas.» Quisquis autem es, qui sine virtute
humilitatis virtutes congregas, sic es ut ille qui pulverem in vento portat. Si
autem vis sublime virtutis ostendere, noli sublime sapere, et tunc illud quod
egeris, esse monstrabis excelsius. Noli te putare quidquam fecisse cum feceris,
et plenissime cuncta fecisti. Noli tuorum corrumpere fructus laborum. Noli
cursum in inane dirigere, ne post mille circuitus mercedem laboris amittas. Si
enim 0796A laudandum te esse dixeris, culpabilis effectus es,
etiamsi fueras ante laudabilis; si vero inutilem esse te fatearis, factus es
utilis, si fueras etiam ante culpabilis. 9. Propter quod
necessarium est ad humilitatem conservandam, si adest, vel ad eam adipiscendam,
si deest, ut diligenter consideres non bona tua, sed mala tam occulta quam
publica; attendas etiam aliorum non mala sed bona: et si quandoque non apparent
in publico, fortasse latent in occulto, quod pium est suspicari. Sic fit
utiliter, ut temetipsum deprimendo, alium exaltes sicut econtrario superbus bona
sua attendendo, si qua sunt, et non mala quae multa sunt, attendendo etiam mala
aliorum et non bona, et alios deprimit, et se ipsum 0796B exaltat. Unde necessaria nobis est quaedam praeteritarum oblivio
virtutum, quod sic intelligo, ut nunquam alicujus virtutis meminerimus. Virtutum
namque memoria ad simplicem laudem Dei relata, non solum reprehensibilis non
est, sed laudabilis est. Verumtamen bona tua dum in hominum notitiam frequenter
prodeunt, cave ne quis forte ea diripiat: quod Pharisaeus passus est in lingua,
bona sua circumferens, unde ea et diabolus rapuit. Aliis enim exprobrando Deum
laudare, non est gratiarum actio, sed sola virtutum evacuatio. 10. Caveamus igitur de nobismetipsis dicere aliquid gloriose; hoc
enim nos, et Deo et hominibus odibiles facit: idcirco quanto magis fecerimus
bona, tanto de nobis minora dicamus. Quando 0796C enim sancta
aliqua fecerimus, 540 habemus procul dubio Deum debitorem:
quando vero nihil nos arbitramur operatos amplius etiam meremur de tali affectu,
quam propter opera sua quae fecimus. Ita virtutum omnium merita bonum
humilitatis exsuperat. Quae si non adsit, nec illae poterunt esse laudabiles:
quod si adsit humilitas, etiam virtutes aliae cum ipsa humilitate proficiunt.
Quod melius ostendimus, si Patrum exempla subjungimus. 11.
Centurio Domino cor suum humilians dixit: Non sum dignus ut
intres sub tectum meum (Matth. VIII, 8); et propterea dignus
effectus est. Sic et Paulus ait: Ego sum minimus apostolorum,
qui non sum dignus vocari Apostolus (I Cor. XV, 9); et ideo
0796D ante Deum et homines magnus inventus est. Ita etiam mulier
quae se ad pedes Domini humiliter inclinavit, postmodum a Deo sublimata est, ut
et ad caput Domini ungendum admitteretur, et sicut resurrectionis Domini
Apostolis praenuntia, ac per hoc Apostolorum apostola. Sic et David dum saltaret
nudus coram Domini arca, et contemneretur a Michol filia Saul, speciem
humilitatis praetendens in habitu, virtutem humilitatis retinuit in corde, quam
et verbo humilitatis nobis intimavit dum diceret: Ludam et
vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis (II
Reg. VI, 22). Sed in hoc humilitas ejus eximia apparuit, quod cum esset
0797A miles fortissimus, et rex futurus, non se militi
comparavit, sed pulici et cani, non vivo sed mortuo, dum loqueretur regi Saul
sic: Quem sequeris, rex Israel? quem sequeris? Pulicem unum et
canem mortuum (I Reg. XXIV, 15). Merito ergo humilitatis suae
translatus est de servitute ad regnum. Sic et Publicanus orans in templo, et a
Pharisaeo condemnatus, conscientia cor accusante non audebat oculos ad coelum
levare, sed percutiens pectus suum dicebat: Deus, propitius
esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13); unde etiam a templo
descendit magis justificatus quam Pharisaeus. Sic et Petrus cum esset
Apostolorum princeps, erat omnium humillimus. Unde et tanti meriti fuit apud
Deum, ut umbra corporis sui obumbrante sanarentur infirmi (Act. 0797B V, 15). 12. Sic et Joannes Baptista cum
esset annuntiatus per angelum, et Spiritu sancto repletus adhuc ex utero matris
suae, et nondum natus praecursoris officio Dominicum sentiret adventum, deinde
jam juvenis cum esset mundi contemptor, eremique cultor, habitu incultus,
abstinentia singularis, praedicator eximius, Baptista Domini, martyrio
rubicundus, virginitate candidus; et post Virginis Filium, et Matrem Virginem
electus ex millibus, unde etiam ut ipse Christus esset aestimabatur a populo;
cum, inquam, talis ac tantus esset, ne per inanem gloriam raperetur super se,
elegit solide subsistere in se. Confessus est enim, et non negavit; confessus est, Quia non sum ego Christus
(Joan. I, 20). Sed 0797C quia veritatem humiliter
confessus est, adhuc ad perfectiorem humilitatis gradum ascendit. Ait enim: Venit post me fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam
calceamentorum ejus (Luc. III, 16). Quae si simpliciter ad
litteram intelligantur, satis grata apparet humilitas. Secundum vero spiritualem
sensum sic exponitur. Per calceamentum Domini, incarnatio Domini intelligitur,
sicut per Psalmistam Dominus ait: In Idumaeam extendam
calceamentum meum (Psal. CVII, 10); id est, In mundo
incarnatus apparebo, quod et factum est, ac per hoc sibi alienigenae subditi
sunt. Joannes autem se indignum confessus est ad hoc ut solveret corrigiam
calceamentorum Domini, id est, ut mysteria Incarnationis ejus aperiret; in quo
tanta creditur humilitas 0797D ejus, ut omni sacerdoti se
supponeret, quorum officium est Incarnationis mysteria aliis aperire. Quia autem
inter natos mulierum non est inventus Joanne humilior, ideo nec major. Secure
ergo Joannes multiplicem thesaurum virtutum in foveam humilitatis
abscondit. 13. Sic et Maria, quam stellam marinam appellamus,
cum esset ex progenie orta regali, totius probitatis forma; hominum et domina et
mater, Angelorum regina, virginum virgo fecunda, deifica, nec similem habens
