0817 555 AELREDI ABBATIS RIEVALLENSIS IN ANGLIA, ORDINIS CISTERCIENSIS,
SERMO IN ADVENTU DOMINI, De undecim oneribus
Isaiae.0817B 1. Tempus est, fratres
charissimi, ut misericordiam et judicium cantemus Domino. Adventus quippe Domini
est, illius qui venit et qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 8).
Sed quomodo venturus est, vel venit? Nempe vox ejus est: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24).
Quomodo ergo ad coelum venit, vel ad terram, qui coelum et terram implet? Audi
Evangelium: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est; et
mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Ergo et praesens erat,
et absens. Praesens, quia in mundo erat: absens, quia mundus eum non cognovit.
Non est longe ab unoquoque nostrum, ait Paulus; in ipso enim vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 27,
28): et tamen longe a peccatoribus salus
(Psal. CXVIII, 155). 0817C Prope itaque per
essentiam, longe per gratiam. Quomodo non longe, qui non agnoscebatur, nec
credecatur; nec timebatur nec amabatur? Longe a peccatoribus: quos nec revocabat
errantes, nec erigebat jacentes, nec redimebat captivos, nec mortuos suscitabat.
Longe, inquam, quando nec justis coelestem mercedem, nec impiis manifesto
judicio aeternam inferebat damnationem. Venit proinde ut agnosceretur, qui non
agnoscebatur; crederetur, qui non credebatur; timeretur, qui non timebatur;
amaretur, qui non amabatur. Sic qui praesens erat essentialiter, venit
misericorditer, ut agnosceretur humanitas ejus, crederetur divinitas ejus,
timeretur potestas ejus, amaretur benignitas ejus. Apparuit autem humanitas ejus
in nostrae infirmitatis 0818B susceptione; divinitas, in
miraculorum exhibitione; in daemoniorum oppressione, potestas; in peccatorum
susceptione, benignitas. Humanitatis namque fuit; quod esuriit divinitatis, quod
de quinque panibus quinque millia hominum satiavit. Humanitatis fuit; quod in
mari dormivit divinitatis, quod mari et fluctibus imperavit. Humanitatis fuit,
quod mortem sustinuit; divinitatis, quod mortuos suscitavit. Item potestatis
fuit, quod Pharisaeos de templo ejecit; benignitatis, quod in convivium
publicanos et peccatores suscepit. Potestatis fuit, quod daemones terruit:
benignitatis, quod adulteram absolvit. Postremo potestatis fuit, quod volentes
eum capere, prostravit; benignitatis, quod abscissam sui persecutoris auriculam
loco simul et 0818C sanitati restituit. Et haec omnia cum ad
primum adventum pertineant, misericordiae dicimus ascribenda. 2. Considerate ergo quid sit Deus, et videte quid sit quod deposuerit
tantam majestatem, quod exinaniverit tantam potestatem, quod infirmaverit tantam
virtutem, quod tantam altitudinem humiliaverit, quod tantam sapientiam
infatuaverit. Nunquid hominis justitia? Absit! omnes enim declinaverunt, simul
inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum (Psal. XIII, 3). Quid
ergo? Num aliqua ejus egestas? Minime: ejus enim est orbis terrae et plenitudo
ejus (Psal. XXIII, 1). An forte nostri in aliquo eguit? Nequaquam:
Deus quippe meus est; bonorum meorum non eget (Psal. XV, 2). Quid
ergo? 0819A Vere, Domine, non mea justitia, sed tua misericordia;
non tua egestas, sed mea necessitas. Dixisti enim: Misericordia aedificabitur in coelis (Psal. LXXXVIII,
3). Ita plane: quia miseria abundabat in terris, ideo in primo adventu
tuo misericordiam cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Misericordiae
namque fuit, quod infirmitates nostras factus homo in se suscepit:
misericordiae, quod fidem divinitatis suae miraculis confirmavit. Misericordiae
nihilominus, quod daemonum nobis calliditates detexit, et evacuavit virtutem;
misericordiae, quod meretricis attactum non respuit, sed approbavit devotionem.
