PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0981

SERMO DE EXCELLENTIA SS. SACRAMENTI ET DIGNITATE SACERDOTUM. 668 Non est S. Bernardi, sed cujusdam non sacerdotis, ut ex num. 3, 5 et 16 colligitur.

Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25).

0981C

1. Non lateat vos, verendi sacerdotes, seriem hanc vobis recitatam, verbis succinctam, sensuum spiritualium majestate apprime fore fecundam. Vobis autem potissimum incumbit prae caeteris audire quod proponimus; nec solum audire, sed fidelius reponere, et tanquam animalia munda propensius debetis ruminare. Beatus ille David Prophetarum eximius, Deo viventi charissimus, in spiritu ante sedentem in thronis raptus, legerat in quodam promptuario mysteriorum quae et quanta Dominus naufraganti mundo per vestrum clementer erat exhibiturus ministerium, qui coelestis consilii sanctus interpres, gratulanter concinit: Panem Angelorum 0981D manducavit homo. Unde ad exprimendam rei tam fructuosae certitudinem dilucide signavit praeteritum pro futuro, Panem, inquiens, Angelorum manducavit homo. O stupenda Dei miseratio! Verbum carnem, Deus cinerem, figulus lutum, vita morticinum induit, ut jumenta manducarent panem Angelorum. Homines jumenta erant. Homo enim cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13, 21). Non est indignum, imo festivum, recolere in quanta sublimitate homo conditus fuerit. 669 Sed operae pretium est consequenter attendere, quam graviter corruit minus pensando quid ex se, vel quid esset ex Deo. Primus namque parens noster paradisi accola <al. incola> constitutus est, dominus 0982C terrae stabilitus est, civis supernae Jerusalem designatus est, domesticus Domini factus est: cujus amore et agnitione ditatus est, consors Angelorum, frater et cohaeres coelestium virtutum, nihil prorsus indigentiae, nihil sentiens molestiae: cui erant in promptu quae postulabat, non dico necessitas <al. necessitate>, sed etiam pia voluntas <al. voluntate>, cum nihil esset in anima quod offenderet, nihil in carne quod puderet. Hic honor et haec erat dignitas hominis, prosperari et florere in praemissis. Et haec ex Deo.

2. Sed potius in honore quid ex se foret non intellexit, limus videlicet, pulvis, folium aridum, stipula sicca, lutea et fragilis testa, pellis morticina: sed intumuit, et plane desipuit, honoris fastigio delectatus. 0982D Et continuo in se expertus est, quod tanto post tempore homo de filiis captivitatis et prudenter advertit, et veraciter protulit dicens: Qui se putat aliquid esse cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI, 3). Vae misero, quod non fuit qui jam tunc diceret ei: Quid superbis, terra et cinis? (Eccli. X, 9.) Repentina igitur conversione se ipsum invenit homo propter infirmitatem jacentem in stabulo. Stabulum quid est? Mundus est. Et propter pecorinam similitudinem indigens erat feno. Eapropter cibus coelestis mutavit se in pabulum pecoris, homine mutato in pecus. Panis enim Angelorum factus est fenum: Unicus Patris, filius hominis. Verbum quippe caro factum est (Joan. I, 14): et juxta prophetam, Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Comedunt igitur 0983A Angeli Verbum de Deo natum: comedunt homines Verbum fenum factum. Pane suo vivunt Angeli in coelis, et beati sunt: feno suo vivunt homines in terris, et sancti sunt. Fenum quippe istud de prato virginalis uteri collectum, factum est refectio jumentorum. Verbum ut fenum fieret, latuit in Virgine, Sol in sidere, Artifex in opere.