primam, vel subsequentem, quippe templum Domini, sacrarium Spiritus sancti, quam
splendor elegit paternae gloriae; cum esset, inquam, talis ac tanta, non se de
donis coelestibus 0798A extulit, sed humilitatem quam exhibuerat
541 Gabrieli archangelo, etiam hominibus exhibere curavit,
quando Dominum et hominem gestans in utero, Elisabeth cognatae suae, tanquam
virgo juvencula, mulieri provectae aetatis, servitutis officium humiliter
impendit: et cum esset humilis et virgo, non virginitatem, sed humilitatem suam
Dominus respexisse dicitur. Exsultavit spiritus meus,
inquit, in Domino Deo salutari meo, quia respexit humilitatem
ancillae suae (Luc. I, 47, 48). O humilitas, per quam femina
mater Dei effecta est, per quam Deus de coelo descendit ad terras, per quam
animae de inferno ad coelum translatae sunt. Haec est scala proposita vobis a
Deo, per quam ascenditur de terris ad coelum. Per hanc ascenderunt patres 0798B nostri, per hanc et nos ascendere oportet, alioquin non
ascendemus. 14. Sed praetereundum non est, qualiter gradus
humilitatis dispositi sunt in Regula beati Benedicti. Dicit autem quia ad primum
humilitatis gradum pertinet timor; ad secundum, non amare propriam voluntatem;
ad tertium, obedientia; ad quartum, in obedientia patientia; ad quintum,
cogitationes patri revelare; ad sextum, omni vilitate et extremitate esse
contentum, et se ipsum judicare ad omnia injuncta operarium indignum; ad
septimum, non solum lingua pronuntiare, sed etiam corde credere se omnibus
inferiorem et viliorem; ad octavum, nihil agere nisi per communem regulam
monasterii et per majorum exempla; ad nonum, linguam sub taciturnitate 0798C cohibere usque ad interrogationem; ad decimum, non esse promptum
in risu; ad undecimum, si, cum quis loquitur, leviter et humiliter cum
gravitate, et pauca verba et rationabilia loquatur; ad duodecimum, ut quis non
solum in corde humilis, sed ipsam humilitatem signis congruis exterius
videntibus ad exemplum demonstret, in vestium vilitate et vultus simplicitate
(cap. 7). 15. Sed cum multis modis diversificetur
humilitas, sicut mihi videtur, una est humilitas; secundum effectus interiores
et effectus exteriores multipliciter crescit: quemadmodum unus et idem homo cum
transeat de infantia ad pueritiam, de pueritia ad juventutem, inde ad senium per
diversas aetates; unus homo est, non plures homines, sed unus: et 0798D sicut ex una arboris radice procedit stipes, et ex stipite rami,
ex ramis flores et folia, et inde fructus; ita ex una humilitatis radice
procedunt bona opera, tanquam rami; paupertatis habitus, et verba religiosa,
tanquam flores et folia; deinde gaudium in Spiritu sancto, tanquam bonae arboris
fructus. Est ergo, si recte perpendo, virtus humilitatis in corde, species
humilitatis in ore, labor humilitatis in opere, fructus humilitatis hic et in
perventione. Dat enim Deus gratiam pro gratia, quia et in praesenti super
humilem et quietum requiescit Dominus, et quanto quisque in hac terra fuerit
humilior, tanto in regno constituetur gloriosior. Haec de humilitate diximus
propter Novitios, ut sciant humilitatem esse fundamentum 0799A in
quo oportet reliquas virtutes fundari. PARS SECUNDA. DE OBEDIENTIA.16. Quia ergo humilitatem soror obedientia inseparabiliter comitatur,
aliquid de obedientia dicamus. Sed obedientiae bonum per inobedientiae malum
lucidius declaratur: quantum enim inobedientia crescit in malo, tantum
obedientia crescit in bono. Inobedientia enim amplectitur omne malum.
Inobedientia de angelo fecit diabolum, primos parentes de paradiso expulit,
innumeros postea tradidit in inferno; bona evacuat, mala multiplicat, idolum in
corde fabricat. Nolle acquiescere, scelus est idololatriae. Sed peccatum quale
sit et quantum, in primo 0799B parente evidenter perpenditur.
Deus ergo homini quem posuit in paradiso voluptatis, diversi generis fructus
plures et optimos ad esum concedens, solummodo lignum scientiae boni et mali
interdicit. Certum est autem arborem illam non fuisse cibo noxiam: neque enim
qui fecerat omnia bona valde, in paradiso instituerat aliquid mali; sed ut per
melius obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum 542 fuerat, ut etiam a bono prohiberetur, quatenus hoc quod
ageret, verius virtus esset, quanto et a bono cessans Auctori suo se subderet,
humilius exhiberet, et ei promerendi Dominum suum virtus esset obedientia ipsa:
quam possum verissime dicere solam esse virtutem omni creaturae rationabili
degenti sub Dei potestate; primumque 0799C esse et maximum vitium
ad ruinam, hominem sua potestate velle uti, cujus vitii nomen est inobedientia.
Non esset ergo unde se Dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid
juberetur. Lignum autem scientiae boni et mali, a quo prohibitus fuit Adam ne
comederet, animae medietatem, id est ordinatam integritatem, designat in nobis;
quae tanquam arbor in medio paradisi plantata dicitur, et lignum scientiae boni
et mali vocatur; quia si anima quae se debet in anteriora extendere, id est in
Deum, ei posteriora oblivisci, ad se ipsam, deserto Deo, conversa fuerit, et sua
potentia sine Deo frui voluerit, et hoc peccatum ejus poena fuerit consecuta;
mox experiendo discet quid interest inter bonum quod deseruit, et malum quo
cecidit; et hoc erit ei 0799D gustasse de ligno scientiae boni et
mali. 17. Peccatum autem Adae gravissimum fuit, quia cum in
honore esset, non intellexit (Psal. XLVIII, 13, 21); id est, cum
esset ad imaginem et similitudinem Dei creatus, noluit obediens permanere, sed
magis audivit vocem uxoris suae, quam Dei, et viso peccato apostatae angeli et
ejusdem peccati poena (scilicet quod de angelo factus esset diabolus), superbia
obcaecante cor suum, posuit et ipse sedem suam ad aquilonem, ut esset similis
Altissimo. In pace quidem factus fuerat locus ejus, et habitatio ejus in Sion;
sed quia pacem perdidit volens, dolores multiplices coactus est sentire nolens.
