0827 NICOLAI
CLARAE-VALLENSIS. SERMONES TRES IN NATIVITATE DOMINI. SERMO I. In illud:
«Oleum effusum nomen tuum.» (Cant. I, 2.)0827B 1. Non poterit explicari sermo quem mente concepi.
0827C Stupor enim miraculorum opprimit me; et dum omnia replico,
omnia complicantur. Quis poterit excogitare diem adventus ejus? Ideo fit
elinguis lingua, 562 memoria immemor, insensibilis sensus:
insueta novitate relucent omnia, et omnia partui Virginis obsequuntur. Fiunt
mirabilia in coelo sursum, et in terra deorsum; quia universa in nascentis Dei
obsequium juraverunt. Insigniuntur convexa coelorum stella lucentiore, et multo
lumine loca flammantia perstringuntur. Diffunduntur per quadrifidum orbem radii
rutilantiores, et pluralitatem stellarum novus ignis obtundit. Miratur orbis
coelos novum peperisse splendorem, et inconvertibilem eorum statum ad signa et
prodigia fuisse conversum. Vident Chaldaei in coelis quod Balaam reliquit 0827D in Scripturis: Orietur, inquit, stella ex-Jacob, et consurget homo ex Israel, et erit omnis terra
possessio ejus (Num. XXIV, 17, 18). Nascitur stella in
excelsis, et Deus in terris, cujus possessio a mari usque ad mare. Praeparant se
reges Tharsis, ut cum novitate munerum videant novam Matrem, Filium novum, novam
novitatem. Fons olei de terra erupit; templum Romae, quod vocabatur Aeternum,
corruit, omnibus impensis et urbis et orbis mirabiliter consummatum .
Cum enim Romani in victoriosae antiquitatis memoriam, templum singulari schemate
0828B facere decrevissent, ab omni illa deorum, imo daemoniorum
multitudine quaesierunt usquequo durare posset tam excellentis operis operosa
constructio, responsum est: Donec Virgo pareret. Illi ad 0828C impossibilitatem oraculum retorquentes, Templum Aeternum,
solemnem illam machinam vocaverunt. Nocte autem cum e virginali thalamo
virgineus flos Mariae egressus est, ita cecidit et confractum est illud mirabile
et columnarium opus, ut vix apparerent vestigia ruinarum. 2. O
Bethlehem civitas Dei summi, et in te et in suburbiis tuis visa sunt mirabilia
hodie. Deus pendet ad ubera, ponitur in praesepio, ligatur in cunis, pannis
involvitur, et laxatis fasciolis, felices manus et sancta brachiola per cunarum
parvitatem expandit; alludit Virgini, Matri arridet, et blandientes oculos ad
Mariam intorquet. Stat perterrita tantis miraculis Regina coelorum, confert in
corde suo salutationem archangeli, conceptionem Dei, nativitatem 0828D pueri, et miratur quod ille, qui aliter potuit ad nos venire,
sic voluit subvenire. Adest et Joseph, sed ab utroque remotus, et in excessu
mentis miratur, et mirari satis non potest, qualiter ad tantae dignationis
admissus sit arcanum. Adest multitudo coelestis exercitus; vocibus gloriosis Gloria in excelsis Deo (Luc. II, 14) auditur.
Pastores veniunt, et inveniunt puerum et puellam; praecedit stella, reges
accedunt, adorant Filium, Matrem venerantur, offerunt munera, deferunt
majestati. Cruciatur Herodes, Jerosolyma turbatur, requiruntur Scribae, 0829A locus praedicitur, indicitur simulatio, simulator ad nihilum
deducitur, deteguntur commenta fraudum, Magi per aliam viam revertuntur, pax
inaudita a saeculo regnat, universus orbis ad censum describitur, rivus olei de
terra prosudat, et in divitem venam liquor santificatus ebullit. Quid est hoc,
nisi quia vera pax in terris apparuit; nisi quia ad supernum regnum cives
ascribuntur; nisi quia fons misericordiae de Virgine emanat? 3.
Oleum effusum nomen tuum (Cantic. I, 2).
Spiritus sanctus, Scripturae ipsius vivus fabricator, et unus aliquis non parvam
suae pinguedinis dulcedinem sub hoc capitulo dereliquit. Sed vos nocturnis
vigiliis ita defatigati estis, ut vix possitis somnum ab oculis amovere.
Evigilate tamen paulisper, et 0829B somni torporem excutite:
aderit ille de cujus Nativitate loquimur, ut illuminet oculos nostros, ne
obdormiamus. Totus autem sententiae sensus ex illius arca mutuabitur, cujus
consilium est quasi consilium Dei. Ipse ille est dominus videlicet Abbas
Clarae-Vallensis, cujus religio et discretio, sapientia, eloquentia, vita et
fama per totam latinitatem non immerito decurrit. Libenter enim illius sarcinas
odoro. Sed ad propositum revertamur. Benignus ille Spiritus, de cujus secretiore
fonte Canticorum flumen evadit, in his tribus verbis tria nobis requirenda
reliquit; videlicet nomen sponsi, quare oleo comparetur, quomodo et effundatur;
quia et nomen tacet, de comparatione nil loquitur, de effusione nil dicit. 0829C 563 4. Primum de nomine
videamus. Multa, ut arbitror, vocabula Sponsi per divinam Scripturam sparsa
leguntur; sed in duo vobis universa complector. Nullum profecto reperies, quod
non sonet aut majestatis potentiam, aut gratiam pietatis. Puer Domini, de quo
frequentius facio mentionem, ad regis cubiculum introductus, duo quasi
sublimiora de ipsius ore divinitatis audivit: Potestas Dei
est, inquit, et tibi, Domine, misericordia
(Psal. LXI, 12, 13). Sed et ipse Salvator propheticae veritati
attestans ait: Vos vocatis me, Magister et Domine
(Joan. XIII, 13). Dominus nomen est majestatis; pietatis, magister.
