1001 682 IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE
VIRGINIS. SERMO. NOTA.Hic sermo, antehac
quintus inter Bernardi Sermones de Assumptione Deiparae Virginis, in hunc locum
rejiciendus visus est; utpote qui in manuscriptis non exstat inter genuinos
sancti Patris Sermones. sic vero in editione Lugdunensi anni 1514, in qua tamen
inter notas denuo reperitur. Tertium Bernardi de Ecclesiae Dedicatione sermonem
fere imitatur. In Evangelium Lucae, «Intravit Jesus in
quoddam castellum,» etc. (Cap. X, vers. 38-42.)1001C 1. Quod Dominus ac Salvator noster semel et in uno
loco visibiliter tunc temporis dignatus est operari; hoc etiam nunc ubique
terrarum in cordibus electorum operatur quotidie invisibiliter. Ecce enim
Evangelio loquente audivimus, quod in quoddam castellum
intravit Jesus, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum: et reliqua.
Quod est autem hoc castellum, nisi cor humanum, quod prius quam Dominus ad illud
veniat, cupiditatis fossa vallatur, muroque obstinationis clauditur, atque in
interiori latitudine sua, Babylonica turre erigitur? Tria certe in omni oppido
sunt maxime necessaria: victualia, quibus sustententur; munitio, qua
protegantur; 1001D arma, quibus hostibus resistant. Sic ergo et
hujus castelli incolae victum habent, voluptatem corporis, et saeculi vanitatem,
quibus pascuntur. Habent et qua teguntur, proprii cordis duritiam; ut verbi Dei
sagittis potentibus vix, aut nunquam penetrari valeant. Accincti sunt armis,
carnalis scilicet sapientiae argumentis, quibus contra hostes repugnant. Unde
scriptum est: Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in
generatione sunt (Luc. XVI, 8). 1002C 2. At vero Christo visitante et intrante, castellum hoc
evertitur, et pro eo novum aliud pulchrum ac spirituale construitur, impleturque
quod dicitur: Si qua in Christo nova creatura, vetera
transierunt, et ecce facta sunt omnia nova (II
Cor. V, 17). Sublata quippe cupiditate, expanditur ingens sinus
desiderii, ut ad ejus adventum multo magis 683 anhelet mens
ad coelestia, quam prius terrenis incubuerat. Jam ponitur murus continentiae,
antemurale patientiae. Surgit autem hoc opus a fundamento fidei, et crescit per
dilectionem proximi usque ad charitatem Dei, quae est in superiori tabulatu, et
in propugnaculis ejusdem muri: quia nimirum tunc perfecta est virtus
continentiae, quando in unitate fidei cum proximis communiter viventes, non
supplicii 1002D metu, vel humanae laudis appetitu, sed solo
divini amoris obtentu a peccatis nos continemus. Vel certe ideo charitas Dei,
qua scilicet nos diligit, super murum esse videtur, ut pro continenti suo
pugnare significetur: et quia continentia crebris validisque tentatoris ictibus
resistere non possit, nisi ejus gratia protegatur. Idcirco enim antemurale
patientiae ponitur, ne ad impugnandam continentiam facilis diabolo pateat
accessus. Qui ergo protegente 1003A patientia continenter vivunt,
ipsi bene cum Apostolo protestantur et dicunt: Quis nos
separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames?
an nuditas? an periculum? an gladius? Vides quam solidus sit continentium
murus, quos neque mors, neque vita, neque Angeli, neque
principatus, neque potestates, neque virtutes, neque instantia, neque futura,
neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura aliqua potest
separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 35,
38, 39). 3. Sed jam pulsemus ad ejus portas, portas
scilicet justitiae, ut aperiantur nobis, ingressique per eas videamus intus
magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Ibi enim operante ipso
construitur, 1003B tanquam in monte Sion, evangelica illa turris,
per quam humiliato corde ascendunt in coelum sancti de convalle plorationis.
