0869 SERMO IN DOMINICA PALMARUM. Christi in Jerusalem ingressus
mysticae expositiones (Matth. XXI, 1-9.) NOTA.Hunc sermonem, ex abbatia Marchianensi erutum, Guilielmus Estius
censuit tam stylo et conditione, quam pietate Bernardum referre: quamvis (ne
quid de stylo dicamus) in serie sermonum de tempore in manuscriptis omnibus
desideretur. 0869B 1. Redemptor
noster, fratres charissimi, Dominus noster Jesus, quem Pater ad salutarem
victimam misit in mundum, cum tempus instaret quando moreretur, praesentem, ut
scitis, exhibere se voluit in loco ubi moreretur; sicut autem venit ut
moreretur, sic praevidit ubi, et quando, et quo mortis genere moreretur,
praescriptum coram se habens ab aeterno mortis suae genus, locum et tempus. Haec
autem tria erant, Jerosolyma, Pascha, et Crux. Nam si de loco quaeris, in
Jerosolyma mortuus est: si degenere, morte crucis: si vero de tempore, instante
tempore paschalis solemnitatis. Ut autem vos satis legendo et audiendo
didicistis, iniqui eum Judaei, aliquando et aliter, et alibi, et antea perimere
voluerunt. Nam quando eum duxerunt ut praeeipitarent, ubi et transiens per
medium 0869C illorum ibat, nec ad Jerusalem venerunt, nec Pascha
exspectaverunt, nec crucem quaesierunt, sed in perimendo eum nequaquam vel
modum, vel locum mutare, nequaquam tempus praeoccupare seu differre valuerunt.
Venit itaque hodierna die Jerosolymam, ante quinque videlicet dies Paschae, illo
se insinuans agno praefigurato, qui decima quarta die mensis verni ad vesperam
immolandus, decima quidem ejusdem mensis die tolli, et usque ad praedictum
terminum jubebatur servari (Exod. XII). 2. De hoc
autem adventu ejus ad Jerusalem multi ante nos multa dixerunt: quae quia nos
vera atque catholica esse cognoscimus, dignum est ut nostro ea silentio
approbemus. Et communis quidem sensus est, quod ejus in Jerusalem ingressus,
ipsius est ad Ecclesiam adventus: duo discipuli asinam 0870B solventes et pullum, atque ad Jesum ducentes, duo sunt
praedicatorum ordines, quorum unus in circumcisionem, alter in praeputium est
missus, utrumque populum et peccatorum funibus absolventes, et ad agnitionem
verae fidei perducentes. Vestimenta jumento imposita, sacramenta sunt fidei
populo christiano commissa, super quod sedet Jesus, quia per fidem in 591 cordibus eorum habitat Christus. Plurima autem turba, quae
sternebat vestimenta sua in via, multitudo est martyrum sanctorum, corpora sua
ad imitationem Christi opponentium ad supplicia. Ramos de arboribus caedentes,
doctores sunt, catholicas ex Libris sanctis sententias extrahentes. Qui praeibant et qui sequebantur, clamabant, Hosanna; qui
unam eamdem confitentur fidem christianam, 0870C et populus
Judaicus in eadem fide praecedens, et gentilis subsequens. Et quidem sensus hic
per omnia approbandus est, quia sanus, et plene catholicus est. Verum nos istum
approbantes, alium, non autem alienum in hoc sancto Evangelio perquiramus, et
sensus in eo moralis medullam perscrutantes, ad aedificationem morum ministerium
linguae nostrae convertamus. 3. Ego puto quod quotidie Dominus
appropinquat Jerusalem veniens Bethphage, et Bethaniae ad montem Oliveti,
mittens in castellum quod contra eos est duos discipulos, qui ad eum perducant,
super quod sedeat, jumentum, sed spiritualiter. Spiritus enim ante faciem
nostram Christus Dominus, etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed jam nunc
non novimus (II Cor. V, 16). Proinde quaerendus 0871A est adventus ejus ad Jerusalem spiritualis, et quod hodierna die
appropinquante tempore sacrosanctae passionis suae fecit in adventu suo in
Jerusalem, qualiter id adhuc quotidie actitare dignatur in nobis. Appropinquavit, ut ait Evangelista, Jerosolymis. Ipsius appropinquare ad Jerosolymam, ejus est
appropinquare ad animam. Non solum autem, sed ut suum appropinquare ad nos,
nostrum est appropinquare ad ipsum. Nam cum longe ab eo peccando simus, quando
ei bene vivendo appropinquaverimus, nisi primitus ipse appropinquaret nobis?
