PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0965

FERIA SECUNDA PASCHATIS. SERMO De duobus discipulis euntibus in Emmaus.

0965B 657 Duo ex discipulis Jesu ibant in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. Et reliqua (Luc. XXIV, 13-35).

1. Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. Recordatione tantae dulcedinis, tuorum mitiga dolores fletuum; ut offeras resurgenti cum assato pisce mellis favum, et paschalis Agni suavitas temperet amaritudinem agrestium lactucarum. Elige an videre Jesum desideres cum Maria Magdalena sub specie hortulani; an cum duobus discipulis in habitu peregrini. Nam utraque visio et collocutio, fidelis conscientiae sunt jubilus et dulcedo. De duobus condiscipulis videtur dulcius sapere. Haec enim lectio 0965C mel in ore, et jubilus est in corde, exstasis mentis devotae. Dulcor ejus omnem excedit eloquentiam, et totam absorbet conscientiam, et transformat in supernae jubilationis imaginem, et deliciarum coelestium novitatem. Considerata hujus lectionis mira suavitas totas inebriat medullas animae. Ex singulis etenim clausulis sentitur quidam ignis erumpere, qui in sinu absconditur clausus, in ossibus totos depascit angulos amantis conscientiae. Si scintillet exterius, videtur solis jubare splendidius radiare. Ibant duo. Quae fuerit causa hujus itineris, non declarat textus historiae: sed hoc fuisse divinae providentiae arbitror, ut qui pro morte Domini tantum erant desolati, in via qua ambulabant, consolationem 0965D reciperent de ipsius dulcissima visione. Et forte propter hoc duo pariter ambulabant, ut dolores suos confabulatione mutua mitigarent, et corda desperantia ad spei refrigerium revocarent. Unde dicuntur in Emmaus proficisci, quod interpretatur Desiderium consilii. Desiderabant enim amaritudinem titubationis suae salutari consilio relevare.

2. Sed ut de favo mel exprimamus, et in auro rutilante flammivomas gemmas inseramus, si quid in tam dulci historia dulcius lateat, inquirere studeamus. Ut arbitror, isti duo dici possunt Oratio et 0966B Meditatio, quae conjunctione necessaria sibi ad invicem copulantur. Et per orationem illuminatur meditatio, et in meditatione exardescit oratio. Quoties igitur in contemplatione Dominicae passionis suspendimur, ex recordatione tantae admirationis in oratione compungimur. Meditatio ruminat livores vulnerum, fixuras clavorum, lanceam, et acetum, persecutorum saevitiam, Apostolorum fugam, et mortem turpissimam, corporis sepulturam. Oratio fundit suspiria, piae devotionis stillat aromata, tota resolvitur in lamenta. Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. Oculi autem illorum tenebantur, ne illum agnoscerent. Talibus confabulantibus appropinquat Jesus. Quid est Jesus, nisi vita et salus? Etenim in 0966C talibus sermocinationibus est vita et salus animae, et eis dicitur Jesus appropinquasse, quia juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde (Psal. XXXIII, 19). Oculi autem eorum tenebantur, ne possent eum agnoscere: quia etsi sunt justi et sapientes, atque opera eorum in manu Dei, nescit tamen homo utrum sit dignus odio vel amore (Eccle. IX, 1). Si dixero, inquit Job, Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo; terrebit me per somnia, et per visionem horrore concutiet (Job XIII, 14). In lectulo notatur quieta meditatio; et per stratum in quo relevatus colloquitur, virtus orationis exprimitur: quia in his duobus tribulatis corde, verae consolationis requies invenitur. Sed cum sub pennis 0966D earum deargentatis refrigerium interne quaerimus, et occurrunt imaginationibus nostris quam districtae in extremo judicio sunt sententiae 658 judicantis; ibi tristitiam invenimus, ubi solatium quaerebamus.

3. In hoc autem quod appropinquans dicitur cum illis ire Jesus, nihil aliud potest designari jucundius. In appropinquatione enim illa signatur ille sibilus aurae tenuis, quem Eliphaz gloriatur se audisse dormientibus caeteris (Job IV, 13-16), per quam etiam Eliae consistenti in ostio speluncae legimus Dominum advenisse: quia non in commotione, non 0967A in igne, non in spiritu, sed in sibilo aurae tenuis visus est pertransisse (III Reg. XIX, 9-13). Hic est ille radius suavissimus contemplationis, quo anima per cincinnum capitis elevatur; cum meditatione exardescente, et oratione scintillante, nascitur in corde jubilus quidam, scilicet mellifluus cordis risus, quem nemo scit nisi qui sentit; nec etiam ipse qui sentit, quia cito pertransit. Felix hora, sed brevis mora, quia factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII, 1). Norunt experti quae dico, qui haec experientia suavitatis intimae didicerunt: quia cum in fervore orationis admiscetur ardor meditationis, erumpit ille contemplationis radius de medio earum, quasi species electri, hoc est, de medio ignis; et scintillae quasi aeris candentis, 0967B suspiria scilicet conscientiae jubilantis.

4. Oculi autem illorum tenebantur, ne illum agnoscerent. Infirmitatis autem suae conscia humana conscientia, prae ineffabili tantae suavitatis gloria contremiscit. Unde Elias vultum operuit, Eliphaz totus inhorruit: nec Moyses ausus est aspicere contra Dominum (Exod. III, 6). Et si venerit ad me, ait Job, non videbo eum (Job IX, 11). Oculi illorum tenebantur. O si Dominum cognoscerent, quantum gauderent! Quantum ipsi gauderemus, si eum in propria specie propius videremus! Quis non accederet, imo curreret et teneret pedes ejus? Sed adhuc loquitur Joseph per interpretem fratribus suis: adhuc dissimulat suam nobis exhibere dulcissimam visionem. Quid enim? mortales sumus, in exsilio 0967C degimus, nec illam perfectae visionis laetabundam beatitudinem prae multitudine gloriae capere valemus. Quis enim posset inter illa superfluentis jubilationis gaudia spirare, quae dabuntur in patria; cum illa etiam stilla dulcedinis, quam nobis in via exhibet, in patria peregrina, totam mentem inebriet, et totam cordis latitudinem novis deliciis coangustet? Ideo tenebantur oculi eorum, quia Dominus erat in habitu peregrini. Et cum eum quotidie perspicimus in altari sub specie panis et vini, nobiscum habitat in habitu peregrini. Nonne per oculos intelligere possumus amorem et desiderium? Diligimus enim Deum et proximum: desideramus regem et regnum. Sed quia, ut ait beatus Gregorius, incognitum est 0967D nobis, dum in hoc corpore sumus, quantum diligamus Deum et proximum, et quando ex hoc exsilio transmigrantes adipiscamur regnum, et videamus Deum, caecitatem patimur oculorum. Unde in Ezechiele dicitur, quia porta et thalamus habet tectum (Ezech. XL, 13).

