PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1031

702 SERMO In illud Sapientiae, VII, 30, et VIII, 1: Sapientia vincit malitiam. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

NOTA.

Non est Bernardi; sed, ut puto, Guiberti abbatis de Novigento, qui in illum Sapientiae locum habuit prolixum sermonem, ex lib. I De ejus Vita, cap. 16.

1031C 1. Sicut sapientia sapor boni, ita malitia sapor mali dicitur. Clavus clavo expellitur: ita et prava bonis supervenientibus eliminantur. Virtute siquidem et Sapientia Patris, Mediatore Dei et hominum Christo Jesu crucem pro nobis subeunte, simul cum illo, secundum Apostolum, crucifixus est homo noster, ut destruatur corpus peccati (Rom. VI, 6). Quid ergo dixerim corpus peccati? Hoc merito dixerim, imaginem quam impegit et confregit lapis excisus de monte sine manibus: cujus caput aureum, et caeterorum membrorum fuisse describuntur quaedam ex argento, quaedam ex aere, quaedam ex ferro, quaedam ex luto et ferro (Dan. II, 32-34). Caput est malitia, quam superius saporem diximus mali: unde et per aurum exprimitur, quo nimirum sapientia in Scripturis 1031D designatur. Medium vero corporis, id est pectus et brachia, ex argento fuisse memorantur. Argentum est lucidum et sonorum: cujus sonoritas demulcet auditum, et claritas visum oblectat. Unde per ipsum curiositas designatur, quae in his duobus sensibus, visu videlicet et auditu, maxime viget: quia per ipsos, utpote principaliores corporis fenestras, mors crebrius et levius intrare consuevit ad animas nostras. Per ventrem autem et femora, ubi libido dominatur, designatur voluptas: quae ex aere fuisse describuntur, 703 quod similiter lucidum est et sonorum; quoniam eousque malitiae rabies incanduit, ut flagitiosi et coinquinati homines, non 1032C solum in spurcitia delectari, sed etiam in infamia consueverint gloriari; utpote qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Unde pravo suo exemplo corrumpunt et eos qui longe, et eos qui prope sunt: proximos videlicet, mala conversatione; remotos autem, mala conversationis opinione: illorum oculis lucentes, istorum auribus insonantes. Tibiae quae molem sustinent corporis, ferreae dicuntur. Squama squamae conjungitur (Job XLI, 6, 7), et totam sustinet machinam peccati prava et more ferri indurata voluntas. Quare enim peccas? Quia nescis quid facias? Absit. Quia cogeris ut facias? Absit: sed quia placet ut sic facias. Imbutum ergo et suffocatum veneno diaboli voluntatis desiderium, fomes sceleris, et virus flagitii 1032D solum est quod obturat aures, ut non audiant vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Per pedes, quorum pars quaedam erat ferrea, quaedam fictilis, opera signantur tenebrarum, quibus ad notitiam pervenitur hominum. Lutum et ferrum bene sibi invicem non cohaerent. Per lutum, operum immunditia; per ferrum, mentis pertinacia designatur: quae licet ad horam conjungantur, diu tamen cohaerere non possunt. Ducis siquidem in bonis dies tuos, sed in puncto descendes ad inferos (Job. XXI, 13).

2. Lapis ergo prius pedes comminuit: quia fortitudo et firmamentum nostrum Jesus Christus dat 1033A denique voci suae vocem virtutis. Unde tonitruum vocis ejus factum in virtute, interiora concutit, et per timorem mentis pertinaciam frangit: deinde a vanitate saeculi peccatore avulso, opera destruit per confessionem; bona consequenter desideria immittendo, et ea in bonis adimplendo sanat voluntatem, atque sub jugo disciplinae obturando aures ne audiant sanguinem, claudendo oculos ne videant malum, expellit curiositatem. Et sic ad ultimum sapiens et placens homo Deo, caput aureum statuae confringit, dum saporem mali, quem malitiam diximus, a praecordiis animae penitus avellit. Sapientia vincit malitiam. Cui enim Christus incipit dulcescere, profecto necesse est amarescere mundum. Est siquidem panis qui de coelo descendit, habens 1033B omne delectamentum et suavitatem saporis. Sapor est Patris per illam aeternam et ineffabilem naturam: sapor est Angelorum per gratiam: sapor est noster per misericordiam.

