PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1021

646 IN PARABOLAM DE VILLICO INIQUITATIS SERMO. Indignus Bernardo nostro. Est Bernardi alterius monachi Cluniacensis.

1021C PROOEMIUM AD MATTHAEUM EPISCOPUM ALBANENSEM.

Reverendissimo domino suo MATTHAEO, venerabili Dei gratia Albanensi episcopo, frater BERNARDUS utique suus, quidquid servus domino, et filius patri.

Quod a Roma per dominum Servulum charissimum nostrum Belvacensem abbatem Supereminentia magnitudinis vestrae parvitati meae mandaverat, videlicet quod ea, quae super Evangelium de villico iniquitatis Deus mihi dixisse donaverat, vobis transcriberem: etsi sero, nunc tandem (non minimum pavidus, ne quid ibi confusum vos offendat) transmitto. Super hoc igitur quaeso vos in me pietatis et charitatis abundare visceribus; quatenus et ignoscatis 1021D mihi quod distuli, et emendetis vobis incorrectum quod obtuli. Auctoritati namque prudentiae vestrae reservavi id corrigendum, et suppliciter offero. Et cultellum, qui vulgo Quinniens nuncupatur, habens manubrium de ebore, cum chartula mitto, quatenus imposturam, quam avulsione dignam adjudicaveritis, meo gladio succidatis. De caetero precor vestrae pietatis abundantiam, ne in orationibus vestris obliviscamini mei, qui sine oblivione vestri quotidie memoror, ubi propensius posco misericordiam Dei. Valete.

Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et 1022C hic diffamatus est apud eum, quasi dissipasset bona illius, etc. (Luc XVI, 1-9.)

1. Hujus sancti Evangelii lectio quantae sit utilitatis, et in historia simpliciter ad litteram dicta, et moraliter expedita, prudens auditor advertet, si aurem cordis apposuerit, et ex Deo est. Sic enim Veritas ait: Qui ex Deo est, verba Dei audit. Qui subjungit reprobis dicens: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan VIII, 47). Dicamus ergo: Homo quidam erat dives Quantum ad litteram nos id enarrare non convenit: littera enim per se patet, cujus tamen utilis est narratio minus doctis, minusque capacibus caeteris sit exponenda. Homo quidam erat dives, etc. Homo ille, iste est de quo Apostolus ait: In similitudinem hominum factus, et habitu 1022D inventus ut homo. Qui quidem merito dicitur homo, quasi singularis. Unde propheta: Homo est, et quis cognovit eum? (Jerem. XVII.) Ac si dicat: Superexcellentiam ejus quis enarrabit? Sequitur: Erat dives. Vere dives, sicut scriptum est: Cum esset dives in omnibus, factus est pauper pro nobis, ut nos sua paupertate ditaret (II Cor. VIII, 9). Et item de eodem Domino dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII, 2); in sinistra vero illius divitiae et gloria (Prov. III, 16). Cui bene convenit, erat; quia de eo dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Qui 1023A habebat villicum. Revera habuit villicum et villam; quia Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1): et ipse ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Tamen in terra nihil voluit possidere, sicut idem de semetipso ait - Non habet Filius hominis ubi caput reclinet (Luc. IX, 58): paupertatis nobis relinquens exemplum. Et tamen villicum eum habuisse videamus et villam, hoc modo.

2. Villa est propria terrena possessio pluribus vestita colonis; per quod significatur terrena haec corporum nostrorum compaginatio, primo multis ornata virtutibus, quasi multis inhabitata viris. In hac sua villa Dominus ad custodienda bona sua, quae plura habuit, villicum posuit interiorem hominem, 1023B quem tantae valetudinis fecit, tanti decoris, ut ad imaginem et similitudinem suam formaret: tantaeque potentiae per sibi datum liberum arbitrium, ut in quamlibet partem boni malive flecteretur. Villam etiam tantis munivit praesidiis, ut nullius ope praeter solius ejus, scilicet Domini, egeret contra quoslibet cujuscunque impugnationis incursus. Posuit namque in ea murorum custodem prudentiam: defensorem, fortitudinem: dapiferum, temperantiam: justitiarium ad tuenda jura, justitiam. Isti quantae fuerint sollicitudinis, quantaeque strenuitatis in suis peragendis officiis, ex eorumdem propriis definitionibus videtur, quae sunt hujusmodi. Prudentia est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum. Fortitudo est firmitas animi adversus ea quae temporaliter 1023C sunt molesta. Temperantia est refrenatio cupiditatis adversus ea quae carnaliter delectant. Justitia est reddere unicuique quod suum est.