Sicut enim dicit Joannes, quod haec est charitas, non quasi
nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV,
10): sic et nos dicere possumus et debemus, quod haec est gratia, 0871B non qua nos appropinquavimus Deo, sed quoniam ipse prior
appropinquavit ad nos. Appropinquans itaque Jerusalem venit Bethphage, et
Bethaniae ad montem Oliveti: innuens nobis, ut arbitror, in hoc sancto itinere
suo non posse nos ad veram pertingere pacem, nisi simus et per confessionem pure
nos detegentes, et in praeceptis prompte et humiliter obedientes, et aliorum
necessitatibus per misericordiam pie compatientes. 4. Nam, ut
scitis, Jerusalem Visio pacis dicitur. Ad quam tunc recta et regia via pergimus,
si per confessionis puritatem, per obedientiae humilitatem, et per misericordiae
sublimitatem incedimus. Ecce tres virtutes eximiae, quarum primam impendere
nobis debemus, secundam praelatis, tertiam vero proximis 0871C nostris. Nam confessionem debes tibi ipsi, ut qui peccando te
inquinasti, per confessionem te mundes. Secundam praelato tuo, ut obedias et
subjaceas ei, qui pervigilat quasi rationem redditurus pro anima tua
(Hebr. XIII, 17). Tertiam vero proximis tuis, ut eorum
necessitatibus juxta vires occurras, sed prodesse etiam supra vires exoptes.
Primam designat Bethphage, quae Domum buccae sonat. Secundam Bethania, quae
Domus obedientiae dicitur. Tertiam quoque mons Oliveti, quia oleum in
Scripturis, ut scitis, misericordiam exprimere solet. Fratres, unde bella et
lites in nobis? Nonne ex imperfectione propria, qui reddere nolumus quae debemus
nobis ipsis, quod praelatis, quod consortibus 0871D nostris? Nam
si vellemus ire a Bethphage ad Jerusalem, intra nos pervenire possemus; quia
nunquam plenam habere pacem poterimus, quandiu occultantes intra nos reatum
nostrum, per puram et humilem confessionem non detegimus. Nunquid inexpertis
loquor? Semper pene et ubique remordet conscientia, occultum jugiter vulnus
mentis oculis subjiciens, eamque super ipsius latebris anxie et dure
reprehendens. O vermis, qui quandiu vivit, nunquam interiora cordis comedere et
depascere omittit, qui nunquam vivere, et per hoc nunquam rodere desinit, nisi
eum mucrone puritatis suae humilis confessio jugulaverit! 5. Si
autem vellemus ire ad Bethaniam, pertingere possemus ad Jerusalem, et in
praelatis nostris; 0872A quia tunc ab eis perniciose discordamus,
cum eorum, quae secundum Deum sunt, praeceptis superbe contraimus. Quod si 592 montem Oliveti conscenderemus, procul dubio tunc cito ad
Jerusalem veniremus. Prope enim est mons Oliveti Jerusalem, quia et obsequium
parit amicos, et construeremus cam in sociis nostris: quia tunc plena pace
perfruimur, cum pie pro invicem solliciti, mutuis necessitatibus misericorditer
condescendendo, et diligenter pro posse subveniendo compatimur. Videtis ergo non
esse ab re, quod iturus Dominus Jerusalem, per Bethphage et per Bethaniam atque
per montem Oliveti voluit transire: intimans nobis pacis nobis esse occasionem
et causam, et erga nos quidem confessionis puritatem, et erga praelatos 0872B nostros obedientiae alacritatem, et erga contubernales nostros
misericordiae compassionem. 6. Mittit duos discipulos, ut eant
in castellum quod contra eos est. Castellum quod contra discipulos Christi est,
anima est peccatrix, quae per obstinationem et elationem internis et
spiritualibus Redemptoris nostri virtutibus contraria est. Talis anima turrim
elationis, et murum habet obstinationis, per terram pertinaciae clausa, et per
eminentiam superbiae erecta. Hanc turrim facere aggressi sunt quondam illi filii
Adam, de quibus ait Scriptura, quod proficiscentes de Oriente,
campum invenerunt latissimum in terra Sennaar (Gen. XI, 2).