556 Itaque, quod se exhibuit in humanitate humilem, in
miraculis potentem, in daemonum oppressione fortem, in peccatorum susceptione
0819B mitem; totum hoc ex misericordiae fonte processit, totum ex
pietatis visceribus emanavit. Et ideo in hoc primo adventu tuo misericordiam
cantabo tibi, Domine. Et merito, quia misericordia tua plena est terra
(Psal. CXVIII, 64). 3. Ecce oleum, ad cujus
praesentiam jugum nostrae captivitatis computruit, sicut ait Isaias sanctus: In illa die auferetur onus ejus de humero tuo, et jugum de collo
tuo, et computrescet jugum a facie olei. Quae ista dies? quod onus istud?
quod jugum? Audi quod idem propheta praemittit: Suscitabit
super eum Dominus, scilicet regem Assyriorum, flagellum
juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam ejus super mare, et levabit eam in
via Aegypti (Isa. X, 26, 27). Flagellato itaque et percusso
diabolo, qui est rex 0819C super omnes filios superbiae
(Job XLI, 25), levavit Dominus virgam suam super mare, et levavit
eam in via Aegypti. Mare, saeculum; virga, crux: via Aegypti, via illa lata et
spatiosa, quae ducit ad mortem. Gratias tibi, Domine Jesu, qui exaltasti virgam
tuam super mare, prosternens cruci tuae superbiam saeculi, et subjiciens ei
principatus et potestates. Vere, Domine, crux tua premit fluctus saeculi, sedat
tempestates, persecutionum et tentationum procellas mitigat. Levasti etiam eam
in via Aegypti; ut obstructa via illa lata quae ducit ad mortem, illam arctam et
angustam ostenderes quae ducit ad vitam. An nescitis? an non sentitis? an non
experimini? Fervet in carne aestus concupiscentiae, aliquando in 0819D mente ira desaevit, indignationis et amaritudinis verba
prorumpunt, et ad instar maris quod vehementer agitat ventus, omnia interiora
hominis conturbantur; sed levante super hoc mare crucem suam Jesu, sedantur
omnia, omnia conquiescunt. 4. Praeterea, fratres charissimi,
quis vos in hanc viam et angustam semitam salutis induxit, nisi dominicae crucis
et passionis exemplum, quam levavit Dominus in viam Aegypti? Merito hac die, id
est, tempore gratiae, tempore misericordiae, tempore quo crux levatur, quo
Christo subditur mundus, quo princeps mundi hujus ejicitur foras: hac inquam
die, hoc tempore auferetur onus de humero tuo. Quod onus? Legimus in Scripturis
multa onerum genera. Nam sanctus Isaias undecim nobis onera 0820A prophetico sermone describit. 1, Onus
Babylonis; 2, onus Philistiim; 3, onus Moab; 4, onus Damasci; 5, onus deserti
maris; 6, onus Aegypti; 7, onus Duma; 8, onus in Arabia; 9, onus vallis
visionis; 10, onus Tyri; 11, onus jumentorum austri (Isa. XIII-XXIII,
XXX). Et quid est onus, nisi pondus quoddam deprimens animam et ad terram
inclinans; faciens eam ad inferiora respicere, et negligere superiora? Tale
nobis onus aliquando ex mundi provenit delectatione, et hoc onus Babylonis; aliquando ex immundorum spirituum immissione,
et hoc onus Philistiim; aliquando ex naturali quadam et
inevitabili necessitate, et hoc onus Moab; aliquando ex
tenebris ignorantiae, et hoc onus Aegypti; aliquando ex
innata nobis infirmitate, et hoc onus Damasci; 0820B aliquando ex malorum persecutione, et hoc onus