697 3. Quomodo vero hae virtutes, quasi solertes viri, in villa sibi commissa officia sua compleant, audiamus. Prudentia custos familiae suum sic facit officium, dicens: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, etc. (Marc. XIII, 35). Scitis quia non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed sanguine quasi Agni immaculati et incontaminati Jesu Christi Domini nostri (I Petr. I, 18, 19). Non simus concupiscentes malorum, neque idololatrae efficiamur 1023D (I Cor. X, 6, 7): avaritia quippe ipsa est idolorum servitus (Coloss. III, 5). Neque fornicemur, sicut illi qui ceciderunt uno die viginti tria millia: neque tentemus Deum, sicut qui a serpentibus perierunt: neque murmuraverimus, sicut qui perierunt ab exterminatore. Quae omnia scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 8-11). Fortitudo quoque sic suos hortatur in acie dicens: Estote fortes in bello, et pugnate cum antiquo serpente, et accipietis regnum aeternum. Et item: Ne terreamini ab iis qui occidunt corpus, postea vero non habent quid faciant (Luc. XII, 4). Dominus fortis et potens. Dominus potens in praelio. Attollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternales; et introibit rex gloriae 1024A (Psal. XXIII, 8, 9). Leo quippe rugiens circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8, 9). Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet (Luc. XI, 21). Itaque viriliter agite et confortamini, et omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI, 13, 14). Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20), sicut portavit Apostolus dicens: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio an angustia? an persecutio? an periculum? an gladius? Certus sum quod neque mors, neque vita, neque praesentia, neque futura poterunt nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 35, 38). Temperantia vero sic sollicitat dicens: Videte ne graventur corda vestra 1024B in crapula et ebrietate, et curis hujus mundi (Luc. XXI, 34). Scriptum est enim: Vae, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isa. V, 22). Sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes quisque debet accedere. Inter caetera enim sua mala Sodoma panis abundantia periit, ad Jerusalem Domino per prophetam dicente: Haec est iniquitas sororis tuae Sodomae, saturitas panis et abundantia (Ezech. XVI, 49). Hinc Apostolus ait: Multi ambulant post concupiscentias suas, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt (Philipp. III, 18, 19). Esca ventri, et venter escis, Deus autem et hunc et has destruet 1024C (I Cor. VI, 13). Nequaquam igitur in illis voluptatem appetas, sed necessitati succurre. Justitia autem sic villae jura tuetur, dicens: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob IV, 16). Quia hinc Salomon ait: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum (Prov. XX, 10). Et: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter (Matth. VII, 12). Et sic implebitis quod Moyses ait: Justus modius sit vobis, aequusque sextarius (Levit. XIX, 36). Itaque cum debeat tibi quidpiam frater tuus, et abstuleris pignus ab eo, ante solis occasum pignus restitue (Deut. XXIV, 10-13). Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 1024D (Matth. V, 20). Quorum legalis erat justitia, oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI, 24), ultionem pro ultione. Nobis autem dicitur: Diligite inimicos vestros; benefacite his qui vos oderunt (Matth. V, 44): neque malum pro malo reddentes, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes (I Petr. III, 9). Hinc Paulus ait: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8). Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: et haec faciens carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII, 20). Sic utique aio ego Justitia, et volo fieri.

