PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1121

SERMO IN CANTICUM B. VIRGINIS MARIAE.

NOTA.

764 Hunc sermonem Horstius excepit ex codice manuscripto monasterii Horti-Mariae ordinis Cisterciensis, qui Bernardum auctorem exprimit, ut et noster Gemmeticensis, ex quo prodit emendatior: tametsi Bernardi venam haud omnino assequitur.

1121D 1. Magnificat anima mea Dominum. Magnificat voce, magnificat opere, magnificat affectu. Magnificat laudando, amando, praedicando. Magnificat, laudandi, amandi et magnificandi formam simul et materiam dando. Magnificat anima mea Dominum: quia magnifice a magnifico Domino magnifica est. In primis ad imaginem et similitudinem Dei anima mea mirabiliter a Domino creata est; sed postea in Adam miserabiliter deformata, nunc mirabilius, gloriosius et magnificentius a Domino renovata est. 1122D Magnificat anima mea Dominum. Magnificat omnis creatura Dominum, sed amplius super omnem creaturam anima mea Dominum magnificat. In omni enim creatura nihil tam magnifice fecit Dominus, sicut animam meam. Sed Dominus est: sicut voluit, sic factum est. Magnificat anima mea Dominum. Dominum magnifica, non temetipsum. Qui semetipsum magnificavit, quantum in ipso fuit, Deum exhonoravit: et ideo non se exaltavit, sed praecipitavit. Tuum est te ipsum humiliare, Domini exaltare.

1123A 2. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Vide qualis ordo. Prius citharam, postea psalterium tetigit; prius animam, postea spiritum posuit: non enim prius quod spirituale, sed quod animale; deinde quod spirituale. Et exsultavit spiritus meus, extra omnem creaturam, extra se ipsum etiam prae immensitate gaudii saltavit. In quo? Non in me; sed in Deo creatore meo, cognitione et amore ejus fervendo: et hoc non per me, sed mediante et salvante me Salutari meo Jesu filio meo, singulariter meo. Meus est Deus, meus Salutaris, meus est filius. Omnium quidem et mei conditor est, sed mei solius filius est: et me mediante omnium salus est. Quia respexit humilitatem ancillae suae. Non auderet ancilla sua nec oculos ad eum levare, nisi ipse prior ad ancillam 1123B suam dignaretur respicere. Ab illo prius repexit super nos misericordia, quia nos nimis despectos nostra reddiderat miseria. Me autem inter omnes specialiter respexit, cui super omnes singulare privilegium concessit. Et vide, quia non fuit contenta dicere, respexit me; aut, respexit ancillam suam; aut, respexit humilitatem meam; sed semetipsam depressit valde, et firmissima locavit fundamenta, ubi tantae magnitudinis et pulchritudinis firmiter exciperet, et servaret ornamenta: Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae. Singula verba suo pondere libranda sunt. Sunt enim ancillae, sed non humiles. Ancilla fuit Agar, sed superba: dominam suam despexit (Gen. XVI). Sunt multae satis humiles, sed non usque ad ancillas: sed multae humiles etiam 1123C ancillae, sed non Domini. Humilitas ergo contemptum sui: ancilla famulatum sua devotione commendat. Respexit humilitatem ancillae suae. Respiciendo me per gratiam suam, et humilem me fecit, et ancillam suam. Suam, inquam, suam me fecit, qui de me et in me suum speciale opus fecit.

3. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. O dilatatum cor! quam perlucidis oculis omnem subito creaturam in vera beatitudine collocandam simul aspexisti! Ecce, inquit. Intuentis est hoc verbum et demonstrantis. Ecce video quod futurum sit de me, quis fructus procedet ex me, quot et quanta bona, non mihi soli, sed omnibus generationibus pervenient per me. Beatam me dicent omnes generationes. Beatam me non dicerent, nisi de eadem 1123D beatitudine, quam habeo, aliquid attingerent. Quomodo eructabit qui non manducat? Beatam me dicent, de cujus bono fructum percipient omnes generationes. Ex meo fructu benedicentur; et cum omnes beatificentur, omnes tamen beatam singulariter me dicent. Omnes, inquam, generationes: generationes coeli, generationes terrae, omnes Angeli et omnes electi. Nam et in Angelis generationes sunt. Unde dicitur Pater spirituum, et ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur (Ephes. IV, 6). Alii enim aliis in coelo patres sunt, quibus paterna charitate praesunt; in quibus generant et exprimunt omnem paternitatis affectum. Ex summo enim Patre omnis eorum paternitas nominatur: quia sicut summus 1124A et verus Pater omnes paterne diligit, et docet et regit; ita et ipsi secundum donum paternitatis quod acceperunt, subjectos sibi paterne diligunt et docent, et regunt. Sic et boni patres, qui sunt in terra, a summo 765 Patre paternitatis suae munus accipiunt: secundum quod et ipsi plus vel minus ad notitiam et amorem summae paternitatis accedunt. Omnes generationes beatam me dicent. Angelicarum namque generationum numerus per generatum redintegrabitur: et hominum generatio in Adam maledicta, per benedictum fructum ventris mei ad aeternam benedictionem regenerabitur. Inter has et super has omnes generationes, beatam me dicent omnes ipsae generationes. Merito ergo, Domina, beatam te dicent omnes generationes, quae omnibus generationibus 1124B veram et aeternam beatitudinem genuisti.

4. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Hoc, inquam, quod omnes generationes me beatificant, non mihi attribuo, non meis ascribo meritis, sed ei qui fecit mihi magna. Ex hoc enim beatificor ab omnibus, quia ab ipso beatificata sum, quasi in speculum beatitudinis omnibus proposita sum. Quia fecit mihi magna. Non enim aliquod magnum fecit mihi, sed multa magna. Magnum est per se, quod virgo sum; magnum per se quod mater; magnum, quod simul utrumque et virgo et mater sum: et cujus mater? Dei Unigeniti, Plasmatoris et Salvatoris omnium. Fecit mihi magna. Non potest narrari, non potest cogitari magnitudo et multitudo bonorum quae fecit mihi. Et quisnam est 1124C ille qui tam magna fecit tibi? Qui potens est, et sanctum nomen ejus. Nolite mirari, nolite dicere: Quomodo possunt haec fieri? potens est ille qui fecit haec: potens est, imo omnipotens. Potentiam ejus attendite; quia omnia quaecunque vult, potens est facere. Magna sunt quae attenditis in me; sed magna est illa potentia, quae tam magna fecit mihi. Ex magnis et mirabilibus quae fecit in me, magnam et mirabilem potentiam illius perpendite. Et quare hic tam magna fecit tibi? Quia sanctum nomen ejus. Propter nomen suum, non propter meum meritum, tam magna fecit mihi: nomen suum quod est mirabile, et sanctum, et ineffabile, voluit in me declarare. Quod est hoc nomen? Bonus. Quia nemo bonus, 1124D nisi solus Deus. Ergo propter solam bonitatem suam tam magna fecit mihi; quia et potentiam et bonitatem suam in me voluit declarare: potens enim singulariter, et sanctum nomen ejus. Sed sicut in ipso sanctum est nomen ejus, sic sanctificetur et in nobis: sicut in ipso ab aeterno praedestinatum est, sic compleatur in nobis.

5. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Ecce nomen ejus dicitur misericordia ejus. Ubi? A progenie in progenies. A Judaea in omnes gentes: vel ab initio saeculi usque in finem, misericordia ejus impenditur, non passim, sed timentibus eum. Non est personarum acceptio apud Deum. Judaeus et Graecus, barbarus et Scytha, servus et liber, mascolus et femina in omni gente et progenie, si timet 1125A Deum et operatur justitiam, acceptus est illi (Coloss. III). Misericordia ejus timentibus eum. A timore incipitur, ut ad amorem perveniatur. Non desperent adhuc timentes pro peccatis suis, quia misericordia illius super timentes eum. Misericordia ejus remittit peccata timentibus eum; remissio peccatorum nutrit amorem sitientibus eum: qui autem diligunt eum, nomen ejus agnoscunt. Amor ipse notitia est: sed quanto adhuc a notitia ejus distamus, tanto etiam eum minus amamus. Si autem nondum illum perfecte amare possumus, quia nec perfecte novimus, vel cum amore timeamus. Qui autem sine amore timet, non filius sed servus est: et hic timor poenam habet, non notitiam.

6. Fecit potentiam in brachio suo. Natura quidem 1125B filii eramus irae; sed per redemptionem Jesu Christi facti sumus filii misericordiae: quia fecit potentiam in brachio suo, alligans fortem, et vasa ejus diripiens. Alioquin nisi nos filius liberasset, et per mortem suam Deo reconciliasset; non esset super timentes blandiens misericordia, sed super timentes eum puniens justitia. Quia dispersit superbos mente cordis sui. Quoniam ergo universae viae Domini misericordia et veritas; sicut supra de misericordia qua humiles redemit, ita nunc et de justitia qua superbos judicat, agit: et quasi geminum parietem ex utrisque vicissim tractando constituit. Dispersit superbos mente cordis sui. Ab initio mundi tam homines quam angeli superbientes sunt dispersi. 766 Projectus est de coelo draco magnus, Satanas, et dispersus est 1125C per hunc aerem tenebrosum; quoniam in unitate veritatis stare noluit. Qui enim in veritate Dei collectus non est, in sua vanitate dispersus est. Dispersi sunt superbi qui aedificabant turrim Babel, quia unitas linguae eorum in multitudine scissa est. Omnis superbus eo ipso quod superbit, dispersus est. Quid enim superbia, nisi pulvis in altum sublatus, et in ventum dispersus? Dispersit superbos mente cordis sui: hoc est, eos qui superbiunt mente cordis sui. Quam dilucide secretum pessimae elationis latibulum reseravit!

