PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1043

IN PARABOLAM EVANGELICAM DE DECEM VIRGINIBUS SERMO. 710 Est satis elegans, non tamen videtur esse Bernardi.

1043B Simile est regnum coelorum decem virginibus, etc. (Matth. XXV, 1-13.)

1. Sponsus Christus est, ad cujus vocem qui amicus est, stat et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Huic nos despondit Apostolus, qui ait: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Timeo autem quod non possit hoc facere quod spopondit, id est animam nostram exhibere Christo virginem, et virginem castam. Castam addit, quia sunt quaedam virgines corpore, quae cogitatione fornicaria devirginantur, et suaveolentem virginitatis florem libidinosae affectionis pudore contaminant. Et hae quidem fatuis quinque virginibus designantur, quas non rectae intentionis affectus infatuat. Virgo Christus est, et Virginis filius, 1043C et virginem conjugem vult habere. Tu si habeas angelicam, plus dico vobis, Christi matrisque suae gratiam, hilaresce, tripudia, et in amplexus Christi festinabunda gestiens, illud amatorium clama suspirans: Osculetur me osculo oris sui (Cantic. I, 1). Sponsa ergo es Jesu Christi; sed hoc tuum nomen diligenter attende. Sponsae vel sponsi nomen ab eo quod est spondere grammatici derivant. Dicuntur autem sponsus et sponsa, quia se sibi alterutrum spondent, ut nec ille, nec illa alteri nubat. Porro inter diem desponsationis hujus interponitur aliquando breve spatium, aliquando et productum; et tamen definita ac denominata est dies, qua debeant convenire: quod quidem sapienter atque utiliter statutum est, ut interim mutuus amor augeatur et 1043D crescat, et impatiens desiderium cupitae copulae quo amplius differtur, ignescat; et quia juxta Sallustium, cupienti animo nihil satis festinatur, diem dictarum nuptiarum properantius esse desiderent. Sic Jacob pro Rachel septennium a die desponsationis labore desudat, cubat sub dio, gelu alget, solibus uritur, nec tanti ac tam diuturni laboris amator vehemens cedit injuriae (Gen. XXIX, 18-28). Quorsum autem ista? Ut et tu si jam sponsa Christi es, ardeas amore, aestues desiderio, anheles suspiriis, dum tardat dies copulae concupitae. Ait quidam, 1044B «Palleat omnis amans;» ut pallor et macies sint amoris signa certissima. Quid tibi cum lautioribus epulis? quid tibi cum 711 vino? Non est hoc monachorum. Epulentur splendide cives Babylonis. Si te viderit ob amorem suum sponsus marcescere, si pallescere, si calescere impatienti desiderio, accelerabit copulae diem, offeret oscula, junget amplexus. O laetam diem nuptiarum! o felicem sponsam tali conjugio! Carpe oscula, o beata sponsa, junge amplexus, canta: Ecce quod concupivi jam video; quod amavi jam teneo: ipsi sum juncta in coelis, quem in terris posita tota devotione dilexi (In Officio S. Agnetis).

2. Simile est regnum coelorum decem virginibus quas Rex coelorum, si sibi cum lampadibus luminosis 1044C occurrerint, in illum coelestem thalamum intra asylum cubiculi introducet. Sed quid facimus, quia quinque sunt fatuae, et quinque prudentes? Puto autem quod et plures, et prudentium numerum longe superet multiplicitas fatuarum: caeterum omnes, acceptis lampadibus, exierunt obviam sponso et sponsae. Exierunt. Unde exierunt? Plane de substantia et saeculari conversatione, juxta illud: Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis (Isa. LII, 11). Audit et Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII, 1). Loth quoque de Sodomis exire praecipitur, et retrospicere prohibetur, ne pariter cum Sodomitis ardentibus involvatur incendiis. Sed quid dixit ad angelum? Est civitas hic juxta, ad quam possum confugere, 1044D parva, et salvabor in ea (Gen. XIX, 20). Numquid non modicum est, et vivet anima mea? Civitas parva et juxta, id est non longe a saeculo, in qua Loth ardente Sodoma salvatur, monasterium est. Numquid non modica est respectu illius, quae mundi latitudinem occupans, populosa valde et malitiosa, cupiditatis et libidinis flagrat incendio? Eximus inde et ad parvam civitatem quae juxta est confugimus, ardentem cum civibus suis Sodomam relinquentes. Salvabor, inquit, in ea. Plane salvabimur in civitatula ista, si non respexerimus retro, si flammantis 1045A Sodomae, quae juxta juste ardet, non nos apprehenderint, non nos incenderint favillae caducae. De hac Sodoma exierunt virgines obviam sponso et sponsae: longe enim est a virginibus flamma Sodomorum.

