PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1013

691 ITEM DE BEATA MARIA VIRGINE SERMO. Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28).

1013D 1. Miraculum fuit quod virgo peperit: mentis clamor, virginis amor; virtutum zelus, vitiorum 1014D fuit occasus. Virgo sanctissima, quae Salvatorem genuit, peperit et aluit, quae jugiter ejus adhaesit 1015A lateri, quae comes individua nullo fere abfuit itinere, quae intenta prae caeteris invigilavit verbo et operi ejus, sola Salvatoris actuum insignia operum opera, melliflua praedicationis genera inaudita, contra mundum et peccatum, et tartareum zabulum, divinae severitatis acerrima eloquia, quo eis diu interfuit, specialis vidit, secretius audivit, citius agnovit, propensius retinuit, et Apostolis aliisque discipulis luculentius edidit, diligentius retulit, melius indidit, fidelius tradidit. Hinc est quod de ea legitur in Evangelio: Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo (Luc. II, 19, 51). Hinc in ejus laudibus legitur: Multae filiae congregaverunt divitias, tu sola supergressa es universas (Prov. XXXI, 29). Licet enim in 1015B parabolis loqueretur ad turbas, licet omnia Apostolis nota faceret ut amicis: quaedam tamen credendum est, prae caeteris Matrem suam quemadmodum dilexisse, ita etiam propensius erudisse, quaedam ei secretius intimasse, frequenter eam ad montem myrrhae, et ad colles thuris sublimasse, in cellam vinariam occultasse; sui, prout novit et voluit, gloriam deificam, et supercoelestem revelasse notitiam. Unde Joannes in Apocalypsi: De throno, ait, scilicet de Maria, procedebant fulgura et voces et tonitrua (Apoc. IV, 5): quia Maria mater Filii Jesu Christi parabolas, aenigmata, legalia et mirifica gesta, dicta, opera avidius ebibit, fidelius credidit, sincerius luculentiusque aliis 1015C edidit.

2. Haec Maria a natura reverenter conservata, et a lege diligenter venerata, a gratia clementer est praeelecta; quia sic praefatis sua jura sigillatim reddidit, reddendo sibi subdidit, ut honoris vicem omnibus impenderet, et insuper momenti quiddam superadderet. Natura siquidem illi summae virginitatis florem; lex soli virgineae fecunditatis honorem; gratia divinae maternitatis prae caeteris decorem, ac spiritualis matrimonii divinissimum reservavit odorem. Natura, quod suum est, illibatam virginem servando: lex, reverenter eam ab aliis distinguendo: gratia, virginitatem sine semine fecundando. Natura, rebus loquendo non verbis, dum in ea integritatem servaret, et de ea 1015D Deus naturae intonaret, dicens ad serpentem: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen illius (Gen. III, 15): lex, dum eam ab aliis distinguendo clamaret: Mulier quae suscepto semine peperit, immunda erit septem diebus (Levit. XII, 2); gratia, in eo quod dictum est, Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui (Luc. II, 28, 42). Natura huic detulit, dum terra sine germine pareret in principio; lex, dum rubus arderet sine incendio; gratia, dum sine semine pareret virgo. In hac enim habitavit Pater et Filius ut creator in mundo, imperator in regno, paterfamilias in domo, pontifex in templo, sponsus in thalamo. Prius enim Altissimus sibi eam quasi mundum specialissimum 1016A creavit, quam in justitia et sanctitate coram ipso fundaret, et fluentis sapientiae irrigaret, et coelestibus desideriis, instar scilicet aeris sublimaret: et igne dilectionis accendendo illustraret. Hinc in ejus mente tanquam in quodam firmamento solem posuit rationis, et lunam scientiae, et virtutes tanquam stellas speciei omnimodae: solem, qui lucem divinae cognitionis faceret; lunam, quae cum stellis noctem actionis splendidam redderet. Et merito Domini est terra, quia sic super maria fundavit eam. Creato igitur mundo, volens visitare regnum, imperavit angelo.

