PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0991

SERMO IN NATIVITATE S. JOANNIS BAPTISTAE DE DECEM PRIVILEGIIS EJUS.

NOTA.

675 Hic sermo recensetur inter opera Petri Damiani, tribuiturque Nicolao Clarae-Vallensi in Bibliotheca Patrum Cisterciensium (in qua quae desunt, uncinis hic inclusimus) et in codicibus manuscriptis. Sed huic obstare videtur, quod Auctor num. 5 dicit, suo tempore solius Christi et S. Joannis Nativitatis festivitatem in Ecclesia receptam: cum tamen ex S. Bernardi epist. 86, tum etiam ex epist. 174, ad Canonicos Lugdunenses, constet, tunc temporis B. Mariae Nativitatem fuisse solemnem; imo ipse Nicolaus pro ea sermonem habeat. Nisi forte quis dicat, illud de universali et antiquiori more seu ritu intelligendum esse.

0991B 1. Hodie, dilectissimi, dies nobis illuxit insignis, et tanto diebus caeteris sanctior, quanto sanctiorem hominem terris effudit. In hac siquidem die natus est sanctorum splendor, justorum gloria, laetitia Angelorum, excellentissimus homo, consanguineus Christi, amicus sponsi, sponsae praeparator. Unus est, et similem non habet, qui choris insertus angelicis, sublimioris coronae titulis universitatis humanae transcendit ascensum. Denique, Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Felix homo, qui feliciter coelorum perambulans officinas, cursu felicissimo sequitur Redemptorem; nec alicujus praecluditur fastigio dignitatis, quem summae felicitatis immensitas largius irroravit. Laetantur Angeli, et utriusque naturae numerositas admiratur hominem 0991C sic ingressum abyssum luminis, et intra interna divinitatis absorptum, ut ipsam reverberet aciem angelicae puritatis. Eleventur omnes, et meritorum praerogativis ante consistorium majestatis exsultent; non erit tamen qui ad beati Joannis Baptistae privilegium audeat aspirare. Age, jam aggrediamur ingredi virtutum insignia, quae Deus majestatis in amico suo gloriosa cumulatione signavit. Sic enim ab ortu vitae suae usque ad occasum conversatus est cum hominibus, ut forma vitae, morum informatio habeatur. Et licet hujus sermonis aurea non rutilet pulchritudo, tentabimus tamen rerum veritatem qualicunque stilo perstringere, illud sapientis attendentes: Prudentibus viris non placere phalerata, sed fortia.

0991D 2. Primus enim honor est gloria in annuntiatione. Non est dissimulanti silentio transeundum, quam solemni glorificatione pueri hujus in hunc mundum nuntiatur ingressus. Adest angelus Gabriel, 0992B et a superiorum coelorum cardine Domini fortitudo descendens, stat a dextris altaris incensi. Nec quilibet angelus, sed ille sublimior, qui beatae Virgini nuntium attulit singulare, etiam electus est ut nuntiaret militem, qui Regem nuntiare debebat. Astat Sacerdos sacerdotalibus indutus, et multiplici vestimentorum varietate coelestium sacramentorum praefigurans imaginem, purgationem peccatorum mystici sanguinis aspersione designat. Consistit coram arca foederis, ante testamenti tabulas, et urnam auream habentem, manna, virgam Aaron, Cherubim et propitiatorium, solemniter infulatus, vultui Dei, gloriae majestatis, rerum omnium Domino vota percelebrat. Dies instat solemnis, et caeteris diebus multitudini Judaeorum celebrior, Domini 0992C praecipientis attestatione sublimis, sane spectabilis et festiva; in qua sola soli Pontifici licebat introire in Sancta sanctorum, et aspergine multiformi summae divinitatis iram refrigerare. Convenitur undique in sanctam civitatem, et populorum turba frequentior cumulat materiam gaudiorum. Inter quae sacra consistens Archangelus: Ne timeas, inquit, Zacharia, quia nascetur tibi filius (Luc. I, 13), parentum gaudium, nobilitas generis, orbis exemplum, finis Legis, Evangelii principium, mortis expulsio, janua vitae, decus hominum, conversationis splendor, omnis justitiae principatus. Et ne diffusiori tractatu rerum excellentiam confundamus, nascentis et conversantis integritas in Libris evangelicis plenius assignatur. Considera nuntiantis sublimitatem, 0992D 676 loci dignitatem, diei reverentiam; et tunc intelligere poteris quam superexcellenti gloria Joannis Baptistae genitura praedicetur. Salva igitur Redemptoris reverentia (quia non derogamus Regi, si 0993A Regis militem honoramus), cum ille Dominus, hic servus; ille Creator, hic creatura, digniori praemonstratione Joannes nuntiatur quam Christus. Christus fortassis in thalamo: Joannes in templo, et non solum in templo, sed etiam ante Sancta sanctorum; et insigni die solemnitatis eorum; Joannes ab eodem archangelo, in loco digniori, tempore sanctiori, apertiori miraculo praedicatur. Recole Isaac ab Angelis nuntiatum (Gen. XVIII, 10); Samson per Angelum praedicatum (Judic. XIII, 3), et universam Nazaraeorum sectam conspice; et solum Baptistam, tam in hoc, quam in aliis invenies digniorem.

