1059 IN ANTIPHONAM SALVE REGINA SERMONES
IV. NOTA.722 Quamvis nonnulla in his
sermonibus adducantur ex Bernardo, ut sermone tertio, ei tamen constanter
abjudicandi sunt, tum ob styli et genii diversitatem, tum ob frequentes poetarum
citationes, quibus S. doctor rarius uti solet. Bernardo archiepiscopo Toletano
tribuuntur a Claudio de Rota, in Notis ad Pseudo-Luitprandum, pag. 451: ubi
auctor praedictae antiphonae Petrus Compostellanus appellatur. Huic posteriori
sententiae praeivit Guillelmus Durandus in Rationalis libro IV, cap. 22: «Petrus vero Compostellanus episcopus fecit illam»
antiphonam, Salvae Regina misericordiae, omisso «mater,»
uti etiam in Sermonibus praedictis. De hac antiphona lege librum II de Vita S. Bernardi, auctore Joanne Eremita n. 7. (Vide notam
infra.) SERMO
I.1059D 1. «Salve, Regina misericordiae,
vita dulcedo, et spes nostra, salve.» Domina, labia mea aperies. Dominus tecum,
et tu mecum. Dignare me laudare te. Sub tuam protectionem confugio, ubi virtutem
1060D acceperunt infirmi. Esto mihi turris fortitudinis a facie
inimici. Te nostra vox primum sonet, et ora solvamus tibi. Dulce canticum ac
nobilissimum melos, quod in honorem sanctae Mariae quater in anno Ordo noster
devotissime concinit, ad aedificationem 1061A nostram discutiendum,
fratres, assumpsimus, quia speciali dulcedine multa refertum masticatione
continua reperimus. Nam a summis labiis canticum istud effusum venit. Habet enim
fundamentum: fundamentum ejus in montibus sanctis; fundamentum ejus internae
dulcedinis suavitas est. Et ubi haec, nisi in montibus sanctis, hoc est in
mentibus nostris? A sanctis compositum, a sanctis institutum,
digne frequentabitur etiam a sanctis. Et vere nisi a religiosis et affectione
sancta ferventibus, nec subtiliter intelligi, nec efficaciter poterit decantari.
Est enim tam suave ad gratiam, tam fecundum ad sensum, tam etiam profundum ad
mysteria. Tale enim est, quod a nobis considerari et discuti, prout dignum est,
non valeat. Ex eo autem quod suaviter sonat, 1061B mulcet
affectum, et de sensuum ubertate mentem impinguat, et in Sanctam sanctorum,
Advocatam scilicet nostram, dum eam quasi praesentem salutat, omnia interiora
nostra medullitus inflammat. Oportet enim ut nobis praesentem esse dicamus, quam
praesentem salutamus; et totam animae nostrae trinitatem in eam dirigamus, quam
tam devotissimis precibus exoramus. Agnoscit certe, et diligit diligentes se, et
prope est in veritate invocantibus se: praesertim his quos videt sibi conformes
factos in castitate et humilitate; si tamen charitatem adjecerint, et totam spem
suam, post Filium suum, in ea posuerint, et toto corde quaesierint, orantes et
frequenter dicentes: «Subveni, Domina, clamantibus ad te jugiter.» (Ex Resp. Eccl. de B. Virg.) Non aspernatur 1061C affectum praedulcem, ingens desiderium, inundationem lacrymarum,
assiduitatem precum quorumlibet quamvis peccatorum; si tamen laverint a malitia
cor, dissolverint colligationes impietatis, solverint fasciculos deprimentes,
dimiserint qui fracti sunt liberos, et omne onus diripuerint. Data est ei
potestas in coelo et in terra, quae posse potestas est, et in manibus ejus vita
et spiritu nostri, et oculi omnium Christianorum in eam sperant, et ipsa dat eis
escam gratiae, qua plena est, in tempore opportuno. 1062A 2. Levemus ergo, fratres, cor nostrum cum manibus ad eam, et
appropinquemus ei passibus amoris, immolantes ei hostiam laudis, reddentes ei
vota nostra de die in diem, de hora in horam, dicentes assidue: «Salve, Regina
misericordiae.» Quis mihi digne hujus carminis reserabit sacramentum? quis mihi
digne explicet tam insolitae salutationis exordium? Origo fontium et fluminum,
mare, virtutum auctrix, est scientiarum scientia sanctarum Maria: quia sicut sol
universa coeli lumina praecellit praerogativa claritatis eximiae; sic ipsa totam
rationalem creaturam post Filium praecellit splendore virtutis ac scientiae. Ad
eam non incongrue pertinere dicimus, quod scriptum est: Quam bona Domina Israel
his qui recto sunt corde! (Psal. LXXII, 1.) Qui recto 1062B corde, et recte in omnibus consentiunt, hi recto sunt corde; his
Advocata nostra, sola bonitate sua agente, praesentiae suae tantam plerumque
copiam exhibet, et quam sit orabilis, exhibitione impertitae gratiae docet, ut
innovati spiritu proclament per consolationem experientiae, «Salve, Regina
misericordiae.» In his intelligentia non capit, nisi quantum experientia sapit.
Sola unctio Spiritus docet haec. Plus valet hic jubilus cordis, quam strepitus
oris; motus gaudiorum, quam sonus labiorum; consonantia voluntatum, magis quam
vocum. Pro hujusmodi dicere cautum duxi: Quis mihi carminis hujus reserabit
sacramentum? Quis pro raro dici solet. Rara siquidem avis in terra, tantam
promereri familiaritatem in oculis majestatis, quatenus experientia 1062C indultae gratiae praesentiam illius agnoscens quis valeat
exsultans dicere: «Salve, Regina misericordiae.» Juste Regina mundi, et Regina
coeli dicitur, per quam utriusque Creator et Rector generatur. 3. Verum quo pacto dicitur «Regina misericordiae,» cum misericordia
non substantia sit sed pietas supernae clementiae, vel affectio benigna
rationalis creaturae? Metonymice ergo poterit intelligi, hoc est per efficientem
id quod efficitur: ut opus misericordiae pro 1063A misericordia
723 intelligatur. Opus misericordiae, reparatio naturae.
Misericordia Domini plena est terra viventium et morientium. Quod Angeli creati,
quod confirmati, homines plasmati et reparati, misericordiae est, quae ab
aeterno et usque in aeternum primordialis ipsa causa omnium, et causalissima
causarum. Effectus ejus est opus salvandorum, salus haec est adoptio filiorum
Dei: quomodo Regina Sancta sanctorum, cujus virginalis partus eorum esse omnium.