5. Nec praetermittendum est quod confabulando gradiuntur in castellum Emmaus, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem. Dulce colloquium et felix confabulatio, cum meditationem tractat oratio. Habent enim mel et lac in lingua. Labia eorum sicut vitta coccinea, dum haec invitat ad contemplum mundi, et illa incitat ad amorem Dei. Unde dicitur in Emmaus proficisci, quod interpretatur desiderium consilii. Numquid ambulabunt 0968A duo pariter, nisi his convenerit? O beata conventio, quam ad invicem susurrant oratio et meditatio. Profecto ire desiderant in Emmaus castellum, quod ab Jerusalem est in spatio stadiorum sexaginta. Sexagenarius numerus ex denario constat et senario, quae sexies decem, vel decies sex faciunt sexaginta. Stadium locus est in quo curritur. Denarius significat Decalogum, in quo decem mandatorum series continetur. 659 In senario vero figuratur saeculi abrenuntiatio, et morum conversio; abjectio propriae voluntatis, et abjectio sine fuco simulationis; custodia cordis, circumspectio sermonis. In his stadiis currendum est, ut cum Dominus dilataverit cor nostrum, curramus in viam mandatorum suorum, et post devolvamur per viam: et in his viis appropinquans 0968B Dominus veniet nobis, sicut scriptum est de Sapientia, quia praeoccupat qui se concupiscunt, in viis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia ostendit se illis (Sap. VI, 14, 17). Et ait ad illos:

6. Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Interrogatio ista amoris subministrat incendia, et quasi oleum projicitur in flamma. Dum enim peregrinus interrogat quid tristes ad invicem colloquuntur, et ille quem tam dilexerant et adhuc diligunt, ad memoriam reducitur dulcis dolor augmentatur, et amor semimortuus in caminum prorumpens de igniculo, in cordibus eorum vehementius debacchatur. Qui sunt hi sermones, quos, etc. Putas, in allocutione peregrini aliquam non persentirent dulcedinem amoris divini? Imo 0968C totus in medullis eorum revixit et refloruit amor Christi. Qui sunt hi sermones, quos, etc. Deus, Deus, quantas jubilationes istae tristitiae genuerunt, et quam suaves suavitates ruminatae, et quam dulcia suspiria percurrunt in corde! Bone Jesu, quam jucundo consolaris susurrio, quos de tua vides absentia contristatos! Quam libenter astas orantibus, et assistis suspirantibus, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos! Quam jucundus latitas post parietem nostrum, ut audias voces orantium, et dulcescant tibi dolores diligentium, de poenis rideas innocentium!

7. Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti 0968D quae facta sunt in illa his diebus? Cleophas, qui interpretatur increpans ore, formam orationis videtur exprimere, quae ponit coram Deo judicium, et replet increpationibus os suum; nunc accusans cordis duritiam, nunc inconstantiam; nunc torporis frigore constrictum, nunc inepta laetitia dissolutum. Tu solus peregrinus es? Corda solet amantium familiarius moeror compunctionis afficere, cum tot vident inde specialiter fastidire studia, et a desiderio coelestis patriae tepescentis speciem pietatis in solo exteriori habitu retinere. Respondet ergo Cleophas, quoties talium perditioni ex intimis condolentes, tales in oratione profundunt querimonias: Domine, tu solus fuisti tempore passionis, abnegante Petro, fugiente discipulo quem amabas, oblito 0969A tui amoris privilegio, fugientibus etiam caeteris. Sed, heu, heu! tempore passionis quae nunc est, religiosos videmus non solum non participare per compassionem passionibus tuis, nec fugere, nec negare turbatione alicujus tentationis subitae; sed iniquitas eorum procedit quasi ex adipe, transierunt in affectum cordis. Apponendo enim iniquitatem, non verentur super dolorem vulnerum tuorum addere, qui cum sanctis mulieribus debuerant piae devotionis aromatibus delinire. Tu solus peregrinus es in Jerusalem? Dereliquerunt te omnes amici tui, longe facti sunt a te noti tui; posuerunt te abominationem sibi. Omnes quae sua sunt quaerunt, se ipsos diligunt: de exsilio fecerunt patriam; operibus diffitentur se peregrinos super terram et hospites. 0969B Tu solus peregrinus es in Jerusalem? Nos etiam qui excellentiori professionis privilegio aestimamur expressius fieri conformes humilitatis tuae peregrinationis, collocati sumus in obscuris sicut mortui saeculi. Sed et prudentiores sumus in possessionibus ampliandis, et gloriosiores in aedificiis erigendis, callidiores in pecuniis congregandis. Inveniri possunt etiam pauci, qui fideliter incedant semitas veritatis. Tu solus peregrinus es? Jam non miratur Behemoth, si absorptus est fluvius (Job XL, 18); quia pars maxima Jordanis influit in os ejus, et dejecit de fortitudine, et de stellis, stravit sibi aurum quasi lutum, et sub ipso sunt radii solis.