3. Hoc autem liberalioris excellentiae donum contulit nobis primo in loco sacrosancta Verbi Patris incarnatio; et vos secundario de die in diem nobis exhibendo ministratis ex collatae potestatis officio. O praeclara, o reverenda potestas vestra! Certe non est potestas post Deum, sicut potestas vestra. Forsitan scire vultis, et audire delectat apertius, quaenam sit ista tanta potestas, cui nihil in coelo 0983B vel in terra valeat comparari? Ad quod ego: Consecrare videlicet corpus et sanguinem Domini. Super potestate vestra, super tam insigni spectaculo, super tam solemni dignitatis vestrae privilegio stupet coelum, miratur terra, contremiscit homo, reveretur plurimum angelica celsitudo. Sed unde hoc nobis, piissime Jesu, ut nos vermiculi reptantes super faciem terrae; nos, inquam, qui pulvis et cinis sumus, te praesentem habere mereamur prae manibus, prae oculis, qui totus et integer sedes ad dexteram Patris: qui etiam unius horae momento ab ortu solis usque ad occasum, ab aquilone usque ad austrum praesto es omnibus, unus in multis, idem in diversis locis. Unde hoc, inquam? Certe non ex debito, vel ex merito nostro; sed ex voluntate tua, 0983C et dulcedinis tuae beneplacito. Parasti enim in dulcedine tua pauperi, Deus (Psal. LXVII, 11). Pauper est genus humanum, cui bonum istud coelitus indultum est. Haec est vere indulgentia coelestis, haec est vere cumulata gratia, haec est vere superexcellens gloria sacerdotum, Deum suum tenere, et aliis dando porrigere. O novam et divinam potestatem, cujus ministerio panis Angelorum et vitae, mortalibus quotidie praeparatur!

4. Panis iste per excellentiam dicitur Eucharistia, id est bona gratia. In hoc enim Sacramento non solum quaelibet, sed ille a quo est omnis gratia, sumitur. Christus enim pro salute mundi semel factus est hostia salutaris, reconciliatio generalis, omnibus 0983D sacramentis, tam praecedentibus, quam subsequentibus virtutem dedit et efficaciam, ut tanta et tali hostia sanctificarentur omnes liberandi per illam. Unde legitur, quia Agnus occisus est ab initio saeculi (Apoc. XIII, 8), his videlicet qui fuerunt ab initio: ita ut per hoc dicitur, ab initio, determines non tempus occisionis, sed salutis. Prius enim mors ejus profuit, quam fuit. Prius promissio, ac deinde exhibitio. Ab initio ergo saeculi occisus es, benignissime Jesu, nobilissimum 670 sponsae tuae dotalitium indulsisti, ut vel sic teneret columba tua dulcissimum memoriale dilecti sui. Christus enim pridie quam pateretur, discipulis suis hujus Sacramenti formam praescripsit, efficaciam exhibuit, id est fieri praecepit. Formae praescriptio in pane et in vino. Notate 0984A ordinem. Cum adhuc coenaretur, a coena surrexit, discipulorum pedes Dominus universorum lavit; dehinc ad mensam regressus ordinat sacrificium corporis et sanguinis sui, seorsum panem, seorsum tradens et vinum. De pane ita dicens: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. De vino etiam sic: Bibite ex hoc omnes. Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 26-28). Effundetur, dictum est quia passim et viliter; quem utique puncturae veprium, fossio manuum et pedum cum clavis, lateris apertio cum lancea militari fortius exprimentes, ad modum torrentis fuderunt extrinsecus; eratque ille sanguis pretiosior chariorque balsamo, per quem sordium nostrarum facta est mundatio. Christus in coena 0984B illa munerans et munus; cibans et cibus; conviva et convivium; offerens et oblatio.

5. Audistis formam Sacramenti; audite efficaciam et communionem corporis et sanguinis Domini. Et nos Jesu Christo, et Jesus Christus nobis in unitate foederantur inenarrabili, sicut ipse dicit: Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57). De bonis et digne sumentibus hoc sentiendum est, non de flagitiosis et pessimis. Sane in mensa una, in coena Domini, de uno pane consecrato Petrus et Judas accepit: bonus, in vitam; pessimus, in poenam: bonus, in beneficium; pessimus in testimonium: bonus, in salutem; pessimus, in mortem. Quod totum usque adhuc in Ecclesia completur in Sacramento 0984C altaris: bonis quidem in bonum sumentibus, canibus vero et immundis non sic. Canes sunt, qui irreverenter accedunt; et ideo judicati abscedunt. Qui enim secundum carnem vivunt, et post carnalia evagantur catena vitiorum compediti, cum Juda proditore venenum accipiunt, spiritualis suspendii laqueum incurrunt; gravissime damnandi, tum pro multiplici reatu, tum pro Sacramenti contemptu, quod revera accipiunt, sed essentia, non salubri efficacia. An non discernet inter glebas, qui discernit et inter stellas? Examinabit certe argentum, qui ipsum quoque aurum probavit et reprobavit. Ecce audistis fructum et utilitatem bonorum, audistis etiam et expavistis, ut credo, ad perditionem malorum: 0984D audite modo, et obstupescentes admiramini, nulli Angelorum, nullis spiritibus supernis, sed hominibus, nec tamen omnibus, sed Ordini vestro tantum mandatam esse tanti Sacramenti celebrationem in altari, quod Christus fecit manibus suis in coena paschali.