Regina, gloriae nomen et honoris, magnificentiae et decoris, dulcedinis ac
pietatis, amoris et magnificentiae, sublimitatis et potentiae, gubernationis et
justitiae, defensionis et gratiae. Sancta sanctorum haec omnia nobis, et pro
omnibus nobis cui decantamus assidue: «Salve, Regina misericordiae.» Possumus
etiam 1063B sic intelligere, quod «Regina misericordiae» dicitur,
ut soli tribuamus divinae misericordiae et non meritis, quod super omnem
creaturam ipsa sanctitate ac dignitate praecellens, reginae vocabulo et honore
sublimatur amplius. Etiam in hoc convenienter vocatur «Regina misericordiae,»
quod divinae pietatis abyssum cui vult, et quando vult, ac quomodo vult,
creditur aperire, ut quivis enormis peccator non pereat, cui Sancta sanctorum
patrocinii sui suffragia praestat. Eapropter dicamus omnes, dicamus singuli,
dicamus omnes, dicamus assidue: «Salve, Regina misericordiae.» Sequitur: 4. «Vita, dulcedo, et spes nostra, salve.» Ordo pulcherrimus.
Dulcedinem vita praecedit, spes sequitur. Non enim sapis nisi vivas, nec
sperabis nisi 1063C vivas et sapias. Et sapor sedes est
dulcedini, gustus sapori. Brevitati studendum statuimus, et ideo de vario vitae
statu dicere supersedemus. De illa vita hoc in loco dictum esse credimus, de qua
Joannis Evangelium loquitur: Qui manducat me, et ipse vivet
propter me. Quidni vivat, qui Vitam manducat? Ego
sum, inquit, vita (Joan. VI, 47-60):
et, Beatus qui manducat panem hunc in regno Dei
(Luc. XIV, 15), quod intus est. Regnum Dei charitas, gaudium, pax.
Et vita, et panis, et charitas unum sunt. Magnae deliciae charitas, quae foras
mittit timorem. Qui manet in hac, et manducat eam, et manducatur ab ipsa. Ipsa
est quae pascit inter lilia, pascit et pascitur, et nos, et a nobis. Quomodo,
inquis? Si diligit Deus nos, in se trajicit 1063D nos, et e
converso. Cibus iste charitas Dei, et Deus virtutum, et scientiarum fons, vitam
praestat animae, quae nunc est, et futuram. Et haec nobis Sancta sanctorum
metonymice, scilicet quae et vitam hanc nobis peperit, et precibus infundit.
Haec est de qua dicit Apostolus, Mihi vivere Christus est
(Philip. I, 21): et, Vivit in me Christus
(Galat. II, 20). De hac in Deuteronomio circumcisione carnali: Et erit vita tua pendens ante oculos tuos, et non credes vitae
tuae (Deut. XXVIII, 66). Vita haec dat dulcedinem, sed seipsam
de seipsa. Si inveni gratiam in oculis tuis, ait Moyses,
ad plenitudinem gratiae ostende mihi te ipsum. Et e
contra: Ego omne bonum ostendam tibi (Exod. XXXIII,
13, 18, 19). Unum petiit, et repromissa est omnimoda plenitudo. Quid tam
diversum, quam unum et omnia? Sono diversum, 1064A re unum,
diversum pronuntiatione, unum identitate. 5. Deus ergo omne
bonum, et summum bonum: etiam dulcedo, et dulcedinis genus generalissimum. Qui edunt me, adhuc esurient, inquit: et
qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29; Joan. VI 35).
Quare? Quia bonus et dulcis. Bonus Deus Israel rectis corde: sed et dulcis, et
rectus. Nec bonitas, nec justitia sine rectitudine. Qui bibit de illa, sitiet
iterum; de ista qui biberit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
Siquidem apud ipsum fons vitae, et ipse fons vitae, etiam fluminis impetus qui
laetificat civitatem Dei. Esto civitas Dei, et laetificabit te impetus hic.
Parat enim in dulcedine sua pauperi Deus. Fructus enim dulcis gutturi, et guttur
ejus suavissimum, 1064B ineffabilia omnia. Hic calculus est, quem
nemo scit, nisi qui accipit. Sunt enim in illa internae festivitatis gaudia;
quae quotidie mentibus nostris per inspirationem sui amoris imprimit interna, et
aeterna dulcedo. Nota, inquit, feci
vobis omnia quaecunque audivi a Patre (Joan. XV, 15): et ad
Moysen, Omne bonum ostendam tibi (Exod. XXXIII,
19). Omnia quae audivit a Patre, et quae promittit Moysi, unus denarius
est, qui promittitur laborantibus in vinea (Matth. XX), et una illa
quam petiit David (Psal. XXVI, 4), et unum illud quod necessarium
est (Luc. X, 42). Mel est quod sugit Israel de petra, et oleum de
saxo durissimo (Deut. XXXII, 13). Gaudium est quod nemo tollit
(Joan. XVI, 22). 724 Osculum est, de quo
scriptum est: Osculetur me osculo oris sui (Cant.
1064C I, 1). Internae suavitatis gustus ac dulcedo est, et
manna absconditum, et thesaurus absconditus in agro, cui comparatum omne dulce,
amarum; omne decorum, foedum; omne jucundum, triste; omne pretiosum, vile;
sordidum omne quod desiderabile est in oculis amatorum mundi fluentis. Nam
pretiosam margaritam datis omnibus terrenarum rerum delectamentis Sancta
sanctorum comparavit, et nobis in Filio suo praeparavit, et praeparat semper
interventu suo nobis orantibus oleum effusum dulcedinis hujus. Non erit ab re,
sed valde optimum, si ipsam Reginam misericordiae, vitam et dulcedinem nostram
dicamus, qui minus experti adhuc vitae hujus ac dulcedinis sumus, sed per ipsam
speramus 1064D nos posse consequi, quidquid totius bonitatis
factor dignatus fuerit gratiae nobis impertiri. 6. Sequitur:
«Spes nostra, salve.» Spes est in virtute, quasi scintillatio in fomite. Sine
fomite durare non potest scintillatio. Subtrahe fomitem, interit, emoritur;
subministra, vivet. Haud secus spes ruit sine fundamento, sine pabulo moritur,
inedia deficit, exstinguitur sine nutrimento, arescit succisa radice. Spes enim
sine vita virtutum et devotionis dulcedine non est spes, sed praesumptio. Inter
timorem et securitatem spes media est: et est spes incerti nomen boni. Vita et
dulcedo exterminant faciem timoris, securitati dant fortitudinem, dant decorem.
