PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1049

NICOLAI CLARAE-VALLENSIS. SERMO IN FESTO SANCTI ANDREAE.

Corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem (Rom. X, 10).

1049B 714 1. Et quietum studium, et attentum silentium, et tanta tanti viri solemnitas monent, imo compellunt aliquid dicere ad ostendendum gloriam deitatis, gratiam apostolicae dignitatis, confessionis virtutem. Demus gloriam laudi ejus, quem laudant omnes gentes, qui ministros suos et laudat, et laudabiles facit. Ipse est cui assistunt Angeli ad audiendam vocem sermonum ejus: qui stellas vocat et dicunt: Adsumus: cujus manus extendit coelos, qui fundavit terram super stabilitatem suam, qui graditur super fluctus maris, qui fecit mirabilia solus, in quem desiderant Angeli prospicere. Ipse est qui fecit omnia, et in omnibus quae fecit, quaecunque voluit fecit. Huic servire regnare est, qui servivit pro nobis dura et gravi necessitate, et purpuram 1049C suae divinitatis cilicio nostrae mortalitatis operiens, pauper et mendicus venit in regionem nostram. Numquid non ludus vobis videtur, Judaei, pagani, haeretici, et omnis illa subsannantium, imo insanientium turba, cum dicimus Filium Dei carnem, mortem, clavos et lanceam tolerasse? Ludus profecto est, unde sic nobis luditur, ut vobis illudatur. Unicus ille Sapiens hujus mysterii non ignarus, ludum istum eleganti sermone praelusit. Delectabar, inquit, per singulos dies, ludens coram eo in orbe terrarum (Prov. VIII, 30). Lusit quippe coram Deo, cum carnem ex ejus praecepto suscepit; et in orbe terrarum, quia ad redemptionem orbis terrarum delectatus, per singulos dies in singulis Apostolis jucundatus, dum uni tradit regnum coelorum, alteri de 1049D pectore suo reclinatorium facit.

2. Et deliciae meae esse cum filiis hominum. Putabam ego, Domine Jesu, quod deliciae tuae essent esse non cum filiis hominum, sed cum choris Angelorum, ubi divinitatis gloria Thronis et Potestatibus admirandus superiorum oculos reverberas naturarum; ibi lucem inhabitas inaccessibilem, et circumstantiam clarissimorum luminum tui luminis obtegis majestate. Sed illa clementissima tua pietas, et benignitas adoranda, delicias suas dicit esse cum filiis 1050B hominum. Isti sunt filii hominum, qui speraverunt sub tegmine alarum tuarum, quos elegisti de plebe, quorum lavisti pedes, quibus tuum spiritum infudisti, qui fidem tui nominis quadrigis evangelicis per orbem quadrifidum portaverunt. Nota tamen quod dicit, non, 715 Cum hominibus; sed, cum filiis hominum. Ego puto homines ad veterem hominem; filios hominum ad filium hominis pertinere, juxta quam intelligentiam puer citharista sic intonat: Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? (Psal. VIII, 5.) Videsne quia Deum hominis esse memorem, filium vero hominis se visitare confirmat? Praesumimus et speramus, quia faciet nobis misericordiam suam in conspectu filiorum hominum, si interim protegat nos 1050C in abscondito faciei suae a conturbatione hominum. Igitur et Dominus noster, cujus schola est in terris; et cathedra in coelo, ex his omnibus quos elegit et praeelegit, Andream elegit apostolum, cujus solemnitatem et vocibus, et cordibus inclamamus. O dulcis Apostolus et primitiva vocatio Domini Salvatoris, qui in ipsum apostolicum chorum tanti prioratus insignitur fastigio! Non subterfugit nos, quia quodammodo tenerrimus est, et dulcior in cordibus fidelium, cujus passio tanta spiritus devotione distillat, ut mentes audientium adipe et pinguedine replere videatur. Unde non immerito in singularem auctoritatis arcem suscepta est, quam qui viderunt scripserunt orbi, et ministri fuere sermonis. Vocatio ejus, vita ejus et passio cognitae sunt vobis: et nunc 1050D quid superest ut a me amplius exspectetis?

