1101 DE FUGIENDA CORDIS ET CORPORIS IMMUNDITIA SERMO. 750 In illud Lucae XII, 35: Sint lumbi vestri
praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Constat fere ex centonibus
Patrum, praesertim Guerrici abbatis Igniacensis.1101D 1. Amator castitatis et integritatis Deus virgo, Virginis
Filius, de cordis et corporis immunditia evitanda, et munditia appetenda
sermonem nobis proposuit, brevem quidem dictis, sed gravem mysteriis; planum
sermone, sed plenum significatione. 1102D In quo notandum, quod
plerumque verba Dei ad nos non tam sunt dictorum sonitus, quam effectus
operationum: cum in his quae quasi simpliciter prolata sunt, non simplex, imo
multiplex intellectus est inquirendus; et cum hoc quod foris corporale personat,
1103A spiritualibus mysteriis redundat. Ait namque: Sint lumbi vestri praecincti. Si istum Domini sermonem, quem
de lumbis praecingendis proposuit, secundum litteram velimus accipere, nihil in
eo commodi spiritualis poterimus invenire. Parum enim proficeret ad aeternam
animae salutem, si quis vel corporaliter lumbos praecingat, vel ardentem
lucernam manibus praeferat. Unde alia in praecinctis lumbis et lucernis
ardentibus quaerenda est intelligentia spiritualis, quae divino praecepto sit
condigna, quae nostrae saluti congrua reperiatur et commoda. Neque enim de
corporalium lumborum cinctione spiritualis magister, cujus verba spiritus et
vita sunt, tantopere nos instruere curaret. Lumbi quos in nobis Dominus jubet
praecingi, sunt nostri appetitus 1103B illiciti, quos in nobis
praecingi desiderat, quia illicitos carnis motus in nobis sedari exoptat. Lumbos
ergo praecingimus, cum in nobis concupiscentias carnales restringimus. Tunc
lumbos praecingimus, cum mala desideria et prava opera vitamus, dum libidini
resistit animus, dum luxuriae denegatur effectus, dum calcatur luxuria, 751 dum subigitur immunditia. Tunc lumbos praecingimus, cum
carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus voluptatibus reluctamur. 2. Notandum autem, quod ea quae Dominus proposuit per se ipsum,
jamdudum dignatus est proponere per famulum. Moyses enim inter caetera quae
populo Dei mandata proposuit, de immunditia cavenda praecipit: Non moechaberis (Exod. XX, 14; 1103C Matth. V, 27). Quin etiam si vigilanti animo
perscrutemur, invenimus Dominum in utroque Testamento luxuriam verbis et figuris
condemnasse. Et in Veteri quidem Testamento luxuriam verbis condemnat, ut in hoc
quod jam commemoravi: Non moechaberis. Figuris autem,
sicut in Daniele legimus, ipso testante qui ait: Et levavi
oculos meos, et vidi; et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti
auro obrizo (Dan. X, 5). Quid in renibus nisi delectatio
carnis accipitur! unde et Psalmista orat dicens: Ure renes
meos (Psal. XXV, 2). Si enim voluptatem libidinis in renibus
esse nesciret, eos uri minime petiisset. Unde quia potestas diaboli in humano
genere maxime per luxuriam praevaluit, de illo ad beatum Job voce dominica
dicitur: Potestas 1103D ejus in lumbis
ejus (Job. XL, 11). Per cingulum ergo renum restrictio
carnalis fornicationis innuitur. In Novo autem Testamento Dominus luxuriam
verbis condemnat cum dicit: Sint lumbi vestri praecincti;
id est sint in vobis carnalis luxuriae effectus cohibiti. Sed quoniam malum
luxuriae, aut cogitatione perpetratur aut opere; callidus adversarius dum ab
affectu operis expellitur, secreta cogitationis polluere molitur. Sicut per
Moysen luxuria corporis; ita per Redemptorem interdicitur luxuria cordis. Per
Moysen luxuria perpetrata, per auctorem munditiae luxuria damnatur cogitata.
Redemptor noster veniens legis praecepta transcendit, et ab electis suis non
solum carnis luxuriam, sed etiam cordis abolevit, 1104A jussitque
non tantum lumbos carnis succingere, id est luxuriam ab effectu refrenare; sed
etiam lumbos mentis praecepit succingere, id est hanc etiam a cogitatione
restringere. Hinc est quod Joannes evangelista, cum propter insuperabilem
evangelizandi constantiam in Pathmos insulam exsul relegatus esset, inter
caetera quae vidit, Redemptorem nostrum ad mammillas praecinctum annuntiat
dicens: Et conversus vidi septem candelabra aurea; et in medio
septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, vestitum podere, et
praecinctum ad mammillas zona aurea (Apoc. I, 12, 13). Podes
graece, latine pedes dicuntur: unde poderis vestis talaris dicitur; id est
pertingens usque ad talos, eo quod medios pedes contingat. Quid ergo per zonam
pectoris, 1104B nisi cohibitio luxuriae cordis designatur? Quia
igitur in priori Testamento adulterium solummodo corporale per legem cohiberi
videtur, idcirco propheta in renibus cinctus ostenditur. Et quia Testamenti
sequentis munditia cordis etiam luxuriam frenat, propterea Redemptor noster in
pectore cinctus apparuit. 3. Cum autem haec et alia multa in
utroque Testamento de immunditia vitanda existant praecepta, homines tamen in
hoc tempore gratiae ita carnis voluptati et propriae libidini inserviunt, ac si
nulla unquam Christi, vel sanctorum ejus de his praecepta audissent: ignorantes
quod nulla ante Dei oculos justitiae pietatisque sunt opera, quae luxuriae
contagio monstrantur immunda. Si ergo per cordis munditiam libidinis flamma non
exstinguitur, incassum 1104C quaelibet virtutes oriuntur. Quare
immensitate hujus criminis obruuntur, nec etiam verentur ne forte ille pestifer
ignis, qui in carne eorum et membris male accenditur, in ira et furore Domini
sit accensus; quemadmodum per prophetam comminatur dicens: Ignis succensus est in furore meo; et ardebit usque ad inferni
novissima, devorabitque terram cum germine suo (Deut. XXXII,
22). Ignis itaque Domini in furore accenditur, quando in membris implorum
carnis prurigo et libidinis incentiva ita dominantur, ut ab eis, quia cum gratia
Dei exstinguere non conantur, exstingui nullatenus praevaleant. Terrae autem
nomine hoc terrenum corpus, sive haec terrena caro accipitur, cui in primo
peccante dicitur: Terra es, et in terram ibis (Gen.
III, 19). Germina 1104D terrae sunt bona opera, quae per
hoc terrenum corpus administrantur, sed per 752 libidinis
ignem penitus concremantur. Et hoc modo ignis iste germina terrae devorat cum
terra, et terram cum germine suo: quia plerumque ignem luxuriae terminat Dominus
igne gehennae, quia devorabit impium, qui non succenditur, sed neque
exstinguitur; quoniam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur
(Isai. LXVI, 24; Marc. IX, 45). Dabit enim Dominus ignem et vermes
in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum (Judith. XVI,
21). Qui autem nunc in corpore suo templum Dei violant, et per libidinis
immunditiam a soliditate corporis Christi, quae est fidelium Ecclesia, se ipsos
1105A eliminant, nunc quidem per carnis dulcedinem ardent
delectabiliter; sed post modicum ardere habent miserabiliter: sicut ipse Dominus
in Evangelio minatur dicens: Si quis in me non manserit,
mittetur foras sicut palmes, et arescet: et colligent eum, et in ignem mittent,
et ardet (Joan. XV, 6). Ardet quidem nunc per Dei
praescientiam, post modicum arsurus per retributionis justitiam. Sed neque ibi
arderet per experientiam, nisi prius hic arderet per luxuriam aut per cordis
malitiam. 4. Quod autem inimici Domini etiam in hac vita
