1085 AD PASTORES IN SYNODO CONGREGATOS SERMO. 739 Cujuscunque sit, nec inelegans est, nec lectu
indignus.1085C Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde,
ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium, etc.
Joan. cap. X, V\. 1-16.1. Reverendissimi Patres et
Domini, ecce lecta sunt verba sancti Evangelii in auribus vestris, et utinam
diligenter intellecta ab universitate vestra! Intellectus bonus omnibus
facientibus ea. Saeculares in speculis suis visu cognoscere solent
pulchritudinem aut turpitudinem suam. Alterius generis est speculum vestrum, in
quo magis auditu, quam visu potestis attendere quid deceat, et quid non deceat;
quid impediat, quid expediat, quid ex debito vestri officii vobis incumbat.
Speculum vestrum, sanctum est Evangelium. Considerate, obsecro, non vultum
vestrae nativitatis, sed statum quotidianae conversationis. 1085D Considerate, et nolite abire negligendo, sed stetis diligentius
investigando, et perscrutatis medullitus conscientiis vestris, in testimoniis
earum aut gloriemini, aut terreamini. Nam sicut multis gloria, ita multis est
ignominia testimonium conscientiae suae. Ecce sacrum Evangelium sub numero trium
personarum includit multitudinem universam praelatorum. Proposuit enim nobis
bonum pastorem, mercenarium, et furem. Si boni pastores estis, gaudete, quia
merces vestra copiosa est in coelis. Si 1086C mercenarii estis,
timete, quia periculum vestrum grande est in terris. Si fures estis,
ingemiscite, quia locus vester magnus est in poenis, nisi properaveritis ad
poenitentiam, et quae vovistis Domino Deo vestro, digne reddideritis. Vos
maxime, qui in circuitu Domini estis, et in conspectu ejus affertis munera, et
offertis, non corruptibilium auri et argenti, sed pretiosi sanguinis et corporis
Agni immaculati. Quantam dignitatem contulit vobis Deus! quanta est praerogativa
ordinis vestri! Praetulit vos Deus regibus et imperatoribus; praetulit ordinem
vestrum omnibus; imo, ut altius loquar, praetulit vos Angelis et Archangelis,
Tronis et Dominationibus. Sicut enim non Angelos, sed semen Abrahae apprehendit
ad faciendam redemptionem (Hebr. 1086D II, 15, 16):
sic non Angelis, sed hominibus, solisque sacerdotibus Dominici corporis et
sanguinis commisit consecrationem. Omnes enim, sicut ait
Apostolus, sunt administratorii spiritus, in ministerium missi
propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Id. I, 14). Sed
longe excellentius est officium vestrum, quod admirabile est, et non solum in
oculis vestris, sed etiam Angelorum. 2. Haec sunt infelicissima
tempora, quae praevidit apostolus Paulus; in quibus homines sanam doctrinam 1087A non sustinent, sed coacervant sibi magistros ad desideria sua,
in quibus a veritate se avertunt, et ad fabulas et vanitates hujus saeculi
convertuntur (II Tim. IV, 3, 4). Haec sunt, inquam, novissima
tempora, in quibus refrigescit charitas, et abundat iniquitas multorum. Quare
hoc dico? Quia, ut audistis, tres personas, imo, ut planius dicam, tria genera
doctorum sanctum describit Evangelium. Primum genus aliquam quidem partem, sed
unumquodque duorum sequentium copiosam et perniciosam includit multitudinem
praelatorum; sed illos defendit numerus. In primo solo genere abundat charitas;
in aliis duobus omnino refriget ubi nimirum abundat iniquitas. Audistis
proprietates singulorum. Bonus pastor est qui ponit animam suam pro ovibus suis:
1087B mercenarius est qui videt lupum venientem, et fugit: fur
est qui mactat et occidit. Bonus pastor non suam voluntatem facere, sed Domini
sui quaerit utilitatem. Ipsi soli servat fidem, ipsi laborat, ipsum honorat.
Ipsi quaerit gloriam, non sibi. Regi enim saeculorum
immortali, invisibili soli Deo, honor et gloria in saecula saeculorum.
Amen. (I Tim. I, 17). Non nobis, 740
Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1).
Nobis miseris da veniam, da gratiam, tibi serva gloriam, utpote a quo est venia
peccatorum, et gratia meritorum. Bonus pastor in omni labore villicationis suae
quaerit non quae sua sunt, sed quae Christi; quod proprium habet charitas. Unde
si quandoque excesserit, charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr.