3. Secundus honor est sanctificatio in utero matris. Quicunque de massa praevaricante mundum ingredimur, longam restem originalis peccati nobiscum 0993B trahimus. Solus ille qui peccatum non fecit, excipitur, quem virginalis uteri thalamus ignorantis virum terris effudit. Longe quippe aliter quam nos et dissimili modo conceptus est, Spiritu sancto tota majestate Virginem inundante, superans usum carnis, naturae ordinem, viri commixtionem. Sic quippe decebat ut peccatum nesciret, qui peccatum tollebat; similitudinem carnis peccati susciperet, non autem carnem peccati. Cum igitur omnes in iniquitatibus concepti sint, neminem unquam mortalium intra materna viscera sanctificatum legimus, praeter Jeremiam, et Joannem Baptistam. Quanquam et de singulari Virgine nulla sit ambiguitas, quin ipsa maternis circumsepta visceribus, sublimiori sanctificationis genere mundata sit, utpote sanctuarium illud, 0993C in quo Deus et Dei Filius carnem fuerat suscepturus. Sed longe minor Jeremiae sanctificatio, quam Joannis. Ille quidem in utero matris sanctificatus, hic Spiritu sancto repletus fuisse cognoscitur. Multo quippe excellentius est Spiritu sancto repleri, quam sanctificari. Ibi enim sanctificatio emundationem: hic repletio inundationem signat. Denique et Apostoli, qui manibus suis tractaverunt de Verbo vitae, cum Spiritum sanctum accepissent de Salvatoris afflatu, vix quinquagesimo a resurrectione die ad illum gradum potuerunt pervenire, ut diceretur de eis: Repleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. II, 4). Et licet Spiritus sanctus largiori tunc munere credentium corda repleverit, hoc tamen Joannes legitur 0993D in utero assecutus, quod apostolica celsitudo tandem longiori promissione meruit obtinere. Attende, obsecro, diligenter, quam ordinata dispositione Spiritus ille multiplex Jeremiam sanctificat, Joannem replet, et supervenit in Mariam. Et Jeremiae quidem admiranda sanctificatio; quia etsi in peccato conceptus est, nascitur tamen sine peccato. Ante enim quam exiret de ventre, sanctificatus est. Nec poterat nasci non sanctus, qui in utero matris erat sanctificatus (Jer. I, 3). Mira res, et retro transactis saeculis inaudita, hominem conceptum in peccatis, nasci sine peccato! Joannem vero longe gloriosior virtus implevit, qui et sanctificatus est a peccato, et ita dominante Spiritu superfusus, ut et purgatus exeat, et repletus. Vere magnus coram 0994A Domino, quem angelus nuntiat, sanctificat Deus, Spiritus replet, vita commendat. Ineffabiliori enim modo supervenit in Virginem, quam tota 677 divinitatis plenitudo sine mensurae discretione perfudit, ut totum caperet qui fecit totum, ut non solum a peccatis abluta, et repleta Spiritu sancto, sed et de Spiritu sancto concepisse credatur: quia quod in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I. 20). Inde est quod singulari praerogativa fides catholica Filium Dei natum de Virgine, conceptum de Spiritu sancto confitetur, ut divinitatis et humanitatis indivisibilis adunata connexio vocabulorum indifferentia designetur. Vides ergo quam remotiori privilegio speciosus forma prae filiis hominum, a filiis hominum in concipiendo discretus sit. Illi etenim de peccatis 0994B et in peccatis concepti sunt: hic in Spiritu et de Spiritu sancto concipitur. Haec sane dicta sint de conceptione Joannis. Sed si in aliquod sanctorum auctoritatibus videntur obviare, volumus ut sine omni excusationum vel defensionum patrocinio subruantur.