3. Vincit ergo, sed qualiter, videamus. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Sunt ergo inveniendi ad minus duo fines altrinsecus positi, quibus sapientia medians attingat utrumque. Quaeramus fines istos in parabolis evangelicis; illis videlicet in quibus primum agitur de thesauro, quem qui invenit homo, vendit omnia quae habet, et emit agrum illum. Subjungitur postmodum de pretiosa margarita, quam negotiator inventam comparat, venditis omnibus quae possidet. Demum agitur de sagena, quae missa in mare, congregat 1033C bonos et malos pisces (Matth. XIII, 44-48). Similitudines istas diligentius perscrutemur, ut ex ipsis eliciatur proposita veritas. Ager, de quo in prima agitur parabola, disciplina est Ordinis. Ager enim culta terra est, quae, amputatis fruticibus et arborum radicibus exstirpatis, habilis est ad semen recipiendum, et fructum afferendum. Talis est disciplina Ordinis, quae, avulsis peccatorum tribulis remotisque scandalorum occasionibus, digna est plane cui Deus emittat eloquium suum. In qua nimirum verbum suum non est alligatum, sed ablatis impedimentorum obstaculis, per humiles et mites corde velociter currit sermo ejus. Hic est ager plenus cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27), habens irriguum 1033D superius, et irriguum inferius (Judic. I, 15), fontes profecto Israel, de quibus in ecclesiis Domino benedicitur. Hi sunt fontes Salvatoris: quorum alter est divinitas, irriguum videlicet superius; alter est humanitas, irriguum scilicet inferius. De fonte humanitatis aquas potamus confidentiae; quia per ipsam accessum habemus ad Patrem, per confidentiam in fide ipsius: de fonte divinitatis, aquae prodeunt misericordiae, cujus impetus laetificat civitatem Dei, laetantem in coelis ad plenum, peregrinantem in terris, prout cuique divisit Deus mensuram fidei. 704 De latibulis Prophetarum exsiliit Christus Jesus ad campos pauperum. Per merita suae humanitatis impertit et divinitatis participium in praemium. Dabit siquidem pacem nobis, transferendo 1034A nos in arcanum suae divinitatis; quia omnia opera nostra operatus est nobis in humilitate suae humanitatis. Si ergo nostram salutem operata est humanitas, quid operatur divinitas? Nostram profecto delectationem, quia delectationes in dextera ejus usque in finem (Psal. XV, 11).

4. Laborantes igitur in agro paupertatis duo habent irrigua, quibus cordium irrigatur ariditas, et terrae nostrae fructificat sterilitas. Absque harum aquarum refrigerio nulla sane adesset proficiendi possibilitas, sed deficiendi incumberet necessitas. Cum enim ad te reversus consideras hinc exasperatae potentiam majestatis, inde exasperantis pertinaciam iniquitatis, nonne repente subintraret desperatio, nisi mediatoris Dei et hominum hominis Jesu 1034B Christi incarnatio succurreret et passio? Supervenientibus autem saeculi tribulationibus, et impugnationibus daemonis, et elevatis in planitie mentis tuae tentationum procellis, nonne passionibus hujus temporis succumberes, nisi futurae gloriae spes sublevaret? Sicut ergo apud humanitatem Christi habes merita, de quibus confidens desperare non possis, ita apud divinitatem sunt praemia de quorum exspectatione possis in tribulationibus non solum respirare, sed et gloriari: quia nimirum fecit nobiscum misericordiam suam, non solum remittens debita, sed etiam promittens praemia. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? pro omnibus quidem quae mihi ad conversionem meam tribuit? In ipsa conversione mea corpus meum et 1034C animam meam retribuit, imo reddidit, imo me pigritante et renitente ipse a me extorsit. Ecce autem pro omnibus quae ab initio conversionis meae mihi tribuit, compunctionem videlicet lacrymarum, devotionem meditationum, consolationem in laboribus, delectationem in meditationibus; pro his, inquam, et innumeris aliis beneficiis, quid ei rursum retribuam? Qui totum dedit, quid ulterius impendere habeo? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal., CXV, 12, 13.) Quid est, Calicem accipiam? Anima mea desiderabit te in nocte, sed et spiritus meus in praecordiis meis. Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae (Isa. XXVI, 9, 8). Nomen Salvatoris mei, fratres mei, carnis meae, 1034D sanguinis mei, nomen a saeculis absconditum, sed in fine saeculorum revelatum; nomen mirabile, nomen ineffabile, nomen inaestimabile, imo eo mirabilius, quo inaestimabilius, eo magis gratum, quo gratuitum: hoc, inquam, nomen non jam vivente me labiis meis laudabo, sed jam non vivente, me, vivente vero in me Christo, sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea; ut non solum exterioribus. sed et interioribus labiis invocem nomen Domini. Quicunque enim non vocaverit, sed invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32). Non solum autem nomen, sed et memoriale passionis ejus semper sit in desiderio animae meae, ut passionis ejus particeps efficiar, si quo modo agnoscere potero sicut et agnitus sum.

