1095 AD PRAELATOS IN CONCILIO CONVOCATOS
SERMO In hunc locum: Omnes nos manifestari oportet ante
tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit in corpore, sive bonum,
sive malum (II Cor. V, 10). NOTA.746 Hic sermo habitus est paucis annis post
obitum Eugenii III, ex num. 3; et quidem tempore schismatis, sub pontificatu
Alexandri III, ex num. 10 et 11. Auctor monachus Cisterciensis, num. 11, forte
Gislebertus abbas Cistercii, ad quem Alexander III scripsit. In prioribus editis
inscriptus erat «Sermo in concilio generali.» At «generali» additum videtur ex
num. 4, ubi judicium supremum dicitur «concilium generale.» 1095B 1. Non pro sapientia,
quae in me sit, sed pro umbra nominis nuper magni in terra supra nomen magnorum,
qui vel tunc erant, vel in terra hodie sunt, imponitur mihi quod magnum est ad
me, in ecclesia magna habere sermonem. Utinam autem nihil eorum, quae non
invenientur in me, exspectetur ex me, nihil acute excogitatum, nihil diserte
probatum! Non ego ille sum, cui dicebatur, Favus distillans
labia tua (Cant. IV, 11). Et si essem quod non sum, timendum
tamen mihi, quod Sapiens ait: Anima saturata calcabit
favum (Prov. XXVII, 7). Solet interdum etiam corporale
fastidium ad exiguum aliquid et aliquatenus acre edulium relevari. Et quid omni
rationali spiritui tam acerbum, quam terribilis exspectatio illa judicii? Pungit
quidem et memoria 1095C mortis, sed multo magis haec compungit.
Legimus tamen et de illa, dicente Domino ad prophetam: Clama.
Quid clamabo? Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni: fenum
aruit, et flos ejus decidit; verbum autem Domini manet in aeternum
(Isai. XL, 6, 8). Inde est quod sapienter pastores singulos
admonens sapientissimus Salomon ait: Diligenter agnosce vultum
pecoris tui, tuosque greges considera. Non enim semper eris princeps, sed corona
datur a generatione in generationem. Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae
virentes, et collecta sunt fena de montibus (Prov. XXVII,
23-25). Vultum, inquit, pecoris
tui diligenter agnosce. Siquidem hoc tuum est, dicente Scriptura: Homo videt in facie, Deus in corde (I Reg. XVI, 7, et
Psal. VII, 1095D 10). Sicut ergo de occultis alieni cordis
temere est judicare, sic de eis quae in facie sunt, non licet dissimulare
pastori. Habet autem et vultus probabile quoddam voluntatis indicium, unde etiam
dicitur obtinuisse vocabulum. Ad quod pertinet illud quoque 1096B quod Dominus ait: A fructibus eorum
cognoscetis eos (Matth. VII, 20). 2. Cavendum
ergo pastori, ne inveniatur in vindicanda intentione cordis suspiciosus; sed
nihilominus attendendum, ne sit in consideranda exteriori conversatione
remissus. Vultum enim pecoris sui non solum agnoscere, sed diligenter jubetur
agnoscere, ut non praesumat facilem sese habere notitiam, si non adhibeat
diligentiam. Non enim semper eris princeps, sed summo principi aliquando reddes
rationem tuae villicationis, cum villicare ultra non poteris. Corona, inquit, datur a generatione in
generationem. Ideo enim, ut ait Apostolus, plures facti
sunt sacerdotes, quod morte interveniente manere non possent. Nec mirum
quod 1096C per vices sibi succedunt, qui ad gerendas aeterni
vices Sacerdotis accedunt, de quo subdit Apostolus: Jesus
autem ideo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium
(Hebr. VII, 23, 24). Illis ergo a generatione in generationem
corona datur, a quibus ejusdem coronae ratio exigitur: et in illis invenitur
haec vicissitudo, quibus vicaria creditur dispensatio. Quid autem pro hujus
coronae adeptione ambitio humana non faceret, si perpetua foret? Nunc autem
habet haec corona terminum, et non habet concupiscentia modum. Utinam sic
quaereretur, sic affectaretur corona vitae, quam reddet Deus diligentibus se,
quomodo haec quaeritur et affectatur, quam a multis obtineri permisit
negligentibus se! 1096D 3. Sed si datur a
generatione, in generationem, quantae sunt hodie istae generationes? Si non
durat in perpetuum, forsitan durat in longum. Attende quod sequitur, et quod in
dies cernis attende: Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae
virentes. 1097A En pratum gratissime vernans, gloriosissime
florens, amoenissime virens. Sed ubi tantus viror, quantus est vigor? Ante hos
annos paucos sub bonae memoriae patre nostro Eugenio papa similiter convenit
Ecclesia, et herbarum virentium copia magna resplenduit. Ubi sunt qui tunc
virebant? Paucos hodie hic videmus ex eis, quos tunc similiter vidimus
consedisse, nec paucas novimus sedes, quae plures postea mutavere sessores.
Transeunt plurimi, nec in tanta eruditione adhuc multiplex est scientia, sed
damnabilis negligentia, juxta illud: Non videbis interitum cum
videris sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt
(Psal. XLVIII, 11). Aperta sunt, inquit, prata. Sed quoties sunt haec prata detonsa et tondenda adhuc!
1097B quoties sua vellera mutant! quoties jam desecta sunt, et
adhuc desecanda a generatione in generationem! Et apparuerunt
herbae virentes, quomodo in quibusdam hodie dignitas, in quibusdam viret
auctoritas, viret elegantia corporum, opulentia rerum, gratia principum, sed non
viret in longum. Denique apparuerunt, inquit, et non,
Apparent herbae virentes. Apparere enim tam breve est, ut
non appareat apparuisse quam longum. Apparuerunt et disparuerunt, apparuerunt et
praeterierunt, nec inventa sunt loca eorum. Imo vero invenientur loca, nec diu
vacua. 747 Quicunque enim decedant, facile satis et
abundanter inveniuntur qui pro eis illico collocentur. Apparuerunt, ait, herbae virentes, et
collecta sunt fena de 1097C montibus: quia omnis viror exaruit,
et humiliata est altitudo virorum. 4. Sufficere quidem
haec debuerant ad contemptum mundi: sed si minus negligimus quae peritura sunt,
quae sunt peremptoria timeamus. Terribilius enim per Apostolum aliquid nobis
hodie tuba intonat salutis. Omnes, inquit, nos astare oportet ante tribunal Christi. In concilio sumus,
et ad concilium invitamur. Generale prorsus concilium, ubi deerit nemo; ubi
omnes oportebit astare; nec modo omnium merita, sed omnium opera judicari. Hoc
si serio, uti par est, plures attenderent, non sic quaererent praeposituras
super archidiaconatus: non sic sibi vel suis super thesaurarias peterent
decanatus; nec tam dira libidine 1097D miseri gibbum adderent
super gibbum, cum ad negandum camelo regni coelestis per foramen acus introitum,
satis superque impedire eum potuerit gibbus unus. Cogitare magis debuerant quod
legerunt: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes
quod sumatis majus judicium (Jacob. III, 1). Sed nec illud
debuerant oblivisci, viri videlicet spirituales, qui gloriantur quod interim
opera quidem dijudicent, et a nemine judicentur (I Cor. II, 15):
Judicium durissimum his qui praesunt fiet; et potentes
potenter tormenta patientur (Sap. VI, 6, 7). Exiguo enim conceditur facile misericordia, qui nunc magis optat per homines judicari,
sciens quam sit horrendum incidere in manus Dei viventis 1098A 5. Ipse est ante cujus tribunal astare omnes nos oportebit, ut
unusquisque recipiat prout gessit. Non enim ibi erit quod de quibusdam nunc
dicitur, et videtur quod illos defendat numerus. Sed nec ulla ibi erit acceptio
personarum, nulla ibi tergiversatio poterit suffragari; quando omnia nuda et
aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis tunc sermo; nulla ibi dissimulatio, ubi
reddenda ratio etiam de verbo otioso. Multo magis ergo discutiendum est, in
corpore Christi, quod est Ecclesia, quem quisque gradum tenuerit; qualiter ad
eum, qua intentione, quibus meritis, quibus suffragiis introierit; qualiter in
eo ipse vixerit; qualiter aliis forte praefuerit, vel profuerit; substantiam
mundi qualiter acquisierit, qualiter dispensaverit 1098B acquisitam. Quisque enim recipiet prout gessit, dum in suo
corpore fuit, sive bonum, sive malum. O bonum, bonum valde; malum, malum valde!