IV, 8 et Prov. 1087C X, 12): sed et ipse advocatum habet
in coelis Jesum Christum Dominum nostrum, et ipse est propitiatio pro peccatis
nostris (I Joan. II, 1, 2). 3. Mercenarius est, ut
diximus, qui videns lupum venientem, fugit. Quaerit ergo quae sua sunt, non quae
Jesu Christi. Alioquin utique non fugeret, sed sua, imo et se ipsum
superimpenderet potius, quam gregem suum raptoribus exponeret. Multi sunt
mercenarii, qui in prosperitate leviter discerni non possunt a bonis pastoribus.
Habent enim multa cum ipsis communia. Habuerunt namque sanam electionem in
ingressu; habent nihilominus mundam conversationem in progressu: pacem Ecclesiae
amant et quaerunt, utiliter ac viriliter ecclesiasticis implicantur 1087D negotiis; non recusant gravedines oneris, sed hoc ideo quia
ambiunt gloriam honoris. Amant enim primos recubitus in coenis, salutationes in
foro, et vocari ab hominibus rabbi (Matth. XXIII, 6, et Marc. XII,
39). Multoties etiam cibantur pane lacrymarum, et vino compunctionis
potantur ex recordatione peccatorum: sicut testatur junior filius, qui in
regione longinqua consumpsit omnem substantiam suam vivendo luxuriose. Unde et
dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant
panibus! (Luc. XV, 17.) Si panibus abundant mercenarii,
nunquid fame peribunt operarii? Operarios dico, qui quanto rariores in terris,
tanto chariores in coelis habentur. De paucitate eorum conqueritur Veritas
dicens: Messis quidem multa, operarii autem 1088A pauci (Luc. X, 2). Messis utique multa, et
sacerdotes multi: et mercenarii multi, sed operarii pauci. Pauci plane operarii,
et admodum rari inconfusibiles, qui aspicientes in auctorem fidei et
consummatorem Jesum, quos instruunt verbo sanctae praedicationis, non destruunt
exemplo pravae operationis, efficacius opere quam verbo praedicantes. 4. Notandum vero quod filius non dicit, Fac me unum de mercenariis
tuis: sed, Fac me sicut unum de mercenariis tuis
(Luc. XV, 19); ut videlicet ea sibi offerat beneficia, quibus illi
communicant in praesenti. Inquit Psalmista: Cibavit eos ex
adipe frumenti (Psal. LXXX, 17). Quos eos? Audi quod
praemittitur: Inimici Domini mentiti sunt ei. Hi sunt
quos cibat ex adipe frumenti, et melle satiat. Qui 1088B sunt
illi? Mercenarii, qui licet ad horam credant, in tempore tamen tentationis
recedunt (Luc. VIII, 13). Unde patet quod amici sunt mundi. Amicus
autem hujus mundi, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4). Iterum
quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21): et
si non quaerunt quae illius sunt, cum eo non sunt. Et qui cum eo non sunt,
contra eum sunt; quia ipse ait: Qui non est mecum, contra me
est (Luc. XI, 23). Et qui contra eum sunt, inimici ejus sunt.
Hi per exteriora mentiuntur Deo de interioribus. Cum enim sane praedicent, et
munde vivant, sanitatem loquuntur intentionis: ut videlicet Deum habeant in
causa, et omnia interiora eorum benedicant nomini sancto ejus; cum tunc tamen
non Deum, sed mundum; non Dominum, sed se 1088C ipsos habeant in
causa. Mentiuntur potius Deo quam hominibus, ad cujus contumeliam spectat tanta
collatio gratiarum: quibus non honorem Dei, sed honorem hominis constat acquiri,
nec charitati, sed cupiditati deserviri. Unde operarius inconfusibilis postulat
non duo tantum, sed tria: quia funiculus triplex difficile rumpitur
(Eccle. IV, 12). Non enim postulat disciplinam et scientiam, quas
possunt habere et mercenarii: sed dicit, Bonitatem, et
disciplinam, et scientiam doce me (Psal. CXVIII, 66), quae
tria in solis filiis requiruntur. Quid enim prodesset disciplinam 741 habere in conversatione, scientiam in praedicatione, nisi
adsit bonitas in intentione? Nusquam scriptum est, aut carnis obsequium, 1088D aut rationis scientiam sufficere; sed bona voluntas sufficit.