Qui sunt hi, nisi reprobi, inanis gloriae cupidi, tumore superbiae inflati? qui
ab eo corde et opere discedentes, 0872C de quo propheta dicit,
Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12),
in contagiis fetidae conversationis per viam latam incedunt, quae ducit ad
perditionem: quia Sennaar Fetor eorum dicitur. Aedificemus, inquiunt, turrim, et
celebremus nostrum nomen. Hi sunt qui vocant nomina sua in terris suis, et
altitudinem in se construentes <fort. construunt>
elationis, amantes primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis,
et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi (Matth. XXIII, 6,
7). Et unde ruinosam hanc turrim erigunt? Habuerunt. inquit verax historia, lateres
pro saxis, et bitumen pro caemento (Gen. XI, 4, 3). Saxa robur
exprimunt bonae operationis, lateres igne concoquuntur et indurantur. Reprobi
flamma libidinis exuruntur, et 0872D pertinaces efficiuntur:
invidia bitumen est, concordia caementum. Aiunt enim bitumen nasci de terra
fulminata: et scimus in mente oriri invidiam, tumore superbiae percussa.
Caemento simul junguntur lapides in aedificio. Et quae est alia virtus quam
concordia, qua in charitatis aedificio conglutinantur lapides vivi, ex quibus
coelestis Jerusalem quotidie construitur? Habent itaque lateres pro saxis, et
bitumen pro caemento: quia fortitudinem deserentes bonae actionis, luto se
inquinant sordidae libidinis; et abjicientes glutinum concordiae, pertinaciam
amplectuntur invidiae. 7. Enormis quidem haec turris admodum:
sed ne facile possit prosterni, obsistit non modo sui ipsius 0873A altitudo, sed et muri includentis eam fortitudo. Et hoc est quod
nostros conatus saepe effringit, cum contra castellum illud pugnamus: quia
facile machinis et arietibus sanctae praedicationis tumorem in anima dejiceremus
elationis, nisi tam invincibiliter nobis, ut sic dixerim, in ea resisteret
pertinacia obstinationis. Quid enim erga eam poteris proficere, quam insensibili
quadam duritie adamantinam effectam nec praeceptis vales flectere, nec consiliis
attrahere, nec blanditiis mulcere, nec comminationibus terrere, nec emendare
denique flagellis, nec emollire beneficiis? Nonne de ea dicas, pene esse
impossibile ut curetur? Verumtamen etsi apud homines impossibile est, sed apud
Deum omnia possibilia sunt. Mittit namque misericors Dominus et 0873B eloquium suum terrae, inspirationem scilicet hujusmodi infundens
animae, ad quam velociter currit sermo ejus, non reversurus ad eum vacuus; sed
faciet quaecumque vult, et prosperabitur in his ad quae misit illud. Unde et hic
mittit discipulos suos in castellum hoc, quod contra eos est. Et ad quid? Ut
asinam quam in eo reperiunt alligatam, et pullum cum ea, solvant, et adducant ad
eum. Qui jussa perficientes, non solum solvunt et ad eum adducunt, sed ut
prosperetur verbum de ore egrediens in his ad quae mittit illud, vestimenta sua
imponunt, et eum desuper sedere faciunt. Ad hoc spectare videtur, quod qui emittit eloquium suum terrae, dat nivem sicut lanam, induens
eos per justitiam, 593 qui primitus frigidi erant per culpam:
0873C nebulam sicut cinerem spargit,
infusa illis, qui obscuri erant per ignorantiam, notitia corruptionis suae,
concutit <al. concutiens> eos per poenitentiam. Mittit crystallum suam sicut buccellas, illos sibi
incorporans per mansuetudinem, qui obdurati erant per obstinationem. Sed
qualiter opus illud salutis peragit? Emittet verbum suum, et