4. Tertius honor est Excellentia in exsultatione. A saeculo non est auditum, quod quis exsultaverit in utero matris, cum hic in gaudio exsultasse legatur. Prorsus obstupenda dignatio, puerum vix conceptum, in motum exsultationis erumpere, eique gratanter occurrere servitio dulciori, quem virginali substantiae praesensit infusum. Beata anima, quae in via peccatorum non stetit, sed secretiori semita de coelestibus officinis egrediens, inauditae gratulationis 0994C est sortita dulcedinem! Felix Elisabeth, ad quam properat Mater Salvatoris, quam salutatoriis obsequiis coelorum Imperatrix an impetit>? Sed puer multo felicior, qui salutantis majestatem agnoscens, intra viscerum tenebrosa volumina gaudio gaudet, quia vim tam beatae salutationis attendit. Et factum est, inquit, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit in gaudio infans in utero ejus. Ascendit cum festinatione Virgo in domum Zachariae ad salutandam Elisabeth, portans in utero Filium Dei, Regem gloriae, Dominum majestatis. Occurrit Elisabeth, et antiquae sterilitatis carens opprobriis, amicum sponsi, praeconem Verbi felicissimo ventre deportat. Junguntur amplexus, venitur ad 0994D oscula, et copulantur felices uteri: Regem et militem nonnisi duo tenerrimi parietes abjungunt. Quid mirum, si miratur puer et exsultat a tactu tam proximae divinitatis et afflatu? Poteratne vacare a quocunque miraculo, cui praesens erat Regis praesentia, regnantis Mater, mundi Redemptor? Quid quod non semel tam sanctorum amplexuum fuit celebrata conjunctio? Mansit autem Maria cum illa quasi tribus mensibus, ait Evangelista (Luc. I, 41, 56). Tanto tempore manet cum Elisabeth virginalis integritas, et nunc dulciori eloquio, nunc feliciori amplexu Joannem puerum consecrat et insignit. 0995A propinquiorem redderet praesentiae Creatoris. Facile autem hoc ex Evangelii conjectura liquet, quia jam sex menses a conceptione Joannis defluxerant, cum ad Virginem Archangelus missus est, qui renovationem mundi pudori virgineo nova salutatione portavit. Exhinc Virgo festinavit ad Elisabeth, et tribus mensibus cognatae dignatur visitare hospitium, donec noni mensis fine concluso, nativitas immineret Patriarchae. Alii qui librum justorum diligentioribus oculis inspexerunt, se vidisse testantur, quod ipsa Dei Genitrix felicem puerum primo de terra levavit, et cognatae partum omni prosecuta est servitute. Quocunque autem modo rei hujus veritas decernatur, illud> pro certo certum est, quia non parum contulit puero nascituro tam 0995B felix et morosum intemeratae Virginis consortium.

