1077 MEDITATIO IN SALVE
REGINA. NOTA.Est fragmentum cap. 19
part. III Stimuli amoris inter Opuscula S. Bonaventurae.
Quidam putant esse Anselmi Lucensis episcopi, qui ante Bernardum natum devixit.
Non ergo Bernardus esset auctor clausulae hujus antiphonae, O Clemens, etc., cum ab hoc auctore afferatus 1077A 1. Ad salutandum Virginem primo debeo ejus
magnitudinem considerare. Nec enim circa suum Filium amplius potuit elevari,
quam ut Mater Dei vocaretur. Admirans ergo magnificentiam Matris nostrae, 1077B devote et reverenter dico: «Salve, Regina.» Sub tuo tegmine,
Domina, volo de caetero militare: me totaliter dominationi tuae committo, ut
plenarie regas, nihil meae insipientiae dimittens de mei regimine. Quidquid enim
mihi 733 dimiseris, noveris miserrime destruendum. Sed cum
plenus sim miseria a vertice usque ad pedum plantas, et putrefactus; fetorem
gravem et horrorem quomodo dignaberis regere, tam nobilis creatura? Quia tu es
«Regina misericordiae» et qui sunt misericordiae subditi, nisi miseri? Multum es
sollicita de miseris; hos in tuos filios adoptasti, hos regere Domina voluisti:
et ideo «Regina misericordiae» vocaris. Nos ergo miseri tecum de caetero
consolemur, tecum amodo, Domina, habitemus, te mentis visceribus amplectamur,
1077C quia tu es «vita.» Vita vere, quae mortem superbiae humilis
vicisti, et nobis vitam gratiae impetrasti. O certe vita amabilis, vita
desiderabilis, vita delectabilis! o vita quae nutris tuos coelestibus alimentis!
Qui enim vult te habere, se affligat, delicias respuat, delicata quaeque
contemnat: et qui amplius mortificatus fuerit, te amplius possidebit. 2. «Dulcedo.» Vere dulcedo, quae amaritudinem peccati, impetrando
gratiam, expellis, quae nobis gratiae dulcorem acquiris, quae ad suavitatem
patriae coelestis contemplantes introducis. O dulcis Domina, cujus sola memoria
affectum dulcorat, cujus magnitudinis meditatio mentem elevat, cujus pulchritudo
oculum interiorem exhilarat, cujus amoenitatis immensitas 1077D cor meditantis inebriat! O Domina, quae rapis corda hominum
dulcore, nonne cor meum, Domina, rapuisti? Ubi, quaeso, posuisti illud, ut ipsum
valeam invenire? O raptrix cordium, quando mihi restitues cor meum? Quare sic
corda simplicium rapis? Quare violentiam facis amicis? Nunquid ipsum semper vis
tenere? Cum illud postulo, mihi arrides: et statim tua dulcedine consopitus
quiesco. Cum in me reversus iterum illud postulo, me complexaris dulcissima, et
statim inebrior tui amore: tunc cor meum non discerno a tuo, nec aliud scio
petere, nisi tuum. Sed ex quo est cor meum tuo dulcore sic inebriatum, guberna
illud cum tuo, et in sanguine Agni conserva, et in latere Filii colloca. Tunc
assequar quod intendo, et possidebo 1078A quod spero, quia tu es
«spes nostra.» Sperent ergo in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non
dereliquisti quaerentes te, Domina. Certe qui sperant in te, mutabunt
fortitudinem: assument pennas, ut 1078B aquilae; volabunt, et non
deficient. Quis non sperabit in te, quae etiam adjuvas desperatos? Non dubito
quod si ad te venerimus, habebimus quod volemus. In te ergo speret qui desperat:
qui deficit, ad te currat. 3. «Salve.» Quis ergo de caetero nos
a tui salutatione poterit prohibere ex quo sic es vita, dulcedo et spes nostra?
«Salve.» Quis ergo ex quo Regina es nostra, a tua reverentia nos poterit
separare vel impedire? Primo es Domina salutanda, ut per te gratia impetretur:
secundo, ut per te ad gloriam veniatur. «Ad te.» Ad te vere, quia tu sola Deum
genuisti, tu sola interemisti universam haereticam pravitatem: ad te certe quae
levas nos a faecibus peccatorum, quae nos consolaris in cunabulis vagientes,
1078C lactas parvulos esurientes, «Clamamus.» Quare non
clamaremus, Domina, qui vulnera sustinemus, plagas sentimus, qui inimicis
undique circumdamur? Clamamus angustiati miseriis infinitis oppressi. Clamamus
cordis anxietate, stomachi vacuitate, doloris acerbitate, aut forte erga te
amoris immensitate. Quare enim obdormis, Domina? Surge, adjuva nos. Clamamus
etiam, ut nostram manifestemus necessitatem, quia clamare necessitas nos
compellit: quid nos amplius affligis? Si multum tardaveris, vocem amittam
clamando, et ad te amplius vociferare nequibo. Heu mihi! tunc quid faciam, cum
nec exaudire me poteris, nec audire? Cito, cito, Domina, subvenias clamanti, ne
in manibus deficiam inimici: 1078D curre, festina, Domina, et
tuum iniquissimum, et infidelissimum servum ad te clamantem parcendo adjuva, et
eripe de manu et periculis tui hostis. Si aliud te allicere, Domina, non
deberet, nisi quia tuus hostis audet nos tuos servos invadere fraudulenter,
deberes ad nos quam citius festinare. Curre, et libera nos, Domina, propter
eorum superbiam reprimendam. Curre, ne dicant: Ubi est eorum Domina, de cujus
clementia confidebant? 4. Ne mireris, Domina, si clamamus, quia
sumus a te nimium elongati. In regione longinqua dissipavimus partem 734 nostram, et ideo «ad te clamamus exsules.» Exsules a patria,
exsules a visione divina: et utinam non exsules a gratia, exsules a consolatione
materna! O anima, cur non es potius 1079A a corpore separata,
quam a tua Domina exsul facta? Heu mihi! cur sum in tam longum exsilium
relegatus! O Domina, dum hic sumus, exsules constituas nos, ne hic tanquam in
patria confidentes, te et tuum Filium quaerere desistamus: sic tamen constituas
exsules in corpore, ut semper tecum simus cives in mente. «Filii Evae.» Vere
filii Evae; superbi, praesumptuosi, ambitiosi, avari, gulosi et carnales,
inobedientes; et breviter, in omnibus ipsam Evam sequentes, proni sumus ad
malum, difficiles vero ad bonum: et si contingat aliquem filium bonorum operum
generare, cum quodam cordis dolore et tristitia parturimus. Sed malum cum
laetitia perpetramus, nec bonis sufficiunt mala nostra: sed sicut ipsa Eva, ita
et nos alios inclinamus ad malum; et 1079B etiam sicut ipsa, ita
et nos in defectibus excusamus, aut saltem, si possumus, in alios retorquemus.
Plus enim placet nobis in multo sudore et labore vilia acquirere, quam Dominam
gloriae degustare, et ipsam levissime, imo dulcissime possidere. Nisi enim nos,
Domina, adjuvisses, fortassis jam in inferni profundissima venissemus. 5. Nec est quod nos valeat excusare, qui non te, sed Evam in omnibus
imitamur, ac per hoc, «Ad te suspiramus.» Suspiramus autem de tam bonae Matris
absentia, venire ad te, Domina, cupientes: «suspiramus ad te,» videre Filium
tuum affectantes. Nimius ergo amor, quo erga te sumus inebriati intrinsecus,
cogit nos ad te, Domina, suspirare. Omnibus 1079C es amabilis,
omnibus affabilis, omnibus delectabilis; sedes sapientiae, fluvius clementiae,
radius Deitatis: nec est qui se abscondat a calore tuo. Quis ergo ad te, Domina,
non suspirabit? Amore suspiramus, etiam et dolore. Undique nos angustiae
premunt. Quomodo ergo ad te non suspiremus? solatium miserorum, refugium
expulsorum, liberatio captivorum, Regina bellatorum, Domina universorum, etiam
inimicorum, nec est qui tuae voluntati valeat obviare. Sic afflicti, sic miseri
ad te suspiramus: «Gementes et flentes in hac lacrymarum valle.» Heu, Domina!
non vides quod totaliter sumus amaritudine pleni? Intus sumus gementes, exterius
flentes in loco lacrymoso jacentes: onerati peccatis gemimus, aggravati
molestiis flemus, abundantes 1080A miseriis in valle lacrymarum
sumus, tuum subsidium postulantes. Quid amplius dicam? nec sufficio, nec scio
omnia detestabilia hujus vallis enarrare. 6. «Eia ergo,
advocata nostra.» O laudabilis clementia Salvatoris, qui sic afflictis tam
nobile subsidium dignatus est elargiri! et ideo non est timendum quin miserearis
miseris, ad illam partem inclinans sententiam quam defendis, ut nobis exhibeas
gloriam quam peperisti. Non ergo restat, Domina, nisi ut illos misericordes
oculos ad nos convertas. «Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes
oculos ad nos converte.» Non dubitamus, Domina, quin, si nostras aspexeris
miserias, non poterit tua miseratio suum retardare effectum. Mirabiles necnon et
amabiles illi tuorum radii oculorum, quibus 1080B nos allicis ad
amorem, et ad plenam ducis salutem, ne venenatos oculos basilisci timeamus. O
Evae oculi venenati! cur non offertis vos oculis Virginis, si vultis perfectam
recipere medicinam? nam suorum claritas oculorum tenebras expellit, effugat
catervas daemonum, purgat vitia mentium, corda congelata accendit, et demum ad
coelestia trahit. O quam beati, o Domina, quos tui viderint oculi! Hos ergo
oculos ad nos, Domina, converte. «Et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis
post hoc exsilium ostende.» O venter mirabilis, qui potuit capere Salvatorem! o
venter laudabilis, qui potuit recipere Redemptorem! o venter desiderabilis, e
quo emanavit desiderium mentium, gratiarum fluvius, gloriae 1080C praemium! o venter amabilis et dulcedo animae, o elevatio
mentium, inebriatio cordium, sanitas peccatorum! Fructus tuus, Domina, hic certe
est fructus beatus a principio sui ortus. Hic est Jesus Dei vivi Filius. Hic est
salvator noster Dominus Deus. Hunc «Jesum benedictum fructum ventris tui nobis
post hoc exsilium ostende,» ut videndo ipsum habeamus; ipsum videndo,
beatitudine repleamur. «O clemens, o pia, o dulcis Maria!» O clemens
indigentibus, pia exorantibus, dulcis diligentibus! o clemens poenitentibus, pia
proficientibus, dulcis contemplantibus! o clemens liberando, pia largiendo,
dulcis te donando! o clemens consolando, pia blandiendo, dulcis osculando!
Clemens es subjectis, pia jam correctis, dulcis praedilectis. Amen.
|