Si enim pium est praebere escam corpori; multo misericordius escam animae
impartiri, quod est proprie magistrorum, qui mentes disciplinatas 0829D sub disciplinae rigore coercent. Videamus quod horum nominum
effundatur; utrum nomen potentiae in nomine gratiae, vel nomen pietatis in
majestatis vocabulum. Absit ut misericordia in potentia includatur; quia
miserationes ejus super omnia opera ejus! (Psal. CXLIV, 9.) Certum
est ergo quia potestas Dei in majorem hodie pietatem effusa est, cum coeli
distillarent a facie Dei, et de virgineis membris Antiquus dierum exoritur. Non
est qui se abscondat a calore isto; quia largior olei effusio a capite descendit
in barbam; quia etiam extremam vestimenti fimbriam largius irroravit. Tanta est
abundantia miserentis, ut non solum sub nomine effusionis, sed exinanitionis
censeatur. Exinanivit 0830A semetipsum,
ait Apostolus, formam servi hodierna die accipiens (Philipp. II, 7), et cum tota
multitudine miserationum suarum de thalamo prosiliit virginali. 5. Non enim habuit dulciorem modum ad redimendum nos abyssus illa
consiliorum Dei; quia quidquid in Divinitatis thesauro pietatis est inventum,
totum in utero Virginis est congestum. Non me capio prae laetitia, quod tanta
majestas naturam meam assumens, tantum me elevat; et me miserum in divitias
gloriae suae non ad horam, sed in sempiternum includit. Fit frater meus Dominus
meus; et timorem Domini fratris vincit affectus. Domine Jesu Christe, libenter
audio te regnantem in coelis, libentius nascentem in terris, libentissime 0830B crucem clavos et lanceam sustinentem. Haec siquidem effusio
rapit effectum meum, istorum memoria incalescit cor meum, viventis et vividae
potionis asperitate purgatum. Vivus est iste sermo et efficax, et penetrabilior
omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus,
compagum quoque ac medullarum scrutator (Hebr. IV, 12). Unus
illorum qui prophetalis chori aut magister, aut inter magistros est, sub senaria
divinorum nominum partitione, de hac effusione mirabiliter quidem, sed
subtiliter prophetavit: Vocabitur, inquit, nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri
saeculi, princeps pacis (Isai. IX, 6). Erat quidem admirabilis
Dominus meus inter angelicos ordines audiens hymnum gloriae suae; admirabilis
0830C illi mirabili creaturae; faciens mirabilia in coelo et in
terra, in mari et in omnibus abyssis. Ego autem in luto faecis et miseriae
obvulutus, miser et miserabilis omnem spem emergendi perdideram. Ille in gloria,
ego in miseria; admirabilis ille, miserabilis ego. Sanctum et terribile nomen
istud clausum et integrum quomodo capere poteram, quando vix angelicus oculus
prospicere, nedum perspicere potest? 6. Sed vide effusionem.
Ille qui erat admirabilis agminibus Angelorum, inclinat coelos et fit
consiliarius hominum. Majestativum nomen in pietativum effunditur; et qui
mirabilis est in coelis, consulere venit in terris, abscondit purpuram sub
miseriae vestimentis. Et ad lutum ubi jacebam inclinatur, non 0830D mergitur: et, si audeo dicere, infixus sum in limo profundi,
operi manuum suarum porrigit dexteram; de profundis aquarum extrahit, extractum
abluit, ablutum induit, indutum reportat, reportatum confirmat. Porrigit
dexteram cum nascitur, cum loquitur extrahit, abluit cum moritur, induit cum
resurgit, cum ascendit reportat, confirmat cum Spiritum sanctum remittit de
coelis. Bonus quidem consiliarius, qui consilium quod
voce dederit, et morte defendit. Erat enim docens, ait
evangelista, sicut potestatem habens, non sicut Scribae et
Pharisaei eorum (Marc. I, 22). Deus,
fortis, nomina sunt potestatis: sed Deus effunditur
in patrem futuri 564 saeculi; fortis,
in principem pacis. Breviter curro; quia et 0831A fatigatis et
scientibus legem loquor. Quid tibi, mussitabunde Lucifer, in tanta defluxione et
effusione? Clausum est tibi totum itinerarium Dei, et malignans oculus tuus hic
nimium caligavit. Sed et Dominus meus admirabilis fuit in
nativitate, consiliarius fuit in praedicatione, Deus in miraculorum coruscatione, fortis in passione, pater futuri
saeculi in resurrectione, princeps pacis in illa
aeterna beatitudine. Non terreamini novitate verborum, quia nihil novum
introducitur. Sic et olim nomina commutata et effusa sunt: Abram in Abraham;
Sarai in Saram (Gen. XVII, 5, 51); et si quas alias immutationes in
illa veteri officina vos legisse recolitis. 7. Sed et ab ipsis
pene mundi principiis, in arcano quodam Scripturarum loco divini nominis
effusionem 0831B invenisse me recolo. Loquitur Dominus ad Moysen
de liberatione Israelis, et post multam Dei et Moysi confabulationem, propheta
subtiliter inquirit nomen ejus. Et Dominus dicit: Ego sum qui
sum, hoc est nomen meum in aeternum. Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me
ad vos. Perterritus Moyses inextricabilis auctoritate vocabuli, ac si
diceret: Hoc excedit intellectum meum, non possum capere nisi effundatur, audiat
a majestate: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus
Jacob (Exod. III, 14, 15). Vides effusionem. Ecce Deus
Angelorum vocat se Deum hominum. Curramus ergo, fratres, in odore unguentorum
istorum; curramus ad oleum de oliva speciosa in campis expressum, nulla 0831C infectum amurca, nulla infectum amaritudine. Oleum quod
exhilarat faciem hominis, quod sanat vulnera, dolorem tollit, reddit suavitatem.
Nonne Samaritanus noster nobis a latrone pessimo vulneratis attulit vinum et
oleum, ad purgandum et mitigandum vulneris magnitudinem? Sed multum olei, parum
vini; multum misericordiae, justitiae parum. Sic quippe decebat miserantem, sic
misero expediebat. Non intres in judicium cum servo tuo,
ait justus, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis
vivens (Psal. CXLII, 2); sed corona me in misericordia et
miserationibus. Veniens quippe hodie quinque vasa attulit olei, nonnisi duo
vini. Spiritus enim sapientiae, intellectus, consilii, scientiae, pietatis,
misericordiae dulcedinem sonat, misericordiam fragrat, 0831D eructat sanitatem. Fortitudo et timor vinum sunt, sed hoc vino
potatus est potens ille, cum Christus in spiritu fortitudinis descendit ad
inferos, non timidus, sed timendus. 8. Videamus nunc quare oleo
comparetur. Oleum (si vos melius non habetis) lucet, pascit et ungit. Idem facit
Christi nomen, et per omnia consonat comparationi. Lucet praedicatum, pascit
recogitatum, invocatum lenit et ungit. Vide si non praeclara luminaria lumen
nominis hujus super eloquentiae candelabrum portaverunt; si non illuxerunt
coruscationes Dei orbi terrae, si non in splendore fulgoris hujus commota est et
contremuit terra (Psal. 0832A LXXVI, 19). In nomine Jesu Christi surge et ambula, dicit claudo Princeps
Apostolorum. Nonne quasi fulgor exsilivit ab ore Petri, cum nominatum est nomen
quod os Domini nominavit? Et statim, inquit, consolidatae sunt bases ejus et plantae (Act. III 6,
7). Vocabulum Jesu, sicut Origenis lingua nobilior definivit, dulce et
gloriosum; omni adoratu cultuque dignissimum, quod non prius ab hominibus decuit
efferri in mundum, sed a quadam sublimiori excellentiorique natura. Omnes quippe
Prophetae nomen istud aut nescierunt, aut penitus tacuerunt; et reservata est
praerogativae dignitas archangelo Gabrieli, qui sancto ore sanctae Virgini illud
primum evolvit (Luc. I, 31). Nonne Isaias in excessu mentis captus,
verbis archangelicis eisdem pene syllabis 0832B consentit usque
ad sancti nominis novitatem? (Isai. VII, 14.) Pascit revera, nec
est felicior pastio in loco pascuae ubi nos Dominus collocavit. Quid aeque
mentem cogitantis impinguat? Nomen Jesu mel in ore, in aure melos, in corde
jubilus. Omnis cibus qui non conditur hoc sale, infatuatus est. Scriptura quae
non fuerit interlinita oleo tantae devotionis, insipida est. Olim mihi Tullius
dulcescebat, blandiebatur Virgilius, et Syrenes usque in exitium dulces, meum
incantaverant intellectum. Lex, Prophetae, Evangelium, Epistolae, et omnis
gloria sententiarum Domini mei et servorum ejus, aut 565
parva videbatur, aut nulla. Nescio modo quid dulcius mihi immurmurat filius
Jesse, qui vario sermonum et 0832C sententiarum concentu, omnes
illos quos diligere consueveram, ineloquentes reddit et mutos. Lenit et ungit,
quia nihil sic recreat in tribulatione. Denique et probare licet. Invoca me, inquit, in tribulatione; eruam
te, et honorificabis me (Psal. XLIX, 15). Hoc est nomen, hoc
est oleum, haec olei effusio. Amen dico vobis, non deficiet hic lecythus olei,
nec minuitur, donec pluviam voluntariam, quae segregata est haereditati ejus
(Psal. LXVII, 10), diffusus instillet, donec faciat coelum novum et
terram novam; quia misericordia ejus ab aeterno et usque in aeternum super
timentes eum (Psal. CII, 17). Sed jam surgamus et praeparemus nos
ad solemnioris Missae jubilationem, nec cordibus parcentes nec vocibus, ad
honorem Pueri qui natus est nobis, qui est Deus in 0832D saecula
benedictus. Amen. SERMO
II. De duplici Christi
generatione.1. Exsultate, fratres, in Domino, quia de
Dominica illa sermo succedit, quae singularem in cordibus vestris vindicat
principatum; quae est ad cujus nomen humiliter inclinatis, cujus horis
reverenter assistitis, cujus memoriam jugiter frequentatis. Haec est quae
vestris affectibus suaviter indulcescit, quia magna multitudo dulcedinis ejus.
