1307 CARMEN PARAENETICUM AD RAINALDUM.
ADMONITIO IN SEQUENTES VERSUS ET RHYTHMOS. [1307]
891 Berengarius scholasticus in Apologia pro Abaelardo contra S.
Bernardum auctor est, Bernardum ipsum «a primis fere adolescentiae rudimentis
cantiunculas mimicas» (sic ille pro innata petulantia loquitur) «et urbanos
modulos fictitasse, et rhythmico certamine» cum fratribus contendisse. Non
tamen existimem, sequentes versus et rhythmos Bernardo esse tribuendos. Quippe
Cistercienses nihil admittebant, quod metricis legibus coercetur. Unde
Bernardus in componendo sancti Victoris officio leges non tantum metri, sed
etiam rhythmi omnino neglexit. Non ergo ejus esse putem Carmen paraeneticum ad
Rainaldum, quod Petrus Possinus Societatis Jesu ex Bibliotheca Chigiana Romae
vulgavit anno 1663; neque rhythmum sequentem, a Carolo de Visch monacho
Dunensi editum. Nec quidquam certius habemus de Jubilo rhythmico de nomine
Jesu, jam pridem Bernardo adscripto: qui in quodam codice Vallis-Cernaii
Ordinis Cisterciensis inscribitur, «Meditatio cujusdam sanctae Virginis de
amore Christi.» Sunt qui hymnum «Ave, Maris stella» eidem sancto Doctori
tribuunt. Verum hunc antiquioris esse auctoris patet tum ex vetustiori codice
nostro Germanensi, tum ex Breviario Casinensi, quod modo in domo institutionis
Patrum Oratorii Parisiis asservatur, scripto tempore Oderisii abbatis eo
nomine primi, qui anno 1105 vivere desiit: quibus in libris hymnus iste
habetur. 1307A 892 Chartula nostra tibi
portat, Rainalde, salutes; Plura videbis ibi, si non haec dona
refutes. Dulcia sunt animae solatia quae tibi mando: Sed prosunt
minime, nisi serves haec operando. Quod mea verba monent tu noli tradere
vento; Cordis in aure sonent, et sic retinere memento: Ut tibi
grande bonum nostri monitus operentur Perque Dei donum tibi coelica regna
parentur. Menti sincerae possunt haec verba placere. Haec iter
ostendunt, hortantur, non reprehendun. Vox
divina sonat, quod nemo spem sibi ponat In rebus mundi, quae causam dant
pereundi. Quisquis amat Christum, mundum non diligit istum: Sed
quasi fetores spernens illius amores, Aestimat obscaenum quod mundus
credit amoenum; 1307B Et sibi vilescit totum quod in orbe
nitescit Vitat terrenum decus ut mortale venenum, Abjectoque foris
coeno carnalis amoris, Ad regnum coeli suspirat mente fideli, Jamque
fide plena paradisi sperat amoena. Tu quoque,
frater, ita carnis contagia vita, Ut placeas Christo dum mundo vivis in
isto. Quae cito labuntur, magnoque labore petuntur, Non tibi sint
curae res ad nihilum rediturae: Nec modo laeteris, quia forsan cras
morieris; Per nullam sortem poteris depellere mortem. Cur caro
laetatur, quae vermibus esca paratur? Nunc locus est flendi, locus est
peccata luendi. Postea gaudebit qui nunc sua crimina flebit: Jam jam
laetetur quia gaudia summa meretur. Gaudia stultorum cumulant augmenta
malorum. 1308A Talia prudentes fugiunt, ea
despicientes. Cur cito non spernis quae
praetereuntia cernis? Nonne vides mundum nimis infirmum et
moribundum Sub gladio dirae mortis languendo perire? Mors resecat,
mors ecce necat quod carne creatur, Magnificos premit et modicos: cunctis
dominatur, Tam ducibus quam principibus communis habetur; Nobilium
tenet imperium, nullum reveretur. Mors juvenes rapit atque senes, nulli
miseretur. Illa fremit, genus omne tremit quod in orbe movetur, Illa
ferit, caro tota perit: dum sub pede mortis Conteritur, non eripitur vir
robore fortis. Cur igitur qui sic moritur vult magnificari? Cur
nimias sibi divitias vult ille parari? Instabiles sumus et fragiles
multisque ruinis 1308B Atterimur: sic jam trahimur sub
tempore finis. Praetereunt et non redeunt mortalia quaeque. Nec
