0893 S. BERNARDI ABBATIS APOLOGIA AD GUILLELMUM SANCTI-THEODERICI
ABBATEM.0893 ADMONITIO IN OPUSCULUM V.524
1. Nihil est quod majorem Bernardo invidiam conflaverit, quam
liber iste, editus in monachos Cluniacenses. Ea enim erat per id tempus ipsorum
existimatio, ut orbis quasi censuram aggredi videretur, qui illos arguere
tentaret; ea propagatio et multitudo, ut is agmen adversariorum in se
concitaret. Et sunt etiam nunc nonnulli, qui Bernardi hac in parte zelum quasi
nimium accusent: non satis attendentes, Doctorem sanctum a Deo ita comparatum et
institutum fuisse, ut Ecclesiae maculas abstergeret, et monastici ordinis
integritatem splendoremque restitueret, bellum indicendo vitiis, quae ejus
puritatem suo tempore deformabant. Nunc ergo scire interest, quo titulo, quove
anno Bernardus hoc opus ediderit: an quae in Cluniacensibus carpit, re ipsa
vitia sint, an tolerabiles ritus: et siquidem vitia sunt, vera an
supposita. 2. Quod ad titulum pertinet,
Epistolam vocat Bernardus in sequenti libro, n. 15: «Jam vero Epistola, ut
epistola remaneat, finienda erat,» etc. At vero in fine libri Opusculum vocat,
ubi de Ogerio, qui a Bernardo discedere nolebat «absque recenti Opusculo.»
Gaufridus in libro tertio de Bernardi Vita, capite octavo, Apologeticum
appellat: «Si fervens contra suorum, vel aliorum vitia zelus, legatur is, quem
Apologeticum vocat.» Certe apologiae nomine ulitur Vir sanctus in epistola
decima octava ubi scripta sua Petro cardinali recensens, «Necnon et Apologiam,»
inquit, «ad quemdam amicum nostrum, ubi aliqua disserui de Cluniacensibus et
nostris id est Cisterciensibus observantiis.» Vulgatum proinde Apologiae titulum
retinebimus ab ipso etiam auctore consecratum. 3. Ex eadem epistola decima octava, quae sub annum 1127 scripta est,
conditae Apologiae tempus intelligitur. Et sane librum hunc unum ex primis
Bernardi opusculis, et quidem tertium fuisse constat ex enumeratione Petro
cardinali facta, in qua duo tantum ante Apologiam memorat, nempe librum de
Humilitate, et Homilias in laudibus Virginis matris in Missus est, quibus apologiam continenter subjicit cum paucis epistolis. Itaque
Apologia composita est sub annum 1125, id est sub initia regiminis Petri
Venerabilis, qui Hugoni secundo succesit anno 1122, anno dimidio post Pontium,
sub quo magnopere laxata fuerat Cluniacensis Ordinis disciplina regularis. Non
mirum itaque, si Bernardus aliqua reprehensione digna notavit, eaque in scripta
redegit rogatu Guillelmi Sancti-Theoderici abbatis, qui ex Ordine Cluniacensi
censebatur. Nam cum Nigrorum monachorum coenobia fere omnia ritus Cluniacenses
sectarentur: exorta semel Cisterciensium congregatione, quae alios mores
habebat, ea Cluniacensis Ordinis (tametsi ei aggregata non erant) dicebantur, ut
vel ex sequente Apologia patet, in qua Guillelmum alloquens. «Ordinem vestrum»
dicit nn. 1 et 30, et in eodem n. 30 monasterium Sancti Nicolai dioecesis
Laudunensis eidem Ordini attribuit. Hanc ergo Apologiam 0895 Bernardus scribit rogatus a Guillelmo Cluniacensi homine;
scribit, inquam, eo tempore, quo solutior erat Cluniacensium religio: sed ita
libellum componit, ut primum, et quidem durius, arguat suos, id est
Cistercienses, qui severioris vitae specie Cluniacensium institutis detrahebant,
sicque sanctiores religionis leges violabant. Ut ergo alteros alteris
conciliaret sanctissimus Doctor, quid in utrisque reprehendendum sibi videbatur
in hoc libro sincere exponit; ratus, «se non adversus Ordinem, sed pro Ordine
disputare, si non Ordinem in hominibus, sed hominum vitia reprehenderet,» ex
n. 15. 525 4. Neque
dubitandum est ea vera esse quae in Cluniacensibus notavit Bernardus, quem de
his accurate edoctum fuisse, atque adeo ab omni falsi criminis suspicione
immunem esse nemo non concedere debet. Verum dictorum ejus veritatem probant
Statuta Petri Venerabilis abbatis Cluniacensis, qui coacto apud Cluniacum
capitulo generali, pleraque ejusmodi vitia emendare conatus est, ut manifeste
probant ejus Statuta, quae suis locis in notulas referemus. De hoc capitulo agit
ad annum 1132 Ordericus Vitalis, qui et ipse praesens interfuit: ita enim habet
in libro decimo tertio, pag. 896: «Petrus Cluniacensis abbas veredarios et
epistolas per omnes Cellas suas tune direxit, et omnes Cellarum Priores de
Anglia et Italia, regnisque aliis accersiit, jubens ut dominico Quadragesimae
tertio Cluniaci adessent, ut praecepta monasticae conversationis austeriora,
quam hactenus tenuerant, audirent. Illi nimirum archimandritae suis jussis
obsecundaverunt, ac ad statutum terminum ducenti Priores Cluniacum convenerunt.
In illa die mille ducenti et duodecim fratres ibi adfuerunt . . . Ille vero»
Petrus «auxit jejunia, abstulit colloquia, et infirmi corporis quaedam subsidia,
quae illis moderata patrum hactenus permiserat reverendorum clementia. Fratres
autem assueti magistro semper obedire, contra religiosum morem nolentes ei
resistere, aspera quidem imperia susceperunt: rationabiliter tamen ostenderunt,
quod venerabilis Hugo, et illius antecessores Maiolus et Odilo, arctam vitae
viam tenuerunt . . . . . Austerus autem praeceptor . . . . . Cistercienses,
aliosque novorum sectatores aemulatus, rudibus ausis institit, et ab incoeptis
desistere ad praesens erubuit. Postmodum tamen emollitus, subditorum arbitrio
consensit,» etc. Confer ejusdem Petri Venerabilis libri
primi epistolam vigesimam octavam, et aliam quae inter Bernardinas relata est,
ordine ducentesima vigesima nona. 5. Ex
his apparet, ea, quae in Cluniacensibus carpit Bernardus, vera esse: sed inter
vitia non ab omnibus fuisse habita, imo quasi necessarium temperamentum
infirmitatis humanae. Et quidem de quibusdam id videri possit, puta de ornatu
ecclesiarum, aliarumque ejusmodi rerum, quae plausibiles rationes prae se
ferunt: at pleraque inter monachos tantisper moderatos tolerabilia non esse vel
ipsa lectio persuadet. Sed quid, inquis, de templorum magnificentia et cultu?
annon Cistercienses, imo et Bernardus ipse amplissima et ornatissima
condiderunt? Haec cum audio, in mentem venit primi illius Oratorii, a Bernardo
apud Claram-Vallem exstructi. Bone Deus! quam exilis, quam vilis in speciem, sed
quam sua vili ipsa specie venerandi! Aliud quidem inchoavit amplissimum, quod
continendis monachis septingentis, aliisque personis sufficeret: sed omnis
ornatus, praeter ipsam fabricae majestatem, expers. Et Cistercienses primitus
«sculpturas vel picturas» in ecclesiis suis seu officinis monasterii penitus
interdixerunt: «quia dum talibus intenditur, utilitas bonae meditationis, vel
disciplina religiosae gravitatis saepe negligitur. Cruces tamen pictas,» sed
quae «ligneae» essent, habebant. denique «superfluitates et curiositates
notabiles in sculpturis, aedificiis, pavimentis, et aliis similibus, quae
deformant antiquam Ordinis honestatem, et paupertati non congruunt,» rejecerunt
etiam in capitulo anni 1213, ex Instit. Cisterc. parte prima, cap.