Ascendunt, inquam, non virtute sua, sed auxilio et gratia Dei, sicut ait
Spiritus sanctus per prophetam David: Beatus vir cujus est
auxilium abs te; ascensiones in corde suo disposuit. Quaeris ubi? In convalle plorationis, hoc est, in humilitate vitae
praesentis. Et eamdem ipsam gratiam replicat, dicens: Etenim
benedictionem dabit legislator. Quo autem pertingat ascensus, vel ad quem
fructum perducat ascendentes ipsa gratia, protinus subjungit: Ibunt, inquit, de virtute in virtutem;
videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 6-8). Haec est
merces, et hic est finis et fructus nostri laboris, visio scilicet Dei. Quis non
1003C hunc tantum fructum rebus omnibus visibilibus et
invisibilibus incomparabiliter praeferat? Quis est, cujus vel gelidum pectus hoc
desiderium non accendat? Haec est enim illa gratia, quam nobis commendat beatus
Joannes evangelista, dicens: Et de plenitudine ejus nos omnes
accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. I, 16). 4. Ex quibus scilicet verbis innuitur, quod triplicem gratiam
divinitus accepimus: unam, qua convertimur; aliam, qua in tentationibus
adjuramur; tertiam, qua probati remuneramur. Prima nos initiat, per quam
vocamur: secunda provehit, qua justificamur: tertia consummat, qua glorificamur.
Et prima quidem beneplacitum est: secunda, 1003D meritum: tertia,
praemium. De prima dictum est: Et de plenitudine ejus omnes
accepimus. De duabus reliquis dictum est: Et gratiam pro
gratia, id est munera gloriae aeternae pro merito temporalis militiae. Sit
ergo prima gratia in muro continentiae, ad quam vocamur: sit secunda in ascensu
turris, quam ascendimus: sit tertia in ejus culmine, quo pervenimus. Hic itaque,
id est in hoc culmine, cum ad illud perveniunt qui bene proficiunt, fiunt jam
locus et sedes Domino, de qualibus scriptum est: Illuc enim
ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini
Domini: quia illic sederunt sedes in judicio (Psal. CXXI, 4,
5). Et quidem dum adhuc erant in muro continentiae, et in acie stabant,
impugnari poterant, et primo tanquam adjutor 1004A notus erat in
Judaea Deus: cum vero jam in ista statione consistunt, ubi Dominum speculantur,
in Israel magnum nomen ejus, et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus
in Sion. Ibi confregit potentias arcuum, scutum, et gladium, et bellum: quia ibi
nullus motus carnis resistit, sed omnimodis subjecta est spiritui. Hunc locum
ardenter desiderabat Propheta, cum diceret: Si dedero somnum
oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus 684 meis, donec inveniam locum Domino
(Psal. CXXXI, 4). Huc etiam volare cupiens, Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut
columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7.) 5. Jam vero si quaeratur de castelli hujus habitatoribus, quis cibus
ad sustentandum, quod munimen 1004B ad protegendum, quaeve arma
suppetant ad repugnandum; possumus satis rationabiliter respondere, quod
quemadmodum carnalibus carnis opera fuerunt victus, ita his multo melior cibus
sit fructus spiritus. Cibus etiam eorum est ut faciant voluntatem Patris
omnipotentis. Cibus eorum est verbum Dei, quo pascuntur omnes sancti, tam
homines, quam Angeli. Unde scriptum est: Non in solo pane
vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Deut. VIII,
3, et Matth. IV, 4). Munimentum eorum est, sicut dictum est, murus
continentiae, et antemurale patientiae. Habent contra hostes arma, quae
describit Apostolus, loricam justitiae, scutum fidei, galeam
salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI,
13-17). Nec quemquam moveat, 1004C quod idem verbum
dixerim esse et cibum et gladium; quasi impossibile vel absurdum sit. In rebus
quidem materialibus aliud hoc, aliud est illud: et alibi quaeritur hoc, alibi
illud. In rebus vero spiritualibus non aliud hoc est, quam illud; nec alibi
quaeritur hoc, alibi illud: sed omnia sunt nobis in Deo, et est Deus omnia in
omnibus. Ecce enim in natura rerum quid tam diversum, quam panis et lapis? et
tamen si ad intellectum mysticum referas, utrumque idem significat. Nam idem
Christus est dictus et panis, et lapis: panis scilicet vivus (Joan. VI,
35), et lapis quem reprobaverunt aedificantes (Act. IV, 11).
Utrumque quidem est per significationem, licet neutrum sit per
proprietatem. 6. Sed jam revertamur ad propositum. Intrante
1004D Jesu in hoc castellum, duae sorores Martha et Maria, id est
Operatio et Intellectus, excipiunt illum. Excipiunt dixerim, an excipiuntur? Sed
sive hoc, sive illud dicatur, utrumque prodest illis, non Jesu. Et Jesus quidem
cum ad illas venit, duo confert eis congruentia singulis, virtutem et
sapientiam; virtutem operationi, sapientiam intellectui. Unde etiam ab Apostolo
praedicatur Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I. 24). Sed quid
est, quod intrantem eum Martha excipit, discurrit, ministrat; Maria vero secus
pedes sedens ingressi, in ejus verbum cor suspendit; nisi quod prius est actio,
postea vero contemplatio? Quisquis enim ad intelligentiam pervenire desiderat,
profecto necesse est ut prius per 1005A opera bona sese
diligenter exerceat, sicut scriptum est: Fili, concupiscens
sapientiam, conserva justitiam; et Deus praebebit illam tibi (Eccli.