deserti maris; aliquando ex occulta animi vexatione, et hoc onus Duma; aliquando ex timore mortis, et hoc onus in Arabia; aliquando ex vanitate, quando proficimus, et
hoc onus vallis visionis; aliquando ex angustia pro his
quae toleramus, et hoc onus Tyri; aliquando ex charitate,
quando aliis prodesse desideramus, et hoc onus jumentorum
austri. 5. Primum itaque onus
Babylonis est, quod necesse est ut auferatur ab humeris nostris. Babylon
significat mundum, cujus amor cupiditas est: onus itaque grave multos premens,
et ad inferiora incurvans. Tripliciter autem miseros onerat; labore, timore,
dolore. Cum labore 557 pervenit homo ad hoc quod cupit; cum
timore possidet, cum dolore 0820C amittit. Eia, fratres, quis
regum non cum labore acquirit quod cupit? quis regum ita securus, ut nullum
timeat? quis non cum dolore aliquid amittit? Sed retorqueamus ad nos parabolam
istam. Nullusne nostrum sub hujus oneris pondere suspirat? Nullaene in nobis
mundanae delectationes resederunt? Quid, quod qui sua reliquerunt, aliena
quaerere non formidant? pro quibus laboribus fatigantur, cruciantur doloribus,
timoribus conteruntur. Nunquid vel ille ab hoc onere liber est, qui cum nihil
vel parum in monasterium attulerit, tamen ut aliis det quidquid potest, de
monasterio auferre non desinit: qui importune petit; qui irascitur, si non
accipit; dolet, si corripitur; saevit, si proclamatur? 0820D Quid
illi, qui tanto parentum stringuntur affectu, ut religionis dispendium,
maximosque labores pro eis subire non dubitent, et ob hoc etiam dies vacuos et
noctes ducunt insomnes? Quid de illis dicam, qui honores ambiunt? quid oneris
non sustinent? Nunc adulantur, nunc detrahunt, nunc pro aliorum promotione
insaniunt, nunc frustrati spe sua, in ipsos etiam patres suos maledictis
insurgunt. Itaque, fratres, omnes hi conformantur huic saeculo. Unde et nomine
Babylonis censentur, illo poenarum onere, quod Propheta super Babylonem
describit, miserabiliter opprimendi. 6. Sequitur onus Philistiim, qui interpretantur cadentes potione, illosque significant qui superbia inebriati
ceciderunt de habitatione coelesti. Isti miseros 0821A onerant,
nunc tentatione, nunc afflictione. Hi Aegyptios onerabant plagis multis et
magnis, sicut habes in psalmo: Misit in eos iram indignationis
suae, indignationem, et iram et tribulationem, immissiones per angelos
malos (Psal. LXXVII, 49). Hi cor Judae oneraverunt avaritia,
et cor Pharisaeorum invidia, et Pilati stultitia. Hi cor fidelium multis
tentationibus onerant; insultantes animae consentienti, et dicentes: Incurvare ut transeamus (Isa. LI, 23). 7. Additur onus Moab, qui interpretatur de patre. Naturalem illam exprimit necessitatem, quam pater
generatione transfundit in filium; sicut est inevitabilis manducandi, bibendi
dormiendique necessitas, et caetera quae ad necessariam pertinent corporis
curam. Quale hoc onus, fratres charissimi, 0821B quo cogimur post
solis splendorem, ad carnis hujus curam, quasi ad fetidum cadaver redire, et
post spirituales cibos mentis, procurare onera ventris? Quale hoc onus, quod
quotidianum a nobis miserae servitutis tributum exigit; et quem hodie
implevimus, evacuatum crastino ventrem reimplere compellit? Quid dicam?