5. Quartus honor Joannis est Gaudium in nativitate. Erubesce, Lucifer, qui mane oriebaris, et conatuum tuorum frustratus <al. fractis> impulsibus, tandem intellige quia in novissimis diebus tanquam perdix stultissimus remanebis. Machinationibus tuis factum est ut humani generis universitas in peccatis conciperetur, in tristitia nasceretur. Sed ecce iste sanctificatur in utero, oritur in gaudio, laetitiamque mundo sua nativitate refundit. Ecce genus armaturae quod tibi constitueras ad victoriam, hoc Joanni nascitur ad coronam. Apprehende arma et scutum, et toto malignitatis tuae spiritu debacchare - 678 nec tamen poteris Joannis irrumpere privilegium, 0995C quod benigna scribentis manus proprio charactere consignavit. Multum deceptus, multum delusus es. An ignoras quod tibi vir bellator ab adolescentia, et etiam a matris ventre consurgit? Nescis quia a diebus istis regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud? (Matth. XI, 12.) An oblitus es, quod iste mittitur parare plebem perfectam Domino? (Luc. I, 17.) Intuere ordinem rerum, et ab ipsius conceptionis suae initiis invenies hunc validiori conamine tuam fortitudinem irrupisse. Tu fecisti ut fratricida Cain, qui primus natus est, pollutus et obvolutus exiret, et originalis peccati respergeretur infamia. Hanc excepit orbis exterritus, et humani generis subsecuta nativitas, ad infinitae tristitiae cumulum transmigravit. Nativitas 0995D autem Joannis hujus in gaudium est, et solemnitatem praeclaram. Laetatur orbis, et per quatuor mundi climata circumsonat gloriosae festivitatis instantia, ipsis etiam coelis celebris et famosa Quis, putas, puer iste erit? (Ibid. 66.) Amicus sponsi, inimicus sibi, te ipso potentior. Considerandum etiam quanta dignitate praepolleat nativitatis hujus celebranda devotio, quantamque gratiam in oculis Ecclesiae poterit invenire. Nullius hominis nativitatem praeter solius Dei in auctoritatis arcem recepit Ecclesia, hujus istius exceptione servata. Novit enim quia melior est dies mortis die nativitatis (Eccl. VII, 2), et quod ortus hominum tristitia comitetur. Inde est quod diem mortis martyrum, 0996A non nativitatis solemnizat Ecclesia: mortem tamen eorum, natalitiorum nomine nominans, quibus factus est de morte natalis. Tunc enim coeperunt de morte nasci ad vitam, cum vitam deposuerunt pro vita. Hujus vero nativitatem sponsa Christi tanto securius benevolentissima dignatione suscepit, quanto singularius eam veritatis evangelicae irrefragabilis commendat auctoritas.