I, 33); et alibi A mandatis tuis intellexi
(Psal. CXVIII, 104); et: Fide purgans corda
eorum (Act. XV, 9). Qua fide? Fide per dilectionem operante.
Habet Martha, dum agit, formam bene operantis: Maria vero speciem exprimit
contemplationis, dum sedet, dum tacet, dum interpellata non respondet; sed
tantum in Dei verbum toto mentis studio intendit, ac solam quam diligit gratiam
divinae cognitionis, caetera respuens, medullitus haurit; forisque velut
insensibilis redditur, dum intus ad contemplanda Domini sui gaudia felicissima
rapitur. Sine dubio talis est illa, quae in Canticis loquitur: Ego dormio, et cor meum vigilat 1005B (Cantic. V, 2). 7. Duobus autem
modis Martha excipit Dominum, et duplex ei convivium parat, quia duobus modis
excluserat eum. Duo quippe sunt in operatione, quae nobis Deum auferunt,
flagitia scilicet et facinora. Flagitia dicimus scilicet quae in nobis, facinora
quae in proximos peccando committimus. Item sunt duo quae Deum reddunt,
continentia et benevolentia: ut scilicet ex contrariis contraria curentur. Hinc
enim scriptum est: Sicut exhibuistis membra vestra servire
immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita et nunc exhibete ea servire
justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Dum ergo parandis
talibus epulis occupatur Martha, multum satagens pro parte sua; vult etiam
Mariam, id est intellectum, et omnia 1005C interiora sua actioni
insistere, operique suo perficiendo operam dare. Itaque conqueritur de sorore
quod ab ea non adjuvetur, non tamen ad ipsam, sed potius ad Dominum querelam
dirigens: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit
me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adjuvet. Ubi sane advertenda est
delatio quaedam, et honoris obsequium 685 erga Dominum: quod
scilicet ipso praesente non sit ausa Martha evocare Mariam, quinimo et apud
ipsum querelam deposuerit, ipsamque Dominum vocaverit, in cujus potestate sit
imperare sorori quidquid necesse fuerit. Non ergo miremur, si quempiam
laborantem et bene operantem adversum fratrem vacantem murmurare videamus; quia
hoc in Evangelio legimus Martham fecisse adversus 1005D Mariam.
Quod autem Maria quandoque murmuraverit adversus Martham, eo quod ejus
actionibus implicari vellet, nusquam omnino reperitur. Neque enim utrumque simul
agere competenter sufficeret, et curis scilicet exterioribus deservire, et
internis sapientiae desideriis vacare. De ipsa quippe sapientia scriptum est:
Et qui minoratur actu, percipiet illam (Eccli.
XXXVIII, 25). Propterea Maria sedet, immotaque manet, nec vult
interrumpere silentii quietem, ne jucundam amittat contemplationis dulcedinem:
praesertim cum intus ipsum audiat Dominum dicentem, Vacate, et
videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). 8. Hic sane considerandum est tria esse quae impediunt 1006A contemplationem. Equidem animae nostrae oculus, intelligentia
est. Sicut enim oculo corporis lux corporea et caetera quaeque corporalia
videntur: ita Deus, qui est lumen incircumscriptum, et ejus invisibilia utcunque
intellectu percipiuntur. Differunt autem in hoc exterior et interior oculus,
quod exteriori quidem corporea lux extrinsecus, ut videat, admovetur; interiori
vero Creatoris lumen intrinsecus, ut discernat, infunditur. Utrumque vero oculum
tria sunt quae ad videndum impediunt. Primum ergo de exteriori atque visibili
disserat ratio nostra, ut de rebus visibilibus ordine disputandi facilius
assurgat ad intelligibilia. Potest sane fieri, ut ille sanus sit et pateat; sed
quoniam lux exterior ei desit, nil videat. E contrario fit aliquando ut praesens
1006B quidem ei lux sit; sed forte sanguine seu quolibet humore
concreto turbatus, cernere minime possit. Iterum solet plerumque contingere, ut
neutrum desit ei, nec lux, nec salus; sed tamen aliqua pulveris injectione
laedatur, quo fit ut ejus acies retundatur. Sunt ergo tria ista quae hunc oculum
impediunt; tenebrae, humor concretus, pulvis injectus. Haec ipsa sunt etiam,
quibus interior oculus impeditur: sed alia nomina sortiuntur. Nam quod hic
tenebrae, ibi peccata dicuntur. Ipsa vero peccata confluunt in memoriam, quasi
in quamdam sentinam: et hic est ille humor concretus. Quod autem hic pulvis