Quantarum sollicitudinum ac curarum onus miseris mortalibus necessitas ista
imponit, adeo ut quorumdam hominum deus venter sit (Philipp. III,
19), pro cujus non dicam delectatione, sed onere ipsam justitiam et
divinam doctrinam venalem habent? Hujusmodi, ut ait
Apostolus, Domino Jesu Christo non serviunt, sed suo
ventri (Rom. XVI, 18). Quid praeterea oneris in ipsa ciborum
distinctione sustinentes, hos desiderantes, illos 0821C rejicientes, cum alii ventrem torqueant, alii caput gravent,
alii pectus oppilent, alii tot corruptis humoribus premant? Verum de illis quid
dicam, quos ista necessitas nunc murmurare, nunc detrahere, nunc insuper
litigare compellit? Contristantur, si cibus vilior sit, si potus minus sapidus
apponatur, si praeparetur tardius, si negligentius accuretur. Fratres qui
hujusmodi sunt, secundum carnalem generationem viventes, Moab dici possunt,
pondere poenae, quod in onere Moab propheta commemorat, infeliciter
onerandi. 8. Jam de onere Damasci
propheta subjungitur. Damascus interpretatur fundens
sauguinem, illam nobis innatam exprimens corruptionem, quae quodammodo
nolentes et invitos trahit ad peccatum. 0821D Ipsa est lex in
membris nostris repugnans legi mentis nostrae, et captivos nos ducens in legem
peccati, quae est in membris nostris. Omnis sensus vitalis in corpore ex
sanguine est; vitalis autem sensus in anima ex ratione est. Et scitis quam
naturalis motus peccati nonnunquam in quadam delectationis voragine pene ipsam
vim rationis absorbeat; et totam, ut ita dicam, reddat exsanguem. Sed 558 quidam sentiunt, sed non consentiunt; impugnantur, sed non
expugnantur; onerantur, sed non prosternuntur. Hi onus quidem sustinent a
Damasco, sed Damascus non sunt. At ille qui consentit et praebet membra sua arma
iniquitatis peccato, profecto Damascus est, proprium sanguinem fundens, 0822A et suis se manibus interficiens. Hic procul dubio pondere
poenae, quod in onere Damasci describitur, se noverit opprimendum. 9. Additur onus Aegypti. Aegyptus
interpretatur tenebrae. Sunt autem tenebrae ignorantiae,
sunt et iniquitatis. Eia, fratres, non est leve hoc onus, quod de ignorantiae
nostrae caecitate portamus, nescientes in multis quid expediat; quid laudemus,
quid improbemus, ita ut saepe dicamus malum bonum, et bonum malum (Isa. V,
20). Sed et quid oremus sicut oportet nescimus (Rom. VIII,
26), et in luce Scripturarum quasi in nocte palpando incedimus. Qui ergo
hujusmodi sunt, ab Aegypto onerantur; sed cum Aegypto non onerantur, cum illis
scilicet qui Aegyptus sunt et tenebrae, filii tenebrarum. De 0822B quibus Dominus in Evangelio: Omnis qui male
agit, odit lucem (Joan. III, 20); et Apostolus: Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt; et
qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (I Thess. V, 7). Hi nimirum
eo pondere poenae premuntur, quo Aegyptum propheta docet esse puniendam. 10. Subjungitur onus deserti maris. Mare
desertum est multitudo reproborum, qui, derelicti a Deo et a sanctorum numero
separati, pondere persecutionum sanctam premunt Ecclesiam, ipsi poenarum
pondere, quae in hoc onere a propheta notantur, postmodum puniendi. Praeterea
mare sunt illi, qui diversis passionum ac vitiorum tumultibus quatiuntur. Qui
semper in motu sunt, semperque vagi, nunquam 0822C stabiles,
nunquam in eodem statu permanentes: nunc superbia intumescunt, nunc ira
fervescunt; nunc tristes, nunc leves, nunc pressi silentio, nunc risu dissoluti,
transgrediuntur praecepta seniorum, et fratrum pacem turbant. Quandiu tamen
timent, quandiu dolent, quandiu admittunt correptionem nec fugiunt
satisfactionem; desertum mare non sunt. At si venientes in profundum malorum
contempserint, si correpti reclamaverint, nihil honestum, nihil quietum, nihil