spatio manet in dubio: sed nocte dieque Vita brevis, velut umbra levis sic
annihilatur; Sic vadit subitoque cadit dum stare putatur. Quis
redimit dum mors perimit? quis foederat usquam? Nec pretium, nec servitium
mors accipit unquam. Sed quid plura loquor? nulli mors improba
parcit: Non evadit inops nec qui marsupia farcit. Non igitur cesses
ea quae bona sunt operari: Nam mors non cessat tibi nocte dieque
minari Amplius in rebus noli sperare
caducis: Sed cupiat tua mens aeternae gaudia lucis. Fallitur
insipiens vitae praesentis amore: Sed sapiens noscit quanto sit plena
dolore, 1309A Quidquid formosum mundus gerit et
pretiosum, Floris habet morem cui dat natura colorem, Mox ut
siccatur totus color annihilatur: Postea nec florem monstrat, nec spirat
odorem. Regia majestas, omnis terrena potestas, Prosperitas rerum,
series longaeva dierum, Transiet absque mora, mortis dum venerit
hora Horam nescimus mortis, mortem bene scimus. Nescit fama mori,
mors nulla paratur honori. Audi quid sit honor:
sed non tibi scribere conor; Nosti quippe satis, quia nil habet
utilitatis. Praedia terrarum, possessio divitiarum, Fabrica murorum,
grandis structura domorum, Gratia mensarum cum deliciis
epularum, Insignesque thori, cuppae scyphique decori, 1309B Resplendens vestis quae moribus obstat honestis Grex
armentorum, spatiosus cultus agrorum, Fertile vinetum diversa vite
repletum, Gloria natorum, dilectio dulcis et horum, Cuncta
relinquentur, nec post haec invenientur. Quod breviter durat quis prudens
quaerere curat? Non metuens hominem faciet mors aspera finem Rebus
mundanis mendacibus, et malesanis. Causa gravis
scelerum cessabit amor mulierum; Colloquium quarum nil est nisi virus
amarum, Praebens sub mellis dulcedine pocula fellis. Nam decor
illarum laqueus fallax animarum. Cum verbis blandis, fallacibus atque
nefandis Illaqueat stultos et fert ad tartara multos. Tempora
transibunt et gaudia vana peribunt, 1309C Et parient
fructum tristem per saecula luctum, Omnibus hoc
dico, ne se subdant inimico; Ne supplantetur qui captus in his
retinetur. Noli confundi misera dulcedine mundi; Nam sua dulcedo
dilabitur ordine foedo, Quae tepidas mentes et mollia quaeque
sequentes Fallit, mulcendo carnem blandeque fovendo: 893 Postea finitur nec dulcis jam reperitur. Sed fit amara
nimis, non aequans ultima primis, Et graviter pungit miseros quos primitus
ungit. Nam sic illusos et semper mollibus usos Damnatos digne post
mortem torquet in igne, Atque voluptatem convertit in anxietatem, Et
fit flamma furens illos sine fine perurens. Talia lucra ferent studiis qui
talibus haerent. 1309D Sed qui
salvari vult perpetuoque beari, Christo devotum studeat se tradere
totum Sedibus in laetis aeternae dona quietis Ejus inhaerendo
praeceptis, et faciendo Quod Scripturarum monstrant documenta
sacrarum, Accipiet vere qui vult haec jussa tenere, Quae cunctis
dantur qui corde Deo famulantur. Hic est servorum requies et vita
suorum. Gaudia quae praestat, tribulatio nulla molestat, Gloria
solemnis manet illis, paxque perennis. Semper honoratos, semper facit esse
beatos, Quos recipit secum, quod quamvis judicet aequum, Plura tamen
dantur sanctis quam promereantur. Omnia dat
gratis divinae fons pietatis, 1310A Proque labore brevi
confert dona perpetis aevi. His qui salvantur sic praemia multa
parantur, Sic mala multa malis mors praeparat exitialis. Isti
gaudebuut, illi sine fine dolebunt. Nemo potest fari, nec cernere, nec
meditari Gaudia justorum, sed nec tormenta malorum: Quam male
fraudatur qui stulte ludificatur, Qui propter florem mundi vanumque
decorem, Qui prius apparet quasi ros, et protinus aret, Vadit in
