PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1131

770 HOMILIA In illud Matthaei, cap. XIII, V\. 45: «Simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.

NOTA.

Tribuitur communiter Bernardo, quanquam nec illius esse videatur. Deest apud Horstium.

1131B 1. Reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae, juvenes et virgines, senes cum junioribus, audite, supplico, verbum Domini dicentis: Simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas: inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Sed quae est ista, quaeso, fratres mei charissimi, tam pretiosa margarita, pro qua universa dare debemus, id est nosmetipsos, quia totum Deo dedit, qui se ipsum obtulit, ut possimus eam habere? Nonne haec religio sancta, pura et immaculata, in qua homo vivit purius, cadit rarius, surgit velocius, incedit cautius, irroratur frequentius, quiescit securius, moritur fiducius, purgatur citius, praemiatur copiosius? O religio gloriosa et mirabilis! 1131C quae mens cogitare, quis intellectus plene cognoscere, quae lingua humana te poterit sufficienter et digne extollere? Haec est enim, fratres mei, quae miserante Deo peccata remittit, et reserat paradisum: quae contritum sanat hominem, et tristem exhilarat, vitam de interitu revocat, statum restaurat, honorem renovat, fiduciam reformat, viresque et gratiam abundantiorem refundit. O religio virtutibus ornata! o margarita praefulgida! quid novi de te referam? Omnia enim ligatu tu solvis, omnia soluta tu reseras. Omnia adversa tu mitigas: omnia desperata tu animas. O religio rutilantior auro, sole splendidior! Si vere servatur, non vincit peccatum, nec detractio superat, nec desperatio dejicit: sed usque in finem, Deo dante, ut bravium apprehendat, 1131D perseverat. Haec est quae respuit avaritiam, horret luxuriam, fugit furorem, firmat amorem, calcat superbiam, linguam continet, componit mores, odit malitiam, excludit nequitiam, cogitque hominem Dei amore omnia libenter sufferre. O religio 1132B gratissima et toto corde perquirenda! nonne per te caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur? O religio pacifica, a strepitu maligni saeculi elongata; et pro Christo saeculo mortua, ubi Spiritus sanctus super humilem venit et quietum, super devotum Christus descendit! O religio habitaculum Dei et angelorum ejus! Hic permansionem faciunt conservi sui. O religio vita beata, vita angelorum! Ore proprio Spiritus sanctus dicit: Optimam partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 42). O beatissima vita solitaria, vita contemplativa! Quando in solitudine contemplabatur virgo Maria, tunc venisti; et in ea et de ea carnem assumpsisti. O Deus meus! o bone Jesu! quid plura referam? Vere claustrum, fratres mei, vere 1132C religio est paradisus. O religio, vallo disciplinae munita, in qua est pretiosarum virtutum fecunda fertilitas. Gloriosa res est homines unius moris habitare in domo (Psal. LXVII, 7). Bonum est et jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). Videas illum peccata flentem, alium in Dei laudibus exsultantem; hunc hominibus ministrantem, alium alios erudientem; hunc orantem, illum legentem; hunc miserantem, illum alium peccata punientem; hunc charitate flagrantem, alium humilitate pollentem; hunc in prosperis humilem, illum in adversis sublimem; hunc in activa laborantem, illum in contemplativa quiescentem, et poteris dicere Castra Dei sunt haec. Quam terribilis est locus iste! Vere non est hic aliud nisi domus Dei et porta coeli (Gen. XXVIII, 1132D 16, 17). O porta praeclarissima, per quam in sanctam civitatem intratur, per quam regnum coelorum rapitur et possidetur! O religio praenobilissima! tu castitas religiosorum, tu chorda clericorum, tu thesaurus super aurum! O solitudo beata! o ereme 1133A mors vitiorum, vita virtutum! te Lex et Prophetae mirantur: et quicunque ad perfectionem venerunt, per te in paradisum introierunt. O beata vita solitaria et contemplativa, quid ultra de te loquar? Ipse Dei Filius, salvator et magister noster, exemplum dedit nobis fugiens in desertum, et mansit in solitudine, ubi sunt rosae charitatis quae semper flammescunt, quae semper in sancto odore vivunt. Ubi mira perfectio 771 mortificatorum, et gratiarum actio, scilicet considerare quae et quanta sunt quae nobis promittuntur in coelis, et vilescere faciunt omnia quae habentur in terris, et dicere: Quid prodest homini si mundum lucretur, se autem perdat? (Matth. XVI, 26.) O solitudo negotiorum coelestium apotheca! In te transitoria et terrena mutantur in coelestia et 1133B aeterna. Hoc per breve purgatorium operatur aeternum et coeleste convivium, et pascuae sempiternae. Denique in te lacrymae mutantur in risum, et gaudium pariunt sempiternum. Ex possessione quippe terrena, quae vermibus mortalibus relaxatur, ad aeternae haereditatis patrimonium pervenitur. O religio, spiritualis exercitus lucta, mirabilis officina! in te fidelis anima Creatoris sui in se restaurat imaginem, ac ad suae redit imaginis puritatem. Tu fornax, ubi vasa superni Regis formantur, ubi peccata solvuntur, et cum angelis in divinis laudibus insudatur. O sancta vita, balneum animarum, mors peccatorum, et animarum purgatorium sordidarum. Tu mentium secreta purificas: tu conscientiarum 1133C squalorem diluis, atque ad angelicae munditiae puritatem pervenire facis animas. Tu scala Jacob, quae animas perducis ad paradisum. Tu via regia paradisi, 1134A quae homines perducis ad patriam. Tu stadium concertantium, luctatorumque bene currentium; perducis ad altas coronas. O religio, sepultura dominicae passionis! de te Jeremias propheta dicit: Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei. Stabit solitarius et tacebit (Thren. III, 26, 28) in eremo: quia in quiescendo et tacendo fit homo prudens. De his probata quaedam sunt, unde dicitur: O homo, fuge homines, religionem elige, et salvaberis. Surge qui dormis in saeculo, et exsurge a mortuis, dimitteque mortuos sepelire mortuos suos. O vita mirabilis, spirituale habitaculum, quae de superbis humiles facis, de gulosis sobrios, de crudelibus pios et sanctos, de iracundis mites, de luxuriosis pudicos, de inobedientibus obedientes, et de osoribus facis 1134B in fraterna dilectione ferventes. Tu loquacibus linguae frenum imponis, tu immundis castitatis dulcis amoris Christi adhibes cingulum, tu jejuniorum ac vigiliarum es nutrix, tu vagos ligas catenis, tu patientiae custos, tu purissimae simplicitatis es magistra. Qui te fugiunt luce Dei privati sunt; qui diligunt te, astringunt et gustant quam suavis est Dominus et dulcis. Tu ducis ad aeterna gaudia quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, et lingua dicere non potest quae tu parasti, Domine, diligentibus te. Ingredimini igitur, fratres mei dilectissimi, ex quo vocat vos magni consilii Angelus: et non tardate, quia pretium magnum, et non parvum est in mora periculum. In sanctam igitur festinate Christi religionem: et illuminabit vos 1134C Filius Dei per condignam satisfactionem, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.