insuper ordinatum responderint; sed tumidi, sed inflati etiam in ipsum a quo
corripiuntur, verbis indignationis insurrexerint, ita ut necesse sit relinquere
eos sibi; desertum mare non dubites eos nominare. Vae illis qui a Deo derelicti
et hominibus, dimittuntur secundum 0822D desideria cordis eorum,
ut eant in adinventionibus suis! (Psal. LXXX, 13.) Quibus etiam
Dominus per prophetam dicit: Auferam zelum meum a vobis, et
ultra non irascar (Ezech. XVI, 42). Scitis, fratres
charissimi, quam grave onus in humeros sanctorum imponant qui tales sunt. Sub
hoc onere Propheta gemebat qui dicebat: Supra dorsum meum
fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 3). Vere supra dorsum
nostrum fabricant, qui hujusmodi sunt, quotidianis nos suis exorbitationibus
onerantes; qui addunt peccata peccatis, contemptum jungunt contemptui,
contumeliosi, elati, detractores, Deo odibiles, senioribus non obedientes,
sociis non contemperantes. Tales arenarum pondus, quod in 0823A onere deserti maris continetur, se noverint incursuros. 11. Ex hinc onus Duma sermo propheticus
describit. Duma interpretatur silentium. Scitis, fratres,
quod multos silentium onerat, et gravat quies, ita ut tacentibus et
quiescentibus omnia oneri sint; caput doleat, venter rugiat, caligent oculi, et
renes pene solvantur: exeuntibus autem huc illucque vagantibus et loquentibus,
jucunda sint omnia, tradantur oblivioni dolores, singulis membris sua reddantur
officia. O quanta est virtus linguae, quae oculos serenat, caput alleviat, renes
consolidat, genua dissoluta corroborat! Haec infirmum in laboribus infatigabilem
reddit, patientem in injuriis, paratum ad iter, promptum ad obedientiam. Itaque
si videris 0823B monachum in claustro residentem huc illucque
respicere, oscitare crebrius, manus et pedes extendere, nunc librum ponere, nunc
resumere; postremo, quasi quibusdam stimulis agitatum de loco in locum, de
auditorio in auditorium cursitare: sub onere Duma eum suspirare non dubites. Est
praeterea aliud quoddam silentium, quod aeternae poenae pondus multis imponat.
Ipsum est silentium, 559 quod ex pudore et confusione
procedens, confessionem obstruit peccatorum, vel excludit remissionem: quod onus
poenae tale silentium mereatur, propheticus sermo non tacet. 12. Jam onus in Arabia propheta subjungit.
Arabia vespera interpretatur, quae diei finis est
noctisque 0823C principium: horam mortis non incongrue, ut puto,
signans, quae cunctis fere mortalibus timoris non leve pondus imponit. Quis enim
hominum hoc onus evitet, cui se Salvator exempli causa spontanea voluntate
submisit? Imminente enim morte, coepit, ut ait
evangelista, pavere et taedere (Marc. XIV,
33). Sub hoc timoris onere totum vivit genus hominum, nisi forte aliquis
talis sit, cui certa sit beata vita post mortem, cujus desiderio etiam
amaritudinem mortis non sentiat. Praeterea vespera quae, ut diximus, diei finis
est noctisque principium, ejus exprimit casum, qui post opera lucis, ea inchoat
quae sunt tenebrarum, cujus fiunt novissima pejora prioribus, qui profecto eo
pondere opprimetur, quod in hoc Arabiae onere continetur. 0823D 13. Subditur onus vallis visionis. Visio
refertur ad contemplationem; vallis, ad humilitatem vel dejectionem. Est enim
quorumdam contemplatio humilis, quorumdam dejecta. Humilis sanctorum, abjecta
philosophorum. Sancti autem quo magis proficiunt, eo majori onere vanitatis
fatigantur, et sic ad altiora se erigunt, ut quandoque inviti etiam ad inferiora
trahantur. Si enim virtus proficit, servatur humilitas; si onerat, vanitas est.
Scitis, fratres, qualem necesse est ut sustineat pugnam mens proficientis, ne
favor humanae laudis subrepat, ne dissolvat adulatio, ne cor ambitu intumescat.
