1185 EPISTOLA CUJUSDAM DE DOCTRINA VITAE AGENDAE Seu de
Regimine cordis, oris et operis.1185C 1. Tua me pia et crebra infestatio angit, ut tuis petitionibus
annuam, quae doctrinam vitae agendae deposcunt, seu quid expediat viatori;
videlicet quid diligenter corde cogitari, quid aptius promi, quid honestius in
actionem deduci possit. Haec alta res est valde, licet communis. Inquirentes
habet multos, pervenientes paucos, exquirentes multo pauciores. Sed ut ad
condemnationem, aut ad misericordiam tuam et caeterorum legentium, prout videor
sentire, depromam, nec tuae petitioni, nec meae intentioni pro voto sufficiens.
Cor nostrum nihil dignius perficere potest, quam ut ei se restituat a quo factum
est: et hoc a nobis Dominus expetit dicens, Fili, da mihi cor
tuum (Prov. XXIII, 26). Tunc siquidem cor hominum Deo datur,
quando omnis cogitatio 1185D terminatur in eum, gyrat et
circumflectitur super eum, et nihil vult possidere penitus praeter eum. Sicque
colligato sibi animo, eum diligit, ut sine ipso amarus sit omnis amor. Nec aliud
dixerim cor Domino dare, quam ipsum captivare in omne obsequium ejus, et ita
voluntati ejus ex toto supponere, ut nihil aliud velit, quam quod noverit eum
velle. Itaque cor Domino datum, ipsum in omnibus 1186C et de
omnibus adorabit, et gratias aget, etiamsi multa nostris sensibus molesta
videantur. Nihil turbationis ex rerum novitate suscipiet. Tentatus a Domino per
tribulationes et asperas qualitates non movebitur. Aporiatus, id est inops,
gaudebit. Quidquid illatum, etiam si habeat asperum sensum, velut impellens ad
superna, suscipiet. Qui cor suum dedit Deo, cantabit melodice, et dicet cum
propheta David: Paratum (Psal. LVI, 8). Est siquidem
gloria prima, et secunda: prima virtutis, secunda beatitudinis: una in via, alia
in patria. Proinde omnibus qui cor suum Deo tradiderunt, factum est in
argumentum et signum quod cantant, et in virtutum gloria psallunt in
tribulationibus, 1186D in pressuris, et in angustiis, in fame et
siti, in nuditate et dejectione, in maledictis, in conviciis et derisionibus, in
flagellis; ac etiam morte intentata, in cordibus plus exsultant. Non reaccipiunt
amplius honestatem in eo quod 807 Domino tradiderunt. Nullum
sacrilegii crimen reperitur deterius, quam in voluntate semel oblata Deo
reaccipere potestatem. Non debent sibi vivere, qui cor suum Deo 1187A dicarunt, sed ei qui pro omnibus animam suam posuit. Nihil
dignius cogitari potest quam cor ad eum referre, qui ut viveres, mori voluit:
nam et justus cor suum tradidit ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit
illum (Eccli. XXXIX, 6). Vigilatio cordis justa, et cogitatio ejus
justa est, ut meditetur assidue quid accepit in bonis naturae, quid in bonis
gratiae, quid in Dei Filio pro nobis humanato, passo, mortuo, et sepulto: quid
in promissione; a quo malo ereptus est, quid retribuit Domino pro omnibus quae
retribuit ei: quid diligimus, quid timemus, quid agimus: quo pergimus impulsu
naturae, quo ex libera voluntate, quo ducatu gratiae nobis datae. 2. Est etiam triplex directio cordis nostri secundum 1187B sententiam Scripturarum. Prima est ad Deum tota conversio, sicut
exquirit a populo suo Dominus per prophetam dicentem: Convertimini ad me in toto corde vestro (Joel II,
12). Ille siquidem ad Deum in toto corde convertitur, qui ab omni malitia
rerum corruptibilium ex toto corde primo avertitur. Non potest quispiam ad Deum
toto corde converti, nisi ab omni mundo fuerit ante aversus. Equidem
implicamenta terrena non sinunt hominem ad Deum plena mente converti. Conversio
totalis ad Deum cordis nostri est alienatio a saeculo, a seipso; et in Deo ferri
per virtutem, et in ipso quiescere per invisibilem remotam animi pacem. Ad Deum
toto corde conversus delectatur in ipso: si quid ultra delectabile possit
accipere, non inquirit. Existimat 1187C inemendabile damnum, si
ad horam ab eo deflexerit invisibilem interiorem visum, et deflectens in alio
apostasiam operatus est. 3. Secunda est tota confessio, ut
Psalmus declarat, dicens: Confitebor tibi, Domine, in toto
corde meo. Haec porro confessio in exceptu a te deprimit miseriam quae
peccando contrahitur, et nihil sibi novit nisi omnia mala tribuere, Deo autem
refert omnem laudem, gratiam et benedictionem: et omnia bona ei tribuit a quo
cuncta procedunt bona. Qui hanc confessionem novit inferre, vilescens sibi, unde
in seipso exsultet non reperit, sed unde gemat atque tristetur, quoniam reus est
mortis. Solum exsultat in eo a quo id quod habet accepit: nec in se 1187D ipso, sed in Deo gloriatur. Idem et indivisus factus est in