Sanata ergo voluntate, utilis erit et praemiosa tam castigatio carnis per
disciplinam, quam illuminatio rationis per scientiam. 5.
Propter supra dictas ergo rationes, et alias hujusmodi, diximus quia in
prosperitate mercenarius leviter discerni non potest a bono pastore; quia dum
pacis arridet securitas, intentionis ejus palliatur infirmitas. Nihil occultum
quod non reveletur (Matth. X, 26). Vasa figuli probat fornax
(Eccli. XXVII, 6). Flante vento adversitatis, statim quod infirmum
est intentionis, ostendit effectus operationis. Videt enim
lupum venientem, et fugit. Qui sunt isti lupi? Tyranni et raptores saeculi,
qui propria tentati concupiscentia, vel ingenita compulsi malevolentia 1089A incendunt ecclesias, vastant ovilia Christi, spoliant pupillos
et viduas, proscriptionem inducunt pauperibus, Deum blasphemant in suis
operibus. Hi factis rapinis, fractisque ecclesiis, cum gladius ultionis in eis
exseritur, veniunt vel blandiendo, vel comminando. Fugitque mercenarius, vel
amore blandientis, vel timore persequentis. Unde fugit? A rectitudine justitiae,
a defensione Ecclesiae, a liberatione patriae, ab ultione pupillorum et
viduarum. Quo? Ad custodienda quae possidet, imo a quibus possidetur; videlicet,
marsupia, horrea, cellaria; non utique pauperibus reservanda, sed evacuanda
furibus, aut ignibus consumenda. Habet enim aliquis intra provinciam tyrannorum
positos parentes suos, et blanditur proinde multoties raptoribus, ut parentibus
1089B consulat: qui ut pacem habeant, et inter tyrannos floreant,
affligi sancta permittitur Ecclesia, et justitia conculcatur. 6. Et quid dicam de furibus? Fures sunt haeretici. Hi sunt fures et
latrones, qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces
(Matth. VII, 15). Quotquot autem venerunt, fures sunt et latrones. Fures, latenter nocendo:
latrones, aperte saeviendo. Haeretici prava dogmata disseminabant in populo, et
perversitate doctrinae suae fidem catholicam obnubilabant, et inducebant
simplices in errorem. Neminem vestrum credo esse haereticum. Omnes creditis in
Deum trinum et unum, quia passus sit et sepultus, quia descendit et ascendit.
Facit tamen haec fides catholicum? Hac 1089C fide utique daemones
essent catholici; quia, ut dicit Jacobus, credunt, et
contremiscunt (Jacobi II, 19). Verum utique catholicum facit,
non fides communis daemonibus et hominibus, sed ea tantum quae communis est
hominibus et angelicis spiritibus. Quae est illa? Quae per dilectionem operatur:
de qua Apostolus dicit, Neque circumcisio aliquid valet, neque
praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V,
6). Hac fide ipse praeditus erat, cum diceret: Dum
tempus habemus, operemur bonum ad omnes; maxime autem ad domesticos fidei
(Jac. VI, 10), non saeculi. Habetis hanc fidem? Utinam! Sed haec
est fides quae vincit mundum; quia haec est victoria quae vincit mundum, fides
nostra 1089D (I Joan. V, 4). Dixerim vos vincere
mundum, an vinci a mundo? Video ecclesias vestras male tractatas; video quasdam
semirutas, quasdam omnino obrutas: video in villis solitudinem, in agris
silentium, et ubique exterminium: video in militibus insolentiam, in hominibus
inobedientiam, et in omnibus insipientiam. Libenter tamen suffertis hujusmodi
insipientes, cum sitis ipsi forsitan sapientes. Sustinetis enim quod vos in
servitutem redigant, quod devorent, quod accipiant, quod super vos extollantur,
quod etiam in faciem quandoque vos caedant (I Cor. XI, 19, 20), aut
etiam reclusos in carcere emungant argento. An haec patimini, ut in patientia
vestra possideatis animas vestras? Patientia enim nobis necessaria est, ut
voluntatem Dei 1090A facientes, fructum cum gaudio reportemus.
Toleratis haec, ut voluntatem Dei faciatis? Non utique; sed ut vestram
voluntatem propriam impleatis, ut carnis vestrae licentius curam geratis, ut
pueris vestris et parentibus commodius provideatis, et villas tyrannorum in pace
eorum inhabitetis, utentes nemoribus et agros colentes. Propter hoc palpatis
principes, et potestates tenebrarum harum, tam homines quam daemones. Homines,
quia ad velle eorum loquimini, 742 ad velle eorum ligatis et
solvitis. Ipsi sunt semiepiscopi, semiarchidiaconi; imo, ut verum fatear, salva
pace omnium, ipsi sunt supra episcopos, supra archidiaconos, supra presbyteros:
et vere qui potestatem habent, hodie benefici vocantur (Luc. XXII,
25). Palpatis daemones, quia facitis eos 1090B in vobis
similes Altissimo. Ponam, inquit, sedem
meam ad aquilonem, et similis ero Altissimo (Isai. XIV, 14).
Et ipse qui est rex super omnes filios superbiae, frigore iniquitatis suae
congelavit interiora vestra; et, ut fortis armatus custodiens atrium suum, in
pace obtinet cathedram voluntatis vestrae, in qua deberet Altissimus residere.
In terra inquit, pax hominibus.
Quibus? Magnae scientiae? magnae nobilitatis? Non, sed bonae
voluntatis (Luc. II, 14). Et ubi pax, ibi Deus; quia in pace
factus est locus ejus (Psal. LXXV, 3). Unde patet quod sedes ejus
bona voluntas est. Qui ergo non Deum, sed diabolum habet inhabitantem interius,
et tyrannis atque raptoribus deservit exterius, vincitne mundum? Imo victus est
a mundo, victus est a diabolo, 1090C victus est a carne sua.
Infixus est in limo profundi, et non est ei substantia (Psal. LXVIII,
3), vel potentia resurgendi. 7. Domine Deus virtutum,
excita potentiam tuam et veni, ut educas nos de lacu miseriae, et de luto
faecis. Operi manuum tuarum porrige dexteram. Educ de carcere animas nostras, ut
jam non obediant mundo, sed confiteantur nomini tuo. Placabilis esto super
officialibus tuis, qui tibi rationem reddituri sunt de ovibus tuis. Veni,
Domine, et noli tardare. Insanit diabolus, insanit hostis humani generis, sciens
quod modicum tempus habet. Fidem habemus: sed sine operibus mortua est, et nos
mortui cum ipsa. Auge nobis fidem, ut in vicariis tuis 1090D per
dilectionem operetur: quatenus ad imperium eorum montes transferantur, et de
obsessis animabus daemones efferantur, ut de ipsis prius ejiciantur, quam cum
ipsis projiciantur in ignem aeternum. Auge, inquam, nobis fidem; quia haec est
victoria, quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Hac fide
sancti vicerunt regna, operati sunt justitiam, exstinxerunt impetum ignis,
effugarunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitatibus suis (Hebr. XI,
33, 34). In partibus nostris ubique ignis, undique gladius. Quare non
operamini justitiam? quare non exstinguitis ignes? quare non effugatis aciem
gladii? Quare? Ratio in promptu est: quia non Deo, sed hominibus quaeritis
placere. Unde Paulus: Si adhuc hominibus placerem, Christi
servus non essem (Galat. 1091A I, 10). Vos non
convaletis de infirmitatibus vestris, sed torpetis de ignavia vestra; nec de
malefactoribus potestis facere justitiam. Quare? Quia nulla est virtus
fortitudinis vestrae; quoniam dissipat Dominus ossa eorum qui hominibus placent.
Caro infirma, sed ossa sunt fortia. Dissipavit ergo ossa, id est fortitudinem,
eorum qui hominibus quaerunt placere. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos
(Psal. LII, 6): et vos confusi estis in actibus vestris, non
honorati, sed onerati dignitatibus vestris, quoniam Deus sprevit vos. Sprevit
enim Deus omnes discedentes a judiciis suis (Psal. CXVIII, 118).
Fidem habetis, sed ad opera vos invito: vos maxime qui estis vicarii Christi,
qui estis pastores animarum, qui alios debetis instruere, non destruere. Vos,
inquam, 1091B maxime; quia soli non potestis perire, qui praeire
debetis docendo et operando. Multi sunt catholici praedicando, qui haeretici
sunt operando. Quod haeretici faciebant per prava dogmata, hoc faciunt plures
hodie per mala exempla. Seducunt scilicet populum, et inducunt in errorem: et
tanto graviores sunt haereticis, quanto praevalent opera verbis. 8. Unigenitus qui est in sinu Patris, nonne de secreto suo prodiit ad
publicum vestrum? nonne de coelo descendit ad terras, ut praedicatione et
conversatione sua persuaderet hominibus contemptum mundi? Nonne vos estis
vicarii ejus? nonne quod praedicavit, et vos debetis praedicare: quod dissuasit,
dissuadere: quod persuasit, persuadere? A Christo dicti estis christiani. Nonne
ea via qua 1091C Christus ambulavit, et vos debetis ambulare?
Nonne sicut conversatus est, et vos vicarii ejus debetis conversari? Ita plane,
nisi forte doctiores eo fueritis vel sanctiores. Dicite ergo, archidiaconi;
dicite, presbyteri; dicant etiam pontifices: In frenis, in sellis quid facit
aurum? in vestimentis tantus ornatus? in cibis 743 tam
superfluus apparatus? Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has
destruet (I Cor, VI, 13). Multus erat nitor vestium, et delicatus
ciborum apparatus apud illum divitem evangelicum, qui induebatur purpura et
bysso, et epulabatur quotidie splendide (Luc. XVI, 19). Mortuus
tamen est, et sepultus in inferno. O dirum! o exsecrabile et horrendum
sepulcrum, ubi est fletus 1091D et stridor dentium, ubi sunt
aquae nivium, ubi vermis qui non moritur: ubi ignis qui non exstinguitur! Hoc
sepulcrum divitem, sed sinus Abrahae pauperem Lazarum excepit. Quis sapiens et
custodiet haec? (Psal. CVI, 43.) Vir insipiens non cognoscet, et
stultus non intelliget haec (Psal. XCI, 7). Quis obsecro, laicorum
avidius clericis quaerit temporalia, et ineptius utitur acquisitis? Cum tantum
fastum videant laici in supellectili clericorum, nonne per eos potius invitantur
ad mundum diligendum, quam negligendum? Medice, cura te ipsum (Luc. IV,
23). Si mundum praedicas contemnendum, contemne tu prius; et ad ipsum
efficacius alios invitabis. Da voci tuae vocem virtutis; consonet vita verbis:
et statim erit in ore tuo vivus et efficax sermo Dei, 1092A et
penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV, 12). Non sic profecto
est, sed sicut populus, sic et sacerdos: sicut laicus, sic et clericus. Uterque
cupit, uterque diligit mundum et ea quae in mundo sunt. Laicus tamen cum labore,
sed clerici sine labore volunt possidere totum mundum. Communicare volunt
cupiditati et superfluitati hominum, sed non labori. Peccare volunt, sed non
flagellari cum hominibus. Unde timendum est quod flagellentur cum
daemonibus. 9. Quomodo saeculares non expenderent substantiam
suam vivendo luxuriose, etiam in praesentia sacerdotum? quomodo non intenderent
vanitatibus et lenociniis hujus saeculi? quomodo non essent insolentes et elati,
cum tantum fastum, tantam insolentiam 1092B videant clericorum
Nonne in praesentia eorum irreverenter abutimini eleemosynis pauperum? De
patrimonio Crucifixi non facitis codices in eccelesiis, sed pascitis pellices in
thalamis vestris: impinguatis canes; adornatis equos, phalerantes pectora, et
capita deaurando. Et vere in capitibus omnium platearum
dispersi sunt lapides sanctuarii (Thren. IV, 1). Plateae latae
sunt: et lata est via quae ducit ad mortem. Lapides sanctuarii, id est
sacerdotes, sunt in capitibus, id est, in introitu latarum viarum: docent enim
populos per prava exempla ingredi vias latas, quae ducunt ad mortem, et
demergunt in profundum inferni. Dolor capitis in membra redundat. Capita populi
sunt sacerdotes. Omne caput languidum, et omne cor
moerens (Isai. I, 5). 1092C Languent praelati
Ecclesiae in cupiditatibus suis. Quia ergo languor est in capitibus, moeror
oboritur in cordibus. Corda sunt Ecclesiae viri religiosi, qui honorem suum
intelligentes, non respiciunt in vanitates et insanias falsas; nec comparantur
jumentis insipientibus, nec similes fiunt illis: qui plorantes plorant in nocte
hujus adversitatis, ubi apud praelatos Ecclesiae invalescit cupiditas, et
charitas refrigescit. 10. Et merito clamat Ecclesia sancta
hodie: Ecce in pace amaritudo mea amarissima (Isa.
XXXVIII, 17). Multa est hodie et longe gravior, quam credi possit,
persecutio sanctae Ecclesiae; et talis incumbit, qualis a principio non fuit.
Multis modis persecutus est eam diabolus, sed nunquam gravius quam hodie; 1092D quia nunquam fuit major perditio Christianorum, nec liberior aut
securior transgressio divinorum praeceptorum. Ecclesiam incipientem persecutus
est per tyrannos; proficientem persecutus est per haereticos; jam laetam et
florentem persequitur per motus illicitos. Tria sunt in anima; ratio, voluntas,
sensualitas. Rationis est judicium, voluntatis desiderium; caro debet obsequium.
Carnem ergo cruciavit in martyribus; rationem perturbavit in simplicibus; sed
voluntatem hodie depravat generaliter in omnibus. Fuit ergo amaritudo Ecclesiae,
amara quidem in persecutione tyrannorum, sed amarior in versutia haereticorum,
sed amarissima hodie per pravitatem desideriorum. Vae qui dicunt, Pax, et non
est pax. Pacem habet Ecclesia apud 1093A extraneos; sed filii
nequam, filii scelerati saeviunt in eam; qui propriam matrem eviscerant, ut se
pariant in honorem. Pacem ubique habet exteriorem, sed interiorem in paucis
habet: quia ubique, aut fere ubique, judicio rationis non consentit voluntas,
sed captivam eam ducit in lege peccati; 744 quia etsi ratio
sana sit in judicio, voluntas tamen prava est in desiderio, in qua nimirum
residet diabolus similis Altissimo, ut supra diximus. 11.
Evigilate, justi, abjicite diabolum, et sedem Dei expurgate, quia justitia et
judicium correctio sedis ejus. Exigentibus iniquitatibus vestris egressus est de
templo suo. Reducite eum ad templum sanctum suum. Templum enim Dei sanctum est,
quod estis vos (I Cor. III, 17). Anima justi sedes et 1093B templum Dei est. Dominus in templo suo facit mirabilia, et
praebet oracula. Veniat ad templum suum Dominator, quem quaeritis, quo possitis
dominari desideriis carnalibus, et diabolicis resistere tentationibus. Veniat et
Angelus testamenti, quem vos vultis (Malach. III, 1), qui annuntiet
vobis suam voluntatem, et confirmet promissam haereditatem. Inducant eum in
templum suum parentes ejus, pater videlicet et mater et fratres ejus. Qui sunt
illi? Respondeat ipse - Quicumque fecerit voluntatem Patris
mei qui in coelis est, ipse meus pater, et mater, et frater, et soror est
(Matth. XII, 50). Pater, generando per verbum praedicationis, ut
dicit Apostolus: Ego per Evangelium in Christo vos genui
(I Cor. IV, 15). Mater, pariendo per exemplum sanctae
conversationis. 1093C Frater et soror, caste diligendo in amore
fraternitatis. Hi parentes estis vos, aut esse debetis. Statuit vos populus
mediatores inter se et Deum, ut vobis loquatur Deus, et vos ad illum. Ideo dant
vobis eleemosynas et primitias suas, ut vestris precibus et meritis propitietur
eis Deus, et introducantur ad illum. Sed eum quem vobis redditis offensum,
qualiter aliis reddetis placatum. Non est munda coram Deo oratio vestra.
Quaerite ergo vos parentes Jesu Christi, qui adducant eum ad vos, et inducant in
templum suum. Quaerite eos qui voluntatem Dei ex corde faciunt, qui
contempserunt vitam mundi, qui castigant corpus suum, et in servitutem redigunt,
non ut hominibus, sed ut Deo placeant. 12. Non solum recipere,
sed dividere sciatis eleemosynam. 1093D Facite et vos vobis
amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). Non solum loquimini,
sed et operamini bonum ad omnes; et, ut dicit Apostolus, Beneficentiae et communionis nolite oblivisci, quia talibus
hostiis promeretur Deus (Hebr. XIII, 16). Inducant proinde
Jesum in templum suum per justitiam, et perducant per judicium. Aperite ei
portas justitiae: alioquin non ingredietur ad vos. Diligite justitiam, qui
judicatis terram. Vestrum est facere judicium, quia senatores estis orbis
terrarum. Diligite ergo justitiam (Sap. I, 1), et recte judicate,
filii hominum (Psal. LVII, 2). Quid dubitatis apprehendere
disciplinam? Contineatis vos a pravis operibus vestris, justitiam habendo ac
faciendo; quia qui 1094A continens est justitiae, apprehendet
illam, et obviavit illi quasi mater honorificata (Eccli. XV, 1, 2).