1035A 5. Sic ergo calicem ejus accipiam, quia monumenta passionis suae intra animae meae sinum, intra memoriae meae cellas semper revolvam. Aspiciam regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua (Cantic. III, 11). Aspiciam eum ligatum, flagellatum, consputum, saturatum opprobriis, clavisque confixum. Aspiciam in hujus deserto exsilii serpentem aeneum, super columnam crucis exaltatum, ut serpentes, qui me mordent moriantur; quia nullus qui credit in eum peribit, sed habebit vitam aeternam (Num. XXI, 9 Joan. III, 14, 15). Haec et alia patientis et morientis Domini mei memorialia memoriae meae arctius commendabo, et ad os cogitationis revocans ruminabo diutius, ut impinguer devotius. Haec, inquam, crucis et passionis ejus insignia 1035B sint praesentia, ut laeva ejus dilectionis, qua nemo unquam majorem habuit, sit sub capite meo, ne videlicet mens mea ad carnalia incurvetur desideria, donec dextera divinitatis ejus amplexetur me (Cantic. II, 6); ut absorbeatur hoc quod mortale est a vita (II Cor. V, 4); et mortale hoc immortalitatem, et corruptibile hoc induat incorruptionem (I Cor. XV, 53). Laevam in hoc loco, humanitatem ejus accipio; in qua nobis exhibuit 705 charitatem, ut diximus, qua nemo majorem habet, ponens animam suam etiam pro inimicis suis. Dextera est divinitas, qua desidero amplexari et circumdari. Tunc enim satiabor, inquit, cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI, 13): et, Adimplebis me laetitia cum vultu tuo; quia delectationes in dextera tua usque in 1035C finem (Psal. XV, 11).

6. Caeterum quantum dextera sinistrae praecellit, quantum videlicet aeterna caducis, incorruptibilia corruptibilibus, immortalia mortalibus; tantum necesse est praecellere charitatem, quam nobis exhibiturus est in gloria suae divinitatis, charitati quam nobis exhibuit in miseria suae humanitatis. Hanc enim et oculus vidit, et auris audivit, et in cor hominis ascendit, non quam praeparavit diligentibus se. Quae tamen est illa charitas? Audi. Licet majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13): ipse tamen suam posuit pro inimicis. Cum enim adhuc inimici essemus, reconciliavit nos Deo in sanguine suo (Rom. V, 10). Si hoc fecit homo, quid faciet 1035D Deus? si hoc fecit pauper, quid faciet dives? si hoc fecit pro inimicis, quid faciet pro amicis? si hoc fecit in via, quid faciet in patria? si hoc fecit in exsilio, quid faciet in palatio? si hoc fecit in terra, ubi sui eum non receperunt, quid faciet in coelo, ubi ei omnes obediunt? Si quandoque suggestionibus diaboli, vel importunis carnis nostrae clamoribus ad curam carnis in desideriis peragendam revocemur, anxietates Christi, crucisque supplicium ponamus prae oculis, et confestim ipsa nos docebit experientia, quid senserit Apostolus cum dixit, Verbum crucis his qui salvi fiunt virtus Dei est (I Cor. I, 18): et, Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Quare? Quia sicut fluit 1036A cera a facie ignis, sic pereunt omnes immunditiae a facie crucis. Dei siquidem infirmitas, nostra est fortitudo, et in stultitia ejus facti sumus sapientes. Quia enim mundus non cognovit in sapientia Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21). Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Caro factus est carnalibus, sicut spiritus angelicis spiritibus. Agnoscat eum caro in carne, homo in homine. Agnoscat, inquam, et imitetur, ut eum videre mereatur in majestate, quia per humilitatem pertinget ad sublimitatem. Si enim compatimur, et conregnabimus: si commorimur, et convivemus (Rom. VIII, 17; II Tim. II, 11, 12). Agnoscamus eum, inquam, secundum carnem, donec calcatis motibus carnis, et omnibus 1036B exstinctis vel devictis carnalibus desideriis, possimus dicere cum Apostolo: Et si cognovimus eum secundum carnem, sed jam non novimus (II Cor. V, 16). Licet enim gloriosum sit videre, vel in memoria habere, etiam secundum carnem, speciosum forma prae filiis hominum, magis tamen proponitur nobis caro ejus ad medelam quam ad gloriam, ad necessitatem quam ad beatitudinem. Altera siquidem collata est beatitudo animae, cui nihil creatum sufficere potest, etiamsi, cum terra, coelum possideret. Nec satiari potest ejus cupiditas, donec eum habeat cujus imago est, qui solus potest implere angulos cupiditatis suae.