6. Expositis igitur forma et efficacia Sacramenti, restat dicendum quibus in verbis mandaverit Christus illud celebrandum. Hoc facite, ait, in meam commemorationem (Luc. XXII, 19). O verba nimis affectuosa! O verba pungitiva et penetrativa usque ad animam! Hoc facite, inquit, in meam commemorationem. Propheta etiam dicit: Memoriam abundantiae suavitatis eructabunt (Psal. CXLIV, 7). O summe pia et vere suavis memoria, annuntiare mortem Domini 0985A donec veniat! Mors Christi opus sine exemplo; humilitas sine modo: donum sine pretio; et gratia sine merito. Hanc propter nos subire voluit, qui peccata nostra super lignum sustinuit in cruce sua, scilicet poenam peccatorum, cujus livore sanati sumus. Quid facis, homo indigne? quid facis, homo ingrate? Adora devotius, et recole frequentius in Sacramento altaris salutem mundi pro te passam, vitam pro te mortuam, fortitudinem infirmatam. Si membrum Christi es, compatere capiti tuo. Si frater Christi es, commorere fratri tuo. Plange, dole cum gemitu et lacrymis super mortem pretiosam Unigeniti Dei Patris. Alioquin si non doles, si non plangis, si non compateris; deliras, degeneras, belluam sapis, lethargiam pateris, hominem diffiteris. 0985B Caeterum, ut amplius movearis, imo, ut magis incalescas in amorem tui Redemptoris, voluit Christus ut jugiter coleretur per mysterium, quod semel offerebatur in pretium; et illa perennis victima viveret in memoria, et praesens esset semper in gratia. Quod et ita est. Licet enim recrudescat peccatum in multis, generalitas tamen originalis culpae ita prorsus 671 ablata est, Leviathan verme venenato in virtute fulgurantis hastae mortis Jesu Christi transfixo (Isai. XXVII, 1), ut ad expiationem eorum quae quotidie admittuntur, Christum denuo non oporteat crucifigi; imo sit omnium sufficiens medicina, si per fidem et imitationem praeteritae mortis habeatur memoria.

7. Christe Jesu, mortis tuae memoria tanquam opus 0985C pigmentarii, quasi thus redolens in diebus aestatis, quasi regio aromatum quam purgat aestus solis, quasi flores rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae (Eccli. L, 8). Gratulare, sponsa, gaude incomparabiliter: praesidentem habes et rectorem sponsum in praesentis exsilii militia. Pignus habes, arrham tenes, quibus feliciter sponso uniaris in patria. Gloriosa et amabilis sponsa, in terra sponsum habes in Sacramento, in coelis habitura es sine velamento. Et hic, et ibi veritas: sed hic palliata, ibi manifesta. Hic utique sponsum habet Ecclesia suo ordine, nondum puritatis majestate, vel aeternitatis securitate. Hic revera quasi dulce praeludium, et jucunda desponsatio: ibi nuptiale 0985D convivium, et beata fiet conjunctio; cum de fide ad speciem, de mense ad mensem, de sabbato ad sabbatum, de calore panum ad aeternalis convivii calorem transibimus. Unde suspirat sponsa, et dicit cum Moyse: Ostonde mihi te ipsum (Exod. XXXIII, 13, 18). Nec immerito. Ipse enim Jesus, qui dulcis est in voce, dulcis in facie, dulcis in nomine, dulcis in opere, dulcior apparebit in Deitatis visione. Vere dulcis in voce, de cujus ore lac et mel procedit. Diffusa est enim gratia in labiis suis. Vere dulcis in facie, speciosus enim est non solum prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3), sed etiam prae millibus Angelorum. Vere dulcis est in nomine. Dulce enim nomen et suave Jesus, consecratum ab aeterno, nuntiatum ab angelo, prophetatum Salomonis oraculo, 0986A qui ait: Oleum effusum nomen tuum (Cantic. I, 2). Non autem aliud nomen est, in quo salvari oporteat. Ipse enim salus est, qui salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Dulcis in opere, in celebratis miraculis, in peccatoribus conversis, in sacramento pretiosae mortis, quod humanae blanditur infirmitati. In hoc enim charitas praefulsit, pietas magis emicuit, gratia plus radiavit.