Descendit enim ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, 0800A qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt
semivivo relicto. Qui enim visionem pacis deseruit, hujus mundi defectus per
experimentum didicit. Latrones autem, id est spiritus maligni, tunica
immortalitatis spoliaverunt eum. Graviter etenim vulneratus est, quia graviter
peccavit; sed semivivus relictus est; quia enim peccavit, quasi mortuus est, et
quia rationem non perdidit, quasi vita remansit. Ideo autem peccatum suum
gravissimum fuit, quia non coegit eum peccare vel necessitas, vel fragilitas
ipsius, vel ignorantia boni. Ignorantia non coegit eum, cum nec multa fuissent
ei injuncta, sed unum: et iterum videns Deum facie ad faciem, in memoria labi
non potuit. Item fragilitas non coegit eum, quoniam ipse habuit liberum
arbitrium, non 0800B depressum, sicut postea, sed sancti Spiritus
illuminatione corroboratum, et ita per gratiam Dei confirmatum, ut non peccaret
si peccare nollet. Iterum egestas non coegit eum, quoniam neque fame, neque
siti, neque alia miseria vexabatur; et si vellet aliquo fructu vesci molestias
passionum praeveniendo, erant in paradiso diversi fructus, quibus licenter vesci
poterat. Quorum fructus alius obviavit fami, alius siti, alius aliis
passionibus: quibus omnibus propositis, tanquam essent prohibitu, illum fructum,
quo voce Domini fuerat interdictus, appetiit tanquam esset ei injunctum, ut illo
fructui vesceretur; et ideo quia voluntate sola a Creatore recessit, et omnes
posteri sui hac peste interfecti sunt: gravissime enim deliquit. 0800C 18. Sed et hoc notandum, quia sicut beatus
Augustinus testatur in Enchiridion, in hoc peccato multa criminalia
comprehenduntur peccata. Quod enim Adam scienter se contra Deum erexit, superbia
magna fuit; quod autem plus quam sibi suffecit appetiit, avaritia fuit. Non est
enim avaritia tantum pecuniae, sed et altitudinis. Quia se ipsum in mortem
praecipitavit, homicidium fuit; quia vero semetipsum amando, ab amore sponsi
coelestis alienavit, adulterii crimen incurrit; et quia cibum vetitum usurpavit,
furtum fecit: et quia Deo non credidit, sacrilegium fecit (cap. 45, n.
13). Haec et alia consimilia etiam in nobis inveniuntur, cum scienter
contra obedientiam agimus. 19. O inobedientiae horrendum malum!
Omnis 0800D enim qui propria conscientia accusante contra
obedientiam 543 agit, quantum ad se pertinet, nec Deo, nec
homini subditus esse vult, sed similitudinem Dei appetens rapinam facit; cui
sicut voluntas Dei invicta est et nulli subjecta, ita a nullo vult vinci, nulli
sponte subjici, quia nec Deo. Cum ergo nolit Deo subjici, et constans sit quia
Deus esse non possit, se vult parifacere Deo, vel praeesse: et hoc quidem malum
est, illud pejus, utrumque stultissimum. Non solum autem in majoribus, sed etiam
in minoribus culpis quam gravis sit inobedientiae culpa, facile perpendere est.
Quia enim Jonathas, etiam nesciens patris imperium, parum mellis gustavit illo
die, quo omnibus interdictum fuit a Saule ne comederent, 0801A divina gratia a Deo subtracta est, ut victoria tunc penitus
intermitteretur; quoniam culpam tam gravis poena subsecuta est, ut Jonathas
absque retractatione moreretur, nisi totius populi precibus liberaretur (I
Reg. XIV). Legitur etiam, quod quidam Prophetarum mandatum acceperat a
Deo ne comederet, donec reverteretur inde quo missus fuerat. Supervenit autem
quidam alius propheta, dicens sibi Dominum apparuisse, quod et ex dominico
praecepto comedere deberet ostendit. Quo sermone Propheta deceptus, credidit, et
comedit; et in quo se obedire credidit, inobediens fuit: cujus inobedientiae
culpam talis subsecuta est poena, ut eum in itinere leo perimeret. Verumtamen in
morte peccatum inobedientiae solutum est, quod per hoc indicatur, quia 0801B leo qui Prophetam exstinxerat, postmodum nec cadaver, nec asinum
suum tangere praesumpsit (III Reg. XIII). Quod si tam graviter
delinquitur, cum per ignorantiam inobedientia fit; quam horribiliter peccat qui
conscientia accusante obedire contemnit? Ergo, ut praedictum est, per
inobedientiae malum quantum sit obedientiae bonum evidenter perpenditur. 20. Nunc autem simpliciter obedientiam describamus, subjungendo
breviter ejus divisiones, et quae sunt quae obedientiam impediunt, quae juvant,
quae sit ejus proprietas, et quae dignitas, quae perfectio, quod meritum. Est
ergo obedientia virtus, qua homo, propria voluntate postposita, animo
amplectitur injuncta opere implenda, nisi obstiterit causa invincibilis, 0801C vel praelati auctoritas idem prohibens quod injunxerat.
Obedientia alia perfecta, alia imperfecta. Imperfecta est, quae usque ad mortis
terminum non pertingit. Perfecta est, quae morte non consumitur, sed
consummatur. Item obedientia alia est magni meriti, alia parvi meriti, alia
nullius meriti, cum tamen obedientia videatur. Magni meriti est, cum secundum
quod beatus Gregorius disserit (Moral. lib. XXXV, cap. 10),
obedientia in adversis aliquid habet ex suo, id est ex desiderio amplectitur
adversa. Parvi meriti est, cum quis in adversis invitus obedierit. Nullius
meriti est obedientia in prosperis, cum obedientis animus ad eadem prospera
anhelat. Item obedientia alia est venalis, alia servilis, alia filialis. 0801D Venalis est, quae ad quodcunque temporale commodum, vel ad mundi
gloriam respicit. Servilis est, quae fit quocunque timore non casto. Filialis
est, quae ad solam charitatem respicit. Obedientia filialis est valde bona;
obedientia servilis nec ad salutem sufficit, nec est valde mala; obedientia
venalis valde mala est, illa maxime qua nititur homo ad praelationis culmen
fraudulenter attingere; ut qui subjectus humilitatis signa praetendit, aliis
praelatus cornua superbiae ostentat malitiose. Item debemus subjecti
obedientiam, primum Deo, deinde praelatis, postmodum ad invicem. Deo, ex
necessitate; praelatis, ex potestate, quia eis nosmetipsos sponte subjecimus; ad
invicem, ex charitate. 21. Item obedientia dux est nobis ad
virtutes, dux 0802A ad sapientiam, dux ad martyrium, dux ad
patriam nostram. Dux dico est ad virtutes, secundum illud Gregorii: «Obedientia
sola est quae caeteras virtutes menti inserit, insertasque custodit
(ibid.).» Alibi dicit, quia obedientia fidei meritum possidet, sine
qua infidelis quisque convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Dux est ad
sapientiam juxta illud: Concupisti sapientiam? serva
mandata (Eccli. I, 33). Dux est ad martyrium, quia qui vere et
perfecta vult obediens esse oportet eum gravissimas cordis et corporis passiones
perpeti; sed magna nobis est consolatio, quia si compatimur conregnabimus, et
quia secundum 544 multitudinem dolorum nostrorum
consolationes Dei laetificabunt animas nostras: et quemadmodum filii Jonadab
propter obedientiam quam 0802B exhibuerant patri suo, scilicet ne
vinum biberent, et ut manerent in tabernaculis, benedictionem meruerunt a Domino
(Jerem. XXXV); ita et quicunque praelatis suis perfectam exhibent
obedientiam, benedictionem merentur a Domino, utique triplicem; quia prima est
virtutum benedictio juxta illud Psalmistae: Multiplicabis in
anima mea virtutem (Psal. CXXXVII, 3); secunda est, ut anima
exiens a corpore statim transeat ad requiem; tertia est, ut in resurrectione
justorum omnis obedientiae filius stolas binas recipiat, juxta illud quod
scriptum est, scilicet, In terra sua duplicia possidebunt
(Isa. LXI, 7). Amplius, veram obedientiam comitatur charitas,
simplicitas, concordia, quod per hoc nobis figuraliter innuitur, quod postquam
Job de infirmitate convaluit, unusquisque 0802C amicorum suorum
obtulit ei inaurem auream unam, et ovem unam (Job XLII, 11). Sed
quid per inaurem, quod instrumentum est aureum, nisi obedientia? quid per ovem,
nisi simplicitas, designatur? Et quare inauris aurea, nisi quia aurum charitatem
significat, sine qua obedientia esse non debet! et cur inauris una et ovis
memoratur una, nisi quia unitas per concordiae vinculum charitati et
simplicitati conjungitur? Tanta enim concordia omnia nostra dirigi debent, ut
nostro vitio scandalum divisionis in Ecclesia non fiat. 22.