Sine justitia non solum respublica, sed nec parva domus subsistere potest. Quare
timetis principes et potestates tenebrarum harum? quare vos illis subjicitis?
Vultis exaltari in terra? vultis exaltari in gentibus? Apprehendite, et facite
justitiam. Apprehendite, continendo vosmetipsos; facite, humiles et pauperes
justificando; et profecto in justitia exaltabimini. Dicit enim Psalmista: Et in justitia tua exaltabuntur. Qui? Beatus scilicet populus, qui scit
jubilationem. In jubilo diversae voces consonant. Sciunt ergo jubilationem,
qui sciunt pacem gentibus dare, et liberare populum Dei, et unitatem populorum
servare in vinculo pacis. Hi tales, Domine, 1094B non in tenebris
hujus mundi aberrabunt, sed in lumine vultus tui
ambulabunt: non in sua facie, sed in tuo nomine
exsultabunt: non in tyrannorum amicitia, sed in tua
justitia exaltabuntur (Psal. LXXXVIII, 16, 17). Timetis
conculcari a leonibus, si justitiam tenueritis. Daniel in lacu leonum clamat,
et non nocuerunt mihi. Quare? Quia
justitia coram Deo inventa est in me (Dan. VI, 22). Justitia plena est dextera tua (Psal. XLVII,
11). Per dexteram spiritualia: per sinistram accipiuntur temporalia.
Longitudo dierum in dextera ejus: in sinistra autem divitiae et gloria
(Prov. III, 16). In judicio ad sinistram ejus erunt haedi, quibus
dat in hoc saeculo gloriam et divitias: ad dexteram autem Agni, quibus
praeparata est longitudo dierum (Matth. XXV, 33-46). Nolite sitire
munera in sinistra ejus, quia 1094C qui desiderant ejus sinistram
in hoc saeculo, collocabuntur ad sinistram ejus in judicio. Adhaerete dexterae
ejus, ut in judicio ad dexteram 745 ejus sedeatis super sedes
judicantium, et in praesenti non propria virtute, sed virtute dexterae ejus
superborum et sublimium colla prematis; quia dextera Dei fecit virtutem
(Psal. CXVII, 16). 13. Vultis tamen de manu ejus
accipere duplicia, id est spiritualia et temporalia? Primum
quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, quod est dexterae: et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33),
quae sunt sinistrae. Primum quaerite regnum Dei, ut in
interioribus vestris habitet et regnet Deus; deinde, justitiam
ejus, ut legem ex ore vestro requirat et 1094D assumat
populus: et ex tanta gratia meritorum retribuetur vobis gloria praemiorum, quam
nec oculus vidit, etc., et praeter haec adjicientur vobis haec temporalia, quia
gloria et divitiae in domo ejus. Cujus ejus? Haud dubium quin justae generationis, de qua praemissum
est: Generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI, 2,
3). Benedicta in praedestinatione, benedicitur in justificatione,
benedicetur in glorificatione. Benedictio Domini super caput justi (Prov.
X, 6), quia misericordia Domini ab aeterno (Psal. CII, 17)
per praedestinationem, et in aeternum per glorificationem. Facite ergo
justitiam, non tamen pro vestro arbitrio, sed dictante judicio; quia justitia et
judicium correctio sedis ejus (Psal. XCVI, 2). Si tantum faceretis
judicium, nec aliquod haberetis 1095A dominium, judices tantum
essetis, non justificatores; et ideo justitiam facere non possetis. Propter hoc
qui dedit vobis judicium, dedit et dominium, ut praedixit propheta: Judicabunt nationes, et dominabuntur populis (Sap. III,
8). Duplex est dominium praelatorum. Habent enim claves Ecclesiae, quibus
claudunt, et nemo aperit; aperiunt, 1096A et nemo claudit. Habent
et regalia, quia domini sunt urbium et oppidorum. Nec solum episcopatus, sed et
consulatus habent, ut merito eis dicatur: Quid ultra debui facere, et non feci?
Sed quod datum est illis in adjutorium, factum est illis in
scandalum. Videtur aliquid
deesse.
|