dicitur, hoc ibi cura terrenorum actuum nuncupatur. Haec igitur tria sunt quae
oculum intelligentiae confundunt, atque a contemplatione 1006C veri luminis excludunt: tenebrae scilicet peccatorum, recordatio
eorumdem peccatorum, cura terrenorum actuum. Primo illo morbo turbatum se
plangebat Propheta, cum diceret: Dereliquit me virtus mea, et
lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum (Psal. XXXVII,
11). Cum enim luce justitiae destituimur, nil aliud quam peccatorum
nostrorum tenebras invenimus. Item secundo se gravari sentiebat, cum dicebat:
Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina
(Psal. XXXI, 4): peccatorum scilicet recordatio. Tertio occupari se
conqueritur, cum dicit: Quia cinerem tanquam panem
manducabam (Psal. CI, 10): cinerem scilicet actionis pro pane
comtemplationis. Quicunque ergo mentis oculum 1006D divinae
contemplationi vult intendere, profacto necesse est ut eum prius ab hoc triplici
impedimento studeat purgare. Quod si quis facere contendat, noverit contra
triplicem morbum triplex quoque fore remedium. Nam primus quidem per
confessionem, secundus per orationem, tertius curatur per quietem. Hoc tertio,
id est cura actionis poterat ab intentione sua praepediri Maria. Ideoque,
ministrante Martha sedet ipsa manetque quieta. 9. Illa igitur
conquerente, et ista tacente, audiamus quid Dominus pro Maria responderit. Martha, Martha, inquit, sollicita es, et
turbaris erga plurima. Erga plurima quidem turbaris, dum et tibi
continentiam, et proximis paras necessitatis impensam. 1007A Nam
ut continentiam habeas, sollicita es vigilare, jejunare, corpus tuum castigare:
ut caeteris praestes, instas operi, ut habeas unde tribuas necessitatem
patienti. Porro erga haec plurima turbaris, sed unum est necessarium. Nisi enim
opus tuum 686 in unitate feceris, Deo qui unus est, acceptum
profecto non erit. Scriptum quippe est: Non est qui faciat
bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). Hinc est quod in
illa piscina movebatur aqua, et sanabatur unus (Joan. V, 4). Hinc
est quod decem leprosis mundatis, unus regressus est cum magna
voce magnificans Deum. Cui etiam Dominus caeteris reprobatis, testimonium
laudis ascribit, dicens: Nonne decem mundati sunt? et novem
ubi sunt? Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic 1007B alienigena (Luc. XVII, 15-18). Paulus quoque
ait: Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium
(I Cor. IX, 24). His itaque et aliis quamplurimis Scripturarum
eloquiis perspicue docemur, quam unitas probabilis sit, maxime autem ex
praesenti loco, ubi Dominus ait: Porro unum est
necessarium. 10. Sed sciendum quod alia est unitas
sanctorum, quam ex Scripturis jam commendavimus: alia est facinorosorum, quae
nihilominus ex eisdem Scripturis ostenditur, et improbatur, de hac enim scriptum
est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in
unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II,
2). De hac iterum evangelista: Abeuntes Pharisaei
consilium inierunt, ut caperent Jesum in sermone (Matth. XXII,
15); et iterum: 1007C Collegerunt
pontifices et Pharisaei concilium. Utquid hoc? Sicut Joannes testatur, ut interficerent Jesum (Joan. XI, 47, 53). Quam
vero pertinax sit ista reproborum unitas, docet ipse Dominus, qui de corpore
diaboli ad beatum Job loquitur, dicens: Corpus illius quasi
scuta fusilia, et compacta squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne
spiraculum quidem incedit per eas. Una alteri adhaerebit, et tenentes se
nequaquam separabuntur (Job XLI, 6-8). Talis unitas, imo vero
perversitas solet esse aliquorum fratrum tepide ac remisse conversantium: quibus
si quid honestatis, aut insigne cujusquam bonae consuetudinis persuadere velis,
promptiores sunt majori dispendio, ac difficultate graviori resistere, 1007D quam facili compendio assequi velle, quod rectum esse
constiterit. Perversa et exsecranda talis unitas. 11. Hac ergo
a cordibus et sermonibus nostris exclusa, illam quae bona est et tantum bonorum
est, prosequamur. Et ipsa quidem gemina est. Alia est enim quae justificat, alia
quae glorificat. Illa meritum, ista praemium est. Denique de illa scriptum est:
Multitudinis credentium erat cor unum et una anima
(Act. IV, 32). De hac autem: Qui adhaeret Domino,
unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Et quoniam in futuro magis
speranda est (res est enim futuri temporis magis quam praesentis), eam interim
omittamus, et a Deo speremus potius quam tractemus. Illam vero quae justificat,
quae etiam nunc potissimum necessaria est in usum nostri 1008A operis assumamus. Ipsa est enim decus suavitatis, quam dulcedine
sacra insonat Psalmista: Ecce quam bonum et quam jucundum,
habitare fratres in unum! Cujus unitatis cum descripsisset sermo
propheticus pulchritudinem, ejus etiam non tacuit utilitatem, Quoniam illic, inquiens, mandavit Dominus
benedictionem et vitam (Psal. CXXXII, 1, 3): hic scilicet
benedictionem, et in futuro saeculo vitam aeternam. Ipsa est, inquam, unitas,
quam summa diligentia observandam tradidit Apostolus, dicens: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
(Ephes. IV, 3). 12. Servatur autem hoc unitatis
bonum duobus modis ab his qui curam gerunt servandi. Debet quisque perfectus
unitatem habere ad se ipsum, 1008B debet et ad proximum. Ad se
ipsum, per integritatem; ad proximum, per conformitatem. Omnis quippe creatura,
et maxime rationalis, debet suum principium imitari. Si ergo Deus noster unus
est, dicente Moyse: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus
est (Deut. VI, 4); sed et ille cum sit unus et idem atque in
se ipso perfectus, nec ullo indigens, inest ei tamen benignitas erga nos, et
amor ex benevolentia in nos veniens: debemus et nos quisque sibi unus esse per
integritatem virtutis, et unum cum proximis per vinculum dilectionis. Hanc
imitationem, loquens de charitate, commendat nobis apostolus Joannes, dicens:
Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo (I
Joan. IV, 17). Sed hanc unitatem, quam quemque sibi ipsi diximus habere
debere, 1008C tria sunt quae solent impedire: nimietas,
pusillanimitas, levitas. Et nimii quidem sunt, qui putant se posse quod non
possunt; et quod non acceperunt, praesumunt. Quorum speciem tenebat Petrus in
passione Domini, cum diceret - Domine, tecum paratus sum et in
carcerem et in mortem ire (Luc. XXII, 33). Pusillanimes
contrarii sunt nimiis. Et horum quoque tenuit imaginem Petrus, cum diceret: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine, (Luc. V,
8). Leves sunt et inconstantes, qui circumferuntur omni vento doctrinae:
quibus quod paulo ante placuit, nunc displicet; et quod nunc eligunt, post
paululum reprobant. Sed quid prodest haec vitia enumerasse, nisi etiam doceamus
quibus remediis 1008D ea possit quisque in semetipso curare?
persequamur unitatis inimicos, nec convertamur donec deficiant. Igitur contra
nimietatem opponenda est consideratio propriae fragilitatis. Ipsa enim est quae
odiosam praesumptionem potissimum dejicit. Contra pusillanimitatem habenda est
divinae fiducia potestatis, ut quod tuis viribus non posse putas, ex illius
adjutorio possis, et cum Apostolo dicas: Omnia possum in eo
qui me confortat, Domino Jesu Christo (Philipp. IV, 13).
Contra levitatem adhibenda est consultatio senioris: scilicet ne doctrinis
variis et peregrinis adducaris; sed facias quod lex divina praecipit, interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et
dicent tibi (Deut. XXXII, 7). 13. Diximus de
illa unitate, quam habet quisque 1009A ad se ipsum: dicamus et de
illa, quam habet ad proximum. Sed illa duobus modis habetur; dum et nos per
dilectionem tendimus in alterum, et alterius quoque vicissim in nobis recipimus
affectum. Et haec etiam duobus modis impeditur, obstinatione et suspicione.
Obstinatio non permittit nos ad alterius cor ingredi, nec suspicio patitur
credere nos ab aliis amari. Ita fit ut, dum nec nos alium obstinati diligimus,
1010A nec nos ab aliis diligi suspiciosi putamus, unitas, quae
cum proximis habenda est, impediatur. Verum huic duplici morbo duplex charitas
medetur: illa scilicet quae non sua quaerit; et iterum, illa quae omnia credit.
Habeat obstinatus charitatem non quaerentem quae sua sunt, et alios diligat:
habeat suspiciosus charitatem omnia credentem, et ab aliis se diligi sine dubio
credat.
|