3. Verumtamen movet me lectio apostolica, ut aliquantisper de ea vestrae reverentiae colloquamur. Ait enim: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in ipsum non confundetur. Tria proponuntur hic: et corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem, et in illum credere, in quem qui crediderit non confundetur. Solum cor hominis capax est orationis et susceptibile mysteriorum Dei, 1051A quod purgatum atque politum ipsam divinitatis substantiam considerat: etsi non comprehendit, apprehendit tamen. Cor est in pectore, anima in corde, mens in anima, fides in mente, Christus in fide. Et hoc est, puto, quod dicit Apostolus, habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17). Hoc igitur in meracissimam eliquatum est puritatem, cum omnia mysteria christianae fidei fide percipis inconcussa, nihilque est quod tibi dubitationem parit, licet non videas rationem. Haec est consummata justitia, perfecta veritas, et vera perfectio, si tamen oris confessio subsequatur. Fides enim cordis sine oris fide, aut nulla est, aut parva, Salvatore dicente: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet (Luc. IX, 26), etc. Et 1051B propheta: Periit fides et ablata est de ore eorum. Non dixit, De corde; sed, de ore: quia nihil valet fides cordis sine fide oris, nec fides oris sine fide cordis; cum ista justitiam, illa donet salutem; quia salus a justitia, vel justitia a salute separari non possunt. Crede ergo et confitere; nihilominus confitere et crede: quia fides ad justitiam, confessio fit ad salutem.

4. Et quandoquidem in haec devenimus loca, et occasio confessionis se obtulit, reddendum est quod alibi promisimus, totumque conferendum quod de confessione sentimus. Patientes autem estote, et si forte protensius sermonem extendero, vos intendite quae dicuntur, quia vestrae utilitati proferuntur. Via enim est sine qua nemo venit ad Patrem: quam qui perdidit, perdidit Deum. Cum enim de vitiorum 1051C abysso disponis emergere, ad illum praecipue sit refugium tuum, cui tua anima commissa est, quem imposuit Deus super caput tuum. Nec te moveat si illiteratus sit, vel indiscretus, quia hoc ipsum signum humilitatis est, quae generat confessionem. Memento quia non est potestas, nisi a Deo. Super cathedram, inquit, Moysi sedent Scribae et Pharisaei. Et tu attende non ad sedentem, sed sedem; cathedram, non personam. Quod si forte vel licentia ejus ad alium transfugere permittatur, tu tamen prius ei reveles tui cordis arcanum: quia non est plena salus, si ille fugitur aut contemnitur, cui adhaerere, et quem honorare debueras. Quod si minus sufficiens tibi videtur ejus instructio, patet ad libertatem via, ut coram 1051D alio litterato atque discreto effundas cor tuum; reservato illi privilegio suo, cui tu tuam animam commendasti.

5. Nec tibi blandiaris, si graviter peccanti levior poenitentia, vel a nesciente, vel a dissimulante dictatur, cum 716 in purgatoriis ignibus perficiendum sit, quidquid hic minus feceris, quia dignos fructus poenitentiae quaerit Altissimus. Licet autem non evaserit manus Omnipotentis, qui tibi non plene consulit, tibi tamen ratio magistra praesidet, quae te doceat tantum a licitis abstinere, quantum te memineris illicita perpetrasse. A vestibulo igitur hujus sacratissimae virtutis omnes illos excludimus, quos ad confessionem vel timor cogit, quia extorta confessio non est confessio; vel aliorum accusatio trahit, 1052A quia non est confessio, sed offensio; vel sui excusatio ducit, quia non est confessio, sed defensio; vel jactantia inanis rapit, quia non est confessio, sed illusio; et si quae aliae pestes sunt, quae obumbratorio velamine tanti sacramenti simulant sanctitatem. Cor in semetipso, et ex semetipso contritum et humiliatum, ad hujus purificationis potest ascendere puritatem. Ostendam tibi unum justorum justissime confitentem. Quaeris quisnam sit? Psaltes Domini est. Dixi, inquit, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino (Psal. XXXI, 5). Dixi, hoc est, in corde proposui, non coactus, non compulsus, sed spontaneus. Injustitiam meam, ait, non alienam, adversum me arguens et accusans. Vides quia non timore alterius, vel ad alium accusandum, sed se 1052B ipsum sanctus Domino confitetur. Pro hujusmodi confessione remittes tu, Domine, impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Haec primum in corde germinat ad justitiam, post haec in ore nascitur ad salutem.

6. Primus ejus gradus est, cognitio peccati. «Initium salutis,» ait quidam, «notitia peccati (SENEC. in Epist.).» In hac cognitione videndum est quid egeris, quantis contumeliis affeceris corpus tuum, ambulans in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum, possidens vas tuum in immunditia et vilitate, non in sanctificatione et honore. Considerandum est etiam quid merueris; ignem scilicet illum, qui paratus est diabolo et angelis ejus, et omnia genera poenarum, quae in illis poenalibus locis 1052C emulantur et crescunt. Inspiciendum vero quid amiseris, bona videlicet illa quae oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se.