8. Caeterum longe dulcior erit in Deitatis visione, quando manifestabit se ipsum residens super solium prae omnibus excelsum. Tunc satiabitur desiderium nostrum: quod Propheta desiderans aiebat, Tibi dixit cor meum, Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Quid 0986B enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? (Psal. LXXII, 25.) Et alibi, Adimplebis me laetitia cum vultu tuo (Psal. XV, 11). Unde pretiosior dicitur faciei visio, quam speculi frequens imaginatio. Non enim pari omnino jucunditate sumitur cortex sacramenti, et medulla frumenti, fides et species, memoria et praesentia, aeternitas et tempus, speculum et vultus, imago Dei et forma servi. Hic autem ambulamus per fidem, necdum per speciem. Interim deliciari et gaudere debemus in Sacramento altaris, in cujus confectione fidelis minister invenit se ipsum in medio Patris et Filii et Spiritus sancti, astantibus etiam ex omni latere supernis ordinibus. Sacramentum praenobile, mysterium superexcellentis gloriae affectat et requirit plurimum festivam 0986C celebritatem tam illustrium personarum. Quidquid de ascensu sacerdotis in illa hora seu profectu cogitari potest vel dici, longe infra dignitatem veritatis est. Ibi deliciatur animus boni sacerdotis se ipso altior effectus, conatur, festinat, ascendit, crescit desiderio; et quanto magis sursum tollitur, tanto amplius extenuatur, ita ut omnem terrenae concupiscentiae nebulam evaporans, totus spiritualis hominem in homine exuat, et in abscondito faciei Domini glorietur. Nec enim ab intuitu propitiatorii in Sancta sanctorum mens pia thurificans, et devotio sacrificans prohibetur: sed rari sunt quos ad profunditatis hujus cardines puritas admittat, quos ad hujusmodi culmen sanctitatis integritas rapiendo sustollat.

0986D 9. Videt itaque minister sanctus et sentit Deum spiritualiter, qui Pater est omnium per creationem, suum specialius Patrem esse per dignationem, quia ipse Pater est omnium pupillorum per gratiam: quibus videlicet mortuus est pater nequam, id est mundus, et mortua est mater pessima, id est carnalis concupiscentia. Beatus qui dicere 672 audet, qui dicere potest: Pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI, 10). Videt quoque et sentit Filium Dei fratrem suum amantissimum esse, qui parvulus pro nobis factus, frater revera est parvulorum, id est humilium. Narrabo, inquit, nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te (Psal. XXI, 23). Videt 0987A et sentit Spiritum sanctum a Patre et Filio procedentem, domesticum sibi esse, fautorem et defensorem suum, quia ipse consolator est vere poenitentium, advocatus in se sperantium. Videt iterum et sentit angelicos spiritus profectibus suis applaudentes, et ut concivis ipsorum adscribi mereatur, ardentius inhiantes. Ista Ecclesia promptuarium quidem est eorum qui in coelis conscripti sunt. Huic Ecclesiae illa quae suspensis organis ad Deum suspirat adhuc super flumina Babylonis, originali cognatione conjungitur, et naturali affinitate, moribus et votis unitur. Ab eo utique ministro qui hujusmodi est, vitulus saginatus, integer ac perfectus, agnus anniculus, plenus et immaculatus, cum omni suavitate, dulcissimo 0987B sapore, gratissima jucunditate percipitur, et sumptus non consumitur. Cibus enim vitae est, qui de coelo descendit.