At illi, qui quod notum est Dei, notum est illis; qui invisilia Dei, per ea biquae facta sunt, conspiciunt: evanuerunt 0824A in cogitationibus suis, et
obscuratum est insipiens cor eorum, et a monte contemplationis ceciderunt
in vallem erroris. Ideo mutaverunt gloriam incorruptibilis
Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et
quadrupedum, e serpentium. Et si scire volueris quo isti digni sunt onere,
audi quod sequitur: Propter quod tradidit eos Deus in
desideria cordis eorum et in passiones ignominiae, et tradidit eos Deus in
reprobum sensum (Rom. I, 19-28). Sed et illi qui scientiam
Scripturarum vel doctrinam coelestem intentione non recta, puta ad laudes
hominum vel ad temporale lucrum retorquent; ad vallem visionis pertinere
noscuntur, ut scientia visionem, vallis intentionem significet. Quos omnes quale
poenae pondus exspectet, propheticus 0824B sermo declarat. 14. Sequenti loco ponitur Tyri onus quod nomen
angustia interpretatur, cujus onus est in amaritudine
poenitentiae, in labore continentiae, in corporali aegritudine. Quid enim?
nihilne oneris est in hac corporali exercitatione vel disciplinae regularis
observatione? Quid in labore continentiae? Quid laboriosius, quid difficilius?
quid periculiosius servatur? quid facilius amittitur? Et est alia quaedam cordis
angustia, quam facit amor sui: cui contraria est cordis latitudo, quam facit
amor Dei et proximi. Amor autem sui ex propria voluntate procedit. Qui igitur
amat propriam voluntatem, oneri illi est voluntas aliena, et ideo quae sua sunt
quaerit, 0824C non quae aliorum. Ad omnia quae sibi voluntas
propria suggerit, promptus; ad ea quae sibi injunguntur, piger et tardus. De
talibus dicit Apostolus: Erunt homines se ipsos amantes
(II Tim. III, 2). Qui profecto pondus poenae, quod in onere Tyri
scribitur, non evadent. 15. Ultimum onus
est jumentorum austri. Auster, qui ventus est calidus,
signat Spiritum sanctum, sicut habes in Cantico canticorum: Surgat aquilo, et veni, auster; perfla, hortum meum
(Cantic. IV, 16). Felix anima quae hujus austri jumentum est; quae
freno moderationis hujus regitur; quae in omnibus ejus subditur voluntati. Felix
plane anima, cui Spiritus sanctus praesidet, et omnia opera ejus dirigit.
cogitationes ejus disponit, motus ordinat moresque 0824D componit. De talibus scriptum est: Ubicunque
erat impetus Spiritus, illuc gradiebantur, cum ambularent (Ezech. I,
12). De quibus propheta: Viam fecisti in mari equis
tuis (Habac. III, 15). Hujus jumentum austri Paulus erat, qui
dicebat: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui
ex Deo est, 560 ut sciamus quae a Deo
donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Et videte quomodo jumentum
austri ubique regitur freno praesidentis. Prohibetur a Spiritu, ne in Asia
praedicet (Act. XVI, 6); monetur a Spiritu, ut Macedoniam visitet
(Act. XX, 1, 3); incitatur a Spiritu, ut Atheniensibus evangelizet
(Act. XVII, 16); alligatus Spiritu Jerosolymam properat (Act.
XX, 22). Vides quomodo insidens ei Spiritus sanctus quasi jumento suo,
nunc stringit habenas, ne eat quo vult; 0825A nunc urget
calcaribus, ut eat quo Spiritus vult. Quid putamus, fratres mei? nihilne oneris
portant hujusmodi jumenta? Sed jumenta austri sunt, ideo onerantur ab austro.