3. Exierunt autem cum lampadibus, lumbos habentes praecinctos, et lucernas in manibus ardentes; ut et castitatis cingulum astringatur in corpore, et ad utilitatem proximi et gloriam Patris, lux exempli clareat in operatione. Sic Gedeon in lagunculis lampades occultans, sed in hora certaminis fractis vasculis demonstrans, repentina luce hostes terruit, et vertit in fugam (Judic. VII). Terrentur enim principes tenebrarum visa luce bonorum operum, quia stare ante lucem tenebrae non possunt. Prudentes 1045B enim virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Vide prudentiam virginum istarum. Sciebant noctem fore productam: et nescientes qua hora noctis sponsus veniret, non contentae oleo lampadum, etiam in vasis oleum sumunt; ut, si forte illud quod erat in lampadibus annihilaretur et deficeret, de eo quod in vasis reposuerant ad custodiam luminis, lampades implerent. Oleum in lampade, est opus bonum in manifestatione; sed dum videtur a proximis claritas operis, dum mirantur et laudant, extollitur plerumque et assurgit elatus animus operantis; et dum in se et non in Domino gloriatur, lumen lampadis annullatur, et carens fomento congruo lampas, quae coram hominibus clare lucet, 1045C coram Domino tenebratur. Prudentes vero virgines praeter oleum quod in lampadibus habent, oleum aliud in vasis reponunt: quia nimirum sanctae animae dum sponsi sui praestolantur adventum, dum toto desiderio ei clamant quotidie, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10), praeter illa opera quae proximis lucent ad Dei gloriam et videntur, aliqua in occulto, ubi solus Pater videt, opera faciunt; ut si forte illa, quae conspicua et clara sunt, flatus humanae laudis exstinxerit, oleum occultae conscientiae suffragetur. Haec est gloria filiae regis ab intus, dum plus de oleo quod in vasis conscientiae dilucescit, quam de eo quod lucet de foris, gloriatur; periisse aestimat omne quod cernitur, nec id dignum judicat remuneratione, quod favores hominum prosequuntur. 1045D Latenter igitur quae praevalet, operatur, petit secretum, orationibus pulsat coelum, fundit lacrymas testes amoris, et cum dilecto illo suo, suspirio gemituque fabulatur. 712 Haec est gloria, sed ab intus, sed invisa, filiae regis et amicae. Hoc oleum fatuae virgines non habent; quia nisi ad nitorem vanae gloriae et favorem hominum bona non operantur. Hoc oleum, in quo prudentes confidunt, in abditis conscientiarum vasculis reponunt.

4. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Dormiunt virgines bonae in Domino, et in Christi pectore dulce reclinatorium habentes, mane illud ultimum praestolantur. Mane, 1046A inquit, astabo tibi, et videbo (Psal. V, 5). O quam jucundo interim sopore sopiuntur, quarum caro in spe requiescit, et in spe spiritus hilarescit! (Isa. LI.) Libet inter haec meminisse, quod sanctus Germanus pontifex Antissiodorensis Romam petens, cum Aeduam devenisset, ad tumulum sancti Cassiani divertit; quem proprio vocans nomine: «Quid, inquit, agis, frater charissime?» Et ille de tumulo - «Dulciter, inquit, in pace requiesco, et adventum Redemptoris exspecto.» Ecce prudentium virginum somnus, quibus coelicus dicit Spiritus: Ut requiescant a laboribus suis (Apoc. XIV, 13). Non autem hoc fatuis virginibus dicitur, nec talis interim sopor earum. Neque enim a laboribus requiescunt, quarum caro videt corruptionem, ut ingrediatur putredo 1046B in ossibus earum, et subter eas scateat. Et hoc quidem caro. Anima vero sepulta in inferno quomodo dormit conturbata, quae in tormentis posita aret siti, nec sperat guttam refrigerii, et resurrectionis diem et adventum Judicis male sibi conscia perhorrescit?

