PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0811

EXPOSITIO IN ORATIONEM DOMINICAM.

NOTA.

552 Prodiit nuper ex bibliotheca Dunensi. Ejusdem est auctoris ac praecedens Tractatus, cujus hic mentio fit num. 3.

0811D 1. Pater noster. Septem sunt petitiones, sicut septem dona Spiritus sancti et septem virtutes. Per 0812D petitiones venitur ad dona, et per dona ad virtutes, per virtutes ad beatitudines. Istae petitiones distinctae 0813A sunt secundum duas vitas: quia vita alia est temporalis, alia coelestis. Per temporalem transitur ad coelestem, si bene et recte temporali utatur viator; ita quod nunquam adhaereat huic mundo, imo liberetur ab eo. Tres inferiores pertinent ad temporalem vitam, et primae tres consummabuntur in coelesti vita: media vero, quamvis de coelestibus sit, tamen hic completur; quia panis spiritualis deo petitur, ut in praesenti eo fruamur, et per eum confirmemur. Sed antequam ad petitiones veniatur, captatio benevolentiae in ore orantis praemittitur, Pater noster. Inducitur unusquisque simul orans, non sibi, sed communi saluti hominum, ut charitas et unitas Ecclesiae designetur: in qua tam bene frater desiderat salutem fratris, sicut et suam. Dicit ergo, Pater 0813B noster. Cum vocet eum Patrem, debet esse filius, non degenerare a tanto Patre, qui affectu et benevolentia Pater est. Cum vocamus Patrem, significamus quia jam non sumus servi, sed filii; cum dicimus noster, significamus quia multorum est, non unius tantum: qui enim habebat unum filium naturaliter, per gratiam suam voluit et alios filios adoptionis addere. Ecce communis est Pater omnium nostrum, per quod admonemur fraternitatis et ejusdem unanimitatis. Non applaudat sibi dives vel nobilis, sive Dominus; quia similiter est filius Dei pauper et ignobilis et servus. Omnes itaque fratres sumus. Cum dicitur, qui es in coelis, videtur orare ille qui est in imo, ut ad Patrem suum qui est in coelis, id est in immutabilitate, aeternitate, impassibilitate, possit 0813C ascendere, ut cum eo sit immutabilis et impassibilis.

2. Praemissa captatione benevolentiae, accedit ad petitiones; sed alio modo hic ordinantur, quam in hominibus complentur. Praemittuntur enim illae petitiones quae in futuro erunt consummatae, quia digniores sunt: postea ponuntur illae quae ad praesentem vitam pertinent, quia indigniores sunt. Sic Isaias fecit, qui dona Spiritus sancti digniora praemisit descendendo in minimis (Isa. XI, 2, 3): et Moyses, qui dilectionem Dei praemisit dilectioni proximi (Deut. VI, 5), quamvis sit posterior tempore. Ut ergo melius dignitatem, et quomodo aliud ex alio nascatur, videamus; naturalem ordinem, 0813D prout in nobis completur, prius sequamur, et postea ad istum ordinem redeamus.

3. Ultima petitio est: Sed libera nos a malo; quae tamen prima est in nobis. Homo enim qui vult ascendere ad coelum, videns quia non potest aliter ascendere, nisi a malis hujus mundi liberetur, clamat: Libera nos a malo; id est a peccato originali et actuali, et a desiderio hujus mundi, ut temporalia et me ipsum abjicere queam, et fiam pauper spiritu. Quod totum fiam per spiritum timoris, sicut expositum est planius in tractatu Virtutum. Et ne nos inducas in tentationem. Abdicatis omnibus terrenis, necesse est instare tentationes interiores et exteriores. Necessaria est ergo mansuetudo, ut mitis 0814A sit et humilis omnibus nocentibus, et nulla ira vel rancore moveatur, quod fit per spiritum pietatis. Et non orat quod non eveniant tentationes, sed ut non inducatur. Ille inducitur in tentationem, qui succumbit tentationi, et mergitur in ea. Et demitte nobis debita nostra. Quamvis sit liberatus a malo, quamvis non frangatur tentationibus, adhuc tamen non potest evitare quin in multis Deum offendat; sicut navis transiens per mare, per rimas recipit aquas: et ideo necessarius est luctus, quo peccata abluantur, quae ut sibi dimittantur, necesse est ut aliis dimittat, et de miseriis hujus mundi doleat; quod totum fit per spiritum scientiae. Scientia facit lugere hominem, cum quanta sit miseria in praesenti, facit agnoscere, et peccatis cognitis facit clamare, 0814B Dimitte nobis debita nostra, id est peccata quae debemus lugere; sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitores sunt qui nobis debent pecuniam, et qui fecerunt nobis aliquam injuriam. Si debet pecuniam, si perfectus es, dimitte; si imperfectus, licite repetere potes, si ille habeat unde reddat; sin autem, debes dimittere. Si fecit injuriam, et se tibi humiliavit, dimitte; si non vult, paratus sis ad condonandum, et fac quantum in te est. Ille autem nihil proficiet quod tu facis, nisi te rogaverit: sed tu te expedivisti.