8. Tu solus peregrinus es in Jerusalem, in Ecclesia scilicet militante Deo, quae videlicet non possidet 0969C adhuc pacem; et non cognovisti quae facta sunt in illa diebus 660 istis? His diebus sanguinem tuum fudisti pro salute generis humani; et tot dolores et opprobria, ad ultimum crucis supplicium pertulisti: et cum tanta pro mundo passus sis his diebus, et te omnia trahere ad te ipsum promiseris, si a terra esses exaltatus, ecce exaltatus es super coelos. Imo cur non eruis eos qui ducuntur ad mortem; cur ex Basan non converteris; cur omnes non trahis; cur tam paucos de multis eligis, quasi tuae immemor passionis? Non cognovisti quae facta sunt in Jerusalem diebus istis? In Jerusalem diebus istis, tu ille excelsus, admirabilis, occisus fuisti, cui Moyses et Elias in transfigurationis tuae visione pulcherrima 0969D sunt locuti (Matth. XVII, 3). Vere, Domine, nimis excessisti: quia cum sis splendor paternae gloriae, et figura substantiae ejus, et cum sis Dominus majestatis, et trementibus elementis, coeli luminaribus obscuratis, et stupentibus Angelis, pati dignatus es tormentum abjectissimae passionis. Vere fuit excessus, cum dedisti vellentibus genas tuas; cum faciem tuam non avertisti ab increpantibus et conspuentibus (Isa. L, 6); quando cum iniquis es deputatus (Isa. LIII, 12). Tu solus peregrinus es in Jerusalem? Cur non trahis nos post te, ut curramus in odore unguentorum tuorum? Cur das alienis honorem tuum, cum pro nobis consumpseris carnem et corpus tuum? Cur solium gloriae tuae, in quo judicasti principem hujus mundi, non recordaris? Cur spiritum 0970A gratiae et precum super nos non effundis, ut non solum lingua, sed et opere et veritate confitentes nos advenas et peregrinos super terram, abstineamus a carnalibus desideriis, et trahamur ad te in funiculis Adae, in vinculis charitatis?

9. Dum haec Cleophas loquitur in tribulatione spiritus et amaritudine mentis, verba ista quantum putas repleant conscientiam sciscitantis? Quibus ille dixit: Quae? Non est interrogatio nescientis, sed adjocantis, et quaedam reciprocatio doloris. Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo: et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Primo solus Cleophas respondisse legitur. 0970B Nunc respondet tam ipse, quam ille, cujus nomen in historia non habetur. Unde quia est sine nomine, videtur formam meditationis exprimere, quam quandoque cogitationem, quandoque comtemplationem solemus quasi proprio nomine nuncupare. Secundum vero beatum Gregorium, istum fuisse Lucam aliqui aestimaverunt. Lucas, qui medicus fuisse ab Apostolo dicitur (Coloss. IV, 14), qui Consurgens vel Elevans interpretatur, interpretatione sui nominis imaginem repraesentat meditationis, quae medicamentum est contribulati spiritus, et conscientiae aegrotantis. Quae sicut stellio manibus nititur, ut moretur in aedibus regis (Prov. XXX, 28), et consurgens ab infimis eligendo suspendium, deserit transitoria, 0970C et se elevat ad superna. Adjungitur itaque meditatio orationi, ut ex amborum responsione dulcioris balsamus melodiae diffusiores spiret delicias in auribus peregrini.

10. De Jesu, inquiunt, Nazareno. Oleum effusum est nomen ejus. Oleum, inquam, effusum, unguentum aromatum, jubilus cordium, Jesus Nazarenus rex Judaeorum. Sed frangatur alabastrum, perflet auster hortum aromatum; myrrha det odorem suum, diffluant rivuli balsamorum: Crucifixus sit in memoria, Crucifixi replicetur injuria, Crucifixi ruminentur opprobria, et charitas indefessa. Omnia interiora nostra loquantur de Jesus Nazareno qui lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, ut simus potentes opere et sermone. Nonnulli potentes 0970D sunt in opere, sed non in sermone. Alii in sermone, sed non in opere. Quidam potentes sunt in utroque. Qui strenuus est in exercitatione corporali, bona quae praevalet, non negligit operari. Patiens in tribulatione, et gaudens ad laborem obedientiae, potest dici potens in opere. Sed si minus hunc delectat assiduitas orationis, si non est sollicitudine pia devotus in vigiliis, vel forte non habeat gratiam praedicationis, potens est in opere, sed non in sermone. Videas aliquem frequenter in oratione devotum, cujus oculi sunt piscinae 661 in Hesebon (Cant. VII, 4) prae multitudine lacrymarum, sed recusat ferre jugum obedientiae, votum suum offerre se aestimat offerendo hostiam amputata aure: suam plangit in oratione superbiam, sed hora compunctionis transacta, ita 0971A superbus est sicut ante. Vel si levis in moribus, post orationis suae devotionem in eamdem recidit levitatem, ossa ejus replentur vitiis adolescentiae ejus, ut nunquam in conversatione sua sit maturus; licet ad modicum orationis tempore sit devotus: vox quidem vox Jacob est, sed manus, manus sunt Esau (Gen. XXVII, 22). Tales potentes videntur in sermone, sed non in opere. In opere et sermone sunt potentes, qui habent in moribus honestatem, in operibus virtutem, in sermone scientiam, devotionem in orationis assiduitate, gravitatem in conversatione, perseverantiam in amore. Piae siquidem operationis oratio devota est reclinatorium, et devotae orationis exercitatio praebet bonorum operum fulcimentum. Haec est enim plenarie compunctio salutaris, quam 0971B commendat conscientiae latitudo. Unde cum sapientiam et divitias dedisset Dominus Salomonis, dedit ei et latitudinem cordis (III Reg. IV, 5-14): quia nihil est sapientia, nihil divitiae, si in corde non redundaverit, qui transvadari non potest fluvius charitatis. Nec parcit Dominus verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.