7. Horum igitur omnium consideratione perterritus transi ad poenitentiam, ultricem vitiorum, altricem virtutum. Poeniteat te, quod tot et tantis flagitiis involutus, in luto faecis et miseriae diutius jacuisti. Poenitentiam agens corpus tuum contere, et furibundo carnis asello incentivorum semina subtrahens, poenitenda amplius non admittas, ne vulnus vulneri frequenter ingeminans, confringas ossa animae tuae, quae custodit in justis Dominus: Unum ex his, inquam, non conteretur (Psal. XXXIII, 21). 1052D Nam haec duo ita sibi invicem conjuncta sunt, ut quis se cognoscere non possit, nisi poeniteat; et poenitere non possit, nisi se cognoscat.

8. Sic ergo tibi cognitus, et in te poenitens transvola ad tertium gradum, dolorem videlicet cordis; et jam plantata erit justitia plantatione illa, quam plantavit Pater tuus coelestis. Dole igitur quia Creatorem offendisti, cujus legem coelestia et terrestria praeter te indefessa statione conservant: et in tanta republica Dei tu solus peregrinus es, et imperatoriae majestatis decreta non curas. Surgat et acrior dolor, quod cum Creatore etiam Patrem offenderis, et illum patrem, qui tibi ministrat siderum cursus, fecunditatem terrae, fructuum ubertatem. Accedat et acerrimus dolor, qui pertranseat animam 1053A tuam quod tantum benefactorem contempseris, qui dolorem crucis sustinuit, ne dolores inferni amplius sustineres. Sic igitur in interiori homine justitia germinante, surculus erumpat in arborem, et loquatur lingua quod scientia loquebatur.

9. Quartus itaque gradus est confessio oris. Haec pure facienda est: quia non est pars una peccatorum dicenda, et altera reticenda; neque levia confitenda, et gravia diffitenda. Nec alter accusandus et ipse excusandus, sed cum justo dicendum est: Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4). Haec enim sunt verba malitiae, et gravis malitiae, qua gravior vel pejor vix esse possit. Confitendum est et humiliter, ut idem sit in corde, quod sonabit in ore. Sunt enim 1053B nonnulli, qui narrare in confessionibus solent, quae vel 717 argute litteratorio, et fortiter gladiatorio gessere conflictu, proh dolor! sub humilitatis pallio superbiam inducentes, et putantes se posse vitare oculos Judicis cuncta cernentis. Nonne utique reges Saul et David redarguti a prophetis Samuele et Nathan, dixerunt, Peccavi? et tamen Samuel audivit, Transtulit Dominus regnum a te, et dabit illud aemulo tuo (I Reg. XV, 28); et David, Transtulit Dominus peccatum tuum, et non morieris (II Reg. XII, 13). Quid est hoc, nisi quia quod Saul habuit in ore, non fuit in corde; et humilitas quae in ore David, exstitit in corde, etiam radiavit? Dicendum est et fideliter, ut in fide Ecclesiae credat sibi peccata dimitti, quia Cain et Judas pure et humiliter confessi 1053C sunt, sed nequaquam fideliter: quia alter eorum desperans ad laqueum cucurrit (Matth. XXVII); alter illud grande scelus evomuit, Major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Gen. IV, 13). Mentiris, latro, quia major est pietas Dei quam quaevis iniquitas: quia miserationes ejus super omnia opera ejus.

10. Sequitur quintus gradus, maceratio carnis, quae jejuniis, vigiliis attenuanda est; ne nova prurigine ad voluptuosam revolet pravitatem. Haec autem facienda est licentiose; quia quod sine licentia fit, vanae gloriae deputabitur, non mercedi. Occulte, ut nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Discrete, propter debilitatem corporis, et multimodas infirmitates. Plerosque enim vidimus in principio conversionis ita discretionis infregisse repagula, ut 1053D laudum solemniis inhabiles redderentur, et apparatu deinceps lautiori diuturnis foveri temporibus indigerent. Jam sic illuminatus procedat ad sextum, qui est correctio operis. Prohibe ergo linguam tuam a malo, operare quod bonum est, et sensuales motus tuos continentiae frenis infrena, et sic erit pax in terra carnis tuae. Argue malos pro persona quam habes: et te praesente justitiam non sinas sepeliri. Veni ad septimum gradum: et hic est perseverantia bonitatis. Et in hoc septimo vocabit te Dominus cum Moyse de medio caliginis (Exod. XXIV, 16): et in ipsam divinitatis substantiam interiores oculos infiges. Perseverantiam autem faciunt exspectatio praemiorum, poenarum recordatio, primitiae spiritus 1054A et donum coeleste, de quibus loquitur Apostolus, quod nec expertus ignorat, nec inexpertus intelligit (Hebr. VI). Stultitia est enim illi, et non potest intelligere quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14).