6. Quintus honor est Singularitas in conversione et conversatione. Intra teneritudinem annorum beatus iste puer ad eremum Spiritu ducente deductus est: nec obstitit aetatis infirmitas, quam majestas Domini fecundabat. Spiritus enim sanctus non attendit sexuum differentiam, fragilitatem corporum, temporum annositatem: sed quemcunque, et quandocunque, 0996B et quomodo vult dignantissima replet benignitate. Relinquit Joannes mundum, homines fugit, patriam nescit, parentes aspernatur, et in solius Divinitatis apicem defigit obtutus. Mira rerum conversio, hominem vix mundum ingressum, mundi fugere gloriam; et saeculi cupiditates non solum oblivisci, sed nescire, perpetuumque cum divinitate habere consortium! Recessus montium silvarum anfractus et vallium subterjacens vastitas puero patriarchae, quando nox coegerat, domicilia praebuerunt. Non mihi opponatur Jeremias, nec praedicantis pueritiae virtus audeat obviare; quia si ille consecratur in prophetam, hic in plus quam prophetam. Et licet ille populo futura praedicat, non tamen conversationis humanae declinat aspectus. Joannes autem 0996C aetatis supergressus infantiam, et nobilioris generis generositatem oblitus, soli vacat Divinitati, factus forma vitae, monachorum propositum, anachoretarum principium, totius religionis assertio. Ecce haec quidem pro conversione. Porro quanta sublimitas in conversatione fuerit, non est currentis linguae volubilitate disserendum, sed evangelicae dignitatis comprobandum eloquio. Joannes, inquit, habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos ejus; esca autem ejus erat locusta et mel silvestre (Matth. III, 4). Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8). Rigida vestis, et durissimis hispiditatibus contexta, rigore squalifero corpus afficit Patriarchae, carnemque tenerrimam immatura districtio disciplinae feritate 0996D coarctat, teneros artus et sacratiori spiritu superfusos continue quassat longitudo martyrii. Cibus autem ejus qualis erat? Non quaeruntur perdices, phasiani, seu aliae aves; non per totam curritur regionem, ut patriarchalis stomachus impleatur: erat esca ejus locusta et mel silvestre. Coeli rore pascitur, et animalis vilissimi satiatur edulio, nihilque coctum accepit jejunantis austeritas. Castigato ventri et diuturna maceratione distento ignota fuit varietas ferculorum, nec introivit in os ejus quod gulam alliceret, suffarciret 679 ventrem, stomacho blandiretur. Elias comedit carnes, et si quid aliud apponebatur, cum gratiarum actione percepit (III Reg. XVII, 6): nec aliquem legimus ex illa 0997A veteri officina ad legis hujus aspirasse fastigium. Vestis aspera, cibus tenuis, mens devota, profecto perfectum consecrant Patriarcham.

7. Sextus honor est Novitas in praedicatione. Hic volo ut intendat charitas vestra, quia paulo subtilius ordiendum materiae praecipit magnitudo. Post peccatum Adae, ac illius diluvii vastationem solemnem, electa est justorum infinita prope pluralitas, cum quibus Deus facie ad faciem locutus fuisse dignoscitur. Transfertur Enoch, eligitur Noe, vocatur Abraham, Isaac diligitur, Jacob Deum facie ad faciem contemplatur, Joseph salvator mundi vocatur: nec tamen in sermone Dei ad illos, vel illorum ad homines, fit aliqua mentio de regni coelestis perpetua mansione. Moyses assumitur in ducem populo 0997B Judaeorum, Pharaoni in Deum constituitur: facit Deus per ipsum in Aegypto magnalia, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. Ascendit Moyses in caliginem, in qua erat Deus, et datur ei in monte multiplex praeceptorum auctoritas; loquitur cum Deo, quasi homo ad vicinum suum; non est occultatum a Moyse, quod fecit Deus in occulto, et gloriosum nomen Adonai, quod omnibus fuerat obvelatum, ei revelatur: sed in his omnibus regni coelorum memoria, nec nominatur, nec auditur. Astat Aaron summus sacerdos potentis virgae gestarius, unctus et delibutus coelestium sacrariorum unctione: succedit Josue, et omnis illa Judicum multitudo; nec est vel ulla tenuis mentio regni coelestis. Invenit Dominus David virum sanctum secundum 0997C cor suum, Salomonem filium ejus sapientia cumulat singulari, et omnem illum prophetalem chorum Spiritus sanctus ordinat et infundit: et nihil de coelestis regni gloria prophetatur. Claudit Elias coelum annis tribus, et mensibus sex (III Reg. 1; Jac. V, 17). Elisaeus etiam mortuus mortuum vitae restituit (IV Reg. XIII, 21), et ab his nec vel ulla scintilla beatae mansionis elucet. Quid plura? a principio mundi usque ad Joannem universitatis humanae electionem recollige, nec in sermone vel opere illius sanctuarii poteris reperire dulcedinem.

