PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1127

SERMO In verba Evangelii: «Ecce nos reliquimus omnis.» (Matth. XIX, 27.)

NOTA.

Bernardo ascribitur ad calcem cujusdam codicis editi Coloniae Agrippine, anno 1577, in quo quatuor Regulae in Ecclesia receptissimae continentur, cum commentariis Turrecrematae et Smaragdi in Regulam S. P. Benedicti.

1127D 1. Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Verae conversionis exemplum nobis hoc proponitur 1128D admirandum et imitandum. Necesse est enim ut verae professor religionis omnia relinquat, et Christum 1129A sequatur. Et quidem beatus qui sic relinquit omnia, ut eum sequatur in quo sunt omnia. His qui volunt Christum expedita sequi mente, tria impedimenta sunt deserenda; videlicet avaritia, superbia, luxuria: avaritia mundi, superbia cordis, luxuria carnis. Haec esse praecipue relinquenda exemplo suo nos edocet Petrus. Reliquit namque retia, navim et conjugium. Rete, quod pisces aggregat et concludit, cupiditatem designat, qua indecenter distentus homo, domum ad domum jungit, agrum agro copulat. Navis quae superfertur undis, superbiam denotat, qua homo se caeteris praefert. Uxor exprimit carnalem voluptatem. Haec tria juncta, homini se ipsum auferunt. Per avaritiam extra se vagatur, per superbiam supra se levatur, per luxuriam intra se foedatur. 1129B Vagatur sollicitudine, levatur sui aestimatione, foedatur immunditiae delectatione. Extra timet, supra tumet, intra fetet. Timet acquisita minui; timet quae desiderat, non posse adipisci; tumet inferiores despiciens, paribus se praeferens, superioribus se coaequans. Fetet cogitatione, fetet actione, fetet consuetudine. Avaritia hominem alienat a proximo, superbia a Deo, luxuria projicit a se ipso.

2. His tribus vitiis intenti et detenti tres illi miserrimi, de quibus loquitur evangelista, ad coenam Patrisfamilias venire recusarunt (Luc. XIV). Primus, ut boves probaret: secundus, ut villam emptam videret: tertius, ut uxorem duceret. Probatio boum, cultus terrenorum: villa emitur, cum dominandi facultas appetitur: uxorem ducit, qui carnis desideriis 1129C satisfacit. Tales nisi conversi fuerint, nec ad coenam Patrisfamilias venire, nec Christum sequi possunt. Primus enim citra Jordanem remoratur: secundus transmigrat ad aquilonem: tertius natat in flumine Babylonis. Cum caeterae tribus in terram promissionis ingrederentur, Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse habentes pecora multa, citra Jordanem remanserunt (Jos. XXII); illos praefigurantes, qui more pecorum terrenis intenti coelestia spernunt. Jordanis descensus dicitur. Descensus alius bonus, et alius malus. Malus est de quo dicit Isaias: In Aegyptum descendit populus meus (Isa. LII, 4); et in Evangelio: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho (Luc. X, 30). Bonus descensus 1129D aliquando fit per humilitatem, plerumque per compassionem. Per humilitatem sicut per Rebeccam factus est, quae videns Isaac, de camelo descendit (Gen. XXIV, 64), illam designans vel aperte perhibens humilitatis subjectionem, quam debet sponsa sponso, Ecclesia Christo, anima Deo. Fit descensus per compassionem, sicut in Symbolo fidei habemus, quod Christus «propter nostram salutem descendit de coelis.» Juxta moralem sensum, per Jordanem possumus intelligere descensum misericordiae, qua ductus homo compatitur proximo.

3. Sciendum vero quod alius citra Jordanem, alius intra, alius supra. Qui nulli et cui nullus compatitur, citra est; qui alterius et cui alter miseretur, intra est; qui aliis compatitur et nullius eget 1130A compassione, supra est. Citra, diabolus, intra, homo; supra, Deus. Avarus itaque quia nescit misereri, ac per hoc nec misericordiam consequi, citra est: judicium enim sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam (Jac. II, 13).