7. Est enim quaedam quasi bruta et vilis superbia, quae omnibus etiam stultis palam est, quae maxime in carnalium sensuum voluptate moratur; sicut 1125D est aut de nitida carne, aut de pulchra veste, aut de cibi vel alicujus immundi desiderii expleta voluptate gestire. Est et alia quae sibi pulchrior videtur superbia, et tamen longe turpior; sicut est de scientia vel potentia, vel de ingenii subtilitate super alios extolli, et caeteros quasi pecora prae se reputare; quae praeclaros hujus saeculi solet occupare. Est et tertium genus teterrimum, uti de virtutibus, de miraculis, de intelligendis Angelorum linguis, vel mysteriis coelestibus apud se gloriari. Isti enim sunt qui superbiunt mente cordis sui. Mens subtilitas est intelligentiae; cor affectio inanis gloriae. Et bene additum est, sui; quia etsi a Deo aliqui habent scientiam, sed tamen a se ipsis habent extollentiam. Omnis ergo generis superbos dispersit, pecora 1126A campi, volucres coeli et pisces maris. Isti enim pisces qui retia rumpunt, qui subtilia rimantur, qui inter fideles quasi in aquis humiles esse videntur; sed tamen non de fluminis dulcedine, sed de maris amaritudine sunt, pisces maris sunt: ideo non coeli, sed maris semitas perambulant. Nam etsi aliquid coeleste quasi in aera saltando percipiunt; totum in profundum maris secum demergunt. At vero volucres coeli manifesta levantur superbia, qui pro temporali gloria, quasi vertice sidera tangere sibi videntur: qualem sacra historia describit Antiochum fuisse (Machab. I), vel Herodem (Act. XII); quales etiam multos hodieque non legere, sed lugere licet et videre. Pecora enim terrae, hoc est, homines gulae tantum et luxuriae dediti, facilius resipiscunt a diaboli 1126B laqueo, quam qui prudentes sunt in oculis suis. Dispersit igitur superbos mente cordis sui, quia ex omni genere superborum quosdam conterit, ut in aeternum pereant; et quosdam humiliat, ut ad vitam redeant.

8. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Primo daemones rectores tenebrarum harum, qui potentes erant affectu malitiae suae, a sua potentia infirmavit, et exterminans Jebusaeum in Jerusalem, regni sui sedem in ea collocavit. Deposuit potentes de sede, quando pervenit sermo ad regem Ninive, hoc est, usque ad imperatores hujus saeculi, et descendit de solio suo indutus sacco et cinere, et humiliavit se, ut ab ira Dei declinaret (Jonae. III). Deposuit Saul, et exaltavit David (II Reg. VI). Deposuit 1126C et superbum Achab de sede, sicut ad prophetam suum dicit: Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? (III Reg. XXI, 29.) Sed quia in humilitate non permansit; ideo non exaltavit humilem, sed superbum damnavit. Deponit etiam quotidie potentes hujus saeculi; alios quidem ad supplicium aeternum, alios ad humilitatis regnum. Habet enim in manu sua stateram suam; et cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18). Cur autem hunc depositum damnat, et hunc repositum salvat; ipse sibi in thesauris suis reconditum servat. Unum hoc pro certo scire licet; quia si non humiliamur, non salvamur.

9. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. 1126D Prius humiliavit, postea pavit. Prophetiae spiritus est; futura, jam quasi praeterita narrat; nondum enim bonis impleti sunt esurientes. Si enim bonis impleti, quomodo esurientes? et si esurientes, quomodo bonis impleti? Nisi forte dicamus secundum illud: In quem concupiscunt Angeli prospicere (I Petr. I, 12): qui tamen semper vident faciem Patris, et esurientes sunt, et impleti bonis habent desiderium in satietate, et satietatem in desiderio. Sed satietas illa sine fastidio, et esuries sine cruciatu; imo ipsa beata esuries semper satiat eos. Sed non sicut in patria, sic in via. In via sitiunt et esuriunt justitiam; in patria saturabuntur, 767 cum manifestabitur gloria: interim et hic in via esurientes implentur bonis, quia dat illis escam in tempore opportuno. 1127A Bonis implentur, malis evacuantur; implentur bonis, hoc est, Spiritus sancti donis. Esurientes implentur non fastidientes, pauperes saturantur: nam divites dimisit inanes. Dives erat Esau; ideo fratris sui dona non curavit. Habeo, inquit, plura; sint tua tibi (Gen. XXXVI, 9). Dives erat Jethro sacerdos cognatus Moysi; ideo noluit consentire ut iret cum eo ad bona quae promiserat Deus Israeli (Num. X). Dives erat Hiram rex Tyri; ideo civitates quas separabat ei Salomon, parvi pendit (III Reg. IX). Nunquam ergo tibi plenus et dives videaris, ne inanis et vacuus dimittaris. Dic semper Domino Deo tuo: Egenus et pauper ego sum (Psal. LXXIX, 6): in manu tua, Domine, panis et vestimentum est animae meae. Si dideris mihi panem ad edendum, et vestimentum 1127B quo operiar, eris mihi in Deum, et lapis iste in signum (Gen. XXVIII, 20-22). Si autem Aegypto dederimus manum et Assyriis, ut saturemur pane (Thren. V, 6), jam extendimus manus nostras ad Deum alienum. Ad hoc ergo pascit et vestit nos Deus in via ista, et esurientes implet bonis consolationibus suis, ut tandem efficiamur Israel, id est, contemplativi.

10. Tunc enim, hoc est, in contemplatione, suscepit Israel puerum suum. Quandiu Jacob vocatur, in laboribus sudat: in alieno quidem, sed fideliter servit. At ubi ad patrem suum cum sua substantia regreditur, jam nunc aliud nomen sortitur, hoc est Israel, quia suscepit Israel puerum suum. Suscepit revertentem de Mesopotamia Syriae, fatigatum laboribus 1127C et aerumnis, spirantem jam ad videndam faciem patris. Suscepit nutriendum, suscepit perficiendum, et usque ad faciem suam perducendum. Suscepit Israel puerum suum: non superbum, sed humilem; non pilosum, sed lenem; non venatorem, sed pastorem. Et quare suscepit eum? Recordatus misericordiae suae: haec sola causa est quare suscepit eum, ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Videbatur oblitus esse misereri Deus, quando usque in finem saeculorum distulit mittere Filium suum: sed recordatus est, quod nunquam oblitus fuit, ut nos semper memores simus, et in aeternum misericordias Domini cantemus. Suscepit Israel puerum suum. Suscepit naturam, suscepit causam, suscepit negotium ejus, suscepit pater filium suum: suscepit in 1128A filio puerum suum, id est totum corpus ejus, a primo justo usque ad novissimum. Suscepit eum in odorem suavitatis sacrificium vespertinum: suscepit eum in haereditatem immarcessibilem, et incontaminatam conservatam in coelis. Nota quod finalis versus cantici hujus misericordia est. A misericordia incoepit, a misericordia finit, circa misericordiam ubique versatur.

11. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula. Ultimus iste versus est, qui decalogum adimplet; qui decem cortinis consummat tabernaculum. In hoc versu et promissorum Dei veritas, et utriusque Testamenti auctoritas, et omnium credentium unitas comprobatur, et convenienter ad omnia, et ad singula quae superius dicta sunt, 1128B refertur: quasi diceret: Hoc et hoc fecit mihi qui potens est, et misericors et justus, et verax in omnibus verbis et operibus suis. Ita, inquam, opere complevit omnia: Sicut locutus est ad patres nostros, Et semel quidem locutus est Deus qui creavit omnia; sed quod in ipso semel aeternaliter factum est, his quae temporaliter decrevit, semel indicari non potuit. Unde multifariam multisque modis locutus est Deus patribus (Hebr. I, 1): sed tamen non nisi perperam et obscure, et perpauci de hoc verbo cognoverunt; donec novissime locutus est nobis in Filio, qui semetipsum expressius intimavit. Necdum tamen verbum illud nisi per speculum in aenigmate, et a paucissimis videtur, donec tandem novissime in splendoribus sanctorum ex utero Patris ante luciferum 1128C genitus, ab electis cognoscetur. Ab initio ergo locutus est ad patres nostros, quod in fine saeculorum coepit declarare; ut unus idemque lapis et antiquos, et novos filios in unius fidei charitatisque compagem colligaret, essetque una columba, et una speciosa, et quae venturum credidisset, et quae venientem excepisset. Inter quos utique patres, egregius et princeps et maximus fuit Abraham, in cujus semine aestimantur fideles omnes: 768 quibus etiam non loquitur Deus per columnam nubis in die, et per columnam ignis in nocte, et loquetur in saecula superventura, non per speculum, aut per visionem, aut per somnium, sed per se ipsum loquetur semel in omnibus, facie ad faciem, cum tradiderit regnum Deo et Patri, et erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28).