10. Potesne aestimare quale vel quantum est hoc Sanctum sanctorum, et Sacramentum sacramentorum, amor amorum, dulcedo omnium dulcedinum? Haec sunt vere festa paschalia, haec sunt gaudia et fercula vitalia justorum, haec sunt spirituales deliciae justorum et sanctorum. Hic bibuntur in loco uberi torrentes lactis, flumina mellis, liquores balsami coelestis. Haec efficitur una caro sponsa cum sponso, unus spiritus sancta anima cum Christo. Experientia horum et similium, spiritus et vita est: nec animalis homo horum sensu fruitur vel accessu. Amici sponsi, id est, boni episcopi, boni abbates, 0987C et caeteri timorati et religiosi viri, gustaverunt et plenissime sunt experti quod nos dicimus. Ideoque ad mensam altaris frequentius accedunt, omni tempore candida facientes vestimenta, id est corpora, prout possunt melius, utpote Deum suum manu et ore contrectaturi, et colloquentem sibi ipsis audituri. Ibi enim celebratur familiare colloquium inter Deum et Moysen amicum suum, id est bonum et fidelem ministrum.

11. Caeterum sermo ille non est sonans, sed penetrans; non loquax, sed efficax; non obstrepens auribus, sed blandiens affectibus: sermo ille non popularis, sed singularis et privatus. Non sonat in foro, non auditur in publico. Secretum consilium 0987D secretum quaerit amicum: auditui procul dubio gaudium dabit et laetitiam, si sobria cordis aure percipitur. Audi, inquit Dominus, Israel, et tace. Respondit fidelis amicus et fidelis servus piae familiaritatis ausu, non tamen vocali plausu, sed suavi planctu, dicens cum Samuele. Loquere, Domine, quia audit servus tuus (I Reg. III, 10): et cum propheta, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV 9). Certe ibi loquitur Christus cum ministro suo: Pensa, inquit, jugiter, repone fideliter; amplectere suaviter quod vides quod agis, quod tenes. Amplectere, inquam, piae recordationis affectu, et piae imitationis effectu, sciens quoniam talia oportet te praeparare. Apparatus mensae istius, non hominis est, sed fidei: non facinoris, sed mysterii: 0988A non temporalis alimenti, sed aeterni. Qui sum auctor muneris, ipse sum testis veritatis. Altare cui assistis, quam pro te sustinui repraesentat crucem; et calix, sepulcrum in quo mortuus quievi: patena, lapidem superpositum; corporale, sudarium; substratoria corporalis, linteamina quibus involutus fui. Hostia quam vides, jam non est panis, sed caro mea, quae pependit in cruce pro mundi vita. Sane mutatio ista benedictionis opus est, non originis. Virtus hoc facit, non usus: effectus est potentiae, non usus naturae: dignatio est, non ratio. Misericordia est, non miseria. Non commune, sed solum. divinum est, non humanum. pietatis sacramentum, non Dietatis detrimentum. Hic pereat physicale nutrimentum. Cibus iste non est ventris, sed mentis. 0988B Non est enim datus ad ruinas hujus vitae, quae vapor est ad modicum parens, sed ad aeternam vitam animae conferendam. Iste est panis Angelorum, qui nescit putrescere: non vadit in secessum, sed tendit in excelsum. Illuc reducit hominem unde traxit imaginem. Caro autem mea vere est cibus. Similiter liquor 673 iste quem vides, jam non est vinum, sed sanguis meus, quem pro te fudi in pretium, tibi reservans in altari poculum, in peregrinatione tua praesidium, in exitu de Aegypto conductum, in coelo viaticum. Ego botrus carnis, pro salute tua portatus sum ad torcular crucis: inde eliquatum est mustum tuae redemptionis. Sanguis autem meus vere est potus (Joan. VI, 56).