5. Dormitaverunt igitur omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit! exite obviam ei. O clamorem prudentibus virginibus omni modulatione, omnibus modulis dulciorem! Ecce sponsus venit! Putas vox ista est Filii Dei, quam cum venerit beata illa hora, omnes qui in monumentis sunt audient, et qui audierint vivent? (Joan. V, 25.) Domine Jesu Christe, Fili Dei 1046C vivi, da in illa hora auditui meo gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. Non timeam tunc, quaeso, Domine, ab auditione mala, quam audituri sunt quibus dicturus es: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Erit fortassis vox ista illius tubantis archangeli, in cujus voce et in novissima tuba Dominus descendet de coelo (I Thess. IV, 15). Canet enim tuba, ad cujus clangorem, ut Hieronymi verbis utar, totus timebit mundus. Fragor igitur tubae illius, dum tubabit angelus, dum expergiscentur homines, tartara etiam tenebrosa concutiet. Audient miseri qui ibi sunt, qui illo tenentur ergastulo, audient tunc, qui nunc audiunt et facere nolunt: Exite obviam ei. Magnus quidem clamor: quoniam, ut Sibylla dicit quando tuba 1046D sonitum tristem dimittet ab alto orbe et Dominus coelum advocabit desursum et terram, discernere volens populum suum ante se, et prudentes virgines ab infatuatis separare; advocabit coelum desursum, ut virtutes illae coelorum de suis sedibus moveantur, et omnes Angeli cum eo ad judicandum congregentur. Psalmista, Advocabit coelum desursum (Psal. XLIX, 4); id est spiritus animasque justorum, quibus ante dictum fuerat ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleretur numerus fratrum eorum (Apoc. VI, 11). Tunc coelesti illa habitatione relicta, sanctae illae animae suis corporibus redditae, tanto tutius, quanto 1047A incorruptius gaudebunt. Tunc in momento, in ictu oculi, juxta Ezechielem, in campo pleno ossibus, mortuorum ossa ad ossa, et nervi ad nervos, et juncturae ad juncturas denuo colligentur (Ezech. XXXVII); quia surget corpus spirituale quod seminatum est animale (I Cor. XV, 44): et resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Tunc in articulo, in diluculo diei illius, veniente sponso, clamor magnus omnes excitabit dormientes, et clamabit virtute magna et efficacissima: Exite obviam ei. Exite, dormientes, et in occursum Judicis festinate. Tunc plangent se omnes tribus terrae. Tunc dicent montibus, Cadite super nos: et collibus, Operite nos (Luc. XXIII, 30). Exite de tumulis quos conscientiae memoria non accusat, et videte Judicem 1047B bene sibi conscii et boni meriti gaudentes.

6. Reprobos autem non tam voluntas quam potestas Judicis exhibebit, nec tam de monumentis exient quam trahentur. Merito dies illa, dies irae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis praedicatur (Sophon. I, 15), in qua

713 Judicii signo, tellus sudore madescet:

Decidet e coelis ignisque et sulphuris amnis,

Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.

Ignis enim ante Dominum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3; Luc. XII, 49), quos tunc instar Sodomitarum inveniet nudos et intectos. Sic enim resurgentes ignis et sulphuris imber inundans igniet et comburet. Erit tunc omnino miserabile visu, quod incorruptibile et incremabile 1047C corpus ardebit, nec interibit: comburetur, nec minuetur. Capillus enim de capite non peribit; quia nil corporis, quod incorruptelam induerit, vel incidi poterit vel aduri. Aspice Salamandram super ignitas et ardentes prunas illaeso corpore gradientem. Porro asbestus lapis talis fertur esse naturae, ut semel accensus inexstinguibiliter ardeat, igne lapidi inhaerente, nec tamen consumente. Tali vero modo, ut opinor, ignis ille sulphureus inflammabit inimicos Domini. Justos vero, sicut Babylonios tres pueros, non tanget omnino (Dan. III), nec contristabit, nec molestiae quidquam inferet, cum reformabit Dominus corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Rogo, quid inter haec 1047D erit mentis peccatoribus, qui nunc laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis? (Prov. II, 14.) quid, inquam, animi tunc habebunt, ardentibus elementis, terra dehiscente, et hiatu terribili chaos demonstrante tartareum, consurgentibus mortuis, et Judice illo, cui Pater omne judicium dedit (Joan. V, 22), cum omnibus Angelis coelitus adveniente? Miserum me! dum haec cogito et scribo, cor timore palpitat, hument oculi, et tribularer nimium, si nescirem misericordias Domini.