Spiritus enim ejus super mel dulcis, in quam dulcis Dominus cum omni sua
dulcedine supervenit. Cum enim fecerit Deus omnia opera sua valde bona, hic
melius fecit, consecrans 0833A in ea sibi reclinatorium aureum,
ut post tumultus Angelorum et hominum, et reclinaret, et requiem inveniret. Hoc
est quod natura miratur, reveretur angelus, veretur homo, stupet coelum,
contremiscit terra, infernus exhorret. In hujus utero majestas Altissimi
mirabiliter liquefacta, sicut adipe et pinguedine replevit terras, infudit
coelos, inferna respersit. Hic exinanivit semetipsum excelsus et immensus
mensuram bonam et confertam et coagilatam mittens in sinum vestrum. Hic divinis
manibus unctus oleo laetitiae, et sicut altare in signum pontificii consecratus.
De altari hoc ad aram crucis ascendens, proprio cruore, tanquam alterius generis
oleo perfusus, jam non consecratus, sed consecrans, totum corpus machinae
mundialis largiore 0833B liquamine consecravit. Fatiscat ergo
moeror, tristitia fugiat, eliminetur dolor, rancor abscedat, ut liceat vacare et
videre cum Moyse visionem hanc grandem, qualiter Deus in hoc ventre concipiatur,
decipiatur diabolus, recipiatur perditum, indebitum accipiatur. Totum me trahit
affectio, sed oratio deficit. Dives cogitatio vocis paupertate confunditur.
Fervent interiora, et in undosam ebulliunt altitudinem; sed frigiditas linguae
cumulos refrigerat exundantes. Quid est, o Beatissima? Nunquid ita sensu
taciturnus obdormiam, ut ibi mutus sim, ubi omnis loquitur creatura? 2. Verumtamen non tacebo et non quiescam, donec egrediatur ut
splendor vultus tuus, et sermo de 0833C te conceptus, si non ut
lampas, saltem ut scintilla accendatur. Movet, fateor, quod, disponente Deo,
peccant rationales creaturae et multis annorum millibus tam coelestia quam
terrestria incassum stare videantur, semirutis illis, istis dirutis. Stat illa
magna civitas, civium suorum numerositate fraudata, et a stellantibus palatiis
multiplex habitantium multitudo propellitur. Obscurantur stellarii ignes, solem
loquor et lunam et stellas, et multa sui luminis claritate mulctantur. Terra
maledicitur (Gen. III, 17), cum damnatur hominum successio; et omnis creatura, juxta Apostolum, parturit
et ingemiscit (Rom. VIII, 22). Tacet Deus omnipotens, et
ordinans ejus omnipotentia tantam dissimulat confusionem. Tandem nascitur Maria,
et ad nubiles annos egrediens 0833D speciem induit speciosam,
quae ipsum alliciat Deum, et divinitatis oculos in se convertat. Vide quid inde
dicat ille non minimus explorator secretorum Dei: Audi,
inquit, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere
populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet Rex 566 decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus
tuus? (Psal. XLIV, 11, 12.) Germinat igitur virga Jesse de
tortuosa radice generis humani et patriarcharum arbore, et in altitudinem et
rectitudinem erumpens omnem ignorat nodositatem filiorum, tenebras nescit,
fructicosa quaeque non habet. Videt et ardet ille vehemens amator, et totum
epithalamium in ejus laudibus decantat, ubi manifeste 0834A sponsus inducitur spirans amorem sincerissimum, nec ultra valens
dissimulare quod patitur. Evocatur statim coelestis ille conventus, et, juxta
prophetam, init Deus consilium, cogit concilium, facit sermonem cum angelis de
restitutione eorum, et de redemptione hominum, de elementorum renovatione
(Isai. XVI, 1-3). Illis stupentibus et mirantibus prae gaudio,
quaeritur modus redemptionis, et statim de thesauro divinitatis, Mariae nomen
evolvitur; et per ipsam, et in ipsa, et de ipsa, et cum ipsa totum hoc faciendum
decernitur, ut sicut sine illo nihil est factum, ita sine illa nihil refectum
sit. Traditur epistola Gabrieli, in qua salutatio Virginis, incarnatio
Redemptoris, plenitudo gratiae, gloriae magnitudo, multitudo laetitiae
continetur. Missus ergo 0834B angelus Gabriel a Deo, etiam
antequam ad Virginem perveniret, invenit Deum virgineis illapsum visceribus, et majestatem Dei
virginalis ventris brevitate conclusam. O venter diffusior coelis terrisque
amplior, capacior elementis! qui totum claudit omnia concludentem, in quo Deus
gloriae reclinatur. Denique et Archangelus non ait: Ave,
Maria replenda, sed, plena; non: Dominus veniet in
te; sed, Dominus tecum; quia inde totam eam sibi rapuerat
Spiritus sanctus, et coelestibus insignierat ornamentis. Jam consecrata erat in
loco voluptatis, de quo fons ille debebat ascendere, qui universam terrae
superficiem irrigaret. 3. Satis hucusque sparsimus verba, et
volaticis 0834C sermonibus diversa praeseminavimus: nunc
insistamus hic, si forte aliquod dignum elicere valeamus. Fluvius, ait Scriptura, egrediebatur de
loco voluptatis ad irrigandam universam superficiem terrae, qui inde dividitur
in quatuor capita (Gen. II, 10). Fluvius iste est Dominus meus
Jesus, qui de duobus locis voluptatis egreditur, ex utero Patris, et ex utero
Virginis. Unde propheta: Dominus Deus noster fluvius
gloriosus, exsiliens in terram sitientem. Sed ineffabilibus differentiis
longe aliter a Patre quam a Matre egreditur; quia, etsi haec temporalis
nativitas gloriosa est, multo gloriosior est aeterna. Hortantibus vobis, de
utraque generatione volo aperire quod sentio, non quod aliquid exponere
praesumam, cum hoc ultra omnium vires, quanto magis ultra meas 0834D sit? et extremae dementiae sit velle fari ineffabilia, maxime