Quali onere, inquis? Audi Apostolum: Charitas Dei diffusa est
in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
5). In hac itaque charitate quale onus sustinuit Apostolus ipse dicat:
Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et
ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Et iterum: Tristitia mihi magna est et continuus labor, pro fratribus meis
secundum carnem (Rom. IX, 2, 3). Ille igitur qui jumentum est
austri, oneratur aliena infirmitate, oneratur aliena iniquitate, oneratur aliena
necessitate et perversitate. Onus est esuries pauperis, oppressio inopis, 0825B miseria aegrotantis, tentatio proficientis, causa deficientis.
Oneraverat et eum plebis tribulatio, orphanorum desolatio, viduarum gemitus,
afflictio captivorum. Nonne beatissimus Paulus quasi hoc onere pressus, a
secretis coelorum descendit ad cubile infirmorum? Sed et vos, fratres, qui
fugistis ab aquilone de medio Babylonis, et jam habitatis in terra austri, Alter alterius onera portate, et sic, ut jumentum austri, adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Certe
non est jumentum austri, qui portare negligit onus fratris sui, infirmitates et
morum et corporum, quas in istis oneribus, ut potuimus, commemoravimus. 16. Praeterea, fratres, per jumenta austri, possumus eos significatos
dicere, qui dona Spiritus sancti 0825C non per meritum, sed per
officium sortiuntur, sicut sunt prophetia, curationes et caetera hujusmodi. Quos
ordinant, ordinantur; maledicuntur, quos maledicunt; quos benedicunt,
benedicuntur; ligantur, quos ligant; et quos absolvunt, absolvuntur: ita tamen
si haec omnia secundum leges Ecclesiae, non secundum animi impetum faciunt. Hinc
est quod Balaam populo Dei benedixit (Num. XXIII, XXIV); quod
Caiphas pessimus prophetavit (Joan. XI, 51); quod Judas pessimus,
sicut caeteri Apostoli, miracula fecit (Matth. X, 4, 8). Hinc est
quod multi venient in illa die dicentes, Nonne in nomine tuo
prophetavimus, et signa multa fecimus? Et tunc confitebor illis, ait
Dominus, quia non novi vos (Matth. VII, 22,
23). Hi tales non homines dicendi sunt, sed jumenta, 0825D qui Domino Jesu Christo non serviunt, sed suo ventri, qui
terrena cupiunt et coelestia contemnunt. Hi nimirum illo onere miserabiliter
punientur, quod quibusdam jumentis austri Isaias terribiliter intentat. 17. Fregimus, ut potuimus, panem istum hordeaceum; sed quia
festinavimus inter frangendum, plurima nobis ceciderunt fragmenta. Vos igitur
qui otiosi estis, quos Christus ab his occupationibus servavit immunes,
colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. Inspiciat unusquisque se
ipsum. Videat, et quod onus sustineat, et quod in futurum sustinere formidet. Si
sub onere Babylonis est, detestetur illud et abjiciat; ne si fuerit conformis
operibus 0826A ejus, a poenis ejus non sit immunis. Sub onere
Philistiim, videat ne potionibus eorum inebrietur; eisque fiat similis in culpa,
futurus eis similis in poena. Quod si sub onere Moab se senserit laborare
satagat sic necessitatibus corporis indulgere; ne Nabuzardam muros destruat
Jerusalem (IV Reg. XXV, 8-10); nec sic ei satisfaciat, ut cum illo
in aeternum ardeat. At si onus Damasci humerum presserit, caveat ne ipse sibi
manus injiciat; et ita seminans in carne, de carne metat corruptionem. Sane si
onus Aegypti incubuerit, abjiciat opera tenebrarum, et armis lucis induatur; ne
si hic interioribus tenebris mentem libens tradiderit, quandoque in exterioribus
nolens crucietur. Porro, si onus deserti maris malis eum persecutionibus
infestaverit, 0826B non deficiat nec frangatur; ne quod ipsi
injecerint per malitiam, ille per impatientiam patiatur. Si autem onus Duma, id
est silentii, fecerit impatientem, vel pudor et confusio obstruxerit
confessionem; caveat pondus poenae, quod taliter silentibus propheta intentat.
