PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1009

AD BEATAM VIRGINEM DEIPARAM 687 SERMO PANEGYRICUS.

NOTA.

Non est Bernardi, nec reperitur inter ejus Sermones in vetustis editis, nec in manuscriptis nisi admodum paucis aut melioris notae: atque ideo in hunc locum nunc primum rejectus est. Esse Ekkeberti abbatis passim testatur Richardus a Sancto-Laurentio, qui ante annos quadringentos scripsit, et plagulas ex illa precatione decerpens, Ekkeberto tribuit, ut Theophilus Raynaudus in sua Api Gallica pridem observavit. Is est Ecbertus abbas Schonangiensis, cujus Sermones adversus Catharos exstant in tomo XII Bibliothecae Patrum editionis Coloniensis.

1009B 1. Mentem et oculos pariter cum manibus ad te, Regina mundi, attollimus, et coram tuae celsitudinis gloria genu flectimus, cervicem inclinamus, ac plenis suspiriis ad te preces in coelum transmittimus. Tu altitudo coeli, beatos oculos tuos, quibus incomprehensibilem gloriam illam lucis aeternae cum desiderio semper intueris, ad tuos supplices in hanc mundi miseriam projectos, de alto inclinare non despicias. Et ecce coram tremendo Judice peccatores assistimus, cujus manus terribilis gladium irae suae vibrat super nos. Et quis avertet eam? Nemo, Domina, tam idoneus, ut gladio Domini manum pro nobis objiciat, ut tu Dei amantissima, per quam primum in terris suscepimus misericordiam de manu Domini Dei nostri. Aperi itaque tu, Mater misericordiae, benignissimi 1009C cordis tui januam suspiriosis precatibus filiorum Adam. Ex omnibus finibus terrae ad tuae protectionis umbraculum confugimus a facie formidinis <al. fortitudinis> Dei. Ad te, Domina mea, stillant oculi nostri; te devotionis clamore valido obsecramus, ut Filii tui Domini nostri iram, quam graviter peccando succendimus, erga nos mitiges; ejusque gratiam, a qua ingrati excidimus, nobis tua 1010B conciliet: cujus livore sanati sumus, ejus iterum medelam deposcimus; quia putruerunt et corruptae sunt cicatrices nostrae, et non est in nobis sanitas. Attende, Domina, et vide dolores vulnerum animarum nostrarum, quia tibi revelamus causam nostram cum fiducia. Te enim inaestimabilis benignitatis feminam et venerandam matrem esse cognoscimus ex eo, quod tu mundum hunc immundum et lubricum impolluto calle transisti; et adhuc inter peccatores degens, tanta ante Deum sanctitate fecundaris, ut sola solio Regis aeterni immediate approximare merueris.

2. Tu peccatorem, quantumlibet fetidum, non horres, non despicis; si ad te suspiraverit, tuumque interventum poenitenti corde flagitaverit, tu illum 1010C a desperationis barathro pia manu retrahis, spei medicamen aspiras; foves, nec deseris, quousque horrendo Judici miserum reconcilies. Famosum hujus tuae benignitatis testimonium est per te restauratus gratiae Theophilus, ac toti mundo despectum materno affectu amplecteris. Nec mirum, o Domina, si tam copioso misericordiae oleo tui cordis perfusum est solarium, cum illud inaestimabile opus 1011A misericordiae, quod praedestinavit Deus ante saecula in redemptionem nostram, primum in te a mundi artifice sit fabricatum. Quando enim placuit gratiae supernae, ut 688 habitaret in nobis, a quibus diu elongata fuerat; tu sola inventa es digna, ut in tua virginali aula Rex regum et Dominus dominantium, a regalibus sedibus veniens, primam sibi mansionem inter filios hominum eligeret. Vere beneplacitum fuit Deo habitare in te, quando ex ipsa illibata carnis tuae substantia, quasi de lignis Libani, architectura ineffabili, domum sibi aedificavit Dei Sapientia: suffulsit eam septem columnis argenteis, ac reclinatorium aureum in ea collocavit. Hi sunt septem spiritus Dei; et haec est unica illa Salvatoris femina <al. anima>, in qua sola quaesitam in omnibus requiem 1011B invenit, atque in ejus sinum omnes thesauros suos absque mensura transfudit. Bene Spiritui sancto in te complacuit, o Maria, cum divinis adeo mysteriis uterum tuum consecrare dignatus est. Ipse est enim ignis consumens, qui sanctissimam animam tuam totam inflammavit, se ipso atque splendore divinae majestatis implevit, tuumque uterum ineffabili modo fecundavit; fecitque ut Deum et hominem clausa conciperes, clausa pareres, et post partum virgo permaneres.

