PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
1181

OCTO PUNCTA PERFECTIONIS ASSEQUENDAE.

1181C 1. Haec octo si bene excolueris, omnium virtutum perfectionem et consummationem per gratiam Dei consequeris.

Primum, ut pure, integre peccata tua saepius confitearis, cum magno dolore et proposito non plus faciendi.

Secundum, ut non frangaris adversitate vel tentatione: sed sta in justitia, timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Non enim est locus vel religio, qui vel quae permittit hominem sine pugna militare et vivere. Nam tota vita hominis militia est super terram: omnes etiam qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem patientur. Permittit enim, teste beato Gregorio, Dominus electos suos lacerari detractionibus, ut in humilitate conserventur.

1181D Tertium, ut non misceas te hominibus, nec interioribus nec exterioribus, in quantum potes bono modo: sed tene te solitarium sponso tuo Christo, et fuge rumores saeculi, et vana ac saecularia colloquia, quae mentem distrahunt, et inquietam reddunt, et in pace esse non permittunt.

2. Quartum, omni tempore debes puritati cordis studere; 804 ut continue videlicet velut clausis sensibus carnalibus in temetipsum convertaris, et cordis ostia a formis sensibilium et imaginibus terrenorum, quantum possibile est, habeas diligenter serata. Puritas namque cordis inter omnia exercitia 1182C spiritualia est quodammodo tanquam finalis intentio, ac laborum omnium retributio, quam in hac vita miles Christi emeritus recipere consuevit, sibi vindicat principatum. Affectum tuum cum omni diligentia ab his omnibus, quae libertatem ipsius impediri possent, et ab omni re possibilitatem habente alligandi et tenendi ipsum affectum ad inhaerendum comprime, juxta illud legis Mosaicae: Maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur ostium domus suae die sabbati, et sabbatizabit populus (Exod. XII, 22). In semetipso namque esse, est dispersiones cordis sui, et affectiones ad unum, verum et simplicissimum bonum recolligere, et collectas habere. Sabbatizare vero, est cor ab affectione carnali ipsum inficiente, et a curis mundanis ipsum 1182D distrahente absolutum esse, et in pace cordis sui, tanquam in portu silentii, in amore et fruitione Conditoris suaviter quiescere.

Super omnia autem alia tibi semper sit principalis conatus, ut animum tuum semper sursum in contemplatione divinorum elevatum habeas, ut divinis rebus ac Deo mens jugiter transferatur. Quidquid autem ab his diversum est, quamvis magis videantur, sicut corporis castigatio, jejunium, vel vigiliae, et similia virtutis exercitia, quasi secundaria et inferiora judicanda sunt; tantum expedientia, quantum ad cordis proficiunt puritatem. Inde est quod paucissimi jam ad veram perfectionem perveniunt, 1183A quia in mediis non multum proficuis tempus et vires expendunt, debita remedia negligunt et postponunt: tu autem cum ad finem intentum pervenire desideras, debes sine opere ad perpetuam cordis puritatem et mentis tranquillitatem anhelare, atque cor sursum jugiter ad Dominum habere. Verumtamen est quod nullus mortalium potest huic contemplationi jugiter inhaerere; sed id ideo dictum est, ut scias, ubi mentis intentionem debeas habere fixam, et ad quam destinationem semper animae tuae revoces intuitum: quam cum poterit obtinere mens, gaudeat; et a qua distractam se doleat atque suspiret, quotiescunque ab illo intuitu se deprehenderit separatam. Quod si querulosa voce mihi obviare volueris, dicens te diu in eodem statu manere 1183B non posse: noscere debes quod divina virtus plus potest facere, quam homo possit cogitare; et quod frequentia actus similem sibi habitum generare consuevit. Unde saepius contingit quod illud ad quod fortassis homo se in principio astrinxit cum quadam violentia et difficultate, postea faciliter operabitur, et tandem cum magna delectatione, dummodo non desistat.