liquefaciet ea: flabit spiritus ejus, et fluent aquae (Psal. CXLVII,
15-18); ut euntibus duobus discipulis in castellum quod contra eos est,
faciant de asina et pullo, quod modo breviter tetigimus. 8. Sed
qui sunt duo discipuli isti? Fortassis duae illae eximiae virtutes sunt timor et
amor. Ille tristia comminando et aspera, per austeritatem deterret: 0873D iste vero laeta pollicendo et lenia, per suavitatem demulcet.
Ille initium sapientiae, hic autem consummatio est. Ille tibi aufert quod malum
est, ut emunderis a culpa: iste vero confert quod bonum, ut exorneris in
justitia. Ille ab anima exhaurit iniquitatem, hic autem infundit ei sanctitatem.
Hi duo angeli sunt, et de loco perditionis Loth educunt (Gen. XIX),
dum animam, quam eligit Deus, a vitiis eripiunt. Hi duo spirituales Levitae
sunt, qui in commotione castrorum ad ostium stant tabernaculi, clangentes
argenteis tubis (Num. X, 2-10): quia ad ipsum mentis aditum
silentibus quibusdam mentis clamoribus timor et amor insonant, quibus interna
illa cogitationum collegia, et ad malum deserendum, et ad bonum exercendum
incitant. Quasi tuba exaltat 0874A ille vocem suam, et dicit: Quiescite perverse agere: iste vero: Discite benefacere (Isai. I, 16, 17). Ille: Evelle et destrue, et disperde et dissipa; hic autem: Aedifica et planta (Jerem. I, 10). Ille denique:
Diverte a malo; iste quoque, Fac
bonum (Psal. XXXIII, 15). Isti duo viri sunt, qui botrum ad
filios Israel de terra repromissionis afferunt (Num. XIII, 24), dum
internis nostris meditationibus, quis sit coelestis patriae fructus innotescunt.
Hi duo nuntii sunt, qui Raab de destructione Jericho eripiunt (Josue VI,
23), dum animam quam suis Deus muneribus dilatat, ab hujusmodi perditione
abstrahunt. Hi et duo isti, de quibus modo agimus, discipuli sunt, qui in hoc
castellum missi, alligatam asinam et pullum solvunt, et ad Christum 0874B adducunt. 9. De quo bene dicitur, quod contra
eos est. Quid enim magis contrarium divino amori, quam tumor elationis? Quid
magis timori, quam pertinacia elationis et obstinationis? Est enim superbia, ut
aliqui dicunt, amor propriae excellentiae. Et quomodo, quamdiu inanis gloriae
cupidus propriam amas excellentiam, illius perfecte honorem affectas et gloriam,
de quo Paulus: Soli, inquit, Deo honor
et gloria (I Tim. I, 17). Sed et obstinatio, ut aiunt,
insensibilis quaedam est pertinacia mentis, nolens aliquando acquiescere, magis
autem parata semper repugnare: quod quidem mortiferum malum, dum animam plene
possidet, timoris nimirum divini stimulis 0874C insensibilem
reddit. Sed castellum quod contra hos discipulos est, dum extra illud sunt, jam
cum illis est, dum illud ingressi aliquandiu intra illud sunt. Illud quippe sibi
potenter subjiciunt, quia amor dum coelestem et aeternam, ac per hoc longe
meliorem, quam ibi haberi potest, alibi habendam esse celsitudinem asserit,
nimirum turrim elationis prosternit. Timor vero, dum his qui attrita fronte
indomabili corde sunt, aeternum gehennae supplicium comminans promittit, murum
profecto obstinatione confringit. Et hoc modo castellum hoc, dum ipsis extra
illud degentibus contra eos est, ipsis intra illud commorantibus jam cum eis
est. Unde fit ut, juxta quod vaticinatur Isaias, civitas quae dudum meretrix
dicebatur, cujus habitatores 0874D homicidae fuerunt, jam digne
vocari possit civitas justi, urbs fidelis (Isai. I,
21-26). 10. Sed jam necesse est ut de solvenda asina
alligata et pullo, et adducendis ad Jesum, duo hi se discipuli intromittant.
