0845 NICOLAI
CLARAE-VALLENSIS SERMO IN FESTO BEATI STEPHANI PROTOMARTYRIS. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine (Act. VI,
8.)0845C 1. Adhuc Filium Virginis
habemus in manibus, et obsecutoria definitione vagientis Dei honoramus
infantiam. Ducit nos Virgo ad veneranda cunabula, et speciosa prae filiabus
hominum, ad speciosum forma prae filiis hominum, benedicta inter mulieres ad
benedictum inter homines nos conducit. Submurmurat nobis in aurem, si forte
domus exasperans audiat et quiescat, revelata esse velamina Prophetarum, et
completum consilium Dei. Videte miraculum Matris Domini, quia creatura creat, et
Creator creatur. Scintillat sidus, Magus adorat, exsultat polus, tellus
resultat, gloriantur Angeli, pastores aggaudent, Virgo parit, nascitur Deus, et
coelorum luminaria clariori lumine lumen exortum in tenebris prosequuntur. In
istis bonis versamur: 0845D beatus vir qui impleverit desiderium
suum ex ipsis. Scio quia dulce nobis est, In principio erat
Verbum: dulcius, Verbum caro factum est (Joan.
I, 1, 14); dulcissimum Verbum in cruce suspensum. A tanto puerperio quis
insanus oculos nostros amovere, nedum avellere praesumat, nisi ipse jubeat qui
dicit: Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare
fecerunt? (Cantic. VI, 4.) Ecce dum osculatur nos osculo oris
sui, dum tantis miraculis et stupidos nos facit et attentos, Stephanus plenus gratia et fortitudine facit 0846C prodigia et signa magna in populo. Nunquid aequum est
derelinquere regem, et ad milites oculos detorquere? Nequaquam, ni imperaverit
Imperator. Surgit ipse Rex Filius Regis, sed lapidantium aciem interrumpens,
triumphatoris certamini non sine dolore cordis assistit. Videt opprimi primum et
primicerium purpuratae cohortis grandinaria lapidum densitate, fontes sanguinis
de corpore Protomartyris ebullire. Videt quia universa debacchatio redundat in
ipsum, et ipsi soli improperia exprobrantium cumulantur. Ubi pietas et
misericordia tua, Domine, si non compateris patienti? ubi aequitas et justitia,
si non judicas et vindicas de populo lapidante? Curramus ad spectaculum ad quod
currit, qui exsultat ut gigas ad currendam viam, et videamus 0846D quibus armis armatus vexillifer martyrum in campum pugnaturus
descendit. Et ut diligentius elucescat singularis martyrii praerogativa,
revocemus ad memoriam apostolicorum Actuum descriptionem, in quibus historicis
et figuralibus dictis conversio et passio belligeri militis continetur. 2. Stephanus, inquiunt, plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in
populo. Non parvum latet hic mysterium, nec vilipendenda simplicioris
scripturae manifesta positio. Ad virginem 0847A quippe loquens
angelus, verba de coelestibus scriniis sumpta, nec alterius nisi ipsius Dei
spiritu fabricata, nova salutatione perorat <al. portat>.
Nulli dubium quin omnium verborum excellant altitudine, utpote de melioribus
disciplinis sancti Spiritus evoluta: quorum annuntiatione confoederandum erat
illud unicum sacramentum Verbi et hominis; divinitatis et carnis. Ave, inquit Fortitudo Domini, plena
gratia (Luc. I, 28). Quid autem de Stephano? Stephanus plenus gratia et fortitudine. Nonne Lucas eisdem
pene litteris de utrisque eloquitur? Sed licet longe excellentior modus in
Virgine praedicetur, secundario tamen laudatur in Martyre. Habet igitur gratiam
Stephanus sublimiori genere, quam reliqua martyrum multitudo: plenus gratia 0847B refertur scilicet et cumulatus, quod raro in Scripturis
canonicis subtilis inquisitor inveniet. Jungitur gratiae fortitudo, 575 infuso spiritu libertatis. Ignitus animus in vocem veritatis
erumpit, nec patitur ullo pacto rigorem justitiae submitti aliquando, vel
dimitti. Sic loricatus gratia, et hasta fortitudinis sapienter infrendens, faciebat prodigia et signa magna in populo. Ille potest
prodigia et signa facere, in quo gratia et fortitudo sedem firmissimam
statuerunt. Sic Stephanus ad homicidas, ad legis adulteros, ad crucifixores
Filii Dei Patris loquitur, genti peccatrici in Aegypto, populo gravi iniquitate
in deserto, semini nequam in terra promissionis, filiis sceleratis in morte