769 4. Deinde sequitur quod superbus transmigrat ad aquilonem. Ut sancti doctores perhibent, aquilo significat superbiae tumorem. Sicut enim ab aquilone panditur omne malum (Jer. I, 14 et IV, 6), sic initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Et item, in ipsa sumpsit initium omnis perditio. Inde est quod angelus apostata dicit in corde suo: Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis (Isa. XIV, 13). Superbus itaque transmigrat ad aquilonem, quia superbiens recedit a Deo, qui superbis 1130B resistit; et sequitur diabolum, qui est rex super omnes filios superbiae.

5. Deinde sequitur quod lubricus natat in flumine Babylonis. Flumen Babylonis est fluxus libidinis. In hoc flumine natat, qui libidinis delectatione raptus, in ea per consuetudinem volutatur. Haec tria vitia hominibus diabolus suggerit. Diabolus per avaritiam hominem occupat, quia qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli (I Tim. VI, 9). Inde legitur quod Judas cum veneno avaritiae inebriatus Christum Judaeis traditurus esset, accepta ab eis pecunia, tunc introivit in illum Satanas (Joan. XIII). Avaritia largitatem excludit, pietatem nescit, misericordiam detestatur. Superbia solium est iniquitatis, vitium hominis, perditio 1130C diaboli. Superbia odibilis Deo, angelis invisa, hominibus intolerabilis. Superbia origo peccati, mater discordiae, et concordiae noverca: superbia vitiorum subsidium, succidium virtutum. Sic per superbiam diabolus in hominem regnat, per luxuriam in eo pausat; quia, sicut legimus, dormit in locis humentibus (Job XL, 16), id est in cordibus luxuriae subditis. Luxuria carnem dissolvit, mentem afficit, et totum hominem in luctum convertit. Luxuria stercus immunditiarum, vitiorum spurcitia, faex voluptatum.

6. Si placet, consideremus adhuc attentius, quam viliter homo per tria praefata vitia tractetur. Per avaritiam enim caecatur, per superbiam pendet, per 1130D luxuriam putrescit. Per avaritiam caecatur, ut legimus. Cum enim praedictus Judas avaritia ductus Dominum traditurus a collegio discipulorum exisset, interiorem ejus caecitatem volens ostendere dixit evangelista: Erat autem nox (Joan. XIII, 30). Per avaritiam caecatur homo, per superbiam pendet, quia, dum se aliis ditiorem attendit, non attendens aequalitatem conditionis, sed gloriam, in multitudine divitiarum, interna cogitatione super caeteros extollitur. Inde legimus quod duae mulieres, quas beatus Gregorius dicit superbiam et inanem gloriam, inter coelum et terram amphoram, quae designat avaritiam, levaverunt (Zach. V, 9). Quod nisi fieret, nequaquam dixisset Apostolus: Praecipue divitibus hujus saeculi non superbe sapere, nec sperare in incerto 1131A divitiarum (I Tim. VI, 17). Per superbiam suspensus homo in luxuriam resolvitur, quia, dum se ditiorem caeteris videt, ac per hoc in equuleo superbiae suspensus est, ubi nec Deum timet, nec hominem veretur, sicut equus et mulus quibus non est intellectus, stabulum voluptatis ingreditur, et in stercore suae conditionis jacens computrescit. Unde dicitur: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I, 17). Adhuc nihilominus duae mulieres inter coelum et terram, elevatam deferebant <suppl. amphoram>, ut aedificarent ei domum Sennaar, id est in fetore.

7. Haec attendentes, dilectissimi, Creatori laudes referamus, cujus ope et gratia haec reliquisse videmur. Testantur hoc via paupertatis quam intravimus, 1132A habitus humilitatis quem recepimus, observantia munditiae quam devovimus. Viam paupertatis ingredientes, a nobis avaritiam deposuimus: humilitatis habitum suscipientes, superbiam deposuimus: munditiam voventes, luxuriam deposuimus. Sciamus itaque, quia sicut in illis quae reliquimus, totius honestatis est ruina; sic in istis ad quae transimus, totius honestatis summa consistit. Religio namque humilitate fundatur, paupertate conservatur, munditia decoratur. Omnis affectio vilis est in amore pecuniae. Anima pecuniae avida, etiam pro exiguo perire non metuit: nullumque in corde illius remanet justitiae vestigium, in quo avaritia suum fixit habitaculum.