20. 6. Sed ut haec missa faciamus, magna
certe ex sequenti libello consecuta est utilitas: cum non solum Cluniacenses,
sed etiam alia, quae ab eorum societate disparata erant monasteria, ejus
lectione ad meliorem frugem sese receperint, in primis Dionysianum Sugerio
auctore; et tandem Cisterciensium exemplo convocari coeperint capitula generalia
Nigrorum monachorum praeter Cluniacense, in quibus de emendandis monachorum
vitiis actum est. Id enim Innocentio II pontifice fieri coeptum, et ab ipso
approbatum fuisse constat ex litteris capituli generalis abbatum provinciae
Remensis ad Adrianum III contra abbatem Latiniacensem, superius relatis,
col. 813. 526 7. Sed
haec satis ad illustrandam Apologiam sequentem, quam in duas partes distinguere
possumus: in quarum prima corripiuntur Cistercienses, quod Cluniacensium
institutis detraherent; in secunda Cluniacensium superfluitates arguuntur. Ideo
duas epistolas vocat codex Majoris-Monasterii, in quo ita inscriptio legitur:
«Incipit Apologeticum domni Bernardi abbatis contra Cisterciensium detractiones,
ad Guillelmum abbatem, dividitque tractatum in duas epistolas.» Praemittitur
epistola octogesima quarta instar praefatiunculae, quo nomine eam Bernardus
designat in epistola octogesima quinta et in epistola octogesima octava. Hoc
opusculum Rotomagi primum una cum tractatu de Praecepto et Dispensatione, atque
libris de Consideratione, absque designatione anni vulgatum est sub hoc titulo;
«Incipit libellus Bernardi abbatis de Concordantia statuum religiosorum, qui pro
tempore suo erant.» Sub eodem titulo idem liber aliquando laudatur a Willelmo
monacho in libro Florum ex sancto Bernardo. PRAEFATIUNCULAQuod me
hujusmodi operam dare jubes, per quod tollendum sit scandalum de regno Dei,
libenter 0896 accipio: sed quomodo id velis fieri, necdum satis
elucet mihi. Nam illam tuam dulcissimam epistolam dulciter legens, ac dulcius
relegens (saepius quippe 0897A repetita placebat) intellexi
quidem te velle, ut illis qui de nobis tanquam detractoribus Cluniacensis
Ordinis, conqueruntur, satisfaciam: quatenus videlicet sciatur non esse verum,
quod male hucusque de nobis putarunt, vel putari voluerunt. At si post hanc
satisfactionem rursus victus eorum ac vestitus superfluitatem, et caetera quae
subjungis, quemadmodum injungis, carpere voluero; et mihi videbor contradicere,
et quomodo sine scandalo facere queam, non video. Nisi forte, et Ordinem quidem
laudabilem, et Ordinis reprehensores reprehensibiles dicam [al. doceam], et nihilominus tamen ipsius superflua
reprenendam. Si hoc modo vis, aut forte aliter magis expedire vides, manda
apertius; et ut valeam quod vis, eo modo quo vis, ora instantius. 0897B Scito tamen non modico me hujusmodi scriptitationibus 0898A feriri detrimento: quia multum hinc mihi devotionis subtrahitur,
dum studium orationis intermittitur, praesertim cum nec usus suppetat dictandi,
nec otium. 527 CAPUT I. Profitetur se suosque ab
obtrectatione religiosi Ordinis prorsus alienos.Venerabili patri GUILLELMO, frater BERNARDUS, fratrum qui in
Clara-Valle sunt, inutilis servus, salutem in Domino. 1. Usque
modo si qua me scriptitare jussistis, aut invitus, aut nullatenus acquievi: non
quia negligerem quod jubebar, sed ne praesumerem quod nesciebam. Nunc vero nova
urgente causa, pristina fugatur verecundia, et vel perite vel imperite dolori
0898B meo satisfacere cogor, fiduciam dante ipsa necessitate.
0899A Quomodo namque silenter audire possum vestram hujuscemodi
de nobis querimoniam, qua scilicet miserrimi hominum, in pannis et semicinctiis,
de cavernis, ut ait ille (Hebr. XI, 38), dicimur judicare mundum;
quodque inter caetera intolerabilius est, etiam gloriosissimo Ordini vestro
derogare, sanctis qui in eo laudabiliter vivunt, impudenter detrahere, et de
umbra nostrae ignobilitatis, mundi luminaribus insultare? Itane sub vestimentis
ovium, non quidem lupi rapaces, sed pulices mordaces, imo tineae demolientes;
bonorum vitam, quia palam non audemus, in occulto corrodimus; nec saltem
clamorem invectionis, sed susurrium detractionis emittimus? Si hoc ita est,
utquid sine causa mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves 0899B occisionis? (Psal. XLIII, 22.) Si ita, inquam,
pharisaica jactantia caeteros homines, et (quod superbius est) nobis meliores
despicimus, quid nobis prodest tanta in nostro victu parcitas et asperitas, in
vestitu notabilis illa vilitas ac diversitas, in opere manuum quotidiana
desudatio, in jejuniis et vigiliis jugis exercitatio, totius denique vitae
nostrae singularis quaedam atque austerio conversatior? nisi forte omnia opera
nostra facimus, ut videamur [al. videantur] ab hominibus,
Sed dicit Christus: Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam (Matth. VI, 5). Nonne si in hac vita tantum in Christo
sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus? (I Cor. XV,
19.) An vero non in hac vita tantum in Christo speramus, si de Christi
servitio temporalem 0899C tantum gloriam quaerimus? 2. Miser ergo homuncio qui tanto labore et industria studeo non esse,
vel potius videri sicut caeteri hominum; minus tamen accepturus, imo gravius
cruciandus, quam quilibet hominum. Siccine ergo non inveniebatur nobis via, ut
ita dicam, utcunque tolerabilior ad infernum? Si ita necesse erat, ut illo
descenderemus; cur saltem illam, qua multi incedunt, viam scilicet latam, quae
ducit ad mortem, non elegimus, quatenus vel de gaudio, et non de luctu, ad
luctum transiremus? O quam felicius est illis, quorum non est respectus morti
eorum, et firmamentum in plaga eorum, qui in labore hominum non sunt, et cum
hominibus non flagellantur! qui 0899D etsi peccatores, ac pro
gaudiis temporalibus, perpetuis cruciatibus addicti, saltem abundantes in
saeculo obtinuerunt divitias (Psal. LXXII, 4, 5, 12). Vae
portantibus crucem, non sicut Salvator suam, sed sicut ille Cyrenaeus, alienam
(Matth. XXVII, 32). Vae Citharoedis citharizantibus, non ut illi de
Apocalypsi, in citharis suis (Apoc. XIV, 2), sed vere, ut
hypocritae in alicnis. Vae semel, et vae iterum pauperibus superbis. Vae,
inquam, semel, et vae iterum, portantibus crucem Christi, et non sequentibus
Christum: qui nimirum cujus passionibus participant, humilitatem sectari
negligunt. 3. Duplici quippe contritione conteruntur qui 528 hujusmodi sunt, quando et hic pro temporali gloria
temporaliter se affligunt, et in futuro pro interna superbia 0900A ad aeterna supplicia pertrahuntur. Laborant cum Christo, sed cum
Christo non regnant: sequuntur Christum in paupertate sua, sed in gloria non
consequuntur: de torrente in via bibunt, sed non exaltabunt caput in patria:
lugent nunc, sed tunc non consolabuntur. Et merito: quid enim facit superbia sub
pannis humilitatis Jesu? nunquid non habet quo se palliet humana malitia, nisi
unde involuta est infantia Salvatoris? Et quomodo intra praesepium Domini
simulatrix arrogantia se coarctat, ac pro vagitibus innocentiae, malum inibi
detractionis immurmurat? Annon illi superbissimi de Psalmo, quorum prodiit ex
adipe iniquitas eorum, multo tutius operti sunt iniquitate et impietate sua
(Psal. LXXII, 6, 5), quam nos latemus sub sanctitate aliena? Quis
enim magis 0900B impius, an profitens impietatem, an mentiens
sanctitatem? Nonne is qui etiam mendacium addens, geminat impietatem? Et quid
dicam? Vereor ne forte et ego suspectus habear, non quidem vobis, pater, non
vobis, cui utique notum me novi, quantum in hac caligine homo homini innotescero
potest; et specialiter de hac re scio vos non ignorare quid sentiam. Sed propter
illos, qui me nec ita ut vos cognoverunt, nec sicut vobis hinc loqui soleo,
loquentem audierunt, scribo vobis (quod et frequenter audistis), ut quoniam ego
per singulos ire, et singulis satisfacere nequeo, ex me habeatis, unde quod de
me certissime scitis; eis pro me verissime persuadeatis. Neque enim timec omnium
oculis scribere, quidquid de hac re vobis in aure locutus 0900C sum. CAPUT II. Purgat se S. Bernardus, et Ordinem
Cluniacensium commendat4. Quis unquam me adversus
Ordinem illum vel coram audivit disputantem, vel clam susurrantem? Quem unquam
de Ordine illo nisi cum gaudio vidi, nisi cum honore suscepi, nisi cum
reverentia allocutus, nisi cum humilitate adhortatus sum? Dixi, et dico: Modus
quidem vitae est sanctus, honestus, castitate decorus, discretione praecipuus, a
patribus institutus, a Spiritu sancto praeordinatus, animabus 0900D salvandis non mediocriter idoneus. Egone vel damno, vel
despicio, quem sic praedico? Memini me aliquando in aliquibus ejusdem Ordinis
monasteriis hospitio susceptum fuisse: reddat Dominus servis suis humanitatem,