12. Mira, sunt, fratres, quae de Sacramento isto dicuntur. 0988C Fides est necessaria: scientia rationis supervacua. Scientia ratione et intellectu colligitur: fides sola auctoritate inducitur. Augustinus contra Felicianum: «Hoc fides credat, intelligentia non requirat, ne aut non inventum putet incredibile, aut repertum non credat singulare.» Haec sunt, fratres, quae fidem necessario exigunt, rationem omnino non admittunt. Expetunt simplicem creditorem, arguunt impium discussorem. Et ideo credi oportet simpliciter, quod investigari non potest utiliter. Hic est ille torrens, quem transvadare non potuit Elisaeus. Nolite itaque, nolite quaerere quomodo fiat: nolite dubitare utrum fiat. Nolite irreverenter accedere, ne vobis ad mortem fiat. Deus enim est; et quanquam panis mysteria 0988D habet, mutatur tamen in carnem. Deus et homo est, qui testatur panem veraciter fieri carnem suam. Vas electionis est, qui minatur judicium non dijudicanti tam sanctam carnem. Id ipsum, o christiane, de vino sentias, id honores in vino. Creator vini est, qui vinum provehit in sanguinem Christi: Doctor gentium est, cujus assertione mortem bibit bibens indigne sanguinem Christi (I Cor. XI, 29).

13. Et sciendum quod aqua mixta cum vino notat unionem membrorum cum capite suo. Aquae enim multae, populi multi (Apoc. XVII, 15). Tres autem portiones, quae in altari fiunt de corpore Christi, mysticam significationem habent. Est enim corpus Christi universa Ecclesia, caput scilicet cum membris: et inveniuntur in corpore isto quasi tres 0989A partes, ex quibus totum corpus constat. Una pars ipsum caput. Caput enim et caput est, et pars corporis similiter. Itaque caput ipsum, pars corporis una est. Caput, inquam, quod jam immortale et impassibile resurrexit, non moriturum neque passurum amplius. Altera pars corporis est in membris illis, quae jam cum capite suo quasi in sabbato quiescunt in anima: immortalitatis unam stolam possidentes quantum ad animas in coelo. De talibus dicitur: «Gaudent in coelis animae sanctorum (in Offic. Eccl. de Martyribus).» Sunt igitur duae partes istae simul: caput scilicet, id est Christus; et altera pars corporis, id est boni defuncti, quorum corpora requiescunt in sepulcris, et animae cum Christo sunt. Propterea in altari duae partes reservantur 0989B extra calicem, quasi extra passionem; quia beati jam nullum sentiunt dolorem, quoniam haec priora transierunt. Tertia portio, quam in sanguinem ponimus, illam partem Ecclesiae significat, quae calicem Domini bibit, id est Christi passionem imitatur. Cui in Apostolis a Domino dictum est: In me pacem habeatis; in mundo pressuram habebitis (Joan. XVI, 33).

14. Odor, species, sapor, pondus remanent ad mysterii ritum, et ad gustus suffragium, ut horror penitus tollatur, et meritum sortiatur. Etenim ne humana infirmitas esum carnis et potum sanguinis in sumptione horreret, Christus velari et palliari illa duo voluit speciebus panis et vini, quae inter humani generis victualia quodammodo tenent principatum. Nam ad litteram quidem prae cibis omnibus 0989C cor hominis confirmat panis, et vinum laetificat. Sic itaque corpus et sanguinem suum sumenda proposuit, ut sensus in uno foveretur, in altero fides aedificaretur. Fovetur enim sensus in uno, dum solita tantum et consueta prospicit: aedificatur fides in altero, dum oculo carnis vidente aliud exterius, oculus cordis aliud sentit et reveretur interius. Aliud enim latet, aliud patet. Posuit enim tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12). Quemadmodum enim species illic videntur, quorum res vel substantiae ibi esse non creduntur; sic res veraciter et substantialiter creditur, cujus species non cernitur. Videtur enim species panis et vini; et substantia panis et vini non creditur. Creditur autem substantia corporis 0989D et sanguinis Christi; et tamen species non cernitur. Proponitur igitur species panis et vini, ut doceatur plena et perfecta esse refectio in sumptione 674 corporis et sanguinis Christi, plena refectio cibi et potus. Cibi autem et potus substantiae principales sunt panis et vinum.