4. Patrem nostrum quotidianum da nobis hodie. Tres petitiones praecedentes ad terrenam vitam pertinent, quia liberatio a malo, tentatio, lugere pro 0814C peccatis in praesenti est, et a mundo separatio vocatur. Modo transit ad coelestia, et in primis petit sibi dari panem coelestem, quo bene operetur, et in via confortetur, ne dificiat. De coelo quidem panis petitur, sed ut hic comedatur; et ita petitio ista confinium est de temporali ad coelestem vitam, quia res coelestis inclinari postulatur, ut hic in praesenti habeatur. Panis iste est Deus qui pascit angelos: et sicut panis qui a matre comeditur, in lac vertitur, ut puer illo fruatur; sic Deus quo fruuntur Angeli sicuti est, nobis versus est in lac, ut eo possemus frui. Assumpsit enim visibilem formam, ut doceret homines, ut sic saltem eum agnosceremus. Comedimus ergo eum semper sub aliqua specie in Sacramento altaris, in Scripturis et in verbo praedicationis, 0814D et omnibus modis quibus in nobis revelatur. Fruimur et illo pane, quando terreno pane vescimur, ut sustentati ei fortius serviamus. Panem istum vocat supersubstantialem (Matth. VI, 11), quia super omnes substantias est, et quotidianum eum vocat Lucas (Luc. XI, 3), quia eum quotidie aliquo supradictorum 553 modorum comedimus. Hodie vocat praesens tempus. Per istum panem esurimus et sitimus justitiam futuram: justitia enim praesens est imperfecta, et quasi esuries. De hac esurie dicitur, Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 15): et desiderium coelestis justitiae, quae perfecta est. Et iste panis habetur per donum fortitudinis.

5. Fiat voluntas tua. Istae tres petitiones quae restant, 0815A non possunt adimpleri perfecte nisi in coelo. Duae sunt voluntates in Deo: una misericordiae, quae non est cogens, nec aliquid libero arbitrio aufert, qua omnes homines vult salvos fieri, quod tamen in libera eorum voluntate positum est. Est alia quae est de effectibus rerum, de qua dicitur: Omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII, 3). Huic nemo potest resistere: Voluntati enim ejus quis resistit? (Rom. IX, 19.) Haec providentiae concordat semper, alia vero non semper. Si enim vult per misericordiam de aliquo pravo quod sit justus, et conferat ei gratiam suam, et tamen ille per liberum arbitrium contradicat, nec gratiae Dei consentiat; huic voluntas providentiae non concordat: quia, quamvis per dulcedinem conferat, tamen scit non consensurum. 0815B Quae autem de effectibus est, alia est permittens, alia approbans. Permittens est, quod faciat malum quandoquidem vult: approbans est, quod quando vult, faciat bonum. Utraque est ex justitia. Itaque homines resistunt voluntati justitiae quoad effectus. In Paulo tamen videtur cogens voluntas Dei, sed non est: quia licet sit percussus, tamen voluntas erat libera, ut resisteret si vellet. In coelo fiunt omnes voluntates Dei, et nullus ibi voluntati Dei resistit: sed in terra multi contradicunt Dei voluntati, illi scilicet quae est ex misericordia; cum enim vellet etiam salvare pravos si vellent, tamen ipsi contradicunt operibus huic voluntati. Orat ergo iste, quod sicut voluntas Dei est in omnibus civibus coeli, ita faciat et alios terrenos tales qui nullo modo voluntati 0815C Dei resistant; quod in nullo completur nisi in coelesti vita. Et tamen aliquo modo completur in hac vita in sanctis, etsi non per omnia; quia nullus vivere sine macula potest. Sicut in coelo et in terra, diversis modis variari potest, ut dicamus, sicut in coelo, id est in Christo, in quo Dominico homine Deitas residet, et suae voluntati nunquam homo ille contradixit; et in terra, id est in Ecclesia fiat. Vel, sicut in coelo, id est in angelis; ita et in terra, id est in hominibus. Vel, sicut in coelo, id est in anima justi; ita et in terra, id est in carne; ut nullo modo caro contradicat spiritui, sed in eadem voluntate consentiat cum eo. Vel, sicut in coelo, id est in sanctis viris; ita in terra, id est in peccatoribus. Quod totum est per spiritum consilii, qui dat nobis consilium 0815D bonum, quo istam misericordiam adipisci possimus, ut simus scilicet misericordes: Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