quam infirmanti mihi ultra etiam quam necesse fuit, exhibuerunt; et honorem, quo
me plus quoque quam dignus fui, dignati sunt. Ipsorum me commmendavi
orationibus, interfui collationibus: saepe et de Scripturis, et salute animarum
habui sermonem cum multis, et publice in capitulis, et privatim in cameris. Quem
unquam vel clam, vel palam aut ab illo Ordine dissuadere, aut ad nostrum ut
veniret persuadere tentavi? An non potius multos cupientes venire repressi,
venientes et pulsantes repuli? Annon fratrem Nicolaum 0901A ad
Sanctum-Nicolaum, et vobis duos de vestris,
vobis teste, remisi? Sed et duobus quibusdam ejusdem Ordinis abbatibus, quorum ne
nomina prodam, ipsi eos optime nostis, et nihilominus quam amica mihi
familiaritate jungantur, scitis: numquid non tamen ad alium Ordinem (quod et vos
non latuit) migrare desiderantibus, jamjamque deliberantibus, nostrum eis
dissuasorium consilium obviavit, ac ne suas desererent cathedras effecit? Cur
igitur Ordinem damnare putor, vel dicor, cui amices meos deservire suadeo, cui
suos ad nos venientes monachos reddo, de quo et mihi orationes tam sollicite
requiro, tam devote suscipio. 529 CAPUT III. Varietatem
religiosorum Ordinum nondeoere prae judicare vinculo charitatis.0901B 5. An forte quia juxta alium Ordinem conversari
videor, propterea suspectus hinc habeor? Sed eadem ratione et vos nostro
derogatis, quicunque aliter vivitis. Ergo et continentes, et conjuges invicem se
damnare putentur, quod suis quique legibus in Ecclesia conversentur. Monachi
quoque ac regulares clerici sibi invicem derogare dicantur, quia propriis ab
invicem observantiis separantur. Sed et Noe, et Danielem, et Job in uno se regno
pati non posse suspicemur, ad quod utique non eos uno tramite justitiae
cognovimus pervenisse. Mariam denique et Martham necesse sit aut utramque, aut
alteram Salvatori 0901C displicere, cui nimirum tam dissimili
studio devotionis contendunt ambae placere. Et hac ratione in tota Ecclesia
(quae utique tam pluribus, tamque dissimilibus variatur ordinibus, utpote regina
quae in Psalmo legitur circumamicta varietatibus
), nulla pax, nulla prorsus concordia esse
putabitur. Quae etenim secura quies, quis tutus in ea status invenietur, si unus
quilibet homo unum quemlibet Ordinem eligens, alios aliter viventes aut ipse
aspernetur, aut se ab ipsis sperni suspicetur, praesertim cum tenere impossibile
sit vel unum hominem omnes Ordines, vel unum Ordinem omnes homines? Non sum tam
hebes, ut non agnoscam tunicam Joseph, non illius qui liberavit Aegyptum, sed
qui salvavit mundum, et hoc non a fame corporis, 0901D sed a
morte simul animae et corporis. Notissima quippe est, quia polymita, id est
pulcherrima varietate distincta; sed et sanguine apparet intincta, non quidem
haedi, qui peccatum significat, sed agui, qui designat innocentiam, hoc est suo
ipsius, non alieno. Ipse est profecto Agnus mansuetissimus, qui coram non quidem
tondente, sed occidente se obmutuit; qui peccatum non fecit, sed abstulit
peccata mundi. Miserunt autem qui dicerent ad Jacob. Hanc
invenimus; vide utrum tunica filii tui sit, an non (Gen. XXXVII,
32). Vide et tu, Domine, utrum haec sit tunica 0902A dilecti Filii tui. Recognosce, omnipotens Pater, eam quam
fecisti Christo filio tuo polymitam, dando quidem quosdam apostolos, quosdam
autem prophetas, alios vero evangelistas, alios pastores et doctores, et caetera
quae in ejus ornatu mirifico decenter apposuisti, ad consummationem utique
sanctorum, occurrentium in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis
Christi (Ephes. IV, 11 13). Dignare etiam, Deus, pretiosissimi
purpuram sanguinis quo aspersa est, recognoscere, et in purpura praeclarum
insigne ac gloriosissimum indicium obedientiae. Quare
ergo, inquit, rubrum est vestimentum tuum? Torculur,
ait, calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum
(Isa. LXIII, 2, 3). 6. Itaque quandoquidem factus
est obediens Patri 0902B usque ad torcular crucis, quod utique
solus calcavit: solum quippe brachium suum auxiliatum est ei, juxta illud in
alio loco, Singulariter sum ego, donec transeam
(Psal. CXL, 10). Jam ergo exalta eum, Deus, et da ei nomen quod est
super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium
et infernorum (Philipp. II, 9, 10). Ascendat in altum, captivam
ducat captivitatem, donet dona hominibus (Ephes. IV, 8). Quae dona?
Relinquat videlicet sponsae suae Ecclesiae pignus haereditatis, ipsam tunicam
suam: tunicam scilicet polymitam, eamdemque inconsutilem, et desuper contextam
per totum; sed polymitam ob multorum Ordinum, qui in ea sunt, multimodam
distinctionem: inconsutilem 0902C vero propter indissolubilis
charitatis individuam unitatem. Quis me, inquit, separabit a charitate Christi? (Rom. VIII, 35.)
Audi quomodo polymitam: Divisiones, ait, gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones operationum
sunt, idem vero Dominus. Deinde diversis enomeratis charismatibus, tanquam
variis tunicae coloribus, quibus constet eam esse polymitam, ut ostendat etiam
esse inconsutilem, et desuper contextam per totum, adjungit: Haec autem operatur 530 unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult
(I Cor. XII, 4, 5). Charitas quippe diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Non ergo
dividatur, sed totam et integram haereditario jure sortiatur Ecclesia, quia et
de illa scriptum est: Astitit regina 0902D a
dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV,
10). Itaque diversi diversa accipientes dona, alius quidem sic, alius
vero sic; sive Cluniacenses, sive Cistercienses, sive clerici regulares, sive
etiam laici fideles, omnis denique Ordo, omnis lingua, omnis sexus, omnis aetas,
omnis conditio, in omni loco, per omne tempus, a primo homine usque ad
novissimum. Nam et propter hoc talaris dicta est, quod ad finem usque pertingat,
dicente propheta, Non est qui se abscondat a calore ejus
(Psal. XVIII, 7): nimirum congruens ei cui et 0903A facta est, qui, perhibente videlicet alia Scriptura, et ipse attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia
suaviter (Sap. VIII, 1). CAPUT IV. Se caeteros omnes
Ordines charitate, unum professione tenere.7. Omnes
ergo concurramus pariter in unam tunicam, et ex omnibus constet una. Ex omnibus,
inquam, una. Nam etsi ex pluribus et diversis, una est
tamen columba mea, formosa mea, perfecta mea
(Cantic. VI, 8). Alioquin nec ego solus, nec tu sine me, nec ille
sine utroque: sed simul omnes sumus illa una, si tamen solliciti sumus servare
unitatem spiritus in vinculo pacis. Non, inquam, tantum Ordo 0903B noster, aut solus vester, ad illam pertinet unam, sed noster
simul et vester: nisi forte (quod absit!) invicem invidentes, invicem
provocantes, invicem mordeamus, et ab invicem consumamur (Galat. V,
15); et sic non possit nos Apostolus uni illi viro, cui despondit,
virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Verumtamen illa
una dicit in Canticis, Ordinavit in me charitatem
(Cantic. II, 4): ut etsi una in charitate, divisa tamen sit
ordinatione. Quid ergo? Cisterciensis sum: damno igitur Cluniacenses? Absit! sed
diligo, sed praedico, sed magnifico. Cur ergo, inquis, Ordinem illum non tenes,
si sic laudas? Audi. Propter hoc quod Apostolus ait: Unusquisque in ea vocatione, in qua vocatus est, permaneat
(I Cor. VII, 20). Quod si quaeris, cur et a principio non elegerim,
si talem sciebam? respondeo: Propter id quod 0903C rursus ait
Apostolus: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt
(I Cor. X, 22). Non quod scilicet Ordo sanctus et justus non sit:
sed quia ego carnalis eram, venumdatus sub peccato (Rom. VII, 14);
et talem animae meae languorem sentiebam, cui fortior esset potio necessaria. Et
diversis morbis diversa conveniunt medicamenta, et fortioribus fortiora. Fac
duos homines febribus anxiari, quartanis unum, alterum tertianis. Commendet
autem qui quartanis laborat, tertiano aquam, pyra, et frigida quaeque sumenda:
cum tamen ab his ipse abstineat, vinumque et caetera calida, utpote sibi
congruentia, sumat. Quis, rogo, hinc eum recte reprehendat? Si diceret ille, Cur
tu aquam non bibis, quam ita laudas? 0903D annon recte
responderet: Et tibi eam fideliter tribuo, et mihi salubriter subtraho? 8. Denique requiratur
[al. requiris] a me
etiam, cur cum omnes Ordines laudem, omnes non teneo! Laudo enim omnes et
diligo, ubicunque pie et juste vivitur in Ecclesia. Unum opere teneo, caeteros
charitate. Faciet autem charitas (fidenter loquor) ut ne illorum quidem fructu
frauder, quorum instituta non sequor. Plus aliquid dicam. Tu tibi caute age.