11. Si sic potens es in opere et sermone, esto coram Deo, et omni populo. Coram Deo te commendet puritas intentionis; coram populo, utilitas operis: ut sint lumbi mentis tuae succincti, et lucerna ardens in manibus tuis. Et bene coram omni populo, quia charitas nescit angulum, non amat proprium, deservire desiderat utilitatibus singulorum. Hinc est quod Apostolus se commendat ad omnem conscientiam 0971C hominum, providens bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (II Cor. VIII, 21), ut tam Deo quam omni populo sit acceptus. Sed beatissimo Apostolo nemo se audeat comparare. Quantum enim distat ortus ab occidente, tantum a viis nostris fuerunt viae ejus, et semitae ejus a nostris semitis exaltatae: quia, sicut dicit Isaias, facti sumus immundi omnes nos; quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae (Isa. LXIV, 6). Potentes non sumus in operibus: et quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26). Ille solus speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3), singulari privilegio fuit propheta, potens opere et sermone, qui potenter operatus est salutem 0971D nostram in medio terrae. Potestate plenus fuit in sermone, quando omnia creavit, quando dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Fortis fuit in opere, cum hominem reparavit, et juxta vaticinium Isaiae, opus suum ut faceret, opus suum alienum opus fecit (Isa. XXVIII, 21). Vere fuit opus alienum, si consideres quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes, et crucifixerunt eum. Domine, audivi auditionem tuam, et timui (Habac. III, 2), consideravi opera tua, vias tuas, et expavi. Subsannaverunt te subsannatione, dentibus suis super te frenduerunt: adversum te laetati sunt et convenerunt; te summi sacerdotes et principes tradiderunt. Illi qui regere gregem debuerunt per viam salutis, facti sunt laqueus et ruina in praecipitium damnationis. 0972A Ex ipsis flamma invidiae erupit: quia, sicut in Job legitur, Ignis Dei de coelo cecidit, et tactas oves puerosque consumpsit (Job I, 16).

12. Nos igitur qui quaerimus Crucifixum, crucis attendamus mysterium. Ipsa est statera corporis Christi, quam desiderabat qui dicebat: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera. Crux facta est statera corporis Christi, quod est Ecclesia. Cum enim ipse crucifigeretur, appensa sunt cum ipso peccata quae commisimus, calamitas quam incurrimus. Ipse erat innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis conversatio ejus: non enim peccatum fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Et quoniam talis ac tantus, tam indigna dignatus est in 0972B cruce pati, praeponderare coepit calamitas, et crimina levigari. Cum adhuc tamen in cruce erectus staret, vacillare videbatur statera, nec plene cognoscebatur qua cadere deberet, cum inclinato capite emisit spiritum, ut calamitas praeponderando caderet, et quasi arena maris gravior appareret (Job VI, 2, 3). Gentes quasi momentum staterae reputatae 662 sunt. Nam in statera ceciderunt, quia partes adversae damnationis nostrae chirographum amiserunt. Trituratus est Moab sub domino, expandit manus super eum sicut natans ad natandum, ne demergeretur in profundum; et ut ipse sublevaret nos in excelsum, expandit alas suas, nos assumpsit et portavit in humeris suis, sicut aquila provocans ad volandum pullos suos (Deut. XXXII, 11). Sic ascendens 0972C super omnes coelos, de excelso misit ignem in ossibus nostris: ut quae sursum sunt, sapiamus, et nostra conversatio sit in coelis. Potens fuit coram Deo et omni populo: quia factus est Angelus loquens pro nobis, et intercessor existens Patri reconciliavit humanum genus; utrumque solus potuit arguere, ponere manum in ambobus.

13. Et quomodo summi sacerdotes et principes crucifixerunt eum. Per sacerdotum quippe persuasionem populus dimitti Barabbam, Christum crucifigi acclamavit, et Pilatus fieri adjudicavit; linguis, non manibus ipsum crucifixerunt. Unde dicit David quia linguas suas ut gladium acuerunt (Psal. CXXXIX, 4). In hoc forte minus reprehensibiles, quam novi crucifixores 0972D qui manibus et verbis mortem illi accersunt; immortalem mortificant, incrucifigibilem crucifigunt. Quae ab ipsis in occulto, vel etiam in aperto fiunt, turpe est dicere. Ponere vereor os meum in coelum, ut non dicam in coenum, et Saul ad purgationem ventris inclinatum occidere: sufficit si oram chlamydis abscindam (I Reg. XXIV, 4, 5) gladio Jeremiae, cum Dominus dicat per Malachiam: Vos me configitis, gens scilicet tota (Malach. III, 8, 9). Ostendit Jeremias quomodo summi sacerdotes et principes eum crudelius crucifigunt. Ibo, inquit, ad optimates et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, et judicium Dei sui. Et ecce hi magis simul fregerunt jugum, ruperunt vincula (Jer. V, 5), et a propheta usque ad sacerdotem omnes faciunt dolum 0973A (Jer. VI, 13). Ecce quomodo summi sacerdotes et principes crucifixerunt eum.

14. Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel, quod interpretatur Vir videns Deum, per quod litterati et religiosi, qui specialius prae caeteris debent videre Deum per intelligentiam et affectum, signantur. Hinc est non minima causa tristitiae nobis, quia etiam litterati et qui videntur religiosi, comparantur jumentis, et immundiores facti sunt illis. Ipsi enim non solum spinis peccatorum suorum crucifigunt Deum, sed aliis facti sunt in proverbium et exemplum. Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. Non esset doloris materia, nec res tam stupenda, si plebs quae non novit legem, sola caderet in errorem, quia relevari 0973B posset per litteratorum et religiosorum prudentiam, si ipsi non fuissent primi ad ruinam. Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. Nam si dicit regi, Apostata, et vocat duces impios, si supplantet optimates, et ducit sacerdotes inglorios: et ipsi forsitan non sunt litterati, et ignorant legem Domini; filii sunt diffidentiae, nec de ipsis sumus in admirationem: sed de litteratis stupemus, et qui praetendunt habitum religionis, qui bonum verbum Dei gustaverunt, et donum coeleste, virtutesque saeculi venturi, et ecce vaccae pingues Samariae facti sunt, arbores autumnales, eradicatae, bis mortuae, facti hostes in capite, qui docere debuerant viam vitae. Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel.