7. Sicut autem Mediator noster duas naturas, humanitatem 1036C videlicet et divinitatem, conjunxit in una persona, ita singula ejus opera ad hanc, sive illam necesse est pertinere naturam. Ad hanc siquidem miseria, sed ad illam pertinet potentia. Quidquid ergo miseriae passus est, ex homine contraxit. Quidquid potenter operatus est, a Patre habuit. Humanitate igitur et divinitate altrinsecus positis, duo habes media, Passionem et Resurrectionem. Illa est misericordiae et miseriae: ista est potentiae. Vis annuntiari inter pennas columbae, id est inter perfectos sanctae Ecclesiae, quorum videlicet exemplo infirmi roborantur, depressi sublevantur? Dormias necesse est inter medios cleros, id est inter Passionem et Resurrectionem, hinc stipatus fructibus, hinc fulcitus floribus. Fructus ad passionem, 1036D flores ad resurrectionem pertinent. Quae seminaverit homo, haec et metet. Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem (Galat. VI, 8). Seminavit vetus homo in carne, messuit postmodum corruptionem. Quam? Passionem Christi. Nisi enim vetus homo transgrederetur, novus non pateretur. O profundum et inscrutabile redemptionis nostrae consilium! Vere diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Domine Jesu Christe, si inobedientia 706 Adae cooperata est nobis in bonum, et tantum tamque mirificum bonum, ut tu fieres corruptibilis, tua obedientia in quod bonum nobis cooperabitur? Profecto, ut homo fiat incorruptibilis. Si seminantes in carne, tuam messuimus corruptionem, 1037A seminantes in spiritu nostram metemus incorruptionem.

8. Omnium ergo temporum, quae sub conversatione veteris hominis transegimus, fructus noster est passio Christi; cui debemus configurari, mortificationem ejus circumferentes in carne nostra mortali. Unde sicut ab initio conversationis, ita ab initio praedicationis suae proposuit nobis poenitentiam: Agite, inquit, poenitentiam, quoniam appropinquavit regnum coelorum (Matth. III, 2). Magnam refectionem senserat, qui de fructu poenitentiae dicebat: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI, 4): et alibi, Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6); et iterum: Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX, 5). 1037B Quare ergo non dixerim poenitentiam messem vel fructum, quae panis vocatur et vinum? Fructus iste amarus est, sed salubris; quia poenitentia amara est quidem ad tolerandum, saluberrima autem ad convalescendum. Proinde fidelis anima quae retro sunt oblivisci desiderans, et ad anteriora extendi, his fructibus stipari et roborari desideret: quatenus ipsis interpositis, ad saecularia desideria carnisque illecebras non possit reflecti. Sicut autem temporalitatem vetustatis nostrae recolentes, finem ejus et fructum habemus poenitentiam: ita aeternitatem novitatis nostrae meditando praecurrentes, quamdam gaudiorum sentimus fragrantiam, quae merito floribus comparatur, quia viso flore spes fructus concipitur, sicut et per horum praegustationem gaudiorum 1037C certius animamur ad exspectationem futurorum. Quod enim non videmus, speramus: unde et per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25). Temporis ergo praeteriti fructus est compunctio, aevi futuri flos est devotio.