Salvatoris. Dura, inquit, cervice 0847C et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto
restitisis. 3. Surrexerunt quidam de
synagoga: synagoga utique Satanae, et utique conglobantur, vel ad
convincendum, vel ad occidendum. Faciunt impietatis parietem unum; squama
squamae conjungitur (Job XLI, 6). Sibilant sibi serpentes ad
invicem, convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Velit,
nolit, cedit impietas pietati, veritati error, stultitia sapientiae, Spiritui
sancto praesumptio et vanitas spiritus humani. Non poterant
resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur. Non dixit, Non volebant,
quod rationabilium et perfectorum est; sed non poterant,
ubi menti malae facultas tollitur, non voluntas mutatur. Redarguebantur, ait, 0847D ab eo cum omni fiducia. Fiducialiter agit, nec mutat, nec
mutatur mens imperterrita, quae magis justitiam quam vitam, fidem quam
sanguinem, mortem quam justitiae taciturnitatem elegit. Concurrentes rapiunt
eum, adducunt in concilium, et gaudent eum intra sua retiacula reclusisse: sed
frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Tunc vox liberior, et ex eorum
codicibus sermo exacuitur veritatis, totumque martyrem rapit sibi Spiritus Dei,
et ex ejus ore sonantiori organo modulatur. Apparet ei una facies Scripturarum,
et veteris instrumenti dispendia in compendiosam redigit brevitatem. Replicat
promissiones et beneficia Dei, murmurationes et maleficia populi; bona
praestita, reddita mala; ad extremum divini sanguinis exprobrat effusionem, 0848A refractarios spiritus, duros cervice, incircumcisos corde et
auribus, et sublimi voce homicidas, et proditores appellat. Non veretur
conventicula congregata de sanguinibus, et inter manus quaerentium animam ejus,
de liberiori justitia cacumen veritatis ascendit. Dissecantur
cordibus, et strident dentibus in eum, concipiunt dolorem, et prope est ut
parturiant iniquitatem. Mirum quod non revocantur insueti novitate miraculi,
quod luminosa Protomartyris facies non refrenat insanos. Videbant, inquit, faciem ejus tanquam
vultum angeli stantis inter illos. Quid est, o insensati? lumine vultus Dei
insignitur gloriosus Levita, et vibranti splendore Stephanus serenatur, et
reverberantur oculi vestri, et tamen invidiae magnitudo visionis majestatem
occludit? 0848B Respondeant in divinorum voluminum evolutione,
ubi repererunt hominem in terris positum per (sic) vultum
angelicum induisse: et cum in utrisque legibus vel raro, vel nunquam invenerint,
obstupeant gloriam triumphantis. Sequitur: 4. Cum autem esset plenus Spiritu sancto, intendens in coelum vidit
gloriam Dei, etc. Mirum dictu, et totius supergressio creaturae! Intendit
in coelum, videt jam non coelum, sed coelos apertos, videt gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris virtutis Dei. Movet me haec intentio,
quae de cordis puritate refusa vim facit coelis, et ad ipsius divinitatis
consistorium penetrat et attingit. Coeli aperiuntur, gloria Dei videtur: Jesus
conspicitur stans non solum a dextris Dei, sed a dextris
virtutis Dei. Hanc intentionem 0848C fecerat abjectio mundi,
contemptus sui, cordis munditia, dilectio Dei, proximi amor, veritatis defensio,
desiderium Christi. Retorquenda essent haec omnia ad communes flosculos
moralitatis, nisi esset excellentia Martyris commendanda. Felices oculi,
subtilis visus, visio gloriosa. Signanter recollige positionem verborum. Plenus
est Spiritu, et sic intendit in coelum, quia in Spiritu afflatur; conculcatis
terrestribus, coelestibus inhiat et aeternis. Post haec aperiuntur coeli,
nullaque praevalet firmatio vel clausura, quam non transvolet aut irrumpat mens
illi summae menti affectanter inhaerens. 576 Aperiuntur ergo
coeli, et puto quod omnes coeli; eorumque apertionem sequitur visio gloriae Dei,
et 0848D videtur Dominus Deus stans a dextris virtutis Dei, ne
Patre minor esse putetur. Stat cum stante, cum bellante bellat; quia lapidatur
in lapidato. 5. Non mediocris stupor involvit me, utrum
primitivus flos martyrum oculis corporeis an incorporeis ista perspexerit.