6. Adveniat regnum tuum. Postquam assecutus est illam misericordiam, ut voluntati Dei non resistat; postulat altius donum, ut Deum videat, scilicet clare, remotis omnibus nebulis phantasmatum; quod non erit perfecte completum, nisi in futuro. Et quamvis illa in coelo ordine non dentur, secundum ordinem tamen dignitatis postulantur; quia, quamvis in terra non sint plenarie data, tamen ordine sunt a sanctis in terra recepta. Haec postulatio est sexta, quia homo in sexta die, id est in perfectione, quae 0816A per senarium designatur, ad imaginem Dei factus est: quae imago postea per peccatum corrupta est. Modo in eamdem imaginem se reformari petit, id est in eumdem intellectum, ut Deum aperte intelligat, quae imago dicitur regnum Dei: videre enim summum bonum 554 est regnum coelorum. Reformatio hujus imaginis idem est quod munditia cordis: unde dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 7, 8), quae aliquatenus in praesenti habetur. Haec petitio per spiritum intelligentiae completur.

7. Sanctificetur nomen tuum. Haec septima petitio est, ultra quam nulla habetur, quae merito sequitur post Dei visionem. Parum enim esset Deum videre, nisi delectaretur homo in illa visione. 0816B Haec requies et delectatio praefigurata est in septima die, in qua dicitur Deus requievisse: unde etiam dicitur: Sanctificavit diem Sabbati (Exod. XVI, 23); quia in futura requie vere sancti erunt fideles. Haec est illa pax de qua dicitur: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Quando enim erunt similes Deo, immortales, impassibiles, incorruptibiles, nulla inquietudine moti, sed in aeterna pace, in qua est Deus, viventes; tunc erunt filii Dei, et etiam participatione dii. Quod orat iste: Sanctificetur nomen tuum in nobis, ut tu dicaris Pater, et nos filii, et etiam dii: ac si diceret, Sanctitas nostra non erit nostra, sed tua in nobis; et ideo sanctificetur, id est sanctitas tua fiat et appareat in nobis, et tuum nomen sanctum 0816C appareat in filiorum dignitate. Haec petitio completur per spiritum sapientiae. Differunt sapientia et intelligentia, sicut inter nos possumus videre. Intelligentia enim inter nos est ipsum exercitium investigandi Scripturas: sapientia vero, ipsa delectatio cognitionis; quando jam nihil investigamus, sed jam quasi omnia scimus, et in cognitis delectamur. Ita persimile est in coelo intelligere, ipsum videre, non quod in coelo sit labor aliquis . Sapientia vero est in cognitis delectari. Ita ascendit ille qui est in terra ad coelum, et hoc ordine complentur petitiones istae septem: modo videamus eas secundum hoc quod descendendo sunt ordinatae.

8. Quia ille qui petit, noverat Deum Patrem in coelis regnantem, petitionem illam praemisit, 0816D quae Patri illi vicinior est, de pace illa qua homines filii Dei efficiuntur: quasi diceret: Pater noster qui es in coelis, da ut nomen tuum sanctificetur in nobis, id est, ut in coelo tecum maneamus, et filii tui efficiamus. Quam delectationem non possumus habere, nisi reformes in nobis imaginem quae corrupta est. Adveniat regnum tuum. Quae imago et munditia cordis quia restitui non potest, donec voluntati tuae consentiamus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Et quia voluntati Dei obedire non possumus per omnia, nisi pane corroboremur: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et quia corpore Christi indigni 0817A sumus, quandiu peccatis foedamur; ideo dimitte nobis debita nostra, etc. Ut autem peccata nostra intelligamus et deplorare valeamus, orandum est nobis, ne tentationes inimici nos sibi subdant; et ideo dicendum est: Et ne nos inducas in tentationem. Quibus tentationibus resistere non possumus, nisi terrena abdicemus; ideo petendum est: Sed libera nos a malo. Si autem dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra: si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis delicta 0818A vestra. Quia autem quamdam conditionem posuerat quae gravis erat, scilicet dimitte nobis debita nostra, sicut et nos (Matth. VI, 9-15), etc. ut ad eam nos invitet, eam commendat quasi medicinam nostrorum peccatorum, dicens, ut si condonare aliis volumus sua peccata quae nobis fecerunt, et Deus nostra condonabit: sin autem, nec ipse nostra. Nota quod dicit, hominibus, et non dicit, Vos homines; quia illi quibus est condonandum sunt peccatores.