PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1177

ITEM, ALIA DOCUMENTA VITAE RELIGIOSAE. (Alias, Doctrina B. Bernardi.)

1177C Quando surgendum est ad vigilias, praeparandus est animus ad devotionem; ita ut ferventer exsilias de lecto, et torpore discusso gratias divinae misericordiae agas pro quiete indulta, pro custodia et protectione angelica.

801 Deinde, veniens ad ecclesiam, pone manum super ostium, et dic: Exspectate hic, cogitationes malae, intentiones et affectus cordis, et appetitus carnis. Tu autem, anima mea, intra in gaudium Domini Dei tui, ut videas voluntatem Domini, et visites templum ejus. Sicque veniens ante crucem dic: «Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi,» etc.

Deinde, quoties dixeris versum in choro tuo, illum qui in choro altero dicitur, dicas silenter: et versus singulos saltem aliquo pipere consperges, 1177D meditatione scilicet aliqua spirituali; quia animum delicatum habes, et escae ejus electae debent esse.

Et ne defigas oculos tuos longius ante te, quam protenditur proceritas corporis tui; quia hoc multum impedit vagationes animi. Et depinges ibi quasi resupinatum ante te Dominum in cruce, et nunc pro clavis, nunc pro spinis, nunc pro sputis, nunc pro lateris effossione suspirabis, et gratias ages.

Cum exeundum fuerit a choro, dices Domino: Adhuc habeo, Domine, privatas laudes et benedictiones tibi dicere, quas scilicet nunc a publicis exiens cantabo tibi, et psallam in gloria mea.

Cum ad Missam ventum fuerit, suscipe invitantem ad Missas privatas, ac si panem Angelorum tibi delapsum de coelo videres.

1178C Si quem amovere volentem intueberis, fuge, ac si fame deficienti e fauce buccellam panis auferre conaretur.

Cum ad capitulum veneris, diligenter accipies armaturam Dei in galea providentiae, in lorica patientiae, in scuto mansuetudinis, quibus possis clamationes justas vel injustas elidere. Si peccasti, dic tantum: Emendabo. Si non, dic: Non memini. His nec amplius, nec minus aut clamoribus aut verberibus a te extorqueatur.

Cogita cum accedis ad judicium capituli, Deum et Priorem, Pilatum et Pharisaeos clamantes in eum, et milites verberantes eum sine causa. Cogita capitulum durum sanctorum martyrum, cum starent ante reges et praesides, cum pertinentiis suis, id est, 1178D cum poenis et tormentis quae patiebantur. Cogita futurum capitulum tuum in morte coram Deo, cum millia daemonum clamabunt contra te, et decies centena millia adversum te: ut si quid hic tecum durius agitur, illorum consideratione levigetur. Cogita quod ille qui clamat te, novacula Dei est, et pilos vult tibi tollere deformes, ut speciosus fias. Cogita quod pitantia est de coelo missa correctio.

Quicunque te clamaverit, eadem die munerabis eum obsequio quocunque, si potes, eo quod te a deformitate peccati relevare voluerit.

Cum ad laborem veneris, sic temperabis onus agendum, ut sollicitudo operis intentionem animi tui ab iis quae Dei sunt non avertat.

Quando pausandum est, noli angulos consectari, 1179A vel a caeteris semotus sedere; sed sint oculi tui ad fideles terrae, ut sedeant tecum: et tu consede in medio doctorum. Quidam frater cum apud nos pausantibus caeteris solus longe sederet, gravissimo coepit carnis stimulo urgeri, audivitque vocem dicentem sibi: Vade ad castra. Et cum venisset ubi caeteri erant, quievit stimulus.