4. In hac etiam villa dives Dominus quasi ruricolas habuit, qui redderent ei fructus usurarios temporibus suis: qui sunt hujusmodi, bonitas, benignitas, modestia, mansuetudo, concordia, pax, patientia, 1025A misericordia, charitas. Super hos etiam posuit ad custodiendum si deliquissent, qui accusarent, qui testificarentur; qui judicarent, qui punirent. Conscientia quippe ipsa est accusatrix, memoria testis, ratio judex, timor carnifex. Quod enim conscientia accusat, memoria testificatur: et quod ratio judicat, timor excruciat, dicens, Dominus regnavit, irascantur populi; qui sedet super Cherubim, moveatur terra (Psal. XCVIII, 1). 698 Ignis in circuitu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Et impiis dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41), ubi ignis est qui non tepescit; vermes qui non moriuntur, tortores qui non lassescunt: ubi nullus ordo, sed sempiternus horror 1025B inhabitat.

5. Villam suam his aliisque tutoribus fortem tradidit Dominus villico, pluribus plenam bonis; quibusdam corporis, multis propriis ipsius hominis interioris. Septem quippe sunt haec bona corporis: pulchritudo, fortitudo, velocitas, libertas, sanitas, voluptas, diuturnitas vitae. Septem quoque sunt bona animae: sapientia, amicitia, concordia, honor, pietas, potestas, jucunditas. Praeter haec propria, communia sunt multa data ruricolis; alia his, et alia illis. Bona enim sunt divitum divitiae suae, ne eos paupertatis molestia frangat; bona pauperum, penuriae suae, quibus castigantur, ne per incontinentiam defluant; fortium, fortitudo, ut ad bona opera convalescant; 1025C debilium, imbecillitas, qua refrenantur, ne quod velint malum perficiant; insipientium, sua simplicitas, qua humiliantur ne superbiant. Omnino quidquid in hac vita nostra fragilitas possidet, pius conditor, quantum in sua bonitate est, ad bonum nostrum nobis quotidie confert, scilicet vel ad correptionem pravitatis, vel ad profectum virtutis. Sed (ut verbis beati Gregorii utar) quae ad usum accepimus vitae, ad usum convertimus culpae (Homil. in Evang.). Valetudinem corporum in usum consumimus vitiorum; bona mentis in usum expendimus vanitatis. Et hoc est quod dicitur: Qui diffamatus est apud eum, quasi dissipasset bona ipsius.

6. Operae pretium est scire quis diffamaverit villicum, vel unde prodierit diffamatio. Petulantia ipsa 1025D est, quae disseminavit infamiam: quae tunc dicitur infamare, cum non erubescit negligentiam suam declamare, sicut ibi: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra; coronemus nos rosis antequam marcescant, ubique relinquamus signa laetitiae nostrae (Sap. II, 8, 9). Quippe haec talis locutio plane infamatio est. Fit autem triplici voce, scilicet cogitationis, locutionis, et operis. Habet enim cogitatio vocem suam. Unde Dominus cogitanti Moysi ait: Quid clamas ad me? (Exod. XIV, 15.) Et David ad Dominum: Cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV, 11). Habet et opus vocem suam. Unde Dominus ad Cain: Sanguis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). Prodit autem infamia nostra ex his quae fiunt aut contra naturam, aut contra legem, 1026A aut contra consuetudinem. His tribus modis quidquid agimus, vertitur in peccatum. Et quia villicus bona domini sui in haec dissipaverit, dictum est ei: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae; jam enim amplius non poteris villicare. Illud non semel aut iterum, sed tertio jam comminatur Dominus villico suo, videlicet ante legem, sub lege, sub gratia; et per tres nuntios, per quos omnia sua nobis consilia dicit, id est, per hominem, per spiritum, per familiare mandatum. His Dominus secreta sua solet notificare, atque per hos aliis quibusque jubet: cum quibus ire solet timor, et modo jungitur illis, ferens ista tria quae semper habere solet, clavam comminationis, radium cognitionis, virgam doloris; ad incutiendum terrorem, ad videndum errorem, 1026B ad habendum moerorem; incipientium, proficientium, perficientium. Nota quod in hoc facto cognoscitur mirabilis pietas hujus Domini, qui non circumvenit servum suum, sed ad reddendam rationem prius submonet eum, quam judicet. Sic quoque visus est Abraham dixisse, cum loqueretur ad eum de Sodomis: Descendam et videbo per memetipsum si sic, ut rumor est, opere compleverint (Gen. XVIII, 21). Et hic instruimur, non statim debere dari fidem quibuslibet verbis; sed si sic est, ut dicitur, prius adhibere cautelam.