Quam felices qui in vita sua receperint malum, ut illud mereantur recipere
bonum! Et quam miseri qui in bonis interim ducunt dies suos, ut in puncto
debeant ad illud descendere malum! Domine, libera nos a
malo (Matth. VI, 13) illo quod in fine erit, sicut in fine
orationis nos petere docuisti. Erit enim illud bonum summum bonum, plenum bonum,
et omne bonum, quod Moysi dicitur: Ego ostendam tibi omne
bonum (Exod. XXXIII, 19). Erit et malum illud omne malum,
ignis et vermis, immortalis iste, ille inexstinguibilis; vincula et tenebrae,
fletus et stridor dentium; dolor sine 1098C remedio, mors sine
termino, sine fructu perpetua poenitudo, sine spe veniae aeterna damnatio. 6. Et quid ibi facturi sunt qui in deliciis interim corpora nutriunt?
Timeat pecuniosus ad memoriam mortis, nec possideat cum amore quod velociter cum
dolore relinquat. Nihil enim intulit in hunc mundum, haud dubium quod nec
aliquid amplius asportabit. Timeat ambitiosus futurum in consummatione judicium,
ubi incipiet forsitan cum robore novissimum locum tenere, cum viderit deponi
potentes de sede, et exaltari humiles. Timeat voluptuosus aeternum malum,
aeterna supplicia, ubi subter eum sternetur tinea, et vermis operimentum ejus.
Haec omnia prius 1098D signata si non creduntur, obsecro, cur
leguntur; et si creduntur, quomodo non timentur? Aut quomodo timeat ea hodie
clericus ex inope locuples, ex ignobili gloriosus? Et recte ejusmodi fugere nos
quasi pestem Sapiens olim monebat: nunc autem qui fugiemus hanc pestem? Et in
insulis quae parvae sunt invenitur. Unde oritur, vos videritis. 7. Vere enim pestis est ista, quae totum jam occupavit orbem. Tabes
est ista, quae totum corpus Ecclesiae jam 748 infecit, ut non
dixerim interfecit. A planta pedis usque ad verticem non est
in eo sanitas, ait propheta. Vulnus, et livor, et plaga
tumens non est circumligata, nec curata medicamine, 1099A neque
fota oleo (Isai. I, 6). Vulnus ad culpam, livor ad notam,
tumor ad superbiam referatur. Vulnus est, cum intus laeditur conscientia; livor
est, cum etiam foris decoloratur vita: plaga tumens, cum additur etiam
impudentia, juxta illud: confusione non sunt confusi,
nescierunt erubescere (Jerem. VIII, 12). Vulnus et livor est,
cum minus providentur bona coram Deo et hominibus. Plaga tumens, cum timor Dei
de vulnere, nec erubescentia sequitur ex livore, sed laetantur homines cum male
fecerint, et in malitia gloriantur; postremo nec Deum timent, nec homines
reverentur. Vulnus est sine livore nonnunquam, cum etsi minus caste quid
geritur, tamen caute. Vulnus et livor sine tumore, cum coeperint, qui
excesserunt, 1099B non altum sapere sed erubescere, sed timere.
Nihil autem sic repellit clementissimum Samaritanum illum, quomodo tumor iste,
ne vulnus alliget, ne vinum infundat et oleum. Unde etiam signanter de eadem
plaga tumente subjungitur: Non est circumligata, nec curata
medicamine, neque fota oleo. Non est, inqui, circumligata, quod nemo sit qui coerceat: nec curata medicamine; nemo quippe qui arguat: neque fota oleo, nemo enim qui vel levi admonitione eos
convenire praesumat. Quanquam foveri forte videbitur oleo quodam reprobo, oleo
peccatoris. Fovent enim vitia qui vitiis favent. Sed ad perniciem, non ad
salutem plaga fovetur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et
iniquus benedicitur. 1099C Non sic fovet Apostolus, cum
terribiliter intonans ait: Unusquisque recipiet prout
gessit. Nihil ibi cognitio, nil divitiae, nil gratia quaelibet humana
praestabit. Secundas illas sedes, quas ab olim jam praeparatas sedere in judicio
legimus, nemo injustus, nemo obtinebit indignus. 8. Utinam
autem qui primas hodie cathedras amant, qui primas improbe rapiunt, ambiunt
impudenter, illas potius affectarent! Nam et prosperas res secundas dicimus, et
Dominus nobis ut vinum bonum, sic omne bonum contra morem hominum servat in
posterum. Illas autem secundas sedes dixerim, sedes quas in circuitu sedis Dei
viginti quatuor senioribus positas (Apoc. IV, 4) nobis in 1099D Apocalypsi evangelista Joannes testatur. Ubi si duplicatum quis
apostolicum numerum animadvertat. non difficile forsitan quibus etiam sedes
illas Judex paraverit, recognoscet. Invenitur enim in aliis apostolica vita
pariter et doctrina; in aliis, tantum vita. In aliis, inquam, meritum pariter et
officium: in aliis meritum sine officio invenitur. Quod si dixerit quis,
nonnullos etiam inveniri apostolicae perfectionis expertes, solius autem
probationis haeredes: ipsi viderint ubi sedeant, imo etiam caveant ne ea forte
sit tertia pars stellarum, quam de coelo in terram draconis cauda legitur
detraxisse. Soli quidem professioni illarum sedium legitur facta promissio,
dicente ad Dominum Simone Petro: Ecce nos reliquimus omnia, et
secuti sumus te: quid ergo erit 1100A nobis? Et Dominus ad
eum: Sedebitis, inquit, super sedes
duodecim, judicantes (Matth. XIX, 27, 28). Duplicatur autem,
ut diximus, id est, numerus duodecimus, quod haec professio videatur tam in
praelatis, quam in subditis, tanquam in Noe et Daniele inveniri. Hi sunt etiam
apud Isaiam duo seraphim (Isa. VI, 2), qui super solium stetisse
leguntur, in quo Dominus praesidebat. Interpretatur enim nomen ipsum Ardentes,
vel Accendentes; et ardere est Religiosorum, accendere Praelatorum. 9. Verum in specie quatuor animalium (Ezech. I, 5), quae
in prophetica nihilominus visione apparuisse leguntur, solos pastores et
praedicatores Ecclesiae credimus designari; in quibus simul apparuit species
leonis, et bovis, et hominis, et aquilae: ut ex 1100B his quatuor
nobis commendaretur, quales eosdem pastores et rectores deceat inveniri. Oportet
enim ut omnis qui praeest populo Dei, leonem sese exhibeat, terribiliter
corrigendo delicta; bovem, strenue tractando terrena; hominem, benigne hominibus
compatiendo; aquilam, sublimiter volando, et subtiliter divina contemplando.
Utinam autem nemo hodie in praelatis inveniretur nimis habens de leone, parum de
homine, immoderate in subditos saeviens, cum austeritate et potentia 749 imperans, nec hominem sese erga homines exhibens aut
cognoscens! Utinam nemo qui nimium hominis, parum leonis exhibeat, qui sic
scilicet compatiatur hominibus, ut nec criminibus indignetur! Utinam nemo qui
nimis de bove et de aquila minus habeat, nemo terrenis 1100C immoderatius incubans, minus inhians coelestibus et divinis!
Utinam nemo qui nimis sese aquilam praebeat, bovem minus quam debeat imitetur,
sic quaerendo coelestia, ut nolit administrare terrena Unde etiam beatus
Gregorius in libro Pastorali ad monet, ut sit rector singulis compassione
proximus, prae cunctis in contemplatione suspensus: in quibus ei facies hominis
et aquilae simul commendatur. Deinde, ut sit bene agentibus per humilitatem
socius; contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus: et leonimam
faciem exhibens et humanam. Tertio quoque, ut sit internorum curam in externorum
occupatione non minuens, exteriorum providentiam in interiorum sollicitudine non
relinquens 1100D (Part. 2, cap. 5): quod est dicere,
faciem bovis et aquilae congrua sibi proportione contemperans. 10. Et nunc viderit qui haec legerit de quatuor animalium faciebus,
an eisdem omnibus competenter et temperanter utatur: viderit etiam, in quo
potissimum regulam aequitatis excedat, aut minus habens aut amplius quam
oportet. Si enim congrue singula dispensarentur in eis qui videntur in Ecclesia
gerere principatum; una etiam quatuor facies habens super terram rota juxta haec
animalia (Ezech. I, 15.) non modo esset, sed appareret; non hodie
scinderetur Ecclesia, imo non videretur scindi tunica Christi, nec scissa
aliquando, nec scindenda. Licet enim singulis quibusdam ecclesiis singuli
videantur 1101A praeesse pastores, et animalia sancta quodammodo
trahere rotas plures; esse tamen debet aspectus earum velut si sit rota in medio
rotae, ut omnes simul ecclesias unius Catholicae inveniatur ambitus continere.