3. Missus est igitur angelus Gabriel a Deo. Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altissimi 1016B obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Ita Paterfamilias domum intravit, in quo carnis habitum suscepit, quam obtulit Deo Patri pro salute generis humani. In ara crucis sacrificium, quasi pontifex in templo suum peregit sacerdotium: sed quia oportebat pati Christum et resurgere, et ita intrare in gloriam 692 suam, oportebat ad gregem propriis reportari humeris ovem centesimam, oportebat populum qui ambulabat in tenebris, lucem magnam contemplari; mundum praedicationis suae, et miraculorum novitate irradiavit. Descendens itaque de Patre luminum Speciosus forma prae filiis hominum, indutus stola candida, in vestitu deaurato, tanquam sponsus de thalamo processit ad publicum. Inerat sol in sidere, oriens in vespere, artifex 1016C latuit in opere: opus, dum Regi praepararetur; vesper, dum in tanta sublimitate humiliaretur; sidus, dum tanquam stella illustraret fines orbis. Artifex igitur eam ornando, oriens de ea nascendo, sol mundum ab errore convertendo, et eam aliis in exemplum praebendo.

4. De Genitrice Dei cum talia et tanta referantur, pauca rei pretio nobis tamen esse videntur. Haec est enim scala, rubus, arca, sidus, virga, vellus, thalamus, porta, hortus, aurora. Haec est enim scala Jacob, qui quando caput in lapide posuit, Angelos ascendentes et descendentes videre meruit. Scala ista duodecim gradus habet inter duo latera. Dextrum latus est contemptus sui usque 1016D ad amorem Dei: sinistrum, contemptus mundi usque ad amorem regni. Ascensiones hujus duodecim humilitatis gradus. Primus est odium peccati, secundus est fuga delicti; tertius, metus odii; quartus, in omnibus his subesse Creatori; quintus, obedire meliori; sextus, obtemperare compari; septimus, obsequi inferiori; octavus, subesse sibi; nonus, finem suum jugiter meditari; decimus, opera sua semper vereri; undecimus, cogitationes suas humiliter confiteri; duodecimus, per omnia ad manum, ad nutum, ad libitum Domini moveri. Per hos gradus ascendunt Angeli, et sublimant homines: sic disponuntur in corde ascensiones, sensim proficiendo, et pedetentim ascendendo sic in domo Patris lucidas percipiunt 1017A mansiones. Hi sunt duodecim Apostoli, qui sequuntur in eremo vestigia Jesu Christi.

5. Rubus, qui visus est ardere sine sui incendio, Virginem significavit concepturam de Spiritu sancto absque virginitatis suae detrimento. Rubus, ad quem non est Moyses ausus calceatus accedere (Exod. III, 2, 5), Virginem docuit sine maritali opere mirabiliter parere. Traditio Hebraeorum visionem in humili arbusculo asserit traditam, ne populus occasione aliqua laberetur ad idololatriam. In humili virguncula mirabilis nobis exhibita est visio, in qua nullimodae fornicationis vel minima fuit occasio. Fornicatio siquidem triplex est. Alia est humana quaedam est mundana, nonnulla est divina. Humana fit illicito actu; mundana, perverso 1017B affectu; divina, scelerato cultu. Prima peccatur in proximum; secunda, in se ipsum; tertia in Deum. Prima facit carnis immunditiam; secunda, mundi concupiscentiam; tertia, idololatriam. Maria contra haec tria singula adhibuit remedia. Contra carnis immunditiam, virginitatem; contra mundi concupiscentiam, perfectam humilitatem; contra idololatriam, perfectam charitatem. Fuit enim Maria mundissima carne, humillima corde, devotissima mente.