7. Sequitur: Quid faciam? Haec querimonia de praemissa comminatione procedit. Sic utique quidam cum mortem sibi venire de prope vident, se male vixisse scientes, timore perterriti, quid fecerint, vel 1026C qualiter id emendare debeant, secum satis amarissime exquirunt, dicentes: Quid faciam? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Haec duo verba in persona illorum loquitur, qui haec duo timent in poenitentia; scilicet afflictionem corporis 699 et paupertatem: quorum alterum intelligitur per fodere, alterum, per mendicare. Ut enim sic moraliter dicam, fodere est sarculo compunctionis, et aratro confessionis in fructus bonae operationis cordis nostri jugera dissulcare: quod facere propheta nos admonet dicens: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra (Joel. II, 13). Et hinc est illud quod ait custos vineae de sterili ficulnea ad dominum suum: Dimitte eam et hoc anno, ut ego veniens fodiam circa illam, et apponam 1026D stercora (Luc. XIII, 8). Sed hoc iste de quo hic agitur, primo facere pertimescens, ait: Fodere non valeo. Contra quem recte per Salomonem dicitur: Piger propter frigus arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX, 4). Qui enim nunc propter pavorem mentis, aut torporem macerare se per poenitentiam et affligere negligit; cum sol justitiae in judicio, velut in aestate, claruerit, quaeret requiem, sed non accipiet, quia propter illam operari bona contempsit.

8. Sequitur: Mendicare erubesco. Hoc igitur ad litteram tantum. Sunt enim quidam, qui erogando bona sua pauperibus culpas suas redimere vellent, et hoc cogitando pertractant: sed postmodum timentes ne egeant, erga egentes tenaces fiunt, et ab 1027A eo quod mente conceperant, se suspendunt; praecipue quia vident aliquos, qui sua se sic dedisse fatentur, et poenitent: de quibus bene per Salomonem dicitur: Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metit (Eccli. XI, 4). Venti nomine malignus spiritus, qui mentem tentationibus impellit; et nubis appellatione peccator exprimitur. Qui ergo attendit ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metit: quia qui tentationes maligni spiritus metuit, et iniquorum lapsus conspicit, in bono opere nec exercetur, nec in judicio quo consoletur inveniet, sed et nunc quoque vilescit. Propterea quamvis villicus paulo ante dixerat: Fodere non valeo, mendicare erubesco, poenitens tamen subjungit quod sequitur: Scio quid faciam. 1027B Videte quid facit timor, quippe perutilis domino suo. Ipse est qui quod dominus jubet, homines facere cogit. Certe iste villicus hodie non dixisset: Scio quid faciam, si non timuisset. Sed timuit, quoniam illi subito timor adveniens, clava comminationis tales ei ictus impressit, dicens: Audi, miserabilis, audi, evigila tandem, quia hora est jam te de pigritia surgere. Si non amore, saltem timore evigila. Crux enim tibi duplex dura paratur: altera jam corporis, altera postmodum corporis et animae gehennalis. Cogita ergo cruciatus tuos, quos praesentialiter medullitus senties jam in morte. Mors, inquam, ipsa est crux horribilis, ad quam quotidie festinas, et non attendis. Vide quomodo mors te crucifigit. Crura distenduntur, manus et brachia 1027C decidunt, pectus anhelat, cervix languescit, labia spumant, oculi stupescunt, vultus horrescunt, facies exsudat, et morte tacta pallescit. Et haec utique quae videmus deforis, et quae sentimus, levia sunt ad ea quae intus anima miserabilis jam praegustat. Nam sensus a corpore cito recedit: animam sua mors comitatur euntem. Qui autem cruciatus te maneant, audi quid Propheta de perditis dicat: Sicut oves, inquit, in inferno positi sunt; mors depascet eos (Psal. XLVIII, 15). Et Job: Transeunt, inquit, a frigore nimio ad calorem nimium (Job XXIV, 19). De quo et alibi dicitur: Quis poterit ex vobis habitare cum igne devorante? aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? (Isai. XXXIII, 14.)