Potest namque fieri quia frustra tu laboraveris: ut autem ego frustra diligam
bonum quod operaris, fieri omnino non potest. O quanta fiducia charitatis! Alius
operatur non amans, et alius amat nihil operans. Ille quidem suum opus perdit,
illius vero charitas nunquam excidit. Et quid mirum, si in 0904A hoc exsilio, peregrinante adhuc Ecclesia, quaedam hujuscemodi
sit pluralis, ut ita dixerim, unitas, unaque pluralitas: cum in illa quoque
patria, quando jam ipsa regnabit, nihilominus forte talis aliqua dispar
quodammodo aequalitas futura sit? Inde etenim scriptum est: In
domo Patris mei mansiones 531 multae
sunt (Joan. XIV, 2). Sicut itaque illic multae mansiones in
una domo; ita hic multi ordines sunt in Ecclesia una: et quomodo hic divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus (I Cor.
XII, 4); ita ibi distinctiones quidem gloriarum, sed una domus. Porro
unitas tam hic quam ibi, consistit in una charitate; diversitas autem hic quidem
in ordinum vel operationum multifaria divisione: illic vero in quadam meritorum
notissima, sed et ordinatissima 0904B distinctione. Intelligens
denique Ecclesia hanc suam quodammodo discordem concordiam, concordemve
discordiam: Deduxit me, inquit, super
semitas justitiae propter nomen suum. (Psal. XXII, 3). Ponens
quippe semitas pluraliter, et justitiae singulariter; nec diversitatem praetermisit
operationum, nec unitatem operantium. Praevidens quoque et illam in coelestibus
discretam unitatem futuram, devotissime laeta decantat: Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo, et per omnes vicos
tuos Alleluia cantabitur (Tob. XIII, 22). Audiens enim plateas
et vicos, coronas et glorias diversas intellige. In auro, quo uno metallo illa
civitas ornata describitur. et in uno Alleluia, quod cantandum 0904C perhibetur, dissimilium specierum similem pulchritudinem, et
multarum mentium unam devotionem attende. 9. Non igitur una
tantum semita inceditur, quia nec una est mansio quo tenditur. Viderit autem
quisque quacumque incedat, ne pro diversitate semitarum ab una justitia recedat:
quoniam ad quamlibet mansionem sua quisque semita pervenerit, ab una domo Patris
exsors non erit. Verumtamen ut stella ab stella differt in
claritate; sic erit, ait, et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41,
42). Nam etsi fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum: alii tamen
aliis amplius, pro diversitate meritorum. Quae sane merita sciendum non sic in
hoc saeculo, ut in illo, facile ab homine posse discerni: quippe cum 0904D hic tantum opera videantur, illic etiam corda nihil impediat
intueri. Siquidem radiante ubique Sole justitiae, tunc manifesta erunt
abscondita cordium (I Cor. IV, 5); et sicut non est nunc qui se
abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7), ita tunc non erit qui se
occultet a splendore ipsius. Et de operibus quidem saepe incerta, et ob hoc
periculosa sententia fertur, cum multoties minus justitiae habeant, qui magis
operantur. CAPUT V. Religiosos aliorum Ordinum aemulos et obtrectatores acri stylo
aggreditur.10. Unde nunc mihi conveniendi sunt quidam
de Ordine nostro, qui contra illam sententiam, Nolite ante
tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, 0905A qui et
illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium
(I Cor. IV, 5); aliis Ordinibus derogare dicuntur, et suam
justitiam solam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti: quos
profecto (si qui tamen hujuscemodi sunt) nec nostri, nec cujuspiam esse Ordinis
verius dixerim; quippe qui etsi ordinate viventes, superbe tamen loquentes,
cives se faciunt Babylonis, id est confusionis; imo filios tenebrarum, ipsiusque
gehennae, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Job. X,
22). Vobis ergo, inquam, fratres, qui etiam post auditam illam Domini de
Pharisaeo et Publicano parabolam, de vestra justitia [al.
de vestro instituto] praesumentes, caeteros aspernamini, dicitis (ut dicitur)
solos vos hominum esse justos, aut omnibus 0905B sanctiores;
solos vos monachorum regulariter vivere, caeteros vero Regulae potius existere
transgressores. 11. Primo quid ad vos de alienis servis? Suo
domino stant, aut cadunt. Quis vos constituit judices super eos? Deinde si ita,
ut dicitur, de Ordine vestro praesumitis; qualis ordo est, ut antequam de suo
quisque trabem ejiciat, in fratrum oculis tam curiose festucas perquirat? Qui in
Regula gloriamini, cur contra Regulam detrahitis? cur contra Evangelium, ante
tempus, 532 et contra Apostolum, alienos servos judicatis?
(Rom. XIV, 4.) An Regula non concordat Evangelio vel Apostolo?
alioquin Regula jam non est regula, quia non recta. Audite, et discite ordinem,
qui contra ordinem aliis 0905C Ordinibus derogatis. Hypocrita, inquit, ejice primum trabem de
oculo tuo, et sic videbis ejicere festucam de oculo fratris tui
(Matth. VII, 3-5). Quaeris quam trabem? annon grandis et grossa
trabes est superbia, qua te putans esse aliquid, cum nihil sis, insanissime tibi
tanquam sanus exsultas, et aliis vanissime, trabem portans, de festucis
insultas? Gratias, inquis, ego tibi,
Deus, quia non sum sicut caeteri hominum, injusti, raptores, adulteri
(Luc. XVIII, 21): sequere ergo, et dic, Detractores. Neque enim
minima est haec festuca inter caeteras. Quare cum tam diligenter alias enumeres,
istam taces? Si pro nulla vel minima habes, audi Apostolum: Neque maledici, ait, regnum Dei
possidebunt (I Cor. VI, 10). Audi et Deum 0905D in Psalmo comminantem: Arguam te, inquit,
et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX,
21). Quod quia detractori loquatur, certum est ex praecedentibus. Et
quidem juste ad se retorquendus, et se compellendus est intueri, qui avertens
faciem suam a se, aliena potius mala, quam sua solet curiosius
perscrutari. CAPUT VI.
Arguit temere judicantes, et calumniantes modum vivendi
Cluniacensium.12. At, inquiunt, quomodo Regulam
tenent, qui pelliciis induuntur; sani carnibus, seu carnium pinguedine 0906A vescuntur; tria vel quatuor pulmentaria una die quod Regula prohibet
(Reg. S. Benedicti, cap. 39) admittunt; opus manuum, quod jubet
(Ibid., cap. 48), non faciunt: multa denique pro libitu suo vel
mutant, vel augent, vel minuunt? Recte. Non possunt haec negari. Sed attendite
in regulam Dei, cui utique non dissonat institutio sancti Benedicti. Regnum Dei, inquit, intra vos est
(Luc. XVII, 21), hoc est, non exterius in vestimentis aut alimentis
corporis, sed in virtutibus interioris hominis. Unde Apostolus, Regnum Dei non est esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium
in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17): et rursus, Regnum Dei non est in sermone, sed in virtute (I Cor.
IV, 20). De corporalibus itaque observantiis fratribus calumniam
struitis; et quae majora 0906B sunt regulae, spiritualia scilicet
instituta, relinquitis, camelumque glutientes, culicem liquatis? Magna abusio!