Duae sunt, fratres, virtutes homini valde necessariae, humilis videlicet
simplicitas, et agilis libertas. Illam asina, hanc autem pullus exprimere
potest. Asina enim jugo supponitur, pullus vero propria adhuc sua libertate
potitur. Unde ad mansuetudinem nos invitans humilitatis Dominus Jesus, suum
nobis offert jugum tollendum: Tollite, inquiens, jugum meum super vos. Mox autem quid sit jugum ejus tollere,
innuit, dum subjungit: Et discite a me quia mitis sum et
humilis corde (Matth. XI, 29). Per pullum 594 vero libertatem esse accipiendam 0875A censuit, qui de viro vano in superbiam erecto ait, quod quasi pullum onagri natum se liberum putat (Job XI,
12). Quod licet de quadam prava libertate accepit, de qua Paulus: Cum, inquit, servi essetis peccati, liberi
fuistis justitiae (Rom. VI, 20), pro eo quod necdum jugo
supprimitur pullus, libertatem nimirum, cujus agilitatem quodlibet obstaculum
non impedit, per eum exprimi posse demonstravit. In castello autem duo haec
alligantur animalia, asina videlicet et pullus, dum in anima peccatrice, qualem
superius per castellum illud accipiendum esse docuimus, hae duae virtutes,
simplicitas scilicet et libertas, cum forte habentur ad intellectum, nequaquam
tamen exercentur ad fructum. 0875B 11. Vincula
vero quibus alligantur si quaeritis quae sunt, accipite confusionem pudoris, et
inertiam timoris. Pravus siquidem in homine itidem pravo et simplicitatem pudor,
et libertatem impedit timor, ne veram in se videlicet illa humilitatem ostendere
audeat, vel ista puritatem exercere praesumat. Plerumque enim quod maxima sit
virtus humilis simplicitas, seu, si ita congruentius dicitur, simplex humilitas,
nonnulli evidenter agnoscunt: sed dum a praesentis vitae gloria necdum exutum
habentes animum viles haberi refugiunt, eam in opere nullatenus apprehendunt.
Alii vero quam sit sublime quid puritas libertatis intelligunt: sed dum trepidi
pavent vel optant, quod non est stabilis vel sui juris, vel prava spe acquirendi
illecti, vel inerti 0875C timore dimittendi concussi, nec voce
eam nec opere exercere praesumunt. Nonne etsi istis simplicitatem atque
libertatem, quantum quidem ad intellectum, inesse consideras, utramque tamen
apud eos quantum ad exercitium, alligatam esse ignoras? 12.
Caeterum electos suos Spiritus sanctus, qui in columba apparuit (Matth.