9. Dormias ergo necesse est inter medios cleros, id est inter Passionem et Resurrectionem; inter fructum et florem, inter compunctionem et devotionem. Qui sunt qui dormiunt? Qui flent, tanquam non flentes; qui gaudent, tanquam non gaudentes; qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur (I Cor. VII, 30, 31); qui ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti, per ignominiam, et bonam famam (II Cor. VI, 8), tam prospera quam adversa hujus vitae transeunt, ac si non sentiant. Beatus siquidem 1037D populus, cui etiam in hoc mundo relictus est sabbatismus. Qui dormit, expositus est, nullam sui curam gerens; et tamen quiescit. Ita et nos omnem sollicitudinem nostram in eum projicientes (I Petr. V, 7), tam in adversis quam in prosperis exponamus, tam per plana quam per aspera ducatui illius congratulantes: qui ideo inclinavit coelos et descendit, ut reduceret nos in viam rectam, ut de loco peregrinationis iremus in civitatem habitationis. Si haec via ardua est et stricta, ne deficias, quia eo tutior et rectior est. Porro praevius tuus fortis et pius est, paratus utique in defectu tuo te sacris in humeris collocare, et te portare ad gregem; quia qui dux et Dominus tuus est, ipse etiam et asinus 1038A tuus est. Issachar asinus fortis (Gen. XLIX, 14), et posteriora dorsi ejus in pallore auri (Psal. LXVII, 14). Ipse dorsum nostrum, cui imponantur onera caeteris membris importabilia; sicut et haedus noster emissarius ipse est, cui imposita sunt peccata nostra (Levit. XVI, 8-10), quia vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isa. LIII, 4). Hinc ergo in memoriam revolventes passionem Christi, omnia blandimenta mundi ut stercora reputemus, ut passionibus Christi conformemur. Inde spe tenentes firmiter gloriam resurrectionis, ne deficiamus, sed gloriemur in tribulationibus; quia passiones hujus temporis condignae non sunt ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).

10. Ager ergo paupertatis merito plenus dicitur, 1038B quem simul et ver decorat floribus, et autumnus replet fructibus. Cui merito Pater comparat Filium suum, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni (Gen. XXVII, 27). In quo nimirum omnis perfectio paupertatis, et virtutum plenitudo superabundavit, ita ut de plenitudine ejus omnes acciperemus (Joan. I, 16). Cum enim dives esset, propter nos factus est egenus, ut illius ditaremur inopia (II Cor. VIII, 9). Ager iste aquis irriguus, floribus redolens, et abundans fructibus, thesaurum habet 707 in se absconditum, videlicet continentiam carnis. Pretiosus siquidem thesaurus est possidere vas suum in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV, 4, 5). Noli quaerere thesaurum hunc inter spinas 1038C et tribulos saecularis illecebrae, nec in silvis ruditatis antiquae. Non enim in silva, sed in agro absconditus est. Quaeras in agro, ubi saturantur ligna campi, et ubi passeres nidificant: id est ubi incontinentes resipiscunt, dignos poenitentiae fructus facientes; prolem gignunt, non sibi tantum, sed et aliis proficientes. Continentiam tibi credas necessariam, ut Spiritus sanctus fiat in te fons aquae salientis in vitam aeternam. Aqua non sursum salit, sed desursum necesse est ut veniat. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17). Ergo quod salit in vitam aeternam, a vita aeterna profecto descendit. Unde licet aqua desursum veniat, nisi continentem et integrum 1038D habeat conductum, sursum non redit, sed diffluit. Descendit in te Spiritus sanctus, vivificavit animam tuam, ut in te saliat in vitam aeternam. Continens necesse est ut sit corpus tuum, quatenus obtures aures tuas ne audias sanguinem, et claudas oculos tuos ne videas malum (Isa. XXXIII, 15); ne gratia de superis tibi collata, per minus circumspectos sensus tuos foris effluat, spiritu tuo diffuso in vanitates et insanias falsas.