Maxima cura est, ut corpus regulariter induatur, et contra regulam suis vestibus
anima nuda deseritur. Cum tanto studio et tunica, et cuculla corpori
procurentur, quatenus cui deerunt, monachus non putetur: cur similiter spiritui
pietas et humilitas, quae profecto spiritualia indumenta sunt, non providentur?
Tunicati et elati abhorremus pellicias! tanquam non melior sit pellibus involuta
humilitas, quam tunicata superbia: praesertim cum et Deus tunicas pelliceas
primis hominibus fecerit (Gen. III, 21); et Joannes in eremo zona
pellicea lumbos accinxerit (Matth. III, 4); et ipse tunicarum
institutor in solitudine, non tunicis, sed pellibus sese 0906C induerit. Repleti deinde ventrem faba, mentem superbia, cibis
damnamus saginatos! quasi non melius sit exiguo sagimine ad usum vesci, quam
ventoso legumine usque ad ructum exsaturari: praecipue cum et Esau non de carne,
sed de lente sit reprehensus (Hebr. XII, 16); et de ligno Adam, non
de carne damnatus (Gen. III, 17); et Jonathas ex gustu mellis, non
carnis, morti adjudicatus (I Reg. XIV, 29): econtra vero Elias
innoxie carnem comederit (III Reg. XVII, 6); Abraham gratissime
carnibus Angelos paverit (Gen. XVIII, 7), et de ipsis sua fieri
sacrificia Deus praeceperit (Exod. XXIX, 1). Sed et satius est
modico vino uti propter infirmitatem, quam multa aqua ingurgitari per
aviditatem: quia 0906D et Paulus Timotheo modico utendum vino
consuluit (I Tim. V, 23); et Dominus ipse bibit, ita ut vini
potator appellatus sit (Matth. XI, 19); Apostolis quoque bibendum
dedit; insuper et ex eo Sacramenta sui sanguinis condidit (Id. XXVI,
27): cum econtrario aquam ad nuptias bibi non passus sit (Joan. II,
3-9), et ad aquas contradictionis 533 populi murmur
terribiliter castigaverit (Num. XX); David quoque aquam, quam
desideraverat, potare timuerit (II Reg. XXIII, 16); virique illi
Gedeonis, qui prae aviditate toto corpore prostrato de flumine biberunt, digni
ad praelium ire non fuerint (Judic. VII, 5-7), 0907A Jam vero de labore manuum quid gloriamini, cum et Martha
laborans increpata, et Maria quiescens laudata sit (Luc. X, 41,
42); et Paulus aperte dicat: Labor corporis ad modicum
valet, pietas autem ad omnia? (I Tim. IV, 8.) Optimus labor,
de quo propheta dicebat: Laboravi in gemitu meo
(Psal. VI, 7): et de quo alibi, Memor fui Dei, et
delectatus sum, et exercitatus sum. Ac ne corporale intelligas exercitium,
Et defecit, inquit, spiritus meus
(Psal. LXXVI, 4). Ubi autem non corpus, sed spiritus fatigatur,
spiritualis procul dubio labor intelligitur. CAPUT VII. Spiritualis
exercitatio fructuosior corporali.13. Quid ergo,
inquis? Siccine illa spiritualia persuades, ut etiam haec, quae ex Regula
habemus, corporalia 0907B damnes? Nequaquam: sed illa oportet
agere, et ista non omittere. Alioquin cum aut ista omitti necesse est, aut illa;
ista potius omittenda sunt, quam illa. Quanto enim spiritus corpore melior est,
tanto spiritualis quam corporalis exercitatio fructuosior. Tu ergo cum de horum
observatione elatus, aliis eadem non observantibus derogas, nonne te magis
transgressorem Regulae indicas, cujus licet minima quaedam tenens, meliora
devitas, de quibus Paulus: Aemulamini, ait, charismata meliora? (I Cor. XII, 31.) Detrahendo
quippe fratribus, in quo temetipsum extollis, perdis humilitatem; in quo alios
deprimis, charitatem: quae sunt procul dubio charismata meliora. Tu tuum corpus
multis et nimiis laboribus 0907C atteris, ac regularibus
asperitatibus mortificas membra tua quae sunt super terram. Bene facis. Sed quid
si ille quem similiter non laborantem dijudicas, modicum quidem habeat de hac,
quae ad modicum est utilis, corporali videlicet exercitatione; amplius autem
quam tu de illa, quae ad omnia valet, id est pietate? Quis, quaeso, vestrum
Regulam melius tenet? Annon melius qui melior? Quis vero melior, humilior an
fatigatior? Annon is qui a Domino didicit mitis esse et humilis corde
(Matth. XI, 29), qui et cum Maria optimam partem elegit, quae non
auferetur ab eo? (Luc. X, 42.) 14. Quod si Regulam
ab omnibus qui eam professi sunt, sic ad litteram tenendam censes, ut nullam
omnino dispensationem admitti patiaris, audacter 0907D dico, nec
tu eam, nec ille tenetis. Nam etsi ille quantum quidem pertinet ad observationes
corporeas, in pluribus offendit, impossible est tamen te quoque vel in uno non
transgredi. Scis autem quia in uno offendit, omnium est reus. Sin vero concedas
aliqua posse mutari dispensatorie, procul dubio et tu illam tenes, et ille,
quanquam dissimiliter: nam tu quidem districtius, at ille fortasse discretius.
Neque hoc dico, quia haec exteriora negligenda sint; aut qui se in illis non
exercuerit, mox ideo spiritualis efficiatur: cum potius spiritualia (quanquam
meliora) nisi per ista, aut vix, aut nullatenus vel acquirantur, vel
obtineantur, sicut scriptum est, Non prius quod spirituale,
sed quod animale; deinde quod spirituale (I Cor. XV, 46). 0908A Sicut nec Jacob, nisi prius cognita Lia, desideratos Rachelis
amplexus meruit obtinere. Unde rursus in psalmo, Sumite
psalmum, et date tympanum (Psal. LXXX, 3): quod est dicere,
Sumite spiritualia, sed prius date corporalia. Optimus autem ille, qui discrete
et congrue et haec operatur, et illa. 15. Jam vero epistola, ut
epistola remaneat, finienda erat, quandoquidem et nostros (de quibus, pater,
conquestus estis, quod Ordini vestro detraherent) satis, quantum potui, stylo
corripui; et me quoque ab hujusmodi falsa suspicione purgavi, ut debui. Sed
quoniam dum nostris minime parco, nonnullis de vestris nimium, in quibus non
decet, videor assentire; pauca quae et vobis displicere cognovi, et omnibus
bonis vitanda esse non dubito, necessarium 0908B reor subjungere:
534 quae quidem etsi fieri videntur in Ordine, absit tamen ut
sint de Ordine! Nullus quippe ordo quidpiam recipit inordinatum: quod vero
inordinatum est, ordo non est. Unde non adversum Ordinem, sed pro Ordine
disputare putandus ero, si non Ordinem in hominibus, sed hominum vitia
reprehendo. Et quidem diligentibus Ordinem in hac re molestum me fore non timeo:
quinimo gratum procul dubio accepturi sunt, si persequimur quod et ipsi oderunt.
Si quibus vero displicuerit, ipsi se manifestant, quia Ordinem non diligunt,
cujus utique corruptionem, id est vitia, damnari nolunt. Ipsis itaque illud
Gregorianum respondeo: «Melius est ut scandalum oriatur, quam veritas
relinquatur.» (Homil. 7 in Ezech.) CAPUT VIII. Cluniacensium vitia,
virtutum nomine palliata, perstringit.0908C 16. Dicitur, et veraciter creditur, sanctos patres illam vitam
instituisse; et ut in ea plures salvarentur, usque ad infirmos Regulae
temperasse rigorem, non Regulam destruxisse. Absit autem ut credam, tantas eos,
quantas video in plerisque monasteriis, vanitates ac superfluitates praecepisse,
vel concessisse. Miror etenim unde inter monachos tanta intemperantia in
comessationibus et potationibus, in vestimentis et lectisterniis, et
equitaturis, et construendis aedificiis inolescere potuit: quatenus ubi haec
studiosius, voluptuosius, atque effusius fiunt, 0908D ibi ordo
melius teneri dicatur, ibi major putetur religio. Ecce enim parcitas putatur
avaritia, sobrietas austeritas creditur, silentium tristitia reputatur. Econtra
remissio discretio dicitur; effusio, liberalitas; loquacitas, affabilitas;
cachinnatio, jucunditas; mollities vestimentorum et equorum fastus, honestas;
lectorum superfluus cultus, munditia. Cumque haec alterutrum impendimus,
charitas appellatur. Ista charitas destruit charitatem, haec discretio
discretionem confundit. Talis misericordia crudelitate plena est, qua videlicet
ita corpori servitur, ut anima juguletur. Quae etenim charitas est, carnem
diligere, et spiritum negligere? quaeve discretio totum dare corpori, et animae
nihil? qualis vero misericordia, ancillam reficere, et dominam interficere? Nemo
0909A pro hujusmodi misericordia speret se consequi
misericordiam, quae misericordibus promittitur in Evangelio, Veritatis ore
dicentis, Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam
consequentur (Matth. V, 7): sed certissime potius poenam
exspectet, quam tali, ut ita dicam, impio misericordi sanctus Job magis
prophetizando, quam affectando imprecatur, Non sit,
inquiens, in recordatione, sed conteratur quasi lignum
infructuosum. Dignae plane retributionis causam mox subinfert satis
idoneam, dicens: Pavit enim sterilem, et quae non parit, et
viduae non benefecit (Job XXIV, 20, 21). 17.