Amplius, amor saeculi et amor privatus valde impediunt obedientiam, et valde
roboratur obedientia, si quis est contemptor saeculi et sui. Sunt autem 0802D hae proprietates obedientiae, ut subjectus obediat, non trepide,
non tepide, non cum sermone nolentis, sine mora et usque ad mortem. Et haec est
perfectio obedientiae, propter quam perfectionem dictum est, Usque ad mortem.
Alius enim permanet in obedientia usque ad verborum contumeliam, alius usque ad
damna rerum; alius usque ad corporis passiones, alius usque ad mortem: et hic
solus ad perfectionem obedientiae pertingit. Et notandum quod obedientia nobis
usque ad mortem servanda praecipitur. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitae
terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster factus est obediens
usque ad mortem. Quid ergo mirum si homo peccator obedientiae in vitae hujus
brevitate se subjicit, quando hanc et ille qui 0803A obedientes
remunerat, non reliquit? Sed et hoc praetereundum non est, quod primis
parentibus dictum est: Ex omni ligno paradisi edite; de ligno
autem scientiae boni et mali ne tetigeritis (Gen. II, 16, 17).
Qui enim ab uno quolibet bono subjectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne
obedientis mens funditus intereat, si ab omnibus bonis repulsa jejunat. Omnes
enim paradisi arbores ad esum concessit, cum ab una prohibuit, ut creaturam suam
quam nolebat exstingui, tanto facilius ab una restringeret, quanto ad cunctas
latius relaxaret. 23. Quod autem superius dictum est
(Supra, num. 20), obedientem non solum ex praecepto, verum etiam ex
proprio desiderio adversa tolerare; in prosperis autem de suo omnino nil habere
debere; veraciter 0803B affirmare possumus, si Moysen et Paulum
ad medium deducamus. Moyses namque cum in deserto oves pasceret, a Domino per
angelum in igne loquentem vocatus est, jussusque est ut omnium Israelitarum
multitudini praeesset; sed quia apud se mente humilis exstitit, oblatam protinus
tanti regiminis gloriam expavit, moxque ad infirmitatis patrocinium recurrit,
dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et
nudiustertius, ex quo coepisti loqui ad servum tuum, tardioris et impeditioris
linguae factus; et se postposito alium deposcit, dicens: Mitte quem missurus es (Exod. IV, 10, 13). Ecce
cum auctore linguae loquitur, et ne tanti regiminis potestatem suscipiat,
elinguem se esse causatur. Paulus autem sic ait: Ego non solum
alligari, sed et in 0803C Jerusalem mori paratus sum pro nomine
Jesu (Act. XXI, 13); neque enim facio
pretiosiorem animam meam quam me (Act. XX, 24). Jerosolymam
ergo pergens adversa cognoscit, et tamen hoc libenter appetit: audit quod
timeat, sed ad hoc ardentius anhelat. Moyses itaque ad prospera de suo nil
habet, quia precibus renititur, ne Israeliticae plebi praeferatur; Paulus ad
adversa 545 etiam ex suo voto deducitur, quia malorum
imminentium cognitionem percipit, sed devotione spiritus etiam ad acriora
fervescit. Ille praesentis potestatis gloriam Domino voluit jubente declinare;
iste Domino disponente per dura et aspera studuit ad graviora properare.
Praeeuntium ergo virorum exemplo instruimur utiliter, ut si obedientiae 0803D palmam apprehendere veraciter nitimur, prosperis hujus saeculi
ex sola jussione, adversis autem ex devotione militemus. 24. Et
notandum quod quantum ex humana ratione colligi potest, sicut nulla mala a
praelatis ex praecepto injungi debent, sic nec omnia bona, sed media bona, quae
quasi ex nostra potestate nobis a Domino data sunt, verbi gratia ut legere,
scribere, loqui, silere, laborare, cessare, et consimilia. Sed, sicut praedictum
est, non omnia bona praecipienda sunt. Quis enim audeat per obedientiam
injungere omnia relinquere, virginitatis votum, in virginitate manere, inimicum
diligere, mori pro proximo? quanquam si quis habeat fidem sicut granum sinapis,
possit ac debeat etiam amplecti ea quae impossibilia 0804A secundum humanam rationem videntur, si sibi a praelato
injungantur. Multi enim sanctorum, humanam rationem fide transcendentes, supra
aquam ambulaverunt, et montes de locis suis removerunt. 25.
Nunc quae sit obedientiae dignitas restat ostendere. Dignitas vero obedientiae
simillima Deo est. Qui enim simpliciter charitatem servat in moribus,
similitudinem Dei tenet. Qui autem cum charitate etiam jejuniis, vigiliis, et
aliis virtutum laboribus vigilanter insistit, Deo similior est. Qui vero cum his
omnibus sub alterius potestate, obedientiae vinculo semetipsum ligat, et ad
voluntatem et imperium magistri per omnia pendet, obedientiam servans usque ad
mortem, Deo simillimus est. Meritum autem 0804B obedientiae in
regno erit vitae, tantoque illic quisque constituetur sublimior, quanto hic in
ipsa obedientia manet perfectior; et illi maxime merentur sublimari a Deo, qui
virginitatem obedientiae usque ad mortem servant. Virginitatem obedientiae
vocamus obedientiae incorruptionem, scilicet cum quis ex quo magistro se
subdidit, nulla hora vel actu, vel voluntate fuit inobediens: et sicut in regno
vitae omnes qui carne et spiritu virgines permanserunt, virginitatem tamen
obedientiae non servaverunt, canticum novum cantabunt Agno, non tamen canticum
virginitatis obedientiae; sic e converso omnes qui in virginitate obedientiae
permanserunt, et virginitatem carnis et spiritus non servaverunt, etsi non
canticum virginum, canticum tamen virginitatis 0804C obedientiae
cantabunt coram Domino et Agno. 26. Magna est ergo virtus
obedientiae, quae de corruptis quodammodo virgines facit. Haec virtus milites
Christi ducit per ignem et aquam, ut transeant in refrigerium probat eos,
probatosque reddit perfectos, et quia perfectos, ideo victores: vir enim
obediens loquitur victorias (Prov. XXI, 28). Obediens enim
quotiescunque aliquid asperum et difficile ei injungitur, si gladio praecepti se
ipsum mactat et Domino sacrificat, magnam loquitur victoriam, quia se ipsum
vincit. Multo enim melior est obedientia quam victimae (Eccle. IV,
17); quia per victimam mactatur aliena caro, per obedientiam vero
mactatur propria 0804D voluntas. Vir obediens hilariter et
fiducialiter orat; quia, sicut per beatum Augustinum dicitur: «Melior est oratio
una obedientis, quam decem millia contemptoris.» (De Opere Monachorum,
cap. 17, n. 25.) Obedientia quidem orationem dirigit ad coelum, quae sine
obedientia non ascendit ad Dominum, sicut et lapis projectus ad coelum non
attingit. Vir obediens confidit ut leo: et quemadmodum leo non viribus aliis,
sed in viribus proprii pectoris confidit, nec ad alicujus bestiae pavet
occursum; ita et vir obediens non in aliorum oratione et vita, sed in propria
conscientia gloriatur, juxta illud Apostoli: Gloria nostra
haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12),
nec ad malarum bestiarum pavet occursum. Si enim occurrit ei spiritus avaritiae
vel superbiae, vel 0805A fornicationis, vel quilibet alius
malignus spiritus qui dicat: Incurvare ut transeamus
(Isa. LI, 23); ipsa obedientiae virtus sic ipsum roborat, ut non
incurvetur, sed victor transeat. Nec mirum. Est enim virtus obedientiae salus
omnium fidelium; obedientia 546 est genitrix omnium virtutum;
obedientia est inventrix regni coelorum; obedientia est coelum aperiens, et
hominem de terra elevans; obedientia est cohabitatrix Angelorum; obedientia est
sanctorum omnium cibus: ex hac enim sancti ablactati sunt, et per hanc ad
perfectionem venerunt. 27. Item sunt alii modi qui ad
obedientiam pertinere videntur, cum tamen veritas obedientiae in eis non sit.
Sunt enim qui magistrum sibi eligunt idiotam, non ut ei obediant, sed ut eam
secundum suam carnalem 0805B voluntatem flectere valeant; vel
eligunt litteratum, qui carnaliter vivat, et carnaliter diligat obsequentes. Hi
ergo qui non ut Domino placeant, sed pro concupiscentiis suis nutriendis in
exterioribus obedire videntur, recte Ismaelitae dicuntur. Ismaelita namque
interpretatur sibi obediens. Est et obedientia ex nimia
simplicitate descendens, quam fatuitatem appellamus, cum quis tam in malis quam
in bonis obedire contendit; cum scriptum sit: Malum per obedientiam nunquam
fieri debere, sed bonum aliquando intermitti. Et est obedientia semetipsam
indiscrete excedens, cum quis nimia subtilitate deceptus decernit quae sibi
praelatus injungere debeat, et quae minime. Est et obedientia praecisa, cum quis
sibi bonum praeeligit, ut a praelato sibi injungi postulet (quod 0805C aperte malum est), sed per impatientiam frangitur cum a praelato
denegatum fuerit. Quod si humiliter bonum quod desiderat, praelato suggerat, et
cum denegatum fuerit immotus permaneat, bonum est. Item est obedientia superbiae
simul et stultitiae peste depravata, ex propria voluntate descendens, cum quis
in bonis apud semetipsum quae facturus esset, si injungerentur ei, et quae
minime . . . Et quandoque contigit, ut illa bona quae facere non vult, ei
praelatus nunquam injungat, et tamen propter stultam cordis deliberationem et
inobedientiam apud Deum reus mortis tenetur. Sed et hoc notandum, quod quandoque
magister aliquid discrete injungit, et discipulus nullo modo acquiescit; sed
quasi consilium 0805D melius daturus, voluntatem magistri
voluntati suae subjicit, cum propriam voluntatem et proprium consilium sub
voluntate et imperio magistri flectere debeat. Longe ergo ab itinere obedientiae
errore ducitur devio, cum semetipsum magistrum, et magistrum suum constituat
discipulum. 28. Praeterea attendendum est, quod subjectus
errores magistri sic cavere debeat, ut semper magistrum veneretur: quodque adeo
seducitur, magistrum venerando imitetur errores, vel errores cavendo magistro
subdi dedignetur. Quippe dum magistri actus vel verba curiosa subtilitate
attendit, et semetipsum qualis apud se lateat, seductus ignorat; et dum mala sua
nec magna, nec minima attendere 0806A vult, sed bona, si qua
sunt; nec de occultis magistri bene sentit, nec ejus manifesta bona approbat,
sed mala, si qua sunt, manifesta libenter attendit; dum, inquam, hoc facit, et
se ipsum inaniter extollit, et magistrum malitia agitatus deprimit. Verumtamen
commissa sua attendens, se peccatorem confitetur, nec tamen tantum se peccasse
aestimat, ut tali magistro subditus esse deberet, et crescente malitia verbum
responsionis subtrahit, et pejus silet quam pejus loqueretur. Sed in hoc
inobedientiae vitium a filiis obedientiae longe est, quorum studium est ut
semper humiliter cogitent, humiliter loquantur, humiliter obediant, humilitatis
habitum non recusent. Haec de obedientia et ejus proposito propter simplices
obedientiae filios simpliciter descripsimus; 0806B sed quia
humilitatis et obedientiae charitas regina est, et ad ejus regimen omnes
virtutes dirigi debent; volo, si possum, de uberrimo charitatis fonte fratribus
novellis propinare. Sed quia timor introducit charitatem, sic intrans ut exeat,
aliqua de timore proponamus. 547 PARS TERTIA. DE TIMORE ET CHARITATE.29. Est quidam timor naturalis, nobis cum animalibus communis, ex
natura carnis procedens. Timemus enim quae corporibus sunt noxia, et naturaliter
ea vitamus, et appetimus salutaria; unde scritum est: Nemo
unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam (Ephes. V,
29). Iste timor non 0806C est peccatum, sed poena peccati,
nec introducit charitatem, nec introductam expellit, sed naturaliter est in
nobis, sive habeamus charitatem sive non. Et hunc timorem habebat Christus cum
diceret: Tristis est anima mea usque ad mortem
(Matth. XXVI, 38); ut per hoc veritatem assumpti hominis
ostenderet, et electos suos adversa mundi mortemque passuros corroboraret suo
exemplo. Et nullus miretur electo timore concuti, cum Christus esset tristis
usque ad mortem. 30. Sed et timor, qui est initium sapientiae,
et servilis dicitur, in Christo fuisse creditur, de quo Isaias dicit: Et replevit eum spiritu timoris Domini (Isa.