Grande quidem miraculum si mentali intuitu stellantibus se immersit arcanis, si
mundicordes oculi tam solemnem inspexerint visionem. Quod si corporalibus,
certum est hunc omne hominum genus disparilitate gratiae praevolasse, et pennis
fidei et virtutum incorporea corporeis, et si non comprehendisse, apprehendisse
tamen. Nihil audeo temere definire, vel ex abrupto praecipitare sententiam, cum
finitivam super hujusmodi regulam me legisse non meminerim. Securius tamen
sequor 0849A Apostolum, imo Spiritum Dei in Apostolo, qui cum
summa verborum libertate magis securae ambiguitati, quam periculosae definitioni
ista committit: Sive in corpore, inquit, sive extra corpus, nescio, Deus scit (II Cor. XII, 2,
3). Exclamant statim clamore horribili, continent aures suas, et eas
obstruunt veritati, impetum faciunt unanimiter in eum,
facti amici in morte illius: et ejicientes eum extra civitatem
lapidabant. Ejicitur martyr extra civitatem sanguinum, in qua prius
justitia habitavit, nunc autem homicidia: de qua dicit sanctus, Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Haec
est civitas, quam die ac nocte circumdat iniquitas, et labor
in medio ejus et injustitia (Psal. LIV, 10, 11). Civitas
castellum despective vocata, quod contra apostolos et apostolorum 0849B Dominum durissimis infidelitatis vectibus est munitum. Extra
portam civitatis hujus passus est Dominus, extra eam lapidatur servus exiens ad
eum extra castra, et portans similitudinem improperii ejus. Deponuntur
vestimenta martyris ad pedes persecutoris, qui attactu sacrarum vestium, et
orationibus lapidandi fuerat convertendus. 6. Et lapidabant, inquit, Stephanum invocantem
et dicentem: Domine Jesu, accipe spiritum meum. Currunt illi ad lapides, et
ille ad preces. Lapides lapidem percutiunt, sed lapidem mollio em, de quo fluit
oleum charitatis, et tinnitus redditur pietatis. Domine
Jesu, inquit, ne statuas illis hoc peccatum. Rogat
suscipere spiritum suum, spiritum utique, et 0849C sanctum: illum
quem signanter quasi quoddam signaculum Apostolus in homine praecipit
conservari. Ut integer, inquit, anima
et spiritus et corpus in die Domini sine querela servetur (I Thess.
V, 23). O quanta pietas, quantus affectus, et ardentissimae charitatis
integritas! Recte martyrii florem iste sibi praevindicat, in quo similitudo
Domini pendentis in cruce mirabilibus formulis est impressa. In ligno enim
spinis coronatus, lancea confossus; cruci affixus, dissimulat illum unicum
dolorem, et obliviscitur 0850A mortis vicinae: novum
introducturus exemplum, aperit latitudinem charitatis, et apertiori campo
terminos traditae legis amplificat, jam non solum amicus amicis, sed velint,
nolint, amicus pariter inimicis. Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII,
34). Non potuit esse inefficax oratio morientis; unde et inimicorum
numerositas ad numerum amicorum transivit. 7. Vide quam recto
cursu Stephanus etsi non aequat, sequitur tamen Redemptorem. Volat saxorum
imber, et fortissimis invidorum manibus loca vulnerum duplicantur: sed patienter
patitur coronatus noster, de corona nominis ad coronam regiminis transferendus.
Nescit affectum carnis, et mortis horam ignorat. Et vide quid deliberet
faciendum. 0850B Positis, ait, genibus clamavit voce magna: Domine, ne statuas illis hoc
peccatum. Clamat voce magna, quia magna utique charitate. Positis genibus, quia vera et humili simplicitate pro se
orans stat et erigitur; pro lapidantibus flectit genua. Quis audivit unquam
tale? et quis vidit huic simile? Plus dolet persequentium peccatum, quam sua
vulnera: illorum iniquitatem, quam suam mortem. Et cum hoc
dixisset, obdormivit in Domino. Felix somnus cum requie, requies cum
voluptate, voluptas cum satietate, satietas cum securitate, securitas cum
aeternitate. Obdormirit, inquit, in
Domino, absorptus in claritatis abyssum, et inter Dei sui brachia
requiescens. Sedebat a dextris Dei Dominus Jesus, sed 0850C primo
martyri martyrum caput. Recolitis quod illa Ecclesiae lingua (Augustinum loquor)
de hoc martyre senserit, quem post mortem septem mortuos asserit suscitasse. Eia
vos, qui levitali ordine praefulgetis, cantate huic canticum novum, et tantae
festivitati festivis vocibus inclamate. Fortassis concinentibus etiam suggeret
de vobis Domino suo Judici vestro, ne statuat illis aliquid ad peccatum, qui est
Deus benedictus in saecula. Amen.
|