III, 16) et igne (Act. II, 3, 4), et in humilitate reddit
simplices, ne per elationem superbiant; et in puritate audaces, ne per inertiam
torpescant. Revocate in memoriam duos illos virtutis viros, dico autem prophetam
David, et apostolum Paulum: et videte si non utrumque habuerunt apud se animal
istud, tam asinam simplicitatis, quam pullum libertatis; neutrum utique ligatum,
0875D sed utrumque solutum. Ait enim sanctus David: Ludam coram Domino, et vilior fiam plus quam factus sum, eroque
humilis in oculis meis (II Reg. VI, 22). Merito dicit de eo
Spiritus sanctus, quod erat quasi tener ligni vermiculus
(II Reg. XXIII, 8). Unde et Dominum alloquens, in hanc vocem
prorupit: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt
oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me
(Psal. CXXX, 1). En asina in castello sancti David. Sed videte et
pullum: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super
inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam eos, et inimici facti sunt
mihi (Psal. CXXXVIII, 21, 22). Pullus quoque parvulus est
Paulus juxta nomen suum, et modicus in medio discipulorum suorum: et cum undique
tormentis 0876A affligatur, verbum Dei non est apud eum
alligatum. Qui etiam cum suos obsecret discipulos per mansuetudinem et modestiam
Christi, asserens se facie quidem humilem esse inter eos (II Cor. X,
1), ipsi quoque Cephae in faciem apud Antiochiam resistit, quia eum esse
reprehensibilem cernit (Galat. II, 11). Mirare itaque eum et ibi
per humilitatem submissum, et hic per libertatem erectum. Sanctus quidem Moyses,
ut his aliquandiu immoremur, et superbientem Pharaonem ex auctoritate premit
(Exod. VII-XIV), et consulenti Jethro ex humilitate obedit
(Exod. XVIII, 13-26). Vir Domini Samuel peccatum se perpetrare
existimat, si pro populo qui eum de principatu dejicit orat (I Reg. XII,
23): et Agag pinguissimum in frusta conscindere non formidat (I
Reg. XV, 0876B 33). Quomodo satis sanctissimum admirabimur
Eliam, videntes eum modo tanta humilitate submissum, ut vilis in oculis suis et
contemptor sui accinctus lumbis humiliter currat ante Achab; modo vero tanta
auctoritate erectum, ut zelo zelans pro Domino exercituum, et super idololatras
tabescens, ipsos vita privare non formidet? (III Reg. XVII-XIX.)
Ejus quoque libertatem simplicem et simplicitatem liberam sequens discipulus
suus sanctus Elisaeus a muliercula tangi non dedignatur (IV Reg.
IV), et ad Naaman principem non egreditur (ibid. 9-11), et
regem Israel nec attenderet quidem, nec respiceret, si non vultum Josaphat regis
595 Judae erubesceret (IV Reg. III, 14). Hos
itaque caeterosque ejusmodi viros solutam habuisse dixerim asinam humilitatis
0876C et pullum libertatis: qui ut in omnibus semetipsos
humilient, simplices et mansueti sunt; et ut viriliter quidquid contra Deum est,
persequantur, recti et liberi sunt. 13. Sed si est in vobis
aliquis, qui haec duo animalia apud se habet quidem, sed alligata, necesse est
ut dissolvendis eis se supra nominati discipuli intromittant. Qui sint autem
discipuli hi, jam audistis; quaeve animalia haec, quae etiam vincula quibus
alligantur. Et quis est qui haec apud se animalia habet, sed alligata? cum
videris aliquem sub humilitatis habitu superbientem, magis quae circa se sunt
ornantem ad nitorem elationis, quam componentem ad decorem honestatis; scito
hunc asinam 0876D habere, sed alligatam. Bene instructus et
edoctus est, ut perfecte sciat quam humiliter exhibere se debeat in incessu, in
statu, in gestu et habitu, in vultu et affectu, in omnibus denique moribus suis:
sed dum se talem in veritate ostendere confunditur, habet quidem apud se asinam
simplicitatis, sed alligatam vinculo pudoris. Item cum deprehenderis aliquem ad
instar pravi speculatoris videre gladium, et non insonare buccina (Ezech.