1027D 9. Haec audiens villicus plane si timuerit, ne mireris. Et notandum quod timor iste quadriformis est; scilicet mundanus, servilis, initialis, et filialis sive castus. Mundanus, qui facit recedere a malo pro evitatione poenae. Servilis, qui facit a malo abstinere pro evitatione poenae, mali retinens voluntatem. Initialis timor gehennae, de quo dicitur per Prophetam: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Filialis, de quo per eumdem dicitur: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). In duabus his formis utilis est hominibus semper, in aliis minime. In initiali formaliter frendens, ut modo dictum est, ad villicum venit: propter quod ait: Scio quid faciam, ut cum amotus fuero, etc. Haec amotio nihil est aliud, quam hominis 1028A interioris, id est animae et corporis, separatio. Et notandum quod, Scire, nos exponere non oportet, 700 quia ipsemet suum Scire, scilicet quid facere velit, innotuit per hoc quod sequitur, dicens: Ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. In hoc quod suum Scire exposuit, meminit poetae dicentis:

Scire tuum nihil est, nisi scire tuum hoc sciat alter.

(PERSIUS, sat. 1, vers 27) Visus siquidem est minus hoc dixisse, scilicet qui sunt qui recipere eum debeant: quod tamen cum dixerat, in domos suas, succincte deprehenditur annotasse. Sunt namque qui homines recipiunt, quorum sunt domus coeli et aeterna tabernacula: et hi qui sint, Dominus ad discipulos suos loquens patenter ostendit in illis verbis 1028B suis, cum dicit: Sinite parvulos venire ad me: talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14); et alibi: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Ab his ergo necesse est emere regnum coelorum, quorum est: vere necesse est, quia non habemus hic, ut ait Apostolus, manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14). Et item de suis confidens: Scimus quod terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod habemus ex Deo domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Hanc utique nos emere docet Dominus in subsequentibus dicens: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Et 1028C hoc in loco suo exponetur, sed non modo.

10. Sed videamus quid sequitur. Convocatis singulis debitoribus, etc. Memini me superius dixisse misericordiam, et veritatem, et charitatem cum aliis multis, quasi ruricolas esse, et debere eas huic diviti domino reddere suos effectus, quasi fructus operum suorum per manus villici. Nihil ergo est aliud quod dicimus villicum debitores domini sui convocasse, nisi unumquemque in corde suo quid fecerit, vel quid fecisse debuerit, juxta posse virium suarum pertractasse. Quod quoties agimus, fere per omnia reos nos esse cognoscimus: praecipue tamen in eo quod per charitatem largius erogasse debuimus; et in eo quod per poenitentiam illis qui nos injuriaverunt, condonasse perfectius debebamus. Et 1028D hoc datur intelligi, cum huic quaestioni, scilicet: Quantum debes domino meo? respondetur: Centum cados olei. Per centum enim significatur perfectio; per oleum, misericordia. Est ergo sensus, Debeo centum cados olei: id est quod mihi injuriantibus perfecta dimisisse debueram, non dimisi. Cui subsequenter adjungitur: Sede cito, scribe quinquaginta. Novimus quod Sedere, humiliationem; Cito, festinationem; Scribere, firmitatem; Quinquaginta, poenitentiam designat. Et super his convenientia habemus exempla: sed quia satis est notum, non conveniet adducere; sed quid sibi verba velint, dicemus. Cum ergo dicimus: Sede cito, et scribe quinquaginta, idem est ac si quis dicat sibimetipsi aut proximo suo: Qui fateris te peccasse in misericordia, 1029A humiliare cito, firmus permane in poenitentia.

11. Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Centum coros tritici. Fere eadem est haec quaestio, et responsio cum prima: excepto quod illa est de indulgentia, haec de charitate. Hic enim frumentum charitatem designat, quemadmodum superius per oleum misericordiam diximus designari. Hoc itaque hujus quaestionis responsio nobis innuit, quod qui saeculi hujus substantiam possidemus, perfecte egentibus erogasse debuimus: quod si non fecerimus cum possemus, apud summum Patremfamilias debiti vinculo obligamur, sicut scriptum est: Qui habet substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere; si clauserit viscera sua ab eo, vere charitas Patris non est in eo (I Joan. III, 17). 1029B Hujus tamen obligationis nodus celeriter rumpitur, si bene perficiatur quod sequitur: scilicet, Sede cito, et scribe octoginta: id est humilia te (sicut exposuimus) in observatione mandatorum Dei, et certa spe haereditatis aeternae. De cado et coro dicant alii pro abundantia sensus sui quid senserint; ego super his nihil aliud dico, nisi quod unumquodque vas est ad mensurandum in suo genere: et hic significare possunt mensurate, id est discrete, debere agere poenitentes; quasi sic occidant hostem, ne perimant civem, quoniam scriptum est: Si recte offeras, et non recte dividas, peccasti (Gen. IV, 7, juxta LXX). Recte offerimus, cum bono studio bonum opus agimus: sed non recte dividimus, si discretionem habere in bono opere 701 postponamus: 1029C quam qui dissimulat, etiam recte offerens, sicut beatus ait Gregorius, peccat (Moral. lib. XXX, cap. 14).

12 Sequitur: Et laudavit dominus villicum iniquitatis, eo quod prudenter egisset. Sunt qui mirantur unde haec laus processerit, cum non dicatur ad litteram persolvisse debitum, sed curtasse. Quod si quis egerit, attendat quod potius imitari debet villicum, quam admirari. Saeculariter enim prudenter egit, qui quae reddere non potuit, ne super his argueretur furto, caute celavit, et secundum cujusdam verba dicentis: Si non caste, saltem caute (est namque minoris culpae quemlibet se solum dare morti, quam si caeteros secum tollat contagione peccati): 1029D et quod sibi perutile summaque prudentia fuit; quia apud quos reciperetur effecit, si amoveretur a villicatione. Sed et altius loquar. Plane secundum moralem intelligentiam multa laude est dignus, qui relicto errore pristinae conversationis, diviti Deo satisfaciens, redit ad gratiam. Et propter hoc eum dominus laudavit, quia sive hoc modo, vel hoc modo dicatur fecisse, prudenter egit. Nec moveat quemquam quod dicitur, iniquitatis: non enim ponitur hic eo quod operetur ad laudem, sed ad eorum qui audierunt tollendam desperationem, sicut Dominus testatur, ad Prophetam dicens: Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea (Psal. XV, 4). 1030A Ad hoc enim Matthaeus suum cognomen retinuit Publicanus. Hoc quod sequitur, quia filii hujus saeculi prudentiores sunt in generatione sua filiis lucis, dictum est nobis, ut saecularium inutilem imitemur prudentiam, sicut Moyses ibi nos mystice docet, dicens: Cum egressus fueris ad pugnam, si videris mulierem pulchram, et adamaveris eam, rades ei caesariem, etc., et erit tibi uxor (Deut. XXI, 10-13). Et dictum est similiter ad magnam nostram erubescentiam, ac si dixisset nobis illud prophetae: Erubesce, Sidon, ait mare (Isai. XXIII, 4). Grandis enim nobis debet esse verecundia, quod filii perditionis promptiores sunt in appetendis malis, quam nos sumus in coelestibus gaudiis, de quibus beatus Gregorius ait: «Qui coelestis vitae dulcedinem. in quantum 1030B possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit.»