3. Jam ergo uterum tuum, Domina, velut sacratissimum Dei vivi templum totus mundus veneratur, quia in eo salus mundi initiata est: ibi decorem indutus est Dei Filius; ac praeelectae sponsae suae Ecclesiae formosus in stola candida exsultanter occurrit, 1011C desideratum diu osculum praeelegit <fort. porrexit>, ac praedestinatas <al. praeordinatas> a saeculo nuptias virgo cum virgine praelibavit. Ibi ruptus est paries inimicitiarum, quem inter coelum et terram protoplastorum inobedientia construxerat. Ibi confoederata sunt terrenis coelestia, et obviaverunt sibi in osculo pacis, quando in unam eamdemque personam concurrerunt divinitas et humanitas: factumque est novum illud super terram, ut esset Deus homo, et homo Deus. Ibi magnus Elisaeus in mensuram suscitandi pueri sese contraxit. Ibi Antiquus dierum praeelecto Filio suo tunicam induit polymitam. Ibi Rebecca, futurorum praescia, magnificandi filii manibus pelliculas haedorum circumdedit, 1011D et colli nuda protexit. Ibi enim, cooperante gratia Spiritus sancti, Filius a Deo Patre haereditandus in omnibus gentibus, divinae majestatis potentiam similitudine carnis peccati cooperuit; et quasi absconditus est vultus ejus in infirmitate: unde nec reputavimus eum. Ibi <fort. add. divini> consilii providentia inescatus est hamus, qui ad extrahendum serpentem antiquum in hoc mare magnum de coelo trajectus est. Inde egressa est armilla aurea, ut perforaretur maxilla Leviathan, ut evomeret mortuos non suos, quos ab origine mundi secure deglutiverat.

689 4. Hortus deliciarum nobis est sacratissimus tuus uterus, o Maria; quia ex eo multiplices gaudii flores colligimus, quoties mente recolimus 1012A quam magna multitudo dulcedinis toti orbi inde affulsit. Hortus conclusus tu es, Dei Genitrix, ad quem deflorandum manus peccatoris nunquam introivit. Tu sanctorum areola aromatum a coelesti consita pigmentario, virtutum omnium speciosis floribus delectabiliter vernas: inter quorum pulcherrimos trium in te miramur excellentiam. Hi sunt quorum odore suavissimo totam domum Domini reples, o Maria, viola humilitatis, lilium castitatis, rosa charitatis. Merito de Dei <fort. tali> areola flos ille speciosus prae filiis <fort. floribus> paradisi electus est, super quem requievit Spiritus Domini. Et cui te assimilabimus, Mater pulchritudinis? Vere paradisus Dei tu es, quia lignum vitae mundo protulisti, de quo qui manducaverit, vivet in 1012B aeternum. Fons vitae, qui ex ore Altissimi prodiit, de medio ventris tui exsilivit, atque in te <fort. leg. atque inde> in quatuor capita sese dispergens <fort. dispertiens> ad irrigandam faciem arentis mundi emanavit, laetificans civitatem Dei. Omnis enim qui biberit ex eo, non sitiet in aeternum; et erit plus quam paradisus hic, de cujus aqua si quis biberit, sitiet iterum. O quanta mundo contulisti, quae tam salubris aquaeductus esse meruisti! O lampas luculentissima, quantos laetificasti, quando splendore Dei illustrata desideratum illud lumen, quo inventa est drachma decima, sedentibus in tenebris et umbra mortis protulisti! Te nimirum ille divini epithalamii praecentor a longe intuitus est, cum in admirationis 1012C voce ita prorupit: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Cantic. VI, 9.) Sicut aurora valde rutilans in mundo progressa es, o Maria, quando veri Solis splendorem tantae sanctitatis jubare praecucurristi, ut vere diens salutis diem propitiationis, diem quem fecit Dominus, a tua claritate initiari dignum fuerit. Felix aurora felicis diei nuntia exstitisti: talis dies talem auroram diei decuit. Et recte quidem aurorae implesti officium. Ipse enim Sol justitiae de te processurus ortum suum quadam matutina irradiatione praeveniens, in te lucis suae radios copiose transfudit, quibus potestates tenebrarum, quas Eva produxerat <al. induxerat>, in fugam convertisti: atque ita desideratum 1012D cunctis gentibus Solem mundo invexisti.