8. Veni ergo ad Joannem, et audi vocem exsultationis, vocem novitatis, vocem laetitiae, verbum misericordiae, sermonem gloriae, largitatem gratiae, 0997D quod celaverat Deus, tacuerat angelus, latuerat Patriarchas, Prophetae nescierant. Poenitentiam, inquit, agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Verbum poenitentiae dulce et gloriosum, verbum regni coelorum laetum et adorandum, illi soli primo conveniens, qui primus novi Testamenti fundamenta posuit. Haec est vox, de qua maximus ille contemplator coelestium visionum in haec verba prosequitur: Et vox prima quam audivi, sicut citharaedorum citharizantium in citharis suis (Apoc. XIV, 2). A diebus Adae usque Joannem, organum nostrum versum est in vocem flentium: quia peccatorum frequentia, nec poenitentiae locus, duplex erat deplorandi materia. Occidis? occidi juberis. Sabbato ligna colligis? lapidari juberis; et ille cui proprium 0998A est misereri semper et parcere, nisi ferire non novit. Dederat quippe eis praecepta non bona praeceptorum dator, et justificationes in quibus vivere non possent (Ezech. XX, 25). Hoc est quod justus miratur, dicens: Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine? (Psal. LXXXVIII, 50.) Joannes natus ostendit medicamentum vulneri, peccato poenitentiam, iniquitati veniam. Haec est prima vox, quam vox clamantis in deserto proposuit, et vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12). Extunc misit in os nostrum canticum novum, carmen Deo nostro, et resonat in ore nostro gratiarum actio, et vox laudis. Superexaltat misericordia judicium, peccatoribus parcitur, regnat pietas, justitia dissimulatur, et miserendi, non feriendi quaerit occasionem misericors 0998B et miserator Dominus. Citharizant ergo in citharis suis, qui voluptatis effluxionem poenitentiae restrictione reverberant, et de profunda peccatorum voragine respirantes, Pharaone submerso, cantant in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini.

9. Septimus honor est Dignitas in baptismate. Singularis prorsus humilitas! Verbum caro factum est, et in perfectum virum egrediens, relicta hominum universitate 680 Joannem quaerit, Joannem desiderat, ad Joannem venit. Terribilis in consiliis Deus super filios hominum (Psal. LXV, 5), portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens (Hebr. I, 3), venit a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Stupet Joannes, et timore concutitur, ac Patriarcham infinitus 0998C horror insiluit. Ego, inquit, a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Dicit ei Salvator: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 14, 15). Acquiescunt utrique salutaribus monitis; et accingit se Joannes ad baptizandum, ad suscipiendum Dominum, Regem Angelorum. Exuitur vestimentis suis Rex gloriae, splendor luminis, et figura substantiae Dei. Joannis manibus attrectatur caro illa sumpta de Virgine, candidiorique derivata materia nudatur in flumine, felicis Baptistae manibus infundenda. Descendunt Angeli, et coelorum agmina tota reverentia currunt ad Creatorem. Baptizantem et baptizatum numina dominantia circumcingunt. Infundit aquam capiti Creatoris creatura 0998D nobilior, et Dei verticem mortalis dextera contrectat et contingit. Pavet coelum, stupet terra, Jordanis arridet, mirantur Angeli Dominum sabaoth inter manus baptizantis concludi. Quid est, Joannes? quem Cherubim et Seraphim vix audent aspicere, tu nudum tenere praesumis? Hic est in quem Angeli desiderant prospicere, cui Sanctus, sanctus, sanctus, sublimi melodiarum organo beatae civitatis conventus ingeminant; qui solus inhabitat lucem inaccessibilem, Dominus virtutum, Deus scientiarum, misericordiarum Pater: et tu non metuis? Tibi datum est quod omnibus negatum est, baptizare eum qui baptizat omnes in Spiritu sancto et igne, virginemque Virginis Filium virgineis manibus irrigare <al. irrorare>. Totus obstupeo, baptizantem, hominemque 0999A Deum revereor, magistrum dignantem admiror, vereor dignationem, et hominem video violentiam ipsis coelis inferre. Porro illud quale est, quod in isto baptismate terminatur lex, finem accipit prophetia, et omnis illa sacrificiorum multitudo propulsatur et pellitur? Hic incipit et stabilitur novae regenerationis purgatio perduranda, et in unam baptismatis formam legalium transeunt dispendia figurarum. Ad ablutionem enim aquae, et innovationem spiritus, sepelitur hircorum et vitulorum sanguinolenta congeries, et peccatoribus id Judaeis relinquimus, illud Davidicum attendentes - Holocaustum et pro peccato non postulasti (Psal. XXXIX, 7).