3. Audi, fili mi, disciplinam patris mei. Attende diligenter illa verba, et ea in corde tuo quasi in libro scribe. Noli aemulari multitudinem eorum qui jam retro conversi sunt post desideria cordis sui: in quibus devotio tepuit, charitas refriguit, et deficit humilitas, obedientia est prostrata: qui placere hominibus cupiunt, honores quaerunt, ventri serviunt: 1183C qui supra modum diligunt munera sequuntur retributiones: qui in hoc mundo ipsum quod quaerunt pro mercede operis sui recipiunt, et in futuro vacui manebunt. Sed illos egregios flores sanctissimos patres, qui incomparabili flagrabant studio sanctitatis, attende, et eorum festines propositum simili studio et conversatione suscipere, quemadmodum tibi jam propositum est. Sive igitur comedas, sive bibas, sive aliquid aliud facias, semper haec vox pii patris resonet in auribus tuis, admonentis et dicentis: Fili mi, ad cor tuum redeas, ab omnibus, quantum possibile est, teipsum abstrahendo, mentis oculum semper in puritate et tranquillitate custodias, intellectum a formis rerum infirmarum reservando; 1183D voluntatis affectum a curis terrenorum penitus absolvas, summo bono, amore fervido, semper inhaerendo; memoriam quoque jugiter sursum elevatam habeas per contemplationem divinorum ad superna tendendo: ita ut tota anima tua cum omnibus potentiis suis et viribus in Deum collecta, unus fiat spiritus cum eo, in quo summa perfectio vitae cognoscitur 805 consistere. Haec igitur brevis vitae tuae formula tibi sit tradita, in qua si diligenter studueris, et fideliter effectui mancipare volueris, beatus eris, et quodammodo aeternam felicitatem in hoc fragili corpore inchoabis. Haec est, fili, salutis via, quam tuus Arsenius ab angelo edoctus servavit, et servari suis discipulis mandavit: «Fuge, tace, quiesce.» Haec, inquam, sunt principia salutis. 1184A Haec aeterna sapientia ad discipulum. Item statim subinfertur: «Fons et origo omnium bonorum homini spirituali est, in cella jugiter commorari.»

4. Quintum, ut non contristeris vel laeteris, aut solliciteris pro amicis et cognatis tuis; sed committe eos Deo, et spirituale subsidium, scilicet orationum tuarum suffragia, eis impende: te autem mundo crucifixum reputa et mundum tibi; ad interiora extende, tanquam omnibus amicis orbatus.

Sextum, ut sis fervens in orationibus et meditationibus sanctis, et ab illa voluntate, qua ad religionem venisti, et a primo novitiatus fervore non tepescas. Homo enim remissus, si incipiat aliquid 1184B in principio, aliquantulum strenue agit: deinde diminuendo procedit, quia multorum est incipere, paucorum finire. Sola tamen perseverantia coronabitur, sola accipiet bravium. Nulla sine labore virtus: et ad magna praemia non pervenitur, nisi per magnos labores. Regnum enim coelorum non desides, non remissi, non delicati, sed violenti rapiunt illud, qui non aliis, sed suis voluntatibus praeclaram inferunt violentiam: nam qui in moribus suis molles sunt et fluidi, more aquae praecipitis ad ima descendunt. Qui vero constantes, firmi et fervidi, in arcem virtutis quotidie excrescunt. Stultis nihil diu placet: nam tales quod non habent cupiunt, et quod habent fastidiunt. Ergo constans esto, et non movearis exemplis tepidorum ad imitandum eos. Et 1184C quod rigore Ordinis non tenetur ab aliis, de hoc te non intromittas, sed videas, quod sine offendiculo ambules coram confratribus tuis, emendando eos plus exemplis quam verbis; ut omnia quae Ordinis sunt, sana et integra sint in persona tua. Et ideo non sis aliis rigidus; non reprehendas acriter vel dure increpando alios: quia fraterna correctio non habet locum, ubi non speratur emendatio; et frustra venit sonus ad aures, nisi Deus in corde loquatur: quia solus Deus convertit corda filiorum hominum.