Sit ergo aspectus, velut si sit rota in medio rotae, ad fugiendam
dissimulationem: sint opera ad cavendam simulationem. Quidam enim dissimulant
hodie quod sentiunt, et non habent aspectum: quidam forte simulant quod sunt,
sed opera non inveniuntur in eis. A fructibus eorum cognoscimus eos, qui
humiliantur nequiter, cum interiora corum plena sint dolo. Oportuerat sane
praelatos quosque in hac parte formam fieri gregis, ut quos enutrivit et
exaltavit Ecclesia, in sua eam necessitate non spernerent. Cum euntibus autem
1101B animalibus irent et rotae, et cum stantibus starent, et cum
elevatis a terra pariter levarentur; ita tamen si spiritus vitae esset in rotis.
Alioquin quamlibet proficiant in virtute pastores, quamlibet perseverent,
quamlibet quaerant quae sursum sunt, non quae super terram; nunquam eos plebes
eorum industria praevalente, nisi spiritu trahente, sequentur. Nunc autem, quod
miserandum est et dolendum, pluribus quidem in locis cum retrocedentibus
animalibus revertuntur simul et rotae, et cum cadentibus cadunt, et cum
incurvatis ad terram pariter incurvantur. 11. Ignoscite nobis
P. R. plures nobis indignati sunt, et scandalizati in nobis, quod ab initio
schismatis hujus nostra cum eis parvitas non dissimulavit, non siluit, non
quievit. Quod quidem fecit 1101C non humana praesumptio, sed
timor Dei, ne exigua haec Cisterciensis Ordinis rota ad nihilum nobis posset
ultra prodesse, si non esset rota in medio rotae. Esset autem, ut diximus, et
aspectu simul et opere. Nihil enim ad aeternam animarum salutem, pro qua Deo
vivimus, et custodire decrevimus vias duras, prodesset monastica conversatio, si
ecclesiastica nobis communio non adesset. Sed neque illud dubium, quod nequeat
membrum illud esse de corpore, quod noluerit esse sub capite. Ecclesia si de
1102A filiis pro patribus suis principes statuit super terram,
nec sua id facit praesumptione, sed divina auctoritate, sicut olim in Psalmo
sanctus ei instituit Spiritus, ita dicens: Pro patribus tuis
nati sunt tibi filii; constitues eos principes super terram (Psal.
XLIV, 17). Tu, inquam, constitues; non saecularis potestas, sed
ecclesiastica unitas: ut omnis qui aliter intrat in ovile ovium, non pastor, non
saltem mercenarius, sed fur et latro sit. Divinae ergo resistit ordinationi, qui
constituto ab Ecclesia principi non obedit; quandoquidem ei constituit Dominus,
ut pro patribus suis de filiis suis constituat principes sibi. Denique qui
Ecclesiam non audierit, publicanus et haereticus judicatur: neque hoc tantum,
sed fidem negavit, et est infideli deterior. 1102B 12. Nam professio fidei, quam in Baptismate profitemur, haec
est: credere nos in Deum Patrem et in Filium et in Spiritum sanctum, et continuo
sanctam Ecclesiam catholicam. Sicut ergo fidem primam irritam facit, qui non
credit in sanctissimam Trinitatem: sic et ille qui ecclesiasticam deserit
unitatem. Nam tradunt sancti irremissibilem esse blasphemiam Spiritus sancti, ab
eadem Ecclesia sancta, quae per Spiritum sanctum congregata est, separari. Magna
enim Spiritus sancti et Ecclesiae convenientia est: et sicut de beata Virgine
angelus ait: Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est
(Matth. I, 20); et quod renasci videmus ex aqua et Spiritu: aqua
ipsa Ecclesia est, sicut Joannes ait, Aquae populi sunt
(Apoc. XVII, 15). Quod si verum 1102C est, imo quia
verum est, sine causa aquis immergitur, qui Ecclesiae populis non unitur.
Conversi igitur ad Dominum Deum nostrum super hac tam devota nostra
congregatione gratias ei multiplices referamus; sed et preces supplices
offeramus, ut Catholicorum mores, et schismaticorum errores corrigere sua
pietate dignetur per Jesum Christum Filium suum Dominum nostrum, cum quo vivit
et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
|