7. Verum ad propositum revertamur. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas, id est conscientias, cogitationibus accusantibus, 1048A aut etiam defendentibus: Arguam te, inquit, et statuam te contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Posuimus nos peccata nostra post dorsum nostrum dum hic viveremus, et tanquam de actibus nostris nulla esset ante tribunal Christi facienda discussio, per negligentiam peccata multa oblivioni tradidimus. Sed quid ait? Statuam te contra faciem tuam; id est totam vitam tuam, quidquid cogitatu actuque peccasti, ante tuae faciem mentis adducam: quae cum omnia simul videris, dicam: Haec fecisti et tacui. Sic fieri arbitror hora illa, tale judicium fieri, Veritate, quae Christus est, in cordibus singulorum judicante. Heu! quanta tunc in mentem venient, quae nunc vel nulla putantes, inconfessa atque impurgata relinquimus! Quod metuens pius ac prudens rex Ezechias: 1048B Recogitabo, inquit, omnes annos meos in amaritudine animae meae (Isa. XXXVIII, 15). Recogitabo, id est iterum cogitabo; ne aliquid forte oblitus sim, neque aliquid injudicatum et indiscussum remaneat.

8. Ornant ergo lampades prudentes virgines oleo, quod in vasis reposuerant: sed fatuarum virginum lampades exstinguuntur, et quia tenebrarum opera fecerant, in tenebris remanserunt. Date nobis, inquiunt, de oleo vestro. Stulta petitio. Vix justus salvabitur (I Petr. IV, 18), et vix etiam sanctis justitiae suae oleum sufficit ad salutem: quanto minus et sibi, et proximis? Noe, Daniel, et Job, nec filium liberabunt: sed sicut anima quae peccaverit ipsa morietur, sic anima quae justitiam fecerit, sola salvabitur 1048C (Ezech. XVIII, 4, 20-30). Responderunt prudentes dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Tardatum est: jam enim nequaquam justitiae oleum venumdatur. Jam Prophetae et Apostoli, aliique doctores, qui hoc distrahere et habere venale solebant, a tali mercimonio quiescunt, nec jam ulterius dicunt: Sumite psalmum, et date tympanum (Psal. LXXX, 3). Quid plura? Quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias. Virgines ad nuptias intrant, quas introducet Rex in cubiculum suum: quia earum speciem concupivit. Ibi de coelesti cella vinaria promitur et propinatur vinum novum, quod pariter bibet et monstrabit Filius hominis.

1048D 9. Et clausa est janua. Quae janua? Illa quae nunc patet venientibus ab Oriente et Occidente, ut recumbant cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno coelorum: illa quae ait, Eum qui venerit ad me, non ejiciam foras (Joan. VI, 37). Ecce quomodo patet nunc, quae tunc in aeternum claudetur. Veniunt homicidae, et admittuntur; veniunt publicani et meretrices, et recipiuntur; veniunt sodomitae, molles, adulteri, fures, et quicunque hujusmodi, et patens eis janua non negatur. Multus enim est ad ignoscendum, praestabilis super malitia qualicunque et quantacunque. Tunc autem quid dicit? Clausa est janua. Janua pietatis et misericordiae Christi, quae nunc lacrymis, 1049A gemitibus, suspiriis et precibus poenitentium facile patet, clausa est. Nullius poenitentia, nullius oratio, nullius gemitus amplius admittetur. Clausa est illa janua, quae Aaron post idololatriam recepit, quae David post adulterium, post homicidium admisit, quae Petrum post trinam negationem non solum non 1050A repulit, sed claves suas ei observandas tradidit. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam: quia vigilantibus et orantibus, non dormientibus et pigritantibus regnum coelorum praestatur per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.