15. Cum autem unum sit Sacramentum, tria ibi discreta proponuntur, scilicet species visibilis, veritas corporis, et virtus gratiae spiritualis. Aliud est species visibilis, quae visibiliter cernitur: aliud veritas corporis, quae sub visibili specie invisibiliter creditur: atque aliud gratia spiritualis, quae cum corpore et sanguine visibiliter et spiritualiter percipitur a solis digne communicantibus. Tria quippe in Sacramento altaris attendere debes: speciem panis, 0990A veritatem carnis, virtutem gratiae spiritualis. Usque ad speciem panis sensus pertingit exterior: ad veritatem carnis, fides interior: ad virtutem gratiae spiritualis, charitas superior. Speciem panis rodit aliquando sorex parvissimus: christianus <suppl. veritatem> recipit etiam pessimus: virtutem gratiae spiritualis nonnisi praedestinatus recipit. Quod itaque videmus, species est panis et vini. Quod autem sub specie illa credimus, verum corpus est et verus Christi sanguis, quod pependit in cruce, et qui fluxit de latere. Comestio itaque sacramentalis, quantum ad visibilem speciem, et quantum ad corporis Christi veritatem, convenit bonis et malis communiter. Sed est alia comestio, sicut jam diximus, bonorum solummodo, quae per Dei gratiam, et per fidem ex 0990B dilectione operantem vitae meritum efficit, et affectus mentium in cordibus percipientium vel ministrantium, intercedente spirituali et subtiliori quadam unione capitis et membrorum. Unde est illud. «Ut nobis fiat corpus et sanguis Filii tui.» Nobis, inquit, fiat. Fit enim procul dubio corpus Domini in mensa altaris semper, cum solemne illud celebratur mysterium ritu debito: sed non semper eis fit, per quos fit. Unde illud item in Canone: «Ut quotquot ex hac altaris participatione Sacramentum Filii tui sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur (ex Canone Missae).» Non enim omnes qui corpus Domini sumunt ex participatione altaris, spiritualiter illa benedictione coelesti et gratia replentur: Unde est illud, «Ut quod temporaliter gerimus, 0990C aeternis gaudiis consequamur:» item, «Ut quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus, invisibili consequamur effectu (in Orat. commun.):» et multa in hunc modum.

16. Hoc itaque Sacramentum ab aeterno repositum, diabolo celatum. Prophetis revelatum, sollicitudini vestrae creditum, debita est gratiarum actione prosequendum. O sacrum, o coeleste ministerium vestrum, laudabile desiderium, insigne spectaculum, solemne miraculum! Deus qui mirabilis est in omnibus, se ipso certe mirabilior quantum ad vos ostenditur, dum mirabiliora per vos operatur. Quid plura? Sacerdotes Dei, benedicite Domino, digna Deo satagentes, ne vobis fiat in ruinam, quod digne sumentibus 0990D provisum est ad medelam. Sacerdotes Dei non immerito vos dixerim, si vixeritis sacerdotaliter in domo Domini. Non enim provenit dignatas in hoc nomine, quod est Sacerdos. Non, inquam, ex nomine, sed ex virtute; conversatione, non officio; merito, non vocabulo; sanctitate, non ministerio. Unde scriptura dicit: «Sacerdotales viros quaerimus, qui plures habemus sacerdotes.» Plures, inquam, numero, non merito; simulatione, non fide, specie, non virtute; commixtione corporali, non vinculo spirituali; carnis adjunctione, non cordis unitate. Sunt enim lotis manibus, tamen illotis operibus, cruenta conscientia ad divina accedunt sacrificia: comedunt sine timore et sine reverentia carnes Agni, qui praesidet in coelo, sicut carnes quae venduntur 0991A in foro. Non sicut sacerdotes assistunt in altario, sed sicut carnifices in macello. Grave igitur pondus, grave est periculum istius honoris. Gradus quippe iste gradus casualis est, gradus judicialis est, nisi meritis illustretur dignitas unctionis, nobilitate morum, exercitatione virtutum, et instantia bonorum operum. Fodite igitur, charissimi, domesticos parietes, id est, ponite corda vestra super vias vestras. Satagite, quantum potestis, redimere cito in quibus 0992A offendistis. Dies enim Domini sicut fur ita veniet (I Thess. V, 2). Sicut enim nihil certius morte, ita hora mortis nihil incertius; quod ut dignum est, pensate; et ad pensandum circumspectius invigilate. Deo quidem erit ad gloriam, Angelis ad laetitiam, subditis vestris odor ad vitam, vobis autem ad coronam. In quo Christus et christos suos exaudire dignetur, ministrando auxilium gratiae suae, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.