Cum veneris ad refectionem, nec primus intrabis nec ultimus. Si non potes sumere quae apponuntur, non ea permittas omnino mutari, sed vel modicum sume, ut comedisse videaris. Si quis instet ut comedas, hoc tantum signo responde: Bonum est, multum est, factum est. Cogita quod multorum labore, infinitis navigantium periculis, haleca, pisces, vel caetera tibi necessaria procurantur, ut carnis tuae 1179B desideriis satisfiat, et per singulas buccellas age gratias. Interim cogita Christum crucifixum exspectare gratias tuas, vel ad portam reliquias tuas pauperem praestolantem.

Abstinentiam omnino interdicto tibi ne facias, sed quotidie secundum mensuram comede.

Si per noctem illusio tibi acciderit, ne contristeris; sed in crastino confitere: et aliquo te invitante ad Missam ut ministres, caute coram omnibus te excusa per signum, ut est consuetudinis, quatenus omnes illam tuam pollutionem intelligant. Fecit hoc aliquis apud nos etiam 802 nullo vocante ad Missas, ut magis erubesceret, et a tentatione carnis liberatus est, in tantum ut vix aliquid tale postmodum senserit, nec nisi semel, vel secundo per annum 1179C pruritum hujusmodi patiebatur. Ex quo patet, quam vera sit sententia Dei dicentis, Ego glorificantes me glorificabo (I Reg. II, 30); et: Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. IV, 11; XVIII, 14, et Matth. XXIII, 12); et: Humilibus dat gratiam (Jacob. IV, 6; I Petr. V, 5, et Prov. III, 34).

Quando legendum est, conversa facie ad ecclesiam, ante posito libro, utere soliloquio tuo, et ubicunque occurrerint Dei beneficia, dic, quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (Psal. CXV, 12.) Quantum debes, anima mea! et conversus ad Angelos dic, Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae (Psal. LXV, 16); et ad ipsum deflectens oculos: Vere, inquies, 1179D Domine, misericordia tua magna est super me (Psal. LXXXV, 13). Si autem sollicitante te in hunc modum corde, et pulsante ostium paradisi aliqua cogitatio maligna interstrepit, statim propone et dic: Cujus est imago haec et superscriptio (Matth. XXII, 20), et audiens quod Caesaris est, hoc est principis mundi, scilicet diaboli, dic: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Jam ostium clausum est, et Dominus hic Pascha manducat, non vacat mihi aperire tibi. Si autem adhuc steterit cogitatio mala, oppone illi signum crucis.

Sanctimonialis quaedam apud nos in tanta veneratione habuit signum crucis, ut cum efferenda esset ad tumulum, facies crucifixi verteretur post eam in parte illa, per quam elata est; et sic caput imaginis 1180A in partem illam intendens, perpetuo contra solitum sic permaneret. Alia revelavit cuidam computruisse manus suas, sed pollicem non posse corrumpi, quo signum crucis sibi imprimere consueverat.

Cave ne in tactu alicujus, vel consensu facias, vel tibi fieri permittas, unde te oporteat erubescere.

Colloquia privata nec fugias, nec requiras: cogita tamen quod poma silvestria sunt.

Cum videris aliquem in oratione, in lectione, in silentio, in patientia, in obedientia et similibus studiosum, gratias age Deo quod speculum tibi miserit, et non invideas.

Cum aliquem turbatum videris, gratias age quod nubes illa per te non transiit, et dic: Quid illa tentatio de me fecisset, si Deus permisisset? et non judices 1180B alienam imperfectionem, neque fodias parietem conscientiae ejus.

Cum aliquid rogaturus a Priore veneris, praepara te ad repulsam semper: et si contigerit negari tibi quod postulas, dic apud te: Quid decebat asellum, nisi frenum et stimulus? Ego nihil proprie vindicare possum in domo ista, nisi cilicium in morte, et crucem in fossa: haec est haereditas mea; ita tamen ut modica gleba terrae crucem cooperiat. Et hoc habebis in memoria, quando cubitum vadis.

Et cum sagum et coopertorium videris, lectum tumulo comparans quasi sepeliendus intrabis. Si dormire poteris, bene est: si non potes, expertum est, quod si cogitando procures, dormies.