Eapropter dicit Deo, Singulariter in spe constituisti me:
et, In pace in idipsum, dormiam 1065A et
requiescam (Psal. IV, 9, 10). Est enim fulcita floribus, et
stipata malis charitas illius, quae foras mittit timorem, et dicet: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me
(Cant. II, 6). Laeva, comminatio supplicii: dextera, promissio
regni. Inter has spes cubat in molli strato charitatis: vita et dulcedo sternunt
hoc. Et hoc est medium illud in ferculo Salomonis, de quo Scriptura ait: Media autem charitate constravit (Cant. III,
10). Vides nunc sublimitatem carminis hujus. Primo ponit vitam, quae est
in integritate virtutum: secundo, dulcedinem spiritualium gaudiorum: deinde spem
infert aeternorum. Omnia haec Regina misericordiae, Domina mundi, Regina
coelorum contulit mundo, Virgo virginum, Sancta sanctorum, lumen caecorum,
justorum 1065B gloria, peccatorum venia, desperatorum reparatio,
deficientium fortitudo, salus orbis, saeculum totius integritatis: ipsa
intercedat pro peccatis nostris, praestante Domino Filio ejus, unico, cujus
regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum.
Amen. SERMO
II. Si linguae centum resonarent, oraque
centum, Ferrea vox mihi, nil, Maria, tibi dicere dignum Possum,
Stella maris quae Virgo beata vocaris. 1. O quam te
memorem, Virgo? quibus laudibus efferam? Infandissima lingua mea, quae
coinquinata est cum mortuis, incircumcisa labiis, nec purgata igne altaris:
inquietum malum, habens in naribus spiritum, rimis effluens undique: quid dignum
laudis laudibus 1065C tuis poterit immolare? Elevata est
magnificentia tua super coelos, et super omnem terram gloria tua, ita ut nec in
coelo inveniatur creatura quae tuam digne laudare queat magnificentiam; nec in
terra sit, quae gloriam tuam exprimere valeat. Nemo enim nec in coelo, nec in
terra inventus est dignus aperire librum praerogativarum tuarum, et digne
solvere septem signacula ejus. Plenitudinem gratiae adventum Spiritus sancti in
te, virtutis Altissimi obumbrationem, Verbi conceptionem, quod sine gravamine
gravida, sine dolore puerpera, virgo pariter et fecunda, quis enarrabit? Viri
divitiarum multi, de civitate Domini virtutum, miserunt manus suas ad haec
fortia; et tamen altitudinem divitiarum harum ad liquidum 1065D comprehendere non potuerunt, quia investigabiles viae istae, et
inscrutabilia universa. Conati sunt, et non datum est ultra. Dum adhuc
ordirentur, succisi sunt. Quis enim loquetur potentias has Domini, auditas 725 faciet omnes laudes ejus? Et si digne nullus, quisque tamen
pro viribus. Pro se quisque viri summa
certabat opum vi, (VIRGIL. Aeneid. lib. XII, vers.
552.) ut ait quis. Denique currebant omnes in odore unguentorum
tuorum. Trahe et nos post te, o Sancta sanctorum, et ostende lumen miserationum
tuarum. Sub umbra alarum tuarum nos protege.2. «Ad te» enim
«clamamus exsules filii Evae.» Secunda carminis hujus, quod explanandum
assumpsimus, 1066A incisio haec est, quod in modum dramatis nobis
videtur esse compositum. Varius enim diversarum personarum affectus hic
loquitur: hic perfectorum, et adhuc in melius proficientium status invenitur.
Vita siquidem quae animatur integritate virtutis, suavitas internae dulcedinis,
sanctaeque spei tanta praesumptio, quid nisi fructus Spiritus sunt, et
attractiones virtutis? Emeritorum militum donativa sunt haec, et diuturni
certaminis merces accumulata. At deploratio exsilii, patriae desiderium,
originalis peccati poenalis punctio, incipientium, seu proficientium indicia
sunt. Puta vitae hujus exsilium, fucum vanitatis: patriam, solidum veritatis.
Fucus vanitatis, nitor gloriae temporalis: solidum veritatis, immobilis cognitio
aeternitatis. Fucus vanitatis, splendor 1066B arridens creaturae
visibilis: solidum veritatis, inexstinguibile lumen internae dulcedinis. De hac
patria quidam sapiens ait: «O Veritas, exsulum patria, exsilii finis, video te,
sed intrare non sinor, indignus admitti, peccatis sordens. Quousque odoramus et
non gustamus, proficiscentes ad patriam, et non apprehendentes; suspirantes, et
de longe salutantes?» 3. Primus itaque homo ad hoc conditus
fuerat, ut si non peccasset, per contemplationis praesentiam vultui Creatoris
semper assisteret, et solidum veritatis agnosceret, agnitum amaret, amatum
teneret, tenendo frueretur, semperque ei adhaerendo qui immortalis est, etiam
vitam ipse sine termino possideret. Verum enim et summum bonum hominis, plena
1066C videlicet et perfecta agnitio Creatoris. Sed circumscriptus
astutia serpentis, et deceptus fuco vanitatis, specie videlicet creaturae
visibilis, ab Jerusalem in Jericho descendit, fontem veritatis deseruit,
affectum pulchritudini rerum inclinavit: et statim ignorantiae caecitate
percussus foras venit, et ab intima luce contemplationis factus est vagus, et
profugus super terram. Vagus scilicet per inordinatam concupiscentiam, profugus
per peccatricem conscientiam; quia mentem, quam divinum auxilium deserit,
quaecumque tentatio impetierit, subvertit. Cor ergo hominis, quod prius divino
amori affixum stabile persistit et unum amando, unum permansit, postquam per
desideria terrena defluere coeperit, quasi tot sibi 1066D in
exsilio mansiones statuit, quot sibi in eo delectationes invenit. Sicque fit ut
mens quae pulchritudinem, dulcedinem, pacem, securitatem, ac perpetuitatem
primae lucis amare nescit, nunquam valeat esse stabilis: quia gaudium permanens
in his quae in fuco vanitatis amplectitur, non inveniens, dum se semper
desiderio extendit, sequens quo assequi non valet, fluctuans in exsilio nunquam
requiescit. Modo valvis oculorum elapsa, curiosos intuitus pascit, et rerum
immensitatem in massa et mole considerat: modo rerum pulchritudinem in situ et
motu, specie et qualitate investigat: modo rerum utilitatem per necessaria,
commoda, apta et grata, pertentat. Nunc quoque naribus erumpit, et per olfactum
odoris varii 1067A suavia oblectamenta requirit. His pasta,