6. Arcas duas fuisse legimus in Veteri Testamento: unam arcam, diluvii; aliam, Testamenti. In Novo autem Testamento tres fuerunt aliae. Prima arca est Ecclesiae, secunda, gratiae; tertia, sapientiae. Licet enim prima Veteris Testamenti in typo 1017C fieret primae Novi; et secunda in typo praecesserit secundae Novi: tertia vero sicut excellenter omnibus est dissimilis; ita nulli penitus est comparabilis. Siquidem arca Noe significavit arcam Ecclesiae: arca foederis, arcam gratiae, sanctitatem scilicet Mariae. Per sapientiae arcam intelligimus humanitatem Jesu Christi sanctissimam. Hanc enim merito arcam sapientiae decet nuncupari, in qua omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi (Coloss. II, 3); sapientiae, inquam, excellenter, in qua habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Arca etiam Noe significavit arcam gratiae, excellentiam scilicet Mariae. Sicut enim per illam omnes evaserunt diluvium: sic per istam 1017D peccati naufragium. 693 Illam Noe, ut diluvium evaderet, fabricavit: istam Christus (qui est pax nostra et requies), ut humanum genus redimeret, sibi praeparavit. Per illam octo animae tantum salvantur: per istam omnes ad aeternam vitam (quae per octonarium numerum significata est) vocantur. Per illam paucorum facta est liberatio: per istam humani generis salvatio. Illa centum annorum fabricata est spatio: in ista omnium virtutum fuit perfectio. Illa facta est de lignis levigatis: ista de virtutibus aedificata est consummatis. Illa superferebatur aquis diluvii: ista non sensit naufragia ullius vitii.

7. Triplex quidem diluvium est. Primum facit aquarum inundatio; secundum, vitiorum incursio 1018A tertium, tribulationum oppressio. Primum igitur est aquarum, secundum, culparum; tertium, oppressionum. In primo periclitati sunt homines; in secundo, virtutes; in tertio, voluptates. Primum quis naufragium patitur, deinde in poenarum diluvium peccator inducitur, in tertium deinceps poenarum infernalium retruditur. Sic infernus hic incipit, alibi perficitur, cum anima vitio, caro supplicio atteritur. Per arcam vero Ecclesiae evadimus a primo; per arcam gratiae, a secundo; per arcam sapientiae, a tertio. Siquidem per arcam Ecclesiae vitiorum fit exstinctio; per arcam gratiae, virtutum reparatio; per arcam sapientiae, summi boni delectatio. Fit enim in Ecclesia peccatorum confessio, in confessione remissio, et vitiorum exstinctio: sic enim 1018B facta est inter Deum et homines reconciliatio: deinde data venia, subsecuta gratia, virtutum fit insertio. Hanc sequitur justitiae perfectio: huic autem succedit arcanorum coelestium contemplatio. In hac autem invenitur quaedam coelestis suavitas et intima etiam dulcedo, et perfecta boni et perseverans dilectio.

8. Triplex ergo est diluvium: unum, iniquitatum; aliud, adversitatum; tertium, calamitatum. De primo per Nahum dicitur: In diluvio praetereunte consummationem faciet (Nahum I, 8). Ac si diceretur: Si diluvium vitiorum super hos coeperit abundare, nolite de illis desperare; quia super quos inundare permitto injustitiam, super illos faciam abundare gratiam. Hinc dicitur per prophetam: In charitate 1018C perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans (Jerem. XXXI, 3). Diluvium ergo prius veniet, et Dominus tunc consummationem faciet: quia Dominus electos suos innumeris lapsibus et vitiorum incursibus permittit ad tempus affligi et humiliari, omnem removens praesumptionis elationem; postea ab eo incipiunt sublimari: sic in eis nutriens perfectam dilectionem. Hinc est illud propheticum: Veniens usque Babylonem, et ibi liberaberis; ibi redimet te Dominus de manibus inimicorum tuorum (Mich. IV, 10); et illud Isaiae: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te (Isa. LIV, 7). Consummationem ergo Deus faciet praeeunte diluvio, quia de profundo vitiorum suos Deus viriliter 1018D erigit, quos ponit in virtutum culmine, et illustrat contemplationis radio. De secundo dicitur in Cantico canticorum: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam (Cant. VIII, 7). Hinc per Psalmistam de his qui adversitatibus franguntur, et tentationibus succumbunt, dicitur: In diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt (Psal. XXXI, 6). De hoc quoque diluvio Deus suos eripit, juxta illud Apostoli: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21); item: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum, ut sustinere possitis (I Cor. X, 13); et in Osee: In tribulatione sua mane consurgent ad me (Ose. VI, 1); et Psalmographus: Multae tribulationes 1019A justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus (Psal. XXXIII, 20). De tertio dicitur in Job: Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte eum opprimet tempestas (Job XXVII, 20). Primum igitur diluvium est vitiorum; deinde, diluvium tribulationum; deinceps, diluvium miseriae et tenebrarum. Primum est peccati; secundum, mundi; tertium, inferni. Pisces primi sunt oblectamenta; secundi, iniqua tentamenta; tertii, perpetua tormenta. Hinc in Evangelio de bonis piscantibus, vitia calcantibus, tentamenta superantibus, aeterna tormenta vitantibus, dicitur: Elegerunt bonos in vasis suis, malos autem foras miserunt (Matth. XIII, 48). Arcae vero gratiae gratias referimus, 694 quia per eam, scilicet Mariam et ejus Filium, utrumque diluvium evasimus.