10. Octavus honor est Prima revelatio de Trinitate. 0999B A creatione coeli et terrae usque ad hunc locum nunquam Trinitas manifeste hominibus apparuit, sed rerum ac vocum involucris involuta fuit tantae claritatis aeternitas. Denique creationem hominis Creator rerum summa dignitate commendans: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Reverendum revera privilegium, nec ulli traditum creaturae! Creatur illa sublimior numerositas Angelorum, et elementorum omnium ordinatur variata connexio: sed Omnipotentis praesentia tantum opus taciturnitate alta prospectat. Ut vero venitur ad hominem, et nobilis creatura creari disponitur; accingit se Trinitas ad creandum, et consilium accipit Sapientia, ut creaturae dignitas Creatoris privilegio clara esse monstretur. 0999C al. signata pluralitas . . . praedicatum).> Abraham tres vidit, et unum adoravit: sed ibi Scripturae sacrae reverentia nunc mixtim, nunc separatim claudit eloquium, ut modo Dominum, modo viros placeat appellare. Domine, si inveni gratiam 0999D in oculis tuis (Gen. XVIII, XIX), prophetali spiritu cognovisse somniant, nativitatis Isaac venisse praeconem. Illum adorat Abraham, sicut Bersabee David regem, sociisque ejus propter ipsius reverentiam indefessus assistit. Unde et nonnisi duo in subversione civitatum infidelium numerantur, illo superiori jam reverso, qui nativitatem Isaac fideli devotione compleverat. 681 Tres enim viri Saram vocari praecipiunt, sed unus est, qui promissionis insperatae manifestat arcanum. Haec Judaei, et qui magis elegerunt judaizare quam credere.> Sed ut breviter concludamus, omnis illa Patriarcharum sive Prophetarum societas, nullam vel in sermonibus, vel in rebus de Patre et Filio et Spiritu sancto aperte legitur fecisse mentionem. Veni ergo, et intuere 1000A filium Zachariae, Deum et hominem propriis manibus contingentem; et vide, quia coeli aperiuntur ibi, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in Christum, et vox Patris audita est: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 16, 17). Vides quia ad sacratissimorum nominum novitatem coelorum palatia reserantur. Pater auditur in voce: Filius baptizatur in flumine: Spiritus sanctus demonstratur in columbae specie. Adest Joannes totius medius Trinitatis, gloriosumque Baptistam signant induisse substantiae aperta vocabula: nomenque Trinitatis prioribus saeculis obvelatum, absque totius velaminis obumbratione relucet. Domine, quis est iste, quia innotuisti ei?

11. Nonus honor est Testimonium Veritatis. Audi 1000B quid de isto Veritas testetur. Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, misit ad eum discipulos suos, et responsum est eis: Caeci vident, et caetera quae evangelicae veritatis copiosa prosequitur narratio. Recedentibus autem nuntiis (ne forte in eorum praesentia adulationem redolere videretur), coepit Jesus dicere de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? O mira testificatio Redemptoris! Quis ingressus est mundum, et mundum vel in aliquo non cognovit? Quis est quem ventosa felicitas, vel adversitas turbida, vel cujuslibet peceati aura tenuior non inflexit? Ad extromum subinfert quod terram excedat, transeat coelum, ipsum verticem angelicae dignitatis attingat. Inter natos mulierum, dicit Dominus, non surrexit 1000C major Joanne Baptista (Matth. XI, 2-11). Quid vis amplius? De nullo dici potuit, dicit Augustinus, quod dictum est de Joanne. Non opponas mihi Evangelistam caeteris discipulis magis dilectum, non Apostolorum Principem omnibus Apostolis antelatum; non Vas electionis ad coeli tertii secreta translatum; nec apostolicus splendor audeat occurrere Praecursori: quia jam omnes isti adolescentiae metas excesserant, cum a Veritate prolatum est, Inter natos, etc. Considera mansiones regni, et universum ordinem humanae generationis circumvola, solumque Joannem tam veteris, quam novi Testamenti Patribus videbis esse praepositum vel aequatum: tamen super omnia benedictus Deus.