aurium per organa procedit, et dulce melos, harmonicae, organicae, arithmeticae
disciplinae capta per auditum introrsus trahit. Tactu quoque subtilia, levia, et
lenia palpando discutit, et in aula memoriae palpando desiderata reponit. Nec
minus gustu faucium praelibat varietatem saporum. Hos haedos suos mens quae se
ignorat et Deum, pascit juxta tabernaculum pastorum per res temporum et
temporalium vanitatum, mendicans ex ea quae praeterit figura hujus mundi, unde
suam famelicam curiositatem aliquatenus consoletur. Comparata est enim jumentis
insipientibus, et similis facta est illis; quia cum in honore esset, non
intellexit quod limus esset, honoris fastigio delectata. Hinc nascitur in
exsilio vanitatis 1067B motus sine stabilitate, labor sine
requie, cursus sine perventione; 726 ita ut semper inquietum
sit cor, donec ad patriam veritatis redire coeperit; egens, et de siliquis
porcorum satiari desiderans, quousque ad Patris domum suspiraverit, ubi
mercenarius abundat panibus, et omnes domestici vestiti sunt duplicibus. 4. De hoc exsilio, o Sancta sanctorum, «ad te clamamus exsules filii
Evae,» ut interventu tuo, ducatu tuo, adjutorio tuo possimus ad cubiculum
veritatis repatriare. Scimus procul dubio quia nil amplius habet homo de
universo labore suo, quo laborat sub sole, nisi vanitatem: et tamen pravae
consuetudinis nexibus irretiti, per nos redire non possumus in veritatis
libertatem. Non dicimus autem 1067C in hoc loco veritatem,
cognitionem esse Dei, et ejus quae secundum pietatem est scientiae; sed medium
illud purum et nudum ac solidum, quod est in virtutis amore. Quamvis enim
definiant auctores reparationem hominis esse cognitionem veritatis et amorem
virtutis, perfecta tamen virtus non est sine cognitione veritatis, nec veritas
sine amore virtutis. Vanus est qui in vanitate est, aut in vanitate
curiositatis, aut erroris. Vanitas curiositatis procedit a vanitate
mutabilitatis, et generat vanitatem mortalitatis. Prima, causa peccati; secunda,
peccatum; tertia, poena peccati. Prima est in his quae propter homines facta
sunt; secunda, in his quae ab hominibus facta sunt; tertia, in his quae in
hominibus sunt. Alia est in conditis rebus; alia, in mentibus; 1067D alia, in corporibus. Vanitas erroris est in omnibus quae fidei
catholicae et sanae doctrinae contraria sunt, et religionis disciplinam in illo
solido veritatis, quod velle et nolle hominis inter angustias parum et nimis
coarctat, non contingunt. Vanitas haec omnia sunt, qui se amplectentes
decipiunt, et ad veritatem aeternitatis non perducunt. In hoc exsilio omne pene
genus hominum ab initio usque ad adventum Reginae coelorum peregrinari
delectabatur, et veritatis patriae suspiriis nullis seu desiderio recordabatur.
Ipsa prima viam aperuit ad patriam; et Veritatem, quae vera patria est, mundo
generans dedit omnibus manifestam. 1068A 5.
Eapropter et nos, o Regina misericordiae «ad te clamamus exsules filii Evae.»
Clamor est alius oris, alius cordis. Clamor oris alta vociferatio: clamor cordis
valida et supplex ad Deum intentionis directio. Deus intus, homo foris. Ad eos
qui foris sunt, clamor oris: ad Deum et qui cum eo intus sunt, clamor cordis.
Intus ubi? In spiritu. Qualiter, inquis? Duobus modis. Quibus? Cognitione et
amore, revelatione ac devotione, acuto et calido. Modis his Deus cor inhabitat,
non solus tamen. Ubi enim fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae
(Matth. XXIV, 28). Ad quid? Ut renovetur sicut aquilae juventus
cordis. Ibi et illa aquila grandis magnarum alarum Sancta sanctorum innocentia,
et aequitas exaudit invocata, si clamoribus occultis assidue 1068B fuerit excitata. Et nos adhuc filii Evae transgressores, filii
inobedientiae, filii matris antiquae, ad te clamamus, Regina misericordiae.
Revertere visitans in nobis naturam tuam: revertere ostendendo eam, quam in
Christicolas habes charitatem tuam: revertere per singularem in nos a Deo datam
potestatem tuam: revertere per eam, quae tibi specialiter infusa est in
plenitudine gratiae, praerogativam tuam, ut intueamur te, non talem qualem
desiderant Angeli prospicere, dicentes, Tota pulchra es, amica
mea, et macula non est in te (Cantic. IV, 7); sed intueamur
te, largientem beneficia, conferentem remedia, medentem contritis corde,
ponentem fortitudinem lugentibus Sion, dantem coronam pro cinere, oleum pro
luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. Nec 1068C mediocris
visio ista, piam te et deprecabilem experiri, moerentiumque suspiria munere
gratiae consolari. Sonet haec vox tua in auribus nostris. Vox haec tua dulcis,
et haec facies tua decora. Nam in illo decore te videre, quo induit te Dominus
fortitudinem, et praecinxit te, non est hujus temporis, nec temporis vitae
nostrae vitiorum fetore sordentis. Stola immortalitatis te indutam videre,
Domina, indigni sumus: ostende nobis faciem miserationum tuarum, et salvi
erimus. Quod ipse nobis praestare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine
permanet in saecula saeculorum. Amen. 727 SERMO III. In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae 1068D Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, Semper honos
nomenque tuum laudesque manebunt, Spes mea, Virgo pia, o Virgo sacra, Virgo
Maria! 1. Et non amplius? Amplius multum, et per omnem
modum. Nam in aeternum et ultra non deficiet laus tua de ore hominum, etiam et
Angelorum. Coeli enarrant gloriam Dei. Et quae major in
omni gloria Dei, quam ineffabilis plenitudo coeli? Et nos cum ipsa, id est cum
Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia
coelestis exercitus, hymnum gloriae Sanctae sanctorum canimus. Illi gloriam; nos
hymnum gloriae. Illi gloriam, quam praesentes vident, in jubilo cordis 1069A invicem enarrant: nos hymnum tantummodo gloriae, id est memoriam
eructamus abundantiae suavitatis tuae. Et opera manuum ejus
annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 2). Fiat, inquit, firmamentum, et dividat aquas
ab aquis (Gen. I, 6). Omnibus firmamentis firmius firmamentum,
tu Domina; quae eum, quem coeli coelorum capere non poterant, cepisti et
concepisti, portasti et non defecisti; genuisti, aluisti, pavisti, mammasti et
educasti. Tu in medio aquarum divisisti aquas ab aquis, affectus videlicet
aeternorum ab affectibus temporalium. Tuam enim animam pertransivit gladius, ut
revelentur ex multis cordibus cogitationes (Luc. II, 35). Posuit in
hoc firmamento Deus solem et lunam, Christum et Ecclesiam; et stellas,
praerogativas gratiarum multas. 1069B Laudamus Dominum in sanctis
ejus. Firmitas, robur, et constantia, et fortitudo mentis ejus, quia mundi
contempsit gloriam, carnis calcavit illecebras. Virtus est Altissimi, de qua
scriptum est: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi
(Luc. I, 35) 2. Non solum autem coelum et
firmamentum, Domina rerum intelligitur, sed aliis nominibus convenienter
appellatur, et rerum vocabulis designatur. Ipsa tabernaculum Dei, ipsa templum,
ipsa domus, ipsa atrium, ipsa cubiculum, ipsa thalamus, ipsa sponsa, ipsa filia,
ipsa arca diluvii, arca testamenti, urna aurea, ipsa manna, virga Aaron, vellus
Gedeonis, porta Ezechielis, civitas Dei, ipsa coelum, ipsa terra, ipsa sol, ipsa
luna et stella matutina, aurora ipsa et lucerna, tuba et mons, fons quoque 1069C hortorum, et lilium convallium; desertum ipsa, et terra
repromissionis lacte et melle manans, stella maris, navis quoque, via in mari,
sagena, vinea, ager, arca, horreum, stabulum, praesepe subjugale, apotheca,
aula, turris, castra, acies, populus, regnum, sacerdotium. Ovis est, pascua est,
paradisus est, palma est, rosa est, fluvius est, potus est, columba est, columna
est, vestis est, margarita est, candelabrum est, mensa est, corona est, sceptrum
est, panis est, oleum est, vinum est, arbor est, virga est, cedrus est,
cypressus est, platanus est, cinnamomum est, balsamum est, myrrha est, thus est,
oliva est, nardus est, crocus est, fistula, calamus, et storax est, soror et
mater est. Et ut breviter concludam, de hac et ob hanc, et propter hanc 1069D omnis Scriptura facta est, propter hanc totus mundus factus est,
et haec gratia Dei plena est, et per hanc homo redemptus est, Verbum Dei caro
factum est, Deus humilis, et homo sublimis. 3. Ad te ergo
tantam ac talem, Domina rerum, Sancta sanctorum, Regina coelorum, «suspiramus,
gementes et flentes in hac lacrymarum valle.» Tertia haec positura carminis
hujus est, quod explanandum assumpsimus. Suspiria, gemitus et fletus
compunctionis sunt species seminum justitiae. Seminate
vobis, inquit, ad justitiam: metite spem vitae, et
illuminate vobis lumen scientiae (Ose. X, 12). Euntes 1070A ibant et flebant, mittentes semina
sua (Psal. CXXV, 6.) Suspirium, vox inarticulata, gementium
gemitus, dolentium fletus, has sedes habent. Tria sunt haec quae bene gradiuntur
in irriguo inferiori, et quartum quod feliciter incedit, vallis scilicet
lacrymarum. sedes irrigui superioris haec est (Josue XV, 19). Verus
Caleph dat utrumque filiae suae asello residenti. Et si tu aspiras ad haec,
comprime motus irrationabiles 728 sensualitatis et corporis
motu rationis. Abscinde a te concupiscentiam carnis, oculorum, potestatis et
honoris. Abjice mundi pompam et sarcinam, edoma carnem disciplina spiritus, in
arctum tua desideria constringe, non abeas in consilio impiorum, in via
peccatorum non stes, in cathedra pestilentiae non sedeas (Psal. I,
1). Apprehende 1070B humilitatem, ut sis pauper spiritu;
ferales corrige mores, et esto mitis. Tunc transito Jordane ingredieris terram
repromissionis, quae est compunctionis. Sic in tertio loco octo beatitudinum
dicitur: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur
(Matth. V, 5, et Isa. LXI, 2). 4. Quarto die
resuscitatus est Lazarus: quarta vigilia venit ad discipulos Jesus. Et tu fac
tibi vigilias quatuor, ut resusciteris et veniat ad te Jesus: duas timoris,
pudoris duas. Cogita Deum creatorem tuum, cogita benefactorem, cogita patrem,
cogita dominum. Ad singula reus es, plange ad singula, ad singula evigila, et
singulorum horum singuli intellectus, quasi singuli in mente dies sint, in
quibus quasi Lazarus mortuus eras, quasi fetebas. 1070C Dum per
singulos lacrymaris, quasi in quarto resuscitaris. Primum et ultimum exstinguunt
timorem: media duo, pudorem. Pater sane non metuitur, cum pater sit: patris est
semper misereri et parcere Paterna vox est: Percutiam, et ego
sanabo (Deut. XXXII, 39). Non est proinde quod a Patre
formides Si quando ferit emendat, non vindicat. At cogitantem quod patrem
offenderis, est certe quod pudeat, etsi non quod terreat. Voluntarie te genuit
verbo veritatis (Jacob. I, 18); deinde non pepercit Unigenito, ut
prosit genito (Joan. III, 16). Ipse quidem patrem ita exhibuit se
tibi, sed non tu illi aeque filium. Qua fronte attollis jam oculos ad vultum
patris tam boni, tam malus filius? Pudeat indigne gessisse generi tuo: pudeat
tanto patri vixisse degenerem. 1070D Exitus aquarum deducant
oculi tui, operiat confusio faciem tuam. Vultum tuum pudor suffundat, occupetque
caligo: deficiat in dolore vita tua, et anni tui in gemitibus. Proh dolor! quem
fructum habuisti in illis, in quibus nunc erubescis? Si in carne seminasti, de
carne messuisti corruptionem. Si mundus ipse transit, et concupiscentia ejus,
confundere ad illam vocem quae dicit: Si ego pater, ubi honor
meus? (Malach. I, 6.) Hoc de honore patris. Nunc ad beneficia
veniendum. Ut alia innumera taceam, hujus corporis victum, et usum temporis
hujus, et super omnia sanguinem dilecti Filii sui 1071A clamantem
de terra; pudeat ingratitudinis. Quid retribuisti Domino pro omnibus quae
retribuit tibi? 5. Ad timorem quoque veniamus. Si pudor minus
partes suas exsequitur, excitetur ut excitet. Sepone pia vocabula benefactoris
et patris; ad austeriora convertere. Nam qui legitur Pater
misericordiarum, et Deus totius consolationis (II Cor. I, 3);
legitur nihilominus Deus ultionum Dominus (Psal.
XCIII, 1), et legitur terribilis in consiliis super
filios hominum (Psal. LXV, 5). Quod pater est, quod beneficus
est, tibi est: quod Dominus ac Creator, sibi est. Etenim propter semetipsum
fecit omnia (Prov. XVI, 4). Qui ergo quod tuum est, tibi defendit
et servat; putas, principatus sui non requiret honorem? Requiret usque ad
novissimum quadrantem; requiret et retribuet 1071B abundanter
facientibus superbiam (Psal. XXX, 24). Requiret a redempto
servitium, honorem et gloriam ab eo quem plasmavit. Esto quod dissimulet, et
pater ignoscat beneficus, sed non dominus et creator. Pensa cujus formidinis et
horroris, tuum atque omnium contempsisse factorem, contempsisse Dominum
majestatis. Tanget montes, et fumigabunt et tam tremendam majestatem audet
irritare vilis pulvis, uno levi flatu dispergendus, et minime colligendus! Time
gehennam, time judicis vultum. Contremisce ab ira potentis, et facie furoris
ejus, a fragore ruentis mundi, a conflagratione elementorum, a tempestate
valida, a voce archangeli, et a verbo aspero. Contremisce a dentibus bestiae
infernalis, a ventre inferi, a rugientibus praeparatis 1071C ad
escam. Time vermem rodentem, ignem torrentem, fumum et vaporem, et sulphur et
spiritum procellarum: time tenebras exteriores, et dicito, Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum
(Jerem. IX, 1), et praeveniam fletibus fletus, et stridores
dentium, et manuum pedumque dura vincula, et pondus catenarum prementium,
stringentium, urentium 729 nec consumentium? Heu! mater mea,
cur me genuisti filium doloris et amaritudinis, indignationis et
plorationis? 6. Qui sic afficitur duplici metu isto et duplici
pudore, quatuor vigilias facit in mente, seu quatuor diebus intus illustratur,
in quorum quarto quasi Lazarus quatriduanus resuscitatur. Et sicut de uno fonte
paradisi oriuntur quatuor flumina, 1071D quae irrigant terram
(Gen. II, 10-14): sic quatuor affectiones istae ortae de uno fonte
compunctionis plenitudinem consumunt <fort. consummant>
irrigui inferioris. Pariunt enim suspiria, gemitus et fletus, quae dum pro
defectu virtutum aguntur, dicuntur irriguum inferius. Superius autem irriguum,
est vallis lacrymarum. Pinguis infusio haec coelitus irrorata, nec extorta, nec
coactitia: pluvia voluntaria est, quam segregavit Deus haereditati suae
(Psal. LXVII, 10). Aquae istae sunt quae egrediuntur de templo a
latere dextro (Ezech. XLVII, 1), et fluunt impetu de Libano
(Cant. IV, 15), fluunt etiam de 1072A fonte paradisi
in quatuor capita. Paradisus conscientia justi est, quam non urit cura pungens,
nec culpa remordens, quam non attenuat sensus egens, quam non grandinant
corporearum rerum irruentia phantasmata; fide florida, virtutibus fructifera,
opinione odorifera. Hujus medio fons oritur, dum virtus integritate solidatur.
Haec deinde dividitur in quatuor capita: justitiam, prudentiam, fortitudinem,
temperantiam. Justitia fodit in altum, et quaerit aquas irrigui superioris;
prudentia invenit, fortitudo vindicat sibi, temperantia possidet. Justitiam dico
esse genus ad omnia praecepta Dei: prudentiam divinarum humanarumque rerum
scientiam: fortitudinem, vigorem mentis inter adversa et prospera erectum:
temperantiam, inter velle et nolle, 1072B nosse parum et nimis,
citra et ultra discretionem. Legitime haec custodita perfectum faciunt virum,
cupientem dissolvi, et esse cum Christo, qui dicat: Heu mihi,
quia incolatus meus prolongatus est! (Psal. CXIX, 5) et, Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum (Psal. XLI,
3). Fons iste fons patens est domus David in ablutionem peccatoris et
menstruatae (Zach. XIII, 1). Hic est fons quem foderunt principes
multitudinis, quos commemoravimus, justitia scilicet, fortitudo, et temperantia
in datore legis, id est compunctione; et in baculis suis, id est in vigore
solido perfectae integritatis. 7. Mens itaque a vitiis purgata,
Deum sitiens jugiter, et ipsius adventum in se suscipiens, frequenter delectata
tantae suavitatis inenarrabili dulcedine, 1072C quia pro velle
suo semper eam habere minime valet, miro dolore afficitur; et haec ei
consolatio, ut prae ejus desiderio jugi lacrymarum pane pascatur. Fit itaque
vallis lacrymarum, dum de se humiliter sentiens, affatim abundat ubertate
fletuum. Et habet hoc irriguum superius, quo mortua mundo suaviter et dulciter
pascitur, quia per irriguum inferius emundata jam coelestium contemplatione
ineffabiliter delectatur. Haec duo irrigua, duae olivae sunt, et duo candelabra
lucentia ante Deum. Sunt haec duo luminaria, duo altaria, duo exploratores, duo
cherubim, duo ostiola, duo ubera, testamenta duo, hirci duo, leones duo, minuta
duo, tabulae duae, columnae duae, sorores duae, manus duae, et si qua sint
binaria, quae his consonantia opinabiliter queant 1072D inveniri.