infernum perdens diadema supernum, Quod Dominus donat cunctis quos ipse
coronat! Errat homo vere qui cum bona possit
habere. Sponte subit poenas infernalesque catenas. Hujus amor mundi
putei parat ima profundi: Protinus exstinctus moritur qui mittitur
intus, 1310B Semper ad ima cadit, semper mors obvia
vadit, Nec venit ad metas mortis venerabilis aetas. Nescia finiri,
semperque videtur oriri Semper vexando, semper gemitus
renovando, Ingerit ardores infinitosque dolores, Sunt ibi serpentes
flammas ex ore vomentes, Deformes, nigri, sed non ad verbera
pigri: Nunquam laxantur, sed semper ad haec renovantur, Et male
ferventes sunt ad tormenta recentes, Semper tristati, semperque ferire
parati, Semper inardescunt, non cessant, nec requiescunt. Sic
exercentur, nec parcunt, nec miserentur. Quam male damnatur, quam fortiter
excruciatur, Qui fert tantorum feritatem
suppliciorum! Quid tibi thesauri, quid acervus
proderit auri 1310C Cum peccatores mittentur ad
inferiores Inferni latebras, ignem, pariterque tenebras Semper
passuri, nec ab his unquam redituri? Est flens et tristis qui poenis
traditur istis; Mallet praeteritae quod in omni tempore vitae Pauper
vixisset, quam divitias habuisset. Stat male securus qui protinus est
ruiturus, Nec bene laetatur cui poena dolorque paratur. Non igitur
cures gazas acquirere plures, Gazas fallaces, incertas atque
fugaces, Qua magis optantur cum plenius accumulantur, Nec satiant
mentes semper majora petentes. Divitiae tales sunt omnibus
exitiales. Nam sibi credentes faciunt miseros et egentes, Post
carnis vitam per blanditias nutritam: 1310D Expertesque
boni traduntur perditioni. Nemo tamen credat
quod ab ista luce recedat, Si proprium servet, vel divitias
coacervet, Ignibus arsurus, vel propter opes periturus Quamvis sit
rarum, poterit possessor earum Juste salvari, fugiat si nomen
avari. Vivat prudenter, gazas habeat sapienter: Non abscondendo, sed
egenis distribuendo. Sed satis est notum quod plus dimittere
totum 894 Prodest, quam temere quae sunt incerta
tenere. Tutius est vere morsum fugiendo cavere, Quam prope serpentes
procumbere virus habentes. Si nunc de mundo est
horror, tibi consilium do, Quatenus hoc spreto, te tradas, pectore
laeto 1311A Servitio Christi, cui traditus ipse
fuisti. Hic tibi praebebit regnum quod fine carebit, Huic si te
dederis, celsis opibus potieris, Tollere quas fures nequeunt, nec rodere
mures. Collige thesaurum qui gemmas vincat et aurum Quique bonos
mores tibi congregat interiores. Gazas congestas mentis praecellit
honestas. Quam miser est, et erit, qui mundi
prospera quaerit! Est dives vere qui non ea curat habere. Qui bonus
est, intus fidei munimine cinctus, Semper honestatis studium tenet et
probitatis. Cum bona quis tractat, tum se virtutibus aptat, Si nihil
est sordis quod polluat intima cordis, His delectatur dominus qui cor
speculatur. 1311B Thesaurus talis pretiosus,
spiritualis, Comparat aeternam vitam patriamque supernam. Congregat
in coelis thesauros quisque fidelis, Perque bonos mores ad summos tendit
honores, Nec modo vult fieri locuples, nec magnus haberi Sed semper
minimus, semper despectus et imus, Plus paupertatem cupiens, quam
prosperitatem. Haec ideo tolerat, quia coeli gaudia
sperat. Pauper amabilis et venerabilis est
benedictus; Dives inutilis et miserabilis est maledictus. Qui bona
negligit et mala diligit, intrat abyssum. Nulla potentia, nulla pecunia
liberat ipsum. In miserabilis, insatiabilis, illa vorago, Hic ubi
mergitur, horrida cernitur omnis imago. Haec cruciamina per sua crimina
promeruere 1311C Vir miserabilis, Evaque flebilis, et
subiere. Jussa Dei pia, jussa salubria si tenuissent, Vir neque
femina, nec sua semina morte perissent. Sed quia solvere, jussaque
spernere non timuerunt, Mors gravis irruit; hoc merito fuit, et
perierunt. Janua mortis, laesio fortis, crimen eorum, Attulit orbi
semina morbi totque malorum. Illa parentes atque sequentes culpa
peremit, Atque piarum deliciarum munus ademit. Flebile factum dans
cruciatum, dansque dolorem, Ista mereri, perdere veri Regis
amorem, Tam lacrymosa, tamque perosa sorte perire, Atque ferorum
suppliciorum claustra subire. Est data saevam causa per Evam
perditionis, 1311D Dum meliores sperat honores voce
draconis, Haec male credens, nos quoque laedens crimine magno, Omine
tristi subdidit isti saecula damno: Stirps miserorum plena dolorum postea
crevit. His quoque damnis pluribus annis subdita
flevit. Tunc Deus omnipotens qui verbo cuncta creavit, Sic cecidisse
dolens hominem quem semper amavit, Ipse suum Verbum transmisit ad infima
mundi, Exsulibus miseris aperire vias redeundi. Filius ergo Dei
descendit ab arce superna, Nunquam descendens a majestate
paterna. Qui corpus sumens animatum, numine salvo, Processit natus
sacrae de Virginis alvo. Verus homo verusque Deus, pius et
miserato 1312A Salvator verus, nostraeque salutis
amator, Vivendique volens nobis ostendere normam, Se dedit exemplum
rectamque per omnia formam. Insuper et multos voluit sufferre
labores, Atque dolore suo nostros auferre labores, Sponte sua
moriens mortem moriendo peremit, Et sic perpetua miseros a morte
redemit. Quod non debebat persolvens, fons pietatis Succurrit nobis
mortali peste gravatis. Pondera nostra ferens, penitus nos
exoneravit, Et quidquid crimen vetus abstulerat, reparavit. Nam de
morte pia consurgens ut leo fortis, Restituit vitam, prostrato principe
mortis. Sic Domini pietas mundum non passa perire, 895 Fecit nos miseros ad gaudia prima
redire. 1312B Jam satis audisti,
frater, quod gratia Christi Sic nos salvavit, nostrumque genus
renovavit. Si sapis, hoc credis, nec ab hac ratione recedis. Sed
quid lucratur credens quod non operatur? Hic male se laedit, male vivens
non bene credit. Crede, magis magnum facit illa fides sibi
damnum, Quam si nescisset fidei quod dogma fuisset. Mortem lucratur,
quae mortua jure vocatur. Hunc facit ipsa mori sub judicio
graviori. Quod loquor est notum retinentibus utile totum. Frater, id
ausculta, venient tibi commoda multa, Si retinere velis, quia sic eris
ipse fidelis. Hanc per virtutem poteris retinere salutem, Atque
beatus eris si quae bona sunt opereris Ergo verborum semper memor esto
meorum: 1312C Cura tuae mentis semper sit in his
documentis. Si vis salvari, semper studeas imitari Vitam justorum,
fugiens exempla malorum. Illis jungeris quorum tu facta
sequeris. Elige sanctorum consortia, non reproborum. O quam ditantur
queis coelica regna parantur! Sic exaltantur qui sanctis
associantur, Vivent jucundi qui spernunt gaudia mundi, Qui carnis
miserae norunt vitiosa cavere, Sub pedibus quorum victus jacet hostis
eorum, His dabitur vere Dominum sine fine tenere, Angelicosque
choros divina laude sonoros, Cum quibus ante Deum referunt cum laude
trophaeum. 1312D Quae tibi nunc dico si serves corde
pudico, Hoc iterum certus vives sine tempore laetus. Sed miseri
flebunt, quia gaudia nulla videbunt. Nunquam cum reprobis tribuatur portio
nobis Ad poenas ibunt, a te sine fine peribunt. Mundus ad hanc partem trahitur per daemonis artem. Talia damna
ferent istis qui sordibus haerent. His igitur monitis tactus toties
repetitis, Sensu discreto quae sunt nocitura caveto. Pervigili cura
semper meditare futura. Quam fera, quam fortis veniet destructio