11. Nota, aliud esse continentem, aliud castum. Luxuriosus et castus sibi repugnant. Luxuriosi est motus sentire, et motibus consentire: casti est nec motus sentire, nec motibus consentire. Continens est in medio, utrobique sumens participium; cum altero commune habens motus sentire, cum altero 1039A motibus non consentire. Iste existens in medio domus, deorsum luxurioso, sursum vero collatus pudico, etsi non in munditia carnis perambulat, tamen in innocentia cordis decantat misericordiam et judicium. Judicium, quod motus sentiat; misericordiam, quod motibus non consentiat. Iste nolens dimittere Angelum magni consilii incipiente aurora novae lucis, sed petens obnixe benedictionem perseverantiae, etsi non omnino privari, claudicare tamen meretur altero pede (Gen. XXXII, 24-32). Quid sunt duo pedes? Motus sentire, et motibus consentire. Illud est naturale, istud est criminale. Licet ergo nondum ignorare possit pravos motus desideriorum, sed adhuc in ipso vigeat pes iste; per gratiam tamen supernae benedictionis ita enervatur in ipso pes 1039B consensus, quatenus etsi ipse trahat, ipsi tamen inniti non possit. Non est omnino sine eo, quia cum repentina cogitatione concurrit multoties quaedam delectatio: quae tamen cum sentitur, gemitum magis quam consensum extorquet.

12. Invento hujusmodi thesauro in agro paupertatis, ut in tuam thesaurus redigatur possessionem, vade et vende omnia quae habes, et eme agrum illum. Quid est, vende omnia quae habes? Abrenuntia omnibus quae possides; exiens ad Jesum extra castra, ut portes improperium crucis ejus quatenus tantae humilitatis merito de nemore exiens, in quo involutae sunt semitae impiorum qui in circuitu ambulant (Psal. XI, 9), agrum quem praediximus possideas, in quo abjectis occupationibus curisque saecularibus, 1039C corpore composito, et corde dilatato, curras alacer viam mandatorum Dei, quae quidem desiderabilia sunt et dulciora super mel et favum. Quare? Quia in custodiendis illis retributio multa (Psal. XVIII, 11, 12). Plane multa, quia custodientibus ea debetur vita aeterna. Unde Veritas: Si vis, inquit, venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17). In hoc gradu continentiae, in quo refrenas quod delectat, et quod non delectat operaris, magna tibi incumbit tribulatio; quia dum voluntati tuae repugnat ratio, bellum geritur intestinum. Noli ergo torpere, sed leves oculos tuos ad eum qui habitat in coelis, a quo veniet tibi auxilium, ut non solum permaneas, sed etiam glorieris in tribulationibus. Quod 1039D tamen aliter non fit, nisi tibi sapiat Deus.

13. Quaeras ergo necesse est sapientiam, per quam tibi sapiat Deus, et mundus desipiat: quae per pretiosam signatur margaritam; quam qui invenit homo, vadit, et vendit universa quae habet, et emit eam (Matth. XIII, 45, 46). Utinam gustares et sentires quam dulcis est Dominus! utinam gustares 708 panem qui de coelo descendit, habentem omne delectamentum et suavitatem saporis! (Sap. XVI, 20.) Profecto si quid haberes, venderes, et comparares eam. Quid tamen habes vendere, qui omnia quae possidebas vendidisti propter agrum paupertatis comparandum, in quo thesaurum, inveneras continentiae? Vide ne forte duplex sit possessio tua; una interior, altera exterior. Exterior est saecularis 1040A facultas, interior est propria voluntas. Saecularibus facultatibus abrenuntiasti, exiens ad Jesum extra castra hujus saeculi. Adhuc tamen rudis, et vetustatis tuae tenebris obvolutus, propriae voluntatis tuae vitium non intellexeras, quae profecto non relinquitur, quoties fit exterior abrenuntiatio. Citius enim et levius relinquitur facultas, quam cupiditas amittatur. Unde Dominus non quoscunque pauperes, sed pauperes spiritu dicit esse beatos (Matth. V, 3). Qui sunt illi? Non omnes utique qui habent, sed qui amant paupertatem.