hominem imperitum. Non enim oblitus sum Salomonem dicentem: Sicut qui nimium comedit mel, evomit illud; sic qui scrutator est
majestatis, opprimetur a gloria (Prov. XXV, 27). De utraque
enim per prophetam dici puto: Generationem ejus quis
enarrabit? (Isai. LIII, 8.) Quia et Patris illa ineffabilis et
inaccessibilis est, ac nulli pervia creaturae. Hoc sensu credo Apostolum dixisse
de Deo: Qui solus habitat lucem inaccessibilem (I
Tim. VI, 16); cum etiam puriores naturae tanto reverberentur intuitu, ut
nec possint irrumpere in tantae claritatis abyssum. Ipse etiam Filius
protestatur: Nemo novit Filium 0835A nisi
Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare
(Matth. XI, 27). Nec tamen sicut est, sed sicut capere potest cui
tanta dignatio revelatur. Unde et illa sublimis anima quae usque ad tertium
coelum in divitias gloriae Dei rapta fuerat, dicit: Ego me non
arbitror comprehendisse (Philipp. III, 13). 4. Verissima ergo definitio est, quia illam gignentis et geniti
generationem nullus omnino penetrat intellectus. Hanc etiam de Matre, omni
humanae creaturae reor inextricabilem, et nescio utrum ab illa excellentiori
natura valeat comprehendi. Quis enim comprehendat unitionem carnis et Verbi,
qualiter Deus et homo in unam personam conveniat, salvis imperturbatisque
proprietatibus naturarum? Unusquisque 0835B in suo sensu abundat;
ego hanc omnem sensum supergredi credo, veterum virorum vestigiis inhaerens, qui
super haec sanas et inconcussas sententias reliquerunt. Ad paternam igitur
generationem recurrentes, locum voluptatis Patrem esse censemus, 567 quamvis Deus illocalis sit; sed efficientias rerum, nisi per
vulgatos sermones, explicare non possumus. In ipso autem omnem voluptatem esse
intelligit, qui legit Apostolum dicentem: Quoniam ex ipso, et
per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36); et alium ex
illo duodeno apice similiter eructantem: Omne datum optimum et
omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac.
I, 17). Ipse etiam Filius dicit: Haec est vita aeterna,
ut cognoscant te solum verum Deum 0835C (Joan. XVII,
3). Cognitio igitur Patris vita aeterna est: et ubi vita aeterna, ibi
sempiterna voluptas. Egreditur ergo fluvius de loco voluptatis; quia gignitur de
utero Patris Deus de Deo, lumen de lumine, de Domino Dominus. Egreditur autem
identitate, quia idem est cum Patre. Idem dico secundum substantiam, non
secundum personam. Egreditur et aequalitate, quia Patris omnipotentiam recipit;
cum omnia quae possit Pater, possit haec et Filius, sicut ipse testatur: Omnia quae facit Pater, facit et Filius: nec potest Filius facere
quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19).
Egreditur et aeternitate, quia licet generetur, non tamen
est posterior generante, sed ambo unius antiquitatis sunt: si tamen vocabuli
novitatem non exhorretis; quod licet 0835D quoquo modo significet
quae dicuntur, longe tamen est a sententiae majestate. Egreditur similitudine,
quia similis est Patri, Patris imago, splendor gloriae et figura substantiae
ejus. Egreditur alteritate, quia alius est ab illo: Alius dico; non Aliud. Ego, inquit, et Pater unum sumus
(Joan. X, 30). Unum dixit; non, unus: quia
Unum significat substantiae unitatem; unus vero, personarum proprietatem. Sic
igitur et longe excellentiori modo de Patre Filius egrediens, inundat angelicas
stationes; quia, juxta Salomonem: Fons sapientiae verbum Dei
in excelsis (Eccli. I, 5). Citharoedus puer de hoc fonte pleno
ventre potaverat, cum diceret. Apud te est fons vitae, et in
lumine tuo videbimus lumen (Psal. 0836A XXXV,
10). Apud te, inquit, est fons
vitae; quia tu non solum vita, sed et Filius tuus fons vitae est. Et ut
patenter quod sentiebat ostenderet, subjunxit: In lumine tuo
videbimus lumen; scilicet ad irrigandam universam superficiem terrae.
Quaenam terra est in illa coelorum summitate reposita, quam superfluat et
irriget fluvius gloriosus? Regnum coelorum terra viventium est: Unde, Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal.
XXVI, 13); item: Placebo Domino in regione vivorum
(Psal. CXIV, 9). Irrigatio haec indicibilis est. Inebriantur quippe
Angeli ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus potantur. 5. Hic quid dicam, nescio, quia plurimus stupor sensum opprimit
assurgentem. Ubi sunt oratorii 0836B sermones, quos in fornace
rhetorica omnis ille philosophorum conflavit chorus? Ubi sunt gigantes a saeculo
nominati, qui ab initio fuerunt magni statura, scientes bellum, languentes circa
pugnas verborum? Nunquid non maximus ille gigas (Platonem loquor) ab intellectu
tam purissimae veritatis repulsus est? Nonne acerrimo mentis ingenio tangens,
sed non attingens divinitatem Dei, dicit: «Unum inveni quod cuncta operetur; et
aliud per quod cuncta efficiuntur, tertium autem non potui invenire?» Recte de
Spiritu sancto inscius, qui illi non erat infusus, qui sanctorum revelationum
magister est, qui revelavit Paulo quae oculus non vidit, sicut idem apostolus
gloriatur: Nobis, inquit, revelavit
Deus. Per quid, Apostole? Per Spiritum sanctum
(I 0836C Cor. II, 10), non per spiritum nostrum, per
quem sicut philosophi seducti sunt, ita et seduxerunt. Ille noster philosophus,
qui super senes et super omnes docentes se intellexit (Psal. CXVIII, 99,
100), quid super hoc senserit audiamus: Rigans
montes, inquit, de superioribus suis (Psal.