12. Decimus honor est Assertio matris Ecclesiae. 1000D Texitur ora chlamydis, unguentumque profusum in capite extremam vestimenti fimbriam inundanter infundit. Illa enim mater et magistra omnium Ecclesiarum Ecclesia Romana, cui dictum est, Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 32); in honorem Joannis Baptistae post Salvatoris nomen consecrata est et signata. Dignum namque erat ut sententiam sponsi sponsae sequeretur auctoritas, et singularem amicum ejus illuc proveheret, ubi principatum ipsa conscendit. Electio procul dubio haec singularis est, in illa ipsa urbe Joannem vindicare primatum Ecclesiae, quam duo coeli luminaria morte clarissima consecrarunt. Crucifigitur Petrus, gladiatur Paulus, et dignitas remanet Praecursori. Purpuratur 1001A Roma multitudine martyrum, totaque sublimitas beato refunditur Patriarchae. Joannes ubique major, in omnibus singularis, mirabilis super omnes. Quis sic gloriose annuntiatus est? Quis ita specialiter in utero matris Spiritu sancto legitur fuisse repletus? Quem legistis intra matris uterum exsultasse? Cujus nativitatem vidistis celebrari in Ecclesia Dei? Quis sic eremum concupivit? Quis ita sublimiter legitur conversatus? Quis poenitentiam et regnum coelorum primus ostendit? Quis baptizavit Regem gloriae? Cui se primum Trinitas revelavit? Cui testimonium tale perhibuit Veritas? Quem sic honoravit Ecclesia? Vide si non omnia haec ita singulariter sint singularia, ut nullus mortalium praedictis audeat inhiare. Forsitan mihi disponis opponere, 1001B quod sic iste habet propria, ut et caeterorum sanctorum communia non attingat. Audi ergo. Joannes patriarcha, imo Patriarcharum finis et caput. Joannes propheta, imo plus quam propheta; quia quem venientem nuntiavit, digito demonstravit. Joannes angelus, sed inter Angelos electus est, Salvatore 1002A attestante, qui dicit: Ecce mitto angelum meum, qui praeparabit viam ante faciem meam (Matth. XI, 10). Joannes apostolus, sed et Apostolorum primus et princeps, qui primus fuit homo missus a Deo. Joannes evangelista, sed et Evangelii primus incisor, praedicans Evangelium regni. Joannes virgo, imo virginitatis insigne speculum, pudicitiae titulus, castitatis exemplum. Joannes martyr, sed martyrum lumen, inter nativitatem mortemque Christi constantissimi forma martyrii. Praetereo quia vox clamantis in deserto, quia praeco Verbi, quia Judicis praecursor. Illud quoque relinquo, quia usque ad Joannem Lex et Prophetae, quod Joannes ipse est Elias, quod lucerna sit ardens et lucens; quod amicus sit sponsi, sponsae praeparator. Silentio 1002B transeo quod sic novem ordinibus Angelorum insertus est, ut etiam ad Seraphim apicem transferatur. Verum hoc adeo laboriosi operis est, ut sensus nostri paupertas non sufficiat. Sufficiant haec ad praesens quae de Joannis laude dicta sunt ad gloriam Redemptoris, qui est benedictus in saecula. Amen.