Absconde super omnia hujusmodi studia tua, et 1180C dissimula apud alios meditationes tuas sanctas, quantum potes, et in omnibus obsequio sedulum te exhibe universis.

Praecipue aestima lucra aliorum in obsequiis publicis et privatis. Insuper paratus sis ad obediendum alacri animo et vultu.

Cogita monachum illum, Gerardum nomine, qui cum de Dei misericordia ultra modum desperaret, infirmatus ad mortem, jacuit per triduum oculis clausis in mentis excessu, et visitatus ab abbate oculis apertis ait: Bona est obedientia. Ad tribunal Christi fui, animas sanctorum vidi, ipsumque facie ad faciem vidi dicentem mihi: Ecce locus tuus inter fratres tuos. Nullus tui Ordinis peribit, si Ordinem 1180D amaverit: aut in morte purgabitur, aut in brevi post mortem. Salvi autem qui de Ordine tuo sunt, aut in ordine apostolorum, aut martyrum, aut confessorum sortem accipient. Et haec dicens, communione accepta decessit.

Ad omnia quae insurgunt, disce remedium aliquod adhibere.

803 Cum torpore deprimeris, cogita quod hodie operari licet, cras forte non licebit.

Cum libidine pulsaris, cogita ignem aeternum.

Si inobedientia te teneat, cogita quod quasi scelus idololatriae est nolle acquiescere.

Si impatientia vexaris, cogita quid pro te pertulit Christus.

Cum superbia tentat, cogita meliores; cum mala 1181A voluntas, cogita quam pro modico damnatur, qui pro sola voluntate sine effectu operis reprobatur.

Cum vanitate pulsaris, cogita quia multa non feceris; et quo magis nunc occultaris, eo gloriosius in judicio innotesces.

Cum de vigore corporis vel decore hilarescis, agnosce quam celeriter febre tenuissima tolli potest.

Cum te molestat religionis pondus, et disciplinae assiduitas, cogita illud beati Hieronymi: «Nullus labor durus, nullum tempus longum debet videri, quo gloria aeternitatis acquiritur.»

Illud, fili dulcis, tanquam daemonium meridianum fuge prae aliis hostis antiqui astutiis, quod cavendum tibi summopere denuntio, ut ex eo tempore 1181B quo religionem intraveris, nunquam cogitationem illam suscipias, foveas, aut ei credas, qua suggeritur te minus utilem in religione manere suscepta; et in alio statu, vel habitu magis tibi, vel aliis posse proficere. Nam si cordis aurem hujusmodi phantasiis inclinaveris, divident et distendent animum tuum, ita ut nullum saporis spiritualis condimentum possis retinere: eritque cor tuum quasi vas confractum, quod omnem sapientiam non tenebit. 1182A Indeque non solum taedium, sed horrorem desperationemque boni operis praeconcepti imminere necesse est, dum animus tuus circa multas professiones, studiaque diversa dividitur.

Unde quidam Patrum in Collationibus: «Solent animi leves minimeque fundati, cum audierint quosdam in diversis virtutibus ac studiis bonis magnifice praedicari, ita eorum laude succendi, ut eorum imitari statum protinus desiderent. At frustra; nam ex hujusmodi mutatione ac varietate propositi, dispendium capiunt, non profectum; quia qui multa sequitur, nihil integre consequetur. Ideo hoc unicuique expediens est, ut secundum propositum quod elegit, et gratiam quam accepit, summo studio ac diligentia ad operis arrepti perfectionem 1182B pervenire festinet: aliorum laudes amet, et admiretur virtutes, ac nequaquam a sua, quam semel elegit, professione discedat. Multis namque viis ad Deum tenditur: et ideo unusquisque viam semel arreptam, irrevocabili cursus sui intentione conficiat, ut sit saltem aliqua professione perfectus (CASSIANUS, Collat. 14, capp. 5, 6).» Singulare autem contra omnia mala remedium est mortis memoria.