1019B 9. Arca quoque testamenti typum tenet sanctae Dei Genitricis. Illam fecit Bezeleel; istam condidit Emmanuel. Bezeleel Oliab in opere socium habuit: et Virgo quoque virginum condita, praeelecta, praeservata, praeparata, et ornata per Spiritum sanctum et ejus omnipotentem Filium fuit. Bezeleel interpretatur Umbra Dei; Oliab, Protectio mea: prior ille Spiritus sancti, iste vero typum tenet Filii. De illo dicitur ad Mariam in conceptione Filii beatissimi: Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35); item ad Joseph: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim ex ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Iste vero ad Patrem clamat in Psalmo: Protege me a facie impiorum qui me afflixerunt (Psal. XVI, 8, 9); item de eodem: De ventre 1019C matris meae tu es protector meus; item: Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis (Psal. LXX, 6, 7). Bezeleel ergo cum socio arcam Testamenti fabricavit: sancta quoque Trinitas Virginem sibi sanctificavit, ac templum sanctissimum consecravit, hospitiumque mundissimum sibi praeparavit, thalamum quoque de quo sponsus prae filiis hominum speciosus ad publicum procederet, decenter praeornavit. Neque enim Pater abesse potuit, ubi Spiritum et Filium cooperari voluit. Quaecunque enim Pater facit, haec eadem similiter et Filius facit. Neque enim Filius potest a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). De Spiritu quoque legitur in libro 1019D Psalmorum: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Apostolus quoque de tribus personis ita: Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria (Rom. XI, 36). Pater ergo in consecratione Virginis exhibuit claritatem; Filius, humilitatem; Spiritus sanctus, charitatem. Pater lumen exhibuit rationis; Filius, cinerem humiliationis; Spiritus sanctus, oleum dilectionis. Pater exhibuit potentiam; Filius, sapientiam; Spiritus sanctus, omnium virtutum gratiam. Pater, auctoritatem contra peccatum; Filius, humilitatem contra mundum; Spiritus sanctus, charitatem erga Deum et proximum. Filius, carnis mortificationem; Spiritus sanctus, compunctionem; Pater coelestium contemplationem. Filius docuit 1020A eam divina operari; Spiritus sanctus, amare et amari; Pater, coelestia contemplari. Filius eam erudit, Spiritus eam provehit, Pater eam perficit. Filius eam purificat, Spiritus eam pacificat, Pater eam honorificat. Haec dicens, opera vel dona Trinitatis non divido, sed fideliter inseparabilia assero. Sicut enim in essentia unitas, ita in operatione identitas.

