1113 758 DE SEPTEM DONIS SPIRITUS SANCTI
SERMO.1113D 1. Prima gratia est timor
Domini. Qui hanc habet gratiam, omnem odit iniquitatem, juxta illud Psalmistae:
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum; et alio loco:
Omnem viam iniquitatis odio habui (Psal. CXVIII,
128, 163). Scriptum namque est: Timor Domini odit
malum (Prov. VIII, 13); et item: Time Deum,
et recede a malo. Et de Job dicitur: Vir timens Deum, et
recedens a malo (Job I, 1). Sine hac gratia, prima gratiarum,
quae totius religionis exordium est, nullum bonum pullulare vel manare potest.
Sicut enim securitas vel desidia causa est et mater omnium delictorum, sic timor
Domini radix et custos omnium bonorum: unde scriptum est: Si
non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur 1114D domus tua (Eccli. XXVII, 4). Omne namque
virtutum aedificium illico vergit in praecipitium, si hujus gratiae amiserit
praesidium. Unde Salomon ait: In timore Domini esto quotidie,
quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur
(Prov. XXIII, 17). Hinc et Apostolus: Cum metu et
tremore vestram salutem operamini (Philipp. II, 12). Et quid
plura? Connexa sunt timor et religio, nec manere potest alterum absque altero.
Unde Cornelius, vir religiosus ac timens Deum (Act. X, 22), et
Simeon justus et timoratus (Luc. II, 25). Unde Salomon: Deum, inquit, time, et mandata ejus
observa (Eccle. XII, 13). Hunc vero sic habere debemus,
quomodo asserit se habuisse Job beatissimus. Semper 1115A quasi
tumentes super se fluctus Deum timuit (Job XXXI, 23). Per hunc
timorem Dei universa deserimus, mundo abrenuntiamus, nosque ipsos, sicut Dominus
ait, abnegamus nobis. Si quis vult post me venire, abneget
semetipsum (Luc. IX, 23). Iste ergo divinus timor, qui eum
quem perfecte imbuit, paupertati subjicit, et a malo dividit, ita est primus in
ordine gratiarum, sicut paupertas in serie 759 beatitudinum:
de qua Dominus in caeterarum fundamento virtutum eam ponens, ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum
(Matth. V, 3, et Luc. VI, 20). 2. Secundum
charisma est Spiritus pietatis, illi secundae quae in Evangelio ponitur
beatitudini simile, de qua Dominus sic ait: Beati mites,
quoniam 1115B ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4, et
Psal. XXXVI, 11). De talibus Dominus in Isaia ait: Spiritus Domini super me; ad nuntiandum mansuetis misit me
(Isa. LXI, 1). Moyses quoque mitissimus erat super omnes homines
qui morabantur in terra (Num. XII, 13). De talibus Job dicit: Dominus ponit humiles in sublime; et moerentes erigit
sospitate (Job V, 11). Unde et illud de Domino dicitur: Humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19). E
contra de superbis dicitur: Dominus superbis resistit
(Jacob. IV, 6; Prov. III, 34, et Petr. V, 5). Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18).
Superbia de supernis ad ima praecipitat, humilitas de imis ad superna elevat.
Angelus enim in coelo superbiens, ad tartara corruit: homo in terra se
humilians, ad coelos ascendit. 1115C Tanto vero quisque debet
esse humilior, quanto est sublimior. Unde scriptum est: Quanto
magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam
(Eccl. III, 20). Hinc ipse Dominus ad discipulos ait: Qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus
(Matth. XX, 26); item: Cum feceritis omnia quae
praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus (Luc. XVII,
10); item ipse dicit: Discite a me quia mitis sum et
humilis corde (Matth. XI, 29). Sine hac humilitatis virtute
reliquae virtutes nequeunt prodesse. Unde beatus Gregorius ait (Homil. 7
in Evang.): «Qui virtutes sine humilitate congregat, est quasi qui in
ventum pulverem portat.» Sicut enim pulvis venti validi flatu dispergitur, sic
omne bonum sine 1115D humilitate inanis vento gloriae rapitur.
Multo etiam melius est peccatorem esse humilem, quam justum arrogantem. Quod a
Domino evidenter ostenditur, ubi Publicanus et Pharisaeus in exemplum adducuntur
(Luc. XVIII), sicut quidam sapiens ait: «Melior est in malis factis
humilis confessio, quam in bonis factis superba gloriatio.» 3.
Tertium donum est Spiritus scientiae, de quo Salomon ait: Qui
addit scientiam, addit et dolorem (Eccle. I, 18). Vera namque
scientia est, scire nos mortales et caducos et fragiles esse, et in hoc exsilio,
et in hoc ergastulo, in hac peregrinatione, in hac valle lacrymarum dolendum et
lugendum esse. Unde dicitur in tertia beatitudine, huic tertio dono congruenti:
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur 1116A (Matth. V, 5, et Isa. VI, 2); item: Vae vobis qui nunc ridetis, quia plorabitis (Luc. VI,
25). Hinc Salomon ait: Risus dolori miscebitur, et
extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV, 13). 4. Quarta gratia est Spiritus fortitudinis, quartae in Evangelio
beatitudini similis, de qua dicitur: Beati qui esuriunt et
sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).