prosperis et adversis: quem nec prospera extollunt, nec adversa frangunt. Nec
alteratur mens ejus qui in toto corde Deo confitetur, quin Dominum in omni
tempore benedicat, et a motu cordis excaecatus, extra etiam communia hominibus,
vita moribus, lingua Christum Dominum confitetur, abhorrens quae abhorruit,
amplectens quae ipse amplecti dignatus est. Tertia est directio cordis nostri,
consummata dilectio, ut Deum ex toto corde diligamus. Non erit autem ipsa
consummata dilectio, si corda hominum quadam dubietate tanguntur. 4. Cur ergo in hac vita tam expresse mandabatur, si in via velut in
patria non impletur? Sed optimum 1188A est altitudinem
considerare virtutum, quae quamvis sub praecepto aut consilio saepe tradantur,
illarum tamen apicem nemo contingere potuit, nisi qui Deus et homo inter homines
nasci, conversari et mori voluit. Semper enim virtus supra facultatem
quorumcumque sanctorum apprehensibilis mansit, ad quam semper patet ascensus,
quousque in patriam veniretur: ac si per hoc hanc cordis 808
directionem quasi totalem dilectionem ex toto habere non possumus, quam tamen
protinus faciamus, declinantes omne vitium, etiamsi in omnem perfectionem
intendere non valentes, Salvator ait: Qui habet mandata mea,
et servat ea, hic est qui me diligit (Joan. XIV, 21). Amator
Dei inimicus est mundi; quoniam amicus mundi, inimicus est Dei. Inimicus 1188B ex corde, de inimico nulla gaudia suscipit, nisi cum eum videt
oppressum, aut cum potentior factus in exsilium tradere aut interficere potuit.
Hic typus quo foedere cum saeculo quis astringatur ostendit. Amator sic ex corde
perfecto non sapit alta, sed consentit humilibus: et occupatus in ipso, ad
judicia hominum non vacabit. Non meditabitur prava de rectis: non contendet: non
invidebit iis qui humana prosperitate potiuntur. Ad aptitudinem nostri oris est
proferenda purgatio, ut nihil impertinens ex eo proferatur: et moderatio in his
habeatur quae dicere necessitas ipsa compellit, quoniam per Sapientiam dicitur,
Qui moderatur labia sua, prudentissimus est (Prov.
X, 19). Et nihil in eo aptius, quam propriae accusationes, orationes,
laudes, 1188C benedictiones ad omnium creatorem; et humilis
sermo, verecundus, exhortativus, ad proximum promatur; non in contentione aut
disceptatione verborum, non in praesumptione, sed in omni mansuetudine animi, et
suavitate linguae. Tutius tamen est audire quam dicere; erudiri, quam erudire.
Latet interdum blandus daemon in proferendo sermones, ex quibus solet saepe fama
detestanda et vanitatis aura captari; et Spiritus sanctus nos terret, quoniam
vir linguosus non dirigetur in terra (Psal. CXXXIX,
12). Si aliquis praeter necessitatem et apertam utilitatem etiam in bonis
auditores alloquitur, semper digitus prudentiae sit super os suum, ne verba
indisciplinata eructet: et cum David in hac 1188D virtute
societur, qui dicebat, Dixi, Custodiam vias meas, ut non
delinquam in lingua mea: posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator
adversum me (Psal. XXXVIII, 1, 2). 5.
Honestae autem hominum actiones non aliter quam ab honesto corde adjuvante
divina gratia, et per legem Christi procedunt; ut est omnium sensuum sincera
custodia, ne quid per eos improbum ad animam illabatur: et mores compositi, ne
notabiles fiant ex singularitate vivendi, tales sint, quales decet servum
Christi, superna non terrena captare volentem. Non conversatio importuna, sed
rara pro necessitate propria vel communi. Non onerosa, non signata
hypocritalibus notis, omnem duplicitatem et obliquitatem excludens, subjecta
1189A proximo in omnibus, praeterquam in vitio. Delectare in
teipso: ne te in aliquo magnipendas; humilis et suavis sub pondere paupertatis;
a qua expugnari quotidie, proprie servorum est Christi. Capta ex laboribus et
sudoribus vitam tuam. Ubi autem est infirmitas, et impossibilitas denegat, ne
erubescas humilem quaestum facere. Nam ex quaestus in humilitate subvenitur
indigenti, et superna merita conquiruntur, et formatio fit ad sanctos. Saepe
abluaris salutaribus Sacramentis, et his atque divinis 1190A verbis tuam animam refocilla. Talis studeas vivere, qualis
affectas in extremo judicio inveniri: Non tibi plura scribo. In his paucis
exerce animam tuam. Curiosa, et non expedientia tibi, nec a me, nec ab aliis
amplius quaeras. Quod tibi novi utile, scripsi: et si aliud a me petisti,
utiliter denegavi, nolens in magnis, sed in parvis et paucis involvere animam
tuam. Tuos natos, ut potes, in Deo nutrias, et ora pro me. Patientia tibi
expediens semper tecum sit. Amen.
|