XXXIII, 6); ad instar mercenarii videre lupum venientem, et fugere
(Joan. X, 12); ad instar pigri et negligentis coloni, scire spinas
et vepres in horto Domini et caetera quaeque inutilia ac nociva ascendere, et ad
eradicandum, seu etiam, quod minus est, ad succidendum manum non apponere:
agnosce apud hunc esse pullum, sed 0877A alligatum. Prava quippe
cernit, et eis licet forte consentire nolit: redarguere tamen ea pro persona et
re, pro loco et tempore non praesumit, et est alligatus apud hunc pullus vinculo
timoris. 14. Sed videant discipuli, et solvant asinam: solvant
et pullum, ut amor ordinatus pravum expellat pudorem, quatenus praevaleat
simplicitas; timor nihilominus ordinatus inertem eliminet pavorem, ut vigeat
libertas. Jam itaque animus ex non pio pius effectus, ita amet veritatem, ut
odio habeat vanitatem: ita timeat incurrere quod poenale est, ut timeat pro
posse non persequi quod culpabile est. Si sic fieri contigerit in castello quod
antea contra discipulos erat, soluta est asina, solutus est pullus: quia in
anima quae dudum et per timorem elationis 0877B amori, et per
pertinaciam obstinationis contraria erat timori, praevalet vigetque tam
simplicitas, quae omnem in eo fastum deprimat, quam libertas, quae pium erga
alios zelum exerceat. 15. Solvite,
inquit, et adducite mihi. Quid est a discipulis solvi
asinam, solvi et pullum, nisi interveniente amore a pravo liberari pudore
simplicitatem, et mediante timore bono ab inerti liberari timore libertatem?
Soluta vero haec duo animalia adducuntur ad Jesum; cum intentione pura hae duae
exercentur virtutes ad fructum verae salutis obtinendum. Nam quasi quis illa
habet soluta, sed ad Jesum non adducta, qui has quidem viriliter exercet, sed
pro eis vel favorem humanum, vel commodum aliquod terrenum, non autem praemium
verae salutis 0877C quaerit. Vides ergo quia non sufficit, quod
asina in castello tuo et pullus solvuntur, nisi et soluta ad Jesum adducantur:
quia, secundum Pauli sententiam, reddit Deus unicuique
secundum opera sua, his quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam et
honorem et incorruptionem, sed quaerentibus vitam aeternam (Rom. II,
6, 7). In eo itaque quod gloriam et honorem et incorruptionem his
redditurum Deum ait, qui secundum patientiam sunt boni operis, asinam solutam
esse et pullum intellige. In eo vero quod audis haec illis redditurum, qui
quaerunt vitam aeternam, adductam ad Jesum et asinam et pullum agnosce. 16. Sed haec alta et profunda sunt, solisque perfectis 0877D conveniunt, quae etiam sunt quae perfectos faciunt. Perfectum
namque te dixerim, cum te video instantia jugi, et te ipsum in cunctis motibus
tuis districto judicio reprehendere, et erga proximos tuos pio zelo fervere.