14. Parum ergo omnino, imo nihil prodest exterior abrenuntiatio sine interiori vel comitante, vel subsequente. Propria siquidem voluntas Deum impugnat, et adversus eum extollitur. Ipsa est quae 1040B paradisum spoliat, et ditat infernum: quae sanguinem Christi evacuat, et ditioni diaboli subjugat mundum. Vide qualiter propria voluntas adversatur Deo. Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Non poteris obedire simul et divinae, et propriae voluntati. Si enim voluntas tua voluntati divinae concordat, jam non propria voluntas est, sed communis: non tantum est hominis, sed hominis et Dei. Caeterum voluntati Dei ex debito creationis tuae necessario es obnoxius. Quare? Quia sola voluntas Dei causa est quare creaverit et recreaverit te Deus, sicut ait apostolus Jacobus: Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Jac. I, 18). Facies quod debes dum obedis ei. Debitum etiam virtutis pensum fideliter persolvis, cum ejus voluntatem et habes in desiderio, et servas in 1040C obsequio. Ecce autem fallente diabolo et sensibus tuis saeculo lenocinante, ad ea quae foris sunt curiose egrederis, ad quorum delectationem dum propriae voluntatis attraheris concupiscentia, quodammodo abrenuntias Deo, ac si abnegans diceres: Huc usque te colui, voluntatem tuam feci, sed nullam in me deinceps habeas fiduciam, quia alii domino servire, fidemque servare proposui. Ecce propriae voluntatis iniquitate abnegasti Deum tuum: sed necdum sufficit tibi ipsa negatio; quin imo impudentissimus praedo subsequenter effectus, in possessiones ejus violenter debaccharis, tam alimentis quam indumentis, quae praeparavit non contemptoribus sed servitoribus suis, ad tantae majestatis injuriam impudenter 1040D abutens. Si in monasterio es, nihil comedis, nihil bibis, nullo indueris, quod prius non auferas: dumque de sacrario victualia rapis, latrocinio sacrilegium jungis. Accedis tamen ad altare, et Dominicum corpus et sanguinem tractans, nihil in te criminale reperis: qui, si veritas subtiliter indagatur, Deum negasse convinceris, ac latro probaris ac sacrilegus. Sequitur tertium, quod gravissimum est: quem abnegasti, quem depraedatus es, ad ultimum moliris occidere. Permanens enim in iniquitate tua, peccatum tuum vis esse impunitum, in quo Deum vis esse injustum. Exigit enim justitia ejus ut unicuique reddat secundum opera sua (Rom. II, 6). Qui enim Deum vult esse injustum, vult Deum non esse Deum. Et qui desiderat non esse 1041A Deum, nonne quantum in eo est, ipse Deum occidit?

15. Proinde qui vendidisti exteriorem possessionem tuam, ut absconditum in agro regularis disciplinae thesaurum continentiae emeres, vade et vende interiorem proprietatem, longe profecto graviorem ad relinquendum, et omnino perniciosam ad retinendum, ut pretiosam margaritam sapientiae compares: quam qui invenit, beatus si tenuerit eam. Vis eam habere? serva mandata. Sic enim scriptum est: Concupisti sapientiam? serva mandata, et Dominus dabit illam tibi (Eccli. I, 33). Impende igitur obedientiam, et recipies sapientiam. Quomodo enim possumus Deo placere, aut ipse nobis sapere, si ejus mandatis contempserimus obedire? Unde interroganti in Evangelio adolescenti, divina continuo 1041B mandata proponit servanda (Matth. XIX, 17), ostendens in nobis faciendam esse ejus voluntatem, 709 a quo aeternam speramus retributionem. Propter quod dicit, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21); et alibi, Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? (Luc. VI, 46.) Hoc ordine debes progredi. Continere non potes in saeculo? fuge saeculum, et apprehende disciplinam, ubi profecto invenies continentiam. Jugulatis postmodum per confessionem carnalibus desideriis, de vitiis animae poteris liberius judicare, de quorum radicibus flagitiorum pullulant surculi, et in perfectum turpitudinis corpus excrescunt. Haec animae vitia, spiritualia nequitiae vocat Apostolus (Ephes. VI, 12), quae parum discernere 1041C poteras, dum carnalibus ocupabaris desideriis, et in eis quae foris sunt delectabaris. Postquam ergo exteriorem delectationem amiseris, nisi senseris interiorem, diu stare non poteris. Quae est illa? Visitatio sancti Spiritus. Hanc tibi auferri invenies per propriam voluntatem. Vende eam, mandatis Dei diligenter obediendo, et pro ea invenies vitam aeternam. Dicit enim Veritas: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17).