CIII, 13). De sublimioribus quippe Angelis, qui non per speculum in
aenigmate, sed facie ad faciem ipsam Dei substantiam luminibus indefessis
aspectant. 6. Sequitur: Qui inde dividitur in
quatuor capita. In quae quatuor capita? Dicamus breviter, quia grandis
nobis restat via. In admirationem; nam de fragilitate complexionis humanae, de
torrente voluptatis bibens, tota obstupet illa dignior creatura de Creatoris
gloria, et gloriae ratione. In puritatem; 0836D quia non in vase
testeo, sed remoto velamine hauriunt aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. In
satietatem; quia, etsi desiderant in eum prospicere, 568 non
tamen desiderium necessitatem, vel necessitas miseriam inducit; sed mirabiliori
modo et semper desiderant ut semper satientur, et semper satiantur ut semper
desiderent. In securitatem; quia de sua stabilitate certi, perennibus gaudiis
immerguntur, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, quando
fiet unum ovile et unus pastor, et superna illa Jerusalem consummabitur in id
ipsum. Sed influit fluvius iste per angelicas officinas. Sed haec omnia fides
capit, nescit ratio, intellectus ignorat humanus. Haec sunt fortassis illa 0837A quatuor, quae Vas electionis felici quaternario in Epistola ad
Hebraeos vidit, dicens: Non accessistis, inquit, ad montem fumantem, sed ad montem Sion, ad Jerusalem civitatem Dei
viventis, ad multorum millium Angelorum frequentiam, ad Ecclesiam primitivorum
ascriptam in coelis (Hebr. XII, 18, 22, 23. 7. Nunc accingamus nos ad videndum qualiter egrediatur de Virgine;
quia egressio ista dulcior et affectuosior est humanae miseriae, quae intuentium
pectora concutit, et irrorat oculos, et beatis fontibus vultus amantium
perfundit. Hic locum voluptatis uterum Mariae intelligo, in quo cumulavit omnes
delicias deliciarum Dominus, de cujus deliciis Spiritus sanctus admiratorio
sermone in amoris 0837B Cantico eructat: Quae
est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens? (Cant. VIII,
5.) Nunquid in Angelis voluptatem habet Altissimus, in quibus ipse
reperit pravitatem? (Job IV, 18.) Nunquid in constellatione vel
scintillatione stellarum, quarum aliae convertuntur in sanguinem, aliae cadunt
de coelo, aliae in tenebris obscurantur? (Apoc. VI, 12, 13.)
Nunquid in aere, vel igne, vel ventis? Nequaquam in igne
Dominus; non in commotione Dominus; non in spiritu Dominus (III Reg.
XIX, 11, 12), si verus est ille, qui in curru igneo et equis igneis est
assumptus in coelum (IV Reg. II, 11). Nunquid in aquis, ubi furens
et tortuosus Leviathan immoratur (Isai. XXVII, 1); aut in terra,
quae sub maledicto Adae spinas emittit et tribulos? (Gen. III, 17,
18.) 0837C Non est locus voluptatis nisi uterus Virginis.
Ex hoc egreditur humanitate; quia vestitus cicilio nostrae mortalitatis,
visibilis humanis oculis apparuit. De virgine virgam, de libro autem
generationis lineam faciens, divinitatis hamum innexuit, quem carne operuit
virginali, ut draco magnus illectus ad carnem, ferrum divini numinis
subsentiret. Egreditur et cum novitate: quia nunquam sic natus est homo sicut
nascitur. Primus enim homo primo de terra formatur; secundo mulier ex ejus
latere fabricatur (Gen. II, 7, 22); tertio Cain consuetudinario
nascendi ordine gignitur ab utroque (Gen. IV, 1). Solus iste de
sola Virgine nascitur; et Virginis uterum novo et singulari partu divinitas
humanata sigillat. 0837D Ubi nunc Aristotelicae subtilitatis
facunda quidem, sed infecunda loquacitas: Si peperit, cum viro concubuit? Velit
nolit, vertitur in habitum privatio; nec astringitur dialecticis terminis omnium
terminator, ad cujus imperium perit natura, dissuescit consuetudo. Egreditur
etiam cum claritate. Nascente quippe illo sepelitur omnis illa stellantium
luminum luminosa serenitas; et stella candidior lucidioribus radiis
praescintillans, totam sibi coeli rapit portionem. Ambulant reges in splendore
ortus ejus, quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum. Ipsi
videntes sic Deum et hominem nascentem, matrem et virginem parientem, admirati
sunt, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos in tantorum luce
miraculorum. Egreditur 0838A et cum paupertate; quia in pannis
vilissimis reclinatus, jam ex tunc sanctissimis membris legem martyrii
praefigebat Egreditur occulte; quia subtilissimus ille fraudium investigator,
tantae ab altitudine dignationis excluditur. Hinc est quod ambiguis
alternationibus fatigatus, illum tentat, nunc tentatum filium appellat
Altissimi; nunc instruit crucem, nunc destruit, mandans per mulierem, consuetum
sibi organum: Nihil tibi et justo illi (Matth.
XXVII, 19). 8. Sequitur: Ad irrigandam
universam superficiem terrae; id est ad terrenam miseriam expiandam, quam
nobis in haereditatem primus ille peccator reliquerat. Volo ut Apostolus hic eum
mihi, sicut et superius, in quatuor capita distribuat, quia securius 0838B ejus expositionem suscipio. Qui factus est
nobis, inquit, sapientia, justitia, sanctificatio,
redemptio (I Cor. I, 30). Ad nos quippe veniens qui eramus in
carcere, 569 primo omnium tenebras ignorantiae nostrae
depulit luce sapientiae suae; demum per justitiam quae ex fide est, solvit funes
peccatorum nostrorum, sanctificans nos in suo corpore, redimens in corporis
passione: Dominus enim solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal.
CXLV, 7, 8), sanctificat tabernaculum, de manu redimit inimici. Dividitur
et in patientiam, qua peccatores sustinet; in misericordiam, qua peccatores
fovet; in largitatem, qua proficientes exaltat; in fortitudinem, qua
perficientes conservat. De hoc secundo 0838C quaternario, toto
hoc Adventu vestrae Fraternitati confabulatus sum, per fluminum decursionem et
nominum interpretationem moralia mysticis internectens, utrum aliquid digne, vos
videritis. Verum non omnia possumus praesenti sermone coarctare, fastidium
evitantes. 9. Habeo ego quatuor capita dulciora prioribus, quae
fortassis vestris cordibus dulcius complacebunt. Dominus enim vester elevatus in
cruce, largissimas sanguinis undas a quatuor partibus sui corporis abundantius
emanavit. Spinis enim pungentibus sanctissimum caput nivea cervice reflexum et
clavis pedes et manus, et lancea latus ejus transverberante pretiosus sanguis
emanavit, cujus aspersione judex transit in patrem; iratus, in mitem; 0838D in misericordiam, virga; captivitas, in coronam. Christus ergo
fons latens et occultus in coelis, fons patens et apertus in terris: illic de
utero Patris, hic egreditur de utero Virginis; illic vivens terram irrigat
viventium, hic moriens, terram morientium; illic dividitur in quaternarium
admirabilem: hic, in dulcem. Dulcis Dominus, dulcis Domina, quia ille Dominus
meus, misericordia mea; haec Domina mea, misericordiae porta. Ducat nos Mater ad
Filium, Filius ad Patrem, sponsa ad sponsum, qui est Deus benedictus in saecula.
Amen. SERMO III. De fluvio Aegypti et ejus rivis per
allegoriam.0839A 1. Tandem de mari ad
portum, de promisso ad praemium, de labore ad requiem, de desperatione ad spem,
de via ad patriam pervenimus. Scripserat siquidem nobis frequentibus epistolis
calamus scribae velociter scribentis: Exspecta,
reexspecta. Sed nos quod subjungitur dicere poteramus: Modicum ibi, et modicum ibi (Isai. XXVIII, 13).