Inordinata profecto atque irrationabilis misericordia est, sterilis et
infructuosae carnis (quae juxta Domini verbum non prodest quidquam , 0909B et secundum Apostolum regnum Dei non
possidebit [I Cor. XV, 50]) adimplendis invigilare desideriis, et
de animae cura Sapientis saluberrimum non curare consilium, admonentis atque
dicentis: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli.
XXX, 24). Bona misericordia, misereri animae tuae; nec potest non mereri
misericordiam, qua fit ut placeas Deo. Alias autem non est misericordia, sicut
jam dixi, sed crudelitas; non est charitas, sed iniquitas; non discretio, sed
confusio, sterilem quae non parit pascere, id est, inutilis carnis
concupiscentiis inservire; et viduae nil boni facere, animae videlicet
excolendis virtutibus nullam operam dare. Quae utique, licet Sponso interim sit
viduata coelesti, sensus tamen de 0909C Spiritu sancto concipere
et parere non desinit immortales; qui videlicet incorruptibilis coelestisque
haereditatis valeant esse capaces, sed si pium habeant studiosumque
cultorem. 18. Sub hac tamen abusione jam fere ubique sic pro
ordine tenentur, fere jam ita ab omnibus sine querela 535
atque irreprehensibiliter observantur; quanquam dissimiliter. Nonnulli quippe
his omnibus tanquam non utentes utuntur; et ideo aut cum nulla offensa, aut cum
minima. Aliquanti quippe haec agunt ex simplicitate, aliquanti ex charitate,
aliquanti ex necessitate. Quidam namque simpliciter ista tenent, quoniam sic eis
praecipitur; parati aliter agere, si aliter praeciperetur. Quidam autem ne
discorditer vivant ab eis cum quibus habitant; sectantes 0909D in
his, non suam libidinem, sed aliorum pacem. Alii vero, quia resistere non valent
multitudini contradicentium, qui haec utique tanquam pro Ordine libera voce
defendunt; et quoties isti aliqua, prout ratio dictat, restringere vel mutare
incipiunt illi, mox tota eis auctoritate resistunt. CAPUT IX. Eorumdem intemperantiam
comparat cum antiquorum monachorum parcimonia.19. Quis
in principio, cum Ordo coepit monasticus, ad tantam crederet monachos inertiam
devenire? O quantum distamus ab his qui in diebus Antonii exstitere monachi!
Siquidem illi cum se invicem per tempus ex charitate reviserent, tanta ab
invicem aviditate panem animarum percipiebant, ut corporis 0910A cibum penitus obliti, diem plerumque totum jejunis ventribus,
sed non mentibus transigerent. Et hic erat rectus ordo, quando digniori parti
prius inserviebatur: haec summa discretio, cum amplius sumebat quae major erat:
haec denique vera charitas, ubi animae, quarum charitate Christus mortuus est,
tanta sollicitudine refocillabantur. Nobis autem
convenientibus in unum, ut verbis Apostoli utar, jam non
est dominicam coenam manducare (I Cor. XI, 20). Panem quippe
coelestem nemo est qui requirat, nemo qui tribuat. Nihil de Scripturis, nihi! de
salute agitur animarum; sed nugae, et risus, et verba proferuntur in ventum.
Inter prandendum quantum fauces dapibus, tantum aures pascuntur rumoribus:
quibus totus intentus, modum nescias in edendo. 0910B
20. Interim autem fercula ferculis apponuntur: et pro solis carnibus, a quibus
abstinetur, grandia piscium corpora duplicantur. Cumque prioribus fueris
satiatus, si secundos attigeris, videberis tibi necdum gustasse priores [al. pisces].
Tanta quippe accuratione et arte coquorum cuncta apparantur, quatenus quatuor
aut quinque ferculis devoratis, prima non impediant novissima, nec satietas
minuat appetitum. Palatum quippe, dum novellis seducitur condimentis, paulatim
dissuescere cognita, et ad succos extraneos, veluti adhuc jejunum, avide
renovatur in desideria. Venter quidem, dum nescit [al. vescitur]. operatur, sed varietas tollit
fastidium. Quia enim puras, ut eas natura creavit, epulas fastidimus, dum 0910C aliae aliis multifarie permiscentur, et spretis naturalibus,
quos Deus indidit rebus, quibusdam adulterinis gula provocatur saporibus;
transitur nimirum meta necessitatis, sed necdum delectatio superatur. Quis enim
dicere sufficit, quot modis (ut caetera taceam) sola ova versantur et vexantur,
quanto studio evertuntur, subvertuntur, liquantur, durantur, diminuuntur; et
nunc quidem frixa, nunc assa, nunc farsa, nunc mistim, nunc singillatim
apponuntur? Utquid autem haec omnia, nisi ut soli fastidio consulatur? Ipsa
deinde qualitas rerum talis deforis apparere curatur, ut non minus aspectus,
quam gustus delectetur: et cum jam stomachus crebris ructibus repletum se
indicet, necdum tamen curiositas satiatur. Sed dum oculi coloribus, palatum
saporibus 0910D illiciuntur, infelix stomachus, cui nec colores
lucent, nec sapores demulcent, dum omnia suscipere cogitur, oppressus magis
obruitur quam reficitur. 21. Jam vero de aquae potu quid dicam,
quando ne 536 ullo quidem pacto vinum aquatum admittitur?
Omnes nimirum, ex quo monachi sumus, infirmos stomachos habemus, et tam
necessarium Apostoli de utendo vino consilium merito non
negligimus, modico tamen, quod ille praemisit (I
Tim. V, 23), nescio cur praetermisso. Et utinam vel solo, cum etiam purum
est, contenti essemus! Pudet dicere, sed magis pudeat actitari; et, si pudet
audiri, non pudeat emendari. Videas uno in prandio ter, vel quater, semiplenum
calicem reportari: quatenus diversis vinis magis odoratis, quam potatis, nec tam
0911A haustis quam attactis, sagaci probatione et celeri
cognitione unum tandem e pluribus, quod fortius sit, eligatur. Quale est autem
illud, quod nonnulla monasteria ex more observare dicuntur, in magnis videlicet
festis vina delibuta melle, pigmentorum respersa pulveribus,
in conventu bibere? Nunquid et hoc fieri dicemus propter infirmitatem stomachi?
Ego vero ad nihil aliud valere video, nisi ut vel amplius bibatur, vel
delectabilius. Sed cum venae fuerint vino ingurgitatae, toto in capite
palpitantes, sic surgenti a mensa quid aliud libet, nisi dormire? Si autem ad
vigilias surgere indigestum cogis, non cantum, sed planctum potius
extorquebis. 22. Cum vero ad lectum devenero, requisitus
incommodum plango, non crapulae peccatum, sed 0911B quod
manducare non queo. Ridiculum vero (si tamen verum est) quod relatum est mihi a
pluribus, qui hoc se pro certo scire dicebant, reticendum esse non arbitror.