Ideo si ad perfectionis hujus cupis fastigia conscendere, cum tibi tua resistit
pusillanimitas, ne haec audeas exercere, scito 596 te sine
his perfectum esse non posse. Unde et istis Dominus discipulis: Si quis, inquit, vobis aliquid dixerit,
dicite quia Dominus his opus habet. Quis enim discipulis asinam solventibus
et pullum aliquid dicit, nisi cogitatus in nobis fatuus, qui dum tumidus est,
amori quidem in nobis, ne puritatem simplicitatis, et dum timidus est, timori,
ne liberet vigorem libertatis, contradicit? Sed Dominus his
opus 0878A habet, quia qui ad spirituale sanctae
perfectionis dominium pertingere cupit, haec exercere necesse habet. Spirituali
namque Domino duo valde necessaria sunt, potestas et ausus, ut videlicet
nequaquam te esse Dominum agnoscas; nisi et te semper illicitum quid
committentem humiliter judicare queas, et alios prave agentes, ut superius
dictum est, pro re, pro tempore, pro persona et loco redarguere succensus
audeas. 17. Et adduxerunt asinam et pullum,
et imposuerunt vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Vestimenta
discipulorum ornamenta sunt virtutum. Et quid est, eorum vestimenta imponi, nisi
quaecunque ad amorem et timorem Dei excitare possunt, conferri? Ipse etiam Jesus
desuper sedet, dum 0878B in his omnibus verae salutis supereminet
appetitus. Primo asina et pullus a discipulis solvuntur; secundo ad Jesum
adducuntur; tertio eorum vestimenta imponuntur; novissime vero desuper ipse
sedet Jesus. Et ad quid ista? Utique ut primo sancta quaeque faciamus, operantes
bonum ad omnes; secundo, ut soli Deo in his omnibus placere appetamus,
quaerentes vitam aeternam; tertio vero, ut in bono semper magis ac magis
proficere studeamus, ad interiora nos extendentes, et sic venire cupiamus, et
apparere ante faciem Dei, desiderium habentes dissolvi, et esse cum Christo. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; pro eo
quod bona sua internae in nobis cogitationes deponunt in imo. Alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant 0878C in via; quia non solum in bonis operibus se humiliant, quae
ad corporalem pertinent exercitationem, quae ad modicum, juxta Apostolum, utilis
est, sed et ipsos spiritualium sensuum ramos, quos de sublimibus contemplationum
arboribus caedunt, in imis dejiciunt, quos ad pietatem spectare dubium non est,
quae ad omnia utilis est (I Tim. IV, 8). 18. Non
solum autem in cunctis bonis exterioribus corporis, et in universis interioribus
fructibus spiritus se humiliant, sed et inter omnes quas habent virtutes seu per
naturam insertas, seu per gratiam superadditas, precibus insistunt devotis pro
salute aeterna: quia, qui praeibant et qui sequebantur
clamabant, Hosanna. Festinanter ista percurrimus, 0878D quia
ad finem sermonis properamus. Sunt in nobis affectus boni quidam per naturam,
quidam per gratiam. Et illi quidem praeeunt, isti autem sequuntur. Quaedam nobis
bona inseruit natura: sed quia ad salutem non erant sufficientia, quod minus
contulit ipsa, superaddidit gratia. Sciendum tamen, quod, sicut ex gratia sunt
bona conscientiae, sic ex gratia bona sunt naturae; sed illa ex gratia creatrice
sunt, haec autem ex salvatrice. Ex illa habent bona naturae ut inchoentur, ex
ista ut augeantur, et aucta ut perficiantur. Sed in piis cogitationibus et circa
salutem suam sollicite vigilantibus, tam praeeuntia naturae quam subsequentia
gratiae clamant. Hosanna: ut ad obtinendam salvationem aeternam, non tam de
meritorum fidant qualitate et quantitate, quam de orationum 0879A pura assiduitate et assidua puritate. Hosi namque, ut dicitur,
Salvifica interpretatur. Quod autem subauditur <al.
subditur> Anna, affectuosum orantis exprimit motum. Humiliemus itaque nos,
fratres, in omnibus bonis nostris tam internis quam externis: et inter multas
virtutes tam ex natura nobis insertas, quam ex gratia nobis superadditas, totis
0880A medullis cordis clamemus, Hosanna. Igitur, non solum
injustum, sed et si habuerimus quidpiam justum, non respondeamus ei; sed nostrum
cum bono Job judicem deprecemur (Job IX, 15), quem dominationes
adorant, tremunt potestates, Deum omnipotentem, viventem, et regnantem in omnia
saecula saeculorum. Amen.
|