Qui enim justitiam esurit et sitit, contra quaelibet adversa fortis,
insuperabilis et imperterritus existit. Unde Salomon ait: Justus ut leo confidit, et absque terrore erit (Prov.
XXVIII, 1); item: Non contristabitur justus quidquid ei
acciderit (id. XII, 21). Hoc spiritu erant praediti omnes de
quibus loquitur Apostolus: Sancti ludibria et verbera experti,
insuper et vincula et carceres, 1116B lapidati sunt, secti sunt,
tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis, in
pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus,
in solitudinibus errantes, in montibus et in speluncis et in cavernis
terrae (Hebr. XI, 36-38). Haec et Apostolus ipse, qui ait: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio?
(Rom. VIII, 35) etc. Iste spiritus omnem alienam malitiam sustinet,
et adversus hostiles insidias instruit et munit. Unde sponsus in sponsae
praeconio ait: 760 Pulchra es, amica mea,
suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata
(Cant. VI, 3). 5. Quintum donum est consilii
Spiritus, qui aliis 1116C facit ita compati et misereri, illi
competens, de qua dicitur, quintae beatitudini: Beati
misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V,
7). Hinc et Salomon ait: Qui pronus est ad
misericordiam, benedicetur (Prov. XXII, 9). Hanc principaliter
trifariam exercemus: vel quando sex ejus quae in Evangelio leguntur opera
implemus (Matth. V, 4-10), vel quando delinquentes corrigere et ad
bonum reducere studemus, vel quando injurias nobis illatas facile indulgemus.
Iste secundus clementiae modus, sive consilii Spiritus, Deum fecit semetipsum
exinanire, formam servi accipere, scilicet, ut sic posset ovem errantem
corrigere, et ad proprium ovile reducere. Unde Apostolus ait: Semetipsum dedit pro peccatis nostris, ut nos eriperet de
praesenti 1116D saeculo nequam (Galat. I, 4).
Huic consulendi modo sic oportet insistere, ut injungitur ab Apostolo monente:
Insta opportune, importune (II Tim. IV, 2)
Est et alius consulendi modus, scilicet discretionis virtus, qua veras a
palliatis atque simulatis virtutibus discernimus; qua etiam ipsum Satanam
hypocrisis auctorem dignoscimus. Ipse enim Satanas, ut
ait Apostolus, transfigurat se in angelum lucis (II
Cor. XI, 14); et juxta beati Cypriani dictum, ministros injustitiae
subornat, noctem afferentes pro die, interitum pro salute. Ista quidem
caeterarum virtutum magistra ac domina, omnes alias proinde temperat ac superne
gubernat, et ne ultra vel citra evagentur licenter, imperialiter ac discrete
conservat. Unde Boetius: Virtutes medium tenent. Si vel 1117A ultra, vel infra quam oportuerit, fiat, a virtute
disceditur. 6. Sexta gratia est Spiritus intelligentiae, illi
sextae beatitudini congruus: Beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt (Matth. V, 8; Psal. XXIII, 4, 5). Nisi enim
mentis intuitus diligenter purificatus fuerit, mystica ac divina liquide
intelligere nequit. Nam scriptum est: Spiritus sanctus
disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine
intellectu (Sap. I, 5). Unde Salomon: Abominatio Domini, cogitationes malae (Prov. XV,
26). Perversae cogitationes separant a Deo
(Sap. I, 3). Qui ergo vult sincerum ac lucidum intellectum habere,
pravarum cogitationum phantasias ac nebulas studeat effugare et omni diligentia
et cautela cor 1117B servare. Unde Salomon: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit
(Prov. IV, 23). 7. Septimum donum est Spiritus
sapientiae, quidam internus sapor, ac suavissimus gustus. Unde Psalmista: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus 1118A (Psal. XXXIII, 9); et iterum: Vacate et videte (Psal. XLV, 11); et iterum: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII,
6). Hoc divinae sapientiae interno gustu superna praelibamus, videlicet
contemplantes quam amoenum sit angelicis coetibus interesse, ubi nil poterit
quod displiceat, esse. Ista septima gratia illi verae beatitudini congruit, de
qua ait Dominus: Beati pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur (Matth. V, 9). Qui enim mentem pacificam et serenam
habent, de supernis dulcius sapiunt, et subtilius vident. Nam quisquis
sapientior eo probatur esse sapientior. Unde Salomon: Doctrina
viri per patientiam dignoscitur (Prov. XIX, 11). De talibus
alibi dicitur: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est
illis scandalum (Psal. CXVIII, 165). Hae septem 1118B gratiae sunt septem mulieres, virum unum apprehendentes; septem
spiritus super florem requiescentes; septem in candelabro lucernae fulgentes;
septem in lapide oculi; septem spiritus ante thronum Dei.
|