PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1167

FORMULA HONESTAE VITAE.

NOTA.

In codice Cisterciensi exstat cum hac epigraphe: Formula honestae vitae, data a S. Bernardo, sicut creditur. Eidem etiam in manuscripto codice Ecclesiae Parisiensis tribuitur, sed perperam.

1167C 1. Petis a me, frater charissime, quod necdum a suo provisore audivi aliquem petiisse. Verumtamen quia id instanter tua deposcit devotio, cui juste et rationabiliter petenti aliquid in Christi nomine negare non valeo; Formulam honestae vitae brevi tibi sermone depingam: quam si in Christi amore vel dilectione exardescens perseveranter servaveris, vitam procul dubio consequeris aeternam. Ut ergo ab interiori homine ad exteriorem sermo procedat, ita circa tui puritatem cordis te indesinenter studere oportet, quo totius puritatis amator Deus ibi sedem tanquam in coelo sibi collocare dignetur, juxta illud: Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1), et: Anima justi sedes est sapientiae (Sap. VII, sec. LXX). Necesse est igitur vigilanter intendas cogitationes tuas 1167D ad bonum semper et honestum dirigere, ut videlicet cogitare vel meditari coram Deo pertimescas, quod in praesentia hominum dicere vel facere merito erubesceres; sciens quod sicut per verba vel facta innotescimus homini, sic nimirum per cogitationes cuncta scrutanti spiritui; quia quod agunt hominibus dicta, eadem Deo cogitationes. Deus enim novit cogitationes hominum, quia vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Et sicut nulla est ei invisibilis creatura, sic omnino nihil potest cogitari quod eum lateat. Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum cordis (Hebr. IV, 12).

2. Sit tibi quoque Jesus semper in corde, et nunquam imago crucifixi ab animo tuo recedat. Hic tibi sit cibus et potus, dulcedo et consolatio tua, mel tuum et desiderium tuum, lectio tua et meditatio 1168C tua, oratio et contemplatio tua, vita, mors et resurrectio tua. Semper cogita illum, nunc positum in praesepio, et pannis involutum, modo in templo Patri a parentibus praesentatum, nunc fugientem in Aegyptum; ibi diu in extrema paupertate et indigentia commorantem, et inde maximo cum labore redeuntem: modo in templo audientem doctores et interrogantem, qui docet hominem scientiam, et postea parentibus subditum, cui jure omnis creatura subditur; deinde esurientem in deserto et sitientem, qui est panis vitae, et fons sapientiae (Psal. XXXV, 10), et qui pascitur inter lilia (Cantic. II, 16), et implet omne animal benedictione (Psal. CXLIV, 16): modo fatigatum ex itinere, sedere sic supra fontem, cum muliercula sola solum loquentem, totius 1168D mundi statum regentem; postea factum in agonia prolixius orantem, et omnia omnibus sufficienter administrantem. Ab angelo etiam ipsum, qui est dulcedo et consolatio Angelorum et hominum, consolationem nihilominus recipientem: aut ad columnam illum, qui totius est orbis sustentamentum, ligatum et flagellatum: ipsum, qui est Angelorum splendor, sputis illitum, palmis in facie percussum, spinis coronatum, opprobriis saturatum: ad ultimum cum iniquis deputatum, et pro te in cruce pendentem et morientem, atque spiritum suum in manus Patris commendantem. Sic nimirum erit fasciculus myrrhae dilectus tuus, sic inter ubera tua 795 commorabitur (Cantic. I, 12). Sic de omnibus anxietatibus et amaritudinibus Domini tui quasi quemdam fasciculum colligas, ut amarum poculum lacrymarum tibi conficias. Quod si quando ardentissimo Christi amore succensus, volueris cum Apostolo jam illum cognoscere, et non secundum carnem 1169A (II Cor. V), levabis parum mentis oculos ad victoriam resurgentis, ad gloriam ascendentis ad gloriosam majestatem in gloria Dei Patris sedentis atque regnantis, quae sursum sunt sapiens, et quae sursum sunt quaerens, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1, 2). Nec tamen ibi longam facies moram, ne forte, si diutius scrutator majestatis fueris, obruaris a gloria (Prov. XXV, 27).

3. Sane ante omnia te debere noveris omnem cordis elationem, jactantiam atque arrogantiam, quasi venenatas aspides, fugere, sciens procul dubio, quia immundus est coram Deo omnis qui exaltat cor suum. Itaque neminem spernas, nemini noceas, nulli detrahas, et pro Christi amore omnibus prodesse coneris. In tantum etiam inferiorem ac 1169B caeteris viliorem te non solum ex intimo cordis affectu credas, verum etiam non te dicas profecisse, sed nec te aliquid esse existimes, juxta illud apostoli: Qui se aliquid esse existimat, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI, 3).

4. Sit praeterea incessus tuus maturitate plenus, gravis et honestus: ut videlicet non fractis gressibus ambules, aut scapulas dextrorsum, sinistrorsum vergendo, non erecta cervice, non proeminente pectore, seu etiam inclinato capite super humerum; quae omnia aut levitatem redolent, aut elationem ostentant, aut hypocrisim sapiunt. Incedens ergo, stans et sedens, faciem semper habeto deorsum, revolvens in animo tuo quod pulvis es, et in pulverem reverteris: et cor sursum, ubi Christus est in dextera 1169C Dei Patris sedens. Quaquaversum nulla curiositate, quin potius necessitate aspicias. Tristitiam autem, maxime in conventu, dissimulare te decet, quamdam in facie hilaritatem praetendens: privatim autem nunquam vultus in diversa mutetur. Si quando coram aliis positus ridere alicujus rei causa fueris compulsus, ut assolet, non sit risus tuus excussus. Nam juxta Sapientem: amictus corporis, et risus dentium sales tui sint sine dente>, et gressus hominis, enuntiant de illo (Eccli. XIX, 27). Tuis etiam interdum interpone gaudia curis.