Praecucurrerant cursores promissione divites, sed exhibitione pauperrimi.
Dicebat alius: Viriliter age, et confortetur cor tuum, et
sustine Dominum (Psal. XXVI, 14); alter vero: Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet
(Habac. II, 3). Pari consilio exierant de sanctuario Dei, nihil
secum nisi promissionum multitudinem 0839B reportantes. Unde et
Citharista noster jam dormitaverat prae taedio, et in ipsum Deum tacitis
oblocutionibus totam culpam modis flebilibus intorquebat: Tu
vero, inquit, repulisti et despexisti, distulisti
Christum tuum (Psal. LXXXVIII, 39). De flebili quoque ad
imperativum conversus est, exagitante impatientia, quae impudentiae et
frontositatis mater est: Qui sedes super Cherubim,
manifestare (Psal. LXXIX, 2). Et quid tandiu dominatrici
sedens in cathedra, circumvallantibus et vallantibus Angelis, non respicis super
filios hominum, quos absorbuit et obsorduit iniquitas per Adam quidem commissa,
sed a te permissa? Memorare quae mea sit substantia
(Psal. LXXXVIII, 48), ad tuae substantiae similitudinem fabricata;
quia, etsi omnis homo vivens vanitas 0839C est (Psal. XXXVIII, 6), in imagine tamen tua
pertransiens, vanitas esse non potest. Nunquid ita vane constituisti omnes filios hominum? (Psal.
LXXXVIII, 48) de quibus dicis: Deliciae meae esse cum
filiis hominum (Prov. VIII. 31), ut eos verteret et diverteret
a te malignus ille deceptor, qui decipere, nisi te permittente, non potuit. Inclina coelos tuos et descende (Psal. CXLIII,
5), et illos misericordes oculos miseris inflecte peccantibus, ut saltem
non in perpetuum obliviscaris nostri. Haec quidem iste, sed gemitibus et
aerumnis intortus, tantae praesumptionis sententiam abjurabat. Dixi, inquit, Custodiam vias meas, ut non
delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 2). 2. Sed et ille vir nobilis, et profundi sermonis urbanitate 0839D perlucidus, affectuosis excessibus incalescens, 570 Propter Sion, inquit, non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam (Isa.
LXII, 1), etc. Utinam, ait, dirumperes coelos, et descenderes! (Isa. LXIV,
1), et alia multa, quae fastidiosa prolixitas vetat inserere. Hic etiam
morosioris gratiae longinquitate suspensus, et nimietate doloris excedens,
impatienter oblatrat dicens: Ecce gentes quasi non sint, sic
sunt coram eo, quasi nihilum et inane reputatae sunt ei (Isa. XL,
17). Jeremias quoque in vocem gratulabundae laudis adverbio demonstrandi
prorumpens: Ecce, inquit, faciet
Dominus novum super 0840A terram: mulier circumdabit virum
(Jerem. XXXI, 22). Sed tamen repentinae submersionis lacrymis
edocetur, prius lamentum Christi suscipiens, quam adventum conticescat. Danieli
dicitur: Visio est in dies et in tempora longa
(Dan. VIII, 17, 19). Et Ezechiel tantis caliginibus involvitur, ut
vix dignosci possit unde veniat, aut quo vadat (Ezech. XII).
Denique omnis ille prophetalis conventus longa tardantis gratiae morositate
pertaesus, nunc rogando, nunc conquerendo variat orationem, et plerumque
sermonibus exorativis indignatorios intermiscet. Nos quoque satis eos audivimus,
et nobis in fastidium releguntur. Jam fugit Moyses, impeditioris siquidem
linguae factus est nobis (Exod. IV, 10). Isaiae labia immunda sunt
(Isai. VI, 5). Jeremias nescit loqui, 0840B quia
puer est (Jerem. I, 6). Ezechiel polluto pane vescitur
(Ezech. IV, 12). Osee fornicariam et adulteram duxit uxorem
(Osee. I, 2, 3). Daniel post visionem graviter infirmatur
(Dan. VIII, 27). 3. Omnes prophetae elingues sunt
et muti: jam laetari et exsultare non possumus, nisi osculetur nos osculo oris
sui. Auditi et exauditi estis: adest benignitas et humanitas Salvatoris nostri
Dei, quae vel differri non patiatur amplius amorem languentium. Quid enim
audistis? «Sanctificamini in crastinum, filii Israel (Josue. VII,
13), et estote parati; quia die crastino descendet Dominus.» Residuum
diei hujus, et superventurae noctis vix medianda progressio, dirimit nos a vultu
gloriae, a puero Deo, a puerperio singulari. Currite celeriore 0840C et rapidiore passu, conficite metas vestras, ut liceat videre
Fliium Dei vagientem in cunis, et Salvatoris nativitati qualiacunque obsequia
praeparate. Credo vos esse filios Israel, sanctificatos ab omni inquinamento
carnis et spiritus, praeparatos ad diei crastinae sacramenta sollicita devotione
et devota sollicitudine suscipienda. Quid enim aliud his sacris diebus Adventui
ejus dedicatis egistis? Vidi ego senes, senectutis oblitos, astare sacris
juvenili alacritate vigiliis; et juvenes juventute sepulta, senili gravitate
reverentiae Divinitatis assistere. Plena erant subsellia concinentibus, et
concentu parili voces in sublimibus resonabant, ut felici invidia jurasse vos
crederem jubilare Deo in voce exsultationis. Psalteria erant prae manibus,
psalmi in labiis, in corde devotio: 0840D solemnitatem animi
indicabat hilaritas vultus, discursio corporis, operis sollicitudo. Inspexi
sacerdotes vigilantibus oculis primos diei ortus subtiliter indagare,
sacramentalibus indui vestimentis; introire ad altare Dei, ad sacrificandum
corpus et sanguinem Redemptoris. Vidi assistentium turbam ministeriali devotione
nunc flectere genua, nunc osculari manus, et ad imperantium nutum nutu citius
obedire. Sed et pueros aspexi, qui nesciunt quid sit inter dexteram et
sinistram, sibi ad invicem psalteria invidere, et reportare ad lectulos suos,
furari somnum ab oculis suis, et in lectulo suo per 0841A noctes
quaerere quem diligebat anima eorum; quod licet contra consuetudinem praesumptum
sit, non tamen contra devotionem. Fateor, inter haec omnia cogitabam: Castra Dei sunt haec, non est hic aliud nisi domus Dei, et porta
coeli (Gen. XXVIII, 17). Vellem, nollem, vestra devotione
trahebar, et vobis negotiantibus otiari non poteram. Sequebar vos, sed a longe,
vel aberrans a via, vel claudicans a semitis meis, lugens et contristatus, quia
non poteram aequare currentes. Novit ille unus, cum quo uno unum coepi esse in Domino, quam
frequentibus querelis impleverim aures ejus, quod vos in meridie essetis cum
sponso, et ego cum sponsa in vespertino frigore commorarer. 4.