Aiunt enim incolumes ac validos juvenes conventum solere deserere, in domo se
infirmorum, qui non sunt infirmi, collocare; carnium esu (qui vix aegrotis
duntaxat, et omnino debilibus ex Regulae discretione pro virium reparatione
conceditur ) non quidem corporis
infirmantis ruinas reficere pro incommodo, sed carnis luxuriantis curam
perficere in desiderio. Rogo, quae est haec securitas, inter frendentium undique
hostium fulgurantes hastas et circumvolantia spicula, tauquam finito jam bello
et triumphato adversario, projicere arma, et aut prandiis 0911C incubare longioribus, aut nudum molli volutari in lectulo? Quid
hoc ignaviae est, o boni milites? Sociis in sanguine et caede versantibus, vos
aut cibos diligitis delicatos, aut somnos capitis matutinos? Aliis, inquam,
nocte et die cura pervigili festinantibus redimere tempus, quoniam dies mali
sunt; vos econtrario et longas noctes dormitando consumitis, et dies fabulando
ducitis otiosos? An dicitis, Pax, et non est pax? cur vel non verecundamini ad
exprobrationem apostolicae indignationis? Nondum enim,
ait, restitistis usque ad sanguinem (Hebr. XII,
3). Imo jam ad ejusdem terribilis valde comminationis tonitruum cur non
expergiscimini? Cum dixerint, inquit, Pax et securitas; tunc repentinus eis superveniet 0911D interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient
(I Thess. V, 3). Delicata nimis medicina est, prius alligari quam
vulnerari, membrum non percussum plangere, et necdum suscepto ictu admovere 0912A manum, fovere unguento ubi non dolet, emplastrum adhibere ubi
caesura non est. 23. Ad discernendum deinde inter sanos et male
habentes, baculos in manibus portare jubentur aegrotantes, plane necessarios: ut
quam pallor in vultu, maciesque non indicat, baculus sustentans mentiatur
invaletudinem. Ridendas, an lugendas dixerim hujusmodi ineptias? Sic Macarius
vixit? sic Basilius docuit? sic Antonius instituit? sic patres in Aegypto
conversati sunt? sic denique sancti Odo, Maiolus, Odilo, Hugo, quos se sui
utique Ordinis principes et praeceptores habere gloriantur, aut tenuerunt, aut
teneri censuerunt? Sed hi omnes, si sancti, imo quia sancti fuerunt, a sancto
Apostolo non dissenserunt, qui nimirum ita loquitur: Habentes
victum 0912B ei vestitum, his contenti sumus (I Tim.
VI, 8). Nobis autem est pro victu satietas, nec vestitum appetimus, sed
ornatum. 537 CAPUT X. Vestium ornatum luxumque in eisdem
persequitur.24. Quaeritur ad induendum, non quod
utilius, sed quod subtilius inveniatur: non quod repellat frigus, sed quod
superbire compellat: non denique juxta Regulam, «quod vilius comparari potest»
(Reg. S. Benedicti, cap. 55), sed quod venustius, imo vanius
ostentari. Heu me miserum qualemcunque monachum! cur adhuc vivo videre ad id
devenisse Ordinem nostrum, Ordinem scilicet qui primus fuit in Ecclesia, imo a
quo coepit Ecclesia; quo nullus in terra similior angelicis ordinibus, nullus
vicinior 0912C ei quae in coelis est Jerusalem mater nostra, sive
ob decorem castitatis, sive propter charitatis ardorem; cujus Apostoli
institutores, cujus hi, quos Paulus tam saepe sanctos appellat, inchoatores
exstiterunt? Et quidem inter illos cum nihil quod suum esset quispiam
retinuisset, dividebatur, ut scriptum est, singulis, prout cuique opus erat:
non igitur quod quisque pueriliter gestire [al. gestare] poterat. Sane ubi tantum
quod opus erat accipiebatur, ibi nihil procul dubio otiosum admittebatur: quanto
magis nihil curiosum? quanto magis nihil superbum? Quod,
inquit, opus erat; hoc est quantum ad indumenta, quod et
nuditatem tegeret, et frigus repelleret. Putasne ibi cuiquam galabrunum aut
isembrunum
0912D quaerebatur ad induendum; cuiquam ducentorum solidorum mula
parabatur ad equitandum? Putasne, inquam, cujuspiam ibi lectulum opertorium
cattinum, aut discolor
barricanus operiebat, ubi 0913A singulis dividebatur tantum, prout cuique opus erat? Non illic
arbitror valde curatum fuisse de pretio, de colore, de cultu vestimentorum, ubi
tam indefessum inerat studium in concordia morum, animorum cohaerentia,
profectuque virtutum. Multitudinis, inquit, credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV, 32,
35). 25. Ubi nunc illud unanimitatis exercitium? Fusi
sumus exterius, et de regno Dei quod intra nos est, relictis veris ac perennibus
bonis, foris quaerimus vanam consolationem de vanitatibus et insaniis falsis: ac
jam religionis antiquae non solum virtutem amisimus, sed nec speciem retinemus.
Ecce enim ipse habitus noster (quod et dolens dico), qui humilitatis esse
solebat insigne, a monachis temporis nostri in signum gestatur superbiae. Vix
jam in 0913B nostris provinciis invenimus, quo vestiri dignemur.
Miles et monachus ex eodem panno partiuntur sibi cucullam et chlamydem. Quivis
de saeculo, quantumlibet honoratus, etiamsi rex, etiamsi imperator ille fuerit,
non tamen nostra horrebit indumenta, si suo sibi modo praeparata fuerint et
aptata. 26. Caeterum in habitu, inquis, non est religio, sed in
corde. Bene. At tu quando cucullam empturus lustras urbes, fora circuis,
percurris nundinas, domos scrutaris negotiatorum, cunctam evertis singulorum
supellectilem, ingentes explicas cumulos pannorum, attrectas digitis, admoves
oculis, solis apponis radio; quidquid grossum, quidquid pallidum occurrerit,
respuis; si quid autem sui puritate ac nitore placuerit, illud mox quantolibet
pretio satagis tibi 0913C retinere: rogo te, ex corde facis haec,
an simpliciter? Cum denique contra Regulam, non quod vilius occurrerit, sed
studiosissime quaeris, quod quia rarius invenitur, pretiosius emitur; ignorans
facis haec, an ex industria? Ex cordis thesauro sine dubio procedit, quidquid
538 foris apparet vitiorum. Vanum cor vanitatis notam ingerit
corpori; et exterior superfluitas interior is vanitatis indicium est. Mollia
indumenta animi mollitiem indicant. Non tanto curaretur corporis cultus, nisi
prius neglecta fuisset mens inculta virtutibus. CAPUT XI. De causa cur superiores
subditorum vitia non corrigant. Luxum et splendidum praelatorum apparatum
perstringit.0913D 27. Miror autem, cum
Regula dicat, ad magistrum respicere quidquid a discipulis delinquitur
(Reg. S. Benedicti, cap. 2); et Dominus per prophetam sanguinem in
peccato morientium de manu pastorum requirendum esse minetur (Ezech. III,
18), quomodo abbates nostri patiantur fieri talia; nisi forte (si audeam
dicere) nemo fidenter reprehendit, in quo se esse irreprehensibilem non
confidit. Siquidem humanitatis est omnium, in quo sibi quisque indulget, aliis
non vehementer irasci. Dicam, dicam; praesumtuosus dicar, sed verum dicam.
Quomodo lux 0914A mundi obtenebrata est? quomodo sal terrae
infatuatum est? Quorum nobis vita, via vitae debuit esse, dum exemplum in suis
actibus ostendunt superbiae, caeci facti sunt duces caecorum. Quod enim (ut
caetera taceam) specimen humilitatis est, cum tanta pompa et equitatu incedere,
tantis hominum crinitorum stipari obsequiis; quatenus duobus episcopis unius
abbatis multitudo sufficiat? Mentior, si non vidi abbatem sexaginta equos, et eo
amplius in suo ducere comitatu. Dicas, si
videas eos transeuntes, non patres esse monasteriorum, sed dominos castellorum;
non rectores animarum, sed principes provinciarum. Tum deinde gestari jubentur
mappulae, scyphi, bacini, candelabra, et manticae suffarcinatae, non stramentis,
sed ornamentis lectulorum. Vix 0914B denique quatuor leucis a sua
quispiam domo recedit, nisi cum tota supellectili sua, tanquam sit vel iturus ad
exercitum, vel transiturus per desertum, ubi non valeant inveniri necessaria.
Annon posset eodem vasculo et aqua manibus vergi, et vinum bibi? Annon posset
ardens lucere lucerna, nisi in tuo quod portas candelabro, et hoc aureo, vel
argenteo? Annon posset dormiri, nisi super varium stratum, aut sub peregrino
coopertorio? Annon unus aliquis minister posset et jumentum ligare, et ad mensam
servire, et lectulum praeparare? Nunc ergo tantae multitudini garsionum ac
jumentorum, cur, vel ad solatium mali, nobiscum non ferimus necessaria, quatenus
hospites non gravemus? CAPUT XII. Luxum et abusum in templis et oratoriis
exstruendis, ornandis, pingendis, arguit.0914C 28. Sed haec parva sunt: veniam ad majora, sed ideo visa minora, quia
usitatiora. Omitto oratoriorum immensas altitudines, immoderatas longitudines,
supervacuas latitudines, sumptuosas depolitiones, curiosas depictiones: quae dum
orantium in se retorquent aspectum, impediunt et affectum, et mihi quodammodo
repraesentant antiquum ritum Judaeorum. Sed esto, fiant haec ad honorem Dei.