mortis Quae via pandetur cum spiritus egredietur: Quid sit facturus,
vel quos comites habiturus: Quam miser infernus, quam nobilis ordo
supernus: 1313A Quae mala damnatis, quae sint bona parta
beatis. Quantum gaudebunt quos gaudia summa replebunt; Quos
illustrabit, quos semper laetificabit Visio sancta Dei, splendorque suae
faciei. Talia quaerenti venient nova gaudia menti. Cum studio tali
dulcedine spirituali Mens tua pascetur, si jugiter haec
meditetur. Hoc studium mentes Domino facit esse
placentes. Curas terrenas magno cruciamine plenas Funditus expellit,
vitiorum germina vellit. Sic aeternorum mens tacta timore
dolorum, Deserit errorem, mundique repellit amorem. Postea summorum
flagrescit amore bonorum. Confert tale bonum Domini mirabile
donum. Nam cum mutatur mala mens, Deus hoc operatur. 1313B Virtutum munus praestare potest Deus unus, Qui sic
servorum docet intus corda suorum, Qui bona sectantur, vel dicunt, vel
meditantur. Sic Dominus mores illos levat ad meliores, Quos
exsurgentes videt auxiliumque petentes. Ergo fide pura Christo te subdere
cura, Auxilio cujus fugies mala temporis hujus. Atria sunt coeli
vero patefacta fideli. Semper ibi vives divino munere dives, Si vis
sincere Christi praecepta tenere: Christo junguntur sua qui praecepta
sequuntur. Nam decus aeternum datur his regnumque supernum, Gloria
coelestis paradisi debita festis Hos faciet laetos, et pax aeterna
quietos. Jam delectaris qui talia praemeditaris: 1313C Ista libens audis, et ad haec pia gaudia plaudis. Ne tamen
ignores per magnos ista labores Sanctius acquiri, nec fortuito
reperiri. 896 Sed quamvis gratis tribuat Deus ista
beatis; Nemo tamen segnis vitae fert dona perennis, Ni melior factus
proprios contempserit actus. Quem facit his dignum Dominus, vult esse
benignum, Promptum, ferventem, sed non haec vana sequentem. Ad
regnum coeli non tendit mente fideli 1314A Insipiens et
hebes: sed tu bene credere debes Christo dicenti: Rapiunt illud
violenti. Scilicet austeri; sed distinguendo severi: Mollia
spernentes et carni vim facientes: Semper et intenti Domino parere
volenti. Res est nota satis, nec habet quidquam novitatis: Spiritus
inde perit, corpus si dulcia quaerit. Et dum vexatur caro, spiritus
alleviatur: Cumque relaxatur, mortaliter ille
gravatur. Omne quod ostendo, potes ipse videre
regendo. Indice Scriptura poteris cognoscere plura. Vitam quaerenti
dat iter sacra lectio menti. Accipe scriptorum super haec monumenta
meorum: Quae tibi monstravi, quae dulciter insinuavi, Non ea corde
gravi videas, sed mente suavi. Quidquid enim scripsi, multum tibi proderit
ipsum, 1314B Si via virtutis delectat iterque
salutis. Nam Rex coelestis, quem nil latet, est mihi testis, Nil
tibi narravi, nisi quod prodesse putavi. Nec ratio veri debet tibi dura
videri: Namque per angustum tibi dixi currere justum; Sic probus
ascendit, dum semper ad ardua tendit: Hunc facies cursum si vis ascendere
sursum. Fortassis puero tibi frustra mittere
quaero Istum sermonem, quia non capis hanc rationem. Sed Pater
immensus perfectos det tibi sensus: Roboret aetatem, tribuat simul et
probitatem. Filius ipse Dei spes nostrae progeniei, Auctor
honestatis, fons perpetuae bonitatis, Virtutum flores et honestos det tibi
mores. 1314C Spiritus amborum qui tangit corda
suorum, Et sine verborum sonitu fit doctor eorum. Ipse tuam mentem
regat, et faciat sapientem, Recte credentem, monitusque bonos
retinentem: Ut bene vivendo mandataque sancta sequendo, Laetitiam
verae lucis merearis habere. Quae tenebras nescit, nimioque decore
nitescit, Et cuicunque datur, sine fine beatificatur. Hoc tibi det
munus qui regnat Trinus et Unus. Amen.
|