In talibus suspiriis gemitu ac fletu, ac convalle lacrymarum, «ad te clamamus
exsules filii Evae,» Domina rerum, Sancta sanctorum, virtus nostra et refugium:
decus mundi, gloria coeli, praeelecta ut sol, pulchra lunaris ut fulgor, agnosce
omnes te diligentes. Audi nos: nam te Filius nihil negans honorat. Et tu salva
nos, Domine Jesu, pro quibus virgo Mater te orat, cujus regnum et imperium
sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. SERMO IV. Ante,
pererratis amborum finibus, exsul Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania
Tigrim, 1073A Quam tuus e nostro labatur pectore
vultus Virgo Dei genitrix,
quem totus non capit orbis. 1. Omnino necessarie. Vultum
quidem tuum deprecabuntur omnes divites plebis; quanto magis pauperes 730 plebis? et si pauperes plebis, multo magis egenus et pauper,
opprobrium hominum et abjectio plebis. Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum
tuum; vultum tuum, Domina, requiram: ne avertas faciem tuam a me, ne declines in
ira a servo tuo. Ostende faciem tuam, sonet vox tua in auribus nostris, quia vox
tua dulcis, et facies tua decora. Vocem tuam audivimus quater in Evangelio, o
Domina rerum. Primo, ad angelum; secundo ad Elisabeth, tertio ad Filium, Fili, quid fecisti nobis sic? (Luc. II, 48.)
quarto, item ad Filium, Vinum 1073B non
habent (Joan. II, 3). Quam harum inquirimus? Illam utique, Vinum non habent. Necessaria nobis haec est. Defecit vinum in
cadis nostris, vinum scilicet laetificans cor hominis (Psal. CIII,
15). Non causamur de vino in quo est luxuria (Ephes. V, 18);
illud quaerimus, de quo propheta, quod germinat virgines (Zach. IX,
17): harum pincerna tu, vexillifera tu. Vexilla regis prodeunt in nobis,
te agente pro nobis. Calix in manu tua vini meri, in manu tua, in potestate tua;
vini meri, amoris divini. Dic, Domina rerum, dic pro nobis, Filio tuo, Vinum non habent. Calix hujus vini inebrians, quam praeclarus
est! Inebriat, calefacit, acuit, audaces facit et fortes, obliviosos, discretos,
somnolentos. Inebriat amor Dei ad contemptum mundi: calefacit, 1073C quia ferventes facit: acuit, quia erudit: facit audaces contra
adversa, et fortes; a carne, mundo, et daemonibus invincibiles; obliviosos eorum
scilicet quae retro sunt, et in futura extentos: discretos erudiens ad
justitiam; somnolentos ad temporalia, et taediosos; et ad invisibilia
contemplanda pronos et promptos. 2. Hoc vinum laetificat cor
hominis. Hoc a te et per te speramus, non solum vinum, sed et panem. Panis enim
cor hominis confirmat (Psal. CIII, 15). Panis ille de quo
Scriptura: Panem angelorum manducavit homo (Psal.
LXXVII, 25). Panis ipse Filii tui dulcis memoria: praesentia ipsius plena
tu. Et mensa propositionis duodecim panum numerum 1073D duodenarii dedicans. Duodecim panes, duodecim sunt praerogativae
gratiarum, in quibus gratia repleta es, et Dominus tecum. Porro ne de corde meo
videar prophetare, tuas has praerogativas Paulus apostolus et nominat pariter et
enumerat dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium,
pax, patientia, longanimitas, benignitas, mansuetudo, fortitudo, misericordia,
continentia, castitas (Galat. V. 22, 23). Panes certe admodum
splendidi, sapidique. Splendidi, in sua natura: sapidi, in animorum experientia.
Denique summe spirituales deliciae hae sunt. Plus quippe eis confirmatur et
delectatur animus, quam ullis carnalibus deliciis corpus. Neque vero proveniunt
homini a se ipso, imo fructus sunt 1074A Spiritus sancti.
Proinde, Virgo beata, postquam nuntius coelestis te praedicta gratiarum
praerogativa perhibuit plenam, mox gratiarum causam subjungens, inquit, Dominus tecum (Luc. I, 28). Dominus autem
spiritus est. Spiritus ergo sanctus magnificavit facere tecum. Magnificavit,
inquam, facere in te duo opera sua. Unum erat, dum dignam te fecit quae Dei
Filium concipere posses et parere: alterum, quando ex tua carne sancta ac digna
carnem Filii Dei formavit. Fecit proinde te magnam et castam. Magnam plane
fecit, ut immensum caperes: castam, quatenus digne contineres. Magnam te fecit
humilitate; castam, virginitate. 3. Itaque tu sancta, tu es
castellum in quod Jesus intravit, habens turrim humilitatis (qui enim 1074B se humiliat, exaltatur) et murum virginitatis. Murum certe
fortissimum; quippe qui nec ante partum, nec in partu, nec post partum potuit
violari. Lapides muri disciplina tua fuerunt et continentia, sine quibus nunquam
constans est virginitatis murus. In te duae sorores fuerunt Maria et Martha
(Luc. X, 38, 39), quae Dominum susceperunt. Maria fuit
intelligentia tua specialis, qua Deum et Dei Filium esse intellexisti quem
genuisti. At vero Martha rationalis erat prudentia, qua ei ut Domino Filioque
tuo in carne servisti. Tu ergo, Domina, nasus es speciosus, ad quam dicit
sponsus: Nasus tuus sicut turris Libani (Cantic.
VII, 4), quae aedificata est cum propugnaculis: mille
clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium (Cantic. IV, 4).
Nasus duo habet 1074C foramina, per quae spiritum a capite
emittit: ita tu, Domina, virginitate et humilitate tua de coelo eduxisti Filium
Dei, Spiritus oris nostri, dicente propheta, Christus Dominus (Thren. IV, 20). Spiritus vero
est Dominus 731 Christus: quippe qui ut spiritus oris nostri
charitatem calefacit, cupiditatem nostram refrigerat, ad bonam nos voluntatem
movit, fide justificavit. Tu ergo nasus Ecclesiae similis es turri, celsa
videlicet dignitate, firma gravitate. Turris es Libani. Libanus mons, qui
dicitur Dealbatio, altam prae omnibus signat innocentiam tuam. Innocens fuisti
ab originalibus et ab actualibus peccatis. Nemo ita praeter te. Unde auctoritas
Augustini: «Cum de peccatis agitur, nullam de 1074D beata Maria
volumus fieri mentionem. Ex eo enim majorem credimus ei collatam virtutem ad
vincendum ex omni parte peccatum, quae concipere et parere meruit eum qui nullum
habuit peccatum (Lib. de Natura et Gratia, cap. 36, n. 42).» Ex
omni inquit, parte hoc est, ex parte originalis, et ex parte actualis peccati.
Ea ergo sola excepta, caeteri omnes quid dicere possunt, nisi quod ait apostolus
Joannes: Si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos
seducimus, et veritas in nobis non est? (I Joan. I, 8.) Ego
quoque pia fide opinor, in utero matris tuae ab originalibus te absolutam
peccatis: nec vana est fides, nec opinio falsa. Denique et rationes et
auctoritates inveniuntur ista stipulantes. 1075A Et quidem ratio
sic: Si alii in utero matris fuerunt sanctificati, multo magis tu, mater Domini.