XI). Unde merito quaeritur, cum perfectam chariritatem, quae foras mittit
timorem in Christo fuisse 0806D nefas sit negare, quomodo
perfecta charitas et timor servilis in eo esse simul potuerint. Ad quod diversa,
nescio si sufficientia, respondentur. Dicitur quod ille qui nulla causa cogente,
sed voluntarie caeteros nostrae mortalitatis suscepit defectus, hunc quoque, cum
sit donum Spiritus sancti, habuit. In eo tamen perfecta charitas fuit; alterum
habuit ex sua perfectione, alterum habuit ex nostra infirmitate. Aliter: Cum
dicitur, Timuit, sic intelligitur, Nihil neglexit: et ponitur causa pro effectu.
Timor enim causa est hujus effectus, ut nihil negligatur. Haec expositio verbis
beati Gregorii congruere videtur: dicit enim sic: «Timere Deum est, nulla quae
facienda sunt praeterire.» (Lib. Moral.) Aliter vere
Christus timuit, 0807A sed sicut in se incomprehensibilis est,
ita timorem habuit incomprehensibilem. Aliter: Christus qui per divinitatem
omnia scivit tormenta gehennalia, et illos qui in illis cruciabantur et
cruciandi erunt intuens, ex humanitate timuit, horrorem in se sensit:
quemadmodum si aliquis nostrum aliquem damnatum gravissima poena torqueri
videret, protinus in fremitu carnis exhorresceret. Aliter secundum Hieronymum,
timorem Christus habuit non ad timendum, sed ad dandum: sicut medicus sanus qui
medicamentum habet, non ad sanandum se, cum sit sanus, sed ad sanandum
aegrotos. 31. Item nascuntur diversi timores in hominibus. Est
timor ex vitio animi veniens, quando aliquis ne non adipiscatur temporalia, vel
adepta amittat, homines 0807B magis quam Deum timet. Et iste
timor non introducit charitatem, sed introductam impugnat. Est et timor
vituperabilis, cum timet homo vilescere, non oculis Dei, quod timendum est, sed
oculis hominum, quod timendum non est. Est et timor reprehensibilis, cum ipsa
mors et corporis passiones ultra modum timentur; et ideo tertio oravit Dominus,
ne nos per trinam tentationem timoris succumbamus. Item est timor malus respectu
solius gehennae, cum homo nec Deum timet, nec peccare timet, sed ardere; et
retrahit se ad tempus ab actu peccandi, non a voluntate mala quia vellet
peccare, si liceret impune; nec amat justitiam, sed odit. Et iste timor non
dicitur timor Domini, nec correptionis, nec initium sapientiae. 0807C 32. Est et alius timor respectum habens in Deum,
quando videlicet ipsum Dominum timemus propter potentiam ipsius, quia potest
animam et corpus mittere in gehennam. Hunc autem Dominus jussit habere dicens:
Nolite timere illos qui occidunt corpus, animam autem non
possunt occidere; sed timete illum qui potest animam et corpus perdere in
gehennam (Matth. X, 28). In hoc autem timore aliquantulum vis
charitatis est, in hoc quod ad Dominum respicit et donum Dei est; sed quia ex
ejus potentia habetur, poenam habet, et servilis dicitur, et quod in initio suo
bonus est, sed non perfectus est, nec ad salutem sufficiens, verumtamen per
excrescentes gradus melioratur, et adeo hominem corrigit, ut nec actu, 548 nec voluntate peccare libeat; etiamsi peccatis 0807D obligetur invincibilibus; et timor iste dicitur Domini, dicitur
correptionis, dicitur sapientiae. Ex hoc autem timore, mediantibus virtutibus,
ad illum tendimus timorem, qui dicitur permanere in saeculum saeculi
(Psal. XVIII, 10). Et notandum, quemadmodum mulier castum timorem
habet, scilicet ne vir discedat ab ea, vel in aliquo virum offendat; sic timor
Domini dicitur castus, cum timet aliquis ne Deum offendat, unde gratiam quam
accepit, amittat; et iste timor, cum taliter castus sit, non permanet in
saeculum saeculi, cum in beata vita unusquisque certus sit, nec Deum offendere,
nec velle, nec posse. Timor autem castus qui permanet in saeculum saeculi, si
diligenter perpenditur, potest dici amor. Amamus autem 0808A ipsum propter se ipsum, non respicientes ad poenas, sed ipsum
intuentes, ipsum prae omnibus desiderantes, caste inhaeremus ei: et iste castus
affectus foras mittit timorem. Non de charitate quae in praesenti habetur, sed
de perfecta quae in futuro habebitur, solet intelligi; et tunc revera timor
foras mittitur, vel in praesenti per charitatem expellitur. Quamvis enim timor
naturalis sit in homine, tamen veniente charitate, jam non pro timore servitur,
sicut prius, sed propter ipsum Deum. 33. Timorem autem Domini
Scriptura multipliciter commendat. Verbi gratia scriptum est: Et timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae
benedicetur; et: Corona sapientiae timor Domini, replens
pacem et salutis fructum; et: Radix 0808B sapientiae timor Domini; et: Timor Domini
et gloriatio, et corona exsultationis; et: Timor Domini
dabit gaudium in longitudinem dierum; et: Timor Domini
expellit et reprimit vitium, cautum facit hominem atque sollicitum; nam qui sine
timore est, non poterit justificari, quia ubi timor non est, dissolutio vitae
est (Eccli. I, 11-29). Et alibi scriptum est: Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua (Eccli. II,
20); et: Timete Dominum servite Domino> cum timore, et exsultate ei cum tremore
(Psal. II, 11); et: Beatus homo qui semper est
pavidus; qui autem durae mentis est, corruet in malum (Prov. XXVIII,
14); et: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quia non
est inopia timentibus eum (Psal. XXXIII, 10); et: Timentes Dominum, sustinete misericordiam ejus, et ne deflectatis
0808C ab illo, ne cadatis; et: Qui timetis
Dominum, dlligite eum, et illuminabuntur corda vestra; et: Qui timetis Dominum, sperate in illo, et in oblectatione veniet
vobis misericordia; et: Qui timetis Deum, credite in
illum, et non evacuabitur merces vestra (Eccli. II, 7-10); et:
Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione
conservabit illum a malis (Eccli. XXXIII, 1); et: Spiritus timentium Deum quaeritur, et in respectione illius
benedicetur; et: Qui timet Dominum nihil trepidabit et
non pavebit, quia ipse est spes ejus; et facultas et virtus exaltavit cor
ejus (Eccli. XXXIV, 14-20). Super hoc timore Ambrosius dicit:
«Qui timet Dominum, declinet errorem, et ad virtutis semitam vias suas dirigat.»