10. Arca vero Testamenti de lignis Sethim facta est; et Maria de spinoso et hispido Judaeorum populo et arido procreata est, qui utique spinosus detractione, hispidus superstitione, aridus fuit unctione divinae gratiae. Unde spinosus spineam coronam Regi suo exhibuit, et in eum sicut ignis in spinis exarsit. Sethim enim interpretatur Spinae. Aliter Eva spina, rosa Maria. Revera Eva spina fuit, quae 1020B et virum suum ad mortem pupugit, et posteritati suae peccati aculeum infixit. Unde Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et sic in omnes pertransiit (Rom. V, 12). Ligna vero sancti Patres fuerunt, qui licet in radice aruissent arboris, spem tamen certissimam habentes in adventu Salvatoris, tanquam peregrini et incolae in hoc mundo habitabant, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Castigabant cum vitiis et concupiscentiis corpora sua, euntes ibant et flebant mittentes semina sua (Psal. CXXV, 6). Unde quidam ita: Conversus sum, inquit, in aerumna mea, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4). Ad commendationem vero gratiae suae, et ad destructionem humanae sapientiae, Deus de femina, sed 1020C virgine, descendente de spinosa Patrum origine, dignatus est carnem assumere, ut similem simili redderet, contrarium contrario curaret, pestiferam spinam evelleret, peccati chirographum potentissime deleret. Humilitas per sexum femineum commendatur, gloria virginis et majestas opitulatur, peccatum gratia ejicitur. Eva ergo spina fuit, Maria rosa exstitit: Eva spina, vulnerando; Maria rosa, omnium affectus mulcendo. 695 Eva spina, infigens omnibus mortem: Maria rosa, reddens salutiferam omnibus sortem. De liquore spinei corticis fit encaustum unde scribitur: de carnali mente tua fluxus nascitur concupiscentiae, qui in ipsa et in Adam peccatum actuale, in posteris originale transfudit. De hac 1020D vero Apostolus ita clamat: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Ac si diceret: Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum: et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). Maria autem rosa fuit candida per virginitatem, rubicunda per charitatem: candida, carne; rubicunda, mente: candida, virtutem sectando; rubicunda, vitia calcando: candida, affectum purificando; rubicunda, actum carnalem mortificando: candida, Deum diligendo; rubicunda, proximo compatiendo.

11. De lignis vero Sethim condita est arca (Exod. XXV, 10), in qua thuribulum, manna et virga sunt recondita: quia licet Maria de patrum natura per 1021A peccatum vitiata duceret originem, praeelecta tamen per Spiritum sanctum et praeservata ad purum, Deum nobis obtulit et hominem. Thuribulum sacrosanctam carnem significat Salvatoris, quae aurea dicitur; quia nullius passa est detrimentum pudoris, Agnus scilicet sine macula, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22), de quo per propheticum dicitur eloquium: Ecce puer meus electus, posui super eum spiritum meum (Isa. XLII, 1). Carbones thuribuli, sunt opera Jesu Christi. Carbones isti aliquando mortui, quandoque vero sunt ignei; quia in Salvatore nostro nunc propria tolerabat humanitas, nunc propria faciebat divinitas. Ignis in carbone, divinitas est innocens in opere. Ignis in prunis, evidens est indicium divinitatis. 1021B Carbo mortuus, in praesepe jacens: igneus, daemonia expellens. Mortuus, in Aegyptum fugiens: igneus, vendentes et ementes columbas de templo ejiciens. Mortuus, dormiens in navi: igneus, imperans ventis et mari. Mortuus, subditus parentibus: 1022A igneus, quatuor satians hominum millia de septem panibus. Mortuus, ad puteum Jacob rogans potum: igneus, circa Jericho illuminans caecum, et sanans leprosum. Carbo erat mortuus, dum a diabolo tentaretur: igneus, dum ei ab Angelis ministraretur. Mortuus, in proditione discipuli: igneus, in filio Reguli. Sopitus, ante praesidem: igneus, circa Tyberiadem. Sopitus, dum ei Herodes illuderet: igneus, dum mortuorum suscitator magnificus fieret. Sopitus, dum ei acetum cum felle mistum propinaretur: igneus, dum ab eo decem leprosi mundarentur. Sopitus, dum a Judaeis se absconderet; sopitus dum cum publicanis et peccatoribus ederet: igneus, dum ambularet super undas; igneus, dum ex aqua facto vino laetificaret convivas. Sopitus, jacens in cunabulis: 1022B igneus, fulgens in miraculis. Sopitus, ante tribunal praesidis: igneus, in filia Chananitidis. Sopitus, in cruce: igneus, in monte. Prunae ergo mortuae erant humanitatis opera: ignitae, divinitatis miracula.