5. Nunquam sis otiosus, quin aut legas, aut aliquid de sacris Scripturis mediteris; vel certe, quod melius est, rumines Psalmos; operando nihilominus 1169D incessanter quod tibi fuerit injunctum, ut semper te diabolus inveniat occupatum: multam enim malitiam docuit otiositas (Eccli. XXXIII, 29). Illas etiam scripturas libentius legas, quae praecipue erga Christum tuum magis inflammaverint intellectum. Intellige quae dico. Dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum, si in sensu cogitaveris circumspectionem Dei. Cum oraveris, non impleas aures audientium singultibus et suspiriis, sed intente ora Deum in cubiculo cordis tui. Proderit tamen ad devotionem compunctionemque obtinendam, si ita semotus fueris, ut puras manus ad Deum levando, etiam tui ipsius vocem audire possis. Nonnunquam ad 1170A sublevandum intentionem in coelum prospicias, ut ubi sit cor tuum, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Ab oratione iterum revertaris ad lectionem: et iterum, lectio cum fastidium submoverit, ad orationem redeas.

6. Consortia juvenum, et maxime illorum qui imberbes sunt, in quantum convenienter poteris, devita. Nunquam alicui oculos in faciem figas.

7. Sicut ad crucem, sic accedas ad cibum: id est nunquam voluptate, sed necessitate pascaris; et fames, non sapor provocet appetitum. Singularitatem fuge, et communitate esto contentus, sciens quia caro pascenda est, et exstinguenda sunt vitia. Si quando tibi aliquid superapponitur, tanquam divinitus procuratum accipe illud, hoc tamen habens 1170B in animo semper et voluntate, ut alteri magis apponeretur.

8. Pone providentiae tuae modum, ne sapiens tibi videaris. Semper et ubique atque in omnibus operibus time, ne forte excedas in aliquo. Hinc beatus Job: Verebar, inquit, omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti (Job IX, 28).

796 9. Cum ad stratum lassus deveneris, te honestissime jacendo componas, nec supinus jaceas, nec genua levando, calcaneos jungas ad tibias. Quod si forte luxuriae te pompa concusserit, recordare dilectum tuum positum super lectum doloris, et universum stratum suum versatum in infirmitate ejus, haec dicens in corde tuo: Dominus meus pendet in patibulo, et ego voluptati operam dabo? Sicque invocato 1170C nomine Salvatoris, ingeminando saepe nomen salutis, cessabit tandem, Deo succurrente, quassatio. Ruminantem Psalmos somnus te occupet, ut in somno somnies te dicere Psalmos.

10. Cum surrexeris ad vigilias, lauda Creatorem tuum ex omnibus viribus tuis, et ad laudem Redemptoris tui exalta vocem tuam in fortitudine. Postremo purissimum semper erga Christum amorem habeto, et nihil praeter ipsum nisi propter ipsum amare memento. Prolixius quam putaveram descripsi tibi quae ipse agere nequeo, in te adimpleri desiderans, quod in me deesse cognosco; quia profectus tuus gaudium est meum et corona in Domine.

UTILE MONITUM DE CONSIDERATIONE MORTIS.

1170D Si quando affectus fueris taedio, juxta lapidem, super quo lavantur corpora, te meditando compone, et diligenter cogita quo tractentur usu sepeliendi: nunc enim in integrum, nunc in faciem versantur. Quomodo nutat caput, cadunt brachia, rigent crura, jacent tibiae: quomodo induantur, consuantur, deferantur humanda. Quomodo componantur in tumulo, quomodo pulvere contegantur, quomodo vorentur a vermibus, quomodo quasi saccus putrefactus consumantur. Summaque tibi sit philosophia, meditatio mortis assidua. Hanc ubicumque fueris, et quocunque perrexeris, tecum porta, et in aeternum non peccabis.

1171A BREVIA ET UTILISSIMA MONITA.

In omnibus cogitationibus, locutionibus sive actibus tuis, dic tibi: Itane ageres, si hanc scires pro certo novissimam vitae tuae horam? Cave tibi, serve Dei, ne quos imitari non vis damnare videaris. Incertum est quo loco te mors exspectat: ideo tu eam omni loco exspecta. Cognosce teipsum: et tempus quod tibi ad agendam poenitentiam, ad promerendam gloriam miseratio Conditoris indulsit, observa. Sis hilaris dator, 1172A petitor rarus, acceptor verecundus. Sermo tibi in tempore sit aut serius <al. serus> aut nullus: aspectus tuus, aut officiosus, aut demissus et cohibitus intra se: oculus tuus sit in capite tuo (Eccle. II, 14). Risus tuus aut indicans lenitatem animi, aut provocans, rarus tamen. Et ipse sit quidem eductus interdum, effusus nunquam. Sis autem tam modestus, ut non levitatis habearis suspectus. Cunctis esto benignus, nemini blandus, paucis familiaris, omnibus aequus, quod nobis Deus concedat. Amen.