0973C 15. Et nunc super haec omnia tertia dies est ex quo haec facta suut. Prima dies, qua crucifixus est Christus, persecutorum et haereticorum significat tempus, qui primitivam Ecclesiam tormentorum asperitatibus vexaverunt, quae corpus est ejus. Secunda dies, qua sepultus fuit, tempus figurat hypocritarum qui Christum quasi sepultum in terra reputant, terrenis commodis et honoribus inhiantes, qui nullam nisi terrenae felicitatis gloriam pro suis laboribus exspectant. Super haec omnia tertia dies est, in quo debemus aliud gravius periculum considerare, scilicet in falsis fratribus. Et in hac tertia die Christus debuerat resurrexisse, quia putabamus his diebus ubique diffundi virtutem verae fidei, et per loca religiosa charitatis radios dilatari, ut 0973D post Orionas et Hyadas apparerent interiora austri. Sed quia pene omnes declinaverunt, et adhuc in iniquitatibus suis Christum crucifigunt, 663 super haec omnia dolemus, quia tertia dies est ex quo haec omnia facta sunt.

16. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus venerunt, dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Mulieres piae sunt cogitationes. Per monumentum claustrum Religiosorum potest intelligi, in quo sumus Christo per temporalium delectationum mortificationem, et sanctae professionis vinculum consepulti. Tunc mulieres vadunt ad monumentum quaerere 0974A Dominum, quando cogitamus si saltem vel in claustris religiosus sit requirens ac diligens Deum. Ante lucem venerunt, et corpus ejus invenerunt. O quam dulce est ante lucem surgere ad quaerendum dilectum! Dulcis est quaerenti illum. In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea: quaesivi, et non inveni illum (Cantic. III, 1). Restat ergo, ut vadam ad monumentum; id est ad Religiosorum claustrum, ad vigilias claustralium, quia ibi dilectum inveniam, etsi non secundum corpus. Etenim si cognovimus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus (II Cor. V, 16). Civitatem custodiunt isti vigiles; Angeli sunt, quorum visionem se vidisse asserunt mulieres, quae dicunt eum vivere, et per fervorem verae dilectionis ostendunt 0974B Christum in suis cordibus habitare. Isti sunt vigiles observantes omni tempore custodias Domini. Ipsi excubant ad ostium tabernaculi, ipsi sunt Oriones et Hyades, et interiora austri. Quam delectabile est eis interesse vigiliis! Consurgunt de nocte in principio vigiliarum suarum, ut effundant cor suum coram Domino, et oratio eorum apud Altissimum: ibi in medio juvencularum tympanistriarum principes conjunguntur psallentibus: ibi in excessu mentis Benjamin adolescentulus (Psal. LXVII, 26, 28), ibi resonat coelestis simul concentus. Ibi sunt Seraphim, Sanctus, sanctus, sanctus clamantia, et Cherubim sese versis vultibus in propitiatorium respicientia. Ibi jubilant omnes filii Dei, laudant Dominum 0974C sidera matutina. Ipsi sunt vere similes Angelis, per studium angelicae conversationis. Ipsis commissa est custodia monumenti, scilicet observantiae regulares claustri. Monumentum istud Christus non deserit, qui nobiscum se promisit esse usque ad consummationem saeculi: et tunc nos erimus secum, cum nos acceperit ad se ipsum. Mulieres se dicunt illum non invenisse, sed visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere; quoties versamus in cogitationibus nostris, quia etsi sunt vere similes Angelis qui de die in diem, et in nocte laudem Domini decantant in terris, sicut illi in coelis; non tamen possident gloriam aeternae beatitudinis summa sanctitate consummata. Paululum, inquit, cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea 0974D (Cantic. III, 4). Sed quid est quod dicitur, terruerunt nos? Non est terror qui incutiat horrorem, sed qui novam cordis parturiat exsultationem vel admirationem. Dum enim cogitamus quam felices deliciae abundant in claustro, super hos expavescit cor nostrum, et quadam dulci reverentia movetur de loco suo.

17. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum autem non invenerunt. Abierunt quidam ex nostris. Isti sunt affectus religiosae mentis, qui omnia, sicut mulieres, inveniunt, non tamen revertuntur, sicut de mulieribus legitur. Quando enim solis cogitationibus de amore religionis tractamus in cordibus nostris, mulieres ad monumentum vadunt et redeunt. 0975A Sed cum affectus mentis ad conversionis desideria convertuntur. non jam tantum mulieres, sed quidam ex nostris ad monumentum vadunt, qui non revertuntur, sed nec ipsum inveniunt. Hoc autem experimento cognoscimus, quia cum fervore novitii ad conversionem venerimus, hic Jesum invenire nos aestimamus, quia perfectae tranquillitatis et sanctitatis gaudia apprehendere nos speramus. Sed cum processu temporis experimur miserias humanae fragilitatis; tunc recognoscimus quoniam non invenimus Dominum: visionem tamen Angelorum aspicimus, exempla scilicet ferventium monachorum.

18. Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum 664 in omnibus quae locuti sunt Prophetae! 0975B Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Scaturire videntur haec verba teneritudinem amoris, et quasi mustum quod dirumpit novas lagunculas, de medullis procedere diligentis. Dedit Dominus voci suae vocem virtutis, ut essent haec verba ejus, sicut malleus conterens petram, et sicut ignis, testimonio Jeremiae (Jerem. XXIII, 29). Verba ejus sicut ignis et malleus, ut de igne ascendat virgula fumi ex aromatibus et pulvere pigmentarii, et conterat malleus. Libet paululum ad suavitatem historiae mentis oculos inclinare. Dum interpretatur Scripturas, dum exponit Moysen et Prophetas, procedens ex ipsius ore mira suavitas mentes refrigerat moerore et taedio consternatas: inaestimabilis redundabat in labiis Jesu sermonis elegantia 0975C super mel et favum; dulcescebat ejus eloquium super omnia aromata. Profecto ordinem coeli noverat, et ponebat rationem ejus in terra. Impleta gaudent viscera luctu in laetitiam mutato. Jam refulget in conscientiis Domini resurrectio. Resurgenti magis gaudere incipiunt quam condoluerant crucifixo. Hinc est quod appropinquaverunt castello quo ibant, quia impleri coeperat desiderium consilii quod quaerebant. Et ipse finxit longius ire, ut dum vellet eos deserere, dilectionis igne quo suaviter ardere coeperant, mirabilius aestuarent. Quid eos putas tunc animi habuisse, cum se fingeret longius ire? Aestimo forsitan talibus eum querimoniis interpellasse: Ne decedas, dulcissime, ne decesseris a nobis; sed adhuc de Jesu Nazareno sonet vox tua in auribus nostris. 0975D Loquere, quaesumus, de gaudio resurrectionis: mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies, sed agemus vigilias noctis. Non sufficit dies ut saturetur auris auditu de dulcissimo Jesu. Et coegerunt eum: quia cohibere se non poterat vis amoris.