16. Ecce habes continentiam, qua corpus tuum possideas in sanctificatione: habes sapientiam, qua Deo placeas in devotione. Habes aliquid tibi, habes aliquid Deo: sed quid habes proximo? Quid est quod dicit Apostolus: Sive sobrii sumus, vobis; 1041D sive excedimus, Deo? (II Cor. V, 13.) Quibus loquitur? Proximo loquitur. Qui ergo excessum suum dat Deo, sobrietatem suam proximo, quid sibi retinet? Charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor XIII, 5). Quare? Quia non est egena, et habet, et superabundat. Ita et tu necesse est habeas aliquid ad opus proximi, ut probes quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Probas in te voluntatem Dei bonam per continentiam; beneplacentem, per sapientiam: restat ut probes perfectam, per misericordiam: quae quidem significatur per sagenam missam in mare, et ex omni genere piscium congregantem (Matth. XIII, 47). Sagena siquidem misericordiae per mare fraternae charitatis trahitur, et bonos et malos pisces, id est tam amaras quam 1042A dulces affectiones contrahit, omnibus se conformans, et omnium in se tam adversa quam prospera trajiciens flens cum flentibus, gaudens cum gaudentibus; quae tandem veniens ad littus, quando videlicet de servitute corporis hujus liberabitur in libertatem gloriae filiorum Dei, quidquid amarum, quidquid triste, quidquid adversum est, destruet et exuet, cui nimirum erit laetitia, et lux lucebit perpetua. Quod congregationem mare dixerim, non tibi videatur absurdum: quae nimirum flante aura tentationis, procellis turbationum multoties eliditur. In qua sunt quam plures qui ascendunt usque ad coelos praesumendo, et descendunt usque ad abyssos desperando: quorum anima in ipsis tabescente turbantur et moventur sicut ebrii, et omnis sapientia, 1042B imo conscientia eorum devoratur (Psal. CVI, 26, 27). Sed licet mirabiles elationes maris, mirabilis tamen in altis Dominus (Psal. XCII, 4): quia et si quandoque in navi dormire sustineat, novit tamen surgere in tempore opportuno, et eo imperante fluctibus et mari, redit tranquillitas magna.

17. Ad inveniendos fines sapientiae, ut proposuimus, tres posuimus parabolas evangelicas, easque, prout Dominus dedit, exposuimus: primam de thesauro, secundam de margaritis, tertiam de sagena. Jam vero devicta tantae caliginis densitate, patet quomodo Sapientia attingat a fine usque ad finem fortiter. Sane secundum quod processimus, sapientia quasi medium locum tenet, habens hinc continentiam, 1042C inde misericordiam. Attingit autem modo ad istam, modo ad illam, fortitudinem utrimque ministrans. Luxuria siquidem impugnat continentiam, avaritia misericordiam. Luxuria flagitium est, avaritia spiritualis nequitia. Unde illud vitium corporis, istud animae. Vide quia nullum est peccatum quod ita inquinet corpus, sicut luxuria. Omne enim peccatum quod fecerit homo, extra corpus suum est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Similiter super omne peccatum avaritia inquinat animam: unde et idolorum servitus dicitur (Coloss. III, 5). Incurvat enim ad infima et egena elementa animam, quae soli Creatori subjecta, caeteris rebus deberet praeesse. Qui ergo perseverant in 1042D continentia, assultus sentiunt luxuriae, sed apud sapientiam fortitudinem inveniunt resistendi. Per hoc enim quod eis sapit Deus, et gustare quandoque merentur quam dulcis est Dominus, illam infelicissimam et fetentissimam dulcedinem luxuriae respuunt, et apud eum inveniunt refrigerium, cujus apud se habent desiderium. Similiter avaritia subvertere nititur misericordiam, et quasi sub specie boni res monasterii prohibet vendere pro necessitatibus infirmorum, ac si corruere debeat monasterium, si cura suscipiatur infirmorum. Sed quibus sapit Deus, non adeo sapit terrena substantia, quin infirmis compatiantur. Avaritia autem dum ingerit superfluitates, vult necessitates resecare: sed sagena misericordiae, quae fit ex filis compassionis, et impendit 1043A charitatem in necessitatibus inveniendis, et habet discretionem in superfluitatibus rejiciendis. Dat itaque sapientia virtutem et fortitudinem plebi suae; virtutem contra avaritiam, fortitudinem contra 1044A luxuriam: et tamen inter tot perturbationes, et inter tot angustias disponit, ut diligentibus Deum omnia cooperentur in bonum (Rom. VIII, 28). Amen.