11. Audite et breviter quem oporteat ordinari ad dispensationem mysterii hujus. Oportet eum esse non minus litteratum quam religiosum, ut zelum Dei habeat, et secundum scientiam; cum indiscreta religio magis obesse soleat quam prodesse. Litteratum ideo, ut sciat quid injungat, cui parcat, quando parcere debeat, quam consolationem proferat de Scripturis. Religiosum vero idcirco, et ut puras manus levet ad Deum, et pro peccatoribus fiducialiter intercedat. Videat autem ne unquam de his quae sub signaculo confessionis accepit, aliquam faciat 1054B mentionem, vel alicui loquenti consentiat. Caveat etiam ne vilescat in conspectu ejus, qui suam vilitatem ostendit: nec sit suspectus, nec de praeterita futuram vitam aestimet peccatoris. Quod si fortuito de his quae in confessione suscepit, causa coram eo fuerit ventilata, non tanquam conscius in partem declinet, sed quasi nescius judiciarium ordinem permittat exerceri. Habeat autem in voluntate compati, et liberare eum: et nitatur aliquid detrahere severitati, imitans dulcedinem Domini sui, de quo dicit sanctus: Quoniam fecisti judicium meum, et causam meam (Psal. IX, 5). Sed proh dolor! temporibus nostris, per universum mundum pestilentialis morbus excrevit, ut praeferantur ecclesiis, quos nec scientia, nec vita commendet, caeci 1054C duces caecorum, et praecipitati et ad praecipitium perducentes.

12. Audivimus de confitente, et de confessionem suscipiente: audiamus nunc quae impediant confessionem. Quantum colligere possum, quatuor praecipue occurrunt: pudor, timor, spes et desperatio. Nihil fortius ad expugnandum gratiam Dei quam pudor humanus; quia dum erubescimus confiteri quae commisimus, Deum minus quam homines reveremur. Haec est confusio adducens peccatum (Eccle. IV). Opponamus ei considerationem rationis, reverentiam intuentis Dei, comparationem majoris confusionis: ut enim confiteamur ratio monet, Deus cogit, qui vidit. Et si confundimur hic dicere, quid 1054D erit in illa magna confusione, ubi omnibus omnia patebunt? Timor plerosque opprimit, ne gravi poenitentia percellantur, et perferre non possint. Vere qui timet pruinam, irruet super eum nix (Job. VI, 16). Hic considerandum, quam gravis sit poena gehennae, quam longa, quam infructuosa: e contrario autem poenitentia praesens levis, brevis et fructuosa. Spes autem multos obruit, qui dum bona praesentium cupiunt, aperire conscientias suas nolunt; ne, si quales sint hominibus appareant, ad nulla praesentis vitae bona conscendant. Quibus inculcandum est quia bona hujus saeculi parva sunt, incerta et momentanea: et illa illius vitae maxima, et certissima et aeterna. Plurimos desperatio interficit, qui hoc solum metuunt, ne possint continere. Verum 1055A est, quia peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 5). Hanc obterere debemus vigore confessionis, gratia humilitatis, et compassione illius cui aperimus conscientiam nostram. Sciendum autem quia alia est confessio quae peccatum plangit, alia quae laudem canit. Bonum animae ornamentum confessio, quae et peccatorem purgat, et justum reddit purgatiorem.

13. Sequitur: Qui credit in illum non confundetur. Credere Deo, est verbis ejus fidem adhibere. Credere Deum, est confiteri ubique esse. Credere in 1056A Deum, est omnem spem suam in illum dirigere. Deum et Deo credunt daemones: sed in illum non credunt, in quem qui credit non confundetur; quia spem suam non ponunt in illum. Ecce quantum potui, etsi non quantum volui, de confessionis disserui Sacramento. Sed sermonem in longum protraximus, finem loquendi pariter audiamus. Det nobis credere ad justitiam, ore confiteri ad salutem, et in se credere, Sponsus Ecclesiae, Filius Mariae, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.