Sed Jeremias et Joannes, alter sanctificatus (Jerem. I, 5), alter
Spiritu sancto repletus in utero matris leguntur (Luc. 1, 64). Ergo
et tu, Maria genitrix Dei, quae sola totam Spiritus sancti gratiam possedisti,
quam alii habuere per partes. Te enim angelus Gabriel pronuntiavit gratia plenam
(ibid., 28). Tuum odorem longe ante in filio patriarcha Isaac
trahebat dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri
pleni (Gen. XXVII, 21). Tu es ager plenus, plena virtutum,
plena gratiarum. Tu protulisti frumentum electorum, quod est etiam Angelorum
cibus. Te benedixit Dominus. Te, inquam, benedixit Dominus, ut per te benedictam
vita veniret, sicut mors per 1075B Evam processerat maledicta. De
te secretorum coelestium conscius Salomon dicit: Quae est ista
quae progreditur sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata? (Cantic. VI, 9.)
Aurora semper noctem sequitur, nox precedit auroram. Quid autem est nox frigida
et obscura, nisi originale peccatum, frigidum concupiscentia, obscurum
ignorantia? Tu ergo processisti ut aurora lucida et rubicunda, quia superatis
originalibus peccatis in utero matris, nata es lucida cognitione veritatis, et
rubicunda amore virtutis. Inde est quod nativitatem tuam sanctam sancta Ecclesia
festivis celebrationibus honorat, quod alias non faceret. Denique nullius
praeter te, nisi Domini Filii tui, et Joannis Baptistae (qui utique sancti nati
1075C sunt) colit nativitatem. 4. Cum igitur tam
clare auctoritates divinae tuam ab utero testentur innocentiam, quis ultra
dubitet sanctam et immaculatam huic mundo progenitam? Tu es proinde turris
Libani cum propugnaculis aedificata. Ab ineunte quippe aetate dilexisti
justitiam, et odisti iniquitatem. Quare delectatio justitiae, odiumque
iniquitatis, cum quibus crevisti, tua fuere propugnacula. His quippe visis,
hostibus certe suspecta fuisti. Non enim parum formidabant, ne forte tu esses
(quae et eras) per quam expugnandi erant et damnandi: propter quod et terribilis
fuisti eis ut castrorum acies ordinata. Nihil vero omnino proficit inimicus in
te, eo quod mille clypei pependerunt 1075D ex te, omnis armatura
fortium. Denarius solidus millenarius est: siquidem denarius quadratus
centenarium perficit. Porro decem sunt praecepta Legis Primum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut.
VI, 13). In hoc solius Dei praecipitur cultus. Nulli quippe alii
servitus, quae graece latria dicitur, debetur. Siquidem quando daemonibus
exhibetur, idololatria vocatur: quod proximo inhibetur praecepto, Non assumas nomen Dei tui in vanum. Ac si diceret: Nulli
creaturae Dei honorem exhibeas, nihil per incantationes aut auguria quaeras.
Porro speciale obsequium Deo praebetur in observantia sanctarum solemnitatum:
unde tertium praeceptum contexitur, Observa diem Sabbati:
quod est, In sacris feriis te exerce, quatenus 1076A per requiem
praesentem discas sperare aeternam. Ac tria ista ad Deum duntaxat pertinent, qua
de re in una solummodo tabula scripta fuerunt. Caeterum caetera ad
conversationem hominis cum 732 proximo spectant, quare et
ipsa continebantur in secunda 5. Et primum quidem ad maxime
proximos, id est parentes, pertinet: Honora, inquit, patrem et matrem. Honoris nomine non solum subjectionis
reverentia, sed etiam subsidii obsequium accipitur. Proinde filii debent
honorare parentes, et in bonis obediendo, et temporalia, si opus habuerint,
subsidia ministrando. Non occides. Id maximum malum est
quod proximis potest inferri, ac propterea primo omnium debuit prohiberi. Fit
autem homicidium 1076B multis modis, manu, praecepto, consilio,
consensu vel neglectu. Si enim moriturum aliquo modo vivificare valeas et
negligis, procul dubio ejus mortis reus teneris. Postea dicit: Non fornicaberis (Deut. V, 11, 12, 16, 18).
Fornicatio alia spiritus, alia corporis. Spiritus fornicatio est, deserto Deo,
adhaerere diabolo. Unde, Perdes omnes qui fornicantur abs
te (Psal. LXXII, 27). Porro corporis fornicatio, est passim
cum meretricibus, vel feminis a legitimis viris absolutis, sola libidinis
explendae causa commisceri. Deinde adjungitur: Furtumque non
facies. In furto comprehenditur rapina, usura, pervasio, quidquid denique
cum damno alterius possidetur. Deinceps ait: Falsum
testimonium ne dicas. Falsum testimonium, alieni patrocinium mendacii
proprie dicitur. Verumtamen 1076C in hoc loco pro omnibus
mendacii partibus verisimile est poni. Denique perjurium, voti solutionem, et
generaliter omne mendacium non permittit, qui falsum testimonium nominatim
prohibuit. Nonum praeceptum est: Non concupisces proximi tui
uxorem. Ubi nimirum adulterium vetuit, atque abusionem Deo sacratarum.
Sponsae quippe sunt Dei: et utique non minus est Dei sponsam violare quam
hominis. Decimum: Non concupisces rem proximi tui (Deut. V, 19-21).
Omnem dolum et circumventionem hoc ultimo vetat praecepto, quibus miseri
mortales se invicem decipiunt, bonisque privant terrenis. 6.
Haec decem Legis praecepta suos observatores tanquam clypei muniunt, et a
tormentis inferni defendunt, 1076D quapropter optimi decem clypei
sunt. Denarius porro linearis numerus est, solam habens longitudinem, quae solo
duntaxat capitur intellectu. Decem itaque clypeos habet. At si denarius in altum
extendatur atque quadretur, centenarium videlicet parit. Eadem quoque ratione si
Decalogus post scientiam memoria firmetur, et dilatetur affectu, centum profecto
clypei possidentur. Postremo denarius exaltatus atque solidatus millenarium
perficit: sic nimirum Decalogum de affectu in bonam producens operationem,
optatos certe mille coepit clypeos possidere. Non est dubium te benedictam
intellectu et affectu, et actu, hunc super omnes mortales Decalogum habuisse et
observasse: unde prorsus merito mille clypei ex te dicuntur pendere. Et non
solum 1077A clypei, sed et omnis armatura fortium. Nihil est enim
virtutis quod ex te non resplendeat: et quidquid singuli habuere sancti, tu sola
possedisti. Lectulus es Salomonis, de quo in Canticis: En
lectulum 1078A Salomonis septuaginta fortes ambiunt ex
fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi
(Cantic. III, 7, 8).
|