ardeant, testatur Isaias propheta cum dicit: Et nunc ignis
adversarios consumit (Isai. XXVI, 11). Malos enim non solum
post hanc vitam per vindictam ignis gehennae cruciat, sed etiam nunc libidinis
1105B flamma concremat; et qui post puniendi sunt retributionis
supplicio, nunc se ipsos afficiunt luxuriae tormento. An non tormentum eis
videtur libidini enerviter deservire? Quod enim tormentum corporis sit et
contumelia, testatur Apostolus dicens: Tradidit illos Dominus
in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis
(Rom. I, 24); et alibi: Quodcunque peccatum
fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat
(I Cor. VI, 8). Quia quod peccatores voluptatem aestimant, hoc isti
poenam putant. Ut enim caro mollibus, sic anima duris nutritur. Carnem blanda
refovent, animam aspera exercent. Caro delectationibus pascitur: anima
amaritudinis refovetur. Et sicut carnem dura sauciant, sic mollia spiritum 1105C necant: sicut carnem laboriosa interimunt, ita spiritum
delectabilia exstinguunt: et inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus
caro suaviter quiescit. 5. Quia enim de luxuria et fornicatione
loqui coepimus, sciendum quod fornicatio quadriformis intelligitur; imo in
quatuor species subdividitur in singulis autem suis speciebus cavenda prorsus
docetur: quanquam una harum minoris reatus intelligitur. Prima itaque hujus
quadripartitae fornicationis species est, qua quisque mente tantum obscoenis
carnis voluptatibus misceri concupiscit. De hac in Evangelio Dominus dicit: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam
in corde suo (Matth. V, 28). Altera autem, qua ipsius
voluptatis opus concupitum copula carnali admistus 1105D ad
effectum perducit, de qua Apostolus monet dicens: Fugite
fornicationem, fratres. Quodcunque enim peccatum fecerit homo, extra corpus est:
qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18).
Tertia vero, qua terrenis desideriis aestuans, plus creaturam quam Creatorem
creaturarum diligit. De hac praedictus Gentium Apostolus testatur dicens: Et avaritia quae est idolorum servitus (Ephes. V,
5). Quarta vero, qua simulacra pro Deo venerans, daemonibus servitutem
impendit. De ista autem per prophetam contra plebem Judaicam Dominus conqueritur
dicens: Quia moechata est cum ligno et lapide
(Jerem. III, 9). Et quidem in tribus suis speciebus, id est, in
appetitu obscoenae commistionis, 1106A et affectu luxuriae
corporalis, atque in ambitu terrenae felicitatis, nunc temporis fornicatio
maxime viget. Sed nec quarta ad plenum exstincta est, quae constat in
simulacrorum culturis. Videmus enim quod a plerisque de specie transitur ad
genus, cum quidam malae suggestioni immoderate inhiant: ut per hanc usque ad
turpem actionem perveniant. Neque enim ad mali operationem pervenissent, nisi in
eis prius mala cogitatio praecessisset. Per cogitationem enim pervenitur ad
actionem. Cum vero in actione positus non habeat quae in hoc opere sibi
ministrantibus exhibeat, necesse est ut usque ad avaritiam perveniat. Cum vero
neque per avaritiam quae desideraverat suppetant ut libidini sufficienter
impendat, non curat a quo 753 hominum, 1106B vel etiam a quo daemonum sibi tribuantur, quae in voluptate
carnis male consumantur. 6. Postquam autem omnes hos
fornicationis gradus ascenderit, et per hoc in profundum peccatorum descenderit,
vel potius deciderit, clauso cordis oculo vacat miser et intendit carnis
voluptati, sicut equus et mulus quibus non est intellectus: et assimilatur his,
quorum carnes, secundum prophetam, sunt
ut carnes asinorum (Ezech. XXIII, 20). Asinorum siquidem
petulantia talis esse probatur, ut in alio genere animalium saepe misceantur.
Carnes autem fornicantium idcirco asinorum carnibus comparantur, quod non solum
naturalibus, verum etiam his qui contra naturam sunt, complexibus quandoque
miscentur; quemadmodum Apostolus inhonesta hominum 1106C vitia
honeste reprehendit, ut ab inhonestate ad honestatis formam multos honeste
revocaret (Rom. I). Hi etiam induuntur purpura et bysso, si
possunt; si non possunt, quanto delicatius possunt: et epulantur quotidie,
quanto splendidius possunt. Sed cum Joannem Baptistam Dominus de victus
parcitate, et vestitus asperitate laudasset, ait: Ecce qui
mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8):
nimirum volens intelligi, quia qui sectantur delicias carnis, regno hujus
saeculi militant, non regno Dei. Sed heu! quam terribilis sententia coelitus
audita est contra mollitiem illius magnae meretricis, quae omnium delicatorum in
se continet personam? Quantum, inquit vox illa coelestis,
in deliciis fuit et glorificavit se, tantum date 1106D ei tormentum et luctum (Apoc. XVIII, 7). 7. Utinam tamen his deliciis, tantum mollitie vestium et suavitate
epularum contenta esset teneritudo delicatiorum Babylonis, nec alias spinas
vitiorum germinaret in eis ramus voluptatis; ut hoc esset omne peccatum eorum
deliciari, et non luxuriari! Nam et de magna meretrice Babylone, de cujus medio
delicati isti ad seducendos electos Dei exisse videntur, forte audeam dicere:
quantum vult deliciata sit, quantum purpurata sit, tantum meretrix non sit, nec
secundum prophetam, divaricet pedes suos omni transeunti
(Ezech. XVI, 25). Ipsi viderint si ita exstinctus est in eis ille
ingenitus et pestifer ignis, ut tot fomentis circumpositis nequeat reaccendi;
praesertim ventis 1107A ex adverso spirantibus, id est verbis et
risibus lascivis tentantibus. Soleo tamen audire quod vivit semper in moriente,
viget in sene, et scio quod suscitatur et exsurgit etiam sine fomite, et furit
nullo irritante. Sed et hi delicati cum in commessationibus et ebrietatibus, aut
in cubilibus et impudicitiis saeculi deliciantur, si quid forte adversi eis
contingat, signum sibi crucis frontibus imprimunt; ac si in Crucifixi praeceptis
omnis eorum actio constare videatur. Sed intueamur quanta perversitas sit et
abusio, ut inimici crucis Christi tueri se velint signo crucis Christi, dum
secuti sunt luxuriantes contra pietatem crucis Christi, cum in periculo sunt,
volentes esse defensi virtute crucis Christi. Plane inimici crucis Christi sunt
amici ventris sui, quorum 1107B deus venter est; quorum idolum
nummus est; quorum dulcedo vermis est; quorum gloria vanitas est; quorum omne
studium pro humano favore est. Sed utquid tantopere in laude et humano favore
gloriantur? Quid est enim favor humanus, nisi ventus urens, aura corrumpens, aer
pestilens, latrunculus spolians, homicida insidians, coluber in via, cerastes in
semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro? Vir quippe vanus in
superbiam erigitur, et vanitate sensus sui velut equo praecipiti fertur in
ruinam. Hujus nimirum serpens vulnerat et subvertit vestigia; dummodo blandiens
carni, animam postmodum secum transducit ad tartara. 8. Si
quando vero quilibet religiosus eos corripit aut arguit ut corrigat, dicens:
Quare vos ipsos seducitis 1107C et negligitis, et in vobis opera
Domini non respicitis: Declinate a malo et facite bonum (Psal. XXXVI,
27). Quiescite agere perverse (Isa. I, 16). Apprehendite
disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis a via justa (Psal.
II, 12), et his similia: respondent: Nunquid soli monachi, aut soli
claustrales obtinebunt regnum coelorum? nonne et saeculares? Imo et saeculares.
Quid est enim quod praecepit Dominus discipulis 754 suis in
Evangelio, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos
in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti? Qui crediderit et baptizatus
fuerit, salvus erit? (Matth. XXVIII, 19; Marc. XVI, 15, 16.)