Illud autem interrogo monachus monachos, quod in gentilibus gentilis arguebat:
Dicite (ait ille), pontifices, in sancto quid facit aurum?(PERS. sat.
II, vers. 69.) 0914D Ego autem dico: Dicite, 539 pauperes: non enim attendo versum, sed sensum; dicite,
inquam, pauperes, si tamen pauperes, in sancto quid facit aurum? Et quidem alia
causa est episcoporum, alia monachorum. Scimus namque, quod illi sapientibus et
insipientibus debitores cum sint, carnalis populi devotionem, quia spiritualibus
non possunt, corporalibus excitant ornamentis. Nos vero qui jam de populo
exivimus; qui mundi quaeque pretiosa ac speciosa pro Christo reliquimus; qui
omnia pulchre lucentia, canore mulcentia, suave olentia, dulce sapientia, tactu
placentia, cuncta denique oblectamenta corporea arbitrati sumus 0915A
ut stercora, ut Christum lucrifaciamus: quorum, quaeso, in his devotionem
excitare intendimus? Quem, inquam, ex his fructum requirimus? stultorum
admirationem, an simplicium oblationem [al.
oblectationem]? An quoniam commisti sumus inter gentes, forte didicimus opera
eorum, et servimus adhuc sculptibilibus eorum? 28. Et ut aperte
loquar, an hoc totum facit avaritia, quae est idolorum servitus, et non
requirimus fructum, sed datum? Si quaeris, quomodo? Miro, inquam, modo. Tali
quadam arte spargitur aes, ut multiplicetur. Expenditur ut augeatur, et effusio
copiam parit. Ipso quippe visu sumptuosarum, sed mirandarum vanitatum,
accenduntur homines magis ad offerendum quam ad orandum. Sic opes opibus 0915B hauriuntur, sic pecunia pecuniam trahit: quia nescio quo pacto,
ubi amplius divitiarum cernitur, ibi offertur libentius. Auro tectis reliquiis
saginantur oculi, et loculi aperiuntur. Ostenditur pulcherrima forma sancti vel
sanctae alicujus, et eo creditur sanctior, quo coloratior. Currunt homines ad
osculandum, invitantur ad donandum; et magis mirantur pulchra, quam venerantur
sacra. Ponuntur dehinc in ecclesia gemmatae, non coronae, sed rotae, circumseptae lampadibus, sed
non minus fulgentes insertis lapidibus. Cernimus et pro candelabris arbores
quasdam erectas, multo aeris pondere, miro artificis opere fabricatas, nec magis
coruscantes superpositis lucernis quam suis gemmis. Quid, putas, 0915C in his omnibus quaeritur? poenitentium compunctio, an intuentium
admiratio? O vanitas vanitatum, sed non vanior quam insanior! Fulget ecclesia in
parietibus, et in pauperibus eget. Suos lapides induit auro, et suos filios
nudos deserit. De sumptibus egenorum servitur oculis divitum. Inveniunt curiosi
quo delectentur, et non inveniunt miseri quo sustententur. Utquid saltem
sanctorum imagines non reveremur, quibus utique ipsum, quod pedibus conculcatur,
scatet pavimentum? Saepe spuitur in ore angeli, saepe alicujus sanctorum facies
calcibus tunditur transeuntium. Et si non sacris his imaginibus, cur vel non
parcitur pulchris coloribus? Cur decoras quod mox foedandum est? cur depingis
quod necesse est conculcari? Quid ibi valent venustae 0915D formae, ubi pulvere maculantur assiduo? Denique quid haec ad
pauperes, ad monachos, ad spirituales viros? Nisi forte et hic adversus
memoratum jam poetae versiculum propheticus ille respondeatur: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae
tuae (Psal. XXV, 8). Assentio: patiamur et haec fieri in
ecclesia: quia etsi noxia sunt vanis et avaris, non tamen simplicibus et
devotis. 29. Caeterum in claustris coram legentibus fratribus
0916A quid facit illa ridicula monstruositas, mira quaedam
deformis formositas, ac formosa deformitas? Quid ibi immundae simiae? quid feri
leones? quid monstruosi centauri? quid semihomines? quid maculosae tigrides?
quid milites pugnantes? quid venatores tubicinantes? Videas sub uno capite multa
corpora, et rursus in uno corpore capita multa. Cernitur hinc in quadrupede
cauda serpentis, illinc in pisce caput quadrupedis. Ibi bestia praefert equum,
capram trahens retro dimidiam; 540 hic cornutum animal equum
gestat posterius. Tam multa denique, tamque mira diversarum formarum ubique
varietas apparet, ut magis legere libeat in marmoribus quam in codicibus,
totumque diem occupare singula ista mirando, quam in lege Dei meditando. 0916B Proh Deo! si non pudet ineptiarum, cur vel non piget
expensarum? CAPUT XIII.
Modos et media mutuae charitatis et pacis fovendae summatim
colligit, denique transfugas instabilitatis notat.30.
Multa quidem et alia suggerebat addenda larga materia; sed avellit me et propria
satis anxia occupatio, et tua, frater Ogeri, nimis festina discessio, qui videlicet nec morari diutius
acquiescis, nec abire tamen vis absque recenti opusculo. Facio itaque quod vis,
et te dimitto, et sermonem brevio: praesertim quia utiliora sunt pauca in pace,
quam multa cum scandalo! Et utinam haec pauca scripserim sine scandalo. Enimvero
vitia carpens, scio me 0916C offendere vitiosos. Potest tamen
fieri, volente Deo, aliquibus quos me timeo exasperasse, potius placiturum esse,
sed si desinant esse vitiosi: si videlicet, et districtiores desinant esse
detractores, et remissiores amputent superfluitates; si sic quisque bonum teneat
quod tenet, ut alium aliud tenentem non judicet; si qui accepit jam esse bonus,
non invideat melioribus; et qui sibi videtur agere melius, bonum non spernat
alterius: si qui districtius vivere possunt, eos qui non possunt nec
aspernentur, nec aemulentur; et qui non possunt, eos qui possunt sic mirentur,
ut temere non imitentur. Sicut enim non licet his, qui majus aliquid forte
voverunt, ad id quod minus est descendere, ne apostatentur: sic non omnibus
expedit de bonis minoribus ad majora 0916D transire, ne
praecipitentur. 31. Scio quippe nonnullos de aliis et
congregationibus, et institutionibus, ad nostrum Ordinem pervolasse, pulsasse,
intrasse: qui hoc quidem agendo, et suis scandala reliquerunt, et nobis
nihilominus attulerunt, dum quantum illos sua temeraria discessione, tantum nos
turbarunt sua misera conversatione. Et quoniam superbe spreverunt quod tenebant,
et temere praesumpserunt quod non 0917A valebant; digno Deus
exitu eorum tandem patefecit ignaviam: quia et impudenter deseruerunt quod
imprudenter arripuerant, et turpiter redierunt ad id quod leviter deseruerant.
Cum enim claustra nostra suis potius Ordinis impatientia, quam desiderio nostri
expetierint; ostendunt quod sunt, dum a vobis ad nos, a nobis ad vos instabili
levitate pervolantes, et nobis, et vobis, et omnibus bonis scandalum faciunt.
Quanquam ergo nonnullos eorum noverimus, qui et fortiter Deo auctore coeperunt,
et ipso protectore fortius perseverant; securius est tamen ut perseveremus in
bono quod coepimus, quam quod 0918A incipiamus ubi non
perseveremus; et hoc pariter omnes studeamus, quo secundum Apostoli consilium
omnia nostra in charitate fiant (I Cor. XVI,
14). Haec est nostra de nostro, et de vestro Ordine sententia; haec
nostris et vestris, haec non de vobis, sed vobis me solere dicere, nullus melius
mihi testis erit quam vos, et si quis me novit sicut vos. Quae in vestris
laudabilia sunt, laudo et praedico: si quae reprehendenda sunt, ut emendentur,
vobis et aliis amicis meis suadere soleo. Hoc non est detractio, sed attractio.
Quod ut nobis a vobis semper fiat, omnino precor et supplico.
Valete.
|