9. Nunc ad delicias revertamur mortalitatis. O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt Prophetae! Nonne haec oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? Impletum est tempus quod dixit Dominus in Evangelio: Ubi duo vel tres congregati sunt in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20). Congregati sunt in nomine ejus duo, scilicet Oratio et Meditatio, ut turtur 0976A et columba querimonias dulces submurmurent in foramine petrae, in caverna maceriae, condolentes de Domini passione. Sed contra haec susurria, haec devota suspiria tam gratiosa sunt in oculis ejus, qui scrutatur renes et corda, quod non possit diu abscondere multitudinem dulcedinis suae, quam abscondit timentibus et diligentibus se: sed saepius per occultam inspirationem, saepius per Scripturae sacrae lectionem, talem tristitiam in jubilum solet commutare. O stulti, et tardi corde ad credendum! Cogitanti mihi dulcedinem hujus increpationis, flere magis libet quam aliquid dicere, quia quidam mirifici odoris balsamus perflat areolam mentis meae. Disputare cum Deo cupio; non quidem ex aequalitate, sed exponendo fragilitatem humanae conscientiae. Domine, 0976B quoties passionis tuae amaritudinem in cordibus nostris ruminamus, toties de nobis expavescimus; quia dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX, 6). Si enim ex hoc mundo transisti ad Patrem cum tantis cruciatibus, quid fiet de nobis peccatoribus? Si in viridi ligno haec fiunt, in arido quid fiet? (Luc. XXIII, 23.) Dum tales in oratione fundimus querimonias, consolatur nos dulciter increpando illa vera et summa charitas per Scripturarum auctoritatem, seu per occultam inspirationem. Quid de mea passione tam tristes estis? Nolite timere, pusillus grex, passus sum, ut vos gaudeatis. Thesaurizavi vobis thesauros exsultationis, quia thesaurizare debent parentes filiis. Omnia enim opera vestra operatus sum vobis, 0976C resurrexi ut jubiletis. Dico vobis, cur non creditis?

20. Incipiens a Moyse et Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Beati qui noverunt gustu felicis experientiae, quam dulciter, quam mirabiliter in oratione et meditatione Scripturas dignatur Dominus revelare. Et quidem scientiarum dominus est; potest eas, si voluerit, dispensare. Incipiens 665 a Moyse et Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Haec facit, quando corda nostra illuminat radiis charitatis. Ille tenet et quae latent, et quae patent in divinis sermonibus, qui charitatem servat in moribus. In sola dilectione pendent Moyses et Prophetae (Matth. XXII, 40). Tunc appropinquamus castello 0976D quo tendimus, quia per infusionem charitatis desideratum vitae consilium obtinemus. Ipse autem finxit se longius ire. Dixi, Sapiens efficiar: et ipsa sapientia recessit longius a me! (Eccle. VII, 24.) Incipienti difficiles viae Domini videntur, sed curritur per eas, dum cor coeperit dilatari. Unde et coegerunt eum. Non enim leviter ad perfectionis culmen attingitur, sed paulatim virtutum gradibus ad apicem charitatis per violentiam pervenitur.

21. Coegerunt eum. Ne mireris, si vim patitur regnum coelorum, quando et ipse Dominus eorum. Si igitur quadam naturali duritia cor tuum senseris indevotum; insta orationibus, intende meditationibus, curre ubi est impetus spiritus, ne assensum carni 0977A dederis. Ingere te vigiliis, per lacrymarum violentiam vince Dominum majestatis, et dic ei: Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Hanc clausulam multipliciter possumus intelligere, et in ea multas delicias invenire. Mane nobiscum, quoniam advesperascit. Cum prosperamus in virtutum successibus, in die sumus: cum nos obnubilant tribulationum angustiae, incipit nobis advesperascere: cum tristitia nos confundit, nobis advesperascit. Et quia ad te confugimus, qui solus laborem et dolorem consideras, mane nobiscum, quoniam advesperascit. Jam veniunt aquae usque ad animam, jam devotionis deliciae vertuntur in miseriam, jam omnes angulos mentis nostrae ventus tentationis concutit: mane nobiscum, quoniam advesperascit. 0977B Tu tribulatis cordibus es refrigerium, tu refugium, tu solatium: tua est potentia, tuum est imperium. Intenti sunt ad te oculi omnium, te solum sitiens anima concupiscit: mane nobiscum, quoniam advesperascit. Sine te nihil possumus facere. Tu solus carmina das in nocte; tu turris es fortitudinis a facie tribulantis. Tuae pietatis oculus circa ea quae sub coelo sunt respicit: mane nobiscum, quoniam advesperascit. Per te consurgit nobis ad vesperum fulgor meridianus, et orimur ut lucifer, cum nos consumptos putamus; non confunditur omnis qui in te confidit: mane nobiscum, quoniam advesperascit. Inclinata est jam dies, facti sunt vesperi longiores: quia appropinquante mundi termino superexcrescit iniquitas, et charitas refrigescit. Ne exstinguatur in nocte lucerna 0977C nostra; mane nobiscum, quoniam advesperascit. Vergente mundi vespere, sole justitiae, frigus iniquitatis genus humanum opprimit. Omnes occupat nox perfidiae, lux veritatis deficit. Ne deficiamus cum deficientibus, mane nobiscum, quoniam advesperascit. Vitae meae jam instat vespera, corpus consumit aegritudo pervalida, jam mors minatur aspera, timor et tremor totam conscientiam concutit, terribilem sententiam judicii pertimescit: sed tu, Domine, cui Pater omne judicium dedit, mane nobiscum, quoniam advesperascit. In manus tuas commendo spiritum meum. Ne tradas animam confitentem tibi potestatibus tenebrarum. In te solo est salus nostra; ad te sunt oculi nostri, ne pereamus. De multitudine miserationis tuae mens fiduciam concipit: mane nobiscum, quoniam 0977D advesperascit. Vel per vesperam possumus intelligere vexatae mentis refrigerium, ut omni fervore tribulationis recedente, oratio et meditatio tranquillum in ea Deo parent hospitium, ut eum cogant ad manendum, et invitent ad coenandum, juxta quod scriptum est: Si quis aperuerit mihi januam, intrabo ad eum, et coenabo cum eo, et ipse mecum (Apoc. III, 20). Factus est sicut viator declinans ad manendum: unde et intravit cum illis.