561 Verum si onere Arabiae pressus mortem timuerit, secundum
naturam sese habeat, ut eam non timeat propter conscientiam; ne non solum ab
Arabia prematur, sed insuper cum Arabia aeternae damnationis onere comprimatur.
Praeterea si sub vallis visionis onere suspirans contra vanitatem pugnaverit,
caveat ne a monte contemplationis cadat in vallem erroris, eo utique onere
obruendus, quod in onere vallis visionis propheta describit. At si sub onere
Tyri, ob praesentes 0826C labores et dolores mentem
pusillanimitas in desperationem dejecerit, caveat prae omnibus propriae
voluntatis angustiam; ut corde dilatato, per omnes hujus vitae angustias
gratanter incedat, et sic aeternum miseriae pondus, quod Tyro intentatur,
evadat. Postremo, si sub onere jumentorum austri affectus taedio defecerit,
cogitet sciatque, quia, si onus charitatis abjecerit, onus damnationis non
immerito sustinebit. 18. Credo etiam quod non vacat mysterio
ipse onerum ordo; nec sine causa primo loco ponitur onus Babylonis, secundo
Philistiim, et sic de caeteris. Si enim prius a cordibus nostris non fuerit
expulsa cupiditas, quae onus Babylonis et radix omnium scitur esse malorum
(I Tim. VI, 10); nec caetera 0826D onera declinare
vel vincere, nec ad virtutum progredi summam ulla ratione poterimus. Fit autem
ista cupiditatis expulsio, vel in his qui saeculo plene renuntiant, vel qui sic
utuntur hoc mundo, tanquam non utantur (I Cor. VII, 31); vel
tanquam nil habentes et omnia possidentes (II Cor. VI, 10)
Cupiditate autem devicta vel exclusa, jam non est nobis colluctatio adversus
carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra
spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Sed cum his
qui non patitur nos tentari supra id quod possumus, sed facit cum tentatione
proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13); onus istud vel
alleviaverit vel abjecerit, onerabit nos hujus 0827A carnis
necessitas, cujus metas sicut scire difficile est ita servare impossibile.
Necesse proinde est ut, concepto igne, naturalia nos incentiva fatigent; et,
nisi eis resistatur, ad illicita quaeque compellant. Si vero compressis
Philistiim, necessitas corporalis, quasi Moab, sub modo fuerit temperantiaque
redacta, et sic quasi onus Damasci, carnis quis vicerit incentiva; statim
errores et blasphemiae, quasi tenebrae Aegypti oculos carnis obducent, donec
coruscanti luci sapientiae tenebrae cedant; et statim desertum mare, id est
perversorum invidia malitiaque succedant. Qua cessante, cum omnia ei videantur
esse quieta, ipsa quies a spiritu acediae, quasi ob onere Duma, non potest esse
quieta. Quo operis, orationis ac lectionis, assiduitate expulso, 0827B onus Arabiae, id est metus mortis, incumbit. Sed et ipso bonae
conscientiae ac fidei virtute superato, jam quasi vicinum et propinquantem
perfectioni vanitas 0828A onerabit. Quae si fuerit profunda
humilitate devicta, nil restat nisi ut alienis necessitatibus quasi jumentum
austri oneretur. 19. Haec in praesenti de oneribus dicta
sufficiant, quorum quaedam ab humeris nostris hoc tempore gratiae Christus
deponit, quaedam temperat, quaedam minuit, quaedam disponit. Haec autem omnia
operatur secundum abundantiam misericordiae suae, a cujus praesentia, quasi a
facie olei, jugum diabolicae dominationis computruit. Sed qui tempus
misericordiae negligit, judicii tempus formidet; quia is qui per misericordiam
nos redemit, per justitiam judicabit. Itaque, fratres, misericordiam et judicium
cantemus Domino. Misericordiam scilicet, quam experimur; judicium, quod
exspectamus. Amplectamur 0828B illam, illud timeamus, ut hic
devoti, illic securi inveniamur, praestante Domino nostro Jesu Christo.
Amen.
|