5. Tu pulchra ut luna diceris, eique non immerito compararis. Illa enim omnium astrorum sola soli simillima, et candore venusta argenteo caeteris in coelo praemicat sideribus: tu vero <al. veri> Solis imago expressissima, inter millia astrorum Deo assistentium virginali puritate in coelo gloriosa praefulges. Illa enim transfuso in se solari lumine noctem nostram illuminat: tu virtutum tibi a Deo inditarum magnificis exemplis ad imitationem tui nos provocas, sicque noctem nostram illuminas. Qui enim vias tuas consectatus fuerit, non ambulabit in tenebris; sed lumen vitae inveniet. Tu ergo pulchra es ut luna: imo et pulchrior luna, quia tota pulchra es, et macula non est in te (Cant. IV, 7), neque vicissitudinis 1013A obumbratio. Tu electa es ut sol; ille, inquam, Sol solis conditor. Ille enim electus est ex millibus virorum: tu electa ex millibus feminarum. Ille electus ex omnibus quae sunt: tu electa ex omnibus quae per illum sunt. Tu terribilis ut castrorum acies ordinata. Quid enim? An non horruerunt principes tenebrarum, quando viderunt praeter morem armatura omni fortiore instructam contra se procedere feminam, feminam fortem et ad bella doctissimam, cujus ensis super femur suum propter timores nocturnos? In circuitu ejus acies validas spiritualium virtutum suo se invicem ordine tuentium; siquidem ordinatione perseverat dies: sed et innumerabilium beatorum spirituum militiam ad ministerium tanti Principis delegatam fuisse nullatenus 1013B ambigimus; utpote qui custodirent lectulum Salomonis gratissimum (Cant. III, 8, 7), ac providerent, ne praeparatum aeterno Regi hospitium alienus hospes invaderet. Nimirum timor 690 et tremor venerunt super eos, ita ut dicerent: Ecce plus quam Eva haec. Castra Dei sunt haec, fugiamus Israelem. Tu ergo, bellatrix egregia, primo eum qui primus omnia supplantavit, expugnare viriliter aggressa es. Tu et spiritum elationis Evae vertice humilitatis complosisti: quam in te ita respexit Dominus, ut ipsius merito super omnes choros Angelorum te sublimari dignam aestimaverit <in manuscriptis: Tu enim spiritum devotionis ea virtute humilitatis compressisti, qua omnem Angelorum altitudinem ascendere meruisti>. Nunquam enim super omnes Angelus glorificata 1013C ascendisses, nisi prius infra omnes homines humiliata descendisses. Tu et ardorem vetitae concupiscentiae virtute castitatis in tua carne virginea eatenus exstinxisti, ut is in cujus conspectu nec astra munda sunt, tantae munditiae carnem tuam judicaverit, ut etiam suae divinae puritati agglutinari non despexerit. His ergo primariis ducibus tenebrarum a te fortiter expugnatis, omnis ante faciem tuam spiritualium nequitiarum militia in fugam conversa est.