22. Factum est autem cum recumberet cum illis, accepit panem, et benedixit, fregit et porrexit illis: et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum. Panis iste panis est gratiae. Hunc panem ipse per se accipit; quia non quasi inferior, sed Patri aequalis, dona 0978A gratiae prout voluit non ad mensuram accepit. Benedicit panem quando benedictionem suam nobis dat legislator, ut eamus de virtute in virtutem. Frangit et porrigit illis; quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Nec panem porrigit 666 integrum, sed fractum; quia divisiones gratiarum sunt, sed idem Dominus, qui sicut buccellas mittit crystallum suam. Et quid est quod dicitur: Aperti sunt, oculi eorum, et cognoverunt eum in fractione panis? In fractione panis fit diminutio quaedam et exinanitio. In fractione virtutem humilitatis intellige, per quam se ipsum fregit, diminuit, et exinanivit ipse etiam qui panis est vitae. Et quoniam se exinanivit, cogitationem suam nobis dedit. Ipse est panis desiderabilis quem per dies multos Daniel non comedit 0978B (Dan. X, 3): quia multi justi et Prophetae voluerunt videre et non viderunt incarnatam sapientiam Dei Patris. Multis aestuarunt suspiriis prae desiderio videndi Filium hominis: sed absconditus erat in sinu Patris. Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4). Sapientia abscondita Patris, et thesaurus integer et occultus, quae utilitas in utrisque? Frange, Domine, esurienti panem tuum, panem te ipsum, ut aperiantur oculi hominis, nec reputetur homini ad peccatum, si voluerit esse sicut tu, sciens bonum et malum. Te cognoscat in panis fractione, qui ab initio voluit integrum attentare vel attrectare. Frange te, ut sese discat frangere, quia non cognosceris in fractione panis. Audivit Balaam sermones Dei, et visiones Omnipotentis intuitus est: 0978C sed cadebat apertis oculis (Num. XXIV, 4), quia non cognoscebat Dominum in fractione panis. Sic multos videtis hodie studentes in Scripturis, docentes in cathedris, praedicantes in ecclesiis; sed opera eorum non concordant cum verbis. Confitentur verbis se nosse Deum, sed negant factis: quia non cognoscitur nisi in fractione panis. Et quidem nobis Dominus factus est panis, et nos sumus panis ejus. In sudore vultus sui dignatus est vesci pane suo, ut nos nostro vesceremur in gaudio. Si vis ipsum cognoscere, sicut se fregit, ita te frange; quia qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Non est in sermone regnum Dei, sed in virtute. Frange igitur te ad laborem obedientiae, ad humilitatem poenitentiae. Porta 0978D in corpore tuo stigmata Jesu Christi formam servi accipiens, non praelati. Et cum te exinaniveris et fregeris, cognosces Dominum in fractione panis.

23. Sed quoniam coepimus loqui de pane gratiae; dum frangitur, oculi aperiuntur, et Dominus cognoscitur: quia cum caeteris gratiarum donis infunditur virtus humilitatis. Tunc eum cognoscimus, quia ex acceptis donis nos ei humiliter subdimus, cum quidquid boni accepimus, ad ipsum referimus. Sapiens attestatur quod ab humilibus honoratur Deus (Eccli. III, 21). Vide quomodo dictis nostris concordet beatus Gregorius. «Qui,» inquit, «virtutes caeteras sine humilitate congregat, quasi pulverem inventum 0979A portat (Moral., lib. XXXV, cap. 10):» ut unde ferre aliquid debuit, inde deterius sequatur. Vera ergo humilitas aperit oculos, dum virtutes caeteras. per quas vento superbiae poterat excaecari, frangit et diminuit; et homo se ex se nihil esse cognoscit. Et quanto quis decrescit in despectione sui, tanto amplius proficit in cognitionem Dei. Ut ergo cognoscatur Dominus in fractione panis, frangat homo si quas habet in se virtutes, frangat proprias voluntates imitans illum qui pro nobis factus est obediens usque ad mortem crucis. Et ipse evanuit ab oculis eorum. Mira res! Cum incipit magister cordi dulcescere, tunc fugit, ut de absentia sua faciat nos dulciter dolere. Tales sunt amoris deliciae, oculi amoris ipsum faciunt avolare. Fuge, dilecte mi, et assimilare 0979B capreae, hinnuloque cervorum, super montes aromatum (Cantic. II, 17 et VIII, 14). Ascende super Cherubim, et ambula super pennas ventorum. Esto tamen similis capreae hinnuloque cervorum, ut oculos dilectionis tuae non avertas a nobis: etsi a nostris te subtrahis, qui humilia respicis, et alta a longe cognoscis.

24. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur nobis in via, et aperiret nobis Scripturas? Clausula ista non est exponenda, sed ruminanda. Quoties in nobismetipsis marcescit anima nostra, et possident nos dies afflictionis, quoties taediis vel tentationum vulneramur sagittis; ad memoriam revocemus quid aliquando in oratione senserimus, quid in meditatione 0979C gustaverimus, qualiter locutus sit nobis Dominus, cum scilicet transmigraremus in delicias contemplationis. 667 Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu? O dulcis ardor, dulcis splendor, dulcis amor! Ardor confortans, splendor illuminans, amor inebrians. Quam dulciter ardes, quam mirabiliter splendes, quam sufficienter totum cor hominis imples! Quis poterit habitare de nobis cum igne devorante, cum ardoribus sempiternis (Isai. XXXIII, 14), cum jam non erit ignis in Sion, sed caminus in Jerusalem, in splendoribus aeternitatis? Tunc etiam recordabimur de hoc parvo igniculo quem sentimus in convalle plorationis, cantabimus et psallemus, et dicemus ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat 0979D in nobis de Jesu? Cum sub paupertate degeremus militiae regularis, et staremus ad psallendum in nocturnis vigiliis, et post vigilias absconditi incumberemus orationibus illis beatissimis intervallis, quam magna tunc erat in cordibus nostris multitudo dulcedinis! Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu? Nonne nox erat illuminatio in deliciis? Nonne cor nostrum tunc ardens erat in nobis, cum in claustro residentes meditaremur in silentio, quando secreto Deus erat in tabernaculo nostro, cum super Jerusalem cor ascenderet, et cogitaremus patriae gaudia, cum concentus coeli resonaret in conscientia? Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu? cum divinarum Scripturarum dulcedine nostras reficeremus animas, invenientes in illis mirabiles delectationes 0980A super omnes divitias? Nonne nos tunc docebat unctio Christi de omnibus, medullatas infundendo nobis delicias? Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur nobis in via?

25. Et surgentes eadem hora reversi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Non incongrue eadem hora dicuntur surgere, quia non nisi ad horam, nec ad horam quidem esse possunt in anima tales deliciae: cito transeunt, abeunt evanescunt. Ideo fugiunt, ut earum plenitudinem, quae debetur <al. habetur> in patria, ferventius appetamus: ideo animum alliciunt et inflammant, ut surgamus; non ut in Jericho descendamus. Ibi insidiantur ut spolient vel necent descendentes. Sed 0980B nobili quadam superbia despicere debet haec temporalia, quae mutabilia sunt sicut luna, anima coelestibus deliciis assueta. Surgentes igitur Oratio et Meditatio revertuntur in Jerusalem, cum post spiritualium deliciarum refectionem pacis intimae possident quietem. Undecim isti qui in Jerusalem sunt congregati, dona septiformis Spiritus, et quatuor principales virtutes possunt intelligi. Illi qui cum eis sunt, fides, spes, charitas, et si qua ibi sunt alia gratiarum dona, dici possunt. Congregatos istos oratio et meditatio inveniunt, non congregaverunt: quia etsi pro posse nostro intendamus virtutibus congregandis; nihil sine Patre luminum possumus, qui et velle et perficere in nobis operatur. Istis dum oratio et meditatio conjunguntur, dicunt 0980C quia surrexit Dominus vere, quando amanti conscientiae insibilat gaudium resurrectionis dominicae.

26. Sed quid vult sibi quod subditur, apparuit Simoni? Videte ne forte propter nos dictum sit, qui specialiter filii sumus obedientiae, qui sapientibus et insipientibus debitores sumus, sine contradictione vocis, sine rancore murmurationis obedire. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, magnum laetitiae cumulum parturiens obedientibus, quia Dominus apparuit Simoni, et ipsi soli speciali praerogativa prae omnibus. O si devotae mentis memoria revolvamus, quam dulcis sit ejus apparitio obedientiae filiis in illo agone terribili, et in illa hora miserabili, ubi 0980D cogitur anima a corpore separari! Non praesumimus quae nescimus asserere: possumus tamen piis imaginationibus tale aliquid cogitare. Forte aliquibus tunc apparet Christus cum vexillo obedientiae, et ineffabili exsultatione exhilarat obedientis animam in illa tribulatione, et his potest sermocinationibus consolari: Ne timeas, fili obedientiae, ne timeas intueri manus propter obedientiam cruci affixas: considera pedes expositos fixuris clavorum, et latus lancea perforatum: attende quod propter obedientiam mortuus sum: et si propter fragilitatem humanae conditionis obedientia tua sit minus aliquid perfectum habens, volo ut plenitudo meae obedientiae sit tuae minus sufficientis obedientiae supplementum. Quid in illa hora potest esse suavius tali consolatione? 0981A quid imprimi potest humano cordi dulcius? Ponite haec super corda vestra, filii obedientiae, gaudete et exsultate, quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.

27. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Extremam hanc clausulam referre possumus ad illa beatae quietis gaudia, cum sedebit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta: cum plateae Jerusalem sternentur auro, et per omnes vicos ejus Alleluia cantabitur, et implebitur infantibus et puellis sequentibus Agnum quocunque ierit, in vestibus albis. Tunc narrabimus quae gesta sunt in via, quomodo cognovimus Dominum in fractione panis; quam dulciter 0981B nos humiliat hic in loco afflictionis, ut delicietur in cordibus nostris; qui secreta sua abscondit a sapientibus et prudentibus, et revelat ea parvulis. 0982A Tunc recordabimur periculorum in quibus versamur, tribulationum quibus affligimur, miseriarum quibus involvimur: et mirabiliter laetabimur, quia haec omnia velut umbra transierunt, et de splendoribus in quibus erimus, ossa nostra jubilum germinabunt. Tunc plantabimus vineas in monte Samariae, et audiemus vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae, et videbimus gloriam regis, et decorem reginae. Tunc laetabitur Virgo in choro, diadema regni portans in capite suo, et ostendet nobis fructum sanctissimi ventris sui. In humanitate nostra videbitur Dominus majestatis. Tunc videbit et affluet et mirabitur et dilatabitur cor nostrum, simul laudabimus; quia oculo ad oculum, aspectu contra aspectum videbimus, facie ad faciem cognoscemus, 0982B ore ad os colloquemur dicentes: Tibi, Domine, potestas et imperium, tibi honor et gloria, te laudet omnis spiritus in saecula saeculorum. Amen.