Gregorius dicit: «Prava mens si non prius per timorem evertitur, 0808D ab assuetis vitiis non emendatur.» Sed inter haec notandum est,
quod gratia Dei praecedens mittit nos ad triplicem cogitationem, quae habetur ex
nostris excessibus, de judicio Dei futuro, de gehennae incendio: quae cogitatio
opportuna importunitate sui mentem stimulans mittit nos ad timorem, timor autem
ad charitatem. Haec de timore charitatis gratia incidenter dicta sunt. Ipsa
autem charitas nos doceat, quid de ipsa charitate sentiendum sit, quid
proferendo, quod sit ejus initium, et quod incrementum, quae perfectio. 34. Dicamus ergo quia charitas multipliciter dicitur. Accipitur enim
pro opere charitatis, ut cum usualiter dicitur, Eleemosynam dare charitas est
0809A quod genus charitatis, cum ex mentis affectu non descendit,
non salvat. Significat etiam charitas ipsum Deum, ut cum dicitur, Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Significat
et charitas affectum mentis purgatum: unde S. Augustinus talem ponit
descriptionem, «Charitas est motus animi ad diligendum se, et proximum propter
Deum.» Et notandum, quod quando dicitur, «Charitas est motus animi,» motus
corporis removetur, qui, quamvis aliquando sit opus charitatis, tamen non est
charitas. Et quia movetur animus ad judicandum, et ad consimilia, additur, «ad
diligendum;» sed quia movetur animus ad 549 diligendum
saeculum, additur, «Deum.» Et ne aliquis exspectet aliud praemium a Domino quam
ipsum Deum, recte subjungitur, «propter Deum:» 0809B et item quia
nullus debet se ipsum diligere propter se ipsum, nec proximum propter proximum,
sed propter Deum; convenienter subditur, «et se et proximum propter Deum.» Et
attende quam recte determinatum sit, «propter Deum.» Homo nec per se est, nec
per se bonus est; sed a Deo est, a Deo bonus est: similiter dico de angelo, et
de quacunque creatura. Deus enim per se est, et per se bonus est. In eo autem
qui per se est, et per se bonus est, finis nostrae beatitudinis constituitur:
ergo in solo Deo. Quod si homo diligeret se ipsum propter se ipsum, vel proximum
propter proximum; jam non in Deo, sed in creatura finem suae beatitudinis
constitueret, quod nefas esset: unde procul dubio in miseriam laberetur homo,
cum sibi ipsi non 0809C posset esse beatitudo, nec aliquid
praeter Deum. Debet ergo unusquisque se ipsum diligere, nec propter se, sed
propter Deum. 35. Sed quia ista charitas manifesta vel perfecta
esse non potest, nisi ex operibus comprobetur (probatio enim dilectionis est
exhibitio operis), necesse est sequi opera quae propter Deum exhibeantur. Unde
dicitur: Diliges proximum sicut te ipsum (Matth.
XXII, 39): scilicet propter Deum; id est ut servitium Dei ab illo
impleatur. Et istud sicut similitudinem significat hic,
non quantitatem; sed ut sicut diligis te ad serviendum Deo, itidem dilige
proximum ut serviat Deo et regnet cum Deo. Non enim audeo judicare peccatum, si
quis habeat minorem affectum circa alium quam circa se ipsum: 0809D quod si aequalis est, perfectus est. Eisdem etiam proximis
temporalia et spiritualia debemus impendere: spiritualia, ut praedicationes et
quaecunque spiritui congruunt; corporalia, quaecunque sunt nobis ultra
necessitatem. Non debemus proximis dare nostra tempore necessitatis: ipsa
necessaria nostra non dare, sed partiri debemus. Sic enim beatus Gregorius
testatur: «Minus amare proximum convincitur, qui necessitate cogente, necessaria
non partitur.» Et revera charitas magis vult ut duo tolerabili afficiantur
inopia, quam unus intolerabili torqueatur miseria: nec mirum quia charitas, quae
non quaerit quae sua sunt, juxta vires occurrit, et ultra vires vult. 0810A 36. Dubitari autem solet de dilectione Dei et
proximi, quae quam praecedat. Quod ita decernitur. Dilectio Dei alia incipiens
est, alia nutrita. Incipit quidem homo diligere Deum antequam proximum; sed,
quia dilectio Dei non potest perfici, nisi nutriatur et crescat per dilectionem
proximi, oportet ut proximus diligatur. Sic ergo dilectio Dei praecedit ut
incipiens: procedit a dilectione proximi, ut ab illa nutrienda. Et haec est in
dilectione Dei perfectio, ut si articulus necessitatis evenerit, moriatur homo
quocunque genere mortis, antequam transgrediatur unum de praeceptis Dei minimis.
In dilectione vero proximi haec est perfectio, ut homo diligat inimicum suum, et
ponat animam suam pro fratribus suis. Sic enim scriptum est. Diligite inimicos vestros, benefacite 0810B his qui
oderunt vos, orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth.
V, 44); et alibi: Majorem charitatem nemo habet, ut
animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). 37. Jure ergo charitas dicitur signum, quo discernuntur electi a
reprobis. Non enim discerni possunt fide, aut eleemosynarum largitione, vel
scientia, vel jejuniorum vel vigiliarum affectionibus, vel martyrio: haec enim
sunt communia electis et reprobis. Sola ergo charitas filios Dei a filiis
gehennae distinguit, dicente Domino: In hoc cognoscent omnes
quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan.
