1175 ARNULFI MONACHI DE BOERIIS SPECULUM MONACHORUM. Auctorem indicavit R. P. Tissier in Bibliotheca Patrum
Cisterciensium, tomo VI.1175A 1. Si
quis emendatioris vitae desiderio tactus, cogitationum, locutionum, operumque
suorum sollicitus explorator, universos excessus suos corrigere nititur: in
praesentis paginae frequenti lectione et assidua meditatione, tanquam in
speculo, interioris hominis sui faciem contempletur. In primis
ergo ex quo surgit ad vigilias, vitae suae tempus per momenta singula debet
monachus computare, et videre semper ut bonum faciat, et malum caveat in omni
opere suo, et hoc dicat sibi ipsi: Si modo moniturus esses, faceres istud? Ad psalmodiam cor habeat; nisi fortassis ad aliquid sublimius
rapiatur: sed etiam omnium, quae ibi dicuntur, usque ad unam litteram se pro
certo noverit debitorem vel dicendi in choro suo, vel audiendi 1175B in alio. Ad intervallum debet stare ad
orationem, vel corporis necessitati providere, ita tamen, ut vadens sibi dici
noverit: Sursum corda. Est autem spiritualis propositi detrimentum, si cogat
infirmitas rigoris pristini aliquantulum relaxari. Post
lectionem est orandum: et si ad legendum accedat, non tam quaerat scientiam,
quam saporem. Est autem Scriptura sacra puteus Jacob, ex quo hauriuntur aquae
quae in oratione funduntur. Nec semper ad oratorium est eundum, sed in ipsa
lectione poterit contemplari et orare. Sacris altaribus, si
sacerdos est, tanquam unus ex summis Angelis in spiritu totus assistat. Si
minister, tanquam angelus Domino ministret. 1175C Cum aliis eat ad laborem: ubi consideret, non quid agat, sed
propter quid venerit. Cessante manu spiritus laboret vel orando, vel meditando,
quamvis et in ipso labore idipsum facere teneatur. Ad mensam
non solum fauces cibum capiant; sed etiam aures hauriant verbum Dei. Non enim
debet totus manducare; sed sic occupetur cor ad verbum Dei, ut solae fauces
sumant cibum, aures verbum. De hoc autem plurimum gaudeat, si ei viliora quam
aliis apponuntur. Nam revera feliciores sunt, qui in parcitate sustinenda
fuerint fortiores. In gratiis agendis pro duobus sibi noverit
supplicandum: vel pro peccatis eorum quorum eleemosynis sustentatur; vel
forsitan pro seipso, quia corpori 1175D suo supra necessitatem
indulserit. Si vocatur ad colloquium; secundum Regulam
(Reg. S. Benedicti. cap. 7) leniter, et sine risu, pauca 1176A verba et rationabilia loquatur: et antequam ea proferat, bis ad
limam veniant, quam semel ad linguam. Si cum saeculari loquendum est, tunc
maxime adhibeat custodiam ori suo, ut nihil proferat quod non aedificet
audientem. Sic in cunctis se habeat, ut aedificet videntes: et
nemo dubitet, cum viderit eum vel audierit, quin vere sit monachus. Post Completorium singulis diebus capitulum sibi teneat: et
convocatis cogitationibus suis, ponat rationem diligenter, quid ipso die
cogitatione, locutione, vel opere deliquerit, publice, vel privatim: per
singulas noctes lectum suum lavans, hoc est singulis peccatis, lacrymis et
doloribus purificatis diligenter de singulis computet; in crastino publice de
1176B apertis; de occultis vero facturus confessionem
secreto. 800 2. Quae ut perfecta sit, tria
debet habere: scilicet ut sit voluntaria, nuda, et munda. Voluntaria, id est, ex
propria deliberatione et proposito. Nuda, ut nude prout gessit confiteatur
peccatum suum. Munda, ne peccatum suum praedicet sicut Sodoma: sed plura et
simplici intentione se accuset. In capitulo, qui publice
offendit, manifeste revelet tanquam assistens judici. In omnibus sic ibi
loquatur, spondeat, vel proclamet, ut sermo ejus interius vel exterius sit
perunctus oleo charitatis. A nemine qualecunque munus
accipiat. Neminem habeat familiarem. 1176C In omnibus fugiat singularitatis vel admirationis notam. Loquens nihil dicat, unde multum eruditus multumve religiosus possit
putari. Ad interrogata paucis respondeat. Si de Scriptura vel
moribus agatur, aurem paret, non linguam. Cum loquitur, non
studeat eloquentiae: sed sermo ejus sit potius rusticanus quam urbanus. In omnibus agendis non studeat curialis videri. Salva honestate fugiat omnes homines in potestate positos, maxime
saeculares. Sectetur communia, operationes, labores, lectiones,
et caeteras observantias: in quibus non sit tanquam vitula Ephraim, docta diligere trituram (Osee. 1176D X,
11); id est, ad hujusmodi non consuetudine, sed devotione trahatur. Orationes quae imperantur, primo loco habeat: 1177A nec sibi blandiatur de privatis orationibus suis, quae in
secundo loco ei habendae sunt, cum in praeceptis orationibus desidiosus
fuerit. Si autem familiaritas interdicitur hominum, quanto
magis mulierum? Sit facies communis cum caeteris, intus vero
dies similis: hoc est, non nimia gravitate contracta, nec nimia locutione
dissoluta, sed bona quadam mediocritate regatur; ut de sancto Martino legitur:
«Faciem ejus non suscitavit moeror, nec levigavit risus.» Erit enim prudentis
animae thesaurum suum sollicite custodientis, more Moysi, cornutam velare
faciem: et quodam risu, qui tamen modestus sit, interioris gloriam hominis, et
mentis gravitatem abscondere. 1177B Comparanda
est dies instans diei praeteritae, ut ex eorum collatione suum deprehendere
possit monachus vel profectum, vel defectum. In omni actu vel
cogitatu suo sibi Deum adesse memoretur; et omne tempus quo de ipso non cogitat,
perdidisse se computet. 1178A Taedio affectus
componat se meditando supra petram in qua lavantur mortui; et cogitet apud se
quomodo tractantur ibi sepeliendi: nunc in tergum, nunc in faciem versentur;
quomodo nutet caput, cadant brachia, rigeant crura, tibiae jaceant; quomodo
induantur et consuantur, quomodo deferantur humandi, quomodo exponantur in
tumulo, quomodo pulvere contegantur, quomodo vorentur a vermibus, et quasi
saccus putrefactus consumantur. Summaque est philosophia,
meditatio mortis assidua. Hanc, ubicunque perrexerit, secum portet; et in
aeternum non peccabit. Sit monachus quasi Melchisedech, sine patre, sine matre,
sine genealogia; nec patrem sibi vocet super terram. Imo sic se existimet quasi
ipse sit solus, et Deus. 1178B Ecce in primis
habemus ordinem et modum vivendi: remedium vero pollicetur assiduitas tenendi
capitulum spirituale superius expressum. Semel ad minus in hebdomada
confiteatur; ut veniam mereatur de perpetratis, et major ei detur gratia de
vitandis malis. Amen.
|