Eia, fratres, si aliquis adhuc defluus humor de 0841B flumine
mortalitatis hujus vestras circumrorat affectiones, tergite et tegite illum
niveo confessionis amictu, et calceate vos in praeparationem Evangelii pacis
(Ephes. VI, 15), ut sitis 571 de quibus dicit
sanctus: In flumine pertransibunt pede. Quid autem per
haec? Ibi laetabimur in ipso (Psal. LXV, 6).
De flumine hoc, imo de fluminibus istis Isaias propheta in nocturnis lectionibus
largius disputavit. Percutiet, inquit, Dominus fluvium Aegypti in septem rivis, ita ut transeant per eum
calceati (Isa. XI, 15). Volo de fluvio et rivis ejus paulisper
confabulari vobiscum, quomodo et qualiter percutiatur, quid sit per eum transire
calceatos. Aegypto figuraliter exprimi mundum istum, divinorum eloquiorum
scrutatores affirmant, qui positus est in maligno, qui tenebris et 0841C confusionibus est repletus. Flumen fluxus humani generis est,
qui de primis parentibus infelici vena prorumpens, in impetuosum erumpens
torrentem, per totam mundi latitudinem instagnavit: qui in septem torrentibus
derivatur, valles et campestria, profunda voragine supersedit; ipsis quoque
montium cacuminibus eamdem refusionem intentans. Unde unus de altioribus clamat,
Torrentes iniquitatis conturbaverunt me (Psal.
XVII, 5): et, Intraverunt aquae usque ad animam
meam (Psal. LXVIII, 2). 5. Primus hujus
fluminis rivus est cogitatio mala. Rivus exundans, et qui nullis obicibus
repellatur. Habet frequentiam pluviarum per fenestras corporeorum sensuum, qui
ei mundanis cataractis mortiferos imbres infusius administrant. Occursat
aspectui 0841D mentis quod vidit et audivit, quod odoravit et
gustavit, quod palpavit et tetigit. Et plerumque quod simplici oculo aspeximus,
versipellis contortor in offendiculum retorquet ac scandalum. Fingit
similitudines, imagines pingit, colores aptat, et in thalamo mentis universa
convolvit, si forte consensum eliciat, et affectum inficiat. Offert horribilia
de divinitate, terribilia de fide, mirabilia de fidei institutione; et in
alveolo mentis veneniferas ingerit potiones, quas in confessione evomere
peccator oneratus exhorret. Venit in oratorium, dormitorium occupat, insidet
refectorio, circuit claustrum, revisit officinas, nullam 0842A praetermittit artem nocendi; sed ubilibet suae calliditatis
assignat argutias. Et in choro quidem inter orandum et psallendum mentem
pertrahit in diversa, praeteritorum rememoratione puritatem intellectus
involvens. In choro vero multiformes libidinis sensus evolvit, insidians
sollicitudini vestrae, et telis fortioribus oppugnans vos, utinam non expugnet;
pungat, non vulneret. In refectorio autem gulam allicit ad videndum quae
perferuntur, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem, ut majore opera ad
egerendum egeas, quam ad ingerendum. In claustro libros revellit a manibus,
memoriam reserat Scripturarum, et nunc de isto ad illum, nunc de illo ad istum
cum signis et scurrilitate transvertit. Per officinarum multitudinem te facit
excurrere, 0842B et vagabundo se comitem facit, donec
taciturnitatis ostium, aut aperiat, aut confringat. Quid plura? In choro
devotionem, in thoro castitatem, in refectorio parcitatem, in claustro
lectionem, in officinis silentii virtutem virtutis inimicus exstirpat. Nec
sufficit in vigilando subtilius spiculis cordis terebrare vitalia, sed dormiendo
singulari se versat et reversat astutia. Quae omnia melius vestrae conscientiae,
quam styli scientiae derelinquo. Sed et ad altare Domini virtutum sequuntur nos
spiritus ipsi; et ipsos ante mentis oculos involantes, ut vix aliqua vel
nascentis Dei, vel pendentis in cruce possint memoria deturbari. Magnus ille
patriarcha vix volucres hujusmodi a suis sacrificiis abigebat (Gen. XV,
11): nos qui sumus qui fugare praesumimus? Quis in hoc rivo 0842C vel mersum, vel submersum se esse negaverit? Videtis quam
turbidus torrens et limosa regurgitans coenositate, qui vix aut nunquam ad hoc
ducitur ut penitus exsiccetur. Non puto quod ille qui clausit coelum oratione
(III Reg. XVII, 1), clauserit animum a cogitatione, ut facilius sit
coelum obserare, quam animum. 6. Secundus rivus est locutio
perversa. Linguam nullus hominum domare potest, ait
Jacobus (Jac. III, 8): membrum inquietum, membrum mortiferum;
facilis ad loquendum, ad obloquendum proclivior. Et notandum quod alter nascitur
ex altero, cum malae cogitationi perversae locutionis janua sit aperta. Et est
etiam aliud verbum falsum: unde dicitur, Perdes onmes qui
loquuntur mendacium (Psal. 0842D V. 7). 572 Aliud vanum, de quo scriptum est: Vana
locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI, 3). Aliud
impudicum, de quo Apostolus: Turpis sermo de ore vestro non
procedat (Ephes. IV, 29). Aliud excusatorium, unde Psalmista:
Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas
excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4). Aliud dolosum, de quo
Propheta: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam
magniloquam (Psal. XI, 4). Aliud otiosum, de quo ipse Dominus:
De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent
rationem de eo in die judicii (Matth. XII, 36). Et si qua alia
genera 0843A sunt pestis hujus, quae nos brevi saltu transilire
non possumus. 7. Tertius est actio prava. Post cogitationem et
locutionem venitur ad opera, quando exhibemus membra nostra arma iniquitatis
peccato, et contumeliis afficimus corpora nostra. Quid enim turpius, quam membra
Christi sanguine consecrata, et consepulta in Baptismate, libidinosis ardoribus
maculare, nec attendere reverentiam praesentis Dei, minantis poenam, gloriam
promittentis? Absit ut aliquis nostrum huic idolo substernatur, ut Filium
Virginis in Veneris templo suscipiat, ut arcam Dei juxta Dagon collocet; ut
nutritus in croceis stercora amplexetur. Quid Petro cum Mago? quid Christo cum
Antichristo? quid Virgini et libidini? quid puritati 0843B et
corruptioni? Absit ut quisque vestrum ambulet in passione desiderii, sicut et
gentes quae ignorant Deum; qui corpus Christi aut consecratis, aut Christi
corpori ministratis! Electi servite Imperatori, ut cum Imperatore sedeatis, cum
sederit in sede majestatis suae. Qua fronte, quibus oculis videret vos, viveret
vobiscum, qui tantis inter vos obscoenitatibus deserviret? Qua mente, qua
conscientia accederet ad Sancta sanctorum, immolaret Sanctum sanctorum, cujus
fama contemptibilis, vita notabilis, sermo reprehensibilis haberetur? Sed et si
forte (humanum loquor propter infirmitatem carnis vestrae) aliquis vestrum tale
aliquid in cubiculo conscientiae complicavit; deplicet illud per confessionem et
poenitentiam, et ego ei de misericordia nascentis pueri veniam 0843C repromitto. Et si confessus fuerit et poenituerit, nascitur in
eo lux mundi, ut dimotis fallacibus tenebris, splendorem verae lucis accipiat.