XIII, 35). Charitas congregat filios Dei, et facit habitare in unum. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum
(Psal. CXXXII, 1). 0810C Et alibi scriptum est: «Ubi
est charitas et dilectio, ibi est sanctorum congregatio. Ibi nec ira est, nec
indignatio, sed firma charitas in perpetuum.» Nulla virtus sine charitate
roboratur, imo in peccatum vertitur. Peritus enim sine charitate stultus est; et
idiota quilibet, si charitatem habet, valde doctus est, divina Scriptura
testante. Ille tenet et quod patet, et quod latet in divinis sermonibus qui
charitatem tenet in moribus. O quid digne de charitate referam, quae scientiam
non abscondit ignorantibus, nec 550 fructum indigentibus, nec
infirmis negat medicinam, nec sanis tutelam! Charitas interna inspiratione
praedestinatos vocat, vocatos justificat, justos magnificat. Pigrum excitat ut
pugnet, pugnantem juvat ut vincat, victorem coronat ut regnet. Scientem inflatum
0810D tangit ut humilietur, idiotam humilem docet ut sapiat et
exaltetur. Blanditur sine adulatione, saevit sine crudelitate; cum infirmis
infirmatur, pro scandalizatis uritur; agit magna, agit minima, ut nunquam sit
otiosa. Gaudet in confessoribus, jucundatur in virginibus, fervet in martyribus,
regnat in Angelis. In humilibus confessoribus redolet ut viola, in devotis
virginibus germinat ut lilium, in sanctis martyribus rubet ut rosae, in beatis
Angelis fulget ut aurum obrizum. O quam dulce et salubre est vinculum
charitatis, in qua, affirmante beato Augustino, pauper dives, sine qua dives
pauper est! Haec in prosperitatibus temperat, in adversitatibus tolerat, in
tentatione tutissima, in hospitalitate latissima, 0811A inter
veros fratres laetissima, inter falsos patientissima: libera in Paulo ad
arguendum, humilis in Petro ad obediendum, humana in Christianis ad confitendum,
divina in Christo ad ignoscendum. 38. Charitas ergo mira,
pulchra, optima docet et operatur. Docet enim ut semper diligatur quod
diligendum est, ut nunquam diligatur quod diligendum non est, nec amplius
diligatur aliquid respectu hujus rei quod aequaliter vel minus diligendum est,
nec aequaliter quod minus vel amplius, nec minus quod aequaliter vel amplius.
Debet unusquisque homo quatuor tantum diligere: Deum scilicet, Angelos,
semetipsum, et homines. Alia autem ab his minime diligenda sunt, sed pro loco et
tempore utendum est eis, et pro conditione sua laudandus atque admirandus 0811B est Creator in illis. Verbi gratia Deus et proximus semper
diligendus est, peccatum autem nunquam diligendum est: item Deus non minus vel
aequaliter respectu alicujus, sed magis diligendus est; nec proximi minus nec
magis diligendi sunt, sed aequaliter, licet opera charitatis non aequaliter
exhibenda sint. Item corpora nostra nec magis, nec aequaliter ut animae
diligenda sunt, sed minus. 39. Item docet hominem gaudere cum
gaudentibus, flere cum flentibus, abstinere ab illicitis, transcendere licita,
dare superflua, partiri necessaria, inimicum diligere, pro proximo mori.
Charitas purgat cor, illuminat, accendit, corroborat: purgat, dico, a sordibus
peccatorum, illuminat ad intelligendum, accendit ad diligendum, corroborat ad
operandum 0811C et perseverandum. Charitas est vita verborum et
cogitationum, vita virtutum et operum; quia singula haec si ex radice charitatis
non pullulant, non vivunt, sed mortua sunt. Item charitas est vita beatarum
animarum, vita quoque Angelorum; quia nec animae nec Angeli vivunt nisi per
charitatem Dei qua pascuntur. Item charitas est mors criminum, virtus
pugnantium, palma victorum: quam fides concipit, ad quam spes currit, cui
profectus omnium bonorum deservit. Non est autem charitas integra, nisi cum
dilectione Dei amor fraternus teneatur: qui enim a fraterna societate
secernitur, divinae charitatis participatione privatur. Christus Deus et homo
est: totum ergo Christum non diligit 0811D qui hominem odit.
Quamvis aliqui fide et bonis operibus videantur esse participes; tamen quia
fraterna dilectione privantur, nullum habent incrementum virtutis. Nam, sicut
Apostolus ait, Si linguis hominum loquar et Angelorum,
charitatem autem non habeam, factus sum ut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Et
si habuero prophetiam, et noverim omnia 0812A mysteria et omnem
scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem
non habeam, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates
meas, et tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil
mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Charitas enim omnium virtutum
obtinet principatum, unde et vinculum perfectionis
dicitur (Coloss. III, 14), eo quod universae virtutes ejus vinculo
religentur. O quam beata est virtus charitatis, quae omnes amplectitur, omnes
diligit, omnes fovet; peccata delet, virtutes nutrit; et, sicut scriptum est,
comprimit iram, excludit odia, expellit avaritiam, comprimit 551 rixam, et fugat pariter omnia vitia! Inter opprobria secura
est, et inter iras placita, inter odia benefica, 0812B in
veritate firma: a pravis impugnatoribus non diripitur, a latronibus non furatur,
ab incendio non crematur, ab haeresi non dividitur: individua stat,
inexpugnabilis manet, inconcussa perseverat, incorrupta laetatur. Charitas
concordia est, meritum et societas electorum. Charitas patiens
est, quia in adversitate non frangitur: benigna est,
quia amicis et inimicis opera misericordiae impendit: charitas
non aemulatur, quia alterius bonum diligit ut suum: non
agit perperam, quia ad opus perversum non ducitur: non
inflatur, quia eam nulla prosperitas attollit: non est
ambitiosa, quia non vult aliis praeponi: non quaerit quae
sua sunt, quia communia propriis, non propria communibus anteponit: non irritatur, quia 0812C non provocatur ad
iram, et non solum opere non nocet, sed nec malum cogitat: non
gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: omnia suffert in actu
pro veritate; omnia credit quae veritas suadet; omnia sperat quae veritas promittit; omnia
sustinet, in ipso capite, id est Christo. Charitas
nunquam excidit (I Cor. XIII, 4-8), quia etsi opera ejus
cessent, ipsa tamen charitas nec in hoc saeculo, nec in futuro finitur. Vel
charitas in electis non excidit, quia, etsi aliquis electus criminaliter peccet,
charitas tamen in eo non excidit irregressibiliter. Hanc autem virtutem qui
servat in operibus suis, benedictionem consequitur, Scriptura affirmante quae
loquitur ad populum Israeliticum sic: Si autem audieris ut
facias omnia mandata ejus, faciet te Dominus excelsiorem 0812D cunctis gentibus quae versantur in terra: benedictus eris in
agro, et benedictus eris in civitate: benedictus fructus ventris tui, et
benedictus fructus terrae tuae: mittet Dominus super cellam tuam et super omnia
opera manuum tuarum benedictionem (Deut. XXVIII,
1-8).
|