Baptizati sumus, credimus: salvabimur ergo per fidem istam secundum verba
Salvatoris. Nec attendunt quod sicut corpus sine 1107D spiritu
mortuum est, ita fides sine operibus mortua est; nimis innitentes nomini fidei,
et opera abnegantes. Ecce enim hodie si de mysterio fidei interrogas, omnes fere
invenies christianissimos: si conscientias discutias, paucos invenies vere
christianos. Totus mundus confitetur verbis se nosse Deum, factis autem negat:
adeo ut qui spem pietatis videntur habere; virtutem ejus saepius inveniantur
abnegare. Scio quidem, quia confessione Domini plena est terra (Jerem.
VII); sed tamen audio Prophetam plangentem, quia periit fides de terra.
Putas enim Filius cum venerit, inveniet fidem super terram? (Luc. XVIII,
8.) Nunquid fidem reputabit fidem istam negligentium et contemnentium,
qua 1108A levius damnat caecitatem infidelium, qua meliorem
judicat credulitatem daemonum? Daemones enim credunt et contremiseunt: homines
credunt, nec contremiscunt. Daemones quem credunt verentur: homines dum quem
credunt, non timent nec verentur, pro contemptu gravius judicabuntur. Non ergo
fallamur, fratres, generali nomine fidei, quasi quaecunque fides ad justitiam
debeat reputari: sed meminerimus, Doctor Gentium in fide et veritate qualem
definierit fidem, qua Deo est placendum. Fides, inquit,
est sperandarum substantia rerum (Hebr. XI,
1). Haec est fides quae per dilectionem operatur, ut suadente conscientia
meritorum, de fide spes nascatur, fidesque supponatur velut subjectum
fundamentum, cui superaedificentur bona aeterna, 1108B quae sunt
speranda. Sine fide ista impossibile est placere Deo; cum fide ista impossibile
est ei displicere. 9. Nos autem, fratres, si tanquam sine fide
fuerimus, Deum post tergum nostrum ponimus, ut dissimulantes timorem ejus, in
vanitates potius respiciamus; quo merito nos respiciendos putamus? Imo
respiciemur. Sed quo vultu? Vultus autem Domini super
facientes mala (Psal. XXXIII, 17). Sed quam iratus, quam
terribilis, quam importabilis, tunc demum scietur quando fugient qui oderunt eum
a facie ejus! Et a facie tua, Domine, quo fugient, nisi in tenebras exteriores,
in illud chaos magnum et profundum, quod vitae mortisque regionem discernit; in
abyssum caliginis et sulphuris ardentis et ignis devorantis? Et quis nostrum
poterit 1108C habitare cum igne devorante? aut quis sustinebit
habitare cum ardoribus sempiternis? Tunc dicent montibus,
Cadite super nos; et collibus, Operite nos (Luc. XXIII. 30):
levius aestimantes absorberi a voragine inferi, quam sustinere faciem Dei irati.
Fateor Sanctitati vestrae quia confundor in me ipso et erubesco, atque etiam
perhorresco tam dura, sed veracia quibuslibet enuntiare. Sed vivit Dominus, non
audeo palpare, non ausus sum pulvillos consuere, et omni cubito manus
substernere, sciens Dominum per prophetam populo dicentem: Popule meus, qui te beatificant, ipsi te decipiunt
(Isa. III, 12). Stat ad judicandum Dominus: quorum enim vitia
redarguo, bona si audissem, utique laudassem. 10. Quomodo enim
laudare potero eos qui solo 1108D nomine christiani dicuntur, in
vanum assumentes sibi sanctum nomen Christi, cum tota ac libera professione
sectentur ea quae huic inimica sunt nomini; qui omni specie conversationis et
modo vitae se protestantur inimicos Christi? Haeccine enim sunt, quae in eis
laudemus, videlicet habitus et incessus meretricius, sermo scurrilis, oculus
impudicus. venter qui pro Deo colitur, et omnis illa vitae contumelia, quae
publice in Dei faciem irrogatur? Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est
et dicere. Fodiat parietem eorum, qui ad eos prophetare missus est, et non ego,
ut adhuc abominationes majores videat, quas non erubescunt coram illa tremenda
majestate perpetrare. Quae enim bona eorum efferre 1109A potero,
quorum omnia exteriora opera manifestum odium Dei denuntiant, quorum vita non
tentatio, non militia est adversus peccatum, sed ultronea servitus peccati; qui
tam mente, quam carne videntur servire legi peccati; qui cum prudentia carnis,
quae legi Dei non est subjecta, nec 755 enim potest, et
amicitia hujus mundi, quae ambae inimicae sunt Deo, foedus miserum pepigisse
videntur, plane foedus cum morte et peccatum cum inferno? O pactum, pactum
miserabile, nec tamen inexorabile! Scimus enim quia scriptum est: Delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno
non stabit (Isa. XXVIII, 18): quoniam latera
aquilonis civitas Regis magni (Psal. XLVII, 5). Semper quippe
de numero impiorum auctus est numerus electorum. 1109B 11. Sed quid mihi, qui videor monachus, de his quae foris sunt,
judicare? Ad me ipsum anima mea turbata est. Ipsi viderint sibi: nihil mihi de
aliorum conscientiis judicare, cum sciam multos in omni copia et gloria mundi
temperanter et pudice vixisse; et e diverso nonnullos in habitu asperiore et
victu parciore nequiter egisse. Vobis ipsis, fratres, intendite. Nolite judicare
saeculares, nolite condemnare; lumbos mentis et carnis restringite, ne malum
quod eis imminet per operationem, vos incidatis per cogitationem: perversae enim
cogitationes separant a Deo (Sap. I, 3). Alia quidem est carnis
luxuria, qua castitatem corrumpimus; alia cordis luxuria, qua castitate
gloriamur. Et tanto ante Dei oculos luxuriosi 1109C existimus,
quanto ante oculos hominum casti apparemus, si non fuerimus. Vobis quidem, qui
ab actione corporali quodammodo elongati estis, facile est opera perversa
vitare: sed minus difficile est ab illicita cogitatione cor tergere. Sed tamen
aliud est si cogitamus, ut adipiscamur; atque aliud, cum per cogitationem ab
occulto adversario tentamur. Plerumque enim tentatur cor, et ex carnis nequitia
delectatur, et tamen eidem nequitiae ex ratione renititur; ut in secreto
cogitationis et contristet quod 1110A libeat, et libeat quod
contristet. Nonnunquam vero mens ita barathro tentationis absorbetur, ut
nullatenus renitatur: sed ex deliberatione sequitur hoc, unde ex delectatione
pulsatur; et si facultas exterior suppetat, mox effectibus exteriora vota
consummat. Quod si animadversionem districti Judicis respicis, non est jam
cogitationis culpa, sed operis: quia etsi rerum tarditas foras peccatum
distulit, intus haec consentientis opere voluntas implevit. 12.
Sed misericordiae Domini multae. Saepe enim misericors eo citius peccata cordis
abluit, quo haec exire ad opera non permittit: et cogitata nequitia quantocius
solvitur, quia effectu operis districtius non ligatur; quatenus in quo usque ad
opus non pervenit culpa, usque ad cruciatum, non perveniat poenitentia: 1110B sed cogitata afflictio mentem detergat, quam nimirum tantummodo
cogitata iniquitas inquinavit. Cum autem quis usque ad perversa opera pervenerit
per dulcedinem cogitationis, dignum est ut sequatur poenitentialis afflictio
contra dulcedinem carnalitatis. Sint ergo lumbi vestri
praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris: et vos similes hominibus
exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Vigilate ergo, quia
nescitis qua hora Dominus vester venturus sit, sero an media nocte, an galli
cantu, an mane; ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiatis ei; ne forte cum pulsaveritis et clamaveritis dicentes, Domine, Domine, aperi nobis, dure quasi dormientibus et
negligentibus respondeat: Amen dico vobis, nescio vos
(Luc. 1110C XII, 35, 36, 39, 40; Matth. XXV, 11-13; XXIV,
42, 44); sed regni januam nobis aperiat, et secum ad nuptias introducat.
Satagite igitur interesse nuptiis sponsi et sponsae, ut videatis sponsum gaudere
super sponsam, ubi sponsum millena millia dulci laudant melodia: et videatis
Regem in decore suo, et possitis perenniter vivere et regnare cum Sponso, qui
vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula
saeculorum. Amen.
|