Quomodo enim miseris misericordiam hac nocte negabit, in qua misericorditer
misericors nascitur et miserator Dominus? Adest Deus et homo; Mater et virgo;
caro et Verbum; lux illuminans; bonus et bonitas; misericordia et veritas;
fecunda virginitas, virginalis fecunditas; aeterna novitas, nova aeternitas;
divina humanitas, humana divinitas; humilis sublimitas, et his omnibus
misericordia fabricatur. Cohibete ergo extollentiam ab oculis, loquacitatem a
lingua, crudelitatem a manibus, voluptatem a lumbis, pedes ab itinere non recto,
et venite et arguite eum, si non hac nocte dirumpit coelos, si non descenderit
0843D ad vos, et projiciet in profundum maris omnia peccata
vestra. Quis tamen est, qui hujus tertii rivuli non sit mersus et remersus
instantia? 8. Quartus rivus est defensio peccatorum. In
veritate dico vobis, quia nihil sic exasperat iram divinitatis, quomodo
iniquitatis defensio. Aequo enim certamine nos certamus cum Domino, cum
defendimus quod odit: cum nobis placet quod displicet illi. Magna quippe
differentia inter superbum et humilem peccatorem; cum illum despicit, hunc
respicit: quia humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Quando sanari
poterit qui medicum spernit, medicinam conculcat, et infirmam substantiam
contrariorum receptione succendit? Tu dicis malum bonum, 0844A amarum dulce, tenebras lucem, et in Creatorem refundis injurias:
ut quod laudaverit, tu vituperes; quod vituperaverit, tu laudes. Non et hoc
palpativa dissimulatione tacendum, quod viderim quosdam vestrum tantis
impatientiae stimulis agitari, ut ad primas correptoris voces non solum
excusationem et defensionem exhibeatis; sed et nisi disciplinalis vigor
obviaverit, ad tumultus et jurgia prosiliatis. Haec est impietas maxima in Deum,
delictum maximum: quod vir simplex et rectus, et puer Domini summa
circunspectione devitat. Elegantissimam super his comparationem inducit
propheta, quam de sacrario sancti Spiritus asportavit. Ibi, inquit, habuit foveam ericius
(Isa. XXXIV, 15). Ericius ita 573 confertissima
spinositate densatus est, ut 0844B undique punctionibus et
aculeis vestiatur. Cum vero se solitudinem adeptum putat, caput aperit, exserit
pedes, et vivificatorios motus plana deambulatione demonstrat. Si quis
supervenerit, statim celerrima velocitate caput cum pedibus in interius
absconditorium reponit: ut si tenere volueris, prius videas sanguinem tuum, quam
corpus suum. Sic et peccatoris caput cum pedibus, intentio cum actione, a
pastorum sollicitudine prospectatur: et quod fere omnium peccantium vitium est,
cum ab omnibus videatur, a nemine aestimat se videri. Si vitium resecare
studeas, et intentionis ingressus cum actionis egressibus correctivis
deprehendere: statim Ciceronis eloquentia renovatur; excusatur et defenditur
quod opponis, accusaris et offenderis qui 0844C proponis.
Interrogat de loco et de tempore quando factum fuerit, et novus dialecticus
exserta lingua prorumpit in medium. Parentes advocat; patrocinatores quaerit;
gravari se judicat; indicat se recessurum, malle mori, quam pati talia; et quae
vidisti, negans, et quae non vidit in te convicia retorquens. Sic spinam sentis,
et culpam perdis: odium incurris, nec corrigis: et quem totum tenere putabas,
totum amittis. Vides quam multiplici cumulositate rivus iste omni homini, et
maxime nostro Ordini se infundit? 9. Quintus est exsultatio in
peccatis. O detestanda laetitia, et in sempiterni doloris tristitiam demutanda,
in peccatis sicut in virtutibus exsultare! Nonne latrocinantes et facinorosi
quique cum votorum plenitudinem 0844D assequuntur, non se capiunt
prae gaudio, ita etiam ut audeant ipsi Divinitati gratias immutire? Qui cum
malefecerint, laetantur, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II,
14). Cadent super eos carbones, et in ignem dejicientur (Psal.
CXXXIX, 11). Sed rivus iste, quam undosa reflexione miseros animantes
effundit, melius conscientia, quam eloquentia comprehendit. 10.
Sextus est alios docere ad malum. Haec doctrina de cathedra pestilentiae
derivatur, quam detestatur et reprobat qui docet hominem scientiam. O quam in
vanum accipit animam suam, qui aliorum animas venatur ad mortem, qui trahit
peccata sicut vestem longam; qui miscet sanguinem sanguine; 0845A cui non sufficit ut intereat in saeculum saeculi, nisi et alios
ad interitum pertrahat sempiternum! Scitis enim quia multa vitia tenerrimis
aetatibus imprimuntur; quae postea in magno corpore vix mitigare, nedum
exstirpare quisquam possit. Infelices magistri, qui hujusmodi plantaria
plantaverunt! explantabuntur ab illa coelesti plantatione, quam plantavit Pater
ille coelestis. Quis gloriabitur se hujus rivi torrentibus non fuisse
vallatum? 11. Septimus est, in omnibus his malis perseverare.
Hic peccator demersus est et absorptus, et clausit super eum puteus os suum. Cum
enim non levat oculos ad coelum, nec recordatur judiciorum justorum, mortuus
est, et sepultus in sepulcro 0845B conscientiae suae. Tunc a
mortuo tanquam qui non est, perit confessio (Eccli. XVII, 26): tunc
peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII,
3). Hic est in extremo fluminum Aegypti, et multitudo miserationum Domini
tollitur ab oculis ejus. 12. O flumen malum, rivi pessimi, rivi
exterminantes! Hac nocte Dominus eos calceatus transivit, cum in virginali
substantia puram carnem et omnium praetaxatarum pestium immunem accepit: illo
calceamento 0846A calceatus quod in Idumaeam extendit
(Psal. LIX, 10), cujus corrigiam solvere non potuit magnus ille
Baptista (Luc. III, 16). Misit de summo Filium suum, et accepit me
in utero Virginis, et sic tandem assumpsit me, et de profundis aquarum.
Percutiemus et eos, si cogitemus pro peccato nostro, si prohibeamus linguam a
dolo, si declinemus a malo, et faciamus bonum: si confiteamur adversum nos
injustitiam nostram Domino, si dolor noster sit semper in conspectu nostro, si
doceamus iniquos vias Domini, et semper laus ejus sit in ore nostro. Et ut de
arte sutoria nostris moribus aliquid consuamus, habeamus calceamenta densa et
subtiliter consuta, quae possint aquas obviantes excludere. Faciamus carnem
nostram firmam et confixam 574 0846B timore
Domini, quae libidinis humorem excludat, et excocta tribulationibus, atque ita
densata fiat uter novus ad conservandum vinum novum de quo dicitur: Quia factus sum sicut uter in pruina (Psal. CXVIII,
83). Sed jam corda et corpora vestra ad suscipiendum Filium Virginis
praeparata dimittamus in pace, et omnes in commune lumen ad revelationem gentium
innocentibus brachiis amplectamur, qui est benedictus in saecula.
Amen.
|