Fraterna autem correctio debet fieri cum magno moderamine, cum gemitu et benevolentia, suo loco, suo tempore, semper oratione praecedente. Idcirco 1184D si aliqui non compleverunt omnia quae sunt Ordinis, dummodo tu bonus aemulator fueris et discretus, non judicabis aliorum facta. Nec moveat te, si videris aliquos minus discretos, alios ignaros, alios indoctos, alios remissos in horis, aut quibuscunque vitiis noxios: claude oculos, in quantum potes, ad aliorum facta perscrutanda. Sane, ne quos imitari non vis, damnare videaris, quia in judicando alios magnum est periculum, et tales suspiciones saepe sunt falsae; diminuunt etiam affectum et charitatem, quam homo habet ad proximum: hoc multum debes cavere, ne charitas alicujus erga te vel quemcumque alium corrumpatur, vel etiam diminuatur; quia non est majus spolium vel damnum, quam in ablatione vel diminutione charitatis. Omnia namque 1185A quamvis utilia, quamvis necessaria videantur, spernenda tamen sunt, ut perturbatio devitetur; et omnia quae adversa sunt vel putantur, sustinenda sunt, ut pacis dilectionisque tranquillitas servetur: quia nihil perniciosius ira, nec charitate quidquam utilius est credendum; nec tranquillitate animi pretiosius, propter quae non solum commoda carnalium et transitoriorum, sed et spiritualium spernenda videntur, si alias acquiri vel perfici non possint.

5. Septimum, ut sis tacens et non multiloquens; ubicunque fueris, loquendo vel respondendo leviter et morose, remissa voce, placido vultu, disciplinatis moribus; pauca et rationabilia verba loquaris. Bis ad limam veniant verba, quam semel ad linguam. 1185B Plus diligas audire, quam audiri: ut interrogatio magis aperiat os tuum, quam ad non interrogata respondere. Non innitaris tuae prudentiae, neque confidas in propriis sensibus, et non 806 sis sapiens in oculis tuis. Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed discretum, modestum, et ordinatum te in omnibus exhibeas: quia Deo nunquam placuit aliquid immoderatum, instabile, confusum, inordinatum; super humilem autem et quietum requiescit spiritus Domini.

6. Octavum et ultimum, ut nunquam sis otiosus: nam in desideriis est omnis otiosus. Ama igitur 1186A scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis: nec vacet mens tua variis perturbationibus, quae si pectori tuo insederint, dominabuntur tui, et te ducent ad delictum maximum. Semper igitur aut legas, aut ores, aut aliquid de sacris mediteris. Multa enim mala docuit otiositas: est enim mors animae, et vivi hominis sepultura, et sentina omnium malorum. Singulis horis et diebus sua tribue exercitia; spiritualibus spiritualia, corporalibus corporalia. In omnibus caveas tibi a peccato, et proximo a scandalo. Statim cum sentis te stimulari a vana gloria vel quacunque tentatione, principiis obsta, et sis agilis ad quaecunque agenda, quae ex alterius admonitione vel divina instigatione intelligis esse facienda. Discas tibi ipsi praeesse, et te ipsum 1186B regere, non alios: propriam vitam ordina, mores tuos compone, teipsum judica, apud teipsum accusa et condemna, nec impunitum dimitte excessum. Tibi ipsi esto durus, nunquam aliis. Mane praeteritae noctis fac a teipso exactionem, et futurae diei tibi indicito cautionem. Vespere praeteritae diei rationem exige, et supervenientis noctis fac indictionem. Considera quantum proficias, quantum tibi adhuc restet itineris: grandis enim tibi restat via, antequam videatur Deus deorum in Sion. Sed cum in his octo jam praemissis te exercueris, de virtute in virtutem proficiendo, esto cautus contra insidias diaboli, ne te abducat ab eis.