6. Gloriosa dicta sunt de te, Dei Genitrix. Sed adhuc locus est tuae laudationi: adhuc in tuis laudibus omnis lingua balbutit. Non enim sunt loquelae, neque sermones in omni natione quae sub coelo est, quibus amplitudo gloriae tuae ad plenum valeat explicari. 1013D O magna, o pia, o multum amabilis Maria! tu nec nominari quidem potes, quin accendas; nec cogitari, quin recrees affectus diligentium te: tu nunquam sine dulcedine divinitus tibi insita piae memoriae portas ingrederis. Et nunc sequimur te, o Domina, ex totis praecordiis vociferantes ad te: adjuva 1014A imbecillitatem nostram, aufer opprobrium nostrum. Vides hanc tunicam pelliceam, quae nos circumdedit. Tunica Evae parentis nostrae haec est, quam ad nos olim misera illa transmisit, et supervestivit carnem filiorum suorum, sicut diploide, confusione sua. De manu quippe ipsius duplicis mali semen terra nostra suscepit et concepit, et peperit nobis spinas et tribulos iniquitatis in anima, calamitatis in corpore, ac per hoc mortem utrobique. O infelix haereditas! o dira humanae carnis infirmitas! usquequo patiemur te? Multum dorsa nostra incurvasti, quia gravis es valde, et diu te sustinuimus. Multum minuisti nos ab Angelis, equo et jumentis insipientibus coaequasti; nimis invaluisti, quae nonnisi morte Filii Dei sanari potuisti. Nimis super nos te extulisti, quando et 1014B usque ad eum qui super omnia est, incaute ascendisti.

7. Et quis liberabit nos a corruptela hujus miserrimae pelliculae? Gratia Salvatoris nostri Filii tui, o Maria, qui ut infirma nostra tolleret, sponte infirmatus est: et ut mors mortis nostrae ipse fieret, innocens pro peccatoribus mortuus est. Et quis tam idoneus, ut loquatur ad cor Domini nostri Jesu Christi, ut tu felix Maria, quae in secretissimis amplexibus amantissimi Filii tui recubas in meridie sempiterno, ejusque familiarissimo colloquio cum plena cordis laetitia perfrucris? Loquere, Domina, quia audit Filius tuus; et quaecumque petieris, impetrabis. Invoca bonum nomen ejus super nos, ut eruamur a vetusta hac lepra carnis et spiritus. Exsurge 1014C <manuscripti, exsuge, omisso exinanitura> virus hoc mortiferum exinanitura, quod de pomi sui reliquiis Eva nobis propinavit, quando succi noxialis gustu ebriata est, et reliquias dimisit parvulis suis. Utinam poculum suum ebria illa totum ebibisset, non item in nos diffudisset <manuscripti, aut totum ebibisset, aut totum effudisset>. Te igitur, Domina, exorante, omne jugum nostrum computrescat a facie olei divinae misericordiae: renovetur, ut aquilae, juventus nostra; ut novi, nova voce, novum canticum, novis civibus aggregati, illic ubi nova sunt omnia, jubilum sempiternum celebrantes in cymbalis jubilationis, concinamus. Tollatur crassa nebula ab oculis nostris, ut revelata facie gloriam Domini speculantes, in immensum illud pelagus divini luminis absorbeamur 1014D a Domini Spiritu; ac Deo nostro in vinculis charitatis astricti, unum cum ipso efficiamur <alias, unus cum ipso spiritus efficiamur>. Praestet hoc nobis tuo interventu, o Maria, Filius tuus Jesus Christus Deus et Dominus noster, cui laus et gloria, et gratiarum actio in sempiterna saecula. Amen.