13. Et ad haec incitamur cum dicitur: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recepiant vos in aeterna tabernacula. Bonus sermo et omni acceptione dignus, docens nos cum illis amicitiam jungere, qui nos possunt in aeterna secum tabernacula collocare. Qui videlicet sunt illi, nisi quos superius breviter annotavi, parvuli et pauperes Christi? Quos quia Dominus amat, ipso teste qui ait: Vos amici mei estis (Joan. XV, 14): ab his nos faciamus amari de eo, quod idem Dominus nos docuit dicens, de mammona iniquitatis. Vile est pretium, sed emptio multa. Mammona namque divitiae nuncupantur, quae dicuntur iniquae, non propter se, 1030C sed propter iniquitatis effectum qui evenit ex se: sicut arbor illa quae appellata est scientia boni et mali; non quod ullam haberet scientiam, sed quod tangentes eam contra praeceptum, boni pariter et mali contingeret esse scientes. Hic satis ostenditur, quod ex facili possunt amici superni cives haberi. Ex quorum amicitiis qui fructus nobis proveniat, Veritas subsequenter ostendit, cum dixit: Ut recipiant vos in aeterna tabernacula. Videtur hic oriri quaestio in eo quod pauperibus attribuitur susceptio et retributio benefacientium sibi, cum donum solius Dei sit, veniens ex ejus multa miseratione et gratia. Quae multum facile solvitur, si attendatur quod Dei Filius nostram carnem suscipiens factus est pauper 1030D pro nobis; et id quod pauperibus erogatur, sibi factum fuisse dicat, et se retribuere benefacientibus: quod ibi testatur, ubi de parvulis loquens ait: Quaecunque fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis. Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. Venite ergo et percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34-40).

14. Sollicitemur ergo, fratres mei, sollicitemur pauperibus erogare consilio Domini. Sed quia interest pauperis et pauperis, quod Dominus ibi visus est annotasse cum diceret: Beati pauperes spiritu; de paupertate talis facienda est distinctio, quae designet quibus praecipue debeamus largiri. Paupertas igitur alia naturalis, alia locuples, alia spiritualis. 1031A Et hujus divisionis unumquodque membrum bifarie subpartitur, quod his pertractandum relinquimus, qui magna de minimis sciunt extrahere: praeter quod hoc solum dicimus, quia naturalibus egenis et spiritualibus praecipue manum misericordiae porrigere monemur, verbis Apostoli Pauli dicentis: Qui suis non providet, et maxime domesticis, fidem abnegat, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Sed quia nescimus hodie, quis ante Dei oculos dignus sit odio vel amore, demus his et demus illis juxta ejusdem Apostoli vocem dicentis: Bonum, inquit, operemur ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10). Et quia sunt qui petunt, sunt et qui verecundantur; cum superest unde possit dari, demus utrisque. De petentibus enim Dominus ait: Omni 1031B petenti te, tribue (Luc. VI, 30). De verecundis beatus Augustinus super hunc versum: Qui producit fenum 1032A jumentis, et herbam servituti hominum (Psal. CIII, 14), dicit hoc modo: «Beatus,» inquit, «qui praeoccupat vocem petituri (Enarr. in Psal. CIII, serm. 3, n. 10).» De omnibus indifferenter Dominus ait: Date, et dabitur vobis (Luc. VI, 38); et etiam illud: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41); et iterum illud: Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III, 33); et hinc est illud: Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec orabit pro te (Eccli. XXIX, 15); et bonus pater filio ait: Si multum tibi fuerit, abundanter retribue; si exiguum, et illud libenter impertire (Tob. IV, 9). Quod tam solerer omnia <an omnes?> agere studeamus, quatenus in aeterna tabernacula recipi mereamur per Dominum Jesum Christum Salvatorem 1032B nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen